Liber Psalmorum
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

LIBER
PSALMORUM

LIBER PRIMUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM XLI.

PSALMUS I.
MORALIS.
SINE TITULO.

Vir bonus idem beatus ; contra malus idem miser. Præclarissimum sanctæ cantionis exordium, ut beatæ vitæ fine constituto, animus ad pietatis studium Deique laudes incitetur. Hic psalmus licet inscriptione careat, tamen, cum primus sit in libro Davidi potissimum attributo, videtur ejus esse, ut et sequens, æque sine titulo, quem tamen ejus esse constat ex Act., iv, 25.

VERSIO VULGATA.

1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit ; et in cathedra pestilentiæ non sedit :

2. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

3. Et erit tanquam lignum, quod

VERSIO S. HIERONYMI PRESBYTERI.

Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit ;

Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tanquam lignum trans-

1. Non abiit... non stetit... non sedit : nota tres gradus. Primus est ire ad impios, et eorum consiliis aures præbere, contra vetitum illud : Filine ambules cum eis. Prov., i. 15 ; secundus, cum peccatoribus progredi, eorumque vestigiis insistere ; tertius, in peccandi consuetudine acquiescere, et aliis corrumpendis operam dare. Quare Theodoretus tria hic notat : 1° motum in malum ; 2° statum ; 3° habitum sive obdurationem. Cathedra ; alii, consessu. Pestilentiæ, pestilentium hominum, qui alios corrumpunt. Hier. desirorum : alibi, illusorum, Comm. in Psal. : quo nomine passim perversi homines designantur in Scripturis, ut est illud : Parata sunt derisoribus judicia, Prov. xix, 29, etc.

2. Voluntas ejus, studium. Deum ejusque legem amat et assidue meditatur, sicut scriptum est : Erunt verba hæc in corde tuo : meditaberis in eissedens in domo, et ambulans in itinere, Deut. vi, 6, 7, etc.

3. Et erit : primo docuit divertere a malo ; secundo facere bonum, juxta illud

 

66

 

plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo :

Et folium ejus non defluet : et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

4. Non sic impii, non sic : sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ.

5. Ideo non resurgent impii in judicio ; neque peccatores in concilio justorum.

6. Quoniam novit Dominus viam justorum : et iter impiorum peribit.

plantatum juxta rivulos (a) aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

Et folium ejus non defluet : et omne quod faciet (b) prosperabitur.

Non sic impii : sed tanquam pulvis quem projicit ventus.

Propterea non resurgent impii in judicio : neque peccatores in congregatione justorum.

Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Psal. xxxvi. 27 : Declina amalo, et fac bonum : tertio his transactis, nunc mercedem proponit. Tanquam lignum ; hæc est arbor bona, quæ bonum fructum facit, Matth. vii, 17.

4. Non sic : repetitio deest Hier.

5. Non resurgent : Hebr. non subsistent, non iustificabuntur impii Deo judice. Chald. causa cadent.

6. Novit Dominus, probat, diligit : sic : Novi te ex nomine, Exod. xxxiii, 17.

(a) Var. : Juxta rivos. — (b) Fecerit.

PSALMUS II.
PROPHETICUS.
SINE TITULO.

Pilati, Herodis, Gentium et Judæorum coniuratio in Christum, Act., iv, 25, 26, 27. Christi deinde victoria, et imperium toto orbe propagatum.

VERSIO VULGATA.

1. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

2. Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

3. Dirumpamus vincula eorum :

VERSIO S. HIERONYMI.

Quare turbabuntur (a) gentes, et tribus meditabuntur inania ?

Consurgent reges terræ, et principes tractabunt pariter adversum Dominum, et adversum Christum ejus.

Disrumpamus vincula eorum :

1. Quare fremuerunt gentes, Romani : et populi, Judæi, Spiritu sancto interprete, Act. iv, 25, 27.

2. Astiterunt reges... et principes... Herodes et Pontius Pilatus : ibid. una cum principibus sacerdotum, et aliis Judæorum primoribus.

3. Dirumpamus : ex persona impiorum qui Dei et Christi jugum excutere co-

(a) Var. : Turbantur.

 

67

 

et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

4. Qui habitat in cœlis irridebit eos : et Dominus subsannabit eos.

5. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

6. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.

7. Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

8. Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

9. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.

10. Et nunc, reges, intelligite : erudimini, qui judicatis terram.

11Servite Domino in timore : et exultate ei cum tremore.

12. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

et projiciamus a nobis laqueos eorum.

Habitator cœli ridebit : Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem ordinavi (a) regem meum super Sion montem sanctum meum.

Annuntiabo Dei præceptum : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Pasces eos in virga ferrea, ut vas figuli conteres eos.

Nunc ergo, reges, intelligite : erudimini, judices terræ.

Servite Domino in timore, et exultate in tremore.

Adorate pure, ne forte irascatur, et pereatis de via.

nantur. Jugum, Hier. laqueos, Hebr. funes, præcepta quibus nos obligant. Jugum Christi suave, durum impiis videtur.

6. Ego autem constitutus : Christus loquitur. At in Hebr. Deus : Ego autem ordinavi regem meum, ut apud Hier. Super Sion : hæc quidem utcumque Davidi congruunt. ; sed melius Christo, de quo ipse David ait : Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion, Psal. cix. 2 ; et Isaias, ii. 3 : De Sion exibit lex. Prædicans : annuntiabo Dei præceptum, hebr. ex persona Christi, ut statim Hier.

7. Filius meus es tu : hic totus assurgit in Christum, ut Psal. lxxxviii. 27 : Ipse invocabit me : Pater meus es tu, etc. et Psal. cix. 3 : Ex utero ante luciferum genui te. Hodie : quam diem non modo ad æternam generationem, verum etiam ad temporalem Christi manifestationem pertinere Patres docent : etiam Paulus, Act. xiii. 33.

8. Gentes hæreditatem : congruit psalmo xxi. 29 : Et ipse dominabitur gentium ; et psalmo lxxi. H : Omnes gentes servient ei.

9. Reges eos : Hier. et Sept. pasces, alii ex Heb. conteres. Virga ferrea : idem Christo tribuitur, Apoc. xix. 13, imo et membris Christi in regni societatem assumptis, Apoc. ii. 27.

12. Apprehendite disciplinam. Hier. Adorate pure. Chald. ; Osculamini Filium, id est, adorate, ut etiam notat Hieronymus Comm. Psal. ii. (Edit. Bened. tom. ii Append. p. 124) et lib. I Advers. Ruf. cap. v. (Edit. Bened. tom. iv, p. 2, p. 371.) quo sensu ordo sit : Adorate Filium, ne forte irascatur Dominus, hoc est, Pater. Hier. ibid. qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem ; ait ipse Filius, Joan. v, 23.

(a) Var. : Ordinatus sum.

 

68

 

13. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes, qui confidunt in eo.

Cum exarserit post paululum furor ejus, beati omnes qui sperant in eum.

PSALMUS III.
HISTORICUS ET MORALIS.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Vide II Reg. xv, 14.

2. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me.

3. Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

4. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5. Voce mea ad Dominum clamavi : et exaudivit me de monte sancto suo.

6. Ego dormivi, et soporatus sum : et exurrexi, quia Dominus suscepit me.

7. Non timebo millia populi circumdantis me : exurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.

8. Quoniam tu percussisti omnes

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus David, quando fugit (a) a facie Absalomi (b) filii sui.

Domine, quare multiplicati sunt hostes mei ? multi consurgunt adversum me.

Multi dicunt animæ meæ : Non est salus huic in Deo. Semper.

Tu autem, Domine, clypeus circa me, gloria mea et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamabo, et exaudiet me de monte sancto suo. Semper.

Ego dormivi et soporatus sum et vigilavi, quia Dominus sustentavit me.

Non timebo millia populi, qui (c) circumdederunt me.

Surge, Domine, salvum me fac

2. Quid multiplicati sunt. multi insurgunt Populus enim concurrens augebatur cum Absalom, II Reg. xv, 12.

3. Animæ meæ : mihi : notus hebraismus et in Psalmis frequens In Deo ejus : ejus, deest in Hebr. sed habet vocem Selah, quam Hieronymus post Aquilam ubique vertit, semper : voluntque esse firmantis m sempiternum. Vide Hier.Epist 138 ad Marcell. At Septuaginta per διάψαλμα reddunt, voluntque Græci post Origenem esse notam inflectendæ vocis m cantu. Vulgata ubique omittit : nec immerito, cum nihil ad sensum pertineat.

4. Susceptor. Hier. Clypeus, et ita Hebr passim

6. Exurrexi, evigilavi, te protegente securus : hunc versum Ecclesia Christo resurgenti aptat.

7. Non timebo millia populi, cum ad eum veniret nuntius dicens : Toto corde universus Israel sequitur Absalom, II Reg. xv, 13.

8. Percussisti  sine causa deest Hebr., Hier. percussisti maxillam

(a) Var. : Cum fugeret. — (b) Absalon. — (c) Quæ.

 

69

 

adversantes mihi sine causa : dentes peccatorum contrivisti.

9. Domini est salus : et super populum tuum benedictio tua.

Deus meus, quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam, dentes impiorum confregisti.

Domini est salus, super populum tuum benedictio tua. Semper.

PSALMUS IV.
HISTORICUS ET MORALIS.

Ejusdem argumenti cum præcedente, sed rebus in melius versis : ita Theodor. Hic porro ad precem vespertinam pertinet, propter vers. 9, ut sequens psalmus ad matutinam.

VERSIO VULGATA.

1. In finem in carminibus, Psalmus David.

2. Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ : in tribulatione dilatasti mihi.

Miserere mei, et exaudi orationem meam.

3. Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?

4. Et scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum : Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori in canticis, Psalmus David.

Invocantem me exaudisti me, Deus justitiæ meæ : in tribulatione dilatasti mihi : Miserere mei et exaudi orationem meam.

Filii viri, usquequo inclyti mei, ignominiose diligitis vanitatem, quærentes mendacium ? Semper.

Et cognoscite, quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum : Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

1. In finem. Hier. Victori ; præcentori ut Hebræi exponunt. In carminibus : neghinoth, instrumenti musici genus, a tangendo sic dictum. Quod autem habent Sepl. in finem, Patres interpretantur in Christum : Finis enim legis Christus, Romx. 4. Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus, et cum ad eum pervenerimus-ultra, quod quæreamus, non habebimus. August. In Psal. liv.

2. Cum invocarem : Hier. invocantem me ex audisti, Hebr. exaudi, Deus justitiæ meæ auctor et testis. In tribulatione : Hebr. in angustia, in angustiis latam viam et facilem aperuisti. Miserere mei : recte quantumvis enim justus, tamen misericorditer exauditur, Chrysost.

3. Filii hominum : Hier. filii viri, id est, nobiles : Vide Psal. xlviii, 3. Usquequo, usquequo gloria mea in ignominiam ? Diligitis vanitatem et quæritis mendacium, Hebr. id est cur me contemnitis, et vana sequimini ? ad principes loquitur Absalomum secutos. Præclare Hier. : Usquequo, inclyti mei, etc. Vulgatæ sensus ortus est, ut alibi passim, ex alia lectione. Usquequo gravi corde, tardi ad intelligendum quæ sit voluntas Dei.

4. Mirificavit, alii ex Hebr. segregavit pium sibi, quod eodem recidit. Sanctum suum : me Christum ejus.

 

70

 

5. Irascimini, et nolite peccare : quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

6. Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?

7. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.

8. A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt.

9. In pace in idipsum dormiam, et requiescam.

10. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Irascimini et nolite peccare, loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete. Semper.

Sacrificate sacrificia justitiæ, et fidite in Domino.

Multi dicunt : Quis ostendit nobis bonum ? Leva super nos lucem vultus tui, Domine.

Dedisti lætitiam in corde meo : in tempore (a) frumentum eorum et vinum eorum multiplicata sunt.

In pace simul requiescam et dormiam, quia tu, Domine, specialiter securum habitare fecisti me.

5. Irascimini, ita et Paulus, Eph. iv. 26. ubi hoc testimonio utitur. Suos alloquitur David ne in perduelles acrius irascantur. Cum irascimini, tamen nolite peccare. Quæ dicitis, Hier. loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete, Examen conscientiæ, ut vocant. Deum apud vos cogitate. Chald.

6. Sacrificate sacrificium justitiæ : quod verum est sacrificium, Psal. xlix, 14, et L. 19 : Sperate in Domino. Hæc et reliqua usque ad psalmi finem, ita contexenda sunt : Sperate in Domino : neque exaudite dicentes, præ hostium multitudine spem nobis superesse nullam. Tu enim, Domine, favorem tuum in nos. explicas, meque data victoria lætificas ; et iis qui in te sperant, omnia ad vitam præsidia copiose et opportune præstas. Itaque in pace requiescam, tua singulari misericordia fretus ; hic universim sensus : jam ad singula.

7. Signatum est super nos, Hier. leva super nos, vocem hebræam Nesah Sept. acceperunt quasi ductam a nasas ; unde nes vexillum : quare verterunt ἐσημειώδη signatum est lumen vultus tui, quod favorem significat. Sic Prov. xvi, 15 : In hilaritate vultus regis, vita : Hebr. in lumine vultus regis : et ita passim in Scripturis.

8. A fructu frumenti : Hier. in tempore frumentum eorum et vinum eorum multiplicata sunt. Hæc evenient justis Deum cogitantibus. Posset verti ex Sept. : Repleti sunt, id est, saturati. Olei sui, deest hebr.

9. In pace in idipsum : Hier. in pace simul requiescam et dormiam, jacebo et obdormiam.

10. Singulariter : Hier. specialiter securum habitare fecisti me, cum sim solus, tamen confidenter habitabo.

(a) Var. : A tempore.

 

71

 

PSALMUS V.
HISTORICUS ET MORALIS.

Inimicorum calumniis ac Saulis odiis vexatus ; statim atque expergiscitur ad Deum se erigit. Oratio ex persona Ecclesiæ, cum mane adit domum Domini. Syrus, propter vers. 4.

VERSIO VULGATA.

1. In finem pro ea, quæ hæreditatem consequitur, Psalmus David.

2. Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum.

3. Intende voci orationis meæ, rex meus, et Deus meus.

4. Quoniam ad te orabo : Domine, mane exaudies vocem meam.

3. Mane astabo tibi et videbo : quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

6. Neque habitabit juxta te malignus : neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

7. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem : perdes omnes, qui loquuntur mendacium.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

8. Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ.

Introibo in domum tuam : adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro (a) hereditatibus, Psalmus (b) David.

Verba mea audi (c), Domine, intellige murmur meum.

Adverte ad vocem clamoris mei, rex meus et Deus meus, quia te deprecor.

Domine, mane audies vocem meam, mane præparabor ad te, et contemplabor.

Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es (d), nec habitabit juxta te malignus.

Non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum, odisti omnes operantes iniquitatem.

Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.

Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum (e) in timore tuo.

1. In finem pro ed, quæ hæreditatem ; Ecclesia scilicet ; at Hebr. : Præcentori super Nehillot, instrumenta musica sic dicta, quod perforata essent.

5. Astabo tibi, Hier. ; præparabo ad te, quod est studiose et attente precantis. Non Deus volens iniquitatem : prima præparatio precaturi, a peccatis abhorrere ; atque inde ordiri diem, ut facit Ecclesia prima hora sic orans : ut in hac die ad nullum declinemus peccatum.

6. Neque permanebunt, Hier. ; non stabunt, non consistent, te judicem non sustinebunt.

7. Perdes omnes ; deest omnes hebr.

8. Templum sanctum tuum. Templum et domus Domini ante Salomonem, dice-

(a) Var. : Super. — (b) Canticum. — (c) Auribus percipe. — (d) Deest es. — (e) In templo sancto tuo.

 

72

 

9. Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

10. Quoniam non est in ore eorum veritas : cor eorum vanum est.

11. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus.

Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos : quoniam irritaverunt te, Domine.

12. Et lætentur omnes, qui sperant in te, in æternum exultabunt, et habitabis in eis.

Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, 13. quoniam tu benedices justo.

Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

Domine, deduc me in justitia tua propter insidiatores meos, dirige ante faciem meam viam tuam.

Non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiæ : sepulcrum patens guttur eorum, linguam suam lætificant (a).

Condemna eos, Deus, decidant a consiliis suis, juxta multitudinem scelerum eorum expelle eos : quoniam provocaverunt te.

Et lætentur omnes, qui sperant in te ; in perpetuum laudabunt : (b) proteges eos, et lætabuntur in te qui diligunt nomen tuum.

Quoniam (c) tu benedices justo, Domine, ut scuto placabilitatis coronabis eum.

batur locus ubi erat arca, I Reg. 1, 9 ; iii, 3 : Prima igitur cura evigilantis adire templum.

9. Dirige in conspectu tuo viam meam, Hier. ; ante faciem meam viam tuam ; sit mihi via tua ante oculos recta et patens : fac voluntatis tuæ rectitudinem intelligam. Tempore Theodoreti non deerant exemplaria græca in quibus ut in Hebræo haberetur.

10. In ore eorum veritas : Hier. in ore eorum rectum. Cor eorum vanum est : leve, infidum, mendax ; Hier. interiora eorum insidiæ.

11. Linguis suis dolose agebant : Hier. linguam suam lævificant ; expoliunt ut adlambant lenius, summa arte blandiuntur.

12. Et habitabis in eis : in corde eorum, vel in medio eorum ; Hier. proteges eos.

13. Coronasti nos : Hier. coronabis eum ; circumcinges, proteges.

(a) Var. : Lenificant. — (b) Et. — (c) Quia.

 

73

 

PSALMUS VI.
MORALIS.

Cum gravi morbo laboraret, Dei manum agnoscit et peccata dellet. Unde pœnitentibus accommodat Ecclesia, cum peccatum et animi sit morbus, et sæpe morborum corporalium causa.

VERSIO VULGATA.

1 In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava.

2. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

3. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

4. Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo ?

5. Convertere, Domine, et eripe animam meam : salvum me fac propter misericordiam tuam.,

6. Quoniam non est in morte qui memor sit tui : in inferno autem quis confitebitur tibi ?

7. Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.

8. Turbatus est a furore oculus

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori in cantibus super octava, Psalmus (a) David.

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Domine ; quoniam infirmus sum ego : sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea conturbata est valde ; et tu, Domine, usquequo ?

Revertere, Domine, erue animam meam, salva me propter misericordiam tuam.

Quoniam non est in morte recordatio tui : in inferno quis confitebitur tibi ?

Laboravi in gemitu meo, natare faciam tota nocte lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.

Caligavit præ amaritudine ocu-

1. In carminibus... pro octava : in Hebr. in neghinoth super hascheminith ; de neghinoth dictum supra iv. 1, hascheminith Chaldæo, hic est cithara octo chordarum ; aliis, octo tonos continens. Hæc verba sæpius occurrent in inscriptionibus Psalmorum : vide I Paral. xv. 21.

4. Usquequo ? irasceris, scilicet.

5. Convertere, ad me, a quo aversus videris.

6. In inferno autem quis confitebitur : in sepulcro quis laudabit ? et ita passim hæ voces exponendæ. His et similibus pessime abutuntur qui animos post mortem, aut extingui, aut penitus consopiri putant, neque rerum nostrarum quidquam ad eos pertinere. Loquitur enim David cum de statu mortuorum naturali, tum de laudibus canendis in cœtu piorum.

7. Lavabo, Hier. natare faciam.

8. Turbatus est : Hier. caligavit præ amaritudine, præ lacrymarum copia. Inveteravi, consenui, contabui, inter hostes meos, de meo morbo et interitu lætantes,

(a) Var. : Canticum.

 

74

 

meus : inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem : quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

10. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.

11Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei : convertantur et erubescant valde velociter.

Ius meus, consumptus sum ab universis hostibus meis.

Recedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, quia audivit Dominus vocem fletus mei.

Audivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.

Confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei, revertantur et confundantur subito.

9. Discedite : vel se a peccatoribus segregat pœnitens, vel eorum de se spem frustratam iri significat.

11. Erubescant et conturbentur... Convertantur... valde velociter : non contra inimicos, sed pro inimicis orat, ut convertantur et erubescant non leniter, sed vehementer : nec recrastinato tempore, sed cito, Hier. Comm. vide Prœf.cap. I, n. 14.

PSALMUS VII.
HISTORICUS ET MORALIS.

A Saule ad necem usque vexatus, Deo adjutore, nihil metuit.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini, II Reg. xvi.

2. Domine Deus meus, in te speravi : salvum me fac ex omnibus per-. sequentibus me, et libera me.

3. Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

4. Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis :

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus David, quem cecinit Domino super verbis Chus filii Jemini (a).

Domine Deus meus, in te speravi, salva me ab omnibus persequentibus me, et libera me.

Ne forte capiat (b) ut leo animam meam ; laceret, et non sit qui eruat.

Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis :

1. Chusi filii Jemini. Ducis Saiil cui mandaverat persequendum Davidem, Chald. ; quidam referunt ad historiam Chusai Arachitæ, II Reg. xvxvi, quos confutat Hieronymus.

3. Dum non est qui redimat· Hier. laceret, et non sit qui eruat. Neque qui salvum faciat deest Hebr.

4. Si feci istud : quod suspicatur Saiil ut quæram ei malum ; quod ipse David a se amolitur. I Reg. xxiv. 10, 12.

(a) Var. : Ignoratio David quod cecinit Domino super verba Æthiopis filii Jemini.— (b) Rapiat.

 

75

 

5. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

6. Persequatur inimicus animam meam et comprehendat, et conculcet in terra, vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

7. Exurge, Domine, in ira tua, : et in finibus inimicorum meorum.

Et exurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti : 8. et synagoga populorum circumdabit te.

Et propter hanc in altum regredere :

9. Dominus judicat populos.

Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

10. Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum scrutans corda et renes, Deus.

Justum 11 adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

Si reddidi retribuentibus mihi malum, et dimisi hostes meos vacuos.

Persequatur inimicus animam meam, et apprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem collocet. Semper.

Surge, Domine, in furore tuo, elevare indignans super hostes meos, et consurge ad me judicio quod mandasti.

Et congregatio tribuum circumdet te, et pro hac in altum revertere.

Dominus judicabit populos ; judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum simplicitatem meam quæ est in me.

Consummetur (a) malum iniquorum et confirmetur justus, probator cordis et renum Deus justus.

Clypeus meus in Deo, qui salvat rectos corde.

5. Si reddidi retribuentibus : si pro bonis mala retribuentibus reddidi vices. Decidam merito ab inimicis meis inanis : sint irriti conatus mei adversus eorum insidias. At Hieronymus : Si dimisi hostes meos vacuos : si spoliavi rebus suis, si reddidi benefacienti mihi mala ; et oppressi eos qui mihi adversabantur sine causa, Chald. Syrus. Et hoc est parcentis hostibus, et ultionem Domino relinquentis : quo animo David adversus Saulem fuit, I Reg. xxivxxvi.

6. Persequatur inimicus et conculcet in terra vitam meam : peream absque ulla spe, neque mihi opituletur Deus cujus potestatem in ulciscendis inimicis mihi vindicassent

7. Exurge, Domine, in ira : ulciscere tu, Domine, injuste læsum, neque se ulciscentem.

8. Synagoga populorum : cœtus populorum tuum judicium e spectantium, ut fit in publicis judiciis : præclara hypotyposis judicantis Dei. Et propter hanc : rem, propter hunc cœtum ascende iterum tribunal tuum, ut judices impios sub Saule grassantes.

10. Consumetur nequitia peccatorum. Hebr. consumat malum impios. Et diriges ustum : Hier. et confirmetur justus : Scrutans corde et renes : intima arcana mentis ; ita passim : Hier. probator cordis et renum, Deus justus.

11. Adjutorium meum... secundum Vulgatam : justum adjutorium meum · juste, hoc est merito, a Deo justo expectatum.

(a) Var. : Consumatur.

 

76

 

12. Deus judex justus, fortis, et patiens : numquid irascitur per singulos dies ?

13. Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit : arcum suum tetendit, et paravit illum.

14. Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.

15. Ecce parturiit injustitiam : concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

16. Lacum aperuit et effodit eum : et incidit in foveam, quam fecit.

17. Convertetur dolor ejus in caput ejus : et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

Confitebor Domino secundum justitiam ejus : et psallam nomini Domini altissimi.

Deus judex justus et fortis, comminans tota die.

Non convertenti gladium suum acuet : arcum suum tetendit et paravit illum.

Et in ipso præparavit (a) vasa mortis, sagittas suas ad comburendum operatus est.

Ecce parturiit (b) iniquitatem : (c) concepto dolore peperit mendacium.

Lacum aperuit et effodit eum : et incidit (d) in interitum quem operatus est.

Revertetur dolor suus in caput ejus : et super verticem ejus iniquitas sua descendet.

Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et cantabo (e) nomini Domini altissimi.

12. Et patiens : deest Hebr. Numquid irascitur... Hier. comminans tota die, sine interrogatione : diutissime comminans, ne tandem ferire cogatur.

13. Gladium suum vibrabit : Hier. acuet, nisi peccator convertatur.

14. Ardentibus effecit : Hier. ad comburendum operatus est, ignitas sagittas historiæ memorant.

15. Peperit iniquitatem : Hier. peperit mendacium ; Saul scilicet summo nisu et labore mala molitur, sed frustra : nulli enim, nisi sibi nocuit, ut sequentes versus demonstrant.

17. Convertetur dolor ejus... in verticem ipsius iniquitas ejus : dolor ille quem in me effundendum conceperat, et ejus iniquitas quam pariturus erat, in ipsum denique recidit : quod Regum docet historia.

(a) Var. : Paravit, — (b) Parturit. — (c) Et. — (d)·Incidet. — (e) Psallam.

PSALMUS VIII.
LAUDIS ET ADMIRATIONIS.

Dei majestatem, hominis dignitatem commendat.

VERSIO VULGATA.

1. In finem pro torcularibus, Psalmus David.

2. Domine Dominus noster, quam

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro torcularibus], Psalmus (a) David.

Domine Dominator noster,

1. Pro torcularibus : gluttit, instrumenta musica quæ tribus Psalmorum titulis

(a) Var. : Canticum.

 

77

 

admirabile est nomen tuum in universa, terra !

Quoniam elevata est magnificentia tua super cœlos.

3. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4. Quoniam videbo cœlos tuos, opera digitorum tuorum lunam et stellas, quæ tu fundasti.

o. Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?

6. Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum :

7. et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas : insuper et pecora campi.

9. Volucres cœli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.

10. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

quam grande est nomen tuum in universa terra ! qui posuisti gloriam tuam super cœlos.

Ex ore infantium et lactentium perfecisti (a) laudem propter adversarios tuos, ut quiescat inimicus et ultor.

Videbo enim cœlos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ fundasti.

Quid est homo, quoniam recordaris ejus ? vel filius hominis, quoniam visitas eum ?

Minues eum paulo minus a Deo, gloria et decore coronabis eum.

Dabis ei potestatem super opera manuum tuarum. Cuncta posuisti sub pedibus ejus :

Oves et armenta omnia, insuper et animalia agri ;

Aves cœli et pisces maris, qui transeunt semitas ponti (b).

Domine Dominator noster, quam grande est nomen tuum in universa terra !

tantum memorantur : hic : lxxxlxxxiii, an calcatis torcularibus, peracta vindemia, in tabernaculorum festo ?

3. Ex ore infantium. -tanta est hujus operis pulchritudo, ut vel infantes eam perspicere et celebrare possint ad impios et violentos homines confundendos Hunc sibi locum ipse Christus accommodat, Matth. xxi, 16, cum revera puerorum ore laudaretur. Perfecisti laudem, Hebr. fundasti robur, demonstrasti virtutem tuam.

6. Ab angelis, Septuaginta et post eos Vulgata, ab angelis : recte, ut patet ex Paulo, Hebr. ii, 6, etc. Paulo minus : est enim homo angelis inferior, sed paulo ; ad eamdem scilicet vocatus beatitudinem et pari jure Deo potiturus.

8. Omnia subjecisti : id Paulus uni Christo perfecte convenire docet, Hebr. ii, 5, 6, etc.

(a) Var. : Fecisti. — (b) Pertranseunt semitas marium.

 

78

 

PSALMUS IX.
HISTORICUS ET MORALIS.

VERSIO VULGATA.

1. In finem pro occultis filii, Psalmus David.

2. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : narrabo omnia mirabilia tua.

3. Lætabor et exultabo in te : psallam nomini tuo, Altissime,

4. In convertendo inimicum meum retrorsum : infirmabuntur, et peribunt a facie tua.

b. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam : sedisti super thronum qui judicas justitiam.

6. Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.

7. Inimici defecerunt frameæ in finem : et civitates eorum destruxisti.

Periit memoria eorum cum sonitu : 8. et Dominus in æternum permanet.

Paravit in judicio thronum suum : 9. Et ipse judicabit orbem terræ, in æquitate judicabit populos in justitia.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori super morte filii, Canticum David.

Confitebor Domino in toto corde meo : narrabo omnia mirabilia tua.

Lætabor et gaudebo in te, canam nomini tuo, Altissime,

Cum ceciderint inimici mei retrorsum, et corruerint et perierint a facie tua.

Fecisti enim judicium meum et causam meam : sedisti super solium judex justitiæ.

Increpasti gentes, periit impius : nomen eorum delesti in sempiternum et jugiter.

Inimici completæ sunt solitudines in finem : et civitates subvertisti : periit memoria eorum cum ipsis.

Dominus autem in sempiternum sedebit : stabilivit ad judicandum solium suum.

Et ipse judicabit orbem in justitia,, judicabit populos in æquitatibus.

1. Pro occultis filii : Hier. super morte filii, Hebr. Labben, quod videtur esse initium cantilenæ : Patres de triumphali Christi morte interpretantur. Cum autem v. 12 loquatur de Sion ut arca, jam eo translata, recte refertur ad aliquam Davidis jam in Jerusalem regnantis de gentibus victoriam : vide II Reg. viii.

4. In convertendo : Hier. Cum ceciderint inimici, in evertendis inimicis : ita in convertendo sæpissime accipitur. Infirmabuntur : Hier. et corruerint.

7. Qui judicas justitiam : Hebr. Judex justus.

6. Periit impius : hostis scilicet populi Dei.

7. Inimici defecerunt frameæ : gladius hostilis consumptus est. Framea genus est teli germanici, quod passim in hac Psalmorum versione pro ense vel gladio sumitur. Inimici est genitivus singularis, τοῦ ἐχθροὺ. Cum sonitu, cum ingente rerum gestarum fama ; at Hier. cum ipsis ; omnia sustulisti, arma consumpta, munitiones destructæ, memoria ipsa deleta.

 

79

 

te Et factus est Dominus refugium pauperi : adjutor eorum in opportunitatibus, in tribulatione.

11. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum : quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.

12. Psallite Domino qui habitat in Sion : annuntiate inter Gentes studia ejus.

13. Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est : non est oblitus clamorem pauperum.

14. Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis.

15. Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.

16. Exultabo in salutari tuo : infixæ sunt Gentes in interitu, quem fecerunt.

In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.

17. Cognoscetur Dominus judicia faciens : in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

18. Convertantur peccatores in in-

Et erit Dominus elevatio oppresso : elevatio opportuna in angustia.

Et confident in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.

Cantate Domino habitatori Sion, annuntiate in populis cogitationes ejus.

Quoniam quærens sanguinem eorum recordatus est : non est oblitus (a) clamoris pauperum.

Miserere mei, Domine : vide afflictionem meam ex inimicis meis ; qui exaltas me de portis mortis.

Ut narrent laudes (b) tuas in portis filiæ Sion : exultabo in salutari tuo :

Demersæ sunt gentes in interitu quem fecerunt, in reti quod absconderunt, captus est pes eorum.

Agnitus est Dominus judicium faciens : in opere manuum suarum corruit impius. Meditatione(c). Semper.

Convertantur impii in infer-

10. Refugium pauperi oppresso : Israelitis scilicet toties victis et oppressis per arma Philistinorum. Adjutor in opportunitatibus, subsidium opportunum in angustia : vide Hier.

12. Qui habitat in Sion : arca eo translata. Inter gentes, Hier. in populis, Am-mim, quæ vox etiam familias populi Dei significat : non Goim, quæ significat gentiles. Studia ejus : voluntates.

14. Miserere... vide humilitatem : Hier. afflictionem. De inimicis meis : in quam inimicorum me conjecit improbitas. Videtur David, pristinæ sub Saule calamitatis memor, ex persona pauperis hunc et sequentes versus promere. Est autem omnis homo coram Deo pauper et miserabilis.

15. De portis mortis, de inferis, de sepulcro, de potestate mortis : porro videntur portæ mortis portis Sion opponi.

16. Infixæ sunt gentes : a nobis victae. In interitu, Hebr., in fovea, redit propheta ad victorias suas et divinam ultionem exponit.

17. Cognoscetur : Hier. agnitus est, in operibus manuum... propriis machinis oppugnati sunt. Peccator : hic in Hebr. adduntur higghaon selah, voces ignotæ, quas Hier. reddit, Meditatione. Semper ; Septuaginta, ὼδὴδιαψάλματος. Vulgata omisit, ut solet : vide Psal. iii, 3.

18. In infernum, Hebr. sepulcrum, et ita semper.

(a) Var. : Nec oblitus est. — (b) Omnes laudes. — (c) Sonitu.

 

80

 

fernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum.

19. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem.

20. Exurge, Domine, non confortetur homo : judicentur Gentes in conspectu tuo.

21. Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant Gentes quoniam homines sunt.

num, omnes gentes quæ obliviscuntur (a) Deum.

Quoniam non in æternum oblivioni erit pauper : expectatio pauperum non peribit (b) in perpetuum.

Surge, Domine, non confortetur homo : judicentur gentes ante faciem tuam.

Pone, Domine, terrorem eis : sciant gentes, homines esse se. Semper.

21. Legis latorem : doctorem ; at Hier. terrorem, potestatem scilicet cujus cohibeantur metu. Quoniam homines sunt, Deo nempe subditi, ordine et legibus gubernandi.

(a) Var. : Quæ oblitæ sunt. — (b) Non peribit.

PSALMUS X.  secundum hæbreos.
MORALIS.

Deus unicum præsidium pauperi adversus oppressores qui Deum obliti sine more saeviunt. Licet hic Psalmus titulo careat in Hebræo quemadmodum et primus et secundus, diversum tamen esse a superiori vel stylus indicare videtur : hic enim sublimior et ab animo oppresso ; ille non tam sublimis, at lætus. Quanquam et fieri potuit ut repente stylus assurgeret, quod fit in odis.

VERSIO VULGATA.

1. Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?

2. Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

3. Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ : et iniquus benedicitur.

VERSIO S. HIERONYMI.

Quare, Domine, stas a longe, despicis (a) in temporibus angustiæ.

In superbia impii ardet pauper : capiuntur (b) in sceleribus quæ cogitaverunt.

Quia laudavit impius (c) desiderium animæ suæ : et avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum.

1. In opportunitatibus · cum tuo maxime opus est auxilio.

2. Incenditur pauper : uritur, torquetur vel ex Hebr. insequitur pauperem : supple, impius in superbia sua. Comprehenduntur in consiliis, Hebr. ; capiuntur in sceleribus quæ cogitant, cui congruit Hier.

3. Quoniam laudatur peccator : Hier. ; laudavit impius desiderium animæ suæ, Hebr. laudat se, et iniquus benedicitur : Hier. avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum.

(a) Var. : Despicies. — (b) Capiantur. — (e) Laudabitur.

 

81

 

4. Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.

5. Non est Deus in conspectu ejus : inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.

Auferuntur judicia tua a facie ejus : omnium inimicorum suorum dominabitur.

6. Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

7. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo : sub lingua ejus labor et dolor.

8. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

9. Oculi ejus in pauperem respiciunt : insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.

Insidiatur ut rapiat pauperem : rapere pauperem, dum attrahit eum.

10. In laqueo suo humiliabit eum,

Impius secundum altitudinem furor s sui (a) non requiret : nec (b) Deus in omnibus cogitationibus ejus.

Parturiunt viæ ejus in omni tempore : longe sunt judicia tua a facie ejus : omnes inimicos suos despicit.

Loquitur in corde suo : Non movebor : in generatione et generatione ero sine malo.

Maledictione os ejus plenum est, et dolis et avaritia : sub lingua ejus dolor et iniquitas.

Sedet insidians juxta vestibula in absconditis, ut (c) interficiat (d) innocentem : oculi ejus robustos circumspiciunt :

Insidiatur in abscondito, quasi leo in cubili ; insidiatur ut rapiat pauperem : rapiet pauperem, cum attraxerit eum ad rete suum.

Et confractum subjiciet, et ir-

4. Secundum multitudinem.· Hier., impius secundum altitudinem furoris sui non requiret, Deum scilicet.

5. Non est Deus in conspectu ejus : Hier. Nec Deus in omnibus cogitationibus ejus. Nota progressum impietati. Sibi placet peccator superbus, Deoque contumeliam facit ; quo recedente, iræ ac cæteris animi perturbationibus traditur· nec Deum requirit ultra, nec cogitat : quo fit ut in omnem promat nequitiam' quasi ultor nullus aut judex futurus sit. Inquinatæ sunt viæ illius : Hier., parturiunt. Iniqua omnia difficultatibus ac laboribus plena. Auferuntur...procul ab oculis ejus judicia tua. Omnium inimicorum suorum dominabitur : nihil enim inausum relinquit, quem neque Dei, neque hominum metus cohibet : Hier. · omnes inimicos suos despicit, Hebr. ; exsufflabit.Videtur Deus interdum favere impio prospere agenti.

6. Non movebor a generatione in generationem. : inconcussae res meæ. Sine malo : supple, ero, Hier., ero sine malo ; Chrys. etiam ex Septuaginta.

7. Et amaritudine et dolo : Hebr. et dolis et fraude. Sub lingua ejus, in dictis ejus labor et dolor quos in hostes promat : Hebr. labor et iniquitas.

8. Cum divitibus æque violentis. Hier. ; Juxta vestibula, circa atria et aditus domorum.

9. Inpauperem respiciunt : clam observant. Rapere pauperem, Hier. ; rapiet pauperem, cum.attraxerit eum ad rete suum, qua vi, qua blanditiis et dolis.

10. In laqueo suo : quod Hier. ad præcedentem versum retulisse vidimus. Humi-

(a) Var. : Iræ suæ. — (b) Nec est. — (c) Deest ut. — (d) Interficit.

 

82

 

inclinabit se, et cadet, cum dominatus fuerit pauperum.

11. Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.

12. Exurge, Domine Deus, exaltetur manus tua : ne obliviscaris pauperum.

13. Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.

14. "Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras : ut tradas eos in manus tuas.

Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor.

15. Contere brachium peccatoris et maligni : quæretur peccatum illius, et non invenietur.

16. Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi : peribitis, gentes, de terra illius.

17. Desiderium pauperum exaudivit Dominus : præparationem cordis eorum audivit auris tua.

18. Judicare pupillo et humili : ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

ruet viribus suis valenter.

Dixit in corde suo : Oblitus est Deus, abscondit faciem suam, non respiciet in perpetuum.

Surge, Domine Deus, leva manum tuam, noli oblivisci pauperum.

Quare blasphemat impius Deum, dicens in corde suo quod non requirat ?

Vides, quia tu laborem et furorem respicis (a), ut detur in manu tua : Tibi relinquuntur fortes tui : pupillo tu es factus adjutor.

Contere brachium impii et maligni : quæres impietatem ejus, et non invenies.

Dominus rex sæculi et æternitatis : perierunt gentes de terra illius (b).

Desiderium pauperum audisti, Domine (c) ; præparasti ut (d) cor eorum audiat auris tua.

Ut judices pupillum et oppressum ; et nequaquam ultra superbiat homo de terra.

liabit eum, prosternet. Inclinabit se et cadet pauper, scilicet cum ei dominabitur impius. Alii : Cadet i. viribus ejus pauper. At Hier. : Et confractum subjiciet, et irruet viribus suis valenter ; quod non de paupere capto, sed de invasore dicitur.

11. Ne vident in finem, in perpetuum : et ita semper reddendum illud in finem.

14. Vides, quoniam... vides tu, ô Deus, quippe qui laborem ei indignationem respicis eorum qui opprimuntur, ut eos sub manu ac tutela tua recipias.

15. Quæretur peccatum illius : quæ tot sceleribus quæsivit, ita peribunt, ut ne vestigium quidem eorum supersit. Vide Psal. xxxvi, 36.

16. Peribitis gentes : Philisthæi vel quilibet alii gentiles in Judæa et terra Israel relicti.

17. Præparationem... nosti cor quo propensurum sit, et audis preces nondum conceptas. At Hier., Præparasti ut cor eorum audiat auris tua. Vel, ipse ita præparas cor eorum, ut quæ volunt approbes.

(a) Var. : Requiras. — (b) Ejus. — (c) Audivit Dominus. — (d) Deest ut.

 

83

 

PSALMUS X.
CONSOLATORIUS.

Cum Davidem in deserto latitantem ob Saulis insidias hortarentur amici, ut fuga salutem quæreret, Theodoretus.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

2. In Domino confido, quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?

3. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

4. Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt : justus autem quid fecit ?

5. Dominus in templo sancto suo, Dominus in cœlo sedes ejus :

Oculi ejus in pauperem respiciunt : palpebræ ejus interrogant filios hominum.

6. Dominus interrogat justum et impium : qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7. Pluet super peccatores laqueos : ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8. Quoniam justus Dominus et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David.

In Domino speravi, quomodo dicitis animæ meæ : Transvola in montem ut avis (b) ?

Quia ecce impii tetenderunt arcum : posuerunt sagittam suam super nervum, ut sagittent in abscondito rectos corde.

Quia leges dissipatæ sunt : justus quid operatus est ?

Dominus in templo sancto suo, Dominus in cœlo thronus ejus : oculi ejus vident, palpebræ ejus probant filios hominum.

Dominus justum probat ; impium autem et diligentem iniquitatem odit anima ejus.

Pluet super peccatores laqueos : ignis et sulphur, et spiritus tempestatum, pars calicis eorum.

Quoniam justus Dominus justitias dilexit : rectum videbunt (c) facies eorum.

2. Sicut passer, Hier. ut avis.

3. Pecca fores : iniqui, violenti In pharetra, Hier. : super nervum, arcus scilicet, jam intento arcu, sagitta jamjam emittenda.

4. Quæ perfecisti, destruxerunt : Hier. leges dissipatæ sunt. Justus autem quid fecit ? quid faciet justus, ubi nullæ sunt leges ?

5. In pauperem recipiunt : in pauperem deest Hebr.

6. Dominus interrogat, quasi judicaturus. Hier. et alii apud Chrys. Dominus justum probat · impium autem et diligentem iniquitatem odit anima ejus. Anima ejus, ipse Deus : recte etiam Septuaginta et Vulgata : Qui diligit iniquitatem odit animam suam : omnis enim iniquus sibi pessimus.

7. Pars calicis : sors mea, ut est Psal. xv. 5. A calice unde sortes ducebantur ; vel ut alii, metaphora ducta a conviviis, in quibus sua cuique potus mensura dividebatur.

8. Et justitias : et deest Hebr.

(a) Var. : Deest Psalmus. — (b) Sicut passer — (c). Al. Viderunt.

 

84

 

PSALMUS XI.
CONSOLATORIUS.

Contra mendaces ac perfidos undique circumfusus, dum esset in aula Saulis quibus ille mandabat ut clam Davidi dicerent : Ecce places regiet omnes servi ejus diligunt te, I Reg. xviii, 22, cum necem pararent.

VERSIO VULGATA.

1. In finem pro octava, Psalmus David.

2. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

3. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum : labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

4. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

5. Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt ; quis noster Dominus est ?

6. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus.

Ponam in salutari : fiducialiter agam in eo.

7. Eloquia Domini, eloquia casta :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro octava, Psalmus (a) David.

Salva, Domine, quoniam defecit sanctus : quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum.

Frustra loquuntur unusquisque proximo suo : labium subdolum (b) in corde et corde loquuntur(c).

Disperdat Dominus omnia labia dolosa, linguam magniloquam.

Qui dixerunt : Linguam nostram roboremus ; labia nostra nobiscum sunt ; quis noster Dominus est (d) ?

Propter vastitatem inopum a gemitu (e) pauperum, nunc consurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari auxilium eorum.

Eloquia Domini, eloquia mun-

2. Defecit sanctus : tanta undique circumstat iniquorum turba. Diminutæ sunt veritates... Hier. ; imminuti sunt fideles, rari sunt veraces ac sinceri homines, fraus ubique et doli.

3. Vana, mendacia, in corde et corde... fallaci sunt et duplici corde, nec sibi constant.

5. Linguam nostram magnificabimus ; magna jactabimus, metuendos nos præstabimus. Labia nostra a nobis sunt : Hier. nobiscum sunt, penes nos sunt, nostra sunt. Syr. Quidquid libuerit de Davide comminiscemur ac Sauli persuadebimus, neque quisquam nos prohibere poterit.

6. Ponam in salutari : ponam in tuto, supple virum bonum. Fiducialiter agam in eo, fortiter et incunctanter eum tuebor ; at Hebr. illaqueabit, vel exsufflabit eum, nempe vir bonus improbum inimicum.

7. Eloquia Domini : ab hominum mendaciis ad eloquii divini sinceritatem convertitur. Probatum terræ, separatum a terra metallo immixta.

(a) Var. : Canticum. — (b) Dolosum. — (c) Locuti sunt. — (d) Dominus noster ? deest est. — (e) Et gemitum.

 

85

 

argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

8. Tu, Domine, servabis nos : et custodies nos a generatione hac in æternum.

9. In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

da : argentum igne (a) probatum, separatum a terra, colatum septuplum.

Tu, Domine, custodies ea, servabis nos a generatione hac in æternum.

In circuitu impii ambulabunt : cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum.

8. A generatione hac : prava scilicet.

9. in circuitu impii ambulant, me undique obsident. Secundum altitudinem tuam. Altissimo et occultissimo judicio tuo. Multiplicasti filios hominum, tot iniquos scilicet ; at Hier., cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum :hoc est, undique circumfluunt improbi, ut exaltatis vel vilissimis hominibus adulentur.

(a) Var. : Igne deest.

PSALMUS XII.
MORALIS, CONSOLATORIUS.

Ab hominibus ipsoque Deo quodam modo destitutus, animum tamen non despondet.

VERSIO VULGATA.

1. n finem, Psalmus David.

Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? Usquequo avertis faciem tuam a me ?

2. Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ?

3. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ? 4. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus.

Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte : 5. Ne quando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum.

Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David.

Usquequo, Domine, oblivisceris mei (b) penitus ? Usquequo abscondis (c) faciem tuam a me ?

Usquequo ponam consilia in animam meam (d), dolorem in corde meo per diem ? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?

Convertere, exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte :

Nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Hostes mei exultabunt si (e) motus fuero :

2. Ponam consilia : quamdiu variis curis agitabor ? Per diem, tota die.

4. Obdormiam... Hebr. dormiam mortem, Septuaginta, in mortem, εις δανάτον id

(a) Var. : Canticum. — (b) Me. — (c) Abscondes. — (d) In anima mea. — (e) Cum.

 

86

 

6. ego autem in misericordia tua speravi.

Exultabit cor meum in salutari tuo : cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi.

Ego autem in misericordia tua confido, exultabit cor meum in salutari tuo : cantabo Domino, qui reddidit mihi.

est moriar, morali sensu : ne nobis æterna nox, ne mortis æternæ obrepat somnus, Coram. Hier. 6. Et psallam... Desunt hæc in Hebr.

PSALMUS XIII.
MORALIS.

Dei contemptores ubique diffusi eum ultorem sentiunt. Scriptus cum populus gravi tyrannide vexaretur Absalomi tempore, ut videtur ex v. ult. Psalmi lii. huic persimilis.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

2. Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3. Omnes declinaverunt, simul inu-

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David.

Dixit stultus in corde suo : Non est Deus : Corrupti sunt, abominabiles facti sunt studiose : non est qui faciat bonum.

Dominus de cœlo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens, aut (b) requirens Deum.

Omnes recesserunt, simul con-

1. Dixit insipiens : Non est Deus. Hoc dicunt non modo qui negant Deum esse, sed etiam qui negant curare quidquam, aut usquam animadvertere in impios : sic illi apud Prophetam defixi in fæcibus suis, qui dicunt in corde suo :Non faciet bene Dominus, et non faciet male, Soph. I, 12. Et Malach, iii, 14 : Dixistis '. · Vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et ambulavimus tristes coram Domino excercituum ? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes... Tentaverunt Deum et salvi facti sunt. Et Jerem. v, 12, 13 : Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum... Prophetæ fuerunt in ventum locuti. Nec minus insipientes illi, II Petr. ni, 4 dicentes : Ubi est promissio aut adventus ejus ? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. Quibus insipientiores sunt qui cum ea dicere aut cogitare non audeant, tamen ita vivunt ac si pro certis habeant. Non est usque ad unum : sumptum ex v. 3.

3. Inutiles facti sunt : obtorpuerunt, ad bonum scilicet : vel Hebr. putruerunt,

(a) Var. : Deest Psalmus. — (b) Deest aut.

 

87

 

tiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Sepulchrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.

Quorum os maledictione et amaritudine plenum est : veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.

Contritio et infelicitas inviis eorum, et viam pacis non cognoverunt : non est timor Dei ante oculos eorum.

4. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam, sicut escam panis ?

8. Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

6. Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis : quoniam Dominus spes ejus est.

7. Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob, et lætabitur Israel.

glutinati sunt ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

 

 

 

 

 

 

 

 

Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem : qui devorant populum meum, ut cibum panis ? Dominum non invocaverunt.

Ibi timebunt (a) formidine ; quoniam Deus in generatione justa est (b).

Concilium pauperum confudistis : quoniam Dominus spes ejus est.

Quis dabit de Sion salutare (c) Israel ? quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui : exultabit Jacob, lætabitur Israel.

id est, corrupti sunt. Sepulchrum patens. Hæc et sequentia usque ad versum quartum desunt in Hebr. et in Septuaginta, apud Chrysost. et Theodoret. ; habet Paulus, Rom. iii. 13, etc. Quem locum Comm. Hier. hic ait Apostolum ex variis Scripturæ locis texuisse, ac forte ex ejus Epistola huc translatis.

4. Nonne cognoscent omnes : supple, Deum ; nonne malo suo experientur Deum esse ?

5. Ubi non erat timor, deest Hebr. ; habetur Psal. iii. 6, etiam in Hebr., unde videtur huc translatum. Vana pavent, imo nulla, qui non innituntur Deo.

6. Dominus in generatione justa est : habitat inter justos. Quoniam Dominus spes... alii, Sed Deus spes ejus est.

7. Ex Sion. Ergo David jam in Sion regnabat. Averterit captivitatem, Hebr. reduxerit reductionem, populum suum ab Absalomo divisum.

(a) Var. : Trepidabunt. — (b) Deest est. — (c) Salutem.

 

88

 

PSALMUS XIV.
MORALIS.

Boni viri ac sacros conventus pure adituri, mores. Veri cœlorum cives.

VERSIO VULGATA. 1. Psalmus David.

Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?

2. Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam :

3. Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua :

Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.

4. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat :

Qui jurat proximo suo, et non decipit :

Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit :

Qui facit hæc, non movebitur in æternum. |

VERSIO S. HIERONYMI. Psalmus (a) David.

Domine, quis peregrinabitur in tentorio tuo, et quis (b) habitabit in monte sancto tuo ?

Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam : loquiturque veritatem in corde suo.

Qui non est facilis in lingua sua, nec (c) fecit amico suo malum, et opprobrium non sustinuit super vicino suo (d).

Despicitur in oculis ejus improbus : timentes autem Dominum glorificabit : jurat ut se affligat, et non mutat.

Pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera adversum innoxium non accepit : qui facit hæc, non movebitur in æternum.

1. Habitabit, Hier. ; peregrinabitur, Septuaginta, πάροικὴσει. Allusum ad vocem tabernaculi seu tentorii quod est peregrinantis. Sensus est : Quis adibit sancta tua ?

4. Ad nihilum · Hier. ; despicitur. Septuaginta, ἐξουδένωται. Proximo suo... Hier., jurat ut se affligat : et non mutat, id est, vovet jejunium, et propositum non mutat. Lectio Vulgatæ orta ex unius transpositione litteræ.

(a) Var. : Canticum. — (b) Deest et ; habet qui. — (c) Neque. — (d) Vicinum suum.

 

89

 

PSALMUS XV.
HISTORICUS ET PROPHETICUS.

David exul Deo vero adhærere se profitetur, falsis repudiatis : tum in persona Christi loquens ejus resurrectionem prædicit : teste Petro Act. ii, 25, et Paulo Act. xiii, 35. Ideo stelo-graphia seu tituli inscriptio est Psalmus scilicet munimento æterno insculpcndus. Vide titulum Psalm. lvlvilviilviiilix.

VERSIO VULGATA. i. Tituli inscriptio ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

2. Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

3. Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

4. Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt.

Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus : nec memor ero nominum eorum per labia mea.

5. Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es, qui restitues hæreditatem meam mihi.

6. Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi.

VERSIO S. HIERONYMI. Humilis et simplicis David. Custodi me, Deus, quoniam speravi in te.

Dixi Deo (a) : Dominus meus es tu : bene mihi non est sine te.

Sanctis, qui in terra sunt, et magnificis, omnis voluntas mea in eis.

Multiplicabuntur idola eorum, post tergum sequentium ; non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum in labiis meis.

Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei ; tu possessor sortis meæ.

Lineæ ceciderunt mihi in pulcherrimis, et hæreditas speciosissima mea est.

2. Dixi Domino : Hier. Dixi Deo : Dominus meus es tu : Jehova. Bonorum meorum : Hier. bene mihi non es sine te.

Sanctis, qui sunt... sanctuario quod vocabatur Sancta. Hebræi neutro carent ; quod sæpe exprimunt per fœmininum. Hier. Sanctis qui in terra sunt et magnificis, omnis voluntas mea in eis, Omnis affectus meus sanctuario et inclyto tabernaculo inhæret, quod est in terra sancta : vel juxta Vulg. mirum mihi Deus sanctuarii affectum indidit. Sic David exul loquitur. Vide Psal. xli4 ; xlii, 3.

4. Infirmitates, Hebr. : vanitates, Hier., idola eorum, Syrorum scilicet et aliorum gentilium, apud quos exulabat, 1 Reg. xxviiPostea acceleraverunt, Hebr., ad alienum (Deum) festinaverunt, illi scilicet, gentiles. Illi quidem multiplicant idola ; nobis ut unus Deus est, ita unum sanctuarium. Non congregabo... Hier. ; Non libabo libamina eorum, etc. non participabo eorum sacris. Nec memor, ne nominabo quidem deos falsos, ut lex vetabat.

5. Pars calicis mei' ; vide supra x, 7. Tu es qui restitues, tu sustentans, Hebr. assertor sortis meæ.

6. Funes : ad agrum scilicet metandum et dividendum ; quod ad erciscundam sive dividundam hæreditatem pertinet.

(a) Var. : Domino.

 

90

 

7. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum : insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

8. Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

9. Propter hoc lætatum est cor meum et exultavit lingua mea : insuper et caro mea requiescet in spe.

10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno : nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

11. Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.

Benedicam Dominum (a) qui dedit mihi consilium : insuper et noctibus erudierunt me renes mei.

Proposui (b) Dominum in conspectu meo semper ; quia a dextris meis est, ne commovear.

Propterea lætatum est cor meum, et exultavit gloria mea : et caro mea habitavit (c) confidenter.

Non enim derelinques animam meam in inferno : nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Ostendis mihi semitam vitæ, plenitudinem lætitiarum ante vultum tuum : decores in dextera tua æternos.

7. Intellectum, Hier. consilium, usque ad noctem, Hier. noctibus erudierunt me renes mei. cum noctu curis angerer, pii motus ad interiora penitus immissi a Deo me erudierunt : per noctem, ut curæ remordent, ita sæpe subit dulcior Dei recordatio.

8. Providebam Dominum : hæc et sequentia in persona Christi : teste Petro, Act. ii. 25.

9. Lingua mea, Hier. gloria, quod sæpe linguam significat : ac sic refertur hic locus, Act. ii. 26. Certe per linguam Deo redditur gloria, quod est piis gratissimum et gloriosissimum. In spe : resurrectionis statim adventuræ.

10. Animam meam, meipsum ; unde Petrus : Providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, Act. ii, 31. Quanquam anima Christi descendit ad inferos, non ibi derelicta est, ut cæteræ animæ piorum. In inferno,m sepulchro, teste Petro, Act. ii, 29, et Paulo, Act. xiii, 36. Corruptionem : foveam, Hebr. Chald.. ut Vulg. ac sic Petrus et Paulus locis citatis.

11. Notas mihi in sepulchro jacenti fecisti vias vitæ : quibus mortuus licet ad vitam redirem. Usque in finem : decores æternos, propter æternam gloriam Christo resurgenti traditam. Igitur hi tres ultimi versus de Christo intelligendi sunt, Petro et Paulo interpretibus. Hæc tamen aliquatenus præcesserunt in Davide ut typo Christi, dum illum Deus a morte toties eruit, et in regno collocavit. Cæterum, ut præclare argumentantur Petrus et Paulus, David et in sepulchro derelictus est, et corruptionem vidit : quare hæc de Davide intelligi nullatenus possunt ; neque res Davidis, utcumque splendidæ, hujus loci magnificentiam exhauriunt.

(a) Var. : Domino.— (b) Proponebam. — (c) Habitabit.

 

91

 

PSALMUS XVI.
MORALIS.

Orat ut ab inimicorum insidiis et crudelitate liberetur : Dei protegentis bonitatem et patientiam

commendat.

VERSIO VULGATA. 1. Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam : intende deprecationem meam.

Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

2. De vultu tuo judicium meum prodeat : oculi tui videant æquitates.

3. Probasti cor meum, et visitasti nocte : igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4. Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.

ò\ Perfice gressus meos in semitis tuis : ut non moveantur vestigia mea.

6. ligo clamavi, quoniam exau-

VERSIO S. HIERONYMI. Oratio David.

Audi, Deus, justum, intende deprecationem meam : auribus percipe orationem meam, absque labiis mendacii (a).

De vultu tuo (b) judicium meum prodeat : oculi tui videant æquitates.

Probasti cor meum, visitasti nocte : conflasti me, et non invenisti cogitationes meas transire os meum (c).

In opere hominum propter verbum (d) labiorum tuorum, ego observavi vias latronis.

Sustenta gressus meos in callibus tuis ; et non labentur (e) vestigia mea.

Ego invocavi te, quia exaudies

1. Justitiam meam : Hier. justum. Non in labiis dolosis, audi precationem puro et simplice corde prolatam.

2. De vultu tuo, de conspectu, de audientia tua : similis locutio Esth. i. 19 : Egrediatur edictum h facie tua ; Dan. ii, 15 : Sententia ii facie regis egressa.

3. Visitasti nocte : scrutatus es in noctis silentio, dum cogitationes reliquæ conticescunt. Igne me examinasti, Hier. conflasti, excoxisti ut aurum. Et non est inventa in me iniquitas : aliter Hier. in seq.

4. Ut non loquatur os meum : Hier. ei non invenisti cogitationes meas transire os meum, sincere loquor : verba sensibus congruunt, ac sic fere Hebr. Opera hominum : Hier. ad versum sequentem refert, ac sic ex Hebræo vertit :In opere hominum, propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis in opere hominum, supple : quorum sum inspector : Propter verba labiorum tuorum : propter mandata tua observavi vias latronis, violenti oppressoris : neque tantum ego a scelere abstinui, sed et alios deterrui : quod regis officium est. Secundum Vulgatam sensus sit : Utnon loquatur os meum opera hominum, vana et iniqua, qualia sunt opera hominum, custodivi vias duras, angustas, quæ ad vitam ducunt, Matth., vii, 14.

5. Perfice : bona sua pro conscientiæ sinceritate professus, convertit se ad Deum, ut ejus animum firmet in bono.

6. Exaudisti : Hier. exaudies.

(a) Var. : Mendacibus. — (b) Heb. De conspectu tuo. — (c) Cogitatio mea utinam non transisset os meum. — (d) In opere Adam, in verbo. — (e) Non labantur.

 

92

 

disti me, Deus : inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

8. A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi.

Sub umbra alarum tuarum protege me : 9. a facie impiorum qui me afflixerunt.

Inimici mei animam meam circumdederunt.

10. Adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.

11. Projicientes me nunc circumdederunt me : oculos suos statuerunt declinare in terram.

12. Susceperunt me, sicut leo paratus ad prædam : et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13. Exurge, Domine, præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio, frameam tuam 14. ab inimicis manus tuæ.

me, Deus : inclina aurem tuam mihi, audi eloquium meum.

Mirabilem fac misericordiam tuam (a), salvator sperantium, a resistentibus dexteræ tuæ.

Custodi me quasi pupillam intus in oculo (b). In umbra alarum tuarum protege me

A facie impiorum vastantium me. Inimici mei animam meam circumdederunt.

Adipe suo concluserunt : et ore locuti sunt superbe.

Incedentes adversum me nunc circumdederunt me : oculos suos posuerunt declinare in terram.

Similitudo ejus quasi leonis desiderantis prædam : et quasi catuli leonis (c) sedentis in absconditis.

Surge, Domine, præveni faciem ejus, incurva eum : salva animam meam ab impio, qui est gladius tuus.

10. Adipem suum concluserunt : Hier. ; adipe suo concluserunt, id est, operti sunt : in deliciis vixerunt. Chald. : Opibus stipati, obesi et pinguefacta sunt.

11. Projicientes me, expellentes, ejicientes, Septuaginta ; at Hier. incedentes adversum me : gressus meos observantes. Nunc circumdederunt me, itinera mea obsident. Oculos suos statuerunt : intendunt ut tendant in terra, Hebr. : supple, laqueos quibus me capiant.

12. Susceperunt me, exceperunt, invaserunt : Hier. similitudo ejus quasi leonis.

13. Ab impio, frameam : Hier. ab impio quis est gladius tuus, quo instrumento uteris ut punias.

14. Ab inimicis manus tuæ ; Hebr. a viris maniis tuæ ; a mortalibus qui sunt manus tua, qua me castigas et exerces. Sic Babylonicum imperium dicitur malleus universæ terræ, Jerem l, 23. A paucis de terra : Hebr. ; a mortalibus de tempore tempus suum agentibus, id est Hier. quorum pars in vita, qui spem omnem in vita præsenti collocant. Secundum Vulgatam : Domine, a paucis de terra, etc. Vult Ecclesia, ut est in parab. Matth. xiii, 28, in hac etiam vita, zizania a tritico, carnales et terrena sapientes separari a paucis, seu ab electis : pauci enim electi, Matth. xxii, 14 ; sed frustra : nam accepit responsum divinum : Sinite utraque crescere usque ad messem, Comm. Hier. De absconditis, de thesauris tuis : de penu tua. Saturati sunt filiis, liberorum copia affluunt. Parvulis suis, Hier. parvulis eorum, nepotibus suis, scilicet.

(a) Var. : Mirabiles fac misericordias tuas. — (b) Intus oculi. — (c) Deest leonis.

 

93

 

Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum : de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.

Saturati sunt filiis : et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

18. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo : satiabor, cum apparuerit gloria tua.

A viris manus tuæ, Domine, qui mortui sunt in profundo : quorum pars in vita, et quorum de absconditis tuis replesti ventrem. Qui saturabuntur (a) filiis, et dimittent reliquias suas parvulis eorum.

Ego in justitia videbo faciem tuam : implebor (b), cum evigilavero, similitudine tua.

15. Ego autem : justi longe diversa spes. Satiabor : Hier. implebor, cum evigilavero, similitudine tua., tua mihi species evigilanti statim occurret, meque satiabit. Quod longe erit verius, postquam apparuerit, cum similes ei erimus, ac videbimus eum sicuti est, I Joan. in, 2.

(a) Var. : Satiabuntur in. — (b) Hebr. Satiabor.

PSALMUS XVII.
HISTORICUS, PROPHETICUS.

VERSIO VULGATA.

1. In finem puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit : (II Reg. xxii, 2).

2. Diligam te, Domine, fortitudo mea :

3. Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus.

Deus meus, adjutor meus, et sperabo in eum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori servo Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul.

Et dixit (a) : Diligam te, fortitudo mea :

Domine (b), petra mea, et robur meum, et salvator meus.

Deus meus, fortis meus, et sperabo in eo : scutum meum, et

1. Locutus est (David) Domino. Hic Psalmus cum titulo suo invenitur totus II Reg. xxii, 2, referturque ad finem vitæ Davidis, editus scilicet ad memoriam sempiternam tot beneficiorum, quæ Deus in se contulit : vocationem quoque gentium præfigurat, vers. 44, 45, 50, teste Paulo, Rom. xv, 9.

2. Diligam te : pro tot ac tantis beneficiis, unum munus Deo gratum, ipsa dilectio.

3. Firmamentum meum. Hebr. Petra mea, rupes mea, qua tutus innitor. Firmamentum meum : refugium meum : liberator, Deus, adjutor meus., protector meus : Hebr. scutum meum. Quot amoris vocabula ? Sic est amor, nusquam laudandi satietas, nec blanditiis modus. Cornu salutis : cornu pro robore sumitur, ducta a brutis metaphora.

(a) Var. : Et ait : Diligam te, Domine. — (b) Dominus.

 

94

 

Protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.

4. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.

5. Circumdederunt me dolores mortis : et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.

6. Dolores inferni circumdederunt me : præoccupaverunt me laquei mortis.

7. In tribulatione mea. invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi :

Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam : et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

8. Commota est, et contremuit terra : fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis.

9. Ascendit fumus in ira ejus : et ignis a facie ejus exarsit : carbones succensi sunt ab eo.

10. Inclinavit cœlos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.

11. Et ascendit super Cherubim, et volavit super pennas ventorum.

cornu salutis meæ, susceptor meus.

Laudatum invocabo Dominum : et ab inimicis meis salvus ero.

Circumdederunt me funes mortis : et torrentes diaboli (a) terruerunt me.

Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.

In tribulatione mea, invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo. Exaudiet de templo sancto suo vocem meam : et clamor meus ante faciem ejus veniet in aures ejus.

Commota est et contremuit terra : et fundamenta montium concussa sunt, et conquassata sunt, quoniam iratus est eis (b).

Ascendit fumus de (c) furore ejus, et ignis ex ore ejus devorans : carbones incensi (d) sunt ab eo.

Inclinavit cœlos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.

Et ascendit super (e) Cherubim, et volavit super pennas venti.

5. Dolores mortis : Hier. ; funes, laquei ut vers. sequenti. Torrentes iniquitatis : Hebr., Torrentes Belial, id est perversorum hominum vel diaboli, ut Hier. ; porro calamitates fluctibus aquarum inundantium comparari solent.

6. Dolores inferni : Hier. funes, ut supra.

7. Invocavi : Hier. ; invocabo, invocabam, clamabam : ita passim futurum ponunt Hebræi pro imperfecto præterito.

8. Commota est. Hic inducitur Deus de cœlo descendens ad liberandum Davidem ; describitur ira divina in hostes ejus : tum orbis universus ante Deum iratum contremiscens. Quæ figura demonstrat quid hostibus ejus timendum sit, estque in Scripturis frequens. Iratus est eis : deest eis Hebr.

9. Ignis a facie ejus exarsit : Hier. ; ignis ex ore ejus devorans, sic Deus dicitur ignis consumens, Deut. iv, 24 ; ix, 3, et fluvius igneus a facie ejus egredi, Dan. vii, 10.

10. Inclinavit cœlos, et descendit : magnificum, ut sub Deo insessore cœli ipsi se demittant.

11. Ascendit super Cherubim : Hebr. ; Equitavit, sedit super Cherubim, quasi curru invectus, ut Ezechieli apparuit, Ezech. I.

(a) Var. : At. Belial — (b) Non habet eis. — (c) In furore. — (d) Accensi. — (e) Super Cherub.

 

95

 

12. Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu ejus tabernaculum ejus : tenebrosa aqua in nubibus aeris.

13. Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando, et carbones ignis.

14. Et intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.

15. Et misit sagittas suas, et dissipavit eos : fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.

16. Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum :

Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.

17. Misit de summo, et accepit me : et assumpsit me de aquis multis.

18. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me : quoniam confortati sunt super me.

19. Prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus.

20. Et eduxit me in latitudinem : salvum me fecit, quoniam voluit me.

21. Et retribuet mihi Dominus se-

Posuit tenebras latibulum suum : in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua (a) in nubibus aetheris.

Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis.

Et intonuit in cœlo (b) Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grandinem et carbones ignis.

Et emisit (c) sagittas suas et dissipavit eos, et fulgura multiplicavit, et (d) conturbavit illos.

Et apparuerunt effusiones aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis : ab increpatione tua, Domine : ab inspiratione spiritus furoris tui.

Mittet de alto, et accipiet me, et trahet me (e) de aquis multis.

Liberabit me de inimicis meis potentissimis (f), et do his qui oderunt me, quoniam robustiores me erant.

Præveniet (g) me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus firmamentum meum.

Et educet (h) me in latitudinem : liberabit me, quia (i) placui ei.

Retribuet (j) mihi Dominus se-

12. Et posuit tenebras : his adumbrantur profunda et terribilia judicia Dei, exequendæ celeritas et efficacia.

13. 14. Præ fulgore : ante se agebat nubes, grandinem et fulmina. Grando et carbones ignis : supple, continuo ruunt, et iterat iisdem verbis ad inculcandam vim grandinis et fulminis.

17. Misit de summo : de cœlo, manum suam scilicet. De aquis multis : calamitatibus, ut supra 5 ; comparatione ducta ab eo qui alto fluvio mersum, et propemodum aquis suffocatum, valida manu extraheret.

18. Quoniam confortati : cum essent superiores viribus, nec ulla spes superesset nisi in Deo.

19. Prævenerunt : adversarii incautum me præverterunt.

20. In latitudinem : ab angustiis et præruptis ad plana et lata. Voluit me : dilexit, Hier. ; placui ei, et ideo diligenti dilectionem rependo, quæ una est digna merces, vers. 2.

(a) Var. : Tenebrosas aquas in nubibus aeris. — (b) De cœlis. — (c) Misit. — (d) Non habet et. — (e) Misit de alto et accepit me, trahet me. — (f) De inimico meo potentissimo, — (g) Prævenerunt me — (h) Eduxit. — (i)Quoniam. — (j) Retribuit.

 

96

 

cundum justitiam meam ; et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi.

22. Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo.

23. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo : et justitias ejus non repuli a me.

24. Et ero immaculatus cum eo : et observabo me ab iniquitate mea.

25. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

26. Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris :

27. Et cum electo electus eris : et cum perverso perverteris.

28. Quoniam tu populum humilem salvum facies : et oculos superborum humiliabis.

29. Quoniam tu illuminas lucernam meam : Domine Deus meus illumina tenebras meas.

30. Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.

31. Deus meus impolluta via ejus : eloquia Domini igne examinata : pro-

cundum justitiam meam ; et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.

Omnia enim judicia ejus in conspectu meo : et præcepta ejus non amovi a me.

Et fui immaculatus cum eo : et custodivi me ab iniquitate mea.

Et restituit (a) mihi Dominus secundum justitiam meam ; et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus.

Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocenter ages :

Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (b).

Quia tu populum pauperem salvabis ; et oculos excelsos humiliabis.

Quia tu illuminas (c) lucernam meam : Domine Deus meus, illumina tenebras meas (d).

In te enim curram accinctus (e), et in Deo meo transiliam (f) murum.

Deus immaculata via ejus, eloquium Domini igne (g) examina-

21. Secundum justitiam meam : vir bonus, suæque sibi innocentiæ conscius eo magis Deo fidit : ita Job, ita Paulus et passim viri sancti.

24. Ero : Hier. fui, sic vers. 25. Retribuet, retribuit Ab iniquitate mea : a peccato cui assuevi, quod me mihi surriperet, nisi assidue caverem.

26. Cum sancto : ad Deum ista dicit, hominibus pro studiorum ratione justa tribuentem, Theodor. Sic Levit. xxvi, 23, 24 : Si ambulaveritis ex adverso mihi, ego quoque contra vos adversus incedam.

27. Cum electo : cum candido candide agis. Cum perverso perverteris : fallaces fallis.

29. Illuminas lucernam meam : a te lux mea, nam per me ipsum versor in tenebris.

30. In te eripiar. Hebr. ; Occurram turmæ, præsidio tuo fretus incedam adversus hostes. A tentatione : a periculo. Transgrediar murum : munitiones superabo.

31. Impolluta via ejus : fidelia Dei promissa, cum omnia, tum ea quæ Davidi privatim fecit.

(a) Var. : Restituet. — (b) Subverteris, [at. pervertes.] — (c) Illuminabis. — (d) Illustrans tenebras meam. — (e) In te enim cum accinctus [ hebr. curram post accinctos.] — (f) Insiliam. — (g) Deest igne.

 

97

 

tector est omnium sperantium in se.

32. Quoniam quis Deus præter Dominum ? aut quis Deus præter Deum nostrum ?

33. Deus qui præcinxit me virtute : et posuit immaculatam viam meam.

34. Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me.

35. Qui docet manus meas ad prælium : et posuisti ut arcum æreum, brachia mea.

36. Et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me :

Et disciplina tua correxit me in finem : et disciplina tua ipsa me docebit.

37. Dilatasti gressus meos subtus me : et non sunt infirmata vestigia mea.

38. Persequar inimicos meos, et comprehendam illos : et non convertar donec deficiant.

39. Confringam illos, nec poterunt stare : cadent subtus pedes meos.

40. Et præcinxisti me virtute ad bellum : et supplantasti insurgentes in me subtus me.

41. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

tum : scutum est omnium sperantium in se.

Quis (a) est Deus præter Dominum ? et quis fortis præter Deum nostrum ?

Deus qui accingit me fortitudine : et posuit immaculatam viam meam.

Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa (b) statuens me.

Docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.

Dedisti mihi clypeum salutis tuæ (c) et dextera tua confortavit (d) me, et mansuetudo tua multiplicavit me.

Dilatabis gressus meos (e) subtus me, et non deficient tali mei.

Persequar inimicos meos et apprehendam eos, et non revertar donec consumam eos.

Cædam eos, et non poterunt surgere ; cadent sub pedibus meis.

Accinxisti me fortitudine ad prælium, incurvabis resistentes mihi subtus (f) me.

Inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.

32. Quis Deus : Hier. quis fortis 1

33. Posuit immaculatam viam meam : quod immaculatus fuerit, Deo tribuit, et in Domino gloriatur.

34. Qui perfecit : Hier. coæquans pedes meos cervis, velocitate, scilicet.

35. Posuisti... Hebr. conterent arcum, æreum brachia mea.

36. Et disciplina tua : Hier. et mansuetudo tua multiplicavit me, auxit me ; cætera in Hebr. desunt.

38. Non convertar : Hier. non revertar.

41. Inimicos... Hier. inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, fecisti ut terga verterent, Psal. xx. 13 : Pones eos dorsum ; eadem sententia : nullius alterius rei quam dorsi vertendi memores.

(a) Var..· Quoniam quis. — (b) Excelsa mea. — (c) Al. meæ. — (d) Al. confirmavit. — (e) Gressum meum. — (f) Sub me.

 

98

 

Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non audiet (a) eos. '

Delebo eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum projiciam eos.

Salvabis me a. contradictionibus populi, pones me in caput gentium : populus quem ignoravi, serviet mihi.

Auditione auris obediet (b) mihi ; filii alieni mentiuntur (c) mihi.

Filii alieni defluent, et contrahentur in angustiis suis.

Vivit Dominus et benedictus Deus (d) meus, et exaltabitur (e) Deus salutis meæ.

Deus, qui das vindictas mihi, et congregas populos sub me.

Qui servas me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a. viro iniquo libera (f) me.

Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine : et nomini tuo cantabo (g).

Magnificans salutes regis sui, et faciens (h) misericordiam Christo

42. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.

43. Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti : ut lutum platearum delebo eos.

44. Eripies me de contradictionibus populi : constitues me in caput gentium.

48. Populus, quem non cognovi, servivit mihi : in auditu auris obedivit mihi.

46. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

47. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.

48. Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis.

49. Et ab insurgentibus in me exaltabis me : a viro iniquo eripies me.

50. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine : et nomini tuo psalmum dicam.

51. Magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam Christo suo

42. Clamaverunt : Hier. clamabunt.

44. Contradictionibus populi : seditiosi, contentiosi, qualem expertus sum, divisis post Saulem tribubus et rebellante Absalomo. II Reg. xxii. 44. In caput gentium : goim. gentilium ; David gentes vicinas subegit, et ad Euphratem usque promovit imperium ; sed maxime ad Christum hæc pertinent, infra 45, 50.

45. Populus quem non cognovi : gentes scilicet : In auditu oris obedient mihi : dicto audientes erunt, quod etiam dictum ex Christi persona : nam fides ex auditu, Rom. x, 17.

46. Filii alieni : alienigenæ, mentiti sunt : fœdera fregerunt, ut Hanon rex Ammon, II Reg., x, at Hier. : defluent : res eorum collabentur. Et claudicaverunt ; Hier. et contrahentur in angustiis suis, ipsi se in angustias conjicient.

48. De inimicis meis iracundis : deest Hebr.

50. Confitebor tibi in nationibus : Hebr. gentibus ; refertur hic locus ad conversionem gentium, Rom. xv, 9.

51. Regis ejus, Hier. regis sui. Davidis. Miro ordine omnia in hoc psalmo procedunt : David primo gratias agit ; tum ponit sub oculos calamitates suas : mox

(a) Var. : Exaudiet. — (b) Obaudiet. — (c) Mentientur. — (d) Hebr. fortis. — (e) Al. exaltetur. — (f) Liberabis. — (g) Hebr. psallam. — (h) Magnificanti salutes... et facienti.

 

99

 

David, et semini ejus usque in sæculum.

suo David, et semini ejus usque in æternum.

Deum auxilio tota majestate advenientem se propter innocentiam liberatum : imo et victorem : prostratos inimicos ; imperium longe ad exteros prolatum : quæ omnia executus, ad gratiarum denique actionem redit.

PSALMUS XVIII.
LAUDIS ET EXHORTATIONIS.

Cœlorum ordo immortalis, ac legis inconcussa veritas, sapientiam Dei prædicant.

VERSIO VULGATA. 1. In finem, Psalmus David.

2. Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

3. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

4. Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.

5. In omnem terram exivit sonus eorum : et in fines orbis terræ verba eorum.

6. In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo :

VERSIO S. HIERONYMI. Victori, Psalmus (a) David.

Cœli enarrant gloriam Dei, et opera (b) manuum ejus annuntiat firmamentum.

Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

Non est sermo, et non sunt verba, quibus non audiatur vox eorum.

In omnem (c) terram exivit sonus eorum : et in fines (d) orbis verba eorum.

Soli posuit tabernaculum in eis.

Et ipse quasi sponsus procedens (e) de thalamo suo : exultavit

3. Dies diei : continuantur dies noctibus, eoque omnia tenore procedunt, ut et dies diei, et nox insequenti nocti quid agendum sit indicare videantur, perpetua quasi traditione doctrinæ.

4. Non sunt loquelæ : auditur vox eorum, omnium gentium linguis.

5. In omnem terram exivit sonus eorum : Hebr. delineatio eorum, eo quod ubique celebretur perfectissimi operis summa, et ad normam exacta pulchritudo ; sanior tamen Septuaginta ac Vulgatæ lectio. Sonus : levissima inflexione hebraici vocabuli kouam, quod est delineatio, kolam, quod est sonus. Melius sane dicitur exire sonus atque omnia pervadere : tum accuratius respondet antecedentibus ; atque his in fine versus vocibus : In fines terræ verba eorum :sensu scilicet iterato in morem Hebræorum : denique sic legit Apostolus, atque apostolicæ prædicationi ex antiqua traditione aptat. Rom. x, 18. Quod omnino sono congruit, non alteri illi lectioni hebraicæ.

6. In sole posuit. 'Hebr. soli posuit tabernaculum in eis, in cœlis, scilicet, id est solem in cœlis collocavit. Fecit Deus duo luminaria, et posuit in firmamento cœli, Gen. i, 16. De cœlo locutus David, in sole, parte cœli nobilissima, mentis defigit oculos, ejusque exequitur pulchritudinem, celeritatem ac vim. Et ipse tanquam sponsus : en pulchritudo tanto cum splendore orientis : non pulchior e thalamo novus sponsus prodit, non splendidiore amictu, non mirabiliore colorum varietate adornatus.

(a) Var. : Canticum. — (b) Opus. — (c) Universam. — (d) Finem. — (e) Al. procedit.

 

100

 

Exultavit ut gigas ad currendam viam, 7. a summo cœlo egressio ejus :

Et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus.

8. Lex Domini immaculata convertens animas : testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.

9. Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda : præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

10. Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi : judicia Domini vera, justificata in semetipsa.

11. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum.

12. Etenim servus tuus custodit ea : in custodiendis illis retributio multa.

13. Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me :

14. Et ab alienis parce servo tuo.

ut fortis ad currendam viam (a) :

A summitate cœli egressus ejus et cursus (b) ejus usque ad summitatem illius : nec est qui se abscondat a calore ejus.

Lex Domini immaculata, convertens animas : testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis (c).

Præcepta Domini recta, lætificantia cor ; mandatum Domini lucidum, illuminans oculos.

Timor Domini mundus, perseverans in sæcula (d) ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa(e).

Desiderabilia super aurum (f) et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum redundantem.

Unde servus tuus docebit ea (g) in custodiendis eis retributio multa (h).

Errores quis intelligit ? ab occultis munda me.

A superbis quoque libera ser-

7. Exultavit. Jam ad celeritatem pergit, inducta comparatione cursoris a carcere ad metam, non tam passibus quam saltibus, properantis. Ut gigas : Hier. ut fortis : quasi diceret, formosus quidem at sponsus, non tamen delicatus aut mollis, sed fortis, rapidus, indefessus. A summo cœlo... ad extremum cœlum : ab Oriente ad Occidentem occursus ejus : Hier. cursus, revolutio.

8. Lex Domini : secunda pars psalmi, in qua a sapientia Dei mundum ordinantis, transit ad legem mores hominum componentem, transitu in Psalmis frequente : sic Psal. ex : Magna opera Domini : mox fidelia omnia mandata ejus.Psal. cxviii, 89 In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo, etc, tum 92 : Nisi quod lex tua meditatio mea est, etc. Lex Domini : nota hic varia vocabula ad designandam legem, de quibus vide in Psal. cxviii.

9. Justitiæ : Hier. præcepta, mox mandatum.

10. Timor Domini sanctus : Hier. mundus.

11. Lapidem pretiosum. Hebr. Paz quæ vox redditur, topazion, Psal. xcviii, 127 : volunt esse aurum exquisitissimum. Mel et favum : addit Hebr. redundantem.

12. Custodit ea : Hier. docebit ea ; alii, illustratur, admonetur ab eis. In custodiendis illis retributio multa. -legis executio, cum multa bona affert, tum ipsa sibi merces.

13. Delicta : Hier. errores. · cum lex tam sancta sit, tam recta ; nosque tot perversis cupiditatibus impliciti, quis omnes errores intelligat etiam suos ?

14. Ab alienis, ea peccatis alienis quibus quocumque modo communicavero ; at

(a) Var. : Hebr. Semitam. — (b) Al. recursus. — (c) Parvulo. — (d) Hebr. æternum. — (e) In semetipsis — (f) Hebr. Obryzum. — (g) Add. et. — (h) Fructus multus.

 

101

 

Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero ; et emundabor a delicto maximo.

15. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.

Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

vum tuum. Si non fuerint dominati mei, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Sint placentes sermones oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo ; Domine, fortitudo mea, et redemptor meus.

Hier. superbis ; alii, a superbis, ut sensus sit, libera me tum ab occultis, tum ab apertis transgressionibus. Sensus Vulg. melior, ortus ex litterulas diversitate. Si mei... mei, non, a nominat, sing. meus, sed ab ego, genitivo casu : si ab occultis et alienis peccatis mundus sim, de cæteris vix erit quod timeam.

IS. Et erunt... Hier. sint placentes.

Notat Theodor. in hoc psalmo tres leges ; naturalem a 1vers. mosaicam ab 8. Novi Testamenti, in quo remissio peccatorum et vitæ novitas, a vers. 13.

PSALMUS XIX.
DEPRECATORIUS.

Rege ad bellum procedente.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

2. Exaudiat te Dominus in die tribulationis : protegat te nomen Dei Jacob.

3. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

4. Memor sit omnis sacrificii tui : et holocaustum tuum pingue fiat.

5. Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

6. Lætabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis : protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion roboret te.

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Semper.

Det tibi secundum cor tuum, et omnem voluntatem tuam impleat.

Laudabimus in salutari tuo, et in nomine Dei nostri ducemus choros. Impleat Dominus omnes petitiones tuas.

2. Tribulationis : belli scilicet, quod semper magna calamitas est.

5. Consilium confirmet. Hier. Impleat.

6. Salutari. Salus sæpe pro victoria, cujus fructus est, in Scripturis accipitur.

(a) Var. : Canticum.

 

102

 

7. Impleat Dominus omnes petitiones tuas : nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum.

Exaudiet illum de cœlo sancto suo : in potentatibus salus dexteræ ejus.

8. Hi in curribus, et hi in equis : nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt : nos autem surreximus et erecti sumus.

10. Domine, salvum fac regem : et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

Nunc scio, quoniam salvabit Dominus Christum suum.

Exaudiet eum de cœlo sancto suo, in fortitudine salutis dexteræ ejus (a).

Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem nominis (b) Dei nostri recordabimur.

Ipsi incurvati (c) sunt et ceciderunt ; nos autem surreximus et erecti sumus.

Domine, salva ; Rex, exaudies (d) nos in die, qua invocaverimus te (e).

V. Judic. xv, 18. Magnificabimur. Hier. ducemus choros. Hebr. signa victricia erigemus, triumphabimus.

7. Nunc cognovi. Hier. Nunc scio quoniam salvavit Dominus Christum suum. Christum suum : regem. In potentatibus. Hier. in fortitudine salutis dexteræ ejus : Dei scilicet, id est, in invicta illa vi servatricis dexteræ Dei.

8. in nomine Domini, Hier. nominis Domini Dei nostri recordabimur.

9. Obligati sunt : quasi compedibus vincti : Hier. incurvati sunt.

10. Domine, salvum fac... Hier. Domine, salva ; rex, exaudies nos, etc. regem vocat Deum regem regum. Vulg. planior et convenientior.

(a) Var. : Suæ. — (b) In nomine. — (c) Curvati. — (d) Rex exaudiet. — (e) Eum.

PSALMUS XX.
EUCHARISTICIS.

Rege post victoriam redeunte.

VERSIO VULGATA.

In finem, Psalmus David.

2. Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer.

3. Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David.

Domine, in fortitudine tua lætabitur rex, et in salutari tuo exultabit vehementer.

Desiderium cordis ejus dedisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Semper.

2. Exultabit vehementer : Hebr. quantum exultabit.

3. Voluntate labiorum : prolatione labiorum, Hebr, precum fructu.

(a) Var. : Canticum.

 

103

 

4. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis : posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.b

6. Magna est gloria ejus in salutari tuo : gloriam et magnum decorem impones super eum.

7. Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi : lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

8. Quoniam rex sperat in Domino : et in misericordia Altissimi non commovebitur.

9. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis : dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

10. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

1 1. Fructum eorum de terra perdes : et semen eorum a filiis hominum.

12. Quoniam declinaverunt in te mala : cogitaverunt consilia, quæ non potuerunt stabilire.

13. Quoniam pones eos dorsum : in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.

Quoniam prævenisti eum in (a) benedictionibus bonitatis ; pones in capite ejus coronam de obrizo (b).

Vitam petivit a te, et dedisti ei longitudinem dierum in sæculum et in æternum.

Magna gloria ejus in salutari tuo : gloriam et decorem pones super eum.

Pones enim eum in benedictionem sempiternam, et hilara-bis (c) eum lætitia apud vultum tuum.

Quia rex confidet in Domino, et in misericordia Excelsi non decipietur.

Inveniet (d) manus tua omnes inimicos tuos : dextera tua inveniet odientes te.

Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in furore suo præcipitabit eos, et devorabit eos ignis.

Fructum eorum de terra perdes : et semen eorum de filiis hominum.

Quoniam inclinaverunt super te malum, cogitaverunt scelus quod non potuerunt.

Quoniam pones eos humerum : funes (e) tuos firmabis contra facies eorum.

4. Dulcedinis... bonitatis, Hier. Lapide pretioso, obrizo, Hier. auro scilicet. Paz, Hebr. supra xviii. 11.

6. In salutari tuo : te salvante, et ita semper exponendum.

7. Benedictionem in sæculum... sempiternam, Hier. vultu tuo, favorabili.

9. Inveniatur... : Hier. inveniet manus tua omnes inimicos tuos, non enim latebris, non fugæ locus.

10. Ut clibanum : ut fornacem : tanquam incendio consumentur. In tempore vultus tui : iræ tuæ : sic Psal. xxxiii. 17. « Vultus autem Domini super facientes mala, » conturbabit, præcipitabit.

12. Declinaverunt... Hebr. moliti sunt in te malum. Consilia : Hebr. scelus. Stabilire. Deest Hebr. recte suppletum.

13. Pones eos dorsum : Vide Psal. xvii, 41. Hier. In reliquiis tuis : Funes tuos

(a) Var. ; Prævenies eum bened... — (b) Obrizam. — (c) Eum benedictiones in sempiternum exhilarabis. — (d) Inveniat. — (e) Nervos.

 

104

 

14. Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas (a).

Exaltare, Domine, in forti tudine tua : cantabimus et psallemus fortitudines tuas.

firmabis contra faciem eorum. Vel laqueos in quos incidant ; vel nervum arcus tui.

(a) Var. : Fortitudinem tuam.

PSALMUS XXI.
PROPHETICUS.

Christus in cruce Deum orat, seque per resurrectionem, Judæos electos, gentesque conversas, per passionem suam prædicat liberandos. Ipse porro crucifixus hunc Psalmum de se esse docuit. Matth. xxvii, 46. Marc. xv, 34.

VERSIO VULGATA.

1. In finem pro susceptione matutina, Psalmus David.

2. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3. Deus meus, clamabo per diem et non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4. Tu autem in sancto habitas, laus Israel.

5. In te speraverunt patres nostri : speraverunt, et liberasti eos.

6. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt : in te speraverunt, et non sunt confusi.

7. Ego autem sum vermis, et non

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro cervo matutino, Canticum David.

Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me ? longe a salute mea verba rugitus mei.

Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies : et nocte, nec est silentium mihi.

Et tu sancte : habitator, Laus Israel.

In te confisi sunt patres nostri : confisi sunt, et salvasti eos.

Ad te clamaverunt, et salvi (a) facti sunt : in te confisi sunt, et non sunt confusi.

Ego autem sum vermis et non

1. Pro susceptione matutina : Chald. Ad implorandum mane auxilium Dei : Hebr. pro oblatione matutina. Pro cerva matutini ; ad modum cantilenæ, cujus initium cerva matutina.

2. Respice in me, a Christo prætermissum, cum in Hebr. desit loco cit. Longe a salute mea : quantumvis clamem, nil mihi prodest ad salutem. Verba delictorum meorum, id est, nostrorum quæ ipse portavit, at Hebr. verba rugitus mei, id est, clamoris.

3. Et non ad insipientiam mihi : supple erit : neque enim frustra invocatur Deus, quantumvis obsurdescere videatur : Hier. nec est silentium mihi.

4. Tu autem in sancto : et tu sancte : Hebr. inhabitans, laudes Israelis, habitator. Laus Israel, Hier. : laus Israel permanens, quem Israel assidue laudat, cujus inter laudes perpetuas versaris.

(a) Var, : Salvati.

 

105

 

homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis.

8. Omnes videntes me, deriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9. Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre : spes mea ab uberibus matris meæ.

11. In te projectus sum ex utero : de ventre matris meæ. Deus meus es tu, 12. Ne discesseris a me :

Quoniam tribulatio proxima est : quoniam non est qui adjuvet.

13. Circumdederunt me vituli multi : tauri pingues obsederunt me.

14. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea.

Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei.

16. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.

17. Quoniam circumdederunt me

homo : opprobrium hominum, et despectio plebis (a).

Omnes videntes me subsannant (b) me : dimittunt labium, movent caput.

Confugit ad Dominum, salvet eum, liberet eum, quoniam vult eum.

Tu autem propugnator meus ex utero : fiducia mea ab uberibus matris meæ.

In te projectus sum ex vulva : de ventre matris meæ Deus meus es tu.

Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est (c) : quoniam non est adjutor.

Circumdederunt me vituli multi : tauri pingues vallarunt (d) me.

Aperuerunt super me os suum, quasi (e) leo rapiens et rugiens.

Sicut aqua effusus sum, et separata sunt omnia ossa mea.

Factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei.

Aruit velut testa fortitudo mea, et lingua mea adhæsit palato meo (f), et in pulverem mortis detraxisti me.

Circumdederunt me venato-

8. Locuti sunt labiis. Hier. dimittunt labium, distendunt labia irridentes.

9. Speravit in Domino... Ita Judæi Christo crucifixo exprobrabant, Matth. xxvii, 43. Item Sap. II, 18. Quoniam vult eum : diligit.

10. Qui extraxisti... Hier. propugnator meus ex utero : jam inde a nativitate omni humano auxilio destitutus, imo Herodis insidiis petitus, te unum habui susceptorem.

13. Vituli multi, tauri pingues, et validi : hi vituli, hi tauri sunt inimici ; alii insultantes et lascivientes, alii ferocientes.

15. Sicut aqua effusus sum : exhaustus viribus : in me nihil firmi. Dispersa sunt : distracta ; nihil superest roboris. In medio ventris : pectoris.

16. Aruit, sitim describit, quæ maxime angit in tormentis et debilitat : de qua una Christus questus est Joan. xix, 28.

(a) Var. : Populi. — (b) Subsannabant. — (c) Deest est. — (d) Vallaverunt. — (e) Deest quasi. — (f) Faucibus meis.

 

106

 

canes multi : concilium malignantium obsedit me.

Foderunt manus meas et pedes meos : 18. Dinumeraverunt omnia ossa mea.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.19. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me : ad defensionem meam conspice.

21. Erue a framea, Deus, animam meam : et de manu canis unicam meam.

22. Salva me ex ore leonis : et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23. Narrabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.

res (a) : consilium pessimorum vallavit me (b) : fixerunt manus meas, et pedes meos.

Numeravi omnia ossa mea, quæ ipsi respicientes viderunt in me.

Diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestimentum meum miserunt sortem.

Tu autem, Domine, ne longe facias : fortitudo mea, in auxilium meum festina.

Erue a gladio animam meam : de manu canis solitariam meam.

Salva me ex ore leonis, et de cornibus unicornium exaudi me.

Narrabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.

17. Canes multi, plebs ore rabido allatrans. Foderunt. Hier. fixerunt. Lectio hodierna Judæorum hæc est : sicut leo manus meæ et pedes mei : nullo sensu ; vel : sicut leo manus meas et pedes meos : supple, mordent, lacerant : quasi leo manus et pedes invadere soleat, non totum corpus. Præterea leonis mentio facta est supra 14. Omnino locum hunc corruperunt Judæi, et pro caru reposuerunt caari. Ipsi utramque lectionem antiquam esse affirmant, ut patet ex Maretis et aliis. Justinus Apol. I, p. 77. adv. Tryph. p. 325, 332, et in Apologia secunda hunc locum adducens, uti nunc quoque Septuaginta legunt, quanquam Judæis solitus corruptum exprobrare textum ; nihil hic eos arguit, neque veterum quisquam : quo certum est nondum eo tempore quidquam immutatum, eamdemque fuisse nostram et Judæorum lectionem. Aquila verterat ἠσκυναν, dehonestaverunt. Quod quamvis non convenit, multum tamen distat a Judæorum hodierna lectione ; quin et crucifixio aliunde satis apparet in distractis et dinumeratis ossibus. Vide notas Psal. cviii, 8.

18. Dinumeraverunt : Hier. Numeravi ; ossa mea numerarem : adeo nudata, distenta, ac velut divulsa sunt, laniato corpore et suspenso. Ipsi vero consideraverunt : at ipsi doloribus meis oculos satiant.

19. Diviserunt sibi : hæc ad litteram impleta, Matth. xxvii, 35 ; Joan. xix, 23.

20. Ne elongaveris... : ne recedas ; Hier. fortitudo mea, in auxilium meum festina.

21. A framea. Hier. a gladio. Unicam : dilectam : animam. De manu canis...

22. Ex ore leonis... ii cornibus unicornium... : ab efferatis ac superbissimis adversariis. Humilitatem meam : infirmitatem meam, vilitatem meam, et ita fere semper.

23. Fratribus meis : apostolis quibus hæc nuntiavit. Ite, nuntiate fratribus meis, Matth. xxviii, 10. Judæis quoque cognatis suis, qui facti sunt ecclesia magna cum gentibus de quibus infra 26.

(a) Var. : Quoniam circumdederunt. — (b) Deest me.

 

107

 

24. Qui timetis Dominum, laudate eum : universum semen Jacob, glorificate eum :

25. Timeat eum omne semen Israel : quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis :

Nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26. Apud te laus mea in ecclesia magna : vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27. Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in sæculum sæculi.

28. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ :

Et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium.

29. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ : in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

31. Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi.

Qui timetis (a) Dominum, laudate eum : omne semen Jacob glorificate eum, et metuite eum, universum semen Israel.

Quoniam non despexit, neque contempsit modestiam pauperis, et non abscondit faciem suam ab eo, et cum clamaret ad eum, exaudivit.

Apud te laus mea in ecclesia multa : vota mea reddam in conspectu timentium eum.

Comedent mites, et saturabuntur ; laudabunt Dominum quærentes eum : vivet cor vestrum in sempiternum.

Recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes (b) fines terræ, et adorabunt coram eo (c)universæ cognationes gentium.

Quia Domini est regnum, et dominabitur gentibus.

Comederunt et adoraverunt omnes pingues (d) terræ ante faciem ejus : curvabunt (e) genu universi qui descendunt in pulverem, et anima ejus non vivet.

Semen serviet ei, narrabitur Domino in generatione.

23. Deprecationem : Hier. modestiam : mansuetudinem.

26. Apud te : coram te : a te incipit : laus mea : hinc exordio : te quoque inspirante oritur : in ecclesia magna : in ecclesia catholica ubique diffusa.

27. Edent pauperes : Hier. mites, illi scilicet pauperes spiritu, quos laudat Christus, Matth. v, 3. Alludit ad sacrificia eucharistica, ad quæ advena, pupillus et vidua, convivæ vocabuntur, Deut. xvi, 11, 14. Sunt que convivia nascentis Ecclesiæ, Judæorumque recens conversorum ad fidem, qui simul sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, Act. ii, 46, et ipsum Eucharistiæ sacramentum.

28. Reminiscentur : tanquam è gravi somno ad Deum evigilabunt universæ familiæ gentium : supra de Judæis locutus est, quos fratres vocavit, vers. 23 ; nunc de gentibus, quæ tandem ad Deum redibunt, ut est in vers. seq.

30. Omnes pingues terræ : opulenti, potentes, reges ipsi venient humiles ad cultum et convivium Christi, non tantum Judæi, tunc pauperes et oppressi. Cadent : curvabunt genu ; Hier. Omnes qui descendunt... : omnes qui rediguntur ad pulverem : omnes mortales.

31. Anima mea : Anima ejus non vivet ; Hier. semen serviet ei : eo quod vitam abjecerit, habebit posteros per fidem ex cruce ortos : sic Isa. liii. 10. Si

(a) Var. : Timentes. — (b) Universi. — (c) Coram te, — (d) Principes. — (e) Curvabunt omnes qui.

 

108

 

32. Annuntiabitur Domino generatio ventura : et annuntiabunt cœli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Venient et annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit.

posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum : Vulg. legit lo per vau, et sensus est, vivam Deo per resurrectionem : atque hinc mihi longa posteritas, christiani scilicet mea morte ac resurrectione regeniti.

32. Annuntiabitur : numerabitur, accensentur, generatio ventura : ex illo semine, annuntiabunt cœli... cœli, deest etiam in Sept., unde, annuntiabunt, impersonaliter accipiendum. Populo qui nascetur : populo novo, genti sanctæ, populo acquisitionis, de quo I. Petr. ii, 9, eam in rem facto, ut virtutem annuntiet ejus qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum. Quem fecit Dominus : Ipsius enim sumus factura creati... in operibus bonis. Eph. ii, 10. Dominus, deest Hebr. sed recte suppletum.

PSALMUS XXII.
MORALIS.

Quem Deus, optimus pastor, tuetur ac curat, nihil illi deest.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David.

Dominus regit me, et nihil mihi deerit :

2. in loco pascuæ ibi me collocavit.

Super aquam refectionis educavit me :

3· animam meam convertit.

Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.

4. Nam, et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala : quoniam tu mecum es.

Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Dominus pascit me (b), nihil mihi deerit.

In pascuis herbarum acclina-vit (c) me : super aquas refectionis enutrivit me.

Animam meam refecit : duxit me per semitas justitiæ, propter nomen suum.

Sed et si ambulavero in valle umbras mortis, non timebo malum, quoniam tu mecum es.

Virga tua et baculus tuus, ipsa consolabuntur me.

1. Regit me : Hier. pascit ; Hebr. pastor meus.

2. In loco pascuæ : Hier. in pascuis herbarum : Aquam refectionis : quibus æstu confectum corpus reficitur : alii, aquas tranquillas ; alii, tranquillum super aquas.

3. Animam meam convertit : suppl. ad vitam bonam : unde subdit : Deduxit me super semitas justitiæ.

4. In medio, Hier. in valle umbræ mortis. : In desertis, insidiosis atque intutis locis. Virga tua et baculus tuus : fulcra quæ laboranti præbes.

(a) Var. : Canticum. — (b) Hebr. pastor meus. — (c) Accubavit.

 

109

 

5. Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me.

Impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians quam præclarus est !

6. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ :

7. Et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum

Pones coram me mensam, ex adverso hostium meorum :

Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians.

Sed et benignitas et misericordia subsequentur me omnibus diebus vitæ meæ, et habitabo in domo Domini, in longitudine dierum.

5. Adversus eos... Hier. ex adverso hostium meorum : in eorum conspectu : ut videant te adesse adjutorem, dum putant me fame tabescere. Impinguasti : unxisti : ut in conviviis et lætitia solebant. Calix meus inebrians :exuberans. Quam præclarus est ! Hier. Sed et benignitas et misericordia subsequentur me, etc. Et ut inhabitem : Sept. Et faciet habitare. Hier. Et habitabo ;

PSALMUS XXIII.
HISTORICUS ET MORALIS.

Cura arca ex domo Obededom in Sion translata est, Dei sedem suam ingredientis majestatem faustis acclamationibus populus cum rege prosequitur. Quam pure sancteque mons ille Leo sacer sit adeundus, canit. Christi cœlum ingredientis gloriam praefigurat. Vide II Reg, vi, 12, et I Paral. xv, 25.

VERSIO VULGATA. 1. Prima sabbati, Psalmus David.

Domini est terra et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

2. Quia ipse super maria fundavit eum : et super flumina præparavit eum.

3. Quis ascendet in montem Do-

VERSIO S. HIERONYMI. Psalmus (a) David.

Domini est terra et plenitudo ejus : orbis et habitatores ejus.

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina stabilivit illum (b).

Quis ascendet in montem Do-

1. Prima sabbati : Syr. De die qua cæpit Deus creare. Domini est terra. Sensus est : universus quidem orbis ejus est ; et tamen hunc montem sibi delegit. Sic. II. Par. vi. 18 : Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si cœlum et cœli cœlorum non te capiunt, etc.

2. Super maria. Ad maria et flumina quibus ipsa tellus imminet, præruptis confragosisque littoribus, certo excelsioribus, arcis instar impositis, quibus minaces fluctus coerceantur. Sic ripis fluvii continentur : quod idem canit Psalmista : Qui firmavit terram super aquas. Ps. cxxxv. 6. Pertinet etiam ad amoenitatem et commodum, quod urbes, castella, terra ipsa humani generis domicilium, ad aquas collocentur.

(a) Var. : Canticum. — (b) Fundavit eam... stabilivit eam.

 

110

 

mini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?

4. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.

5. Hic accipiet benedictionem a Domino : et misericordiam a Deo salutari suo.

6. Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

7. Attollite portas principes vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit rex gloriæ.

8. Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens : Dominus potens in prælio.

9. Attollite portas principes vestras, et elevamini, portæ æternales : et introibit rex gloriæ.

10. Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ.

mini ? et quis stabit in loco sancto ejus ?

Innocens manibus, et mundo corde : qui non exaltavit frustra animam suam, et non juravit dolose.

Accipiet benedictionem a Domino, et justitiam a Deo salutari suo.

Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem tuam, Jacob. Semper.

Levate, portæ, capita vestra, et elevamini, januæ sempiternæ : et ingredietur (a) rex gloriæ.

Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens (b) in piælio.

Levate, portæ, capita vestra, et erigimini (c) januæ sempiternæ ; et ingredietur (d) rex gloriæ.

Quis est iste rex gloriæ ? Dominus exercituum ; ipse est rex gloriæ. Semper.

4. Quinon accepit in vano... non pejeravit in animam suam. Proximo suo, deest Hebr.

5. Misericordiam : Hier. justitiam

6. Faciem Dei Jacob : de quo scriptum est, Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Gen. xxxii, 30. Quierunt autem faciem Dei qui accedunt ad locum ubi arca reposita est, Deusque præsens colitur.

7. Attollite portas. Hier. Levate, portæ, capita vestra. Portæ æternales : fores sempiternæ, firmæ, Dei numine tutæ ; quasi ingredienti arcæ portæ quælibet minores sint : hæc videntur alternis choris fuisse cantata.

(a) Var. : Ingrediatur. — (b) Fortis. — (c) Erigite. — (d) Ingrediatur.

 

111

 

PSALMUS XXIV.
DEPRECATORIUS.

David pressus angustiis, urgentibus hostibus, peccata condonari, in rectam se deduci viam, ab adversariis liberari petit. Acrostichus est hic Psalmus.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

Ad te, Domine, levavi animam meam :

2. Deus meus, in te confido ; non erubescam :

3. Neque irrideant me inimici mei : etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.

4. Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi : et semitas tuas edoce me.

5. Dirige me in veritate tua et doce me : quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

6. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.

7. Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris.

Secundum misericordiam tuam memento mei tu : propter bonitatem tuam, Domine.

8. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9. Diriget mansuetos in judicio : docebit mites vias suas.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus David.

Ad te, Domine, animam meam levabo (a).

Deus meus, in te confisus (b) sum : non confundar, ne lætentur (c) inimici mei mihi.

Sed universi qui sperant in te, non confundentur (d) : confundantur qui iniqua gerunt frustra.

Vias tuas, Domine, ostende mihi, et semitas tuas doce me.

Deduc me in veritate tua, et doce me : quia tu es Deus salvator meus, te expectavi tota die.

Recordare miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quia a sempiterno (e)sunt.

Peccatorum adolescentiæ meæ, et scelerum meorum ne memineris : secundum misericordiam tuam recordare mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Bonus et rectus Dominus, propterea docebit peccatores in via.

Deducet mansuetos in judicio, et docebit modestos viam suam.

4. Supervacue. Hier. frustra, gratis, nullo fructu.

7. Ignorantias. Hebr. peccata.

8. Legem dabit. Hier. docebit : et ita passim in Vulg. legem dare, legem statuere, legem ponere, phrasis est qua redditur hebraicum docere ; sic et infra 12.

(a) Var. : Levo. — (b) Fisus. — (c) Hebr. [Neque exultent in me.] — (d) Confundantur. — (e) A sæculo.

 

112

 

10. Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus.

11. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo : multum est enim.

12. Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via., quam elegit.

13. Anima ejus in bonis demorabitur : et semen ejus hæreditabit terram.

14. Firmamentum est Dominus timentibus eum : et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15. Oculi mei semper ad Dominum : quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16. Respice in me, et miserere mel : quia unicus et pauper sum ego.

17. Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.

18. Vide humilitatem meam, et laborem meum : et dimitte universa delicta mea.

19. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20. Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.

Omnes semitæ Domini misericordia et veritas, his qui custodiunt pactum ejus, et testificationes ejus.

Propter nomen tuum, Domine, propitiare iniquitati meæ, quoniam grandis est.

Quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegit ?

Anima ejus in bono commorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.

Secretum (a) Domini timentibus eum, et pactum suum ostendet (b) eis.

Oculi mei semper ad Dominum : quia ipse educet de reti pedes meos.

Respice in me, et miserere mei : quoniam solus et pauper sum ego.

Tribulationes cordis mei multiplicatæ (c) sunt : de angustiis meis educ me.

Vide humilitatem (d) meam et laborem meum, et porta omnia peccata mea.

Vide inimicos meos, quia (e) multiplicati sunt ; et odio iniquo oderunt me.

Custodi animam meam, et libera me : non confundar, quoniam speravi in te.

10. Testamentum. Hier. pactum. 12. Legem statuit : docebit.

14. Firmamentum est Dominus... Hier. Secretum Domini, hoc est, occulta protectio, sive declaratio arcanorum, ut Ρsal. L. 8 : « Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. » Et testamentum... Hier. et pactum suum ostendet eis, promissorum veritatem.

15. Oculi mei : Eruit me Dominus a laqueis, in se potius quam in eos intuentem.

16. Unicus. Hier. solus, ab omnibus destitutus.

17. De necessitatibus. Hier. de angustiis.

(a) Var. : At. [Decretum.]— (b) Ostendit. — (c) Amplificata. — (d) Afflictionem. — (e) Quoniam.

 

113

 

21. Innocentes et recti adhæserunt mihi : quia sustinui te.

22. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Simplicitas et æquitas servabunt me : quia expectavi te.

Redime, Deus, Israel ex omnibus angustiis suis.

21. Innocentes : Hier. Simplicitas et æquitas servabunt me.

PSALMUS XXV.
DEPRECATORIUS.

Sacerdotibus accedentibus ad altare, ut, licet nullius sibi sceleris conscii, purgari amplius expectant.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum : et in Domino sperans non infirmabor.

2. Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum.

3. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est : et complacui in veritate tua.

i. Non sedi cum consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

5. Odivi ecclesiam malignantium : et cum impiis non sedebo.

6. Lavabo inter innocentes manus meas : et circumdabo altare tuum, Domine :

7. Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

VERSIO S. HIERONYMI.

David.

Judica me, Deus, quoniam ego (a) in simplicitate mea ambulavi, et in Domino confidens non deficiam.

Proba me, Domine, et tenta me : ure (b) renes meos et cor meum.

Quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est, et ambulabo in veritate tua.

Non sedi cum viris vanitatis, et cum superbis non ingrediar.

Odivi ecclesiam pessimorum, et cum iniquis non sedebo.

Lavabo (c) innocentia manus (d) meas, et circuibo altare tuum, Domine.

Ut audiam vocem laudis (e) et enarrem omnia mirabilia tua.

2, Ure renes meos, purga interiora mea, quasi in fornace.

6. Lavabo inter innocentes... Hier. Lavabo in innocentia. Revera accedentes ad altare manus et pedes lavabunt, Exod., xxx, 19. Et circumdabo : quod proprie et ad sacerdotes pertinet, quanquam ipsa plebs spectabat sacrificium, suoque modo quodam altari appropinquabat, Levit., ix, 23, 24.

7. Ut audiam vocem laudis... cantus et psalmos Dei memores circa altaria.

(a) Var. : Domine, quia ego. — (b) [Hebr. confla.] — (c) Adde in. — (d) [Hebr. palmas.] — (e) Ut clara -voce prædicem laudem.

 

114

 

8. Domine, dilexi decorem domus tuæet locum habitationis gloriæ tuæ.

9. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :

10. In quorum manibus iniquitates sunt : dextera eorum repleta est muneribus.

11. Ego autem in innocentia mea ingressus sum : redime me, et miserere mei.

12. Pes meus stetit in directo : in ecclesiis benedicam te, Domine.

Domine, dilexi habitaculum domus tuæ, et locum tabernaculi gloriæ tuæ.

Ne auferas (a) cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.

In quorum manibus scelus est, et dextera eorum repleta est muneribus.

Ego autem in simplicitate mea gradiar : redime me, et miserere mei.

Pes (b) meus stetit in recto : in ecclesiis benedicam Domino.

8. Decorem, Hier. habitaculum : ipsum sanctuarium, ejusque pulchritudinem ac sanctitatem.

9. Viris sanguinum, homicidis.

10. Dextera eorum repleta est muneribus : Munera adversus innoxium accipiunt, contra vetitum, Psal. xiv. 5 : Munera super innocentem non accepit.

12. in directo : in recto tramite.

(a) Var.. · [Hebr. Ne apponas.] — (b) Adde enim.

PSALMUS XXVI.
MORALIS.

David bello petitus et in angustiis, cum adhuc fugeret Saulem.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David, priusquam liniretur.

Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo ?

Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo ?

2. Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas :

Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

VERSIO S. HIERONYMI.

David.

Dominus lux mea, et salutare meum, quem timebo ?

Dominus fortitudo vitæ meæ, quem formidabo ?

Dum appropinquarent mihi maligni, ut comederent carnem meam : hostes mei (a), inimici mei ipsi impegerunt et ceciderunt.

1. Priusquam liniretur : a Juda quidem, II Reg, ii. i ; a reliquo autem Israel, ibid., v, 3. cum antea unctus esset a Samuele in Bethleem, I Reg., x, 1. Quæ tituli pars in Hebr. deest ; ut in Hexaplis teste Theodoreto.

2. Infirmati sunt : Hier. impegerunt.

(a) Var. : Et.

 

115

 

3. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.

Si exurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.

4. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ :

Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.

5. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo : in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

6. In petra exaltavit me : et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.

Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo, et psalmum dicam Domino.

7. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te : miserere mei, et exaudi me.

8. Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea : faciem tuam, Domine, requiram.

9. Ne avertas faciem tuam a me : ne declines in ira a servo tuo.

Adjutor meus esto : ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.

Si steterint adversus me castra, non timebit cor meum.

Si surrexerit contra me bellum, in hoc ego confidam.

Unum petivi a Domino, hoc requiram, ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ : ut videam pulchritudinem Domini, et attendam (a) templum ejus.

Abscondit (h) enim me in umbra sua. in die pessima : abscondet me in secreto tabernaculi sui, in petra exaltabit me.

Nunc quoque exaltavit (c) caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo, et immolabo in tabernaculo ejus hostias jubili : cantabo et psallam Domino.

Audi, Domine, vocem meam invocantis (d) : miserere mei, et exaudi me.

Tibi dixit cor meum : Quæsivit vultus meus : faciem tuam, Domine, requiram.

Ne abscondas faciem tuam a me, ne declines in furore tuo (e) a servo tuo. Auxilium meum fuisti : ne derelinquas me, et ne dimittas me, Deus salvator meus.

4. Unam, rem, Hier. unum. Hanc, Hier. hoc requiram. Ut inhabitem : in templo et orationibus sim assiduus, non exul et vagus, ac sacrorum extorris. Voluptatem, Hier. pulchritudinem.

3. Abscondit me in tabernaculo suo, Hier. in umbra sua ; has quærit tutissimas latebras adversus Saulem, non loca impervia, speluncasve abditissimas, quæ rex pervaserat.

6. In petra, quasi in rupe, in arce, exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, Hier. qui sunt in circuitu meo : at sensus Vulgatæ ait : Circuivi, obambulavi loca sancta, et immolavi, immolabo hostiam vociferationis :jubili laudis alacris, lætas in Deum voces.

8. Tibi dixit cor meum : mens mea, non lingua, non labia. Exquisivit te : Hier. quæsivit vultus meus faciem tuam ; Hebr. quærite faciem meam. Reputavi hoc tuum præceptum : Quærite faciem meam ; et implevi. Unde subditur :vultum tuum, Domine, requiram : vultum autem tuum, hoc est, arcam tuam in qua habitas, et arcana in piorum coetibus solatia.

9. Ne avertas : Hier. Ne abscondas. Adjutor meus esto : Hier. fuisti. Ne despicias... ne dimittas me, idem, ne deseras.

(a) Var. : In. — (b) Abscondet. — (c) [Al. exaltabit.] — (d) Et. — (e) Deest tuo.

 

116

 

10. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me.

11. Legem pone milii, Domine, in via tua : et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.

12. Ne tradideris me in animas tribulantium me : quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.

13. Credo videre bona Domini in terra viventium.

14. Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Pater enim meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem collegit me.

Ostende (a) mihi, Domine, viam tuam, et deduc me in semita recta, propter insidiatores (b)meos.

Ne tradas me animæ tribulantium me : quoniam surrexerunt contra me testes falsi, et apertum mendacium.

Ego autem credo (c), quod videam bona Domini (d) in terra viventium.

Expecta Dominum, confortare, et roboretur cor tuum, et sustine Dominum.

10. Pater meus... vel mortui, vel ipsi infirmi et imbecilles ; et si me dereliquerint, tamen tu, Domine, semper ades.

11. Legem pone mihi : doce me. Inimicos : Hier. insidiatores.

12. Testes iniqui, Hier. falsi, qui dicebant Sauli : David quærit animam tuam, Reg., xxiv, 10. Et mentita... Hier. et apertum mendacium, quod seipso convincitur. Vulg. congruit.

13. Credo videre : Hebr. Nisi crederem, formula affirmanda Recte Hier. : Ego autem credo quod videam.

14. Viriliter age. · seipsum adhortatur ad patientiam, Deo auxilium ac solatium differente.

(a) Ver. : [ Hebr. illustra.] — (b) Hebr. Decantatores. — (c) [Al. credebam.] — (d) [Hebr. nisi ego credidissem quod viderem.]

PSALMUS XXVII.
MORALIS.

A malis hominibus circumventus, Deo nititur, ne cum eis pereat.

VERSIO VULGATA.

Psalmus ipsi David.

1. Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me : et assimilabor descendentibus in lacum.

VERSIO S. HIERONYMI.

David.

Ad te, Domine, clamabo, fortis meus, ne obsurdescas mihi : ne forte tacente te mihi, comparer his qui descendunt in lacum.

1. Deus meus : Hebr. petra mea, ne sileas a me ; Hier. ne obsurdescas mihi. Et assimilabor : ne assimiler : vide totum versum apud Hier.

 

117

 

2. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ, dum oro ad te : dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

3. Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.

Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

4. Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.

Secundum opera manuum eorum tribue illis : redde retributionem eorum ipsis.

5. Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.

6. Benedictus, Dominus : quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.

7. Dominus adjutor meus, et protector meus : in ipso speravit cor meum, et adjutus sum.

Et refloruit caro mea : et ex voluntate mea confitebor ei.

8. Dominus fortitudo plebis suæ : et protector salvationum Christi sui est.

9. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ : et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

Audi vocem deprecationis meæ (a), cum clamavero ad te, cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum.

Ne trahas (b) me cum impiis et cum operantibus iniquitatem.

Qui loquuntur pacem cum amicis (c) suis, et est malum in corde eorum.

Da eis secundum opus suum, et secundum malum adinventionum suarum.

Juxta opus manuum suarum da eis : redde retributionem suam illis.

Quoniam non intelligunt opera Domini, et opus manuum ejus : destrues eos, et non ædificabis.

Benedictus Dominus, quoniam (d) audivit vocem deprecationis meæ.

Dominus fortitudo mea et scutum meum ; in ipso confisum est cor meum, et habui adjutorium : gavisum est cor meum, et in cantico meo confitebor illi.

Dominus fortitudo mea (e) : et robur salutarium Christi sui est.

Salva populum tuum, et benedic hæreditati tuæ ; et pasce eos, et subleva eos usque in sempiternum (f).

2. Templum sanctum tuum : Hier. oraculum, id est arcam.

3. Ne perdas me : deest Hebr.

5. Opera Domini, et in opera : Non intellexerunt opera Domini, et facturam ejus. Hebr. variis verbis, eodem sensu.

7. Refloruit caro mea : gavisum est cor meum Hier : et in cantico meo.

8. Fortitudo plebis suæ : Hebr. fortitudo eorum : una litterula am excisa, ut videtur : omnino enim lectio Vulgatæ melior. Protector salvationum. Salutem Christi sui, regis scilicet, confirmat.

(a) Var. : Deprecationum mearum. — (b) [Al. tradas.]— (c) [Hebr. sodalibus.] — (d) quia. —(e) eorum. — (f) [Hebr. sæculum.]

 

118

 

PSALMUS XXVIII.
MORALIS.

Dei ab alto intonantis veneratur majestatem, populum trepidantem consolatur.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David, in consummatione

tabernaculi.

Afferte Domino, filii Dei : afferte Domino filios arietum.

2. Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus : adorate Dominum in atrio sancto ejus.

3. Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.

4. Vox Domini in virtute : vox Domini in magnificentia.

5. Vox Domini confringentis cedros : et confringet Dominus cedros Libani :

6. Et comminuet eas tanquam vitulum Libani : et dilectus quemadmodum filius unicornium.

7. Vox Domini intercidentis flammam ignis :

8. Vox Domini concutientis deser-

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Afferte Domino filios arietum : afferte Domino gloriam et imperium (b).

Afferte Domino gloriam nomini ejus : adorate Dominum in decore sancto.

Vox Domini super aquas, Deus gloriæ intonuit : Dominus super aquas multas.

Vox Domini in fortitudine : vox Domini in decore.

Vox Domini confringentis cedros : et confringet Dominus cedros Libani.

Et disperget eas quasi vitulus : Libanus (c) et Sarion, quasi filius rhinocerotis (d).

Vox Domini dividens flammas ignis.

Vox Domini parturire faciens

1. In consummatione, sive ut habent Sept., in exitu, ἰξοδίου. Tabernaculi : qui titulus deest in Hebr. et in Hexaplis Theodor. : nonnulli satis commode interpretantur, exeunte festo Tabernaculorum. Afferte Domino, filii Dei : deest hoc pulcherrimum initium in Hebr. et apud Hier. ; habet tamen Chald. quod indicio est olim in textu fuisse et excidisse.

2. Honorem : Hier. imperium. In atrio : in templo vel in magnificentia ; eadem enim vox infra 4.

3. Vox Domini : sic Hebræi tonitruum vocant, de quo in sequentibus agitur. Super aquas : pluvio cœlo et imbre ingruente.

6. Et comminuet eas : et subsilire faciet, tanquam vitulum. Hebr. Libanum et Sarion tanquam pullum unicornis. Sarion est mons Hermon, Dent. iii, 9.

7. Intercidentis : dividens ; Hebr. dispersas flammas ejaculans : sic fulgur exprimitur.

8. Concutientis desertum : Hier. parturire faciens desertum. Propter versum

(a) Var. : Canticum. — (b) Hebr. Fortitudinem, — (c) Vitulum : libanum. — (d) Filium rhinocerotum.

 

119

 

tum : et commovebit Dominus desertum Cades,

9. Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa : et in templo ejus omnes dicent gloriam.

10. Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.

11. Dominus virtutem populo suo dabit : Dominus benedicet populo suo in pace.

desertum ; parturire faciet Dominus desertum Cades.

Vox Domini obstetricans cervis (a), et revelans saltus, et in templo ejus omnis loquetur (b)gloriam.

Dominus diluvium inhabitat : et sedebit Dominus rex in æternum.

Dominus fortitudinem (c) populo suo dabit : Dominus benedicet populo suo in pace.

sequentem, hæc ad vocem vel tonitruum melius referuntur quam ad ipsum Deum.

9. Præparantis cervos, seu potius cervas : Hier. obstetricans : parturire faciens, ut præcedente versu. Terrore tonitrui cervas parturire rerum naturalium historici memorant. Et in templo : terrore tonitrui concussi homines ad templum confluunt.

10. Dominus diluvium inhabitare facit : Hier. inhabitat. Sedet in diluvio, ut in throno ; quo inter pluvias ac tempestates, diluvii et ultionis divinæ meminerimus.

11. Dominus virtutem : sic minæ in spem et consolationem desinunt.

(a) Var. : Cervas. — (b) Loquitur. — (c) [Al. legem.]

PSALMUS XXIX.
EUCHARISTICIS.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus cantici, in dedicatione domus David.

2. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me.

3. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

4. Domine, eduxisti ab inferno animam meam : salvasti me a descendentibus in lacum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus cantici, ad dedicationem (a) domus David.

Exaltabo te, Domine, quoniam salvasti me : et non dilatasti (b) inimicos meos super me.

Dominus (c) Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

Domine, eduxisti ex inferno animam meam : vivificasti me, ne descenderem iii lacum.

1. In dedicatione domus : cujus ritus mentio habetur, Deut. xx, 5. Quis ædificavit domum, et non dedicavit eam ? Recte autem referunt ad dedicationem domus per Absalom pollutæ, cum se, post res prosperas, in magnum incidisse periculum et ab eo liberatum esse, toto psalmo testetur.

4. Salvasti : Hier. vivificasti me, ne descenderem in lacum.

(a) Var. : Pro dedicatione. — (b) Dilatasti [Hebr. lætificasti.] — (c) Domine.

 

120

 

5. Psallite Domino, sancti ejus : et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

6. Quoniam ira in indignatione ejus : et vita in voluntate ejus.

Ad vesperum demorabitur fletus : et ad matutinum lætitia.

7. Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.

8. Domine, in voluntate tua, præstitisti decori meo virtutem.

Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

9. Ad te, Domine, clamabo : et ad Deum meum deprecabor.

10. Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ?

Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?

11. Audivit Dominus, et misertus est mei : Dominus factus est adjutor meus.

12. Convertisti planctum meum in gaudium mihi : conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :

13. Ut cantet tibi gloria mea, et

Cantate (a) Domino, sancti (b) ejus, et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

Quoniam ad momentum est ira ejus, et vita in repropitiatione ejus.

Ad vesperum commorabitur fletus, et in matutino laus.

Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor (c) in sempiternum (d).

Domine, in voluntate tua, posuisti (e) monti meo fortitudinem : abscondisti faciem tuam a me (f), et factus sum conturbatus.

Ad Dominum (g) clamabo, et (h) Dominum deprecabor.

Quæ est utilitas in sanguine meo, dum descendero, incorruptionem :

Numquid confitebitur tibi pulvis ? aut annuntiabit veritatem tuam ?

Audi, Domine, et miserere mei : Domine, esto adjutor (i).

Convertisti planctum meum in chorum mihi : solvisti saccum meum, et accinxisti me lætitia.

Ut laudet te gloria (j), et non

6. Ira in indignatione : Hier. ad momentum est ira ejus, ira Dei brevis est, amor jugis ac diuturnus. Ad vesperum : hinc brevitas irae apparet : nota vesperum dici prius, quia Hebræorum more, inde dies incipit.

7. Dixi in abundantia mea : florentibus rebus meis, putabam prosperitatem tantam nutare non posse, sed experimento didici totum in te esse positum.

8. In voluntate tua : pro arbitrio tuo. Præstitisti decori meo, gloriæ ac felicitati virtutem, robur, firmitudinem : unde sequitur : Avertisti faciem : neque enim opus erat illata vi, sed tantum subtracta manu, imo aversis oculis, adeo totus a te pendebam. Factus sum conturbatus : quo, non modo rerum perturbatio, verum etiam animi fluctuatio designatur, decori meo : at Hier. monti meo, arci meæ Sion, quæ mihi, te favente, et præsidio et ornamento fuit,

9. Clamabo, seu potius, clamabam : nam refert quæ tunc dixerit.

10. Corruptionem -Hebr. foveam, sepulcrum.

12. In gaudium : Hier. in chorum, in tripudium. Saccum, vestem lugubrem in lætam commutasti.

13. Gloria mea. "lingua, ut passim. Et non compungar : nihil supersit, quo remor-

(a) Var. : [Hebr. psallite.] — (b) [Hebr. misericordes.] — (c) Non commovebor, — (d) [Hebr. in sæculum.] — (e) Statuisti [al. posuisti.] — (f) A me deest. — (g) Ad te, Domine. — (h) Et ad. — (i) Add. mihi. — (j) [Hebr. psallat tibi gloria mea.]

 

121

 

non compungar : Domine Deus meus, i in æternum confitebor tibi.

taceat ; Domine Deus meus, in sempiternum (a) confitebor tibi.

dear aut crucier. At Hier. non taceat : lingua. Alii : Propterea cantabit tibi gloriam, et non tacebit ; supple, quisque, impersonaliter, more Hebræorum.

(a) Var. : [Hebr. in sæculum.]

PSALMUS XXX.
EUCHARISTICIS ET DEPRECATORIUS.

Ab omnibus proditus, et a Saule undique quasi indagine cinctus, in deserto Maon, nulla spe fugæ, repente est expeditus, quod in Deo spem omnem poneret. I Reg., xxiii, 25, etc.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David, pro extasi.

2. In te, Domine, speravi, non confundar in æternum : in justitia tua libera me.

3. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me.

Esto mihi in Deum protectorem : et in domum refugii, ut salvum me facias.

4. Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu : et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.

5. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi : quoniam tu es protector meus.

6. In manus tuas commendo spiritum meum : redemisti me, Domine Deus veritatis.

7. Odisti observantes vanitates, supervacue.

Ego autem in Domino speravi :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori Psalmus (a) David.

In te, Domine, speravi, non confundar in æternum (b) : in justitia tua salva (c) me.

Inclina ad me aurem tuam, velociter libera me.

Esto mihi in lapidem fortissimum, et (d) in domum munitam, ut salves me.

Quia petra mea, et munitio mea tu es : et propter nomen tuum dux meus eris (e), et enutries me.

Educes me de reti, quod absconderunt mihi : quia tu fortitudo mea es (f).

In manu tua, commendabo spiritum meum : redemisti me, Domine Deus veritatis.

Odisti (g) custodientes vanitates frustra : ego autem in Domino confisus sum.

1. Pro extasi : ἒκτάσεως deest Hebr. et in multis exemplaribus græcis, Theodor. Sumptum e versu 23, ubi Sept. ἐν τῇ ἐκτάσει μοῦ.

7. Odisti : Hebr. odi. Supervacue : quasi diceret, vanitates vanissimas ; qua voce, ut idola plerumque, ita etiam sæpe res aliæ intelliguntur, quibus homines vani niti solent. Vanitas autem, mendacium est ; nec tantum Hebræis, verum etiam Latinis.

(a) Var. : Victori canticum. — (b) [Hebr. in sæculum.] — (c) [Hebr. eripe.] — (d) Et deest, — (e) Deduces me. — (f) Es deest. — (g) Odivi.

 

122

 

8. exultabo, et lætabor in misericordia tua.

Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam.

9. Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.

10. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

11. Quoniam defecit in dolore vita mea : et anni mei in gemitibus.

Infirmata est in paupertate virtus mea : et ossa mea conturbata sunt.

12. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde : et timor notis meis.

Qui videbant me, foras fugerunt a me :

13. Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde.

Factus sum tanquam vas perditum.

14. Quoniam audivi vituperatio-

Exultabo et lætabor in misericordia tua, quia vidisti (a) afflictionem meam : cognovisti tribulationes animæ meæ.

Et non conclusisti me in manu inimici : statuisti in latitudine pedes meos.

Miserere mei, Domine, quoniam tribulor : caligavit in furore oculus meus, anima mea et venter meus.

Quia consumptæ sunt in mœrore vitæ meæ, et anni mei in gemitu.

Infirmata est in iniquitate virtus (b) mea, et ossa mea contabuerunt.

Apud omnes hostes meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimis, et timor notis meis : qui videbant me in plateis, fugiebant a me :

Oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde : factus sum quasi vas perditum.

Audivi enim opprobrium mul·

8. Quoniam respexisti humilitatem meam : Hier. cognovisti tribulationes.

9. Nec conclusisti me. · quanquam enim conclusus undique in Maon, tamen a te expeditus : vide argumentum.

10. Conturbatus : Hier. caligavit. In ira : ingentes animos adversus invadentes hostes iram appellat Scriptura. Isa. lxiii. 5. Circumspexi, et non erat auxiliator : indignatio mea ipsa auxiliata est mihi : quod tum Davidi nihil proderat, nulla evadendi spe, nisi Deus succurreret. Venter meus : interiora mea ; et ita semper.

12. Super omnes : — apud Hier. coram adversariis : sic ludibrio fuit inimicis ; et, qui est miseriarum cumulus, horrori familiaribus. Qui videbant me foras : Hier. qui videbant me in plateis, fugiebant à me, vulgus omne me fugiebat, ne infortunii mei veluti contagio laederetur.

13. Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde : a corde tanquam mortuus ; penitus excidi animis, ut solent mortui. Tanquam vas perditum, ex quo effluunt omnia : ipse confractus ac vilissimae testæ loco habitus. Audivi vituperationem multorum : sic fit ; infortunati, etiam mali et imprudentes habentur. Vide avers. 11, varios miseriæ gradus. Primo, ipse infirmus ; secundo, inimicis probro habitus : tertio, etiam vicinis ; quarto, horrori notis ; quinto, a vulgo desertus ; sexto, oblivioni traditus ; septimo, rerum omnium inops ; octavo, omnium judicio condemnatus, ipso quoque audiente : quæ omnia contingunt, irato rege ; tamen inde expeditus : quæ Dei potentia ac beneficentia est.

(a) Var. : [Al. audisti.] — (b) Mea fortitudo.

 

123

 

nem multorum commorantium in circuitu :

In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

15. Ego autem in te speravi : Domine, dixi : Deus meus es tu :

10. In manibus tuis sortes meæ.

Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17. Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua :

18. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.

Erubescant impii, et deducantur in infernum : 19. muta fiant labia dolosa.

Quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

20. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te !

Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.

21. Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum.

Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.

22. Benedictus Dominus : quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

torum, congregatione (a) in circuitu : dum inirent consilium adversum me : et ut auferrent animam meam cogitaverunt (b).

Ego autem in te speravi, Domine : dixi : Deus meus es (c) tu.

In manu tua tempora mea : libera me de manu inimicorum meorum, et persequentium me.

Ostende (d) faciem tuam super servum tuum : salva me in misericordia tua.

Domine, ne confundar, quoniam invocavi te : confundantur impii, taceant in inferno.

Muta fiant labia mendacii : quæ loquuntur contra justum dura (e), in superbia et despectione.

Quam multa est bonitas tua, quam abscondisti timentibus te.

Operatus es sperantibus in te ! in conspectu filiorum hominum.

Abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri : abscondeseos in umbra : a contradictione linguarum.

Benedictus Dominus : quoniam (f) mirabilem fecit misericordiam suam milii, in civitate munita.

16. Sortes meæ : Hier. tempora mea, antiquæ interpretationes apud Theodor. χαιροί tempora ; pro quo Septuaginta κλῆροι, sortes. Tempora autem dicit sive prospera, sive adversa.

18. Deducantur : Hier. taceant in inferno, moriantur.

19. In abusione. Hier. despectione.

20. Quam abscondisti : quam in mediis calamitatibus reservasti. Perfecisti : repete, quam dulcedinem In conspectu filiorum : tanta est illa dulcedo, ut etiam aliis hominibus appareat.

21. In abscondito faciei tuæ : in secreto, ubi faciem benignam, id est, favorem tuum tuis exhibes. A contradictione linguarum ; a linguis maledicis.

22. In civitate munita : tam tutum me præstitisti, ac si essem in civitate munita.

(a) Var. : Congregationem. — (b) [Al. cogitarent.]— (c) Es deest. — (d) Illumina, (e) Vetera. — (f) Qui.

 

124

 

23. Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum.

Ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.

24. Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

25. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

Ego autem dixi in stupore meo : Projectus sum de conspectu oculorum tuorum.

Ergone audisti vocem deprecationis meæ, cum clamarem ad te ?

Diligite Dominum, omnes sancti ejus, fideles servat Dominus : et retribuet his qui satis operantur superbiam.

Confortamini, et coboretur cor vestrum, omnes qui expectatio Dominum.

23. In excessu mentis meas : Sept. ἐν τῆ εκτάσει μοῦ mentis : additum, quod aliter latinus sermo ἒκθασιν exprimere noti possit, nisi mentis excessum, Hier. Epist, ad Sun. Ubi etiam testatur in latinis olim codicibus lectum : in pavore meo ; in Hebr. autem haberi, in stupore et admiratione. Eadem vox hebræa habetur Psal. cxv, ubi Vulg. simpliciter vertit, in excessu : utrobique Hier. in stupore, qui idem fere sonat ac mentis excessum, rapto animo extra se, propter vehementiam admirationis. Et certe versus sequentes sunt rapidissimi et concitatissimi motus, quem recte expressit Hier. Alii ex Hebr. simpliciter : Dum festinarent, a facie Saulis scilicet ; frigidius, ut videtur, quam hic locus poscat.Projectus sum : inde angor maximus, quod se a Deo abjectum putaret. Ideo exaudisti : Hier. ergone exaudisti ? Quod est admirantis, et huic loco magis congruit :

24. Veritatem requiret Dominus : Hier. fideles servat. Facientibus superbiam : superbe agentibus.

PSALMUS XXXI.
DEPRECATORIUS.

David aeger, ut videtur, ac petens veniam, gratias agit pro remissione peccatorum, atque a Deo doctus, seque et alios ad meliora convertit.

VERSIO VULGATA.

Ipsi David intellectus.

1. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

2. Beatus vir, cui non imputavit

VERSIO S. HIERONYMI.

David eruditio.

Beatus cui dimissa est iniquitas, et (a) absconditum est peccatum.

Beatus homo, cui non impu-

1. Intellectus : Hier. eruditio ; quo titulo, ubi occurrit, admonemur aliquid esse in psalmo altius inquirendum considerandumque, præsertim ad informandos mores, ut patet ex vers. 8, 9. Hic ergo intelligenda in morbis pœna peccati ; in solutione morbi, remissio peccatorum aliaque ad hunc locum spectantia. Remissa ;... tecta : notandæ variæ voces de remissione peccatorum ; ablata dicuntur, translata, occultata, non imputata, lota, purgata, deleta, quæ eodem omnia recidunt.

(a) Var. : Deest et.

 

125

 

Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

3. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

4. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua : conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

5. Delictum meum cognitum tibi feci : et injustitiam meam non abscondi.

Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.

6. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

7. Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me : exultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8. Intellectum tibi dabo, et in-

tavit Dominus iniquitatem : nec est in spiritu ejus dolus.

Quia tacui, attrita sunt ossa mea, in rugitu meo tota die.

Die enim et nocte gravatur super me manus tua : versatus sum in miseria mea, cum exardesceret æstas jugiter (a).

Peccatum meum notum faciam (b) tibi : et iniquitatem meam non abscondi.

Dixi : Confitebor scelus meum Domino (c) : et tu misisti (d) iniquitatem peccati mei (e).

Pro hac orabit omnis misericors (f) ad te tempus (g) inveniens, ut cum mundaverint aquæ multæ, ad illum non accedant.

Tu es protectio mea, ab hoste custodies me, laus mea salvans : circumdabis me. Semper.

Docebo te, et monstrabo (h)

2. In spiritu ejus dolus : nec aliis, nec sibi imponit ipsi, ut solent, ficta pœnitentia, nec ad vivum penetrante.

3. Tacui, peccata mea, de quibus supra, quo silentio pejus habuit : nam ut præclare Tertull. lib. De Pœnit. : Quantum confessio peccata levat, tantum dissimulatio exaggerat. Inveteraverunt ossa mea. Hier. attrita sunt, vires consumptæ sunt clamoribus continuis quibus, de ægritudine queror : vide infr. S.

4. Conversus sum in ærumna : Hier. versatus sum in miseria mea, hac et illac jactatus. Dum configitur spina : dolores acutissimi ; ad hæc stimuli conscientiæ. At Hebr. Versus est succus meus in siccitates œstivas, id est, morbo contabui, ut æstu gramina.

5. Delictum, quo gravabar. Cognitum tibi feci, confessus sum : ea mente fui, ut sponte confiterer etiamsi ignorares, tanta tui fiducia inerat. Dixi : Confitebor : cum ægritudinem deplorarem, ac de peccatis tacerem, sup. vers. 3, manus me tua opprimebat : ubi vox confitentis erupit, tu dimisisti, etc ; dixi : Confitebor... et tu remisisti : re nondum expleta, ipso proposito confitendi, inflexus es ad veniam : audiens vocem confessionis in cordeantequam voce proferretur, August.

6. Pro hac : pro hoc ; femin. pro neutro : notus hebraismus : vide Psal. xxvi. 4. Omnis sanctus : nota preces pro. ægrotis in cœtu fidelium. Verumtamen, ideo, eo quod sancti pro me orent. Non approximabunt, aquæ scilicet de quibus sermo, id est, calamitates.

7. Λ tribulatione... Hier. ab hoste custodies me.

8. Intellectum tibi dabo : Hier. docebo ; ia morbis scilicet, in calamitatibus,

(a) Var. : Messis. Jugiter. — (b) Facio. — (c) Scelera mea. — (d) Dimisisti. [Hebr. abstu-listi.]— (e) Mei. Semper. — (f) Omnis sanctus. — (g) Ad tempus. — (h) Erudiam te, et illuminabo.

 

126

 

struam te in via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos.

9. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.

In camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

10. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

i 1. Lætamini in Domino, et exultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde.

tibi viam per quam ambules : cogitabo de te oculo meo.

Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus (a) non est intelligentia.

Iii camo et fræno maxillas eorum constringe, qui non accedunt ad te (b).

Multi dolores impii : confidentem autem in Domino misericordia circumdabit.

Lætamini in Domino, et exultate, justi, et laudate eum, omnes recti corde.

quibus vel maxime erudimur : Deus hic inducitur loquens, ac precibus amicti hominis respondens. Firmabo super te oculos meos, te attente aspiciam, ut consulam calamitate tuæ.

9. Nolite fieri sicut equus et mulus. « Homo enim cum in honore esset, non intellexit ; comparatus est jumentis insipientibus, » Psal. xlviii. 13 : rebus prosperis inflatus, ac belluino more insolescens, morbis et calamitatibus fractus, meliora docetur. In camo et fræno, eo quod calamitatibus frænantur cupiditates. Maxillas eorum constringe : vi comprime, atque adige ad te, Domine, eos qui verbis tuis non moventur.

10. Flagella : Hier. dolores ; multis doloribus, calamitatibus, morbis, impius coercetur ac punitur.

(a) Var. : In quibus. — (b) Ejus constringis, ut non appropinquet ad te.

PSALMUS XXXII.
LAUDIS AC SPEI.

Fideles hortatur ad laudandum alacriter creatorem omnium, ac præsidem et custodem Deum. Ρlanè sine titulo in Hebræo.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David.

1Exultate, justi, in Domino : rectos decet collaudatio.

2. Confitemini Domino in cithara : in psalterio decem chordarum psallite illi.

VERSIO S. HIERONYMI.

Laudate, justi, Dominum, rectos decet laudatio.

Confitemini Domino in cithara' : in psalterio decachordo cantate (a) ei.

1. Rectos decet collaudatio : Peccatori enim dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? Psal. xlix. 16. Nec est speciosa laus in ore peccatoris, Eccli., xv. 9.

2. In cithara : Hebr. cinnor, unde cinyra instrumentum musicum. Psalterio : nablio : Hebr. Nebel, et ita passim.

(a) Var. : Psallite.

 

127

 

3. Cantate ei canticum novum : bene psallite ei in vociferatione.

4. Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

5. Diligit misericordiam et judicium : misericordia Domini plena est terra.

6. Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

7. Congregans sicut in utre aquas maris : ponens in thesauris abyssos.

8. Timeat Dominum omnis terra : ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9. Quoniam ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.

10. Dominus dissipat consilia gentium : reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11. Consilium autem Domini in æternum manet : cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.

12. Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus : populus, quem elegit in hæreditatem sibi.

Cantate ei canticum novum, diligenter (a) psallite in -jubilo.

Quoniam (b) rectum est verbum Domini, et omne opus ejus in fide.

Diligit justitiam et judicium : misericordia Domini plena est terra.

Verbo (c) Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis ornatus eorum.

Congregans quasi in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.

Timeat Dominum (d) omnis terra : ipsum formident universi habitatores orbis.

Quia ipse dixit, et factus est : ipso præcipiente, stetit.

Dominus dissolvit (e) consilium gentium : irritas facit (f) cogitationes populorum.

Consilium Domini in æternum stabit : cogitationes cordis ejus in generatione et generatione.

Beata gens, cujus Dominus Deus ejus : populus, quem elegit in hæreditatem sibi.

3. Psallite... in vociferatione : Hier. in jubilo. Illud psallere, est fides tangere ; vociferari autem, seu jubilare, est vocem comitem addere.

4. In fide : fideliter implet promissa.

5. Diligit misericordiam : Hebr. justitiam.

6. Verbo Domini : est Dominus et Verbum et Spiritus, sanctaque Trinitas mystice adumbrata. Firmati sunt : Hebr. facti sunt. Virtus eorum : Hier. ornatus ; exercitu ; Hebr. sabaa : sic passim vocantur sidera.

7. Congregans sicut in utre : alludit ad illud : Congregentur aquæ in locum unum, Gen. i. 9. Ponens in thesauris abyssos : profunda maris imperscrutabilia, tanquam in penu sua habens.

8. Ab eo... commoveantur : Hier. ipsum formident.

9. Ipse dixit... ipse mandavit ; at Hier. ex Hebr. : Ipse dixit, et factus est, orbis scilicet ipso præcipiente stetit, quo significetur, Deo jubente, res et primitus factas, et postea conservatas.

10. Et reprobat consilium principum : deest Hier. Sed hic ut et alibi, sæpe Hebræus ex Septuaginta supplendus videtur.

11. Consilium... Domini in æternum.· consilia hominum fluxa ; Dei firma et æterna sunt.

(a) Var. : Bene. — (b) Quia. — (c) In verbo. — (d) A Domino. — (e) Solvit. —(f) Fecit.

 

128

 

13. De cœlo respexit Dominus : vidit omnes filios hominum.

14. De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram.

15. Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum.

16. Non salvatur rex per multam virtutem : et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

17. Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

18. Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :

19. Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

20. Anima nostra sustinet Dominum : quoniam adjutor et protector noster est.

21. Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.

22. Fiat misericordia tua, Domine, super nos : quemadmodum speravimus in te.

De cœlo respexit (a) Dominus : vidit omnes filios Adam.

De firmissimo solio suo perspexit (b) ad universos habitatores terræ.

Fingens pariter cor eorum : intelligens omnia opera eorum.

Non salvatur (c) rex in multitudine exercitus, nec fortis liberabitur in multitudine (d) virtutis.

Fallax equus ad salutem et in multitudine virtutis suæ (e) non salvabit.

Ecce oculus Domini super timentes eum : ad expectantes misericordiam ejus.

Ut eruat de morte animas eorum, et vivificet eos in fame.

Anima nostra expectavit Dominum : auxilium nostrum, et clypeus noster est.

In ipso enim lætabitur cor nostrum : quia in nomine sancto ejus speravimus.

Fiat (f) misericordia tua, Domine, super nos, sicut expectavimus in (g) te.

13. De cœlo respexit : adverte graphicam descriptionem Dei ab altissimo solio res humanas intuentis.

14. De præparato habitaculo : Hier. firmissimo solio.

15. Qui finxit sigillatim corda eorum : ideo non tantum universis, sed etiam singulis intentus ; unde subdit : Qui intelligit omnia opera eorum.

16. Per multam virtutem : Hier. in multitudine exercitus. Gigas ; potens, Hebr. virtutis : Hebr. roboris, ita et vers. 17. Sensus est : Quid validius, quam rex ingentibus cinctus copiis ; ipse fortis ac prævalido corpore ? Et tamen nec sic satis tutus.

17. Fallax equus ad salutem : ad expediendum equitem, vires ei præter spem suppetunt. Non salvabitur : Hier. salvabit ; non liberabit equitem, licet eo maxime in bello confidentem : sic Prov. xxi, 31 : Equus paratur ad diem belli : Dominus autem salutem tribuit.

(a) Var. : Prospexit. — (b) De firmissima sede sua prospexit. — (c) Non salvabitur. — (d) In multiplicatione. — (e) Roboris sui. — (f) Sit — (g) Deest in.

 

129

 

PSALMUS XXXIII.
MORALIS.

versio vulgata. 1. Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit. (I Reg., xxi. )

2. Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus ejus in ore meo.

3. In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.

4. Magnificate Dominum mecum : et exaltemus nomen ejus in idipsum.

5. Exquisivi Dominum, et exaudivit me : et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

6. Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.

7. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum : et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

8. Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

9. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus : beatus vir, qui sperat in eo.

10. Timete Dominum, omnes sancti ejus : quoniam non est inopia timentibus eum.

VERSIO S. HIERONYMI.

David, quando commutavit os (e) suum coram Abimelech, et ejecit eum, et abiit.

Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea, audient (b) mites, et lætentur.

Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus pariter.

Quæsivi Dominum, et exaudivit me : et de omnibus angustiis meis liberavit me.

Aspicite (c) ad eum et confluite, et vultus vestri non confundentur.

Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit : et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Circumdat (d) Angelus Domini in gyro timentes eum, et eruet eos.

Gustate et videte quoniam bonus Dominus : beatus vir, qui sperat in eo.

Timete Dominum, sancti ejus : quoniam non est inopia timentibus eum.

1. Cum immutavit vultum suum : insanum se finxit. Coram Achimelec : Hebr. ; Abimelech ; sed omnino Vulgata præstat : hæc enim egit David coram Achis rex Geth : habetur hæc historia I Reg., xxi, 13. David ergo a tanto periculo liberatus, innocentiæ custodem Deum et iniquitatis ultorem acerrimum prædicat. Psalmus hic est acrostichus.

4. In idipsum : pariter.

6. Accedite... facies vestræ : Hebr. sic invertit : Aspiciant ad eum, et facies eorum non confundentur.

8. Immittet... in circuitu : Hier. circumdat, Hebr. et Septuaginta : castrame· labitur.

(a) Var. : [Hebr. saporem.] — (b) Audiant. — (c) Respicite. — (d) Circumdabit.

 

130

 

11. Divites eguerunt et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

12. Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos.

13. Quis est homo qui vult vitam : diligit dies videre bonos.

14. Prohibe linguam tuam a malo : et labia tua ne loquantur dolum.

15. Diverte a malo, et fac bonum : inquire pacem, et persequere eam.

16. Oculi Domini super justos : et aures ejus in preces eorum.

17. Vultus autem Domini super facientes mala : ut perdat de terra memoriam eorum.

18. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos : et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

19. Juxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde : et humiles spiritu salvabit.

20. Multæ tribulationes justorum : et de omnibus his liberabit eos Dominus.

21. Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.

22. Mors peccatorum pessima : et qui oderunt justum, delinquent.

23. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Leones indiguerunt, et esurierunt : quærentibus autem Dominum non deerit omne bonum.

Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.

Quis est vir qui velit vitam, diligens dies videre bonos ?

Custodi linguam tuam a malo : et labia tua ne loquantur dolum.

Recede a malo, et fac bonum : quære pacem, et persequere eam.

Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamores eorum.

Vultus Domini super (a) facientes mala (b), ut perdat de terra, memoriam eorum.

Clamaverunt, et Dominus exaudivit, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit.

Multæ tribulationes justi (c), et ex omnibus illis liberabit (d) eum Dominus.

Custodit omnia ossa ejus : unum ex eis non confringetur.

Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur.

Redimet Dominus animas servorum suorum, et non peccabunt (e) omnes sperantes in eo.

11. Divites : Hebr. leones, id est, rapaces, violenti, qualis Saul et Philisthæi quorum e manibus ereptus est David.

13. Dies videre bonos ? Hebr. beatos, fortunatos dies ad videndum bonum.

17. Vultus Domini : id est ira, ut sæpe videmus.

18. Clamaverunt justi : deest justi. : Hebr. sed recte suppletum ex antecedentibus.

19. lis, qui tribulato sunt corde : Hier. contritis corde, afflictis ac mœrentibus.

21. Omnia ossa eorum : artus omnes, et artuum sustentacula : quare undique, et ab omni ictu tutus.

22. Mors peccatorum : Hier. interficiet impium malitia, ut non modo male pereant, sed etiam ipsi sibi accersant interitum.

23. Non delinquent ; Hebr. non deficient, non vastabuntur.

(a) Ver. : In. — (b) Malum. — (c) [Hebr. Multa mala] justo. — (d) Liberavit. — (e) [Hebr. non culpabuntur.]

 

131

 

PSALMUS XXXIV.
DEPRECATORIUS.

David insidiis et calumniis impetitus, cum Saulem et alios inimicos nec patientia, nec fusis pro illis precibus lenire posset, non tamen ulciscitur, sed Deum implorat judicem. Quæ omnino congruunt ei loco, ubi David in spelunca delitescens, Sauli pepercit, oram chlamydis præcidit. I Reg., xxiv, 5.

VERSIO VULGATA. Ipsi David.

1. Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me.

2. Apprehende arma et scutum : et exurge in adjutorium mihi.

3. Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me : dic animæ meæ : Salus tua ego sum.

4. Confundantur et revereantur, quærentes animam meam.

Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.

5. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti et Angelus Domini coarctans eos.

VERSIO S. HIERONYMI. David.

Judica, Domine, adversarios meos : pugna contra impugnantes me.

Apprehende scutum et hastam (a), et consurge in auxilium meum (b).

Evagina gladium, et prœoccupa ex adverso persequentem (c) me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.

Confundantur et revereantur, qui quærunt animam meam.

Convertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant malum mihi.

Fiant sicut pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini impellat.

1. Judica... nocentes me : Hebr. Litiga cum litigantibus mecum, causam meam in Saulem et adversarios suscipe : quæ sane eo pertinent, ut ultionem permittat Deo, ipse a vindicta purus. Sic enim Saulem alloquitur : Judicet Dominus inter me et te : manus autem mea non sit in te. Et iterum : Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : videat et judicet causam meam et eruat me de manu tua, I Reg.xxiv, 13, 16 : quæ omnino huic loco congruunt.

2. Apprehende arma et scutum : Hier. scutum et hastam, quo et me tuearis, et ulciscaris hostes : Deus enim pro eo militat, qui ultionem illi, non sibi, tribuit.

3. Effunde frameam : Hier. Evagina gladium ; Hebr. expedi lanceam. Et conclude : Hier, et prœoccupa, etc. quod est egregie pugnantis, et prævertentis ictus. Dic animæ meæ : intus, arcana illa spiritus voce.

5, 6. Et angelus Domini... « Horrenda via ! Tenebras solas quis non horreat ? lubricum solum quis non paveat ? in tenebris et lubrico qua is ? ubi pedem figis ? » August. in hunc psal. serm. i, n. 9. Et instat præterea : Angelus Domini, malus, ut puto : ut non possint stare, idem. Morali sensu : « tenebræ, ignorantia : lubricum, luxuria. » Idem. Præter incentiva vitiorum, tentator urget, nec quiescere sinit.

(a) Var. : [Al. centum.] — (b) [ Al. mihi.] — (c) Persequentes.

 

132

 

6. Fiat via illorum tenebræ et lubricum : et Angelus Domini persequens eos.

7. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui : supervacue exprobraverunt animam meam.

8. Veniat illi laqueus quem ignorat : et captio, quam abscondit, apprehendat eum : et in laqueum cadat in ipsum.

9. Anima autem mea exultabit in Domino : et delectabitur super salutari suo.

10. Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ?

Eripiens inopem de manu fortiorum ejus : egenum et pauperem a diripientibus eum.

11. Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.

12. Retribuebant mihi mala pro bonis : sterilitatem animæ meæ.

13. Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio.

Humiliabam in jejunio animam meam : et oratio mea in sinu meo convertetur.

14. Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam : quasi lugens et contristatus sic hu-miliabar.

Sit via eorum tenebræ et lubricum, et Angelus Domini persequatur eos.

Quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui : sine causa foderunt animæ meæ.

Veniat ei (a) calamitas quam ignorat, et rete suum quod abscondit, comprehendat eum, et cadat in laqueum (b).

Anima autem mea exultabit in Domino, et (c) lætabitur in salute sua.

Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tui ? eripiens (d) inopem a validiore, et pauperem et mendicum a violento.

Surgentes testes iniqui : quæ nesciebam interrogabant me.

Reddebant mihi mala pro bono : sterilitatem animæ meæ.

Ego autem cum infirmarer (e) ab eis, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinum meum revertetur.

Quasi ad amicum (f), quasi ad fratrem meum sic ambulabam : quasi lugens mater, tristis incurvabar.

7. Gratis... supervacue : sine causa, non lacessiti : eadem utrobique vox, Hebr. Interitum laquei sui : laqueum suum exitialem. Exprobraverunt animam meam : Hier. foderunt animæ meæ. Chald. insidiati sunt.

8. Laqueus : Hier. calamitas.

10. Omnia ossa mea : totis viribus et ex intimis medullis dicam.

12. Sterilitatem : Hebr. orbitatem, ut me orbum et inopem facerent.

13. Cum mihi molesti essent : congruit Hier. Hebr. Chald. Syr. Cum ipsi infirmarentur, cum vehementissime laborarent, non gravavi oppressos ; quin potius ad preces me contuli, pro ipsis quoque Deo supplicans, ut docent sequentia. Oratio mea in sinu meo : Hier. in sinum meum revertebatur ; secretas fundebam preces, vel ea ipsis imprecabar quæ mihi evenire optarem, sic enim agebat. Vide vers. seq. ; vide etiam Præf. cap. I, n. 13.

14. Quasi. proximum : Hier. quasi ad amicum, quasi ad fratrem meum, sic ambulabam, etc, nihil mali cogitans adversus malos, imo fausta omnia ut ami-

(a) Var. : [Al. eis.] — (b) [Hebr. in calamitatem.] — (c) Deest et. — (d) Eruens. — (e) Infirmarentur, induebar. — (f) [Hebr. Sodalem.]

 

133

 

15. Et adversum me lætati sunt, et convenerunt : congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16. Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione : frenduerunt super me dentibus suis.

17. Domine, quando respicies ? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.

18. Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.

19. Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique : qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur : et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.

21. Et dilataverunt super me os suum : dixerunt : Euge, euge, viderunt oculi nostri.

22. Vidisti, Domine, ne sileas : Domine, ne discedas a me.

Et in infirmitate mea lætabantur et congregabantur : collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam, scindentes, et non tacentes.

In simulatione verborum fictorum, frendebant contra me dentibus suis.

Domine, quanta videbis (a) ? converte animam meam a calamitatibus suis (b) : a leonibus solitariam meam.

Confitebor tibi in ecclesia grandi ; in populo forti laudabo te.

Non lætentur super me inimici mei mendaces : odientes me frustra conniventes (c) oculo.

Non enim pacem loquuntur, sed in rapina terræ, verba fraudulenta concinnant.

Et dilataverunt super me os suum, dixerunt : Vah, vah, vidit oculus noster.

Vidisti, Domine, ne taceas : Domine, ne elongeris a me.

cis, ut fratribus, evenire optans. Quasi lugens : Hier. quasi lugens matrem, tristis incurvabar, tanta inerat charitas erga infensos quosque, ut etiam laborantes æque lugeret ac matrem.

15. Et adversum me... et in infirmitate mea, etc, ut apud Hier. usque ad vers. 17. (scindentes, et non tacentes, etc. ex Hier. ) proscindentes me contumeliis, neque id clam habentes ; quippe professi odium, interdum tamen blanda simulantes, sed insultantium more.

17. A malignitate eorum : Hier. a calamitatibus suis. Unicam meam, animam.

18. In ecclesia magna : recte ; dignus piorum cœtibus, qui nemini machinatur malum, omnes, atque etiam adversarios, fraterna charitate complexus. In populo gravi : denso, multo.

19. Qui adversantur : Hier. inimici mei mendaces. Annuunt oculis : sic ille deceptor Prov., vi13, 14, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum ; multis interim sinceræ familiaritatis indiciis.

20. Quoniam mihi quidem : Hier. non enim pacem loquuntur. Et in iracundia terræ : Hier. in rapina terræ. Dolos cogitabant : fraudulenta verba concinnant, idem : ita se gerunt, ita dolose agunt, ut solent iracundi terræ, rapaces violentique homines, qui in terra passim, occurrunt. Alii ex Hebr. sic : Super quietos terræ verba dolosa excogitant.

21. Euge, euge : quod est adhortantis, tanquam seipsi ad scelera adhortentur : alii, Vah, vah ; quod est indignantis et insultantis.

(a) Var. : [Al. aspicies.] — (b) Eorum. — (c) Cohibentes.

 

134

 

23. Exurge et intende judicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam.

24. Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.

25. Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ : nec dicant : Devoravimus eum.

26. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis.

Induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me.

27. Exultent et lætentur qui volunt justitiam meam : et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

28. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.

Consurge (a) et vigila in judicium meum, Deus meus et Dominus meus (b), in causam meam.

Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus : et ne insultent mihi.

Nec dicant in corde suo : Vah animæ nostræ : nec dicant : Absorbuimus eum.

Confundantur et revereantur pariter qui lætantur in afflictione mea.

Induantur confusione et verecundia, qui magnificantur super me.

Laudent et lætentur qui volunt justitiam meam : et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui.

Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.

26. Erubescant et revereantur : pudefiant. Reverentia : ignominia ; qua de re vide Præf. cap. i, n. 14, et in Psal. vi, 11.

(a) Var. : [Hebr. expergiscere.] — (b) [Al. Domine,] in.

PSALMUS XXXV.
MORALIS.

Impiorum, qualis erat Saul, profunda malitia ; Dei profunda judicia in malos, et effusa in bonos misericordia.

VERSIO VULGATA. 1. In finem, servo Domini ipsi Da^iid.

2. Dixit injustus ut delinquat in semetipso : Non est timor Dei ante oculos ejus.

3. Quoniam dolose egit in con-

VERSIO S. HIERONYMI. Pro victoria, servo (a) Domini David.

Dixit scelus impii in medio cordis ejus, non esse timorem (b) Dei ante oculos ejus.

Quia dolose egit adversus eum

2. Dixit injustus : impius : ut delinquat, ire semetipso : dixit in semetipso ut delinquat, destinata malitia machinatur scelus.

3. Quoniam dolose... Hier. dolose egit adversus eum (Deum) in oculis suis, sibi blanditur, quasi Deo ipsi possit imponere. Ut inveniatur... ejus ad odium : ita ut

(a) Var. ; Victori, servo. — (b) Non est timor.

 

135

 

spectu ejus : ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

4. Verba oris ejus iniquitas, et dolus : noluit intelligere ut bene ageret.

5. Iniquitatem meditatus est in cubili suo : astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non audivit.

6. Domine, in cœlo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

7. Justitia tua sicut montes Dei : judicia tua abyssus multa.

Homines et jumenta salvabis, Domine : 8. quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.

Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

9. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ : et torrente voluptatis tuæ potabis eos.

10. Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

in oculis suis : ut inveniret iniquitatem ejus ad odiendum.

Verba oris ejus iniquitas et dolus : cessavit cogitare benefacere (a).

Iniquitatem cogitat in cubili suo, stabit in via non bona : malum non abjiciet.

Domine, in cœlo misericordia tua : fides tua usque ad nubes.

Justitia tua quasi montes, Domine, judicia tua (b) abyssus multa : hominem (c) et jumentum salvos facies, Domine.

Quam pretiosa est misericordia tua, Domine (d) !

Et filii Adam in umbra, alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur de pinguedine domus tuæ, et torrente deliciarum tuarum potabis eos.

Quoniam tecum est fons vitæ : in lumine tuo videbimus lumen.

odiosa flat iniquitas ejus : nulla excusatione, cum non animi impotentia, non ignorantia, non fragilitate naturæ, aut humana alia infirmitate peccet, sed deliberate consilio ac malitia mera : unde sequitur :

5. Iniquitatem meditatus est in cubili suo : non diu, non noctu ab iniquitate desistit, nec impetu quodam abreptus, sed dedita opera : talis videtur fuisse Saul, invidia datus in reprobum sensum.

6. Domine, in cœlo misericordia tua : hominis profundæ malitiæ opponit Dei infinitam bonitatem : ac postea, justitiam. Veritas tua : fides in promissis, atque adeo in minis. Usque ad nubes extollitur, omnibus conspicua.

7. Justitia tua sicut montes Dei : sicut montes excelsissimi, sic eminet suo tempore ac loco ; sed interim, judicia tua abyssus : justitia quidem eminet, modus autem exequendæ justitiæ comprehendi non potest : consilia enim tua per arcana et inaccessa se evolvunt : sic Saulem intemperiis agi, ac reprobum licet, diutissime regnare sinis. Homines et jumenta : etiam ad bruta providentia tua se extendit, idque hominum gratia, quibus utilia sunt.

8. Quemadmodum multiplicasti ! admirantis et exclamantis ; unde Hier. quam pretiosa misericordia tua ! quam dives, cum etiam ad jumenta perveniat : quanto magis ad homines : unde subdit : Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum : singulari præsidio tuti, quod pertinet ad securitatem, sequentia vero ad copiam.

9. Inebriabuntur... et torrente voluptatis... exundantibus bonis, amore tuo delectabuntur, prævio quidem lumine veritatis, hinc subjicit :

10. In lumine tuo videbimus lumen : a te illuminati, æternæ veritatis lumen

(a) Var. : Ut benefaceret, — (b) Deus, judicium tuum. — (c) Homines. — (d) Deus.

 

136

 

11. Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12. Non veniat mihi pes superbiæ : et manus peccatoris non moveat me.

13. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Attrahe misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam rectis corde.

Non veniat mihi pes superbiæ ; et manus impiorum non me commoveat.

Ibi ceciderunt operantes iniquitatem ; expulsi sunt, et non potuerunt surgere.

videbimus, ut Psal. cxviii. 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia, etc. 37 : In via tua vivifica me : 144. Intellectum da mihi, et vivam.

12. Pes superbiæ : non accedant ad me superbi : sic : Quam pulchri pedes evangelizantium pacem ! lsa., lii, 7.

13. Ibi ceciderunt, quo me impellebant ; in immanem ruinam : sic Sauli contigit. Nec potuerunt stare : Hier. surgere, immedicabiliter corruent.

PSALMUS XXXVI.
MORALIS.

Dei auxilio tutis impiorum non invidenda felicitas. Acrosticus.

VERSIO VULGATA. Psalmus ipsi David.

1. Noli æmulari in malignantibus : neque zelaveris facientes iniquitatem.

2. Quoniam tanquam fœnum velociter arescent : et quemadmodum olera herbarum cito decident.

3. Spera in Domino, et fac bonitatem : et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.

4. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

VERSIO S. HIERONYMI. David.

Noli contendere cum malignis : neque æmuleris facientes iniquitatem.

Quoniam sicut herba velociter conterentur, et sicut olus viride marcescent.

Spera in Domino, et fac bonum, peregrinare (a) in terra, et pascere fide : et delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

1. Noli æmulari : ne succenseas improbis : Hebr. Ne æmuleris iniquos.

3. Pasceris in divitiis... Hier. pascere fide, veritate, nutri te ea, memor Dei tibi terram polliciti, pluviam ac feracitatem pro tua, pietate tribuentis.

4. Delectare in Domino. Hoc illud est, fide pasci, atque ejus amore frui, nec metu pœnæ agi, sed amore ac delectatione justitiæ, nec coacte, sed sponte, quod est delectari ; hoc autem est in potestate, aspirante Dei gratia, unde jubet : delectare, et dabit tibi petitiones... amanti scilicet, ejusque veritate ac bonitate se oblectanti.

(a) Var. : [Hebr. habitare.]

 

137

 

5. Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

6. Et educet quasi lumen justitiam tuam : et judicium tuum tanquam meridiem : 7. subditus esto Domino, et ora eum.

Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua : in homine faciente injustitias.

8. Desine ab ira, et derelinque furorem : noli æmulari ut maligneris.

9. Quoniam qui malignantur, exterminabuntur : sustinentes autem Dominum ipsi hæreditabunt terram.

10. Et adhuc pusillum, et non erit peccator : et quæres locum ejus, et non invenies.

11. Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

12. Observabit peccator justum : et stridebit super eum dentibus suis.

13. Dominus autem irridebit eum : quoniam prospicit quod veniet dies ejus.

14. Gladium evaginaverunt peccatores : intenderunt arcum suum,

Ut dejiciant pauperem et inopem : ut trucident rectos corde.

Volve super Dominum (a) viam tuam, et confide in eo, et ipse faciet.

Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum (b) sicut meridiem.

Tace Domino (c), expecta eum, noli contendere adversus eum qui proficit in via sua, adversum virum qui facit quæ cogitat.

Dimitte iram, et derelinque furorem : noli contendere ut malefacias.

Quoniam qui malefaciunt, interibunt : expectantes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.

Adhuc enim modicum, et non erit impius : et cogitabis de loco ejus, et non subsistet.

Mites autem hæreditabunt terram : et delectabuntur in multitudine pacis.

Cogitat impius de justo, et frendet adversum eum dentibus suis.

Dominus deridebit eum, videns quod veniat (d) dies ejus.

Gladium evaginaverunt impii, intenderunt (e) arcum suum, ut percutiant (f) egenum et pauperem, et interficiant rectos in via :

5. Revela... sic. Chald., at Hier. : Volve super Dominum viam tuam : ejus lege, tanquam cardine innitatur vita tua.

6. Et educet quasi lumen : pietate tua, Deique de te judicio explendesces.

7. Subditus esto Domino : Hier. tace Domino. Quod est obedientis, nec usquam obloquentis. Ora : Hier. expecta, quod est etiam orantis, sperantis, patientis. Noli æmulari : ne succenseas, ne invideas, ut supra. Injustitias :versutias, dolum, Hebr.

8. Desine ab ira... qua velut Deo succenses, et in malos prospere agentes furis. Noli æmulari : Hier. noli contendere, etc. Ut maligneris ; Hier. malefaciat.

10. Adhuc pusillum, et non erit peccator : momento disperditus.

11. Mansueti : Hier. mites. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, Matth. v. 4.

14. Rectos corde : Hier. rectos in via.

(a) Ver. : [Hebr. revela Domino.] — (b) Et judicia tua. — (c) Add. et, — (d) Quia vidit quoniam venit. — (e) Tetenderunt. — (f) [Hebr. ut dejiciant.]

 

138

 

15. Gladius eorum intret in corda ipsorum : et arcus eorum confringatur.

16. Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas.

17. Quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.

18. Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.

19. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur : 20. quia peccatores peribunt :

Inimici vero Homini mox ut honorificati fuerint et exaltati : deficientes, quemadmodum fumus, deficient.

21. Mutuabitur peccator et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet.

22. Quia benedicentes ei hæreditabunt terram : maledicentes autem ei disperibunt.

23. Apud Dominum gressus hominis dirigentur : et viam ejus volet.

24. Cum ceciderit, non collidetur : quia Dominus supponit manum suam.

23. Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.

26. Tota die miseretur et commodat : et semen illius in benedictione erit.

27. Declina a malo, et fac bonum : et inhabita in sæculum sæculi.

Gladius eorum ingrediatur in cor eorum, et arcus eorum confringantur.

Melius est parum justo, quam divitiæ peccatorum multæ (a).

Quoniam (b) brachia impiorum confringentur : sublevat autem justos Dominus.

Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum æterna (c) erit.

Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur.

Quia impii peribunt, et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur : sicut fumus consumentur (d).

Fænus accipit impius, et non reddit (e) : justus autem et donat et tribuit.

Quia qui benedicti fuerint ab eo, hæreditabunt terram : et qui maledicti, interibunt.

A Domino gressus viri firmantur, et viam ejus volet.

Cum ceciderit, non allidetur : quia Dominus sustentat manum ejus.

Puer fui, siquidem (f) senui, et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quærens panem.

Tota, die donat et commodat, et semen ejus in benedictione.

Recede a malo, et fac bonum, et inhabita in sempiterno (g).

18. Novit Dominus : approbavit, ut sæpe.

20. Mox ut honorificati... Hebr. sicut pretiosi agni deficient ; in fumo deficient ; Chald. sicut gloria vervecum, qui primum impinguantur, tandem jugulantur, allusio ad victimas ; in fumo autem velut assati et combusti, victimarum instar.

22. Benedicentes... maledicentes : Hier. benedicti ab eo... maledicti, a Deo scilicet.

23. Apud Dominum : coram Domino ; Hier. melius, à Domino.

24. Supponit manum suam : Hier. eodem sensu, sustentat manum ejus.

(a) Var. : Quam divitiæ impiorum. — (b) Quia. — (c) [Hebr. in sæculum.] — (d) Consumitur, — (e) Non reddet. — (f) Add, et. — (g) Et habita in sempiternum [Hebr. in sæculum.]

 

139

 

28. Quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur.

Injusti punientur, et semen impiorum peribit.

29. Justi autem hæreditabunt terram : et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.

30. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

31. Lex Dei ejus in corde ipsius : et non supplantabuntur gressus ejus.

32. Considerat peccator justum : et quærit mortificare eum.

33. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus : nec damnabit eum cum judicabitur illi.

34. Expecta Dominum, et custodi viam ejus : et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint peccatores videbis.

35. Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.

36. Et transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

37. Custodi innocentiam, et vide æquitatem : quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.

38. Injusti autem disperibunt si-

Quia Dominus diligit judicium, et non derelinquet sanctos (a) suos ; in æternum (b) custoditi sunt, et semen impiorum peribit (c).

Justi hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum (d) super eam.

Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

Lex Dei ejus in corde ejus : non deficient gressus ejus.

Considerat impius justum, et quærit ut occidat eum.

Dominus non derelinquet eum in manu ejus, et non condemnabit eum, cum judicatur (e).

Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut possideas terram ; cum interibunt (f)impii, videbis.

Vidi impium robustum, et fortissimum, sicut indigenam virentem.

Et transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus.

Custodi simplicitatem, et vide rectum : quia erit ad (g) extremum viro pax.

Prævaricatores autem delebun-

28. Injusti punientur : deest Hebr.

30, 31. Meditabitur sapientiam... Lex Dei et in ore ejus et in corde versabitur.

32. Mortificare : Hier. occidere.

33. Cum judicabitur illi : ab illo impio ; deest illi Hebr., licet ab impio judicetur, non tamen a Domino damnabitur.

35. Vidi impium : vidit enim David finem regni Saulis, tyrannidis Absalomi, finem Naasi Ammonitæ, Goliath Philisthæi, Doeg Idumæi et aliorum ; Theodor. cedros : alii laurum virentem.

36. Et transivi, et ecce non erat : vix transieram admirans, et jam non comparebat, tam repente succisus. Locus ejus, deest Hier.

37. Sunt reliquiæ... multa supererunt, sunt futura homini pacifico : Theadot. apud Theodor. ; Hier. erit ad extremum viro pax.

(a) Var. : [Hebr. misericordes.] — (b) [Hebr. in sæculum.] — (c) Perit. — (d) [Hebr. in æternum.] — (e) Judicabitur. — (f) [Al. pereunt.] — (g) In.

 

140

 

mul : reliquiæ impiorum interibunt.

39. Salus autem justorum a Domino : et protector eorum in tempore tribulationis.

40. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos : et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

tur (a) pariter, et novissimum impiorum peribit.

Salus autem justorum a Domino : fortitudo eorum in tempore tribulationis.

Et auxiliabitur eis Dominus, et liberabit eos, eruet (b) eos ab impiis, et salvabit eos : quia speraverunt in eo.

38. Reliquiæ impiorum : Hier. novissimum impiorum, quæ sibi tanquam in tuto reservaverant.

(a) Var. : Interibunt. — (b) Salvabit eos, eripiet.

PSALMUS XXXVII.
DEPRECATORIUS.

Absalomo persequente, amicis palam deficientibus, Dei ultionem agnoscit, seque gravissimis peccatis, ut morbo et ulceribus, confectum. Itaque ad ejus misericordiam confugit.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David, in rememorationem de Sabbato.

2. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

3. Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

4. Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.

5. Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.

6. Putruerunt et corruptæ sunt ci-

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum David, in commemoratione (a).

Domine, ne in ira (b) tua arguas me : neque in furore tuo (c) corripias me.

Quoniam (d) sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et tetigit (e) me manus tua.

Non est sanitas in carne mea, a facie indignationis tuæ : non est pax (f) ossibus meis a facie peccati mei.

Quoniam (g) iniquitates meæ transierunt caput meum : quasi onus grave aggravata sunt super me.

Computruerunt, et tabuerunt

1. In rememorationem : Hebr. ad commemorandum, supple beneficium liberatoris Dei. 3. Confirmasti : aggravasti. 5. Iniquitates meæ : ex his et seqq. patet Davidem post lapsum loqui.

(a) Var, : Canticum David in commemoratione. — (b) [Hebr. indignatione.] — (c) [Hebr. ira tua.] — (d) Quia. — (e) [Hebr. terruit.] — (f) In. — (g) Quia.

 

141

 

catrices meæ : a facie insipientiæ meæ.

7. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.

8. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

9. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.

10. Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

11. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

12. Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt.

Et qui juxta me erant, de longe steterunt.

13. Et vim faciebant qui quærebant animam meam.

cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.

Afflictus sum et incurvatus sum nimis ; tota die mærens ambulavi (a).

Quoniam lumbi (b) mei repleti sunt ignominia (c), et non est sanitas in carne mea.

Evigilavi, et afflictus sum nimis : rugiebam a gemitu cordis mei.

Domine, in conspectu tuo (d) omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

Cor meum fluctuabat, dereliquit me fortitudo mea ; et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum.

Chari mei et amici mei quasi contra (e) lepram meam steterunt, et vicini (f) mei longe steterunt :

Et irruebant quærentes animam meam, et investigantes

6. A facie insipientiæ : propter peccatum meum, quæ miseranda insipientia fuit.

7. Usque in finem : Hier. nimis, id est admodum ; et ita passim.

8. Illusionibus : Hier. ignominia, fœdo ulcere, cui peccata comparat. Hebr. Ilia mea plena sunt ardore, dolore vehementi.

11. Conturbatum est : Hier. fluctuabat, desertus ab omnibus ; incertus quid consilii caperem : Hebr. palpitat, pavore scilicet. Dereliquit me virtus mea : animi fortitudo, cum Absalomum fugeret. Lumen oculorum... tenebræ pro mœrore, quæ omnia etiam ad peccatum pertinent, fluctuante primum animo ex tentatione vehementi, tum deficiente prisca virtute, ac prævalente libidine, animo denique tenebris merso, suique oblito. Sic David in adulterium atque homicidium actus vix evigilavit, etiam a propheta monitus.

12. Amici mei : nullum tempus est post lapsum Davidis, qui hæc congruant, nisi illud, quo descivit Absalomus, transeunte in partes etiam Achitophelo intimo consiliario. Adversum me : quasi contra lepram meam steterunt, Theodot. apud Theodor. quod eodem recidit ; sensusque est : Sic a me abhorrebant, tanquam a leproso ac nefario homine ; quin etiam increpabant : Vir sanguinum, vir Belial, II Reg., xvi, 7.

13. Et vim faciebant... Hier. Et irruebant quærentes, etc. Hebr. laqueos tetenderunt.

(a) Var. : Ambulabam. — (b) [AI. renes. Hebr. ilia mea.] — (c) [Hebr. vilitate.]— (d) [Hebr. coram te.] — (e) [Hebr. sodales mei quasi contra.] — (f) Propinqui.

 

142

 

Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.

15. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16. Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus.

17. Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei : et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18. Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

19. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

20. Inimici autem mei vivunt ; et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

22. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me.

23. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.

mala mihi, loquebantur insidias, et dolos tota die meditabantur.

Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum.

Et eram quasi homo non audiens, nec habens in ore suo redargutiones.

Te enim, Domine, expectabam : tu exaudies, Domine Deus meus.

Quia dixi : Ne forte insultent mihi ; et cum vacillaverit pedes mei (a), super me magnificentur.

Quia ego ad plagas (b) paratus sum, et dolor meus contra me est semper.

Quia iniquitatem meam annuntio ; sollicitus ero (c) pro peccato meo.

Inimici autem mei viventes confortati sunt, et multiplicati sunt odientes me mendaciter.

Et qui reddunt malum pro bono, adversabantur mihi ; quia sequebar bonum.

Ne derelinquas me, Domine : Deus meus, ne elongeris a me.

Festina in auxilium meum, Domine (d) salutis meæ.

14. Tanquam surdus : puta, cum Semel malediceret.

17. Quia dixi : versis ad Deum precibus.

18. In flagella paratus sum : dicebat enim : « Dimitte eum (Semei) ut maledicat : Dominus enim præcepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit ? » (I Reg., xvi, 10. Et, « faciat quod bonum est coram se. » Ibid., xv, 26. Dolor meus in conspectu meo semper : non cessat ; seu potius, ne cesset : ut sensus sit : Ad quæcumque mala paratus sum, etiam te volente, ad perpetuum dolorem.

19. Cogitabo pro peccato : ad propitiandum Deum, calamitatibus æquo animo susceptis.

20. Multiplicati : sic Psal. in. i, de iisdem.

21. Detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem : Absalomus et socii insolescebant, Davidis clementia freti.

(a, Var. ; Cum vacillaverit pes meus. — (b) Ad plagam. — (c) Et contristabor. — (d) Add. Deus.

 

143

 

PSALMUS XXXVIII.
MORALIS.

Ærumnis confectus, insidiante inimico, Saule, ut videtur : summo in vitæ descrimine, ut patet ex vers. 5, et ultimo, linguam continet ; vitæque brevitatem ac vanitatem rerum humanarum agnoscens, in Deo acquiescit.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, ipsi Idithun, Canticum David.

2. Dixi : Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.

Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum mo.

3. Obmutui, et humiliatus sum, et silui it bonis, et dolor meus renovatus est.

4. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea, exardescet ignis.

5. Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum,

Et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

6. Ecce mensurabiles posuisti dies meos ; et substantia mea, tanquam nihilum ante te.

VERSIO S. HIERONYMI.

Pro victoria (a), Idithun. Psalmus David.

Dixi : Custodiam vias meas, ne peccem in lingua mea : custodiam os meum silentio, donec est impius contra me.

Obmutui silentio, tacui de bono, et dolor meus conturbatus est.

Incaluit cor meum in medio mei, in meditatione mea, incensus sum igne ; locutus sum in lingua mea.

Ostende mihi, Domine, finem meum, et mensuram dierum meorum quæ sit, ut sciam quid mihi desit.

Ecce breves posuisti dies meos, et vita mea, quasi non sit in conspectu tuo ; omnia enim vanitas :

1. Ipsi Idithun, canticum David ; Ambros. lib. I. Offic. cap. vii, n. 23. quem psalmum (hunc scilicet) propheta David sancto Idithun canendum dedit : quod indicio est alios quoque Idithuno inscriptos, vere esse Davidis ; eumque non auctorem, sed cantorem esse ; seu, ut I Par., xxv, 3, prophetam ad canendum. Ita Theodor. et alii Patres ; quanquam si quis contenderit ab ipso Idithuno psalmum compositum in Davidis gratiam, haud magni refert.

2. Posui ori meo custodiam : Hebr. capistrum, ut decet summis in calamitatibus ne impatientia victus, in adversarios, aut etiam in Deum, temere quid effutias.

3. Silui a bonis : abstinui etiam a bonis rebus enarrandis, ne occasionem darem improbis ; quo loco Patres docent sæpe præstare silentium optimis etiam sermonibus.

5. Numerum dierum... ut sciam quantulum desit : nam tot inter ærumnas, mors solatii loco.

6. Mensurabiles : Hier. breves, ad mensuram. Substantia : Hier. vita. Universa

(a) Var. : Victori Idithum, canticum.

 

144

 

Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

7. Verumtamen in imagine pertransit homo : sed et frustra conturbatur.

Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

8. Et nunc quæ est expectatio mea ? nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.

9. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.

10. Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti, 1 1. Amove a me plagas tuas.

12. A fortitudine manus tuæ, ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem.

Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13. Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam : auribus percipe lacrymas meas.

Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.

14. Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.

omnis homo stans (a). Semper.

Tantum in imagine ambulat homo, tantum frustra conturbatur : congregat et ignorat cui dimittat(b) ea.

Nunc ergo quid expecto, Domine ? præstolatio mea tu es (c).

Ab omnibus iniquitatibus (d) meis libera me : opprobrium stulto ne ponas me.

Obmutui, non aperiam (e) os meum, quia tu fecisti.

Tolle a me plagas (f) tuas, a contentione manus tuæ, ego consumptus sum.

In increpationibus pro iniquitate corripuisti virum, et posuisti quasi tineam desiderabilia ejus ; verumtamen vanitas omnis homo. Semper.

Audi orationem meam, Domine, et clamorem meum exaudi : ad lacrymam meam ne obsurdescas, quia advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.

Parce mihi ut rideam antequam vadam, et non subsistam.

vanitas : omnia sunt vana, τὰ σύμπαντα, Sept. Omnis homo vivens : etiam et quam maxime, ipse homo.

7. In imagine, ut umbra, ut simulacrum ; nihil veri.

8. Substantia mea apud te est : Hier. præstolatio mea, spes qua nitor.

9. Dedisti me : Hier. ne ponas me.

12. Tabescere fecisti... Hier. posuisti quasi tineam desiderabilia ejus, thesauros ejus. Vane conturbatur : Hier. vanitas, omnis homo.

13. Advena ego sum... sicut omnes patres mei : alludit ad illud sancti Jacob : Dies peregrinationis meæ super terram, Gen. xlvii. 9 ; unde illud : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram, Hebr., xi, 13.

14. Priusquam abeam, moriar : sic Job, x, 20 : Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte me... antequam vadam, et non revertar, etc.

(a) Var. : Subsistens. — (b) [Hebr. congregat.] — (c) [Hebr. ad te est.] — (d) Erroribus. — (e) Aperui. — (f) [Hebr. lepras.]

 

145

 

PSALMUS XXXIX.
CONSOLATORIUS : PROPHETICUS.

Ex recordatione præteritorum malorum a quibus ope divina expeditus, liberari sperat a præsentibus ærumnis gravissimis, quas pro peccatis patitur. Interim sacrificium Christi, veterum ■victimarum loco, futurum prænuntiat. Congruit hic Psalmus temporibus Absalomi. Certe post Davidis lapsum scriptus est, ex vers. 13.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus ipsi David.

2. Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.

3. Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis.

Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

4. Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro.

Videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino.

5. Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias falsas.

6. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.

Annuntiavi et locutus sum ; multiplicati sunt super numerum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Pro victoria, Psalmus David (a).

Expectans expectavi Dominum : et inclinatus est ad me, et audivit clamorem meum.

Et eduxit me de lacu sonitus, de luto cœni : et statuit super petram pedes meos, stabilivit gressus meos.

Et dedit in ore meo canticum novum, laudem Deo nostro.

Videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino.

Beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam, et non est aversus ad superbias, pompasque mendacii (b).

Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis. Non invenio ordinem coram te.

Si narrare voluero et numerare, plura sunt quam ut narrari queant.

2. Expectans expectavi : diutissime, vehementissime : quod in illa ingeminatione vocum ubique est observandum.

3. Miseriæ : Hier. sonitus, perstrepentibus undis ; quod ad calamitates pertinere sæpe vidimus. Direxit : Hier. stabilivit.

5. Non respexit : Hebr. et non est conversus ad superbos et deflectentes ad mendacium.

6. Cogitationibus : Hier. cogitationes tuas, etc. Tuarum de nobis cogitationum non potest iniri ratio. Multiplicati sunt : multiplicatae cogitationes, plures sunt quam ut enarrari queant, aut numerari ; unde sequitur : Annuntiavi et locutus sum... præclare Hier. Si narrare voluero...

(a) Var. : Victori David canticum. — (b) Mendaces.

 

146

 

7. Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi.

Holocaustum et pro peccato non postulasti : 8. Tunc dixi : Ecce venio.

In capite libri scriptum est de me, 9. ut facerem voluntatem tuam : Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

10. Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.

11. Justitiam tuam non abscondi in corde meo : veritatem tuam et salutare turni dixi.

Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam, a concilio multo.

12.. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

13. Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus : comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem.

Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

Victimam et oblationem non voluisti (a) ; aures fodisti mihi ; holocaustum et pro peccato non petisti.

Tunc dixi : Ecce ego venio ; in volumine libri scriptum est de me,

Ut facerem placitum tibi (b), Deus meus, volui, et legem tuam in medio ventris mei.

Annuntiavi justitiam in ecclesia multa, ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu nosti.

Justitiam tuam non abscondi in medio cordis mei, fidem tuam et salutare tuum dixi.

Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam in ecclesia multa.

Tu, Domine, non prohibebis misericordias (c) tuas a me : misericordia tua et veritas tua jugiter servabunt me.

Circumdederunt enim me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui videre.

Plures factæ sunt quam capilli capitis mei, et cor meum dereliquit me.

7. Sacrificium... Tanta sunt beneficia tua, ut nullis sacrificiis gratiæ referri possint : qua occasione transgreditur ad veterum abrogationem, Christum immolatum, et abrogata vetera sacrificia. Nota hic omnia sacrificiorum genera : sacrificium pacificum ; libationem seu munus ; holocaustum pro peccato : de quibus Levit. i, etc. Tribus his versibus 7, 8, 9, Christus loquitur, Paulo teste, Hebr. x. 5. Aures autem... corpus autem aptasti mihi, Septuaginta. Et ita Paulus : magis ad Hebr. accedit. Perfecisti : effinxisti, formasti, ut dicto tibi audiens essem : Hier. fodisti, tanquam mancipio, cui perforabantur aures, Εxοd., xxi6. Chald. sic interpretatur : aperuisti ut audirem, : sic Isa., L, 5 : Dominus aperuit mihi aurem.

9. Voluntatem tuam, qua me pro omnibus victimis esse voluisti ; quam voluntatem etiam legem dixit.

10. Annuntiavi : hæc et ex Davidis et ex Christi persona dicta accipi possunt : In ecclesia magna : ita Christus, Psal. xxi, 36 ; et David, Psal. xxxiv, 18.

13. Iniquitates... : sic ante lapsum non loqueretur, qui Iecit rectum in oculis Domini... cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriœ Hethœi, III Reg., xv, S.

(a) Var.. : Victima et oblatione non indiges. — (b) Tuum. — (c) Non prohibeas [Hebr. pietates.]

 

147

 

14. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me : Domine, ad adjuvandum me respice.

lo. Con"undantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam.

Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala.

16. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge.

17. Exultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

18. Ego autem mendicus sum, et pauper ; Dominus sollicitus est mel.

Adjutor meus, et protector meus tu es : Deus meus, ne tardaveris.

Placeat tibi, Domine, ut liberes me : Homine, ad adjuvandum me festina.

Confundantur et revereantur simul, quærentes animam meam, ut auferant eam : convertantur retrorsum et confundantur, qui volunt mala mihi.

Pereant post confusionem suam, qui dicunt mihi : Vah, vah.

Gaudeant et lætentur in te omnes qui quærunt te : dicant jugiter : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego autem sum egenus et pauper : Dominus sollicitus erit pro me :

Auxilium meum et salutare meum tu es (a), Deus meus, ne moreris.

16. Ferant confestim : Hier. pereant post confusionem.

18. Mendicus sum, et pauper : tantus rex ! humana enim vita tota inopia est.

(a) Var. : Deest es.

PSALMUS XL.
MORALIS.

David Absalomum fugiens, Berzellai seriis et aliorum opibus recreatus est, II Reg., xvii, 27, etc. Horum fide et liberalitate commotus, beatos prædicat, qui egentibus subveniunt : tum de calamitate sua et amicorum perfidia questus, in Deo spem collocat.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus ipsi David.

2. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem ; in die mala liberabit eum Dominus.

3. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

Pro victoria (e), Psalmus David.

Beatus qui cogitat de paupere : in die mala liberabit (h) eum Dominus.

Dominus custodiet eum, et vivificabit eum : et beatus erit in terra, et non tradet eum animæ inimicorum suorum.

1. Qui intelligit : Hier. qui cogitat de paupere, David, rex licet, domo pulsu » pedes in deserto egebat.

(a) Var. : Victori canticum. — (6) In die malo [salvabit.]

 

148

 

4. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

5. Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam quia peccavi tibi.

6. Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?

7. Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem sibi.

Egrediebatur foras, et loquebatur 8. in idipsum.

Adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.

9. Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat ?

10. Etenim homo pacis meæ, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

11. Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis.

12. In hoc cognovi quoniam vo-

Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis : totum stratum ejus vertisti in ægrotatione sua.

Ego dixi : Domine, miserere mei : sana animam meam, quoniam peccavi tibi.

Inimici mei loquentur (a) malum mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus.

Et si venerit ut visitet (b). vana loquetur ; cor ejus congregabit iniquitatem sibi, egrediens foras, detrahet.

Simul adversum me murmurabant omnes odientes me : contra me cogitabant malum mihi.

Verbum diaboli (c) infundebant sibi : Qui dormivit, non addet ut resurgat.

Sed et homo pacificus meus, in quo habui fiduciam, qui manducabat panem meum, levavit contra me plantam.

Et tu, Domine, miserere mei : et eleva me, et reddam eis.

In hoc cognovi quod velis me :

4. Stratum ejus versasti : composuisti ad ægrum sublevandum. Sic ipsum Berzellai decrepitum, ac moribundum senem, a Deo sublevandum sperat.

6. Dixerunt mala mihi : Quando morietur ? Imprecati sunt mala. Vide verba Semei diram necem imprecantis, II Reg., xvi, 7.

7. Si ingrediebatur : si me invisebat, mendaciter loquebatur. Cor ejus congregavit... : male cogitabat, blandiens licet ; mox egressus foras eadem quæ solebat mala, loquebatur in me. Sic Achitophel, sic alii aulici jam Absalomo dediti, sic ipse Absalomus, sollicitabat corda virorum Israel : Non est, inquit, qui te audiat, constitutus a rege. II Reg., xv, 3, 6.

8. in idipsum : Hier. simul adversum me murmurabant omnes.

9. Verbum iniquum : Hebr. verbum Belial ei adhæsit, res pessima, nempe peccatum illud ingens, cujus causa desertus a Deo, sic afflictus, ut non resurgat : verba sunt inimici.

10. Homo pacis meæ : singularem amicum designat, qualis fuit Achitophel, id Christus Judæ accommodat, Joan., xiii, 18 ; cujus figura Achitophel, ut David Christi. Magnificavit... supplantationem : Hier. levavit contra me plantam, calce me percussit ; vel insigni fraude supplantavit. Vide Psal. liv, 14, 15.

(a) Var. : Loquuntur. — (b) Ut videat. — (c) [Hebr. Belial.]

 

149

 

luisti me ; quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

13. Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.

14, Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum : Fiat, fiat.

quia non insultarit inimicus meus mihi.

Ego autem in simplicitate mea adjutus sum a te, et statues me ante faciem tuam in perpetuum(a).

Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum : Amen (b), amen.

14. Fiat : Hebr. amen, quo psalmorum fine Hebræi librum quemque designari putant.

(a) Var. : [Hebr. in sæculum.] — (b) Amen et.

LIBER SECUNDUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM LXXII.

PSALMUS XLI.
CONSOLATIONIS.

A Saule pulsus et exul, tabernaculum, sacra, et festivitates desiderat ; qua spe ægrum animum, et calamitatibus fessum erigit, vers. 6, 7.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, intellectus filiis Core.

2. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ; ita desiderat anima mea ad te, Deus.

3. Sitivit anima mea ad Deum

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, intellectus filiis Core (a).

Sicut areola præparata ad irrigationes aquarum ; sic anima mea præparata (b) ad te, Deus.

Sitivit anima mea ad Deum for-

1. Filiis Core : filii Isaar, filii Caath, filii Levi, illius scilicet qui adversus Moysen insurrexerat, ut patet Numer., xvi, 1, etc, et I Paral., vi, 37, 38. Hujus ergo posteri patria perosi exempla, præcipuis officiis inter Levitas fratres suos fungebantur, custodes vestibulorum testimonii, I Paral., ix, 19, templi janitores, ibid., xxvi, 1, 12. Ad hæc cantores præcipui, quibus egregii psalmi cantandi dati sunt ; ut hic et xliii usque ad xlix, Lxxxiii et lxxxiv, de summis rebus editi, ac præsertim de sacrorum ministerio, ut hic et lxxxiii.

2. Cervus : ita Hebr. et Chald., quo impetu cervus longo venatu sitibundus, currit ad aquas, eo impetu anima mea ad te fertur.

3. Deum fortem : Hebr. Deum, Deum vivum. Faciem Dei : arcam, in qua Deus

(a) Var. : Victori doctissimo [Hebr. erudito] filiorum Core. — (b) [Hebr. desiderat.]

 

150

 

fortem, vivum ; quando veniam et apparebo ante faciem Dei.

4. Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte ; dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

3. Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam ; quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei :

In voce exultationis, et confessionis, sonus epulantis.

6. Quare tristis es, anima mea : et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, 7. Et Deus meus.

Ad meipsum anima mea conturbata est ; propterea memor ero tui de terra, Jordanis, et Hermoniim a monte modico.

8. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.

Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

9. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus.

Apud me oratio Deo vitæ meæ :

fortem (a), vivum ; quando veniam et apparebo [h) ante faciem Dei ?

Fuerunt mei (c) lacrymæ meæ panes per diem et noctem : cum diceretur mihi tota die : Ubi est Deus tuus ?

Horum recordatus sum, et effudi in me animam meam : quia veniam ad umbraculum : tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis, multitudinis festa celebrantis.

Quare incurvans, anima mea, et conturbas me ? Expecta Deum, quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus ejus.

Deus meus, in meipso anima mea incurvatur : propterea recordabor tui de terra Jordanis, et Hermoniim de montem inimo.

Abyssus abyssum vocat [A), in voce (e) cataractarum tuarum ; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et (f) nocte canticum ejus mecum ; oratio Deo vitæ meæ.

suam præsentiam declarabat ; quam autem eam David desideraret, et cur, vide Præf. cap. i, n. 7.

5. Transibo : Hebr. in numerum me movebo cum eis usque ad domum Dei, exultabundi sacra per choreas adibant. Sonus epulantis : Hier. multitudinis festa celebrantis ; Hebr. turbæ tripudiantis Exultat Propheta recordatus populi, ad festivitates, quibus ipse interesse solebat, alacriter procedentis.

6. Confitebor illi, salutare vultus mei : sic dicam : Tu es salus mea ; at Hebr. vultus ejus, quod est : Laudabo vultum ejus salutarem, id est, faventem.

7. Et Deus meus.. Hier. per exclamationem, ô Deus ! De terra Jordanis et Hermoniim : loca commemorat in quibus agebat exul circa Jordanis fontes et montem Hermon. Monte modico : Hebr. monte Misaar, nomen proprium.

8. Abyssus : te fluctus ac tempestates ciente, aliæ ex aliis me calamitates obruerunt ; metaphora consueta : vide Psal. xxxi, 6, etc. In voce cataractarum : ruptis cataractis, obicibusque omnibus, aquis undecumque erumpentibus, ac

renuentibus. Omnia excelsa : Hier. omnes gurgites.

9. Mandavit : jussu suo misit : sic Psal. xliii, 5 : Qui mandas salutes Jacob. In

(a) Var. : [Al. fontem] viventem. — (b) Et parebo. — (c) Mihi. — (d) Invocat. — (e) In [Hebr. ad] vocem. — (f) Et in.

 

151

 

10. Dicam Deo : Susceptor meus es.

Quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

11. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei.

Dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?

12. Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi ; salutare vultus mei, et Deus meus.

Dicam Deo : Petra mea (a), quare oblitus es mei ? quare tristis incedo, affligente inimico ?

Dum me interficerent (b) in ossibus meis, exprobraverunt mihi hostes mei : dicentes (c) tota die : Ubi est Deus tuus ?

Quare incurvans, anima mea, et conturbas me ?

Expecta Dominum (d), quoniam adhuc confitebor ei, salutibus (e) vultus mei et Deo meo.

die... misericordiam... et nocte canticum : tota die beneficia ejus accipio, nocte commemoro.

(a) Var. : [Hebr. EI Salei, quod interpretatur Deus petra mea, et est unum de nominibus Dei.] — (b) Interfecerint. — (c) Ad me. — (d) Deum. — (e) Salutaribus.

PSALMUS XLII.
DEPRECATORIUS ET CONSOLATORIUS.

Ejusdem argumenti. Inter infideles agens, Jerusalem et tabernaculum desiderat, eaque spe afflictum animum ac prope jam deficientem erigit. Sine titulo in Hebr.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David.

1. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta ; ab homine iniquo et doloso erue me.

2. Quia tu es, Deus, fortitudo mea, quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?

3. Emitte lucem tuam et veritatem tuam ; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

VERSIO S. HIERONYMI.

Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (a) ; a viro iniquo et doloso salva me.

Tu enim (b), Deus, fortitudo mea, quare projecisti me ? quare tristis incedo, affligente inimico ?

Mitte lucem tuam et veritatem tuam ; ipsa ducent me, et introducent me ad montem sanctum tuum, et in (c) tabernaculum tuum.

1. Discerne... : litem meam cum gente impia dirime ; vel meam causam age. 3. Deduxerunt : Hier. deducent.

(a) Var. : [Hebr. immisericorde.] — (b) Add. es. — (c) Et ad.

 

152

 

4. Et introibo ad altare Dei, ad Deum, qui lætificat iuventutem meam.

Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus :

5. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : salutare vultus mei, et Deus meus.

Et introibo ad altare Dei, ad Deum lætitiæ et (a) exultationis meæ, et confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.

Quare incurvans, anima mea, et quare conturbas me ?

Expecta Dominum (b), quoniam adhuc confitebor ei, salutibus (c) vultus mei, et Deo meo.

4. Deum, qui latificat : Hier. Deum lætitiæ, etc, quæ in idem recidunt ; in juventute autem, fervor et animi novitas, qua excitatus animus juvenescere et revirescere se sentit. Confitebor tibi in cithara : arrepta, pro more, instrumento musico, tum cupiditatibus in concentum temperatis, quæ vera est musica.

(a) Var. : Deest et— (b) Deum. — (c) Salutaribus.

PSALMUS XLIII.
CONSOLATORIUS, PROPHETICUS.

Enumerat populi calamitates, Deumque ex antiquorum beneficiorum recordatione ad succurrendum provocat. Congruit autem persecutioni Antiochi, et Mathathiæ temporibus, cum populus confidenter neget se a Deo recessisse, vers. 18, 19, etc. Itaque videtur esse propheticus » Neque enim post Esdram fuit ullus propheta, aut quidquam in canonem Scripturarum insertum. Ita Chrysost. et Theodor.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, filiis Core ad intellectum.

2. Deus, auribus nostris audivimus ; patres nostri annuntiaverunt nobis

Opus, quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

3. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.

4. Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos :

Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Pro victoria, filiis (a) Core eruditio.

Deus, auribus nostris audivimus ; patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.

Tu manu tua gentes delesti (b), et plantasti eos (c) : afflixisti populos (d), et emisisti eos.

Non enim in gladio suo possederunt terram, neque brachium eorum salvavit eos.

Sed dextera tua et brachium tuum, et lux vultus tui, quia complacuisti in eis.

3. Manus tua : Hier. Tu manu tua, etc.

5. Qui mandas salutes Jacob : qui jussu suo mittit, supra xli, 9.

(a) Var. : Victori, liliorum. — (b) [Hebr. exhæredasti.] — (c) Eas. — (d) Plebes.

 

153

 

5. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

6. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

7. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.

8. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

9. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

10. Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

11. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos, diripiebant sibi.

12. Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

13. Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.

lb. Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.

16. Tota, die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me.

Tu es ipse rex meus, Deus : præcipe pro salutibus Jacob.

In te hostes nostros ventilabimus : in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros.

Non enim in arcu meo confidam : neque gladius meus salvabit me.

Quia salvasti nos de hostibus nostris, et eos qui oderunt (a) nos confudisti.

In Domino (b) gaudebimus tota, die, et nomini tuo in æternum confitebimur. Semper.

Verum tu projecisti et confudisti nos : et non egredieris in exercitibus nostris.

Vertisti terga nostra hosti : et qui oderunt nos, diripuerunt sibi.

Dedisti nos quasi (c) gregem ad vorandum, et in gentibus dispersisti nos.

Vendidisti populum tuum sine pretio, nec grandis fuit commutatio eorum (d).

Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et irrisum his qui erant in circuitu nostro.

Posuisti nos similitudinem (e) in gentibus, commotionem capitis in tribubus (f).

Tota die confusio (g) mea contra me et ignominia faciei meæ cooperuit me.

10. In virtutibus... in exercitibus : non jam te ducem habebimus, ut olim.

13. Sine pretio : id est, vili pretio. Et non fuit multitudo : nec cum venirent, multi fuerunt litigantes. Vilia mancipia, ac nullius pretii. De venditis autem Judæis Antiochi jussu, vide II Machab., v, 14 ; viii, 14.

14. Opprobrium vicinis... Ex historia Machabæorum apparet non Græcis modo, sed Syris, Ammonitis, Idumæis, Judæos ludibrio fuisse.

16. Contra me est. Quisque commemorat peccata, non tantum universæ plebis, sed etiam sua.

(a) Var. : Oderant — (b) Deo. — (c) Tanquam. — (d) [Hebr. et non fœnerasti in commutatione eorum.] — (e) Parabolam. — (f) Plebibus. — (g) Verecundia.

 

154

 

17. A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

18. Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

19. Et non recessit retro cor nostrum, et declinasti semitas nostras a via, tua.

20. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

21. Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum :

22. Nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis.

Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

23. Exurge, quare obdormis, Domine ? exurge, et ne repellas in finem.

24. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

25. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra, venter noster.

26. Exurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

A voce exprobrantis, et blasphemantis : a facie inimici et ultoris.

Omnia hæc venerunt super nos, et obliti non sumus tui : nec mentiti sumus in pacto tuo.

Non est conversum retro cor nostrum : nec declinaverunt gressus nostri a semita tua.

Quoniam dejecisti nos in loco draconum, et operuisti nos umbra mortis.

Si obliti sumus nominis Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum :

Numquid non Deus investigabit istud ? ipse enim novit cogitationes cordis.

Quoniam propter te mortificati sumus tota, die : reputati sumus ut grex occisionis.

Consurge (a), quare dormitas, Domine ? evigila, quare projicis (b) nos in sempiternum ?

Quare faciem tuam abscondis ? oblivisceris afflictiones et angustias nostras (c) ?

Quoniam incurvata est in pulvere anima nostra ; adhæsit terræ (d) venter noster.

Surge, auxiliare nobis, et redime nos propter misericordiam tuam.

18. Nec obliti sumus te. Hæc nullis temporibus congruere possunt, præterquam Machabaicis. Captivitatis enim tempore pro idololatria pœnas dabant, idque confitebantur palam. IV Reg., xvii, 7, 19 ; et II Esdr., passim ; Dan. ix, 5, 6, etc.

19. Et declinasti : nec declinasti, suppleta negatione quæ est in antecedentibus, juxta consuetudinem sermonis hebraici, Nec declinasti, nec declinare permisisti ; alius hebraismus : at Hier. nec declinaverunt gressus nostri, etc.

20. Humiliasti... Hier. dejecisti in loco draconum. In desertis quo confugit Mathathias cum filiis, ubi inter feras et serpentes agebant. I Machab., ii, 28, 31 ; item II Machab., v. 27.

(a) Var. : Expergiscere. — (b) Projecisti. — (c) Afflictionis nostræ et inopiæ nostræ. — (d) In terre.

 

155

 

PSALMUS XLIV.
HISTORICUS, PROPHETICUS.

Cum Salomon duceret filiam Pharaonis, III Reg., iii, 1, hujus epithalamium ab aliquo illius temporis propheta editum, atque ipsi regi nuncupatum ; Coritis denique praestantissimis cantoribus traditum, ut Regis nuptias celebrarent. [Seque abnuerim hæc a sancto Davide prophetico spiritu cani potuisse, quippe qui intelligeret Christum ipsum in Salomone suo figuratum. Utcumque est, liquet harum nuptiarum specie, ut in Cantico canticorum, Christi et Ecclesiæ coniunctionem manifeste cani ; Ecclesiæ autem ex gentibus vocatæ, cum sit uxor alienigena. Hinc Chrysostomus hunc Psalmum interpretans sic orditur : Velim hic adesse nobiscum omnes et Judæos et Gentiles, a· que audire prolatum ab antiquis adeoque a Judæis licet inimicis, de Christo testimonium. Adeo aperte hic Psalmus Christi mysteria atque victorias, ipsamque etiam divinitatem sonat.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, pro iis qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto.

2. Eructavit cor meum verbum bonum ; dico ego opera mea regi.

Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis.

3. Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro liliis filiorum Core, eruditionis Canticum amantissimi.

Eructavit cor meum verbum bonum ; dico ego opera mea regi : lingua mea stylus scribæ velocis.

Decore pulchrior es filiis hominum, effusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit tibi Deus in æternum.

1. Pro iis qui commutabuntur. Hier. Pro liliis ; Hebr. Sosannim : quod alii instrumentum musicum exponunt : alii principium cantilenae. Pro dilecto, Jedidoth : Hebr. amorum ; Hier. amantissimi : nempe Salomonis, qui etiam amabilis Domino divinitus vocatus est, II Reg., xii, 23 ; Hebr. Jedidiah.

2 Eructavit cor meum verbum bonum : erumpit verbum illud ex corde meo impetu prophetico, impellente spiritu, cujus etiam vim calami velocis similitudo designat. Sic Baruch Jerem., xxxvi, 18, de prophetia sic ait : Ex ore suo loquebatur, quasi legens ad me, omnes sermones istos : ut non ipse componere, sed a Deo tradita legere videretur ; hinc illa celeritas. Itaque hujus Psalmi scriptor sic a spiritu agebatur, quo loco Chrysostomus : Spiritu plenus spiritualia profudit ; talia eructavit, qualia comedit. Dico non a verbo dicare, sed a dicere. Opera mea, prophetiam ipsam, sacrumque canticum. Regi : Salomoni dictum : sic enim inscriptum videmus : pro dilecto.

3. Speciosus forma... Diffusa est gratia in labiis tuis : pulchritudo tua, rex Christe, præstantior, et spiritus prophetiæ datus est in labiis tuis. Chald. propterea ; Hebr. eo quod. Præclare August. hic : « Nobis credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat, pulcher in cœlo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in cœlo, pulcher in intellectu : summa enim et vera pulchritudo justitia est... si ubique justus, ubique decorus. »

 

156

 

4. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

5. Specie tuo, et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.

6. Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.

Accingere gladio tuo super femur, fortissime, gloria tua et decore tuo.

Et decore tuo prospere ascende, propter verbum veritatis (a) et mansuetudinem justitiæ, et docebit te terribilia dextera tua.

Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent : in corde inimicorum regis.

4. Accingere gladio. Jam aggreditur Christi pugnas atque victorias. Potentissime : Hier. fortissime.

5. Specie tua et pulchritudine tua : Hier. gloria et decore tuo, qui etiam ad versum præcedentem refert, ut et Chrysost. et alii. Intende : arma expedi, ipsam scilicet pulchritudinem tuam, ipsam mansuetudinem, atque justitiam, qua cuncta ad te trahes : ut statim subditur, prospere procede : Hier. ascende, quasi in currum. Regna, populis ultro, atque ipso amore tui ad pedes ruituris.

.......Victorque volentes
Per populos dat jura. Georgic. lib. iv.

unde subdit : propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam : regnum florentissimum quod ipsa veritate, ipsa clementia, ipsa justitia viget, ac valet. His enim maxime commendatur Christi regnum atque Evangelium, patefacta veritate, peccatorum indulgentia, inducta in hominum mores vera æternaque justitia. Adverte autem quam admirandum victorem hic concinnet spiritus, miscens gladio, sagittis, armis omnigenis ac bellis, mansuetudinem ac pulchritudinem ; et quem nunc minacem atque terribilem, eumdem mox vers. 9, myrrha manantem ostendit et unguentis delibutum, neque ex castris ferum, sed ex domibus eburneis magnificum, ac splendentem educit ; his autem adumbrat verum Salomonem, verum pacificum Christum, ipsa scilicet cœlestis doctrinæ veritate, ipsa divini amoris suavitate victorem. Chrys. Et deducet te mirabiliter : non tantum admirari oportet quod res præclaras, sed quod præter hominum expeditionem opinionemque gesserit ; nec tantum mira, sed etiam mirabili modo, dum morte mortem, ligno lignum, maledicto maledictum, esu esum solvit, ac sanat, Chrys. At Hier. cum Hebr. legit : Docebit te terribilia dextera tua ; sunt enim terribilia et horrenda quæ gessit : mortem expugnavit, perfregit inferos, cœlum aperuit, dejecit dæmones, orbem perdomuit, imis summa miscuit, idem Chrys. Dextera tua : potentia tua : ipsa tibi vis tua ac potentia sufficit, nullius indiga auxilii : idem. Atqui addit sagittas, gladium, arma, figurate : cum interim significet ipsum solo decore, sola, suavitate atque justitia victorem futurum.

6. Sagittæ tuæ acutæ : verbum tuum efficax et penetrabile. His sagittis Paulum superbientem ac sævientem dejecisti. Populi sub te cadent : interposita parenthesis, sive hyperbaton, seu trajectio. Ordo enim erat, sagittæ tuæ acutæ in corda : jactæ scilicet ; sed interjectum illud populi sub te cadent, quasi festinante vatis calamo ad amplitudinem tantæ victoriæ describendam. Populi sub te cadent : unde illud : Fortium dividet spolia, Isa., liii, 12. Cadent :ultro colla subdent. In corda inimicorum : ut doceat quam certi sint ictus. Melius : " Eorum qui antea inimici erant, cor tetigit, non ut interficeret, sed ut ad se pertraheret : Omnia enim traham ad meipsum, inquit, Joan., xii, 32. Chrys.

(a) Var. : Propter veritatem.

 

157

 

7. Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis, virga regni tui.

8. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.

9. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis : ex quibus delectaverunt te.

10. Filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato ; circumdata varietate.

di. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

Thronus tuus, Deus, in sæculum, et in æternum : sceptrum æquitatis, sceptrum regni tui.

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (a) ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

Myrrha et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis, de domibus (b) eburneis quibus lætificaverunt te

Filiæ regum in honore tuo : stetit conjux (c) in dextera tua, in diademate aureo.

Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui et domus patris tui.

7. Sedes tua, Deus : 6 Deus ! Θεέ, vocandi casu, ut ipse Aquila vertit, teste Hier. in hunc Psalmum, Epist, ad Princip. Ergo Christus, quem David alloquitur, Deus est. Porro ad Christum hæc pertinere docet Paulus, Hebr., i8. Hic autem sic nugatur nescio quis. Sedes tua Deus : recto casu, hoc est, Deus ipsequi est sedes tua, in quo collocatus regnas ; nullo plane exemplo : ipso etiam Paulo adversante, cum ex hoc loco evincat Christum esse non ministrum ut angelos, sed Deum, ibid.

8. Unxit te... præ consortibus tuis : Hier. præ participibus. Unctus quidem Salomon in regem, atque antepositus fratribus, Christus vero præ omnibus æque cum ipso hominibus, ipso Spiritu sancto, ipsa divinitate unctus, dicente Propheta : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. lsa., lxi, 1. Deus, Deus tuus. Elohim, bis, primum vocativo, iterum nominativo, hoc est, Chald. ο Deus, unxit te Deus tuus, Dominus Deus tuus. Quem ergo alloquitur est Deus, nempe Filius ; et additur, Deus tuus, nempe Pater, ut hic necessario intelligatur, non tantum Deus, sed etiam Dei Deus, sive, ut Patres Nicæni dicunt, Deus de Deo.

9. Myrrha et gutta,... stacten, et alia odorifera : a vestimentis tuis, diffluunt : à domibus eburneis : domus quoque ebore nitentes hos emant odores. Ex quibus delectaverunt te ; his te delectaverunt ; splendore ac decore suaveolentis palatii. Hic finiendus versus, ut apud Hier. et cæteros.

10. Filiæ regum in honore tuo : Hebr. in occursum tuum. Et hoc ad gloriam pertinet formosissimi juxta ac fortissimi regis, ut non tantum hostibus formidandus, sed a regiis virginibus expetendus et ambiendus. Filiæ autem regum spirituali sensu, animæ Verbi amatrices. Astitit regina : Hier. conjux. Multæ ambiunt virgines, sed una conjux est ; sicut et in Canticis, vi, 7, 8. Sexaginta reginæ, octoginta concubinæ... Una est columba mea, perfecta mea. Spirituali quoque sensu ; una sponsa est Ecclesia catholica ; omnes enim animæ sanctæ in Christo unum sunt. Vestitu deaurato, auro ophir (pretiosissimo ac mundissimo), Hebr. Circumdata varietate : pietas vestes designat variis coloribus undique efflorescentibus : quod in Hebr. deest habetur vers. 15.

11. Audi, filia : ex persona Bethsabee nurum compellantis, exponentisque ei Salomonis sui ardentissimum amorem : vers. 12, spirituali sensu ; vox Patris ad Ecclesiam catholicam : Chald. Audi, ô congregatio Israel, verba oris ejus.

(a) Var. : [Hebr. impietatem.] — (b) [Hebr. de templis.]— (c) [Hebr. regina.]

 

158

 

12. Et concupiscet rex decorem tuum ; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

13. Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur, omnes divites plebis.

14. Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis 15. Circumamicta varietatibus.

Adducentur regi virgines post eam ; proximæ ejus afferentur tibi.

16. Afferentur in lætitia et exultatione ; adducentur in templum regis.

17. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii : constitues eos principes super omnem terram.

18. Memores erunt nominis tui in

Et concupiscet rex decorem tuum : quia ipse est Dominus Deus tuus, et adora eum.

Et filia fortis (a), in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi.

Omnis gloria filiæ regis intrinsecus ; fasciis aureis vestita est (b).

In scutulatis ducetur ad regem : virgines sequentur eam, amicæ ejus ducentur illuc (c).

Ducentur in laetitiis et exultatione ; ingredientur thalamum regis.

Pro patribus tuis erunt filii tui (d) : pones eos principes in universa terra.

Recordabor nominis tui in

Obliviscere populum tuum : sic filia Pharaonis ; sic etiam spirituali sensu ecclesia gentium.

12. Dominus Deus imis : Hebr. Dominus tuus, vocabulo communi, non illo arcano ac sacrosancto. Et odorabunt : Hier. et adora eum, ut maritum ac regem tuum ; spirituali sensu, Christum, augustiore intellectu, Dominum : quippe qui et Deus sit, ex antecedentibus.

13. Filiæ Tyri : urbes Tyro subjectæ ; ditissima ? illae atque magnificentissimae. Regiones regnorum venient, ut suscipiant faciem tuam. Chald. tibi ut obsequantur ; quod spirituali sensu ad Christum pertinet.

14. Omnis gloria ejus filiæ regis... hujus quam canimus. Ab intus : Hier. intrinsecus, summus decor in regiæ penetralibus ; ipsa scilicet in fimbriis aureis ; fasciis aureis vestita, idem : ipsa, inquam, pulcherrimum aulæ interioris ornamentum.

15. Circumamicta varietatibus : in scutulatis ducetur ad regem : virgines sequentur eam amicæ ejus ; ducentur illuc. Sic distinguendum cum Hier. et Hebr. Solebant sponsæ addere coaevas virgines, ut fidissimas charissimasque comites ; quod ad Græcos permeavit, teste Theocrito, Id. 18 de Helena ? nuptiis ; quo de ritu fusius dicemus in Cantica. Scutulatæ autem vestes, sunt vestes versicolores, opere plumario, textæ, vel acu pictæ : spirituali sensu, decor Ecclesiæ intus ex inhabitante Spiritu ; quo ex fonte varia dona explendescunt in oculos omnium.

16. Templum : quæ vox et palatium sonat.

17. Pro patribus tuis nati sunt... Hier. pro patribus tuis erunt. Ad Salomonem hæc, ac sub ejus persona ad Christum diriguntur : est enim pronomen masculinum ; sensus autem est : Nascentur tibi filii, qui avorum nomen ac titulos suppleant. Constitues eos principes : et hoc ad regium decus pertinet, ut e stirpe regia exteris quoque reges dentur : hoc autem non contigit Salomoni, sed Christi apostoli orbi terrarum principes ducesque dati sunt.

18. Memores erunt nominis tui : ô Salomon, seu potius, 6 Christe. Confitebuntur tibi ; laudabunt te ; quæ vox raro de homine usurpatur.

(a) Var. : Et, ο filia fortissimi [Hebr. Tyri.] — (b) [Hebr. præ fasciis aureis, vestimenta illius. — (c) Tibi. — (d) Tibi.

 

159

 

omni generatione et generationem.

Propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.

omni generatione et generatione.

Propterea populi confitebuntur tibi in sæculum, et in æternum.

PSALMUS XLV.
EUCHARISTICUS.

Victis hostibus, et pace parta. Vide II Reg., viii, et I Paral., xviii.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, filiis Core, pro arcanis Psalmus.

2. Deus noster refugium, et virtus : adjutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.

3. Propterea non timebimus dum turbabitur terra : et transferentur montes in cor maris.

4. Sonuerunt et turbatæ sunt aquæ eorum : conturbati sunt montes in fortitudine ejus.

5. Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

6. Deus in medio ejus, non commovebitur :. adjuvabit eam Deus mane diluculo.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, filiorum Core, pro juventutibus Canticum.

Deus nostra spes et fortitudo ; auxilium in tribulationibus inventus es validum.

Ideo non timebimus cum fuerit translata terra, et concussi montes in corde maris.

Sonantibus et intumescentibus gurgitibus ejus, et agitatis (a) montibus in potentia ejus. Semper.

Fluminis divisiones (b) lætificant civitatem Dei, sanctum tabernaculum (c) Altissimi.

Deus in medio ejus, non commovebitur : auxiliabitur ei Deus in ipso (d) ortu matutino.

1. Pro arcanis : Hier. juventutibus. Quidam exponunt, ad virginum vocem, seu acutam symphoniam. Alii vocem Halamoth pro instrumento musico accipiunt. Vide I Par., xv, 16.

2. Quæ invenerunt... Hier. auxilium in tribulationibus inventus es validum :

i. Sonuerunt : Heb. sonabunt. Aquæ eorum : Heb ejus, maris scilicet, de quo etiam : in fortitudine ejus : Hier. sonantibus et intumescentibus gurgitibus, supple, non timebimus, ex vers. 3 ; sensusque est, non conturbabimur, nec si tellus tremat : vers. 3, nec si exundent maria, vers. 4.

5. Impetus : Hier. divisiones, Hebr. rivuli, non illi fluctus concitati civitatem Dei circumstrepunt, sed aquæ Gehon et Siloe leniter fluentes (ut est Isa., viii, 6) irrigant eam, quæ est tabernaculum Altissimi.

6. Deus in medio ejus ; ideo non commovebitur, ipsa civitas : verb. femin. mane diluculo : velociter, studiose, Theodor.

(o) Var. : Add. in. — (b) Add, ejus. — (c) Dei sancti tabernacula. — (d) Deest ipso.

 

160

 

7. Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.

8. Dominus virtutum nobiscum : susceptor noster Deus Jacob.

9. Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram : 10 auferens bella usque ad finem terræ.

Arcum conteret et confringet arma, et scuta comburet igni.

11. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus : exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

12. Dominus virtutum nobiscum : susceptor noster Deus Jacob.

Conturbatæ sunt gentes, concussa sunt regna : dedit vocem suam, prostrata est terra.

Dominus exercituum nobiscum : protector noster Deus Jacob. Semper.

Venite, et videte opera Domini : quantas posuerit solitudines in terra.

Compescuit (a) bella usque ad extremum terræ, arcum confringet et concidet hastam : plaustra comburet igni.

Cessate et cognoscite quoniam ego (b) Deus ; exaltabor in gentibus ; et (c) exaltabor in terra.

Dominus exercituum nobiscum ; fortitudo nostra {d) Deus Jacob. Semper.

7. Dedit vocem suam : Deus intonuit : hinc tanti motus. Mota est terra : liquescit, defluit.

9. Quæ posuit prodigia : Hier. quantas posuerit solitudines, quas devastationes fecerit in terra hostili.

10. Auferens bella ; non tantum bella movet, sed cessare facit, ut vult, atque ad extremos orbis relegat fines. Confringet arma : Hier. hastam. Scuta : Hebr. currum. En altissima pax, contritis combustisque omnibus instrumentis bellicis.

di. Vacate, et videte : Hier. cessate et cognoscite : otio pacis a Deo concessæ utimini ad eum cogitandum et admirandum.

(a) Var. : Compescit. — (b) Add. sum. — (c) Deest, et, — (d) [Hebr. susceptor noster.]

PSALMUS XLVI.
LAUDIS ET EXULTATIONIS : PROPHETICUS.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, pro filiis Core Psalmus.

2. Omnes gentes, plaudite manibus : jubilate Deo in voce exultationis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, filiorum Core Psalmus (a).

Omnes populi, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce laudis.

1, Gentes : Hier. populi, sic vers. 4, qua voce etiam gentes sive ethnici comprehenduntur, ut patet ex vers. 9. Jubilate Deo : jubilus ἀλαλασμὸς, vox vincentis : triumphalis hymnus cum tubarum clangore, Theodor. hic et alibi passim ; quod et Deo triumphator !, et mortis victori Christo congruit ; voce etiam Evangelii longe lateque pervagata.

(a) Var. : Canticum.

 

161

 

3. Quoniam Dominus excelsus, terribilis : rex magnus super omnem terram.

4. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

5. Elegit nobis hæreditatem suam, speciem Jacob quam dilexit.

6. Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.

7. Psallite Deo nostro, psallite : psallite regi nostro, psallite.

8. Quoniam rex omnis terræ Deus : psallite sapienter.

Regnabit Deus super gentes : Deus sedet super sedem sanctam suam.

10. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham : quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.

Quoniam Dominus altissimus, terribilis ; rex magnus super omnem terram.

Congregavit populos subter nos, et tribus (a) sub pedibus nostris.

Elegit nobis hæreditatem nostram ; gloriam (b) Jacob quam dilexit. Semper.

Ascendit Deus in jubilo, Dominus in voce buccinæ.

Canite Deo, canite : canite regi nostro, canite (c).

Quia rex universæ terræ Deus ; canite erudite.

Regnavit Deus super gentes ; Deus sedet super thronum sanctum suum.

Principes populorum congregati sunt, populus Dei Abraham : quoniam dii, scuta terræ, vehementer elevati (d) sunt.

5. Elegit... hæreditatem suam : Hier. nostram, terram quam nobis in hæreditatem dedit ; hanc elegit nobis pulcherrimam, lacte ac melle manantem : studio et consilio, non casu aut forte oblatam. Speciem Jacob : Hier. gloriam.Eadem vox Hebr. Amos, viii, 7, ubi Vulgata vertit superbiam Jacob, id est gloriam Jacob : ipsam Jerusalem qua maxime Israeliticus populus gloriatur.

6. Ascendit Deus : ascendit arca in Jerusalem cum cantu. Prophetice, ascendit Christus in cœlum ; non dicit assumptum, tanquam alienis viribus, sed ascendit vi sua, Chrys.

8. Psallite sapienter : Hier. erudite, sive ipsa carmina, sive artem canendi spectes.

10. Principes populorum : gentium. Congregati sunt cum Deo Abraham : Hebr. cum populo Dei Abraham. Principes universi orbis cum populis suis undique congregati, ut per Evangelium cum Abramidis catholicam conflent Ecclesiam. Congregati sunt ut sint populus Dei Abraham, quod magis congruit, Hier. Dii fortes terræ... Dei est protectio terræ : Hebr. vehementer elevatus est, Dei fortes (Θεοῦ, genitivo casu) valde elevati sunt super terram, Septuaginta Israelitæ scilicet, quos Deus roborat. Pro Dei, genitivo casu, repositum dii nomine plurali ; hinc Vulgata : Dii fortes terræ : sensusque sit : ille populus Dei, illi scilicet, quos Deus facit deos et validos, valde elevati sunt ; virtutibus aucti atque honoribus.

(a) Var. : [Hebr. plebes.]— (b) [Hebr, Superbiam.] — (c) [Hebr. habet ter psallite in hoc versu et semel in seq.] — (d) Elevata.

 

162

 

PSALMUS XLVII.
EUCHARISTICIS.

Jerusalem sancta et a Deo protecta, fuso Sennacheribo. IV Reg., xviiixix, et II Paral., xxxii.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati.

2. Magnus Dominus, et laudabilis nimis : in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

3. Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera aquilonis, civitas Regis magni.

4. Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam.

5. Quoniam ecce reges terræ congregati sunt : convenerunt in unum.

6. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt :

7. Tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis.

8. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum Psalmi filiorum Core.

Magnus Dominus, et laudabilis nimis ; in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (a).

Specioso germine (b) gaudio universæ terræ, monti Sion, lateribus aquilonis, civitatulæ Regis magni.

Deus in domibus ejus ; agnitus est in auxiliando.

Quia ecce reges congregati sunt ; venerunt (c) simul.

Ipsi videntes sic obstupuerunt ; conturbati sunt, admirati sunt.

Horror possedit eos ibi, dolor (d) quasi parturientis.

In vento uredinis, confringes naves Tharsis.

1. Secunda sabbati : deest Hebr. Filiis Core : qui non tantum sub Davide, sed etiam diutissime sub secutis regibus ipsoque Ezechia, cantandi officio præfuerant, II Par., xx, 19 ; xxxi, 14.

3. Fundatur exultatione : universa terra, maxime vero terra Israelis exultat, firmato monte Sion ; at Hier. specioso germine, etc. Εὐρίζων. Septuaginta, quod est, firmis radicibus : unde Vulgata vertit : fundatur : Hebr. vero pulchro situ, sive, ut aiunt, climate. Latera aquilonis ; sic designatur Jerusalem : Sedebo in monte testamenti, in ipso templi loco, in lateribus aquilonis ; in ipsi urbe Jerosolyma, Isa., xiv, 13. Civitas Regis magni : Dei scilicet : sic en in vocatur a Christo, Matth., v, 35 ; sensus ergo est : Mons Sion, in cujus aquilonari latere, Jerusalem urbs magni Regis est, seu ipsius Dei, elegans est regio, gaudium, atque ornamentum universæ terræ.

4. In domibus. · Hebr. palatiis. Cognoscetur : Hier. cognitus est. Cum suscipiet... Hier. in auxiliando, Deus in ea notus est auxiliis quæ ipsi præbuit.

5. Reges : Sennacheribo subditi vel fœderati. Terræ : deest Hebr. Convenerunt in unum : Hebr. transierunt simul, flumen Euphratem.

6. Ipsi videntes, qua vi Deus tueatur Jerusalem, admirati sunt, etc.

7. Ibi dolores : distingue, ut apud Hier. horror possedit eos ibi ; dolor quasi parturientis, cæsis scilicet repente exercitibus.

8. In spiritu vehementi... naves Tharsis : magni maris. Sensus est : Qualis

(a) Var. : Suo. — (b) Germini. — (c) [Hebr. transierunt.] — (d) Al. dolores.

 

163

 

9. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Homini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in æternum.

10. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui.

11. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ : justitia. plena est dextera tua.

12. Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.

13. Circumdate Sion, et complectimini eam : narrate in turribus ejus.

14. Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.

Sicut audivimus, ita vidimus in civitate Dei (a) exercituum, in civitate Dei nostri ; Deus fundavit eam usque in æternum (b). Semper.

Æstimavimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui.

Secundum nomen tuum, Deus, sic laus tua usque in extremum terræ ; justitia repleta est dextera tua.

Lætetur mons Sion, exultent filiæ Judæ, propter judicia tua.

Circumdate Sion, et circuite eam, numerate turres ejus.

Ponite cor vestrum in manibus (c) ejus ; separate palatia ejus, ut enarretis in generatione novissima.

ventus vehemens conterit naves magni maris, talis est Dei vis tuentis Jerusalem et hostilem exercitum dissipantis.

9. Sicut audivimus : prophetia Isaiæ videtur hic notari, sensusque est : Sicut audivimus ab Isaia prophetatum, fore ut obsidio mirabiliter solveretur, ac Sennacheribi dux Rabsaces, ejusque exercitus cæderetur ; sic impletum vidimus Isa.xxxvii, 21 ; et IV Reg., xix, 20, etc. Qua figura cœlestis Jerusalem incolæ

 et ipsi canunt : Sicut audivimus, ex auditu fidei, Gal., iii, 2, 5, sic vidimus, jam sublato velo, atque aperta Dei facie. Deus fundavit eam... nihil habet metuendum, tanto exempta periculo. Prophetice, de Ecclesia fundata super petram ideoque inconcussa, Matth., xvi, 18. Præclare Augustinus hic : « Sed forte ista civitas quæ mundum tenuit (Ecclesia catholica) aliquando evertetur. Absit : Deus fundavit eam in æternum. Si ergo eam Deus fundavit in æternum, quid times ne cadat firmamentum ? » (In Psal. xlvii, n. 7. )

10. Suscepimus... misericordiam... in medio templi tui. Prophetia Isaiæ salutem pollicentis delata est in publico cœtu ad Ezechiam in templo orantem Isa. xxxvii, 14.

H. Secundum nomen tuum... Quanta est excellentia nominis tui tanta et laus tua ubique diffunditur.

12. Exultent filiæ Judæ : oppida vicina Jerosolymis, quorum urbs sancta metropolis, ac more Hebræorum, ea liberata, ad exultationem merito provocantur.

13. Complectimini... Hier. circuite. Narrate... Hier. numerate turres.

14. In virtute... Hier. in manibus ejus. Distribuite domos ejus : dividite vos ad eas spectandas, quasi civitate in partes distributa : Hebr. attollite palatia ejus. Videte quam excelsa sint ; admiramini quam integra et illæsa sint omnia turres, muri, domus, post tantam vim hostilem.

(a) Var. : Domini. — (b) [Hebr. sæculum.] - (c) Moenibus [Hebr. in virtute.]

 

164

 

15. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in sæculum sæculi : ipse reget nos in sæcula.

Quia ipse est Deus, Deus noster in sæculum, et in perpetuum ; ipse erit dux noster in morte (a).

15. In sæcula : Hebr. super mortem : usque ad mortem. (a) Var. : Mortem [alias in sæcula.]

PSALMUS XLVIII.
MORALIS.

Vanitatem divitiarum, mortis inevitabili necessitate, vitæque futuræ spe, demonstrat, adversus eos qui divitiis superbiunt ; vers. 7. Obscurissimus Psalmus, atque ideo instar ænigmatis propositus ; vers, 5 : cujus eruto sensu, doctrina fit gratior, lucis instar emergentis e tenebris.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, filiis Core Psalmus.

2. Audite hæc, omnes gentes : auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :

3. Quique terrigenæ, et filii hominum : simul in unum dives et pauper.

4. Os meum loquetur sapientiam : et meditatio cordis mei prudentiam.

8. Inclinabo in parabolam aurem meam : aperiam in psalterio propositionem meam.

6. Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, filiorum Core Psalmus (a).

Audite hæc, omnes populi ; auribus percipite, universi habitatores occidentis (b).

Tam filii Adam, quam filii singulorum ; simul dives et pauper.

Os meum loquetur sapientias, et meditatio cordis mei prudentiae.

Inclinabo (c) ad parabolam aurem meam ; aperiam in cithara ænigma meum.

Quare timebo in diebus mali ? iniquitas calcanei mei circumdabit me ?

2. Audite. Magna locuturus, attentum auditorem facit. Omnes gentes... Omnes homines convocat, communem omnium de divitiis errorem damnaturus ; rursus autem attentos facit, dicturus enim est tanto cœtu digna.

3. Terrigenae : Hebr. filii hominis, ut se Christus vocabat : plebeii. Filii hominum : Hebr. filii viri, nobiles. Dives et pauper : quasi diceret, utrosque docturus sum.

5. In parabolam... in psalterio propositionem... Hier. in cithara ænigma meum, ex antiquis moribus ; sic enim Job assumit parabolam, xxvii, 1, etc. Sed et regina Saba venit tentare Salomonem in ænigmatibus, III Reg., x, 1, et hoc pertinet ad conciliandam auditorum attentionem.

6. Cur timebo in die mala ? Hier. in diebus mali, mortis scilicet. Iniquitas calcanei mei... finis mei seu mortis ; quod pedes extrema sint pars corporis, ut

(a) Var. : Canticum, — (b) [Hebr. orbis.] — (c) [AI. inclino.]

 

165

 

7. Qui confidunt in virtute sua : et in multitudine divitiarum suarum : gloriantur.

8. Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam.

9. Et pretium redemptionis animæ suæ, et laborabit in æternum, 10. et vivet adhuc in finem.

11. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt.

Et relinquent alienis divitias suas : 12. et sepulcra eorum domus illorum in æternum.

Qui fiduciam habent in fortitudine sua, et in multitudine divitiarum suarum superbiunt.

Fratrem redimens, non redimet vir ; nec dabit Deo propitiationem pro eo.

Neque (a) pretium redemptionis animæ eorum ; sed quiescet in sæcula (b), et vivet ultra in sempiternum.

Et non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes ; simul insipiens et indoctus peribunt, et derelinquent alienis divitias suas.

Interiora sua domus (c) suas in sæculo, tabernacula sua in generatione et generatione ; voca-

mors totius vitæ : quo fere sensu dicimus a capite ad calcem,. ab initio ad finem. Iniquitas autem mortis hic dicitur, memoria flagitiorum ac scelerum ; sensusque est : Cur, quærendo divitias, id agam, ut amaram mihi mortem arcessam, vel ipsarum desiderio, vel conscientia scelerum quibus paratæ sunt ? Quo mihi divitiæ, si is earum fructus, ut tristius peream : sic Eccli., xli, 1 : Ο mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in divitiis suis Iunde sequitur :

7. Qui confidunt... supple : illi timeant mortem, qui reponunt fiduciam : in virtute sua : in opibus.

8. Frater non redimit... redimet homo : supple : non ; ex consuetudine sermonis hebraici : non redimit frater ; non homo quivis. Clarius apud Hier. : Fratrem redimens, non redimet vir : nemo fratrem a morte redimet. Non dabit Deo placationem suam : propitiationem pro eo ; nullo sacrificio liberabit quis ægrotum ac moriturum, non frater, quantumvis pius, ac potens ; non alius quivis hominum.

9. Et pretium redemptionis... suppl. nemo dabit ; at Hebr. aliter : Pretiosa est redemptio animæ ipsorum, id est, pretiosior quam ut homo id præstare possit. Hinc inutilitas divitiarum, quod hominis morientis salutem nemo a Deo ullo pretio redimat. Laborabit in æternum : homo scilicet : vanus et cassus labor mortem deprecantis. At Hier. quiescet in sæcula, seu quod idem, Hebr. cessabit, desinet : hoc est, homo quantumvis opulentus, necessario deficiet : mors inevitabilis.

10 et 11. Et vivet adhuc in finem : [11.] Non videbit interitum... Ironice, quasi diceret : An putabit se perpetuo victurum, [11.] et non visurum interitum, cum viderit sapientes morientes, et commune omnium fatum ? Quatuor postremos versus ad Christum Patres referunt, ut sensus sit : Nemo purus homo fratrem redimit, sed tantum ille homo qui etiam Deus est. Memorant etiam interpretes R. Mosen Hazardan, qui verba hæc vers. 9 et 10, Desinet in sæculumet vivet in æternum, de rege Messia intelligit, qui pro redemptione fratrum mortuus, postea in æternum vivat, uti prædictum ab Isaia, cap. liii, 10.

(a) Var. : Et. — (b) Sæculo. — (c) Domos.

 

166

 

Tabernacula eorum in progenie, et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.

13. Et homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

14. Hæc via illorum scandalum ipsis : et postea in ore suo complacebunt.

15. Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos.

Et dominabuntur eorum justi in matutino : et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.

16. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.

17. Ne timueris cum dives factus fuerit homo : et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.

verunt nominibus suis terras suas.

Et homo in honore non commorabitur, et similatus est jumentis (o), et exæquatus est.

Hæc est via insipientiæ eorum, et post eos juxta os eorum current. Semper.

Quasi grex (ft) in inferno positi sunt ; mors pascet eos.

Et subjicient eos recti in matutino ; et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum.

Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferni ; cum assumpserit me. Semper.

Nolite timere cum ditatus fuerit vir ; cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.

12. Nomina sua... Hier. vocaverunt nominibus suis terras suas, quibus scilicet terris inhumantur, de iis enim agitur ; dicetur autem : Hoc est sepulcrum hujus et hujus : hoc unum supererit, nec quidquam reliqui præter sepulcrum, et inanem memoriam.

13. Non intellexit : non cogitat unde illi omne decus : at Hier. in honore non commorabitur. Comparatus est jumentis... Unus enim interitus hominis et iumentorum, Eccle., ni, 19. Quoad temporalia, nihil habet amplius, atque omnino instar jumenti est, nisi æterna meditetur.

14. Hæc via... scandalum ipsis : Hier. Hæc via insipientiæ eorum, hæc via illorum, belluarum more viventium, mera insipientia est. Et postea in ore suo... et post eos juxta eorum placita vivent. Tam ipsi quam ipsorum posteri hac fallacia divitiarum inescati, ad turpia et vana proruunt : secundum Vulgatam, hæc via, in qua tamen sibi placebunt, denique ipsis erit scandalo, offendiculo quo corruant, ut habetur vers. seq.

15. Dominabuntur... justi... superiores erunt, præstabunt. In matutino : statim post mortem apparebit, quantum divitibus impiis præstent justi, qui in Deo, non in rebus vanis confidunt. Auxilium eorum... opes quas auxilio sibi futuras sperabant. Veterascet in inferno, etiam in eorum sepulcris opes illæ obsolescent. A gloria eorum ; deleta et obliterata illa quoque gloria sepulcrali : planius Hier. Figura eorum conteretur, etc, etiam in sepulcro species eorum evanescet, postquam in illud translati sunt triste domicilium.

16. Verumtamen Deus.. Non divitiæ, inquit, sed unus Deus redimet animam meam : impiorum inanitate despecta, assurgit ad bonos in Deum sperantes, quorum Deus animam ab inferis redimit, cum a sepulcro assumptos ad vitam æternam transfert. Alioqui neque qui sperat in Domino plus reliquis haberet, neque præfationi responderet hujus psalmi doctrina.

(a) Var. : Assimilatus iumentis. — (b) Oves.

 

167

 

18. Quoniam cum interierit, non sumet omnia : neque descendet cum eo gloria ejus.

19. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur. · confitebitur tibi, cum benefeceris ei.

20. Introibit usque in progenies patrum suorum, et usque in æternum non videbit lumen.

21. Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Neque enim moriens tollet omnia ; nec descendet post eum gloria ejus.

Quia animæ suæ in vita sua benedicet ; laudabunt te, cum benefeceris (a) tibi.

Intrabit (b) usque ad generationem patrum suorum ; usque ad finem non videbunt lucem.

Homo cum in honore e^set, non intellexit ; comparatus est (c) jumentis, et silebitur.

19. Anima ejus... divitis impii : in vita ipsius benedicetur ; laudibus celebrabitur : confitebitur tibi, laudabit te. Jam ad ipsum divitem sermo convertitur, sensusque est : Ille assiduus ac putidus laudator et adulator tuus impense te laudabit, non tamen sincere, non veri studio, sed beneficiis illectus tuis. At Hier. aliter : Animæ suæ in vita sua benedicet ille dives, sibi blandietur, se beatum prædicabat : addit Hier : Laudabunt te, cum benefeceris tibi ; tibi plaudent cum tibi beatus videberis, teque unum prædicabunt tot opibus dignum, quod iis fruaris, tuoque genio indulgeas.

20. Introibit usque in progenies patrum... ibit ad patres, morietur ; phrasi usitati.

21. Homo, cum in honore : merito ergo a me dictum vers. 13, atque hic inculcatum, nescire hominem ibi vera gloria reponenda sit, atque omnino brutis esse simillimum.

(a) Var. : Bene fuerit. — (b) [Al. intrabunt.] — (c) Comparavit se.

PSALMUS XLIX.
MORALIS ET PROPHETICUS.

Vera sacrificia Dei laudes esse, et preces puro corde prolatas ; sic Noto Testamento "viam parat. Vide Psal L, 17, 18, 19 ; Isa.i, 11, etc ; Jerem., vii, 21, etc. De titulo, atque Asaph. Vide Psal. lxxii.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus Asaph.

Deus deorum Dominus locutus est : et vocavit terram,

A solis ortu usque ad occasum :

2. ex Sion species decoris ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) Asaph.

Fortis Deus Dominus locutus est, et vocavit terram ; ab ortu solis usque ad occasum ejus.

De Sion perfecto decore Deus apparuit.

2. Ex Sion species decoris ejus : Hier. De Sion perfecto decore Deus apparuit,

(a) Var. : Canticum.

 

168

 

3. Deus manifeste veniet : Deus noster, et non silebit.

Ignis in conspectu ejus exardescet : et in circuitu ejus tempestas valida.

4. Advocabit cœlum desursum : et terram discernere populum suum.

5. Congregate illi sanctos ejus : qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6. Et annuntiabunt cœli justitiam ejus : quoniam Deus judex est.

7. Audi, populus meus, et loquar : Israel, et testificabor tibi : Deus Deus tuus ego sum.

8. Non in sacrificiis tuis arguam te : holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9. Non accipiam de domo tua vitulos : neque de gregibus tuis hircos.

10. Quoniam meæ sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves.

11. Cognovi omnia volatilia cœli : et pulchritudo agri mecum est.

12. Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.

13. Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?

Veniet Deus noster, et non tacebit ; ignis coram eo vorabit, et in circuitu ejus tempestas valida.

Vocabit cœlum desursum, et terram, ut judicet populum suum.

Congregate mihi sanctos (a) meos ; qui feriunt pactum meum in sacrificio.

Et annuntiabunt cœli justitiam ejus ; quia Deus judex est (b). Semper.

Audi, popule meus, et loquar, Israel, testificabor in te (c) ; Deus Deus tuus ego sum.

Non propter victimas tuas arguam te, et holocautomata tua coram me sunt. Semper.

Non accipiam de domo tua vitulum (d), neque de gregibus tuis hircos.

Mea sunt enim omnia animalia silvarum (e) ; pecudes in montibus millium.

Scio omnes aves montium, et universitas agri (f) mecum est.

Si esuriero, non dicam tibi ; meus est enim orbis, et plenitudo ejus.

Numquid comedam carnem taurorum, aut sanguinem hircorum bibam ?

cujus distinctio sequenda. Porro his describitur majestas Dei, ex Sion ubi habitat explendescentis, et ipsos etiam sacrificantes judicantis.

3. Exardescet : Hier. vorabit.

4. Discernere : Hier. ut judicet.

5. Illi sanctos ejus : Hier. mihi sanctos meos, ad sacerdotium consecratos. Qui ordinant testamentum... Hier. qui feriunt pactum meum, qui ritum sacrificandi ex fœdere meo observant.

8. Non in sacrificiis : non queror deesse sacrificia, cum semper præsto sint, sed majus aliquid requiro.

11. Volatilia cœli : Hier. montium. Pulchritudo agri : Hier. universitas agri ; alii : Bestiæ agrorum penes me sunt ; bestiæ, quæ agrorum ornamenta sunt, meæ sunt.

(a) Var. : [Hebr. misericordes.] — (b) Est ipse. — (c) Et contestabor te. — (d) [Hebr. taurum.] — (e) Silvæ. — (f) Mei.

 

169

 

14. Immola Deo sacrificium laudis : et redde Altissimo vota tua.

15. Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.

16. Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ?

17. Tu vero odisti disciplinam : et projecisti sermones meos retrorsum :

18. Si videbas furem, currebas cum eo : et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19. Os tuum abundavit malitia : et lingua tua concinnabat dolos.

20. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris : et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

21. Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22. Intelligite hæc qui obliviscimini Deum : nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23. Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.

Immola Deo laudem, et redde Altissimo vota tua.

Et invoca me in die tribulationis ; liberabo te, et glorificabis me.

Impio autem dixit Deus : Quid tibi est cum enarratione præceptorum meorum, ut (a) assumas pactum meum in ore tuo ?

Qui odisti disciplinam, et projecisti verba mea post te.

Si videbas furem, consentiebas ei, et cum adulteris erat (b) pars tua.

Os tuum dimisisti (c) ad malitiam, et lingua tua concinnavit dolum.

Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus (d) filium matris tuæ fabricabaris opprobrium.

Hæc fecisti, et tacui ; existimasti me futurum similem tui ; arguam te, et proponam te (e) ante oculos tuos.

Intelligite hoc, qui obliviscimini Deum ; ne forte capiam (f), et non sit qui liberet.

Qui immolat confessionem, glorificat me, et qui ordinat viam, ostendam ei salutare Dei.

14. Sacrificium laudis : Hier. laudem.

16. Quare tu enarras... Hier. Quid tibi est cum enarratione, etc. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris. Eccli., xv, 9.

18. Portionem tuam ponebas : Hebr. pars tua : supple, erat : eorum convictor assiduus.

20. Sedens : destinato animo. Adversus fratrem tuum loquebaris : sic : Sederunt principes, et adversum me loquebantur. Psal. cxviii, 23.

21. Existimasti inique : inique deest Hebr. Arguam te, et statuam... Hier. proponam te ante oculos tuos : teipsum exhibebo tibi, ne tibi placeas.

23. Sacrificium laudis : Hebr. sacrificans laudem. Et illic iter : Hier. et qui ordinat viam, ostendam illi salutare Dei, ponenti viam. Heb. recta via gradiente, ostendam salutem veram.

(a) Var. : Et ut. — (b) Deest erat. — (c) Dimisisti. — (d) In. — (e) Deest te. — (f) Rapiam.

 

170

 

PSALMUS L.
DEPRECATORIUS.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

2. Cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. II Reg. xii.

3. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

4. Amplius lava me ab iniquitate mea : et a peccato meo munda me.

5. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco : et peccatum meum contra me est semper.

6. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci : ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

7. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum : et in peccatis concepit me mater mea.

8. Ecce enim veritatem dilexisti :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Canticum David ; quando venit (a) ad eum Nathan propheta, quando ingressus est ad Bethsabee.

Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam.

Juxta multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitates meas.

Multum lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitates meas (b) ego cognovi, et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te (c) feci : ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaberis (d).

Ecce in iniquitate conceptus sum : et in peccato peperit me mater mea.

Ecce enim veritatem diligis,

6. Tibi soli : Hebr. tibi, tibi soli, nam cæteros, homines scilicet, celavi peccatum meum : præterea te unum metuebam, regia potestate fretus, Chrys Ambr. Cum judicaris : Hebr. in judicando te, cum judicas : cum occulta mea flagitia, adulteria scilicet, quæ foeda et occulta cæde tegere me posse sperabam, educis in lucem, eaque puniens, ostendis nihil te latere. Sed et cum judicaris ab hominibus, vincis ostendens te scelerum ultorem, cum minimo arbitrantur. Quæ omnia Davidi declaravit Deus per Prophetam, dicens : Tu enim. fecisti abscondito ; ego autem faciam in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis, II Reg., xii, 12.

7. Ecce enim in iniquitatibus : numquid David de adulterio natus erat ? de Jesse viro justo natus erat et conjuge ipsius. Quid ergo se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia suscepit personam generis humani, et attendit omnium vincula ; propaginem mortis, originem iniquitatis advertit ? August. hic. Hæc autem sanctus David commemorat, non ad se excusandum, sed ad deprimendum potius : neque enim mirum a corrupto semine hæc mala emanasse.

8. Ecce enim veritatem dilexisti : enim deest hic et supra vers. 7. Veritatem diligis peccata confitentis. Incerta et occulta sapientiæ tuæ. Propter prophetiæ

(a) Var. : Cum venisset. — (b) Errores meos. — (c) [Hebr. in oculis tuis.] — (d) Iudicaveris [Hebr. judicatus fueris.]

 

171

 

incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

9. Asperges me hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor.

10. Auditui meo dabis gaudium et lætitiam : et exultabunt ossa humiliata.

11. Averte faciem tuam a peccatis meis : et omnes iniquitates meas dele.

12. Cor mundum crea in me, Deus : et spiritum rectum innova in visceribus meis.

13. Ne projicias me a facie tua : et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

14. Redde mihi lætitiam salutaris tui : et spiritu principali confirma me.

13. Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

16. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exultabit lingua mea justitiam tuam.

absconditum et arcanum sapientiæ tuæ manifestasti (a) mihi.

Asperges (b) me hyssopo et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditum mihi facies gaudium et lætitiam : et exultent ossa quæ confregisti.

Absconde faciem tuam a peccatis meis : et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea mihi, Deus : et spiritum stabilem renova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi lætitiam Jesu (c) tui, et spiritu potenti confirma me.

Docebo iniquos vias tuas, et peccatores ad te convertentur (d).

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ ; laudabit lingua mea justitiam tuam.

donum, ostendisti mihi vias tuas arcanas, eventus varios et incertos, certa tamen providentia gubernatus ; Christum ipsum, ejusque mysteria, ut patet in Psalmis passim.

9. Hyssopo : ut leprosum reducendum ad hominum cœtus, Levit., xiv, 6, vel quemlibet immundum aqua lustrali aspergendum, Numer., xix, 18.

10. Auditui meo... Hier. Auditum mihi facies gaudium... per verbum absolutionis pronuntiatum Davidi a Propheta, nobis per sacerdotale ministerium.

12. Spiritum rectum innova... nempe aversus a lege, rectitudinem omiserat quam reddi petit.

13. Spiritum sanctum tuum ne auferas d me. An ergo peccator habebat Spiritum sanctum ? non enim dicit : Da mihi ; sed : Ne auferas à me : nempe quod cum quisque sibi irascitur et sibi displicet, sine dono Spiritus sancti non est, quamvis veniam deprecetur. August. hic, n. 16.

14. Spiritu principali : Hier. potenti ; Hebr. spontaneo. Nedibah, quod voluntarie, Psal. liii, 8. Nota hic spiritum rectum, qui est vera justitia ; Spiritum sanctum, quo justitia in homine jam ad se redeunte inchoatur ; spiritum principalem, quo accepta venia jam securus ac firmus, non modo in justitia perseverat, sed etiam cæteros docet, ut sequentia demonstrant. August. hic.

16. De sanguinibus : plurali numero ; a reatu multiplicis cædis, nec tantum Uriæ, verum etiam commilitonum ejus, qui ut ipse caderet, ad iniquum certamen, atque ad necem certam, missi sunt, II Reg., xi, 15, 20, 21. A tantarum ergo cæ-

(a) Var. : [Hebr. Sapientiam manifestabimus.] — (b) Purificabis. — (c) Salutaris. — (d) Revertentur.

 

172

 

17. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

18. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique : holocaustis non delectaberis.

19. Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

20. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion : ut ædificentur muri Jerusalem.

21. Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes, et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos.

Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

Non enim vis ut victimam feriam (a) ; nec holocaustum tibi placet.

Sacrificium (6) Dei spiritus contribulatus (ή ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

Benigne fac [d) in voluntate tua Sion, et ædificentur muri Jerusalem.

Tunc suscipies sacrificium justitiæ, oblationes, et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos (e).

dium, quæ, continuo velut clamore, Davidis sanguinem reposcebant, reatu et horrore liberari petit. Exultabit : Hier. laudabit lingua mea.

18. Quoniam si voluisses... Hier. non enim vis, etc, non id hunc a me peccatore requiris : qua voce sanctus David significat vetera sacrificia per se non esse Deo placita, ac tandem obliteranda.

19. Contritum et humiliatum, Hebr. confractum et contritum.

20. Benigne fac.....benefac Sioni, et muros Jerusalem ædifica : metuit ne suo

celere civitas ab ipso aucta et partim condita, pereat.

(a) Var. : Feram. — (b) Sacrificia. — (c) Contritus. — (d) Bene fac [Al. Add. Domine.] — (e) Tauros.

PSALMUS LI.
INCREPATOR IUS.

In persona Doeg, iniquos dolis suis superbientes increpat, et suo exemplo confundit.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, intellectus David.

2. Cum venit Doeg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech (1 Reg., xxii, 9).

3. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, eruditio David ; cum venit Doeg Idumæus, et annuntiavit Saul, et dixit (a) ei : Venit David in domum Achimelech (b).

Quid gloriaris in malitia potens ? misericordia Dei tota (c) die.

2. Doeg Idumæus : in aula Saulis vir primarius, potentissimus quippe pastorum, I Reg., xxi, 7. atque inter servos ejus primus, ibid., xxii, 9. Quo indice cum accepisset Saul egregie exceptum esse Davidem ab Achimelech sacerdote, ipsum, atque universam ejus familiam interfici jussit. Quod facinus cum satellites horruissent, Doeg Idumæus eorum supplevit vicem. Itaque octoginta quinque

(a) Var. : Dicens. — (b) Ahimelech. — (c) Tota est

 

173

 

4. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum.

5. Dilexisti malitiam super benignitatem : iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6. Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7. Propterea Deus destruet te in finem : evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8. Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent :

9. Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum :

Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

10. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi.

11. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti : et expectabo nomen

Insidias cogitavit (a) lingua tua ; quasi novacula acuta faciens dolum.

Dilexisti malum magis quam bonum ; mendacium magis quam loqui justitiam. Semper.

Dilexisti omnia verba ad devorandum linguam dolosam (b).

Sed Deus destruet te, in sempiternum terrebit te, et evellet (c) de tabernaculo, et eradicabit te de terra viventium. Semper.

Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt.

Ecce vir qui non (d) posuit Deum fortitudinem suam ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum ; confortatus est in insidiis suis.

Ego autem sicut oliva virens in domo Dei ; speravi in misericordia Dei in sæculum sempiternum.

Confitebor tibi in sæculum, quoniam fecisti, et expectabo

sacerdotes cæsi ; Nobe eorum urbs excisa, universis civibus interfectis. Ibid., vers. 17, 18, 19.

3. Quid gloriaris.... sensus planus ; sic autem est in Hebr. Quid gloriaris, 6 tu qui es potens ? Hier. misericordia Dei tota die, non tecum, sed cum sanctis est ; et ita Chald.

i. Sicut novacula acuta.... quæ cum tangere leniter et tantum radere videretur, alte infigitur, ac velut blandiendi specie vulnerat : ita Doeg eum Achimelech in tabernaculo Domini amicitiæ pietatisque specie versatus, foedo indicio viros optimos prodidit, I Reg., xxi, 7 ; xxii, 9.

6. Præcipitationis : Septuaginta : absorptionis, demersionis : καταποντιηΛοϋ : Hier. : ad devorandum. Cujus quippe consiliis manuque, tot egregii viri, tantaque urbs perierit. Lingua dolosa : Hebr. d lingua dolosa ! Hier.linguam dolosam. Septuaginta supp. dilexisti.

7. In finem : in sempiternum. Evellet te... comparatione ducta ab arbore excisa : et nota vim verborum : Emigrabit te : amovebit, abradet, Heb. delebit, excidet, ne trunco quidem relicto, denique eradicabit.

8. Et dicent : deest Hebr. sed subintelligendum.

9. Divitiarum suarum : erat enim Doeg locupletissimus : vid. argum. In vanitate sua : Hebr. pravitate.

10. Ego autem sicut oliva : non ut Doeg arbor excisa, sed fructifera, Hier. virens.

(a) Var. : Cogitat. — (b)..., lingua dolosa. — (c) Te. — (d) Deest non.

 

174

 

tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum (a) tuorum.

(a) Var, : [Hebr, Misericordiam.]

PSALMUS LII.
MORALIS,

Vide Psal. xiii, cui hic simillimus, nonnullis additis quibus David cæsum Rabsacis exercitum et Jerusalem obsidione liberatam præcinere videatur. Theodor. Vide vers. 6 et 7. Nec mirum hæc praedixisse Davidem, quæ propter ipsum futura essent : Protegam enim urbem hanc, dicit Dominus, propter... David servum meum. IV Reg.xix, 34.

VERSIO VULGATA.

In finem pro, 1. Pro Maeleth intelligentiæ David.

Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.

2. Corrupti sunt, et abominabiles facti funt in iniquitatibus : non est qui faciat bonum.

3. Meus de cœlo prospexit super filios hominum : ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

4. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

5. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?

6. Deum non invocaverunt : illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, per chorum eruditio David.

Dixit stultus in corde suo : Non est Deus.

Corrupti sunt et abominabiles facti sunt (a) iniquitate : non est qui faciat bonum.

Deus de cœlo prospexit super filios hominum : ut videret si esset (b) intelligens, requirens Deum.

Omnes aversi sunt, pariter adhæserunt ; non est qui faciat bonum : non est usque ad unum.

Numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis ?

Deum non invocaverunt. Ibi timuerunt timore, ubi non est (c) timor.

Quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te ; confunderis, quia Deus projecit eos.

1. Pro Mæleth : Hier. per chorum, ita Theodot. et Symm. ex Theodor. Dixit insipiens.... Non est Deus. Sic ille Rabsaces : « Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos.... Ubi est deus Emath et Arphad ?·.. Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ? » Isa., xxxvi, 18, 19, 20.

6. Eorum qui hominibus placent : sensus planus : cum Deo, non hominibus

(a) Var. : In. — (b) Est. — (c) Erat.

 

175

 

7. Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob, et lætabitur Israel.

Quis dabit ex Sion salutare Israel ? cum reduxerit Deus captivitatem populi sui, exultabit Jacob, lætabitur Israel.

placere nos opporteat. Sed aliter Hier. : Ossa circumdantium te : castra natantium circa te : Aqu. et Symni ex Theodor. Est autem pronomen te femininum in Hebr. unde ad Sion vel Jerusalem referendum. Confusi iunt : Hier.confunderis verbum masculinum jam ad hostem sermone converso. Alii ex Hebr. : Pudore affecisti : supp. hostes tuos, ô Israel ! de quo vers. seq. Quæ quidem egregie conveniunt Rabsacis excidio, et Jerusalem ab obsidione liberatæ.

7. Quis dabit ex Sion.... quis dabit ut ex Sion salus universi Israelis incipiat, et inde annuntietur per omnes urbes ? Supple : Deus hoc dabit : et ita contigit, IV Reg., xix ; Isa., xxxvii.

PSALMUS LIII.
MORALIS.

Deus suorum custos et vindex.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. in carminibus intellectus David.

2. Cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ? (I Regi., xxiii, 19, et xxvi, 1).

3. Deus, in nomine tuo salvum me fac : et in virtute tua judica me.

4. Deus, exaudi orationem meam : ■ auribus percipe verba oris mei.

5. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam : et non proposuerunt Deum ante conspectum suum..

6. Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.

7. Averte mala inimicis meis : et in veritate tua disperde illos.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori in Psalmis, eruditio David ; quando venerunt Ziphæi, et dixerunt Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?

Deus, in nomine tuo salva me, et in fortitudine tua, ulciscere me.

Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.

Quia alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt (a) Deum in conspectu

SUO. SEMPER.

Ecce Deus auxiliabitur (b) mihi ; Dominus sustentans animam meam.

Redde (c) malum insidiatoribus (d) meis ; in veritate tua disperde eos.

5. Alieni : id est hostes. Chald. legit, superbi : Zedim pro Zarim, apice immutato.

7. Averte mala : Hier. redde malum.

(a) Var. : Posuerunt. — (b) Auxiliator. — (c) [Al. redde.] — (d) [Hebr. decantatoribus.]

 

176

 

8. Voluntarie sacrificabo tibi : et confitebor nomini tuo, Domine : quoniam bonum est.

9. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Voluntario sacrificabo tibi ; confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est (a).

Quoniam ex omni tribulatione liberavit me, et inimicos meos vidit oculus meus.

(a) Var. : Deest est.

PSALMUS LIV.
DEPRECATORIUS.

David fugiens Absalom et Achitophel : II Reg., xv. Vide Psal. iiilxixlxx.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, in carminibus intellectus

David.

2. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam : 3. Intende mihi, et exaudi me.

Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum 4. a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.

Quoniam declinaverunt in me iniquitates : et in ira molesti erant mihi.

5. Cor meum conturbatum est in me : et formido mortis cecidit super me.

6. Timor et tremor venerunt super me : et contexerunt me tenebræ.

7. Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori in Psalmis, eruditio David.

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despicias deprecationem meam.

Attende mihi, et exaudi me.

Humiliatus sum in meditatione mea, et conturbatus a voce inimici, a facie persequentis impii.

Quoniam projecerunt super me iniquitatem, et in furore adversabantur mihi.

Cor meum doluit in vitalibus meis, et terrores mortis ceciderunt super me.

Timor et tremor venit super me, et operuit me caligo.

Et dixi : Quis dabit mihi pennas columbæ, ut volem et requiescam ?

3. Contristatus sum... Hier. humiliatus sum in meditatione mea, tot adversis

vexatus, ac velut abjecta spe.

4. A tribulatione peccatoris : Hier. a facie persequentis impii, scilicet Achitophel. Declinaverunt... Hier. projecerunt super me, id est, mihi iniquitatem obiciunt, vel comminiscuntur in me consilium iniquum.

7. Quis dabit mihi pennas sicut columbæ ?... sic enim David ad suos : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, II Reg., xv, 14.

 

177

 

8. Ecce elongavi fugiens : et mansi in solitudine.

9. Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.

10. Præcipita, Domine, divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.

11. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, 12. et injustitia.

Et non defecit de plateis ejus usura, et dolus.

13. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique.

Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset : abscondissem me forsitan ab eo.

14. Tu vero homo unanimis : dux meus, et notus meus :

15. Qui simul mecum dulces ea-

Ut procul abeam, et commorer in deserto. Semper.

Festinabo (« ) ut salver a spiritu tempestatis et turbinis.

Præcipua, Domine, divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.

Die et nocte circumeuntes muros ejus ; scelus et dolor in medio ejus.

Insidiæ in vitalibus ejus, et non recedit de plateis ejus damnum et fraudulentia.

Non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam ; neque is qui (b) oderat, super me magnificatus est, ut abscondar ab eo.

Sed tu homo unanimis meus, dux meus, et notus meus. Qui simul habuimus dulce se-

8. Elongavi : Hier. procul abeam. In solitudine, quo David fugiebat, ibid. vers. 23, 28.

9. Expectabam eum.... Deum qui mihi erexit animum ; aliter Hier. festinabo ut salver, ut supra vers. 7. A pusillanimitate spiritus.... a spiritu, id est, vento tempestatis et turbinis. Idem Hier.

10. Præcipita : demerge in profundum ; παταπο'ντισον. Divide linguas : sint eorum varia consilia. Allusio ad Babel : convenit quod ait ipse David, II Reg., xv, 31. Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. Contradictionem :jam enim video illos inter se divisos, scissaque studia inter Chusai et Achitophel ; ab hoc tandem discessum, unde partibus pernicies, II Reg., xvii. In civitate : in Hebron perfida civitate, quo Absalom suos vocaverat, ubi regnabat, IIReg., xv, 9, 11.

11. Die ac nocte circumdabit eam.... Hier. circumeuntes muros ejus. supp. inimici mei : custodiæ et vigiliæ circum : urbem obeunt milites : hic sensus clauditur. Iniquitas et labor.... Hier. scelus et dolor in medio ejus. Labor autem sive dolor sceleris comes.

12. Et injustitia : addit Hebr. in medio ejus, ut supra. Usura et dolus : vicinæ res : non defecit de plateis ejus : negotiosissima civitas, sed pessimis dedita negotiis ; ubi tanta undique concursatio, sed avaritiæ fraudisque causa. Vide autem inter mores perditæ atque impiæ civitatis usuram diserte notatam. Summa hæc ·. non Dei, non hominum, non legum, non fraternæ charitatis respectus ullus.

14. Homo unanimis : tu Achitopel, olim amicissimus. Dux meus : præceptor qui docuisti me ; ita. Chald. cujus consiliis agebam omnia.

15. Mecum dulces capiebas cibos : en familiaritas et convictus : at Hier. simul

(a) Var. : Festina. — (b) Qui me.

 

178

 

piebas cibos : in domo Dei ambulavimus cum consensu.

16. Veniat mors super illos : et descendant in infernum viventes :

Quoniam nequitiæ in habitacula eorum in medio eorum.

17. Ego autem ad Deum clamavi : et Dominus salvabit me.

18. Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo : et exaudiet vocem meam.

19. Redimet in pace animam meam ab bis qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.

20. Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula.

Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. 21. Extendit manum suam in retribuendo.

Contaminaverunt testamentum ejus, 22. divisi sunt ab ira. vultus ejus : et appropinquavit cor illius.

Molliti sunt sermones ejus super oleum : et ipsi sunt jacula.

cretum, in domo Dei ambulavimus in (a) terrore.

Veniat mors super eos, descendant in infernum viventes ; quoniam (b) nequitiæ in congregatione eorum, et (c) in medio eorum.

Ego ad Dominum (d) clamabo, et Dominus salvabit me.

Vespere, et mane, et meridie loquar, et resonabo, et exaudiet vocem meam.

Redimet (e) in pace animam meam, ab appropinquantibus mihi ; multi enim fuerunt adversum me.

Exaudiet (f) Deus, et humiliabit eos, qui judex est ab initio. Semper.

Non enim mutantur, neque timent Deum.

• Extendit manum suam (g) ad pacifica (h) ; contaminabit pactum suum.

Nitidius butyro os ejus : pugnat autem cor illius ; molliores sermones ejus (i) oleo, cum sint lanceæ.

habuimus dulce secretum ; cui arcana omnia committebam, tanta fiducia ac familiaritas inerat. In domo Dei... cum consensu : Hebr. in strepitu, tumultu, festinatione, magna populi frequentia ; rerum humanarum ac divinarum internos summa societas.

19. Ab his qui appropinquant mihi : ab amicis olim, sed nunc perfidis ; at Hebr. ab impugnantibus. Quoniam inter multos : inter cæteros familiares a meo latere non discedebant ; at Hebr. plures mecum erant quam cum illis ;Deo protegente et angelis circumstantibus, atque invisibili exercitu, qualem ministro suo trepido ac desperanti ostendit Elisæus, IV Reg-, vi, 16, 17.

20. Non enim est illis commutatio : Hier. non mutantur ; male agere perseverant, neque ullus rationi locus.

21. Extendit manum suam in retribuendo : Deus vindex, scilicet ; at Hier. Extendit manum suam ad pacifica, impius, pacis et amicitiæ simulator ; clarius, ad pacificos : consociatis dexteris cum iis quibuscum pacem colebat, ut me communi opera male perderent. Contaminaverunt testamentum ejus : Hier. contaminabit pactum suum, id est, fidem, quam mihi dederat, fregit.

22. Divisi sunt ab ira : leniora butyro verba oris ejus, et bellum cor ejus ; molliores sermones ejus oleo ; Hebr. et ipsi, stricti gladii ; consonat Hier.

(a) Var. : Cum. — (b) Quia. — (c) Deest et. — (d) Deum. — (e) Redemit. — (f) Audivit. — (g) Manus suas. — (h) Add. sua. — (i) Ab.

 

179

 

23. Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet : non dabit in æternum fluctuationem justo.

24. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.

Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos : ego autem sperabo in te, Domine.

Projice super Dominum charitatem tuam, et ipse enutriet te ; non dabit in æternum fluctuationem justo.

Tu autem, Deus, deduces eos in puteum interitus ; viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Ego autem fiduciam habeo tui.

24. Non dimidiabunt dies suos : non pervenient ad medium justæ ætatis.

PSALMUS LV.
DEPRECATORIUS.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Pro populo, qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. I Reg., xxi, 10.

2. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans tribulavit me.

3. Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.

4. Ab altitudine diei timebo ; ego vero in te sperabo.

5. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro columba muta, eo quod procul abierit David humilis et simplex, quando tenuerunt eum Allophyli(a) in Geth.

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo : tota die pugnans tribulavit me.

Conculcaverunt me insidiatores (a) mei tota die : multi enim qui pugnant contra me altissime.

Quacumque die territus fuero : ego in te confidam.

In Deo laudabo verbum ejus, in Deo speravi : non timebo quid faciat caro mihi.

1. Pro populo, qui a sanctis (a sanctuario) longe factus est : quod forte accommodatus fuerit Psalmus populo inter gentes exuti tempore captivitatis ; at Hier. pro columba muta ; quod initium notæ cantilenæ. In tituli inscriptionem : ad rei memoriam : hæc autem verba habet Hebr. hic et in quatuor Psalmis sequentibus : qua de re vide titulum Psalmi xvAllophyli in Geth : Philisthæi sub rege Achis, I Reg., xxi, 10. Vide titulum Psalmi xxxiii de eodem argumento conscripti.

2. Conculcavit me homo : Saul scilicet.

3. 4. Multi bellantes... ab altitudine : Hier. altissime. Tanquam ab excelso loco me oppugnant ; hæc ad tertium vers. pertinent. Ad quartum vero, quacumque die timebo ; Hier. in te sperabo : neque eo secius confidam tibi tot inter errores.

5. In Deo laudabo sermones meos : sensus obvius : in sermonibus meis id unum laudabo, quod ad Deum referantur ; at planius Hier. In Deo laudabo verbum ejus, Deum laudabo propter verbum suum.

(a) Var. : Palæstini. — (b) [Hebr. decantatores.]

 

180

 

6. Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.

7. Inhabitabunt et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt.

Sicut sustinuerunt animam meam, 8. pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.

Deus, 9. vitam meam annuntiavi tibi : posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.

Sicut et in promissione tua. : 10. Tunc convertentur inimici mei retrorsum.

In quacumque die invocavero te ; ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11. In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem : in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi homo.

12. In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi.

13. Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu : ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Tota. die sermonibus me affligebant : contra me omnes cogitationes eorum in malum.

Congregabuntur abscondite, plantas meas (a) observabunt : exspectantes animam meam.

Quia nullus est salvus in eis ; in furore populos detrahet (b) Deus.

Secretiora mea (c) numerasti : pone lacrymam meam in conspectu tuo ; sed non in narratione tua.

Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero : hoc scio quia Deus meus es.

In Deo laudabo verbum : in Domino prædicabo (d) sermonem.

In Deo speravi : non timebo quid faciat homo mihi.

In me sunt, Deus, vota tua : reddam gratiarum actiones tibi.

Quia eripuisti (e) animam meam de morte, et pedes meos de lapsu : ut ambulem coram Deo in lumine viventium.

6. Verba mea execrabantur : Hier. sermonibus me affligebant.

7. Inhabitabunt et abscondent : Hier. congregabuntur abscondite. Calcaneum meum observabunt. · insidiose agent serpentis instar, de quo scriptum est : Et tu insidiaberis calcaneo ejus, Genes., in, IB. Sicut sustinuerunt :Hier. expectantes animam meam, vitæ meæ insidiantes.

8. Pro nihilo salvos facies. · Hier. quia nullus est salvus in eis, nulla eis ab ira tua salus. Populos confringes : populos dejicies, ô Deus ; vox Deus, ad vers. 8 revocanda, Hier.

9. Vitam meam annuntiavi tibi : Hebr. fugam meam numerasti. Nosti quoties ad fugam adactus sum. Posuisti lacrymas meas... ingentis solatii est quod flentem respiciat : neque id tantum, sed addendum istud, sicut et in promissione tua. Nonne et in libro tuo ? Hebr. supple, Posuisti lacrymas meas, quod est non tantum considerantis, sed etiam studiose numerantis, et sæpe reminiscentis, ne usquam excidant animo.

12. In me sunt, Deus, vota tua : vota tibi nuncupavi. Quæ, abundat. Reddam laudationes : Hier. gratiarum actiones, vota nuncupata reddam.

(a) Var. : Ipsi [Hebr. calcaneos meos.]— (b) Detrahe, Deus. — (c) [Hebr. motum meum.] — (d) Laudabo. — (e) Liberasti.

 

181

 

PSALMUS LVI.
DEPRECATORIUS.

Deus, omni ope destituto, certus e cœlo auxiliator.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Ne disperdas David in tituli inscriptionem, eum fugeret a facie Saul in speluncam. II Reg., xxii, 1, et xxiv, 4.

2. Miserere mei, Deus, miserere mei : quoniam in te confidit anima mea.

Et in umbra, alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

3. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.

4. Misit de cœlo, et liberavit me : dedit in opprobrium conculcantes me.

Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam, 5. et eripuit animam meam de medio catulorum leonum : dormivi conturbatus.

Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ : et lingua eorum gladius acutus.

C. Exaltare super cœlos, Deus, et in omnem terram gloria tua.

7. Laqueum paraverunt pedibus meis : et incurvaverunt animam meam.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, ut non disperdas David humilem et simplicem, quando fugit a facie Saul in speluncam.

Miserere mei, Deus, miserere mei : quoniam in te speravit anima mea.

Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeant insidiæ.

Invocabo Deum altissimum, Deum ultorem meum.

Mittet de cœlo et salvabit me : exprobrabit conculcantibus me. Semper.

Mittet Deus misericordiam suam, et veritatem suam.

Anima mea in medio leonum dormivit ferocientium.

Filii hominum, dentes eorum lanceæ et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.

Exaltare super cœlos, Deus : in omni terra gloria tua.

Rete paraverunt gressibus meis, ad incurvandam animam meam (a) :

i. Ne disperdas : me scilicet. Titulus frequens, quo admonemur Psalmum pertinere ad amoliendam iram Dei.

2. Transeat iniquitas : Hier. insidiæ.

3. Deum qui benefecit mihi : Hier. ultorem meum.

4. Misit de cœlo... misericordiam... ut est in "sequentibus, ad me liberandum : alibi : misit e cœlo auxiliatricem manum, Psal. xvii, 17.

5. Animam meam... dormivi conturbatus. Quæ enim requies agenti inter leones ? At Hier. Anima mea in medio leonum dormivit ferocientium ; tanta ex fiducia in Deum securitas inerat. Arma : Hebr. lancea.

7. Et incurvaverunt... Hier. ad incurvandam, ad prosternendum me.

(a) Var. : [Hebr. incurvata est anima mea].

 

182

 

Foderunt ante faciem meam foveam : et inciderunt in eam.

8. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum : cantabo, et psalmum dicam.

9. Exurge, gloria mea ; exurge, psalterium et cithara : exurgam diluculo.

10. Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus.

11. Quoniam magnificata est usque ad cœlos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

12. Exaltare super cœlos, Deus : et super omnem terram gloria tua.

Foderunt ante me foveam ; ceciderunt in medium (a) ejus. Semper.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam.

Surge, gloria mea, surge, psalterium et cithara ; surgam (b) mane.

Confitebor tibi in populis, Domine : cantabo (c) tibi in gentibus.

Quia magna usque ad cœlos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

Exaltare super cœlos, Deus : in omni terra gloria tua.

8. Paratum cor meum : vide initium Psal. cvii.

9. Gloria mea : lingua, ut sæpe alias : vide Psal, xv, 9 ; Act., ii, 26.

(a) Var. : Medio. — (4) Expergiscere bis et expergiscar. — (c) Psallam.

PSALMUS LVII.
MORALIS, INCREPATOR IUS.

In assentores Saulis.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Ne disperdas David in tituli inscriptionem.

2. Si vere utique justitiam loquimini : recta judicate, filii hominum.

3. Etenim in corde iniquitates operamini : in terra injustitias manus vestræ concinnant.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, ut non disperdas David humilem et simplicem.

Si vere utique justitiam loquimini : recta judicate, filii hominum.

Etenim in corde iniquitates operamini in terra : iniquitates manus vestræ appendunt (a).

2. Si vere... Sensus Vulgatæ planus, quem sequitur Hier. Invehitur autem gravissime in eos, qui de justitia multa et præclara locuti, eam contemnunt in judiciis ; at Hebr. eodem fere sensu, sed vehementius : Num vero, ô congregatio, justitiam loquimini ? num recta judicatis, filii hominum ! Cum enim videat vix ullum esse justitiæ in tota civitate locum, non singulares homines, sed universam congregationem appellat ; quasi diceret : Cur vobis justitia in ore est cur inane tantum nomen ejus ?

3. In corde... non tantum cogitatis iniqua, sed opere completis.

(a) Var. : Manuum vestrarum appendite.

 

183

 

4. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.

5. Furor illis secundum similitudinem serpentis : sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,

6. Quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

7. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum : molas leonum confringet Dominus.

8. Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens : intendit arcum suum donec infirmentur.

9. Sicut cera, quæ fluit, auferentur : supercecidit ignis : et non viderunt solem.

10. Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum : sicut viventes, sic in ira absorbet eos.

11. Lætabitur justus cum viderit vindictam : manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

Alienati sunt peccatores a vulva : erraverunt ab utero loquentes mendacium.

Furor eorum sicut furor (a) serpentis ; sicut reguli surdi obturantis aurem suam.

Ut non audiat vocem murmurantium, · nec incantatoris incantationes callidas.

Deus, excute dentes eorum ex ore eorum : molares leonum confringe, Domine.

Dissolvantur quasi aquæ quæ defluunt : intendit arcum suum (b) donec conterantur.

Quasi vermis tabefactus pertranseant (c) quasi abortivum mulieris quod non vidit (d) solem.

Antequam crescant spinæ vestræ in rhamnum : quasi viventes, quasi in ira tempestas rapiet eos.

Lætabitur justus cum viderit ultionem : pedes suos lavabit in sanguine impii.

4. Alienati sunt peccatores a vulva : ab ipsa nativitate errant, pessimis exemplis et præceptis instituti.

5. Furor : alii, venenum. Secundum similitudinem serpentis : Hebr. veneni serpentis, venenata lingua, venenatus ipse halitus ipsum aerem inficit ; corrupta omnia.

6. Quæ non exaudiet : Hier. ut non audiat, etc. Comparatio ducta ex vulgari opinione. Ne audire quidem volunt quod eos possit a scelere revocare. Incantantis sapienter : ex artis occultis, id enim est sapienter, secundum Hebræos.

7. Conteret : Hier. excute. Molas leonum : dentes molares, vim hominum crudelium.

8. intendit arcum suum : Deus scilicet.

9. Sicut cera... Hier. quasi vermis tabefactus, etc. Supercecidit... Hier. quasi abortivum mulieris, etc. In Vulgata autem, ignis intelligendus, ira Dei qua impii consumantur.

10. Priusquam intelligerent : antequam crescant, etc. Totus versus ex Hier. Priusquam malitia vestra mihi noceat, tunc cum vigere incipit, dissipabitur.

11. Manus suas lavabit : tinget : in sanguine peccatoris : ulciscendo eum : Hier. pedes suos, procuratis hostium cadaveribus, in suo sanguine volutatis : tanta erit ultio. Totum autem hoc idem est, ac si diceret : Lætabitur impiorum interitu. Sic Psal. lxvii, 24 : Ut intingatur pes tuus in sanguine : quod ait non illudens peccatori, sed divinæ providentiæ cernens effectus, Theodor.

(a) Var. : Sicut similitudo furoris. — (b) Intendet [Hebr. sagittam suam.] — (c) [At. pertranseat.] — (d) Videt.

 

184

 

12. Et dicet homo : Si utique est fructus justo : utique est Deus judicans eos in terra.

(a) Var. : Dicat.

Et dicet (a) homo : Vere est fructus justo ; vere est Deus judicans in terra.

PSALMUS LVIII.
DEPRECATORIUS : PROPHETICUS.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret. I Reg., xix, 11.

2. Eripe me de inimicis meis, Deus meus : et ab insurgentibus in me libera me.

3. Eripe me de operantibus iniquitatem : et de viris sanguinum salva me.

4. Quia ecce ceperunt animam meam : irruerunt in me fortes.

5. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi.

6. Exurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.

Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.

7. Convertentur ad vesperam, et

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, ut non disperdas David humilem et simplicem, quando misit Saul, et custodierunt domum, ut occiderent (a) eum.

Erue me de inimicis meis, Deus (b) meus, et a resistentibus mihi protege me.

Libera me ab operariis iniquitatis, et a viris sanguinum salva me.

Quia ecce insidiati sunt animæ meæ, congregantur adversus me fortissimi (c) absque iniquitate mea, et absque peccato meo, Domine.

Non egi inique ; et illi currunt ((d) et præparantur : surge (e) ex adverso pro me, et respice.

Et tu, Domine Deus exercituum, Deus Israel, evigila ut visites omnes gentes : non miserearis universis qui operantur iniquitatem. Semper.

Revertantur ad vesperam, et (f)

4. Ceperunt... Hier. insidiati sunt animæ meæ. Irruerunt : idem : congregantur.

5. Neque iniquitas... supple, ulla est. Cucurri, et direxi ad æquum gressus meos ; at Hier. de inimicis : illi currunt et præparantur, accingunt se ut me subvertant.

6. Exurge in occursum meum : Hier. ex adverso pro me. Omnes gentes : non in me tantum intende, sed in omnes oppressos, quacumque terrarum ; id enim te decet orbis universi judicem : sic decet calamitosos, ex ipso miseriæ suæ sensu, pro omnibus æque laborantibus, supplicare.

7. Convertentur : Hier. revertantur, percussores quos mihi Saul summiserat,.

(a) Var. : Occideret. — (b) [Hebr. Domine.] — (c) [Hebr. crudelissimi.] — (d) [Al. cucurrerunt.] — (e) [Hebr. expergiscere.] — (f) Deest et.

 

185

 

famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.

8. Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?

9. Et tu, Domine, deridebis eos : ad nihilum deduces omnes gentes.

10. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es :

11. Deus meus, misericordia ejus præveniet me.

12. Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos : nequando obliviscantur populi mei.

Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine.

13. Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua.

Et de execratione et mendacio annuntiabuntur 14. in consumma-

latrent ut canes (a), et circumeant (b) civitatem.

Ecce loquuntur (c) in ore suo, gladii in labiis eorum : quasi nemo audiat.

Tu autem, Domine, deridebis eos ; subsannabis omnes gentes.

Fortitudinem meam ad te servabo : quoniam tu, Deus, elevatur meus.

Dei mei misericordia (d) præveniet me ; Deus ostendet mihi insidiatores meos (e),

Ne occidas eos, ne forte obliviscantur populi mei : disperge eos in fortitudine tua et destrue eos, protector noster, Domine.

In peccato oris sui, in sermone (f) labiorum suorum, et capiantur in superbia sua ; maledictionem et mendacium narrantes.

tanquam canes amissa præda. Famem patientur : Hier. latrent. Circuibunt civitatem : ut me deprehendant.

8. Loquentur : petent, interrogabunt quoscumque occurrentes. Quin audivit ? ubi lateat David. Et gladius in labiis eorum. Hæc voce sanguinaria ab omnibus quærent.

9. Ad nihilum deduces : Hier. subsannabis. ' Omnes gentes : videtur Saul Davidi gentiles submisisse satellites, qualis forte Doeg Idumæus et lingua et manu promptus atque ad cædem instructus, de quo vide in Psal. li.

10. Fortitudinem meam ad te custodiam : in te mea est fortitudo. Non ad me, sed ad te : quia in exercendis virtutibus, tibi laudes refero semper, non meis viribus, Comm. Hier.

12. Ostendet mihi super inimicos : Hier. ostendet mihi insidiatores meos, idest, ostendet mihi judicium suum occultum de ipsis, quod tale est, ut sequitur, nempe ne occidas eos : duret eorum supplicium. Nequando obliviscantur populi mei : pluraliter in recto ; ut popularibus meis documento sint et exemplo. Prophetice, christiani divinæ ultionis oblivisci non possunt, dum Judæi excidio suo superstites, et ubique vagi, pœnam suam et pariter in testimonium eloquia divina circumierunt : August. et alii passim. Disperge illos : vagos, qualis Cain.

13. Delictum oris eorum : Hier. in peccato oris sui, etc, supple : disperge eos. Dispergantur propter peccata oris sui ; propter insanas illas et impias adversum me vociferationes, quod et Judæis et inimicis Davidis congruit. Et de execratione et mendacio : his sceleribus convicti annuntiabitur, omnibus innotescent : at Hier. maledictionem et mendacium narrantes ; quasi diceret : Nihil nisi maledicta et mendacia in ore habent.

(a) Var. : Ut canis. — (b) [Al. circuibunt.] — (c) Loquentur. — (d) Deus misericordia mea. — (e) In insidiatoribus [Hebr. decantatoribus] meis. — (f) Peccato oris sui sermone.

 

186

 

tione : in ira consummationis, et non erunt.

Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.

15. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.

16. Ipsi dispergentur ad manducandum : si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.

17. Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exultabo mane misericordiam tuam.

Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis meæ.

18. Adjutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es : Deus meus, misericordia mea.

Consume in furore, consume ut non subsistant : et scient (a) quoniam Deus dominator (b)Jacob, in finibus terræ. Semper.

Convertentur (c) ad vesperam, et (d) latrent ut canes (e), et circumeant civitatem.

Ipsi vagabuntur ut comedant, et cum saturati non fuerint, murmurabunt.

Ego autem cantabo imperium tuum, et laudabo mane misericordiam tuam.

Quoniam factus es fortitudo mea, et refugium in die tribulationis meæ.

Virtutem meam tibi cantabo (f) ; quoniam Deus adjutor meus, Deus misericordia mea.

14. In consummatione... Hier. consume in furore, consume, etc.

15. Convertentur : revertantur... latrent, ut supra 7. Repetitur autem ille versus ad inculcandum inimicorum furorem, ac Dei liberatoris beneficium.

16. Dispergentur ; Hier. vagabuntur ad manducandum, prædæ avidi discurrent undique.

17. Exultabo : prædicabo cum gaudio. Mane : recte, cum noctu fugerit, I Reg., xix, 12.

18. Deus meus, misericordia mea : Hebr. Deus misericordiæ meæ, vel Deus misericors meus, qui totus bonitas, totus misericordia est.

(a) Var. : Sciant. — (b) Dominatur [Al. dominabitur.] — (c) Et convertantur. — (d) Deest et. — (e) Canis. — (f) [Hebr. fortitudo mea, tibi psallam.]

PSALMUS LIX.
EUCHARISTICUS.

Ultus antiquos Israelitarum hostes Syros, a quibus olim oppressi fuerant sub Judicibus, certam sibi ac singulis tribubus victoriam pollicetur.

VERSIO VULGATA.

1, In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David in doctrinam, 2. Cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. (IIReg., viii, 1, et x, 7 ; et I Paral., xviii, 1. )

3. Deus, repulisti nos, et des-

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro liliis, testimonium humilis et simplicis David ad docendum ; quando pugnavit adversus Syriam Mesopotamiæ, et adversus Syriam Soba, et reversus est Joab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.

Deus, projecisti nos, scidisti

 

187

 

truxisti nos : iratus es, et misertus es nobis.

4. Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritiones ejus, -quia commota est.

8. Ostendisti populo tuo dura : potasti nos vino compunctionis.

6. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus :

Ut liberentur dilecti tui : 7. salvum fac dextera tua, et exaudi me.

8. Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam : et convallem tabernaculorum metibor.

9. Meus est Galaad, et meus est Manasses : et Ephraim fortitudo capitis mei.

Juda rex meus : 10. Moab olla spei meæ.

In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.

11. Quis deducet me in civitatem

nos (a) ; iratus es (b), convertisti nos.

Commovisti terram, et diripuisti (c) eam ; sana contritiones ejus, quoniam mota (d) est.

Ostendisti populo tuo duritiam ; potasti nos vino consopiente.

Dedisti metuentibus (e) te signum, ut fugerent a facie arcus. Semper.

Ut liberentur amici tui : salva dextera tua, et exaudi me.

Deus locutus est in sanctuario suo : lætabor, dividam Sichimam, et vallem Soccoth dimetiar.

Meus est Galaad, et meus est Manasse, et Ephraim fortitudo capitis mei.

Juda legifer meus. Moab olla lavacri mei :

Super Idumæam incedam calceamento meo : mihi Palæstina fœderata est.

Quis deducet me ad civitatem

3. Et misertus es nobis : Hebr. revertere ad nos,

4. Commovisti terram : Judæam ; tunc cum a Syris sub Judicibus vexata est.

5. Vino compunctionis : Hier. consopiente, id est lethali ; alii, horroris,

6. Dedisti... significationem, ut fugiant... more præclari ac providi ducis significasti tuis, quando hostes imminerent. At Hebr. dedisti signum, vexillum, verbum tuum, ut se extollant propter veritatem, hoc est, ut promissis tuis, tua veritate nitantur.

7. Salvum fac... hæc et sequentia vide repetita Psal. cvii. 7.

8. Lætabor et partibor Sichimam : urbem Amorrhaeorum. Convallem tabernaculorum : Hier. vallem Soccoth. Sensus est, Lætabor, potitus victoria, Sichimamque et Soccoth regiones Philistinorum dimetiar, ut in plebem meam partiar.

9. Meus est Galaad... commemorat tribus Israelis quibus hostium agros, urbesque dispertivit. Ephraim fortitudo capitis : firmamentum regni. Juda rex meus : Hier. legislator, Mehoceci ; ut Genes., xlix, 10. Tribus Juda regnum obtinebit sub Davide et posteris.

10. Moab olla spei meæ : Hier. lavacri mei : pelvis ad lavandos pedes. Subjiciam illum pedibus ; Israel elegi, et sprevi Moab, Idumæos, Philistæos, de quibus postea. In Idumæam extendam calceamentum... Hier. incedam :proculcabo eam. Alienigenæ, Philistæi, et ita semper.

11. Quis deducet me usque in Idumæam ? 12. Nonne tu, Deus ? quo duce, David Idumæa potitus est. II Reg., viii., 14.

(a) Var. : Deest nos. — (b) Deest es. — (c) Disrupisti. — (d) Commota. — (e) Timentibus.

 

188

 

munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

12. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?

13. Da nobis auxilium de tribulatione : quia vana salus hominis.

Ii. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

munitam ? quis deducet me usque ad Idumæam ?

Nonne tu, Deus, qui projecisti nos, et non egredieris, Deus, in exercitibus nostris ?

Da nobis auxilium de tribulatione ; vana est enim salus ab homine.

In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos.

12. Qui repulisti... Projeceras nos, et non egrediebaris, etc. Qui tempore Saulis, videbaris nos deserere, nec præesse velle jam nostris exercitibus, cum oracula et solitum auxilium denegares, nunc victores præstas.

14. Faciemus virtutem : fortiter rem geremus.

PSALMUS LX.
EUCHARISTICUS.

Dei bonitatem expertus, certa jam spe eam implorat.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. In hymnis David·

2. Exaudi, Deus, deprecationem meam : intende orationi meæ.

3. A finibus terræ ad te clamavi : dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.

Deduxisti me, 4. quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.

5. Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula : protegar in velamento alarum tuarum.

6. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam : dedisti hæ-

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori in Psalmis David.

Exaudi, Deus, laudationem meam : intende orationi meæ.

De novissimo terræ ad te clamabo, cum triste fuerit cor meum.

Cum fortis elevabitur adversum me, tu eris ductor meus.

Fuisti (a) spes mea : turris munitissima a facie inimici.

Habitabo (b) in tabernaculo tuo jugiter ; sperabo in protectione alarum tuarum. Semper.

Tu enim, Deus, exaudisti orationem meam : dedisti hæreditas

3. A finibus terræ... clamavi ; a tam longinquo spatio ; ab extremo angulo terræ sanctæ, procul a tabernaculo tuo, et tamen me audiebas : nam cum omnino deficerem : in petra exaltasti me ; qua et in altum erigerer, et firmo pede consisterem.

6. Dedisti hæreditatem : regnum et domum quam Deus Davidi stabilivit, II Reg., vii, 7.

(a) Var. : Quoniam fuisti. — (b) [Hebr. peregrinabo.]

 

189

 

reditatem timentibus nomen tuum.

7. Dies super dies regis adjicies : annos ejus usque in diem generationis et generationis.

8. Permanet in æternum in conspectu Dei ; misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?

9. Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi : ut reddam vota mea de die in diem.

tem timentibus nomen tuum.

Dies super dies regis adjicies : annos ejus donec est generatio et generatio.

Sedebit semper (a) ante faciem Dei ; misericordia et veritas servabunt eum.

Sic canam (b) nomini tuo jugiter ; reddens vota mea per singulos dies.

7. Dies super dies regis... Davidis ac posterorum ejus, quibus regnum concessisti in longissima tempora, imo in æternum ; cum Christo venturo dederis regnum David patris ejus, et ipse in æternum in Jacob regnaturus sit, Luc., i, 32.

8. Permanet in æternum... ipse et regnum ejus, cujus non erit finis : Luc., i, 33. Misericordiam... ejus... planus Vulgatæ sensus sive ad Deum, sive ad Davidem referas : nemo in Deo, nemo in Davide requiret misericordiam et justitiam ; at Hier. misericordia et veritas servabunt eum ; Davidem : quod videtur sublimius.

9. De die in diem : quotidie.

(a) Var. : [Hebr. in sæculum.] — (b) Psallam. )

PSALMUS LXI.
CONSOLATORIUS.

Tempore Absalomi, ut videtur, desertus ac deceptus ab omnibus, seque et populum divini auxilii spe sustentat. De titulo vide in Psal. xxxviii.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Pro Idithun, Psalmus David.

2. Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.

3. Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus : susceptor meus, non movebor amplius.

4. Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriæ depulsa ? ?

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro (a) Idithun, canticum David.

Attamen apud Deum silebit anima mea : ex eo salus mea.

Attamen ipse est scutum meum et salus mea ; fortitudo mea, non commovebor amplius.

Usquequo insidiamini contra virum, interficitis omnes quasi murus inclinatus, et maceria corruens.

2. Nonne Deo... Hebr. certe Deo silebit anima mea : imperante Deo, ne mutiet quidem ; tanta erit obedientia.

3. Nam et ipse : certe utique, ut supra.

4. Quousque irruitis in hominem ?... tanquam parieti inclinato ? ita irruitis in me, tanquam essem murus, jam impulsus in ruinam, ac facile ruiturus ; at non ita

(a) Var. : Per.

 

190

 

5. Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.

6. Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea : quoniam ab ipso patientia mea.

7. Quia ipse Deus meus, et salvator meus : adjutor meus, non emigrabo.

8. In Deo salutare meum, et gloria mea : Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.

9. Sperate in eo, omnis congregatio populi : effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in æternum.

10. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.

1 1Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere : divitiæ si affluant, nolite cor apponere.

Partem enim ejus cogitaverunt expellere, placuerunt sibi in mendacio : ore suo singuli (a)benedicunt, et corde suo (b) maledicunt. Semper.

Verumtamen Deo refice (c), anima mea ; ab ipso enim præstolatio mea.

Sed ipse est fortitudo (d) mea et salus mea ; susceptor meus, non timebo (e).

In Deo salutare meum, et gloria juea ; robur fortitudinis meæ, et salus mea in Deo.

Sperate in eo omni tempore, populi ; effundite coram eo cor vestrum ; Deus spes nostra est. Semper.

Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii viri in stateris dolosis ; fraudulenter agunt simul(f).

Nolite confidere in calumnia, et in rapina, ne frustremini ; divitiæ si affluxerint, ne apponatis cor.

est, Deus enim me sustentat. Hic ordo verborum, sed interjectum illud : Interficitis universi vos : omnes me ad internecionem quæritis ; toto enim corde universus israel sequebatur Absalom. II Reg., xv, 13.

5. Verumtamen : utique, ut supra. Pretium meum : Hier. partem ejus, de se enim in tertia persona loquitur, ut vers. 3. Sensus est : Pretium meum, partem meam quæ mihi est pretiosissima, Deum scilicet, a me alienare se posse putant, sed frustra sunt. Cucurri in siti. Ita fugi, ut servus sitibundus, actus a venatoribus, at planius Hier. : Placuerunt sibi in mendacio : unde subdit : ore suo benedicebant, etc.

6. Deo subjecta esto : Hier. Deo refice, eodem sensu, ut patet vers. 2.

7. Non emigrabo. · nihil ne commovebit : Hebr. non mutabo : in ejus fide et amore persistam.

9. Omnis congregatio populi. Addit Hier. omni tempore.

10. Vani filii hominum : Hebr. filii hominis. Mendaces filii hominum : Hebr. filii viri, tam plebeii quam nobiles : vide Psal. xlviii. 2, 3. In stateris : Hebr. in bilance attolluntur ipsi præ vanitate simul, statim atque bilancibus sunt impositi, vanitate sunt ipsa. leviores ; vel quod eodem recidit, omnes simul sua vanitate leves, in bilance statim attolluntur, nullo pondere, nulla vi.

H. In iniquitate... Hier. in calumnia et rapina. Nolite in ejusmodi fidere, ne frustremini (spe vestra : ) Divitiæ si affluant : Hebr. robur si affluat, etc. eodem sensu, cum ex divitiis robur existat.

(a) Var. : Deest singuli. — (b) [Hebr. Intrinsecus.] — (c) Tace. — (d) Ipse enim fortitudo. — (e) Non movebor — (f) [Hebr. impositis stateris vanitas ipsi simul.]

 

191

 

12. Semel locutus est Deus, duo hæc audivi quia potestas Dei est, 13. et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.

Unum locutus est Deus, duo hæc audivi ; quia imperium Dei est.

Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opus suum.

12. Semel locutus est... quod ait semel, firmitatem dictorum ostendit : Comm. Hier. semel : Hier. unum. Duo hæc audivi : ex uno et irretractabili decreto Dei, hæc duo intellexi : hæc summa decretorum, ut omnia potestate administret ; vim illam potentissimam et indeclinabilem, adhibita misericordia, temperet.

13. Quia tu reddes unicuique : quod est summæ potestatis officium.

PSALMUS LXII.
CONSOLATORIUS.

In deserto, sanctuarii memor, sacris conventibus mente se sistit, Deumque certissimum vindicem se habere lætatur. Hæc summo mane evigilans canit. Unde hic Psalmus matutinus dicebatur. Chris. in Psalm. cxl.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David.

1. Cum esset in deserto Idumææ.

(I Reg., xxii, 5. )

2. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.

3. In terra deserta et invia et inaquosa : sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.

4. Quoniam melior est misericordia tua super vitas : labia mea laudabunt te.

5. Sic benedicam te in vita mea :

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Cum esset in deserto Judææ (b).

Deus, fortitudo mea tu es (c), de luce consurgam ad te.

Sitivit te anima mea, desideravit te caro mea : in terra invia et consitiente, ac sine aqua.

Sic in sancto apparui tibi, ut videam fortitudinem tuam, et gloriam tuam.

Melior est enim misericordia tua quam vitæ : labia mea laudabunt te.

Sic benedicam tibi (d) in vita

1. In deserto Idumææ : Hebr. et Septuaginta apud Theodor. Judææ. In deserto Ziph, quæ in tribu Juda, I Reg., xxiii, 15.

2. Quam multipliciter... Hier. : desideravit te caro mea, affectus animi, præ vehementia, in ipsum corpus redundant.

3. Sic in sancto : quasi in sanctuario : quod quidem assidue animo volutabam.

4. Super vitas : melior omni vita divitum, potentium, hominum suaviter viventium, cujuscumque generis.

(a) Var. ; Canticum. — (b) Juda. — (c) [Hebr. Deus, Deus meus tu.] — (d) A te.

 

192

 

et in nomine tuo levabo manus meas.

0. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea : et labiis exultationis laudabit os meum.

7. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te : 8. quia fuisti adjutor meus.

Et in velamento alarum tuarum exultabo., 9. adhæsit anima mea post te : me suscepit dextera tua.

10. Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ : 11. tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.

12. Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.

mea ; in nomine tuo levabo manus (a) meas.

Quasi adipe et pinguedine implebitur (b) anima mea, et labiis laudantibus canet os meum.

Recordans tui in cubili meo ; per singulas vigilias meditabor tibi.

Quia fuisti auxilium meum, et in umbra alarum tuarum laudabo.

Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.

Ipsi vero interficere (c) quærunt animam meam ; ingrediantur in extrema terræ.

Congregentur in manus gladii ; pars vulpium erunt.

Rex autem lætabitur in Deo, laudabitur omnis qui jurat in eo ; quia obstruetur os loquentium mendacium.

6. Stent adipe... tanquam cibo suavissimo repleor, cum te laudo.

7. Si memor fui tui... cum recordor tui in cubili meo, tum exultat os meum : ex vers. præcedenti.

8. In velamento... Hier. in umbra.

10. In vanum quæsierunt... Hier. interficere quærunt animam meam (me) ; In inferiora terræ : in sepulcrum.

11. Partes vulpium..... pars vulpium et eorum cibus : bestiis laniandi relinquentur.

12. Rex : David. Qui jurant in eo : rege scilicet, per cujus salutem jam libere jurabitur, Saule et inimicis extinctis, Theodor. Loquentium iniqua : Hier. mendacium.

(a) Var. : Palmes. — (b) [Hebr. Satiabitur.] — (c) [Hebr. ad calamitatem.]

PSALMUS LXIII.
DEPRECATORIUS ET INCREPAT0R1US.

In maledicos qui, conspiratione facta, Saulem in ipsum instigabant.

VERSIO VULGATA.

In finem. I. Psalmus David.

2. Exaudi, Deus, orationem meam

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David.

Audi, Deus, vocem meam lo-

(a) Var. : Canticum.

 

193

 

cum deprecor : a timore inimici eripe animam meam.

3. Protexisti me a conventu malignantium : a multitudine operantium iniquitatem.

4. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas : intenderunt arcum rem amaram, S. ut sagittent in occultis immaculatum.

6. Subito sagittabunt eum, et non timebunt : firmaverunt sibi sermonem nequam.

Narraverunt ut absconderent laqueos : dixerunt : Quis videbit eos ?

7. Scrutati sunt iniquitates : defecerunt scrutantes scrutinio.

Accedet homo ad cor altum : 8. et exaltabitur Deus.

Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum : 9. et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.

Conturbati sunt omnes qui videbant eos : 10. et timuit omnis homo.

quentis, a timore (a) inimici serva vitam meam.

Absconde me a consilio malignorum ; a tumultu operantium iniquitatem.

Quia exacuerunt quasi gladium linguam suam ; tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum.

Ut sagittarent in absconditis simplicem ; subito sagittabunt eum, et non timebunt.

Confortaverunt sibi sermonem pessimum, narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?

Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio, et cogitatione (b) singulorum, et corde profundo.

Sagittabit ergo eos Deus jaculo repentino ; inferentur plagæ eorum.

Et corruent in semetipsos linguis (c) suis : fugient omnes qui viderint eos.

3. Protexisti : Hier. absconde : protege, a multitudine : idem a tumultu :

4. Arcum : Hier. sagittam suam verbum amarissimum : hoc enim sagittæ instar.

6. Firmaverunt sibi sermonem nequam : frontem obfirmaverunt ad aggerendas calumnias. Quis videbit eos ? laqueos scilicet : tantæ artes, tam occultæ tendiculae, ut nullus cautioni locus.

7. Scrutati sunt iniquitates : vias nocendi studiose exquisierunt. Defecerunt scrutantes... Hebr. Perfecerunt scrutinium scrutinii : occultissimum ac profundissimum. Accedet homo ad cor altum : ad intima hominis : cum facta desint quæ arguant etiam corda scrutantur, et arcanas cogitationes accusant. Sic enim David ipse queritur ad Saulem : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ? I Reg., xxiv, 10.

8. Exaltabitur Deus : ulciscendo et puniendo. Sensus apertus ; sed aliter Hier. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum : ut hoc ad vindictam pertineat quod sagittæ parvulorum ; imbecilles licet, tanquam infirma manu jactæ, tamen alte inflantur. Sed Hebr. cui congruit Hier. sagittabit eos Deus jaculo repentino : inferentur eis plagæ, quod est, declinare non poterunt ictus : atque ita Theodot. apud Theodor.

Infirmatæ sunt... Hier. corruent in semetipsos linguis suis : sibi mutuo nocebunt ac tam varia fingent, ut nec ipsi sibi constare possint.

10. Timuit omnis homo : cum viderint iniquos, mutua veluti cæde confectos,

(a) Var. : [Hebr. pavore.] — (b) Cogitationibus. — (c) Plagis.

 

194

 

Et annuntiaverunt opera Dei : et facta ejus intellexerunt.

11. Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo : et laudabuntur omnes recti corde.

Et timebunt omnes homines, et annuntiabunt opus Dei, et opera ejus intelligent.

Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo : et exultabunt omnes recti corde.

ac Deum justum ecce clamabunt. Annuntiaverunt opera Dei... intellexerunt. Hier. annuntiabunt... intelligent.

PSALMUS LXIV.
EUCHARISTICUS.

Oblatis primitiis, vel frugibus collectis, mense septimo : certe in magna solemnitate. Unde ; Omnis caro ad te veniet, vers. 3.

VERSIO VULGATA.

In finem, Psalmus David.

1. Canticum Jeremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.

2. Te decet hymnus, Deus, in Sion : et tibi reddetur votum in Jerusalem.

3. Exaudi orationem meam : ad te omnis caro veniet.

4. Verba iniquorum prævaluerunt super nos : et impietatibus nostris tu propitiaberis.

5. Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis.

Replebimur in bonis domus tuæ :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, Psalmus (a) David Cantici.

Tibi silentium laus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum.

Exaudi orationem, donec ad te omnis caro veniat.

Verba iniquitatum prævaluerunt adversum me : sceleribus nostris tu propitiaberis.

Beatus quem elegeris et susceperis : habitabit enim in atriis tuis.

Replebimur in (b) bonis domus

1. Jeremiæ : aliqui addebant Aggæi : sed hæc desunt Hier. Hebr. et a Theodoreto respuuntur.

2. Te decet : Hier. tibi silentium laus, cum nihil de te digne dici possit. In Jerusalem, deest Hebr.

3. Omnis caro : omnes homines.

4. Verba iniquorum : Hier. verba iniquitatum ; res iniquæ ; verbum pro ipsa re, noto hebraismo.

5. Beatus quem elegisti. Beati sacerdotes et levitæ templum inhabitantes. Replebimur... nos quoque sacris cibis satiabimur. Sanctum est templum... Hier. Sanctificatione templi tui, nempe victimis, instructo ex eis sacro epulo.

(a) Var. : Carmen. — (b) Deest in.

 

195

 

sanctum est templum tuum, 6. mirabile in æquitate.

Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

7. Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia : 8. qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus.

Turbabuntur gentes, 9. et timebunt qui habitant terminos a signis tuis : exitus matutini et vespere delectabis.

10. Visitasti terram, et inebriasti eam : multiplicasti locupletare eam.

Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus.

11. Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus lætabitur germinans.

12. Benedices coronæ anni beni-

tuæ, sanctificatione templi tui.

Terribilis in justitia exaudi nos, Deus, salvator noster, confidentia omnium finium terræ, et maris longinqui.

Præparans (a) montes in virtute sua, accinctus fortitudine.

Compescens sonitum maris, fremitum fluctuum ejus, et multitudinem gentium.

Et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis : egressus matutini et vesperi laudantes facies.

Visitasti terram, et irriga (b) eam ; ubertate eam dita ; rivus Dei plenus aqua : præparabis frumentum eorum, quia sic fundasti (c) eam.

Sulcos ejus inebria, multiplica fruges (d) ; pluviis irriga eam, et (e) germini ejus benedic.

Volvatur annus (f) in bonitate

6. Templum tuum, mirabile, terribile. In æquitate : terrentur qui cogitant quam pure, quam sancte sit adeundum. Et in mari... Hier. et maris longinqui. in te sperant et qui terram incolunt, et qui navigant.

7. Præparans montes ; condens jam inde ab origine mundi. Virtute tua ; Hier. sua.

8. Qui conturbas... tu nempe tempestates cies : at Hier. compescens sonitum maris, etc, et multitudinem gentium, elegantissime : Deus enim animata ac inanima æque in potestate habet, motusque omnes suis subdit legibus.

9. Timebunt qui habitant terminos ; supple, terræ ; a signis : a miraculis, quæ in gratiam populi tui edidisti. Exitus matutini... delectabis ; Hier. laudantes facies, facis ut te laudent qui, seu mane, seu vespere, ad sacrificia procedunt.

10. Inebriasti : Hebr. immissa pluvia desiderare fecisti eam, cum aresceret, et aquas sitire videretur. Multiplicasti locupletare... admodum locupletasti, dato imbre copioso, quo factum est ut flumen Dei, quod est flumen ingens, hebraismo noto,. Iordanis scilicet, intumesceret. Id autem Jordani contingit messis tempore, ut videre est Jos. iii, 15. Unde forte ad Pentecosten Psalmus pertinet. Cibum illorum : Hier. frumentum. Ita est præparatio : idem : sic fundasti eam : terram, scilicet : sic comparasti eam, ut irrigata ferax esset.

11. Rivos : Hier et Sept. sulcos : genimina, Hier. fruges : in stillicidiis... Hier. pluviis irriga eam, et germini ejus benedic.

12. Coronæ anni : Hebr. coronabis annum benignitate tua, cinges, exornabis, cumulabis frugibus. Campi tui : Hier. vestigia tua, etc, id est, itinera Terræ sanctæ, quam Deus inhabitare et inambulare videbatur.

(a) Var. : [At. qui præparas.] — (b) Irrigasti. — (c) [Hebr. præparasti.] — (d) Educ accinctos ejus. — (e) Deest et. — (f) [Hebr. coronasti annum.]

 

196

 

gnitatis tuæ : et campi tui replebuntur ubertate.

13. Pinguescent speciosa deserti, et exultalione colles accingentur.

14. Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento : clamabunt, etenim hymnum dicent.

tua, et vestigia tua rorabunt pinguedine.

Pinguescent pascuæ (a) deserti, et exultatione colles accingentur.

Vestientur agnis greges ; et valles plenæ (b) frumento, coæquabuntur et canent.

14. Arietes ovium : Hier. agnis greges, eodem sensu ; fœcundabuntur oves, agnis abundabunt. Hymnum dicent agricolæ, pro tanta anni fertilitate, rerumque copia.

(a) Var. : [Hebr. rorabunt] pascua. — (b) Erunt.

PSALMUS LXV.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.

Populo a calamitatibus liberato.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Canticum Psalmi resurrectionis.

Jubilate Deo, omnis terra, 2. psalmum dicite nomini ejus : date gloriam laudi ejus.

3. Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

4. Omnis terra adoret te, et psallat tibi : psalmum dicat nomini tuo.

5. Venite et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.

6. Qui convertit mare in aridam : in flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.

7. Qui dominatur in virtute su&in

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori Canticum Psalmi.

Jubilate Deo, omnis terra. Cantate gloriam nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.

Dicite Deo : Quam terribile opus tuum ! in multitudine fortitudinis tuæ mentientur tibi inimici tui.

Omnis terra adoret te et canat tibi ; canat (a) nomini tuo. Semper.

Venite et videte opera Dei, terribilia consilia super filiis hominum (6).

Convertit (c) mare in aridam, in flumine pertransibunt pede ; ibi lætabimur in eo.

Qui dominatur in fortitudine

1. Resurrectionis : deest Hebr. etiam apud Septuaginta, teste Theodor.

3. Mentientur tibi.....præ timore negabunt se Israelitis adversari.

6. Mare, Rubrum Hebræis pervium. In flumine : in Jordane, quod factum est sub Josue, Jos. HI. Ibi lætabimur in ipso : in Deo.

(a) Var. : Et cantet tibi ; cantet [ Hebr. psallat]. — (b) [Hebr. Adam.] — (c) [Al. concertet.]

 

197

 

æternum, oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant, non exaltentur in semetipsis.

8. Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus.

1). Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10. Quoniam probasti nos, Deus : igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

1 1Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro : 12. imposuisti homines super capita nostra.

Transivimus per ignem et aquam : et eduxisti nos in refrigerium.

13. Introibo in domum tuam in holocaustis : reddam tibi vota mea, 14. quæ distinxerunt labia mea.

Et locutum est os meum, in tribulatione mea.

lo. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum : offeram tibi boves cum hircis.

10. Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.

17. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.

18. Iniquitatem si aspexi in cor-

sua a sæculo, oculi ejus gentes aspiciunt : qui increduli sunt, non exaltentur in semetipsis. Semper.

Benedicite, populi, Deo nostro, et auditam facite vocem laudis ejus.

Qui posuit animam nostram ad (a) vitam, et non dedit in commotionem pedes nostros.

Probasti enim nos, Deus ; igne nos conflasti, sicut conflatur argentum.

Introduxisti nos in obsidionem, posuisti stridorem in dorso nostro (b). Posuisti homines super capita nostra (c).

Transivimus per ignem et aquam : et eduxisti nos in refrigerium.

Ingrediar domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea, quæ promiserunt labia mea.

Et locutum est os meum in tribulatione mea (d).

Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum : faciam boves cum hircis. Semper.

Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecerit animæ meæ.

Ipsum ore meo invocavi, et exaltavi in lingua mea.

Iniquitatem si vidi in corde

7. Qui exasperant... contumaces, ne superbiant.

8. Gentes : populi, Ammim : at Israelitæ plerumque populus, singulari numero.

9. Animam meam : Hebr. animas nostras. Pedes meos ; Hebr. nostros.

11. In laqueum : Hier. in obsidionem, in angustias. Tribulationes : Hier. stridorem. In dorso nostro : immisisti hostes tergo insistentes cum diris comminationibus.

12. Imposuisti homines, nobis graves ; Hebr. inequitantes, quasi humeris insidentes. In refrigerium ; Hebr. in irriguam, supple, terram.

14. Distinxerunt : Hier. promiserunt, clare et aperte pronuntiaverunt. Et locutum est... supple, quæ : vota quæ feci, et quæ sum locutus, etc.

15. Medullata : pinguia, opima.

(a) Var. : In. — (b) [Hebr. lumbis nostris.] — (c) Caput nostrum. — (d) Cum tribularer.

 

198

 

de meo, non exaudiet Dominus.

19. Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.

20. Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

meo, non exaudiet (a) Dominus.

Ideo exaudivit Deus ; et attendit vocem deprecationis (b) meæ.

Benedictus Deus, qui non abstulit orationem meam, et misericordiam suam a me.

(a) Var, : Non exaudiat. — (b) [Hebr. orationis.]

PSALMUS LXVI.
DEPRECATORIUS.

Populus Deo tutore lætus, accinere sibi gentes omnes, ejusdemque cultus participes fieri optat.

versio vulgata.

In finem, 1. In hymnis, Psalmus Cantici David.

2. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.

3. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

4. Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.

Lætentur et exultent gentes : quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

6. Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes :. 7. terra dedit fructum suum.

Benedicat nos Deus, Deus noster, 8. benedicat nos Deus : et metuant eum omnes fines terræ.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, in Psalmis (a) Canticum carminis.

Deus misereatur nostri, et benedicat nos : illustret faciem suam super nos. Semper.

Ut nota fiat in terra via tua ; in universis gentibus salus tua.

Confiteantur tibi populi, Deus ; confiteantur tibi populi omnes.

Lætentur et laudent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentium quæ in terra sunt ductor es sempiternus (b).

Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes.

Terra dedit germen suum. Benedicat nos (c) Deus, Deus noster.

Benedicat nobis Deus, et metuant (d) eum omnes fines terræ.

1. David : deest Hier.

2. Et misereatur nostri : desunt Hier. et Septuaginta ; primus autem Me versus desumptus est ex Num., vi, 24, etc, et erat solemnis formula, qua sacerdotes conceptis verbis populo benedicerent.

7. Dedit fructum... cum et universæ gentes ad Deum convertentur, et electi abundabunt bonis operibus, rerumque omnium copia.

(a) Var. : [Hebr. carminibus.] — (b) Semper. — (e) Nobis. — (d) Metuant.

 

199

 

PSALMUS LXVII.
EUCHARISTICUS.

Dura arca ad Sionem transfertur, populus Dei, veterum sub Mose mirabilium memor, instar Mariæ sororis Mosis, lætatur, atque in hostes Dei opem implorat. II Reg., vi, 5 ; Psal. xlvi.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Psalmus Cantici ipsi David.

2. Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus.

3. Sicut deficit fumus, deficiant : sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

4. Et justi epulentur, et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.

5. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei, qui ascendit super occasum : Dominus nomen illi.

Exultate in conspectu ejus, turbabuntur a facie ejus, 6. patris orphanorum et judicis viduarum.

Deus in loco sancto suo : 7. Deus qui inhabitare facit unius moris in domo.

Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.

8. Deus, cum egredereris in con-

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, David Psalmus Cantici.

Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus : et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.

Sicut deficit fumus deficiant, sicut tabescit cera a facie ignis ; sic pereant impii a facie Dei.

Justi autem lætentur, et exultent in conspectu Dei, et gaudeant in lætitia.

Cantate Deo, canite (a) nomini ejus ; præparate viam ascendenti per deserta (6).

In Domino nomen ejus, et exultate coram eo, patre pupillorum, et defensori viduarum.

Deus in habitaculo sancto suo. Deus inhabitare facit solitarios in domo.

Educet vinctos in fortitudine ; increduli autem habitaverunt in siccitatibus.

Deus, cum egredereris ante po-

2. Exurgat Deus : verba Mosis, cum elevaretur arca, Num. x, 35, ubi habetur integer hic versus.

4. Epulentur : Hier. lætentur. In conspectu Dei : metaphora ducta a sacris circa Dei altare conviviis.

5. Super occasum : Hebr. super nubes. Nubibus ut curru invehitur. Turbabuntur à facie ejus. · abundant hæ voces, et sunt alia versio præcedentium.

7. Unius moris : unanimes ; at Hier. solitarios, quos habitare facit in domo, dum orbos facit fœcundos : sic Psal. cxii, 9 : Similiter eos qui exasperant... Hier. Increduli autem habitaverunt in siccitatibus, in desertis et aridis locis. Atque hæc est commemoratio miraculorum Dei ex Ægypto educentis vinctos, eosdem rebelles et incredulos punientis ac prosternentis in deserto.

(a) Var. : Psallite. — (b) [Hebr. Araboth, quod est superius cœlum.]

 

200

 

spectu populi tui, cum pertransires in deserto :

9. Terra mota est, etenim cœli distillaverunt ii facie Dei Sinaï, a facie Dei Israel.

10. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ : et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

11. Animalia tua habitabunt in ea. : parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

12. Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.

13. Rex virtutum dilecti dilecti : et speciei domus dividere spolia.

14. Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.

15. Dum discernit cœlestis reges

pulum tuum, et ambulares per desertum. Semper.

Terra commota est, et cœli distillaverunt a facie tua, Deus hoc est, in Sinaï (a), a facie Dei Israel.

Pluviam voluntariam elevasti, Deus : hæreditatem tuam et (b) laborantem tu confortasti.

Animalia tua habitaverunt in ea ; præparasti in bonitate tuti pauperi, Deus.

Domine, dabis sermonem annuntiatricibus fortitudinis plurimæ (c).

Reges exercituum fœderabuntur ; fœderabuntur, et pulchritudo domus dividet spolia.

Si dormieritis inter medios terminos, pennæ columbæ deargentatae, et posteriora ejus in virore auri.

Cum divideret robustissi-

9. Terra mota... Deo appropinquante, omnia commoventur. A facie Dei Sinat : nominativo casu : a facie Dei : ipso Sinat (distillavit). Idem in cantico Deboræ, Judic. v, 4, 5.

10. Pluviam voluntariam : gratam, liberalem, libentissimo animo a Deo datam. Segregabis : reservabis. Pluvia larga perpluisti hæreditatem tuam, terram promissam. Infirmita est... laborantem confortasti.

H. Animalia tua : grex tuus, populus tuus, Psal. lxxvii, 52. Parasti ; supple terram. Pauperi : populo.

12. Evangelizantibus ; fœminino genere ; Hier. annuntiatricibus. Virtute multa Hebr. exercitui multo. Magnæ multitudini mulierum illarum, quæ cum Maria Mosis sorore, Dei victorias prædicabant : sumpto enim tympano cæteris accinentibus, Maria cæpit canere mosaicum illud : Cantemus Domino ; gloriose enim magnificatus est. Exod. xv. 20, 21. Vide etiam infra, 26.

13. Rex virtutum dilecti dilecti : Hebr. reges exercituum fugerunt, fugerunt, Hæc canent illæ mulieres : prædicebant enim Philistæos, regesque Moab et Edom ab Israele vincendos, Exod. xv. 15, 16. Et speciei domus... Hier.pulchritudo domus dividet spolia. Alii : Habitatrix domus ; mulieres speciosæ domi relictæ, quo nihil magnificentius ; ut viri pugnent, mulieres autem spolia inter se dispertiant. ;

24. Inter medios cleros : medias ollas ; Hebr. tripodas. Etsi non in cubiculis, sed tanquam in culina inter ollas versari cogimini, servi scilicet ipsa fuligine nigri, et mœrore squalentes. Sic Joel., ii, 6. Omnes vultus redigentur in ollam. Nahum H, 10. Facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. Si ergo tales eritis, tamen Deo vos protegente ; penna columbæ, etc. eritis sicut pennæ columbinæ, variis depictæ coloribus, candidi, deaurati, læti.

15. Dum discernit : Hebr. cum divideret omnipotens, Reges : puta Og et Sehon.

(a) Var. : Stillaverunt a facie Dei, hoc est Sinaï. — (b) Deest et. — (c) [Hebr, exercituum plurimorum.]

 

201

 

super eam, nive dealbabuntur in Selmon, 10. Mons Dei, mons pinguis.

Mons coagulatus, mons pinguis : 17. ut quid suspicamini montes coagulatus ?

Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem.

18. Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium : Dominus in eis, in Sina, in sancto.

19. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem : accepisti dona in hominibus :

Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

20. Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

21. Deus noster, Deus salvos fa-

mus (a)reges in ea, nive dealbata est in Selmon.

Mons Dei, mons pinguis ; mons excelsus, mons pinguis (b).

Quare contenditis, montes excelsi, adversus montem, quem dilexit Deus ut habitaret in eo ? siquidem Dominus habitabit. Semper (c).

Currus Dei innumerabilis, millia abundantium : Dominus in eis ; in (d) Sinat, in sancto.

Ascendisti in excelsum, captivam duxisti captivitatem, accepisti dona in hominibus : insuper et non credentes inhabitare Dominum Deum.

Benedictus Dominus per singulos dies : portabit nos Deus salutis nostræ. Semper.

Deus noster, Deus salutis ; et

Super eam : hæreditatem suam, de qua vera. 10. et seq. cum adversos populo suo reges profligaret. Nive dealbabuntur... Hebr. nivescet, alba facta est (hæreditas) ut nix quæ est in monte Selmon ; candida, lucida, victrix fortunataque erit.

16. Mons Dei. -hebraismus, pro excelso monte. Mons pinguis ; Hebr. mons Basan, Mons coagulatus ; excelsus, exaggeratas. Mons pinguis : Hebr. mons Basan, montem igitur Basan, aliosque excelsos montes his compellat verbis.

17. Ut quid suspicamini... Hebr. Quare despicitis, montes excisi, montem quem dilexit Deus ? etc. nempe terram sanctam, terram excelsam situ, et nobilem, quæ etiam ea, causa mons dicitur Psal., lxxvii, 54. item Exod. xvi, 17, in cantico Mosis et Mariæ : Mons hæreditatis tuæ.

18. Decem millibus : Hier. innumerabilis, sedes Dei circumdatur angelis innumeris. Sic Deut. xxxiii, 2 : Apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia.

19. Accepisti dona : ita Hier. ex Hebr. et Septuaginta ut victor accepisti dona distribuenda inter homines : at Paulus, Eph., iv, 8 : Dedit dona hominibus : eodem sensu : Deus invectus curru sublimi, captivos Israelitas eduxit ex Ægypto : ac, triumphatoris instar, dona distribuit. Prophetice, Paulo interprete : de Christo in cœlum ducente captivos quos liberaverat. Etenim non credentes... etiam non credentibus Deum habitare nobiscum : quod superioribus connectendum, ut sensus sit dedisse dona etiam hominibus antea incredulis, nec satis Deo fidentibus : quod etiam Christo congruit, gentes vocanti.

20. Die quotidie : Hier. per singulos dies. Prosperum iter, etc. Hebr. proteget nos Deus, etc.

21. Deus salvos faciendi : servandi arbiter. Hier. Deus salutis, Exitus mortis. -egressus ejus mortiferi, hostibus ut διέξοδοι, Septuaginta recto casu.

(a) Var. : [Al. robustissimos.] — (b) [Hebr. Basan bis.] — (c) Habitabit in sempiternum. — (d) Deest in.

 

202

 

ciendi : et Domini Domini exitus mortis.

22. Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum : verticem capilli perambulantium in delictis suis.

23. Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :

24. Ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.

25. Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei : regis mei qui est in sancto.

26. Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.

27. In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.

28. Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.

Domini Dei, mortis egressus.

Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem crinis, perambulantium (a) in delictis suis.

Dixit Dominus : De Basan convertam, convertam de profundis maris.

Ut calcet pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis a temetipso.

Viderunt itinera tua, Deus ; itinera Dei mei, regis mei in sancto.

Præcesserunt cantatores eos, qui post tergum psallebant, in medio puellarum tympanistriarum.

In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus (b) Israel.

Ibi Benjamin parvulus continens (c) eos principes Juda io.

22. Verticem capilli : usque ad capillos impiorum conteret, cum piorum capilli omnes numerati sint, Matth. x, 30.

23. Ex Basan convertam : Israelitas meos ; e terra Og victores reducam. In profundum maris : Hier. de profundis maris, maris Rubri.

24. Intingatur pes tuus in sanguine. Ipsam plebem alloquitur. De hac autem phrasi vide Psal. lvii, 11. Lingua canum tuorum ; supple, intingatur. Ex inimicis ab ipso ; sanguine ; canes tui hostilem sanguinem Ungant.

25. Viderunt ingressus tuos, Deus : Hier. itinera tua. Viderunt tribus Israel qua majestate pergeres auxiliaturus eis, qua ferires manu.

26. Prævenerunt : Hier. præcesserunt cantatores eos qui post tergum, etc. Cum Maria hæc caneret, Deique miracula celebraret, antecedebant praecentores, succedebant psallentes, in medio erant puellæ tympanistriæ ; Maria ipsa et sociæ annuntiatrices, de quibus supra, 12 : ita Chald. Philo memorat ad eum ritum compositas solemnes Therapeutarum suorum choreas, et cantari quidem hymnos alternantibus vocibus, ipso sermonis duce in verba praeeunte : mox duos choros, alterum virorum, alterum mulierum variis flexibus ac reflexibus sacras obire choreas ; denique in unum chorum cogi, velut a Numine actos. « Exemplo, inquit, antiqui illius chori ad mare Rubrum propter admiranda ibi opera ; quo divino beneficio moti viri ac mulieres, uno confecto choro, hymnos eucharisticus servatori Deo cecinere ; viris præcinente Mose propheta ; mulieribus vero Maria prophetide, quorum exemplo gravi virorum voce, acutiori mulierum voci mixta, suavissimum concentum edunt. » Hæc Philo, De Vit. contemp. Qui ritus ad hunc versum explicandum factus videtur.

27. De fontibus Israel : vos qui estis 6 fontibus Israel, ab illo orti.

28. Ibi Benjamin : tribus Benjamini : Adolescentulus : quod Benjamin minimus natu filiorum Jacob : In mentis excessu : Spiritu sancto abreptus, tanta in lætitia

(a) Var. : Ambulantis. — (b) De fonte. — (c) [Hebr. descendere.]

 

203

 

Principes Juda duces eorum : principes Zabulon, principes Nephthali.

29. Manda, Deus, virtuti tuæ : confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

30. A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.

31. Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos, qui probati sunt argento.

Dissipa gentes, quæ bella volunt : 32. venient legati ex Ægypto, Æthiopia præveniet manus ejus Deo.

purpura sua (α) : principes Zabulon, principes Nephthali.

Præcepit Deus tuus, de (b) fortitudine tua conforta, Deus, hoc quod operatus es in nobis.

De templo tuo, quod est in Jerusalem, tibi offerent reges munera.

Increpa bestiam calami, congregatio fortium, in vitulis populorum calcitrantium contra rotas (c)argenteas.

Disperge populos qui bella volunt.

Offerantur (d) velociter ex Ægypto ; Æthiopia festinet dare (e) manus Deo.

populi. At Hier. pro mentis excessu, continens eos, Hebr., imperans ipsis, princeps futurus sub Saule. Omnes Patres de Paulo apostolo accipiunt, rapto ad tertium cœlum, et dicente : Sive mente excedimus, Deo, etc, II Cor., v, 13 ;xii, 2. Principes Juda, duces eorum : Hier. in purpura sua, quod est imperii insigne. Ergo in eo cœtu ex Israele orto, et Domini victorias cantante, primus erat Benjamin regnum auspicaturus : deinde post eum regnaturus Judas sub Davide : tum principes cæterarum tribuum etiam minimarum. His autem tribuum nominibus vult Theodoretus Apostolos designari, fratres Domini ex Juda, reliquos e Galilæa, ubi Zabulon et Nephthali ; adde in Benjamino Paulum.

29. Manda, Deus..... Post commemorationem liberationis ex Ægypto, Dei in Sion habitaturi auxilium in hostes Israelis implorat. Manda, Deus : Hier. præcepit Deus tuus, de fortitudine tua, etc ; vult eam esse invictam.

30. A templo. Templum vocat tabernaculum arcæ ; ut sæpe alias : sensusque est : propter templum tuum, undique in Jerosolymam reges et peregrini confluent II Paral., vi, 32.

31. Feras arundinis : Hier. bestiam calami : Hippopotamum vel crocodilum, id est, regem Ægypti, ita designatum, ex bellua Nilo nota, Ezech., xxix, 2, 3, 4 et seqq. Congregatio taurorum : Hebr. congregationem robustorum : supp. increpa. In vaccis populorum.....in vitulis populorum gloriantem, hoc est, increpa cœtum robustorum qui inter lascivientes, exultantesque in morem vitulorum, populos, gloriantur. Qui probati sunt argento : in fragmentis argenti. Sic constat integer versus hoc sensu : Increpa regem Ægypti populo tuo invidentem, increpa etiam optimates qui inter populos honore et viribus eminent, argenteis clavis, vel aliis insignibus ornati. Cæterum Theodoretus, aliique mystico sensu de Judæis intelligunt, qui excludere volebant a Dei regno gentes in Christum credentes, et instar argenti per patientiam probatas.

32. Venient legati ex Ægypto : eliam ex Ægypto nunc infestissima venient legati deprecatur ! Deum Israelis ; quin etiam Æthiopia præveniet. · Hier., festinet dare manus Deo : id est, ipsa Æthiopia festinabit proferre manus muneribus plenas : certatim omnes accurrent, donis onusti.

(a) Var. : [Hebr. lapidabunt eos.] — (b) Deest de. — (c) [Al. portas.] — (d) Offerant [Hebr. veniant legati.] — (e) Deest dare.

 

204

 

33. Regna terræ, cantate Deo : psallite Domino : psallite Deo, 34. qui ascendit super cœlum cœli, ad Orientem.

Ecce dabit voci suæ vocem virtutis, 35. date gloriam Deo super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.

36. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ : benedictus Deus.

Regna terræ, cantate Deo, canite (a) Domino. Semper.

Qui accendit super cœlum cœli a principio (b) ; ecce dabit voci suæ (c) vocem fortitudinis.

Date gloriam (d) Deo : super Israel magnificentia ejus, et fortitudo ejus in cœlis.

Terribilis Deus de sanctuario suo (e) : Deus Israel ipse dabit fortitudinem, et robur populo, benedictus Deus.

34. Ad Orientem : ut unde sol ingreditur, Deus ipse triumphare videatur ; at Hier. h principio, ab ipsa diei, adeoque mundi ipsius origine.

35. Date gloriam..... Hebr. robur : Vim ejus agnoscite. In nubibus : Hebr. in cœlis.

36. In sanctis suis : Hier. de sanctuario suo ; unde tanta edit miracula et oracula.

(a) Var. : Psallite. — (b) Ab Oriente. — (c) Vocem suam. — (d) [Hebr. fortitudinem.] — (e) Sanctuariis suis.

PSALMUS LXVIII.
PROPHETICUS.

Christus patiens in figura. Davidis ab omnibus derelicti. Congruit tempori Absalomi, cum de Sion loquatur vers. 36. Sub persona Israelitarum in Davidem rebellium, Judæorum Christi persecutorum pœna describitur. Vide Psal. xxi. Chaldœus populo captivo accommodat, et congruunt ultimi versus.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, pro iis qui commutabuntur David.

2. Salvum me fac, Deus : quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.

3. Infixus sum in limo profundi : et non est substantia.

Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

4. Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ : defecerunt oculi

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro liliis David.

Salva me, Deus ; quoniam venerunt aquæ usque ad animam meam (a).

Infixus sum in limo profundi, et non possum consistere.

Veni in profundum aquarum, et flumen (b) operuit me.

Laboravi clamans, exasperata ! est guttur meum ; defecerunt

3. Non est substantia : Hier. non possum consistere, nihil est firmi. Altitudinem maris : Hier. profundum aquarum.

(a) Var. : Deest meam. — (b) [Hebr. fluvius.]

 

205

 

mei, dum spero in Deum meum.

5. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis.

Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste : quæ non rapui, tunc exsolvebam.

6. Deus, tu scis insipientiam meam : et delicta mea a te non sunt abscondita.

7. Non erubescant in me qui expectant te, Domine, Domine virtutum.

Non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israel.

8. Quoniam propter te sustinui opprobrium : operuit confusio faciem meam.

9. Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.

10. Quoniam zelus domus tuæ comedit me : et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

11. Et operui in jejunio animam meam : et factum est in opprobrium mihi.

12. Et posui vestimentum meum cilicium : et factus sum illis in parabolam.

oculi mei, expectantes Deum meum.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis :

Confortati sunt qui persequebantur me inimici mei injuste : quæ non rapueram, tunc reddebam.

Deus, tu scis stultitiam meam, et peccata mea a te non sunt abscondita.

Non confundantur in me qui expectant (e) te, Domine Deus exercituum.

Non confundantur in me qui quærunt te, Deus Israel.

Quia propter te portavi opprobrium ; operuit confusio faciem meam.

Alienus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.

Quia zelus domus tuæ comedit me ; et opprobrium exprobrantium tibi cecidit super me.

Et flevi in jejunio animam meam ; et factum est in opprobrium mihi.

Et posui vestimentum meum saccum ; et factus sum eis in parabolam.

5. Quæ non rapui... Ex persona Christi : ita mecum agitur, ac si rapta ab altero, ab altero eoque innoxio repetas ; neque enim, impiorum exemplo, Deo rapui honorem debitum ; at pro eis solvo quicumque rapuerunt : sicut scriptum est : Propter scelus populi mei percussi eum, Isa. liii, 8.

6. Insipientiam meam, et delicta mea... quæ in me suscepi : quia posuit in eo Dominus iniquitates omnium nostrum, Isa. liii, 6.

10. Zelus domus tuæ. De Christo expellente vendentes in templo exponit Joannes, cap. ii, 17. Opprobria exprobrantium tibi in me redundabant, cum dicerent : Si rex Israel est, discendat de cruce, confidit in Deo : liberet nunc, si vult, eum, etc, Matth. xxvii, 42, 43. Quare Hunc Davidis locum de Christo Paulus intelligit, Rom. xv, 3.

11. Operui ; Hebr. flevi in jejunio animæ meæ, cum jejunarem, fletus miscui jejuniis.

12. In parabolam : in proverbium, in fabulam.

(a) Var. : In me expectantes.

 

206

 

13. Adversum me loquebantur qui sedebant in porta : et in me psallebant qui bibebant vinum.

14. Ego vero orationem meam ad te, Domine : tempus beneplaciti, Deus.

In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, in veritate salutis tuæ.

15. Eripe me de luto, ut non infigar : libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.

16. Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum : neque urgeat super me puteus os suum.

17. Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua : secundum multitudinem miserationum tuarum, respice in me.

18. Et ne avertas faciem tuam puero tuo : quoniam tribulor, velociter exaudi me.

19. Intende animæ meæ, et libera eam : propter inimicos meos eripe me.

20. Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.

21. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me : improperium expectavit cor meum, et miseriam.

Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit : et qui consolaretur, et non inveni.

Contra me loquebantur qui sedebant in porta, et cantabant bibentes vinum (a).

Mea autem oratio ad te, Domine : tempus reconciliationis (b) est.

Deus, in multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.

Erue me de luto, ut non infigar ; libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquis (c).

Ne operiat me fluvius (d) aquæ, et (e) ne absorbeat me profundum : et non coronet super me puteus os suum.

Exaudi me, Domine, quoniam bona est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum, respice ad me.

Et ne abscondas faciem tuam a servo tuo : quoniam tribulor, cito (f) exaudi me.

Accede ad animam meam, redime eam ; propter inimicos meos libera me.

Tu scis opprobrium meum, et confusionem meam, et ignominiam meam ; coram te sunt omnes hostes mei.

Opprobrio contritum est cor meum, et desperatus sum :

Et expectavi qui contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.

13. Qui sedebant in porta : senatus, judices, viri graves. Qui bibebant vinum : juvenes, illusores : sic omnes mihi iniqui ; nec tantum furiosi, sed etiam qui sapientes videbantur.

14. Ego vero... Hier. mea autem oratio, etc. Tempus beneplaciti : Hier. reconciliationis : Quoniam quidem erat in Christo mundum reconcilians sibi, non imputans ipsis delicta ipsorum, II Cor. v, 19. Deus : junge sequenti.

20. Reverentiam : Hier. ignominiam, et ita passim.

21. Improperium : Hier. opprobrio contritum est cor meum, etc.

(a) Var. : [Hebr. siceram.] — (b) [Hebr. placiti.] — (c) Aquarum. — (d) Fluctus. — (e) Deest et. — (f) [Hebr. festina.]

 

207

 

22. Et dederunt in escam meam fel : et in siti mea potaverunt me aceto.

23. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.

24. Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.

25. Effunde super eos iram tuam : et furor iræ tuæ comprehendat eos.

26. Fiat habitatio eorum deserta : et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

27. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt : et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

28. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum : et non intrent in justitiam tuam.

29. Deleantur de libro viventium : et cum justis non scribantur.

30. Ego sum pauper et dolens : salus tua, Deus, suscepit me.

31. Laudabo nomen Dei cum cantico : et magnificabo eum in laude.

32. Et placebit Deo super vitulum

Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Sit mensa eorum coram eis in laqueum, et in retributiones ad consuendum.

Contenebrentur oculi eorum ne videant ; et dorsum (a) eorum semper incurva.

Effunde super eos indignationem tuam ; et ira furoris tui comprehendat eos.

Fiat commoratio eorum deserta ; in tabernaculis eorum non sit qui habitet.

Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt ; et ut affligerent vulneratos tuos narrabant (b).

Da iniquitatem super iniquitatem eorum ; et non veniant in justitia tua.

Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

Ego autem pauper et dolens : salus tua, Deus, suscepit me.

Laudabo nomen Dei in cantico, et magnificabo eum in confessione.

Et placebit Domino super vitu-

22. Dederunt in escam meam fel... in Christo impletum, Matth., xxvii, 48 ; Joan., xix, 29.

23. Mensa eorum.... : in laqueum : ut contingit avibus, quæ victum quærentes capiuntur. Et in retributiones : Hebr. et paces eorum in offendiculum, ubi prospera sperant, ibi impingunt. De Judæis intelligit Paulus, Rom., xi, 9, 10. Nec minus eis conveniunt quæ sequuntur.

26. Fiat habitatio eorum deserta. De Juda proditore exponitur, Act., i, 20. Congruit etiam Judæis eversa Jerosolyma, quod Christus prædixerat : Ecce relinquetur vobis domui vestra deserta, Luc., xiii, 33.

27. Super dolorem.. : vulneribus vulnera, et insuper opprobria addunt.

28. Appone iniquitatem super iniquitatem... deserendo, et permittendo, non operando ; ut theologi norunt.

29. De libro viventium : de ipsa vita ; tanquam Deus vivos omnes in libro descriptas habeat, deleatque eos quos morti destinat. Altiore sensu, viventes, ipsi justi intelliguntur, et seqq. congruunt.

32. Placebit Deo super vitulum... Laus Deo acceptior quam victimæ, Psal. XLIX, 8, 23 ; l, 18, et alibi passim.

(a) Var. : [Hebr. lumbos.] — (b) Narrabunt.

 

208

 

novellum : cornua producentem et ungulas :

33. Videant pauperes, et lætentur : quærite Deum, et vivet anima vestra.

34. Quoniam exaudivit pauperes Dominus : et vinctos suos non despexit.

33. Laudent illum cœli et terra, mare, et omnia reptilia in eis.

36. Quoniam Deus salvam faciet Sion : et ædificabuntur civitates Juda.

Et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.

37. Et semen servorum ejus possidebit eam, et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea.

Ium novellum (a), cornua efferentem et ungulas.

Videntes mansueti lætabuntur : qui quæritis Deum, vivet anima vestra (b).

Quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

Laudent eum cœli et terra ; mare et omnia quæ moventur (c) in eis.

Quia Deus salvabit Sion, et ædificabit civitates Juda, et habitabunt ibi, et possidebunt eam.

Et semen servorum ejus possidebit eam, et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea.

33. Videant pauperes, et lætentur : Christi enim erga pauperes benevolentia singularis : convenit cum Psal. xxi, 27 ; lxxi, 4. Quærite Deum... Hier. qui quæritis Deum, vivet, etc. Eodem sensu hæc et sequentia ad redemptionem per Christum, sub figura solutæ captivitatis, videntur pertinere.

36. Sion : spirituali sensu, Ecclesiam. Civitates Juda ; singulares Ecclesias.

(a) Var. : [Hebr. bovem, taurum.] — (b) [Hebr. cor vestrum.] — (c) Maria et omne quod movetur.

PSALMUS LXIX.
DEPRECATORIUS.

Temporibus Absalomi convenit cum sequente. Hic autem gravi calamitate pressus, festinum postulat auxilium, vers. 6.

VERSIO VULGATA.

In finem, Psalmus David.

1. In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.

2. Deus, in adjutorium meum intende : Domine, ad adjuvandum me festina.

3. Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori David ad recordandum.

 

 

Deus, ut liberes me ; Domine, ut auxilieris mihi festina.

Confundantur et erubescant, qui quærunt animam meam.

1. In rememorationem : sive ad recordandum : supple, divini auxilii. Quod salvum fecerit... deest Hebr.

3. Revereantur : pudore afficiantur.

 

209

 

4. Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala.

Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi : Euge, euge.

5. Exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

6. Ego vero egenus, et pauper sum : Deus, adjuva me.

Adjutor meus, et liberator meus es tu : Domine, ne moreris.

Convertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi malum.

Revertantur ad vestigium confusionis suæ, qui dicunt : Vah ! vah !

Gaudeant et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper : Magnificetur Dominus (a), qui diligunt salutare tuum.

Ego autem egenus et pauper, Deus, festina pro me.

Auxilium meum et salvator meus es (b) tu : Domine, ne moreris.

4. Euge : Hier. Vah. Non enim adhortantis aut collaudantes vox est, sed increpantis et exprobrantis, qualis Semei, II Reg., xvi, 7.

5. Et dicant semper... Ordo verborum : qui diligunt salutare tuum, dicant semper : Magnificetur Dominus. · qui a te se salvos volunt, non se, sed Deum magnifieri optent.

6. Adjuva me : Hier. festina pro me.

(a) Var. : Deus. — (b) Deest es.

PSALMUS LXX.
DEPRECATORIUS ET CONSOLATORIUS.

David senex, Absalomo rebellante, auxilium Dei quod ab ineunte ætate sæpius expertus est, nec in fine sibi defuturum sperat. Nota vers. 9, 18.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David. 1. Filiorum Jonadab, et priorum captivorum.

In te, Domine, speravi, non confundar in æternum : 2. in justitia tua libera me, et eripe me.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

 

In te, Domine, speravi, non confundar in æternum (a). In justitia tua. erue me, et li-

1. Filiorum Jonadab : de quibus Jerem., xxxv. Hunc titulum sic refert et exponit Hier. Epist, ad Paulin. de lnstit. monachi : « Filii Jonadab et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt, qui in tabernaculis habitantes, ad extremum propter irruptionem Chaldæorum exercitus Hierosolymam intrare compulsi, hanc primam captivitatem sustinuisse dicuntur ; quod post solitudinis libertatem, urbe, quasi carcere sint reclusi, ut est apud Jerem., xxxv, 1 i. Cæterum in Hebræo nullus est titulus, neque quidquam in textu, quod ad Rechabitas eorumque patrem Jonadabum proprio pertineat : quem tamen Psalmum ad divinam misericordiam impe-

(a) Var. : [Hebr. in sæculum.]

 

210

 

Inclina ad me aurem tuam, et salva me.

3. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias.

Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu.

4. Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui :

5. Quoniam tu es patientia mea, Domine : Domine, spes mea a juventute mea.

6. In te confirmatus sum ex utero : de ventre matris meæ tu es protector meus.

In te cantatio mea semper : 7. tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis.

8. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.

9. Ne projicias me in tempore senectutis : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

10. Quia dixerunt inimici mei mihi : et qui custodiebant animam 1

bera me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.

Esto mihi robustum habitaculum, ut ingrediar jugiter ; præcepisti ut salvares me : quia petra mea, et fortitudo mea es tu.

Deus meus, salva me de manu impii, de manu iniqui et nocentis.

Quia tu es expectatio mea ; Domine Deus, fiducia mea ab adolescentia mea.

A te sustentatus sum ex utero, de ventre matris meæ tu es protector meus : in te laus mea semper (a).

Quasi portentum factus sum multis, et tu spes mea fortissima (b).

Impleatur os meum laude tua : tota die magnitudine tua.

Ne projicias me in tempore senectutis, cum defecerit (c) fortitudo mea, ne derelinquas me.

Quia dixerunt inimici mei mihi : et qui observabant ani-

trandam per id tempus decantatum, eo quod necessitate compulsi, a patriis institutis deflexisse viderentur, haud absimile vero est. »

3. In Deum protectorem, deest Hier. : nisi forte idem est cum loco munito sitque Vulgata versio duplex. Addit autem Hier. : Ut ingrediar jugiter : tu mihi non modo tutum, sed etiam continuum refugium, ac semper patens. Addit et Hebr. : Præcepisti servare me ; tanta tibi est cura salutis meæ, ut de me tuendo mandata dederis angelis tuis : Angelis enim suis mandavit de te, Psal. xc, 11.

5. Patientia mea : Hier. expectatio.

6. Confirmatus. · Hier. sustentatus, te nitor. De ventre matris meæ protector.. : extractor. Hebr. avulsor, tu mihi obstetricis loco : per te matris meæ faustus partus fuit ; jam inde a nativitate tuas in manus sum depositus : sic Psal.xxi, 10. Cantatio ; Hier. laus.

7. Tanquam prodigium... in me obstupuerunt, cum viderent tot inusitatos vitæ meæ casus, tantumque regem ab omnibus repente destitutum. Vide præf. cap. viii, num. 41.

8. Ut cantem gloriam tuum : desunt Hier.

d. Cum defecerit virtus mea : Hier. : fortitudo mea. En senes confectis corporis animique viribus quale sibi auxilium parare debeant.

10. Inimici mei mihi : de me. Qui custodiebant animam meam : Hier. qui obser-

(a) Var. : Jugiter. — (b) Fortissime. — (c) [Al. defuerit.]

 

211

 

meam, consilium fecerunt in unum,

11. Dicentes : Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum : quia non est qui eripiat.

12. Deus, ne elongeris a me : Deus meus, in auxilium meum respice.

13. Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ : operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.

14. Ego autem semper sperabo : et adjiciam super omnem laudem tuam.

15. Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum.

Quoniam non cognovi litteraturam, 16. introibo in potentias Domini : Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.

17. Deus, docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

18. Et usque in senectam et senium, Deus : ne derelinquas me,

Donec annuntiem brachium tuum

mam meam, inierunt consilium pariter,

Dicentes : Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat.

Deus, ne elongeris a me : Deus meus, in (a) auxilium meum festina.

Confundantur, et - (b) consumantur adversarii animæ meæ : operiantur opprobrio et confusione, qui quærunt malum mihi.

Ego autem jugiter expectabo ; et adjiciam super omnes laudationes tuas (c).

Os meum narrabit justitiam tuam, tota die salutare tuum ; quia non cognovi litteraturas.

Ingrediar in fortitudine (d) Domini Dei : recordabor justitiæ tuæ solius.

Deus, docuisti me ab adolescentia mea, et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.

Et insuper usque in (e) senectutem et canos, Deus, ne derelinquas me.

Donec annuntiem brachium

vabant, etc, qui insidiabantur vitæ meæ. Consilium fecerunt : convocato Achitophel et aliis, sacrificii obtentu, II Reg., xv, 12. Dicebant sequentia.

11. Deus dereliquit eum, ut adulterum et homicidam : agite, opportunum tempus est. Persequimini... non est qui eripiat. Hoc erat consilium Achitophel, II Reg., xvii, 1 : Consurgens persequar David hac nocte : et irruens super eum... percutiam regem desolatum, etc.

13. Detrahentes animæ meæ : Hier. adversarii.

14. Adjiciam super omnem laudem tuam : novis te in dies laudibus cumulabo.

15. Justitiam tuam : qua me ab impiis ac perfidis vindicasti. Litteraturam : Hebr. numerationem, numerum mirabilium tuorum. Quia mox dixerat : Os meum annuntiabit justitiam tuam et salutare tuum : nunc se agnoscit tantæ rei imparem, nec posse recensere innumerabilia Dei beneficia : sic Psal. xxxix, 6, Theodor.

16. Introibo in potentias Domini : Hier. ingrediar in fortitudine Domini Dei : ev ίυνχστε'ι*. Septuaginta. Error in Vulg. ut videtur. ; Nota verborum connexionem : primum annuntiabo justitias et misericordiam tuam : tum agnoscit id esse supra vires suas : introibo tamen, inquit, te duce et auctore, in hæc inscrutabilia.

(a) Var. : Ad. — (b) Deest et. — (c) Omnem laudem tuam. — (d) Fortitudines. — (e) Insuper et usque ad.

 

212

 

generationi omni, quæ ventura est,

Potentiam tuam, 19. et justitiam tuam, Deus, usque in altissima, quæ fecisti magnalia : Deus, quis similis tibi ?

20. Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas : et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.

21. Multiplicasti magnificentiam tuam : et conversus consolatus es me.

22. Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam : Deus, psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.

23. Exultabunt labia mea cum cantavero tibi : et anima mea, quam redemisti.

24. Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam : cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.

tuum generationi, cunctisque qui venturi sunt, fortitudines tuas (a),

Et justitiam tuam, Deus, usque in excelsum ; quanta fecisti magnalia : Deus, quis similis tibi ?

Qui (b) ostendisti mihi tribulationes plurimas et malas ; (c) conversus vivificabis nos, et deabyssis terræ rursum educes nos.

Multiplicabis magnitudinem meam, et conversus consolaberis me.

Ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam, Deus meus ; cantabo (d) tibi in cithara, Sancte Israel.

Laudabunt labia mea cum cantavero (e) tibi, et anima mea quam redemisti.

Insuper et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam : quia confusi sunt et dehonestati, quærentes malum mihi.

19. Justitiam tuam... usque in altissima... aliter Hier. annuntiabo justitiam tuam usque in excelsum : exaltabo eam ; mox : quanta fecisti magnalia, etc.

20. Quantas ostendisti... vivificasti me... reduxisti me : Hier. Qui ostendisti... vivificabis nos... educes nos : Pro multitudine malorum, bona cumulatim in nos conferes.

21. Multiplicasti... consolatus es... Hier. Multiplicabis ; consolaberis.

22. Vasis psalmi ; Hebr. instrumento nablio, instrumentis musicis, raeuet, Græce, vas et instrumentum. Sanctus Israel ; Hier. sancte.

(a) Var. : Fortitudinem tuam. — (b) Quia. — (c) Et. — (d) [Hebr, psallam.] — (e) [Hebr. psallero.]

 

213

 

PSALMUS LXXI.
HISTORICUS ET PROPHETICUS.

Davidis : cum moriens regem constitueret Salomonem. Ingressis namque ad eum optimatibus ac dicentibus : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronum ejus super thronum tuum : et adoravit rex in lectulo suo, et locutus est : Benedictus Do· minus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis, III Reg., i, 47. Qua in exultatione vir sanctus, ac supra seipsum evectus, Christoque suo intentus, magnificentissimo carmine vaticinatur de adventu ejus, et vocatione gentium. Neque satis conveniunt Salomoni quæ dicuntur versibus 5, 11, 12, 17, nisi ut Christi typo. Es quo patet sanctum regem Dei spiritu actum, ad extremum usque halitum prophetasse.

VERSIO VULGATA.

Psalmus, 1. In Salomonem.

2. Deus, judicium tuum regi da : et justitiam tuam filio regis.

Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

3. Suscipiant montes pacem populo : et colles justitiam.

4. Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum : et humiliabit calumniatorem.

5. Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.

6. Descendet sicut pluvia in vellus : et sicut stillicidia stillantia super terram.

7. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis : donec auferatur luna.

8. Et dominabitur a mari usque

VERSIO S. HIERONYMI.

Salomoni.

Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis.

Judicabit populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

Assument montes pacem populo, et colles justitiam.

Judicabit pauperes populi, et (a) salvabit filios pauperis (b), et confringet calumniatorem.

Et timebunt te quandiu erit sol, et ultra lunam, in generatione generationum.

Descendet ut pluvia super vellus, ut stillæ irrorantes terram.

Germinabit in diebus ejus justus (c), et multitudo pacis, donec non sit luna.

Et dominabitur a mari usque

2. Regi... filio regis : Salomoni, qui rex et filius regis. Judicare : Hier. Judicabit.

3. Suscipiant montes... Universa regio pace et justitia florebit.

4. Pauperes. Nota pauperes regi specialiter commendatos : vide infra, 12, 13.

5. Permanebit... Hier. timebunt te quandiu erit sol, et ultra lunam.

6. Descendet sicut pluvia : tam gratus. In vellus : Hebr. in tonsionem, id est, supra tonsam herbam, ut rursus incrementum capiat.

7. Orietur... justitia : Hebr. florebit in diebus ejus. At Hier. Germinabit in diebus ejus justus : eodem fere sensu : tota regio viris justis abundabit, quo nihil est bono regi charius, aut honestius.

8. A mari usque ad mare : De Salomone quidem : a mari Rubro ad mare mag-

(a) Var. : Deest et. — (b) [Al. pauperum.] — (c) Justitia.

 

214

 

ad mare : et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

9. Coram illo procident Æthiopes : et inimici ejus terram lingent.

10. Reges Tharsis, et insulæ munera offerent : reges Arabum et Saba dona adducent :

11. Et adorabunt eum omnes reges terræ : omnes gentes servient ei.

12. Quia liberabit pauperem a potente : et pauperem cui non erat adjutor.

13. Parcet pauperi et inopi : et animas pauperum salvas faciet.

14. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum : et honorabile nomen eorum coram illo.

15. Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper : tota die benedicent ei.

16. Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus : et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.

ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.

Ante eum procident Æthiopes, et inimici ejus pulverem lingent.

Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabiæ et Saba tributum conferent.

Et adorabunt eum omnes reges : universæ nationes servient ei.

Quia eruet pauperem a potente, et inopem cui non est adjutor.

Parcet inopi et pauperi, et animas pauperum salvabit.

Ab usura et iniquitate redimet animas eorum ; et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis ejus.

Et vivet, et dabitur ei de auro Saba, et orabunt de eo jugiter ; tota die benedicent ei.

Erit memorabile triticum in terra : in capite montium elevabitur (a) sicut Libani fructus ejus, et florebunt de civitate, sicut fœnum terræ.

num. A flumine.. : Hier. ab Euphrate ad terminos terræ [sanctæ). At Septuaginta τῆς εἰκουμένης : quod Christus imperium protensurus esset per universa maria ac terras, atque orbe universo.

9. Æthiopes : Sum : incolæ deserti, Psal. lxxiii, 14.

10. Reges Tharsis, et insulæ : regna occidua. Reges Arabum et Saba. · oriens et meridies : vide Gen. x. Naves Salomonis ibant in Tharsis, III Reg., x, 22. Regina Saba ad eum venit, III Reg., x, 1. Atque hæc in figuram Christi toto orbe potituri, idque a Magorum munere intelligimus inchoatum, qui gentium regumque typum tenuisse monstrantur, Comm. Hier.

11. Reges terræ : terræ deest etiam in Septuaginta. Gentes : Hebr. Goim, id est, gentes idolis addictae.

14. Honorabile nomen. Hier. Pretiosus erit sanguis eorum, etc. forte in Septuaginta ex αἶμα, factum ὂνομα.

15. Arabiæ : Hebr. Saba. Adorabunt de ipso : Hier. orabunt de eo, gratias agent Deo pro Salomonis beneficentia ; longe autem magis pro collatis a Christo beneficiis. Potest intelligi secundum Hebr. Orabunt pro eo, pro Salomone : quæ summa regum gloria, ut exteris quoque honori et amori sint.

16. Firmamentum in terra... pugillus frumenti in terra, Hebr. in capite montium, στήριγμα forte pro σίτου δράγμα. Superextolletur... Hebr. perstrepet sicut Libanus. Si vel pugillus frumenti seratur in montium vertice arido plerumque et saxoso, silvescet messis altior cedris Libani. Florebunt de civitate. Cives multiplicabuntur ; urbes florentes erunt ; agri, urbes, omnia sub bono rege felicia.

(a) Var. : [Hebr. fluctuabitur.]

 

215

 

17. Sit nomen ejus benedictum in sæcula : ante solem permanet nomen ejus.

Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ : omnes gentes magnificabunt eum.

18. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.

19. Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum : et replebitur majestate ejus omnis terra : Fiat, fiat.

20. Defecerunt laudes David filii Jesse.

Erit nomen ejus in æternum, ultra (a) solem perseverabit nomen ejus.

Et benedicentur in eo ; omnes gentes beatificabunt eum

Benedictus Dominus Deus, Deus Israel ; qui facit mirabilia solus.

Et benedictum nomen gloriæ ejus in sempiternum : et implebitur gloria ejus universa terra. Amen et amen.

Completæ sunt orationes David filii iesse.

17. Sit nomen ejus (benedictum) deest Hier. Erit nomen ejus in æternum ultra solem, fama ubique diffusa et immortalis. Benedicentur in ipso... At Hier. sic distinguit : et benedicentur in eo ; omnes gentes, etc. Omnes tribus terræ deest. Gentes autem est Goim, ut supra, vers. 11. Qui proprius veluti character Christi, de quo ab initio dictum erat Abrahamo : In semine tuo benedicentur omnes gentes terræ, Gen. xii, 3 ; xxii, 18, etc.

19. Fiat : Hebr. Amen.

20. Defecerunt laudes... Hic est ultimus Psalmus Davidis non tamen suo loco positus, cum multi sequantur quos ipsius esse certissimum est, ut Psalmus cix aliique : unde apparet aliam fuisse olim Psalmorum collectionem, in qua temporis ordo servatus esset. Hæc autem verba, quidam codices sequentis Psalmi titulo adjungebant, nullo sensu ; quos confutat Comm. Hier. et ipsi hebraici codices.

(a) Var. : [Hebr. in sæculum, ante.]

LIBER TERTIUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM LXXXIX.

DE PSALMIS
ASAPHI NOMINE INSCR1PTIS.

Duodecim omnino Psalmi sunt, Asaphi inscripti nomine : Primus xlix ; atque ab hoc lxxii ad lxxxii. Asaph autem I Paral. vi, 39, accensetur Levitis quos David ad canendum ordinavit : Item I Paral.xv, 17 ; xvi, 5, 37, Asaph et fratres ejus in con-

 

216

 

spectu arcæ ministrant. Memorantur item Heman, Asaph et Ethan in cymbalis æneis concrepantes, I Paral. xv, 17 et 19. Hos cantores inter, a sancto Spiritu toties celebratos, cum tres excellerent, Asaph, Heman et Idithun, I Paral. xxv, 1, tum ipse Asaph inter alios clarus habetur, princeps quippe cantorum a Davide constitutus, ibid. xvi, 5, et singulari quadam honoris prærogativa, nominatus inter eos, qui juxta Regem prophetarent, ibid. xxv, 2.

Quo loco considerandum venit, cantandi officium quo honore præcelleret, cum ad ministerium propheticum pertinere judicetur ; unde I Paral. xxv, 1, 2, 3, inducuntur filii Asaph et Heman et Idithun, qui in citharis aliisque instrumentis prophetarent : docti nempe a Deo ut ipsi canerent ; quemadmodum Beseleel aliique periti artifices repleti divino Spiritu, quorum egregia opera tabernaculum ac cætera divino cultui destinata, affabre fierent, Exod. xxxi, 2, etc. Atque is instinctus eo magis musicis cantibus congruebat, quo musica ad excitandos in Dei amorem animos, imo vero ad compescendum malum spiritum, bonumque ac propheticum accersendum, Deo ita volente, potentior habebatur : exemplo Saulis Davidem egregium psalten adducentis, I Reg. xvi, 15, etc, ipsiusque Elisæi psalten item accersentis, quo canente prophetaret, IV Reg. iii, 15. Verum inter eos qui ad canendum prophetabant, quidam altiore sensu Videntes habebantur, qualis Heman Videns regis in sermonibus Dei, ut exaltaret Davidis gloriam, I Paral.xxv, 5. Quo ritu Asaphum Videntem fuisse diserte memoratur his verbis : Præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum, sermonibus David et Asaph Videntis, II Paral. xxix, 30. Quibus verbis sancto Asaph, æque ac ipsi Davidi sermones Dei, hoc est Psalmi, tribuuntur.

Neque minus insigne est, quod legitur Nehem. xii, 45, In diebus David et Asaph ; quo Ioco Asaph Davidi propemodum comparatur, atque ambo quasi ex æquo memorantur, quibus quippe auctoribus sacræ observationes, et leviticorum ministeriorum ordo, et ipse canendi ritus, universo populo tanto honori habitus, ad posteros defluxerit. Atque hæc sufficiunt ut intelligamus quam celebre fuerit Asaphi nomen, cujus etiam titulo hi Psalmi commendati ad nos devenerint.

 

217

 

Jam vero an ab ipso conscripti fuerint, Patres ipsi variant ; ac sanctus quidem Ambrosius a Davide compositos, sancto Asaph ut caneret datos tradidit, in titulo Psalm. lxxii. Sanctus vero Hieronymus usque adeo ab Asapho non modo cantatos, sed etiam compositos existimat, ut etiam Matth. xiii, 35 pro eo quod scriptum est : Ut impleretur quod dictum est per prophetam (quo loco multa exemplariaEsaiam habebant) ipse reponi velit ; Hæc facta sunt, ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta ; quia locus a Matthæo laudatus : Aperiam in parabolis os meum, ex Psalm. lxxvii, qui Asapho tribuitur, sumptus esset : Hoc enim, inquit Hieronymus, non Esaias loquitur, sed Asaph. Id habet Hieron. Comment. in Psalm. lxxvii ; atque etiam lib. I in Matth. in exposit. cap. xiii.

Hinc sacri interpretes in varias distracti sententias. Nos cur Hieronymo potius assentiamur, hæ causæ sunt : primum inscriptio Psalm. Lxxvi, Pro Idithun, Psalmus Asaph : nullo alio commodo sensu, nisi intelligamus ab Asapho compositum Idithuno canendum traditum, ut ibi observavimus : quo sensu item scriptum est in titulo Ρsal. xxxviiilxiPro Idithun, Psalmus David : tum eo vel maxime, quod ut supra memoravimus, sermones Domini non modo Davidi, verum etiam Asapho, ut prophetæ, tribuuntur, II Paral. xxix, 30. Cæterum Davidisne sint an Asaphi, parvi refert et ad auctoritatem et ad temporum inquirendas notas, cum et ab uno spiritu, et Davide rege factos esse constet. Porro Asaphi filios in canendi ministerio patri successisse, atque etiam inter canendum divino Spiritu ad pandenda futura fuisse afflatos, docent II Paral. xx, 14 ; xxix, 13 ; I Esdr. iii, 10, et II, cap. xi, 22.

 

218

 

PSALMUS LXXII.
CONSOLATORIUS.

Impios tarde quidem persæpe, sed graviter Deus ulciscitur ; hinc spes bonorum. Idem argumentum de divina providentia : vide Eccl., viii, 10, etc ; xi, 9 ; xii, 14 ; Sap., II, iiiivvet alibi passim.

VERSIO VULGATA.

Psalmus Asaph.

1. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde !

2. Mei autem pene moti sunt pedes : pene effusi sunt gressus mei.

3. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

4. Quia non est respectus morti eorum : et firmamentum in plaga eorum.

ii. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur :

6. Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate, et impietate sua.

7. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in affectum cordis :

8. Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam : iniquitatem in excelso locuti sunt.

9 Posuerunt in cœlum os suum :

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum Asaph.

Attamen bonus est Israel Deus, his qui mundo sunt corde.

Mei autem pene vacillaverunt pedes ; pene effusi sunt gressus mei.

Quia aemulatus sum contra iniquos ; pacem impiorum videns.

Quod non recogitaverint de morte sua : et firma sint vestibula eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo nutriti sunt ad superbiam : circumdederunt iniquitatem sibi.

Processerunt a pinguedine oculi eorum ; transierunt cogitationes cordis.

Irriserunt, et locuti sunt in malitia calumniam, de excelso loquentes.

Posuerunt in cœlum os suum,

1. Quam bonus. · quam Hebr. particula asserendi : utique, profecto : Bonus Israeli Deus, nempe rectis corde.

2. Moti sunt : Hier. vacillaverunt,

4. Quia non est respectus : Hier. quod non recogitaverint de morte sua. Non ligamenta ad mortem illis, sana fortitudo eorum, Hebr. nullo morbo ad mortem trahuntur.

6. Et impietate sua, deest Hier.

7. Prodiit quasi... Hier. processerunt a pinguedine oculi eorum, ut contra famelicis præ macie cavi oculi. Sic Deuter., xxxii, 15 : Incrassatus est dilectus, etc. Transierunt in affectum cordis : dilexerunt iniquitatem, ut passim in Psalmis ; at Hier. transierunt cogitationes cordis, supra quam cogitabant felices se putant.

8. Cogitaverunt... Hier. irriserunt et locuti sunt in malitia calumniam. In excelso, Hier. de excelso loquentes, tanquam ex alto despicientes.

9· Posuerunt in cœlum... blasphemi in Deum, in homines maledici.

 

219

 

et lingua eorum transivit in terra.

10. Ideo convertetur populus meus hic : et dies pleni invenientur in eis.

11. Et dixerunt : Quomodo scit Deus ? et si est scientia in Excelso ?

12. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.

13. Et dixi : Ergo sine causa, justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas :

14. Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15. Si dicebam : Narrabo sic : ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16. Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me :

17. Donec intrem in Sanctuarium Dei : et intelligam in novissimis eorum.

18. Verumtamen propter dolos posuisti eis : dejecisti eos dum allevarentur.

19. Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.

20. Velut somnium surgentium :

et lingua eorum deambulavit in terra.

Propterea convertetur populus ejus huc (a), et quis plenus invenietur in eis ?

Et dixerunt : Quomodo novit Deus ? et si est scientia in Excelso ?

Ecce isti impii, et abundantes in sæculo, multiplicaverunt divitias.

Ergone frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas ?

Et fui flagellatus tota die, et increpatio mea in matutinis.

Dixi (b) : Si narravero sic, ecce generationem filiorum tuorum reliqui.

Et cogitavi ut intellegerem istud ; labor est in oculis meis :

Donec veniam ad sanctuaria Dei : et (c) intelligam in novissimo (d) eorum.

Verumtamen in lubrico posuisti eos ; dejecisti eos ad interitum.

Quomodo vastati sunt subito ; defecerunt, consumpti sunt quasi non sint.

Quasi somnium evigilantis ; Do-

10. Populus meus hic : adverbialiter ; Hier. populus ejus huc, έντοώθ* : hinc eo redigetur populus : supp. ex antecedentibus : Ut Deum contemnat, et credat nihil prodesse juste vivere. Dies pleni : justam Ætatem vivent : impii pleni dierum morientur.

11. Et dixerunt : justi malorum felicitate commoti.

13. Et dixi, deest Hebr. recte tamen suppletum. Inter innocentes : Hier. in innocentia.

14. Flagellatus : afflictus. In matutinis : a mane usque ad vesperam.

15. Si dicebam : Hebr. ii dixero.

16. Labor est ante me : difficile intellectu.

17. In sanctuarium... in arcanum, in consilium : vide infr. 24.

18. Propter dolos : illusisti eis specie blandientis, digni enim erant : Hier. in lubrico posuisti eos, nec firmo gradu consistunt. Dum allevarentur : dum allevatos se putabant ; Hier. dejecisti eos ad interitum.

19. Perierunt propter iniquitatem... Hebr. defecerunt consumpti a terroribus ipso terrore confecti.

(a) Var. : Hic. — (b) Et dixi. — (c) Deest et. — (d) [Al. novissimos.]

 

220

 

Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21. Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt :

22. Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.

23. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24. Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25. Quid enim mihi est in cœlo ? et a te quid volui super terram ?

26. Defecit caro mea et cor meum : Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.

27. Quia ecce qui elongant se a te, peribunt : perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28. Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam :

Ut annuntiem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.

mine, " in civitate tua (a) imaginem eorum ad nihilum rediges.

Quia contractum est cor meum, et lumbi mei velut ignis fumigans.

Et ego insipiens, et nescius ; quasi jumentum factus sum apud te.

Et eram (b) semper tecum, et tenebas manum dexteram meam.

In consilium tuum deduces me, et postea in gloria suscipies me.

Quid mihi est in cœlo ? et tecum nolui (c) in terra.

Consumpta est caro (d) et cor meum : robur cordis mei et pars mea, Deus, in æternum.

Quia ecce qui elongant se a te, peribunt ; perdidisti omnem fornicantem a te.

Mihi autem appropinquare (e) Deo bonum est : posui in Domino Deo spem meam : ut narrem omnes annuntiationes tuas.

20. In civitate tua : palam, coram omnibus civibus. Imaginem ipsorum ; ipsos in quibus nihil veri, nihil solidi. Præterit enim figura hujus mundi, I Cor., vii, 31.

21. Inflammatum est cor meum ; efferbuit, intumuit, tanquam a fermento. Hebr. Renes mei commutati sunt : Hebr. tabuerunt, præ indignatione.

22. Et ego ad nihilum... Hier. ego insipiens et nescius, qui malorum prosperitate tantopere conturbaret

23. Ut jumentum : ut homo despicabilis, quem vix jumento anteferres. Et ego semper tecum : cum me despici putarem, tecum eram : tu me tuebare. Unde sequitur :

24. Tenuisti manum dexteram meam : dextera apprehensum deducebas. In voluntate... Hier. in consilium tuum deduxisti me, ad arcanas tuæ providentiæ ac justitiæ rationes.

25. Λ te quid volui : Hebr. tecum nolui in terra, te unum volui : non tecum aliud quidquam.

26. Deus cordis mei : Hier. robur cordis mei.

28. In portis filiæ Sion : desunt Hier.

(a) Var. : Deest tua. — (b) Deest eram. — (c) Volui. — (d) Mea. — (e) Propinquare.

 

221

 

PSALMUS LXXIII.
PROPHETICUS.

Polluto templo, et in hostium potestatem redacto, cum nullus esset propheta qui spem salutis ostenderet, populus, veterum beneficiorum commemoratione, Deum ad auxilium provocat. Nullis congruit temporibus, nisi Machabaeis. Captivitatis enim tempore non modo pollutum, sed etiam excisum ; et liberationem post 70 annos Jeremias pronuntiaverat. Constat ergo hunc Psalmum esse propheticum, utpote ab Asapho, Davide rege, cantatum, et de Machabaica vexatione scriptum ; cum jam inde ab Esdræ tempore, perfecto jam hebraico canoni nihil sit additum.

VERSIO VULGATA.

1. Intellectus Asaph.

Ut qui d, Deus, repulisti in finem : iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

2. Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio.

Redemisti virgam hæreditatis tuæ : mons Sion, in quo habitasti in eo.

3. Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !

4. Et gloriati sunt qui oderunt te : in medio solemnitatis tuæ.

Posuerunt signa sua, signa : S. Et non cognoverunt sicut in exitu super summum.

Quasi in silva lignorum, securibus 6. exciderunt januas ejus in idipsum : in securi et ascia dejecerunt eam :

VERSIO S. HIERONYMI.

Eruditio Asaph.

Ut quid, Deus, repulisti in finem ? fumabit (a) furor tuus in gregem pascuæ tuæ ?

Recordare congregationis tuæ, quam possedisti ab initio, et (b) redemisti virgam (c) hæreditatis tuæ : montem Sion, in quo habitasti.

Sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem : omnia mala egit inimicus in sanctuario.

Fremuerunt hostes (d) in medio pacti tui.

Posuerunt signa sua in trophæum.

Manifesta in introitu desuper : in saltu lignorum secures.

Et nunc sculpturas ejus pariter bipenne et dolatoriis deraserunt.

2. Virgam hæreditatis tuæ : hæreditatem ipsam, virga mensoria, seu pertica, per tribus divisam. Mons Sion : Hier. montem, ὃρος, neutr.

3. Leva manus : Hebr. attolle pedes. Incede sublimis et velox. In superbias eorum, hostium populi tui ; Hebr. ad vastitates eorum, ad vastandos eos. Quanta malignatus est... Hier. omnia mala, etc. In sancto : in sanctuario.

4. Gloriati sunt : Hier. fremuerunt hostes. Solemnitatis... Hebr. congregationis, eodem sensu. Posuerunt signa sua, signa : sic Hebr., id est : posuerunt ea, ut signa victoriæ suæ. Quod recte Hier. posuerunt signa sua in trophæum, manifesta in introitu, etc. Vexilla profana in portis templi, in signum victoriæ statuerunt.

6. Januas ejus : valvas ; alii, sculpturas. Dejecerunt... Hier. deraserunt. Vide portas exustas, I Machab., iv, 38.

(a) Var. : [Al. fumabit.] — (b) Deest et. — (c) [Hebr. Sceptrum.] — (d) Hostes tui.

 

222

 

7. Incenderant igni sanctuarium tuum : in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8. Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9. Signa nostra non vidimus, jam non est propheta : et nos non cognoscet amplius.

10. Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?

11. Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem ?

12. Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.

13. Tu confirmasti in virtute tua mare : contribulasti capita draconum in aquis.

14. Tu confregisti capita draconis : dedisti eum escam populis Æthiopum.

Miserunt ignem in sanctuarium tuum : in terra (a) contaminaverunt tabernaculum nominis tui.

Dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul : incenderunt omnes solemnitates Dei in terra..

Signa nostra non vidimus, non est ultra propheta : et non est nobiscum qui sciat usquequo.

Usquequo, Deus, exprobravit adversarius ? blasphemabo inimicus nomen tuum in finem ?

Quare convertis manum tuam et dexteram tuam ? de medio sinu tuo consumens (b) ?

Deus autem rex meus ab initio,, operatur salutes in medio terræ.

Tu dissipasti in fortitudine tua maro : contrivisti capita draconum in aquis.

Tu confregisti capita Leviathan ; dedisti eum in (c) escam populo Æthiopum.

7. Incenderunt igni... admoverunt ignem ad templum, portis etiam exustis : ibid. In terra : in ipsa terra Deo tot miraculis consecrata. Vide ibid.

8. Cognatio eorum... Hebr. depopulabuntur eos. Quiescere faciamus : id moliebatur Antiochus, I Machab., i, 41, etc. Hebr. incenderunt omnes congregationes Dei, id est synagogas, loca congregationum.

9. Signa nostra : templum, altaria, signa præsentiæ Dei, et religionis insignia. Non est propheta, qui nos consoletur spe futuri, ut olim Isaias, premente Sennacheribo ; Ieremias in captivitate, et alii. Tempore Antiochi expresse dicitur non fuisse prophetas, I Machab., ix, 27. Et nos non cognoscet amplius : Deus oblitus est nostri : melius Hier. et non est nobiscum, qui sciat usquequo ; non est propheta qui sciat quousque inimicus desæviat.

10. Improperabit inimicum. Id maxime Antiocho convenit, ejusque ducibus Nicanori, et aliis, I Machab., i, 23, etc ; viixivxv, etc.

11. Ut quid avertis... sic distingue : ut quid avertis manum tuam ab hostibus ? quin tu profer eam de medio sinu tuo : exere vires, ne sis velut manibus in sinum complicatis ; quod est nihil agentis, Prov., xix, 24 : Abscondit piger manum sub ascella. In finem : Hebr. consumere, profer manum consumere, idest, ad consumendos hostes.

13. Confirmasti... mare : stare fecisti utrinque quasi murum fluctus Rubri maris, ut populus transiret, Exod., xiv, 22. At Hier. dissipasti, divisisti, exsiccasti : ibid. ἐκραταίωσας, Septuaginta, dominatus es. Capita draconum : regem et principes Ægypti devolvisti in mare, ibid.

14. Capita draconis : Hebr. Leviathan, crocodili : vide Job, xl20 : Pharaonis,

(a) Var.: Terram. — (b) ... Consume a medio... — (c) Deest in.

 

223

 

15. Tu dirupisti fontes et torrentes : tu siccasti fluvios Ethan.

16. Tuus est dies, et tua est nox : tu fabricatus es auroram et solem.

17. Tu fecisti omnes terminos terræ : æstatem et ver tu plasmasti ea.

18. Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino : et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20. Respice in testamentum tuum : quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

21. Ne avertatur humilis factus confusus : pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22. Exurge, Deus, judica causam tuam : memor esto improperiorum tuorum : eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

Tu dirupisti fontem et torrentem (a) ; tu exsiccasti flumina fortia.

Tuus est dies, et tua est nox : tu ordinasti luminaria (6) et solem.

Tu statuisti omnes terminos terræ : æstatem et hiemem tu plasmasti.

Memento hujus, inimicus exprobravit Domino ; et populus insipiens blasphemavit nomen tuum.

Ne tradas bestiis animam eruditam lege tua : vitæ pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum.

Respice ad pactum : quia repletæ sunt tenebris terræ, habitationes iniquæ subrutæ (c).

Ne revertatur confractus et (d) confusus ; egenus et pauper laudabunt nomen tuum.

Surge, Deus, judica causam tuam : memento opprobrii tui ab insipiente tota die.

Ezeck., xxix, 3. Populis Æthiopum : Letsiim, populo deserti siticuloso : Ichthyophagis ad mare Rubrum positis, apud quos fama vigebat, magno quondam maris recessu, fundum coloris "viridis apparuisse, et rursum mare refluum in priorem locum esse restitutum, Diod. Sicul, lib. III. His igitur dedisti devorandos pisces Ægyptiorum carnibus saginatos.

15. Dirupisti fontes : Chald. scissa rupe elicuisti fontem. Fluvios Ethan : Hier. flumina fortia, Jordanem et torrentes Arnon, Numer., xxi, 14 ; Deuter., ii, 36 ; Jos., iii. : et ita Chald.

16. Fabricatus es : Hier. ordinasti luminaria et solem.

17. Æstatem et ver : Hier. et hiemem.

18. Memor esto hujus (rei) nempe quod inimicus Antiochus, Nicanor, dii, I Machab., viixivxvImproperavit Domino, tanquam imbecilli, nec valenti tueri plebem suam, Sennacherib ! instar dicentis : Quis Deus eruet vos de manu mea ? quod exemplum Judas Machabaeus memoravit, I Machab., vii, 41. Incitavit : Hier. blasphemavit.

19. Animas confitentes : animam eruditam lege tua. Animas pauperum... Hier. vitæ pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum. Quo magis se pauperes abjectosque putant, eo apud Deum clariores.

20. Repleti sunt... Hebr. tenebrosa loca terræ violentia repleta sunt, nullæ jam latebrae ab hostium incursihus securæ sunt.

21. Ne avertatur humilis : ne pauper repulsam passus, confusus abeat.

(a) Var. : [Al. fontes et torrentes.] — (b) Luminare, — (c) Deest subrutæ. — (d) Deest et.

 

224

 

23. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.

Ne obliviscaris voces hostium tuorum : sonitus adversariorum tuorum ascendit jugiter.

23. Superbia : Hier. sonitus, superbæ voces semper increscunt : « dum tu differs pœnas, illi proficiunt in blasphemiis, » Hier. ad Sun. et Fret.

PSALMUS LXXIV.
MORALIS.

Ad superbos, ne extollantur ; sed Deum fausta æque et adversa pro sua æquitate temperantem agnoscant.

VERSIO VULGATA.

1. In finem : Ne corrumpas, Psalmus

Cantici Asaph.

2. Confitebimur tibi, Deus : confitebimur, et invocabimus nomen tuum.

Narrabimus mirabilia tua : 3. cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

4. Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.

5. Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.

6. Nolite extollere in altum cornu vestrum : nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, ut (a) non disperdas, Psalmus Asaph Cantici.

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur : et juxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua.

Cum accepero tempus (b), ego recta judicabo.

Dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis : ego appendi columnas ejus. Semper.

Dixi inique agentibus : Nolite inique agere ; et impiis : Nolite exaltare cornu.

Nolite extollere (c) in excelsum cornu vestrum, loquentes in cervice veteri.

Quia neque ab oriente, neque ab occidente : neque a solitudine montium.

1. Ne corrumpas : ne disperdas ; ut supra, Psal. lvi, et aliis.

2. Et invocabimus nomen tuum : et prope est nomen tuum, tu præsens auxiliator. At Hier. Juxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua, te tantum extollent, quam est nomen tuum inclytum. Cum accepero tempus. Loquitur Deus : Tempore opportuno recte judicabo, justa decernam.

4. Liquefacta est terra : debilitata, exinanita defluxit ad nihilum, prævalente iniquitate.

6. Nolite loqui : Hier. loquentes in cervice veteri, id est in contumacia pridem genti insita.

7. Neque à desertis montibus : supple, veniet vobis auxilium.

(a)Var. : Deest ut. — (b) [Hebr, condictum.] — (c) Exaltare.

 

225

 

8. Quoniam Deus judex est.

Hunc humiliat, et hunc exaltat : 9. quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto.

Et inclinavit et hoc in hoc : verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.

10. Ego autem annuntiabo in sæculum : cantabo Deo Jacob.

11. Et omnia cornua peccatorum confringam : et exaltabuntur cornua justi.

Sed Deus judex : hunc humiliabit, et hunc exaltabit.

Quia calix in manu Domini est vino mero usque (a) ad plenum mixtus, et propinabit ex eo : verumtamen fæces ejus epotabunt (b) bibentes omnes impii terræ.

Ego autem annuntiabo in sempiternum : cantabo (c) Deo Jacob.

Et omnia cornua impiorum confringam : et (d) exaltabuntur cornua justi.

9. Calix in manu Domini : ultio, calix iræ, indignationis, Isa., li, 17, 22 ; calix mæroris et tristitiæ, Ezech., xxiii, 33. Vini meri : et hoc ad ultionem pertinet. Ebrietate enim et dolore repleberis, Ezech., ibid. et apud Jerem., li, 7. Calix aureus Babylon in manu Domini : de ejus vino bibent gentes. Plenus, calix plenus plenam ultionem designat : Calicem bibes profundum et latum, Ezech., xxiii, 32. Plenus mixto : Hier. vino mero usque ad plenum mixtus, in regionibus æstu torrentibus, ubi erant vina fervidissima, non bibebant, ac nequidem condebant (quod in usu est etiamnum per Italiam) nisi aliqualiter temperata : unde vulgaris potio Græcis x-oim ;, hoc est mixtio, dicebatur. Alii sic volunt intelligi, ut calicem Deus teneat non vino simplice, sed rebus aliis vino mero mixtis atque infusis plenum, quibus Sat nocentius. Et inclinavit... Hier. propinavit ex eo, calice scilicet. Fæx ejus : Hier. fæces ejus epotabunt, etc. Bibes illum, et epotabis usque ad fæces, Ezech., xxiii, 34. Usque ad fundum potasti, usque ad fæces, Isa., li, 17. Erat ergo illa mixtio quam Deus propinabat : et amplissima, pleno videlicet calice : et fervidissima, vinumque merum redolens : et turbida fæcibus, quam tamen ad imum haurire peccatores cogerentur, neque ullam partem divinæ ultionis effugerent.

(a) Var. : Domini, et vino meraco. — (b) Potabunt. — (c) [Hebr. Psallam.] — (d) Deest et.

PSALMUS LXXV.
EUCHARISTICUS.

Victoria de hostibus parta, quales multæ fuere sub Davide : II Reg., v, vni, x. Asaphus, optimi regis nomine, Deo Israelis epinicium canit.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, in laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.

2. Notus in Judæa Deus : in Israel magnum nomen ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, in carminibus (a), Psalmus Asaph Canticum.

Cognoscitur in Judæa Deus ; in Israel magnum nomen ejus.

1. Ad Assyrios : deest quidem in Hebr. sed repeti potuit, Assyriis sub Ezechia per angelum cæsis.

2. In Judæa : Hebr. in Juda, magnus quidem Deus in universo Israele,

(a) Var. : Psalteriis.

 

226

 

3. Et factus est in pace locus ejus : et habitatio ejus in Sion.

4. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum.

5. Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis : 6. turbati sunt omnes insipientes corde.

Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8. Tu terribilis es, et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.

9. De cœlo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit.

10. Cum exurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

Et erit in Salem tabernaculum ejus, et habitatio ejus in Sion.

Ibi confringet volatilia arcus (a), scutum, et gladium, et bellum. Semper.

Lumen tu es magnifice a montibus captivitatis.

Spoliati sunt superbi corde : dormitaverunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas.

Ab increpatione tua, Deus Jacob : consopitus est currus, et equus.

Tu terribilis es, et quis stabit adversum te ? ex tunc ira tua.

De cœlo annuntiabis (b) judicium : terra timens (c) tacebit.

Cum surrexerit ad judicandum (d) Deus, ut salvos faciat omnes mites terræ. Semper.

sed maximo Judæ notus jam regiæ tribui, ac Davidis victoriis nobilitate.

3. In pace : Hebr. in Salem, quæ est Jerusalem, Gen., xiv, 18, a pace sic vocata, Hebr., vii, 2. Locus ejus : propter arcam eo a Davide translatam, et in Sione collocatam.

4. Ibi confregit potentias... Hier. volatilia arcus, sagittas ; inde nobis auxilium quo arma hostium viresque confregimus : ibi arma et manubias hostium, in memoriam præstiti a Deo auxilii, consecravimus ; quod factum a Davide, IIReg., viii, 7, 11, 12, etc.

5. Illuminans tu mirabiliter : Hier. lumen tu es, etc, a quo illustramur ingente gloria. A montibus æternis. · cœlis : Hier. a montibus captivitatis. Alii, prædæ : à montibus Syriæ, et aliorum quibus olim prædæ fuimus. Inde ergo nobis lux, ubi quondam captivi fueramus, Judic, iiiii.

6. Turbati sunt : Hier. spoliati sunt superbi corde. Dormierunt somnum : inertes et veluti somnolenti : sicut vers. 7. Nihil invenerunt... Hier. non invenerunt omnes viri exercitus manus suas. Velut in somnis magna moliri videmur, casso conatu, tales hostium nisus. Notum illud Poetæ de Turno, Ac velut in somnis, etc, Æneid., xii, sub finem ; vel, parte exercitus cæsa, et somnum mortis dormiente, reliqui conterriti, nec pugnare potuerunt. Simili comparatione usus est Isaias cap. xxix. 7, 8. Porro Vulgatæ sensus obvius, sed contextu ! parum congruit.

7. Dormitaverunt : Hier. consopitus est currus, et equus, id est, nihil egit, cessavit, evanuit.

8. Quis resistet ?..., ex tunc : ex quo apparet ira tua : quis resistet tibi ? Hier. quis stabit adversum te ?

9. Auditum fecisti : Hier. annuntiabis. Terra tremuit ; idem : timens tacebit, te de cœlo intonante.

10. Mansuetos : Israelitas mites et humiles, unoque Deo nixos.

(a) Var. : [Hebr. Diaboli arcum.] — (b) [Auditum fecisti.] — (c) Et. — (d) Ad judicium.

 

227

 

11. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi : et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

12. Vovete, et reddite Domino Deo vestro : omnes qui in circuitu ejus affertis munera.

Terribili 13. et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.

Quia ira hominis confitebitur tibi : reliquiis iræ (a) accingeris.

Vovete, et reddite Domino Deo vestro : omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent dona terribili.

Auferet (b) spiritum ducum : terribili regibus terræ.

11. Cogitatio hominis : Hier. ira hominis. Confitebitur : id est, cedet in laudem tuam. Reliquiæ cogitationis : Hier. reliquiis iræ accingeris, ut ornamento ; tibi erunt decori. Sensus est : Qui prius irascebantur et fremebant sub hostili jugo, nunc tuas canunt laudes, ac si quid irarum dolorisque superest, tibi laudi vertet, deletis ad internecionem hostibus.

12. Affertis munera : Hier. offerent dona terribili.

13. Spiritum : animum, consilium. Sic Sauli, sic Nabuchodonosor !, aliisque superbis ducibus Deus mentem eripuit.

(a) Var. : Irarum. — (b) Auferenti.

PSALMUS LXXVI.
CONSOLATORIUS.

Rebellante Absalomo, Davide ad Domini judicia contremiscentej Asaphus, pii regis nomine, hoc carmen edidit. Certe ad versum usque 12, persona quædam singularis inducitur, eaque quæ Psalmos confecerit. Vide vers. 7, ex Hebr. Reliquus Psal. a vers. 14, afflicti reficit animum, ex recordatione Dei populum ab Ægyptiaca servitute liberantis. Convenit etiam populo a Nabuchodonosor afflicto, ex miraculis in suam olim gratiam factis spem erigenti.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, pro Idithun, Psalmus Asaph.

2. Voce mea ad Dominum clamavi : voce mea ad Deum, et intendit mihi.

3. In die tribulationis meæ Deum exquisivi : manibus meis nocte contra eum : et non sum deceptus.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro (a) Idithun, Psalmus Asaph.

Voce mea ad Dominum exclamavi (b) ; voce mea ad Dominum (c), et exaudivit me (d).

In die tribulationis meæ Deum exquisivi (e) ; manus mea nocte extenditur, et non quiescit.

1. Pro Idithun. Psalmus Asaph : ita Hebr. et omnes interpretes : quo demonstrari videtur carmen hoc ab Asapho compositum, atque Idithuno traditum ; quo etiam sensu in titulo Psalmi xxxviii legimus : Pro Idithun, canticum David, ut supra diximus.

3. Manibus meis nocte... Hier. manus mea nocte extenditur, et non quiescit.

(a) Var. : Super. — (b) Ad Deum, et clamavi. — (c) Deum. — (d) [Hebr. et præbuit mihi aurem.] — (e) Dominum requisivi.

 

228

 

Renuit consolari anima mea : 4. memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

5. Anticipaverunt vigilias oculi mei : turbatus sum, et non sum locutus.

6. Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.

7. Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

8. Numquid in æternum projiciet Deus : aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?

9. Aut in finem misericordiam

Noluit consolari anima mea. Recordans Dei conturbabar : loquebar in memetipso, et deficiebat spiritus meus. Semper.

Prohibebam (a) suspectum oculorum meorum : stupebam et non loquebar.

Recogitabam dies antiquos, annos sæculorum.

Recordabar psalmorum meorum (b) in nocte, cum corde meo loquebar, et scopebam (c)spiritum meum.

Ergone in æternum (d) projiciet Dominus, et non propitiabitur (e) ultra ?

Ergone complebit (f) usque in

4. Et delectatus sum... Quantum in peccatis meis fuit, nullam invenire potui consolationem : rursum cogitavi de Deo, et misericordia ipsius delectatus sum, at Hier. ex Hebr. aliter : Memor fui Dei, et conturbabar. Qui olim, afflictus quamvis, audito Dei nomine respirabam, nunc minis ejus territus, divini nominis recordatione conturbor : nempe consideravi mansuetudinem ipsius, consideravi pietatem, consideravi munditiam, et videns meipsum immundum, vehementer conturbabar. Comm. Hier. Et exercitatus sum, et defecit spiritus meus Hier. in Comment. In Hebræo melius habet : Loquebar in memetipso, et defecit spiritus meus : quod etiam ita vertit hic ipse Hier. sensusque est : Homo anxius ac tremens, suis se ipse cogitationibus conficit.

5. Anticipaverunt vigilias oculi mei. Comm. Hier. : in Hebræo aliter habet : Prohibebam, suspectum oculorum meorum : constupebam, et non loquebar ; ac sic ipse vertit hic. Idem. in Comm. : « Quod dicit, hoc est : Considerans peccata mea, oculos ad cœlum erigere non audebam : propterea sperabam, timebam, loqui non poteram. » Hebr. ad verbum : Tenuisti vigilias oculorum meorum : seu, tenuisti in custodiis oculos meos, ut ne palpebras quidem possem attollere.

6. Cogitavi dies antiquos : Lege Hier. : Cum præsentia omnia nil nisi horrorem injicerent, priscorum sæculorum miracula revolvebam, quibus sustentarem spem meam : vide vers. 14.

7. Et meditatus sum : Hier. recordabar psalmorum, cui Hebr. congruit : quærebam solatium in recordatione suavissimorum carminum, quæ, te auctore, cecini. Et exercitabar : Hier. nocte loquebar cum corde meo, cum corde meo garriebam : Septuaginta, ΐίολέσχουν. Vana et confusa animo volutabam, abreptus incerto cogitationum æstu. Scopebam : scrutabar spiritum meum : alii, ventilabam : hac illacque versabam : profundissimis et acutissimis curis me ipse conficiebam. At Septuaginta wwaXXcv, garriebam animum meum : cogitationes meas secabam quasi sarculo, Hier. ad Sun. et Fret. Quæ modo probaveram, eadem improbabam rursus, eodem ubique sensu, eadem animi fluctuatione.

8. Non apponet ut complacitior sit adhuc ? Hier. non propitiabitur ultra ?

9. Abscindet. · adde ut apud Hier. : Consummabitur verbum de generatione in

(a) Var. : [Hebr. comprehendisti.] — (b) [Hebr. carminis mei.] — (c) Scrutabar. — (d) [Hebr. in sæcula.] — (e) Repropitiabitur. — (f) Complevit.

 

229

 

suam abscindet, a generatione in generationem ?

10. Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?

11. Et dixi : Nunc cæpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi.

12. Memor fui operum Domini : quia memor ero ab initio mirabilium tuorum,

13. Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14. Deus, in sancto via tua : quis Deus magnus, sicut Deus noster ? 15. Tu es, Deus, qui facis mirabilia.

Notam fecisti in populis virtutem tuam : 16. redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17. Viderunt te aquæ, Deus, viderunt te aquæ, et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi.

18. Multitudo sonitus aquarum : vocem dederunt nubes.

Etenim sagittæ tuæ transeunt :

finem misericordiam suam ? consummabitur verbum de generatione in generationem (a) ?

Numquid oblitus est misereri Deus ? aut complebit furore misericordiam suam (b) ? Semper.

Et dixi : Imbecillitas mea est : hæc (c) commutatio dexteræ Excelsi.

Recordabor cogitationum Domini : reminiscens antiqua mirabilia tua.

Et meditabor in omni opere tuo, et adinventiones tuas loquar.

Deus, in sancto via tua, quis Deus magnus, ut Deus ?

Tu es Deus faciens mirabilia : ostendens (d) in populis potentiam tuam.

Redemisti in brachio populum tuum, filios Jacob et Joseph. Semper.

Videntes te aquæ, Deus, videntes te aquæ parturierunt, et commotæ sunt abyssi.

Excusserunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, et sagittæ tuæ discurrebant.

Vox tonitrui tui in rota, appa-

generationem ? id est, oracula ejus quæ totie3 fausta audivimus, penitus desierant ; nec spes ulla super.

11. Et dixi : Nunc cæpi : Hier. hic et in Comment. In Hebræo aliter habet : Et dixi : Imbecillitas mea ; id est, hoc quod patior, non est de crudelitate Dei, sed de peccatis meis. Hæc mutatio : id est, Dei est res turbidas immutare : inde expectanda ? sunt vices.

13. Exercebor... Hier. adinventiones tuas loquar, sapientiæ tuæ arcana, et ad salutem nostram excogitata consilia.

14. In sancto via tuo, : viæ tuæ sanctæ.

17. Viderunt te aquæ..... Psal. cxiii, 3 : Mare vidit, et fugit, etc. Ex hoc incipit graphice describere transitum maris Rubri : infra vers. 20.

18. Multitudo sonitus aquarum, recedentium, ac statim in Ægyptios refluentium : at Hier. excusserunt aquas nubila, id est, effuderunt imbres. Etenim sagittæ : Hier. et sagittæ tuæ (fulmina) discurrebant ; Dominus enim respiciebat Ægyptios per columnam ignis et nubis, et pugnabat contra eos, Exod., xiv, 24, 25.

(a) Var. Et generatione. — (b) Misericordias [pietates] suas. — (c) Mea est hæc ? — (d) [Hebr. innotescens.]

 

230

 

19. Vox tonitrui tui in rota.

Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ : commota est, et contremuit terra.

20. In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis : et vestigia tua non cognoscentur.

21. Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.

ruerunt (a) fulgura tua orbi ; concussa, et commota est terra.

In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis ; et vestigia tua non sunt agnita.

Deduxisti quasi gregem populum tuum : in manu Moysi et Aaron.

19. Vox tonitrui tui in rota : instar rotæ rapido discurrentia, sive Deus revera intonuit, ut textus Exodi significare videtur ; sive iram ejus tonitrui ac fulguris imagine, Psalmi auctor designat, ut Psal. xvii, 14.

20. In mari via tua : qua tu populum deduxisti, dux ipse itineris et ante eos gradiens, Exod., xiii, 21, etc.

(a) Var. : [Hebr. Illuxerunt.]

PSALMUS LXXVII.
HORTATORIUS ET INCREPATORIUS.

Ad decem tribus, ne agnito Davide, et in unum semel cum Juda coalitæ, II Reg., v, 1, 5, a Davide, ejusque posteris desciscant. Hæc autem sanctus Asaph cecinit, præscius futurorum. Namque inerant jam inde ab ipsis Davidis initiis inter Judæ tribum et reliquas, æmulationis ac discordiæ semina : cum in Hebron regnantem Davidem super Judam cæteri, bello etiam illato, repellerent, et Isboseth regem sequerentur, II Reg., iiiii. Victo quoque Absalomo, Judæ tribu facile ad obsequium redeunte, cæteri Israelitæ tardissimi ac postremi omnium resipuerunt, II Reg., xix, 11 et seqq., 40 et seqq. Quin etiam paulo post : Seba vir Jemineus cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Israel. Igitur separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba : viri autem Juda adhæserunt regi suo. II Reg., xx, 1, 2. Adeo invidebant tribui Juda, quod una non modo singulis, verum etiam omnibus, et numero et gloria clarior potiorque haberetur, attributa etiam nuper ad cumulum regia dignitate, civitate regia, sacris etiam ; quæque gloria gentis erat, arca Dei, temploque. His igitur irarum fomitibus in æterna dissidia proni videbantur, ut postea contigit, Jeroboamo duce, cum decem tribus a fratribus, et Davidis familia se abruperunt. Hæc ergo cogitans Asaph, hortatur has tribus ut in fide perstent. Causas autem has maxime commemorat : quod Deus Davidem elegerit : quod Jerosolymis et in ipsa Sione civitatem David sedem arcæ elegerit : quod ibidem ipse David Iocum futuri templi designant, II Reg., xxiv, 25, et I Paral., xxi, 22, et II Paral., in, 1, etc. : quod hujus templi extructio Davidis Salomoni filio reservata esset : idque repulsa Silo, vetere arcæ sede, ne Ephraimitæ quorum in sorte erat, ea superbirent. Sic decem tribus Davidis familiæ arctissimis, cum civilibus, tum etiam religionis vinculis, conjungebat : quas etiam causas refert Abias Roboami filius, cur decem tribus ad se, Davidicamque stirpem reverterentur. II Paral., xiii, 5 et seq.

VERSIO VULGATA.

1. Intellectus Asaph.

Attendite, popule meus, legem

VERSIO S. HIERONYMI.

Eruditio (a) Asaph.

Ausculta, populus meus, legem

1. Intellectus Asaph : Psalmus revera singulari consideratione dignissimus, unde

(a) Var, : Eruditionis [eruditiones.]

 

231

 

meam : inclinate aurem vestram in verba oris mei.

2. Aperiam in parabolis os meum : loquar propositiones ab initio.

3. Quanta audivimus et cognovimus ea : et patres nostri narraverunt nobis.

4. Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera.

Narrantes laudes Domini, et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

5. Et suscitavit testimonium in Jacob : et legem posuit in Israel.

Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis : 6. Ut cognoscat generatio altera.

Filii qui nascentur : et exurgent, et narrabunt filiis suis,

7. Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei : et mandata ejus exquirant :

8. Ne fiant sicut patres eorum : generatio prava et exasperans,

Generatio, quæ non direxit cor suum : et non est creditus cum Deo spiritus ejus.

9. Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum : conversi sunt in die belli.

meam : inclinate aurem vestram ad verba oris mei.

Aperiam in parabola os meum : loquar ænigmata antiqua.

Quæ audivimus et cognovimus, et patres nostri narraverunt nobis.

Non sunt abscondita a filiis eorum, a generatione sequenti.

Narrantes laudes Domini, et potentiam ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.

Statuit contestationem in Jacob, et legem posuit in Israel, quæ mandavit patribus nostris, ut docerent filios suos.

Ut cognosceret generatio subsequens : filii nascituri surgent, et narrabunt filiis suis :

Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur cogitationum (a) Dei, et mandata ejus custodiant :

Et non sint sicut patres eorum, generatio declinans, et provocans (b) : generatio quæ non præparavit cor suum, et non credidit Deo spiritus ejus.

Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, terga verterunt in die belli.

sic incipit : Attendite ( propheta loquitur ) popule meus : populares mei. Legem meam : doctrinam meam.

2. In parabolis... Aliud dicit : aliud innuit : ac præteritorum specie futura præsagit : id quoque ex persona Christi, Matth., xiii, 35. Propositiones ab initio : abscondita a constitutione mundi, Matth., ibid. Mysteria antiqua ab Abrahamo et. Iacobo patrum traditione collecta, et posteris tradita.

8. Exasperans : Hier. provocans, contumax, perduellis. Non direxit cor suum : rectum non habuit. Non est creditus... Hier. non credidit Deo spiritus ejus.

9. Filii Ephrem. Cur Ephremitas hic potissimum commemoret, hæ causæ sunt : quod Josephi tribus, propter ipsum Josephum, Deo dilectissima videretur : quod Josephi filius Ephraim, Dei nutu, Manassi, primogenito licet, antepositus, Gen., xlviii, Π, etc, quod jam inde ab initio, Ephraimitæ fortitudine ac viribus prævalerent, Deuter., xxxiii, 17, quo factum est, ut ab ipso Davide, fortitudo capitis sui, ac regni firmamentum haberentur, Psal. lix, 9, quod denique futurum, ut sub Roboamo tribus desciscerent hortatore Jeroboamo Ephraimita, ipsaque

(a) Var. : Cognationum [Hebr. adinventionum.] — (b) Emittentes.

 

232

 

10. Non custodierunt testamentum Dei : et in lege ejus noluerunt ambulare.

11. Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus, quæ ostendit eis.

12. Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

13. Interrupit mare, et perduxit eos : et statuit aquas quasi in utre.

14. Et deduxit eos in nube diei : et tota nocte illuminatione ignis.

15. Interrupit petram in eremo : et adaquavit eos velut in abysso multa.

16. Et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas.

17. Et apposuerunt adhuc peccare ei : in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

18. Et tentaverunt Deum in cordibus suis : ut peterent escas animabus suis.

19. Et male locuti sunt de Deo : dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?

20. Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt ;

Non custodierunt pactum Dei sui (a), et in (b) lege ejus noluerunt ingredi.

Et obliti sunt commutationum ejus (c), et mirabilium ejus quæ ostendit eis.

Coram patribus eorum fecit mirabilia : in terra Ægypti, in regione Taneos.

Divisit (d) mare, et transduxit eos, et stare fecit aquas quasi acervum.

Et duxit eos in nube per diem, et tota nocte in lumine ignis.

Scidit petram in deserto, et potum dedit quasi de abyssis magnis.

Et eduxit rivos de petra, et elicuit quasi flumina aquas.

Et addiderunt ultra peccare ei, ut provocarent Excelsum in invio.

Et tentaverunt Deum in cordibus suis : petentes cibum animæ suæ.

Et loquentes contra Deum, dicebant : Numquid poterit Deus ponere (e) mensam in solitudine ?

Ecce percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt.

novi regni Israelitici sedes Samariæ in sorte tribus Ephraim collocanda esset. Unde passim in prophetis scissæ tribus, Ephraim nomine vocantur. Intendentes arcum : Ephraimitæ habiti jaculatores egregii. Conversi sunt in die belli : sæpe in fugam acti a Davide cum sociis tribubus, II Reg., ii. Denique sub Abia a paucis fusi sunt, II Paral., xiii, 15, etc.

14. Et deduxit eos in nube diei : per diem : eadem columna nubis, per diem præbente umbraculum, nocte facis instar, prævia : vide Exod., xiii, 21, etc.

15. Velut in abysso multa : quasi ex aquis profundis, sic ex silice potum præstitit.

16. Deduxit tanquam flumina......aqua enim populum peregrinantem sequebatur : unde Paulus affirmat spiritualem petram ipsos consecutam, quæ perennem aquam deduceret, I Cor., x, 4.

17. In inaquoso : in deserto, et ita passim.

20. Quoniam percussit : Hier. ecce percussit.

(a) Var. : Deest sui. — (b) Et in. — (c) Cogitationum [ Hebr. adinventionum.] — (d) [Hebr. disrupit. —(e) Parare.

 

233

 

Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?

21. Ideo audivit Dominus, et distulit : et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel :

22. Quia non crediderunt in Deo : nec speraverunt in salutari ejus.

23. Et mandavit nubibus desuper, et januas cœli aperuit.

24. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cœli dedit eis,

25 Panem angelorum manducavit homo : cibaria misit eis in abundantia.

26. Transtulit Austrum de cœlo, et induxit in virtute sua Africum.

27. Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

28. Et ceciderunt in medio castrorum eorum : circa tabernacula eorum.

29. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis : 30. non sunt fraudati a desiderio suo.

Adhuc escœ eorum erant in ore ipsorum : 3 i. et ira Dei ascendit super eos :

Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.

Numquid et panem poterit dare, aut præparare (a) carnem populo suo ?

Ideo audivit Dominus, et non distulit, et ignis accensus est in Jacob, et furor ascendit in Israel.

Quia non crediderunt in Deo : nec habuerunt fiduciam in salutari ejus.

Et præcepit nubibus desuper, et portas cœli aperuit.

Et pluit super eos manna, ut comederent, et triticum cœli dedit eis.

Panem fortium comedit vir : cibaria misit eis (b) in saturitatem.

Abstulit Eurum de cœlo, et induxit in fortitudine sua Africum.

Et pluit super eos quasi pulverem carnes (c), et quasi arenam maris volatilia pennata.

Et ceciderunt in medio castrorum eorum : in circuitu tabernaculorum eorum.

Et comederunt, et saturati sunt nimis : et desiderium eorum attulit eis.

Non indiguerunt de cupiditate sua (d) ; cum adhuc cibus esset in ore eorum.

Furor ergo Dei ascendit super eos ; et occidit pingues eorum, et electos Israel incurvavit.

21. Distulit : ne tam cito in terram promissionis intrarent ; at Hebr. excanduit ; quam vocem Vulgata vertit, sprevit ; infra 59, 62.

24. Panem cœli : Hier. triticum cœli, a cœlo : quasi messem ab alto provenientem.

25. Panem angelorum : tanquam per angelos ministratum : Theodor. Hebr. panem fortium.

26. Austrum : Hier. Eurum, ventum a mari flantem, Numer., xi, 31.

27. Volatilia : coturnices, de quibus ibid.

30. Adhuc escœ eorum : ipsissima verba, Numer., xi, 33.

31. Impedivit : Hier. incurvavit, id est, prostravit ; adverte autem iram

(a) Var. : Parare. — (b) Illis. — (c) Carnem. — (d) [Hebr. nondum expleverunt desiderium suum.]

 

234

 

32. In omnibus his peccaverunt adhuc : et non crediderunt in mirabilibus ejus.

33. Et defecerunt in vanitate dies eorum : et anni eorum cum festinatione.

34. Cum occideret eos, quærebant eum : et revertebantur, et diluculo veniebant ad eam.

35. Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum : et Deus excelsus redemptor eorum est.

36. Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua, mentiti sunt ei.

37. Cor autem eorum non erat rectum cum eo : nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38. Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum : et non disperdet eos.

Et abundavit ut averteret iram suam : et non accendit omnem iram suam.

39. Et recordatus est quia caro sunt : spiritus vadens, et non rediens.

40. Quoties exacerbaverunt eum in deserto : in iram concitaverunt eum in inaquoso ?

41. Et conversi sunt, et tentaverunt Deum : et sanctum Israel exacerbaverunt.

42. Non sunt recordati maniis ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis.

43. Sicut posuit in Ægypto signa

In omnibus his peccaverunt ultra ; et non crediderunt in mirabilibus ejus.

Et consumpsit in vanitate dies eorum, et annos eorum velociter.

Si occidebat eos, tunc requirebant (a) eum, et convertebantur, et diluculo consurgebant ad Deum.

Et recordabantur quia Deus fortitudo eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

Et lactaverunt (b) eum in ore suo, et in (c) lingua sua. mentiti sunt ei.

Cor autem eorum non erat firmum cum eo : nec permanserunt in pacto ejus.

Ipse vero misericors propitiabitur iniquitati, et non disperdet.

Multumque avertit iram suam, et non suscitavit totum furorem suum.

Sed (d) recordatus est quia caro essent ; spiritus vadens, et non revertens.

Quoties provocaverunt eum in deserto : afflixerunt eum in solitudine ?

Et conversi sunt, et tentaverunt Deum ; et sanctum Israel concitaverunt.

Non sunt recordati manus ejus : diei (e) qua redemit eos a (f) tribuente.

Qui fecit in Ægypto signa sua,

incipientem ab optimatibus et divitibus, quippe qui superbius rebellabant.

32. In omnibus his : inter ipsa supplicia peccaverunt.

34. Diluculo : festinanter.

36. Dilexerunt : Hier. blanditi sunt.

38. Abundavit : multum, id est longe : Hier. avertit iram suam.

39. Spiritus vadens.....Ut ventus vadit et non redit, ita vita hominis, brevis ævi.

41. Conversi sunt : redierunt ad peccata.

(a) Var. : Quærebant. — (b) [Al. alienaverant.] — (c) Deest in. — (d) Et. — (e) Die, — (f) De.

 

235

 

sua, et prodigia sua in campo Taneos.

44. Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.

45. Misit in eos cænomyiam, et comedit eos : et ranam, et disperdidit eos.

46. Et dedit ærugini fructus eorum : et labores eorum locustæ.

47. Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina.

48. Et tradidit grandini jumenta eorum : et possessionem eorum igni.

49. Misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem : immissiones per angelos malos.

50. Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum : et jumenta eorum in morte conclusit.

51. Et percussit omne primogenitum in terra, Ægypti : primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.

52. Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto.

53. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt : et inimicos eorum operuit mare.

et ostenta sua in regione Taneos.

Qui convertit in sanguinem fluvios eorum, et rivos eorum, ne (a) biberent.

Qui immisit in eis (b) omne genus muscarum, ut comederent eos ; et ranas, ut disperderent eos.

Qui dedit brucho germen eorum, et laborem eorum locustæ.

Qui occidit in grandine vineas eorum, et sycomoros eorum in frigore.

Qui tradidit grandini pascua eorum, et jumenta eorum volucribus (c).

Qui misit in eos iram furoris sui : indignationem, et comminationem et angustiam : immissionem angelorum malorum.

Munivit semitam furori suo : non pepercit a morte animæ eorum ; et animantia eorum pesti tradidit.

Et percussit omne primogenitum in Ægypto : principium partus (d) in tabernaculis Cham.

Et tulit velut oves populum suum, et minavit eos sicut gregem in deserto.

Et eduxit eos cum fiducia et absque timore : inimicos autem eorum operuit mare.

44. Imbres eorum : Hier. rivos, nec tantum fluviales aquas, sed etiam quæ ex pluvia colliguntur, vertit in sanguinem.

43. Cænomyiam : Hier. omne genus muscarum.

49. Immissiones per angelos malos : pœnas ab angelis malis immissas.

50. Viam fecit semitæ : Hier. munivit semitam iræ suæ, fecit inevitabilem iram. In morte conclusit : Hier. pesti tradidit,

51 Laboris : doloris ; Hier. partus, id est, primogenitos : sic Jacob Ruben primogenitum, principium doloris sui, sive initium curarum vocat, Genes., xlix, 3. Tabernaculis Cham : Ægypto, a filiis Cham habitate, Genes., x, 6 ; Psal.civ, 23.

83. In spe, et non timuerunt : Hier. cum fiducia et absque timore.

(a) Var. : Ut non. — (b) Eos. — (c) [Hebr. diabolis.] — (d) [Hebr. doloris.]

 

236

 

54. Et induxit eos in montem sanctificationis suæ : montem, quem acquisivit dextera ejus.

Et ejecit a facie eorum gentes : et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.

53. Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.

56. Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum : et testimonia ejus non custodierunt.

57. Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum : conversi sunt in arcum pravum.

58. In iram concitaverunt eum in collibus suis : et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.

59. Audivit Deus, et sprevit : et ad nihilum redegit valde Israel.

60. Et repulit tabernaculum Silo : tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

61. Et tradidit in captivitatem virtutem eorum : et pulchritudinem eorum in manus inimici.

Et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum : montem istum quem possedit dextera ejus.

Et ejecit a facie eorum gentes : et possidere eos fecit in funiculo hæreditatem. Et collocavit in tabernaculis eorum tribus Israel.

Et tentaverunt, et provocaverunt Deum excelsum : et testimonia ejus non custodierunt.

Et aversi (a) sunt, et prævaricati sunt ut patres eorum : incurvati sunt quasi arcus inutilis.

Et provocaverunt eum in excelsis suis ; et in sculptilibus suis ad æmulandum (b) concitaverunt.

Audivit Deus, et non distulit, et projecit vehementer Israel.

Et reliquit tabernaculum Silo : tentorium quod collocavit inter homines.

Tradidit (c) in captivitatem gloriam (d) suam, et decorem suum in manu hostis.

54. Montem sanctificationis : Ηίer. terminum sanctificatum suum, in regionem a se sanctificatam : ofo ;, Septuaginta ; quæ vox et montem et terminum significat. Montem.....terram promissam, excelsam et nobilem : sic in cantico Mariæ, Exod., xv, 17. Vel totam terram a nobiliori parte appellat, a monte Sion, scilicet quem acquisivit dextera ejus, prælio et victoriis.

56. Et tentaverunt..... Memoratis populi rebellionibus in deserto, transgreditur ad eas quæ sub judicibus, ac deinceps contigerunt.

57. Conversi sunt.....Hier. quasi arcus inutilis ; Hebr. dolosus, qui intendentem fallit ictu debili : sic illi, bene instituti licet, a scopo aberrarunt. Vel : « Arcus perversus est, qui dum contra inimicos sagittam putatur jacere, sauciat tenentem : sic et Judæi, qui in Deum liberatorem suum iniquas jaculabantur verborum sagittas. » Comm. Hier. in hunc Psalmum.

58. In collibus suis : Hier. excelsis, ubi sacrificabant : tacite increpat rebellaturas tribus, quæ relicto templo, sibi fana in excelsis fecerint, III Reg., xii, 31, etc. 89. Sprevit : Hebr. excanduit, ut supra, 21, et infra, 62.

60. Tabernaculum Silo : quod erat in Ephraim : nempe, ut ostenderet se Jerusalem elegisse, abjecto Epbremitarum loco.

61. Virtutem eorum : fortitudinem ; Hebr. robur, id est, arcam fœderis, qua confidebant. Pulchritudinem eorum : Hier. decorem suum ; eamdem arcam, quæ decus erat Israelis, propter inhabitantem Deum, captaque est a Philistæis, cæsis

(a) Var. : Reversi. — (b) Add. eum. — (c) Et tradidit. — (d) Virtutem.

 

237

 

62. Et conclusit in gladio populum suum : et hæreditatem suam sprevit.

63. Juvenes eorum comedit ignis : et virgines eorum non sunt lamentatae.

64. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt : et viduæ eorum non plorabantur.

65. Et excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino.

66. Et percussit inimicos suos in posteriora : opprobrium sempiternum dedit illis.

67. Et repulit tabernaculum Joseph : et tribum Ephraim non elegit.

68. Sed elegit tribum Juda : montem Sion quem dilexit.

69. Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula.

Et conclusit in gladio populum suum, et in hæreditatem suam non distulit.

Juvenes ejus devoravit ignis, et virgines ejus nemo luxit.

Sacerdotes ejus (a) gladio ceciderunt ; et viduæ ejus non sunt flete.

Et evigilavit quasi dormiens Dominus : quasi fortis post crapulam vini.

Et percussit hostes suos retrorsum ; opprobrium sempiternum dedit eis.

Et projecit tabernaculum Joseph ; et tribum Ephraim non elegit.

Sed elegit tribum Juda : montem Sion quem dilexit.

Et ædificavit in similitudine monocerotis sanctuarium suum : quasi terram fundavit illud in sæculum.

Heli filiis Ophni et Phinees, I Reg., iv, 11, ac tunc dictum : Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset area Dei, ibid., 21, 22.

62. Sprevit : Hebr. in eam excanduit.

63. Juvenes eorum comedit ignis : urbibus scilicet igni ferroque populatis, ut fit in vastitate. Non sunt lamentatae : passive, fletæ, ut vers. 6i. Inhumata, infletaque turba : ut ait poeta Æneid. xi : at Hebr. non sunt laudatæ,epithalamio scilicet : nullæ nuptiæ, ut in publico luctu.

64. Sacerdotes eorum : Ophni et Phinees. Non plorabantur : vide vers. 63. At Hebr. non plorabant, suos scilicet, sed arcam. Uxor Phinees, audita viri nece, non eum deploravit, sed ait : Translata est gloria ab Israel, etc, ut supra ad vers. 61.

65. Crapulatus a vino : quasi post gravem somnum, qualis solet esse, largiter epotis poculis.

66. Inimicos suos : Philistæos. In posteriora : in secretiori parte natium, I Reg., v, 6.

67. Tabernaculum Joseph : Silo : non elegit locum templi apud Josephi posteros, aut ei regiam potestatem attribuit.

68. Elegit tribum Juda : in regnum : Sion : in locum arcæ, et arcem regiam : vide orationem Abiæ, II Paral., xiii, 5, 8.

69. Et ædificavit sicut unicornium : quorum cornu et excelsum et unum : ut et templum Dei ; at Hebr. sicut excelsa : suppl. palatia. Sanctificium : templum a Davide designatum, a Salomone condendum, ex Nathani vaticinio, IIReg. vii, 13. In terra.....Hier. quasi terram fundavit, etc. Sicut terram in æternum voluit esse stabilem, ita etiam templum.

(a) Var. : Add. in.

 

238

 

70. Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium : de post fœtantes accepit eum.

71. Pascere Jacob servum suum, et Israel hæreditatem suam :

72. Et pavit eos in innocentia cordis sui : et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Et elegit David servum suum ; et tulit eum de gregibus ovium.

Sequentem fœtas adduxit eum, ut pasceret (a) Jacob populum ejus, et (b) Israel hæreditatem suam (c).

Qui pavit eos in simplicitate cordis sui, et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit.

70. Elegit David : deditque ei regnum in sempiternum, ipsi et filiis ejus, ut dicebat Abia Roboami filius ad rebellantes tribus, II Par., xiii, 5. De post fœtantes : Hier. sequentem fœtas. Ex pastore pecudum, pastorem hominum fecit : quæ certissima nota divinæ voluntatis a Deo ipso memoratur, II Reg., vii, 8.

(a) Var. : Pasceret in. — (b) Et in. — (c) Ejus.

PSALMUS LXXVIII.
PROPHETICUS.

Super desolatione domus sanctuarii : Chald. quod prophetico spiritu vult dictum. Melius ut videtur, polluto templo, urbe vastata ab Antiocho ; vide dicta in Psal. lxxiii, 2 et 3. Citantur I Μachab., vii, 17, ut ex antiqua scriptura ad tempora Machabaica pertinentes.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus Asaph.

Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum : posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

2. Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus cœli : carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.

3. Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Jerusalem : et non erat qui sepeliret.

4. Facti sumus opprobrium vicinis

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum Asaph.

Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum : posuerunt Jerusalem in acervos lapidum.

Dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus cœli : carnes sanctorum (a) tuorum bestiis terræ.

Effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Jerusalem : et non erat qui sepeliret.

Facti sumus opprobrium vici-

1. Polluerunt ; Non dicit excisum, sed pollutum, ut I Μachab., i, 41, 49 ; II, 12 ; iv, 38. In pomorum custodiam : in « speculam quam custodes satorum et pomorum habere consueverant, » Hier. Epist, ad Sun. et Fret. ; palatiis, ipsique urbe velut in tugurium versa ; idem Hier. ibid. et hic ex Hebræo sic vertit : In acervos lapidum. De Antiocho et sancta civitate scriptum : Succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu, I Machab., i, 33.

(a) Var. : [Hebr. misericordium.]

 

239

 

nostris : subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

5. Usquequo, Domine, irascens in finem : accendetur velut ignis zelus tuus ?

6. Effunde iram tuam in gente-, quæ te non noverunt : et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt :

7. Quia comederunt Jacob : et locum ejus desolaverunt.

8. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum : cito anticipent nos misericordiæ tuæ : quia pauperes facti sumus nimis.

9. Adjuva nos, Deus salutaris noster : et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10. Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris.

Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.

11. Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.

Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum.

12. Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum : improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.

13. Nos autem populus tuus, et

nis nostris : subsannatio et derisio his, qui in circuitu nostro sunt.

Usquequo, Domine, irasceris in finem : ardebit quasi ignis zelus tuus ?

Effunde furorem tuum super gentes quæ non cognoverunt te, et super regna quæ nomen tuum non invocaverunt.

Quia comederunt Jacob, et decorem ejus desolaverunt.

Ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum : cito (a) occupent nos misericordiæ tuæ, quia attenuati sumus nimis.

Auxiliare nobis, Deus Jesus noster, propter gloriam nominis tui : et libera nos : et propitiare peccatis nostris, propter nomen tuum.

Quare dicunt (b) gentes : Ubi est Deus eorum ? nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.

Ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui : relinque filios interitus.

Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum : opprobrium suum quod exprobraverunt tibi, Domine.

Nos enim populus tuus, et

6. Effunde iram tuam : hic et seqq. versus a Jeremiæ repetiti, x, 25.

7. Locum ejus : Hebr. habitaculum, templum : alii vertunt, decus, pulchritudinem : eodem sensu. Tempore Antiochi, Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo, Μachab., i, 41. Sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est, ibid., ii, 12. Vide etiam iv, 38, etc.

10. Ne forte dicant : Hier. quare dicunt, etc. Coram oculis nostris ultio, etc. Jungenda hæc, ut apud Hier. et Septuaginta.

11. Posside filios mortificatorum : eorum qui cæsi sunt. Sint ex nobis reliquiæ quas neci eximas. At Hier. relinque filios interitus : morti addictos licet, jube esse superstites.

(a) Var. : [Hebr. festina.] — (b) Dicent.

 

240

 

oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum.

In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

grex (a) pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sempiternum (b).

In generatione et generatione narrabimus laudes tuas (c).

(a) Var. : Et oves. — (b) In sæculum. — (c) Laudem tuam.

PSALMUS LXXIX.
DEPRECATORIUS ET PROPHETICUS.

Cæso Saule a Philistæos, quo tempore David super solo Juda regnabat in Hebron, petit adunari tribus, et populum ab hostibus vindicari ; deinde Davidis victorias, ac demum terrae sanctæ vastitatem prædicit per Nabuchodonosorem. Hinc forte apud Septuaginta titulus, Super Assyrios.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus.

2. Qui regis Israel, intende : qui deducis velut ovem Joseph.

Qui sedes super Cherubim, manifestare 3. coram Ephraim, Benjamin et Manasse.

Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

4. Deus, converte nos : et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

5. Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?

6. Cibabis nos pane lacrymarum :

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro liliis, testimonium Asaph, Canticum.

Qui pascis Israel, ausculta (a), qui ducis quasi gregem Joseph ; qui sedes super Cherubim, ostendere. Ante Ephraim et Benjamin et Manasse : suscita fortitudinem tuam, et veni ut salvos facias nos.

Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Domine, Deus exercituum, usquequo fumabis ad orationem populi tui ?

Cibasti nos (b) pane flebili, et

2. Qui regis Israel : Hebr. pastor Israel. Totum populum conjuncturus, a communi nomine Israelis, ad Josephum ac speciales quasdam familias descendit. Qui deducis velut ovem Joseph : Hier. velut gregem. Ergo tribus Joseph nondum vero cultu recesserat. Qui sedes super Cherubim : in arca fœderis. Manifestare ; imperativo, resplende.

3. Ephraim... Hæ tribus arcam sequi solebant, Num., ii, 18. Rogat ergo ut Deus ex arca eis affulgeat : pro eis autem orat, ut ostendat Davidem, non tantum pro Juda sibi conjunctissimo, sed etiam pro tribubus sibi adversantibus, esse sollicitum : præcipuæ vero erant ex Josepho oriundæ. Benjaminitas inserit Josephi filiis, Saulis ejusque filii Isboseti memor. Simul ut uno tempore commemoret totam Rachelis familiam Jacobo charissimam.

4. Ostende faciem : Hebr. illumina ; fac inde coruscare vividum lumen.

5. Servi tui : Hier. populi tui.

6. Cibabis : Hier. cibasti. Potum dabis : Hier. potasti. In mensura : Hebr. salis,

(a) Var. : [Hebr. pastor Israel, auribus percipe.] — (b) Eos.

 

241

 

et potum dabis nobis in lacrymis in mensura.

7. Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris : et inimici nostri subsannaverunt nos.

8. Deus virtutum, converte nos : et ostende faciem tuam : et salvi erimus.

9. Vineam de Ægypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.

10. Dux itineris fuisti in conspectu ejus, : plantasti radices ejus, et implevit terram.

ii. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

12. Extendit palmites suos usque ad mare : et usque ad flumen propagines ejus.

13. Ut quid destruxisti maceriam ejus : et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?

14. Exterminavit eam aper de silva : et singularis ferus depastus est eam.

lb. Deus virtutum, convertere : respice de cœlo, et vide, et visita vineam istam.

16. Et perfice eam, quam plantavit dextera tua : et super filium hominis, quem confirmasti tibi.

17. Incensa igni, et suffossa ab

potasti nos (a) in lacrymis tripliciter.

Posuisti nos contentionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.

Deus exercituum, converte nos, et ostende (b) faciem tuam, et salvi erimus.

Vineam de Ægypto tulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.

Præparasti ante faciem ejus, et stabilisti radices ejus, et replevit (c) terram.

Operti sunt montes umbra, (d) ejus, et ramis (e) illius cedri Dei.

Expandit comas suas usque ad mare, et usque ad flumen germina sua.

Quare dissipasti maceriem ejus, et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam.

Vastavit eam aper de silva, et omnes bestiæ agri depastæ sunt eam.

Deus exercituum, revertere, obsecro, respice de cœlo ; et vide et visita vineam hanc.

Et radicem quam plantavit dextera tua, et filium quem confirmasti tibi.

Succensam igni et (f) derama-

quod nomen mensuræ magnæ. Unde Hier. tripliciter, id est lacrymis nos cumulatissime satiasti : Saule et Jonatha, totoque exercitu fœde cæsis, magno populi et Davidis luctu, II Reg., i, 17, etc.

10. Dux itineris... Hebr. repurgasti ante eam, locum vacuasti quem occuparet, ejectis Chananæis ; Hier. viam præparasti.

11. Arbusta : Hebr. rami. Cedros Dei : magnas, proceras.

12. Palmites : Hier. comas, eodem sensu. Flumen : Euphraten. Davidis victoriæ a mari ad Euphraten protensæ.

14. Aper : rex Assyrius. Singularis ferus : Hier. omnes bestiæ agri.

16. Filium hominis. Hominis, deest Hebr., sed videtur subintelligendum, ex vera. 18, quanquam alii referunt ad metaphoram vitis, quasi diceret, et propaginem.

17. Et suffossa : suppl. est vitis : sed non impune : nam, peribunt. · suppl. qui eam incenderunt, ac devastarunt, sive Philistæi, sive etiam Assyrii.

(a) Var. : Eos. — (b) [Hebr. illustra.] — (c) Implevit. — (d) [Al. sub umbra.] — (e) Rami. — (f) Deest et.

 

242

 

increpatione vultus tui peribunt.

18. Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ : et super filium hominis, quem confirmasti tibi.

19. Et non discedimus a te, vivificabis nos : et nomen tuum invocabimus.

20. Domine, Deus virtutum, converte nos : et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

tam : ab increpatione faciei tuæ pereant.

Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis, quem confirmasti tibi.

Et non recedimus (a) a te : vivificabis nos, et (b) nomine tuo vocabimur.

Domine, Deus exercituum, converte nos : ostende (c) faciem tuam, et salvi erimus.

18. Virum dexteræ tuæ : Davidem a te designatum et confirmatum regem, et in ejus figura Christum.

(o) Var. : Non recedemus. — (b) Et in. — (c) [Hebr. illumina.]

PSALMUS LXXX.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.

Prima die mensis septimi, quod est sabbatum, memoriale clangentibus tubis, Levit., xxiii, %'*,. iii memoriam omnium beneficiorum Dei consecratum, populus congregatus antiqua jam inde a Josepho et Mose accepta beneficia commemorat. Alii ad festum Tabernaculorum referri malunt, quibus favet versio Hier., ut patebit vers. 4. Indicat populum pro peccatis afflictum,. nulla temporis nota. Canitur ab Ecclesia in jejunio septimi mensis, in quo antiquæ Hebræorum ejusdem septimi mensis solemnitates memorantur.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph.

2. Exultate Deo adjutori nostro : jubilate Deo Jacob.

3. Sumite psalmum, et date tympanum : psalterium jucundum cum cithara.

4. Buccinate in Neomenia tuba : in insigni die solemnitatis vestræ.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro (a) torcularibus, Asaph.

Laudate Deum fortitudinem nostram (b) : jubilate Deo Jacob.

Assumite carmen, et date tympanum : citharam decoram cum psalterio.

Clangite in Neomenia, buccina, et in medio (c) mense (d), die solemnitatis nostræ.

1. Pro torcularibus : -vide titulum Psalm. viii.

4. In Neomenia : in novo mense, prima die mensis septimi, ut in argumento dictum. Hebr. in mense mox inchoato, eodem sensu : unde alii vertunt, in calendis. Est autem secundum Hebr. in novilunio, ut docet Hier. in fine Epist, ad Sun. In insigni die. · Hebr. stato die ; at Hier. medio mense, die solemnitatis nostræ. · quod sane pertineret ad Tabernaculorum festum, medio mense septimo celebrandum, Levit. xxiii, 34.

(a) Var. : In. — (b) [Hebr. cantate Deo fortitudini nostræ.] — (c) [Hebr. in throno.] — (d) Mensa.

 

243

 

5. Quia præceptum in Israel est : et judicium Deo Jacob.

6. Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti : linguam quam non noverat, audivit.

7. Divertit ab oneribus dorsum ejus : manus ejus in cophino servierunt.

8. In tribulatione invocasti me, et liberavi te : exaudivi te in abscondito tempestatis : probavi te apud aquam contradictionis.

9. Audi, populus meus, et contestabor te : Israel, si audieris me, 10. non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra, Ægypti : dilata os tuum, et implebo illud.

12. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.

13. Et dimisi eos secundum desi-

Quia legitimum Israel est, et (a) judicium Deo Jacob.

Testimonium in Joseph posuit eum (b) ; cum egrederetur de terra Ægypti : labium quod nesciebam, audivi.

Amovi ab onere humerum ejus : manus ejus a cophino recesserunt.

In tribulatione invocasti, et erui te, et (c) exaudivi te in abscondito tonitrui : probavi te super aquam (d) contradictionis. Semper.

Audi, populus meus, et contestabor te : Israel, si audieris me. Non sit in te deus alienus, et non adores deum peregrinum (e).

Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti : dilata os tuum, et implebo illud.

Et non audivit populus meus vocem meam : et Israel non credidit (f) mihi.

Et dimisi cum in pravitate cor-

6. Testimonium in Joseph. Beneficia Dei enarraturus, orditur a Josepho, quo auctore e terra Chanaan, ubi Jacob et filii fame laborabant, in Ægyptum inducti, omnium rerum copia fruebantur. Posuit illud : præceptum illud : legitimum illud voluit esse testimonium, sive monumentum tot miraculorum quæ in Josepho Deus fecit. At Hier. Testimonium... posuit eum : referendo ad diem de quo vers. 4, qui dies. tantæ rei monumentum est ; eodem ubique sensu.Cum exiret de terra Ægypti : Hebr. super terram Ægypti, cum a Josepho vocatus Jacob egrederetur cum suis e terra Chanaan in Ægyptum. Linguam quam non noverat, audivit : Ægyptiacam scilicet : Hebr. quam non noveram, audivi,populum loquentem inducit.

7. Divertit... Hier. amovi. Jam Deus loquitur de populo, in cophino servierunt : Hier. a cophino recesserunt, a servitutis ministeriis. Cophinus autem, vas humeris impositum ad gestanda onera, quale erat lutum ab Hebræis supportatum ad aedificia regia, Theodor.

8. In tribulatione invocasti me : jam Deus sermonem convertit ad populum, quem audierat in Ægypto clamantem, Exod., ii, 23, 24, etc.

10. Deus recens : Hier. Deus alienus. Deum alienum : Hier. peregrinum.

11. Dilata os tuum, et implebo illud : ut olim dato manna ; esca nullo labore parta, ut os tantum aperiendum esse videretur.

12. Non intendit mihi : Hier. non credidit.

(a) Var. : Deest et. — (b) Deest eum. — (c) Deest et. — (d) Aquas. — (e) [Hebr. extraneum. — (f) [Hebr. non consentit.]

 

244

 

deria cordis eorum : ibunt in adinventionibus suis.

14. Si populus meus audisset me : Israel si in viis meis ambulasset.

15. Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem : et super tribulantes eos misissem manum meam.

16. Inimici Domini mentiti sunt ei : et erit tempus eorum in sæcula.

17. Et cibavit eos ex adipe frumenti : et de petra melle saturavit eos.

dis sui : ambulabunt in consiliis suis.

Utinam populus meus audisset me ! Israel in viis meis ambulasset !

Quasi nihilum inimicos ejus humiliassem, et super hostes eorum vertissem manum meam.

Qui oderunt Dominum, negabunt eum : et erit tempus eorum in sæculum.

Et cibavit eos de (a) adipe frumenti, et de petra mellis (b) saturavit eos.

15. Pro nihilo : Hebr. brevi.

16. Mentiti sunt ei : Hebr. mentirentur, id est, supplices et dissimulantes negarent se quidquam in eum molitos. Erit : esset. Tempus eorum : Israelitarum. In sæcula : esset eorum tuta felicitas : quæ omnia deducenda sunt ab eo quod dictum est : Si me audissent, etc, vers. 14.

17. Cibavit... saturavit : Hebr. cibaret... saturaret. Hæc enim omnia ad illud : Si populus meus : supra Ii referenda sunt, et conditionaliter accipienda.

(a) Var. : Ex. — (b) Melle.

PSALMUS LXXXI.
MORALIS.

Ad judices Jerosolymis constitutos ; de quibus Psal. cxxi, 5. Vide Psal. xciii.

VERSIO VULGATA.

Psalmus Asaph.

1. Deus stetit in synagoga deorum : in medio autem deos diiudicat.

2. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) Asaph.

Deus stetit in cœtu Dei : in medio deos diiudicat (b).

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies impiorum suscipitis ? Semper.

1. In synagoga deorum : in concessu judicum, qui et dii vocantur Exod., xxi, 6,. et sæpe alias. Deos dijudicat : quippe qui exercebant judicium non hominis, sed Dei, II Paral., xix, 6.

2. Facies peccatorum sumitis : in judicio personas accipitis : favetis violentis et oppressoribus.

(a) Var. ; Canticum. — (b) Judicat.

 

245

 

3. Judicate egeno et pupillo : humilem et pauperem justificate.

4. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5. Nescierunt, neque intellexerunt : in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

6. Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8. Surge, Deus, judica terram : quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

Judicate pauperi et pupillo ; egeno et inopi justo facite.

Salvate inopem et pauperem : de manu impiorum liberate.

Non cognoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

Ego dixi : Dii estis (a), et filii Excelsi omnes vos.

Ergo quasi Adam moriemini, et quasi unus de principibus cadetis.

Surge, Domine (b), judica terram : quoniam tu hæreditabis omnes gentes.

5. Movebuntur... concussus legibus, quibus publica concordia nititur, regnum nutabit.

7. Sicut unus de principibus.....sicut alii principes, morti omnes obnoxii, ita cadetis ; alii ex Hebr. : Sicut unus, δ principescadetis ; sicut unus, e plebe scilicet.

8. Tu hæreditabis in omnibus gentibus. · omnes gentes, tua hæreditas, tua possessio.

(a) Var. : Estis vos. — (b) Surge Deus.

PSALMUS LXXXII.
DEPRECATORIUS.

Oratio ad Deum, ut Davidem tueatur insurgentibus Philistæis, Syris, Idumæis, Moabitis, Ammonitis, aliisque Arabibus, II Reg., vni, x, xi ; I Parat., xviii, xx. Potest et prophetice Psalmus sub nomine Machabæorum dictus intelligi, quorum tempore has gentes in Judæos arma consociasse constat.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum Psalmi Asaph.

2. Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :

3. Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum, Psalmus (a) Asaph.

Deus, ne taceas (b) : ne sileas, et non quiescas, Deus.

Quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te, elevaverunt (c) caput.

2. Quis similis... tibi ? deest Hebr. Hier. Deus, ne taceas, ne sileas, ne quiescas,

Deus. Quod est summo in discrimine laborantis, et ingeminatis vocibus festinum auxilium implorantis.

3. Sonuerunt : Hier. tumultuati sunt.

(a) Var. : Canticum Psalmi. — (b) Tibi. — (c) Levaverunt.

 

246

 

4. Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

5. Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

6. Quoniam cogitaverint unanimiter : simul adversum te testamentum disposuerunt 7. tabernacula Idumæorum et Ismahelitae :

Moab et Agareni : 8. Gebal, et Ammon, et Amalec : alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

9. Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10. Fac illis sicut Madian et Sisaræ : sicut Jabin in torrente Cison.

11. Disperierunt in Endor : facti sunt ut stercus terræ.

12. Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana :

Omnes principes eorum, 13. qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.

Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum.

Dixerunt : Venite, et conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra.

Quoniam tractaverunt corde pariter : contra te fœdus pepigerant. Tabernacula Idumææ et Ismaelitarum :

Moab et Agareni : Gebal et Ammon et Amalec ; Palæstina cum habitatoribus Tyri.

Sed et Assur venit (a) cum eis : facti sunt brachium filiorum Lot. Semper.

Fac illis sicut Madian et Sisarai (b), sicut Jabin in torrente Cison.

Contriti sunt in Endor : fuerunt quasi sterquilinium terræ.

Pone (c) duces eorum sicut Oreb, et Zeb, et (d) Zebee, et Salmana.

Omnes principes eorum, qui dixerunt : Possideamus nobis pulchritudinem Dei.

4. Super populum tuum malignaverunt consilium : Hier. contra populum tuum nequiter tractaverunt, exitiosa plebi tuæ fœdera inierunt. Sanctos tuos : Hebr. absconditos tuos, servos, quos protegis ; quos in sinu habes.

5. Disperdamus eos de gente : Hebr., ut gens non sit. Sic I Machab., v, 2 : Cogitabant tollere genus Jacob.

6. Testamentum disposuerunt : Hier. foedus pepigerunt.

7. Tabernacula Idumæorum et lsmahelitœ ; Moab et Agareni : gentes Arabicas quæ sibi mutuo ferebant opem, vulgo in tentoriis habitantes.

8. Gebal : Gabala, regio Arabica secundum Stephanum : vel Idumæa, dicta Gebalena eidem Stephano, Hieronymo et Targum Hierosolymitano, quasi montana : a voce Gebal, mons. Alienigenæ : Philistæi : ita passim.

9. Etenim Assur : Hier. sed et Assur venit cum illis ; Syri, II Reg., x, 8, 9, qui et Assur dicebantur : unde Isa., lii, 4 : Descendit in Ægyptum populus meus in principio, ut colonus esset ibi ; et Assur absque ulla causa calumniatus est eum : Syri, ut videtur, cum quibus sæpe haberent acerba dissidia et odia. Filiis Lot : Ammonitis.

10-12. Fac illis sicut Madian et Sisaræ.....quemadmodum hi omnes populi internecione deleti sunt, Judic, ivviiviii ; ita flat hostibus David. Sic Isa, x, 26 : Suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb ; hoc est, penitus delebuntur.

13. Sanctuarium : Hier. pulchritudinem, terram sanctam.

(a) Var. : [Hebr junxit.] — (b) Sicut Sisaræ. — (c) Pones. — (d) Sicut pro et.

 

247

 

14. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15. Sicut ignis, qui comburit silvam : et sicut flamma comburens montes :

16. Ita persequeris illos in tempestate tua : et in ira tua turbabis eos.

17. Imple facies eorum ignominia : et quærent nomen tuum, Domine.

18. Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi : et confundantur, et pereant.

19. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus, in omni terra.

Deus meus, pone eos ut rotam ; quasi stipulam ante faciem venti.

Quomodo ignis comburit silvam, et sicut flamma devorat montes :

Sic persequere (a) eos in tempestate tua, et in turbine tuo conturba (b) eos.

Imple facies eorum ignominia : et quærent nomen tuum, Domine.

Confundantur et conturbentur usque in sæculum (c) : erubescant et pereant.

Et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu : Excelsus super omnem terram.

14. Ut rotam : da illos præcipites ; volve ac revolve, ut consistere nequeant. Sicut Abigail ad Davidem : Inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ, I Reg., xxv, 29.

15. Comburens montes : silvas in montibus.

16. Persequeris : Hier. persequere,

17-19. Imple facies..... quærent nomen tuum : perterriti ac pudefacti inimici tui

quærent quis sis, et invenient te esse altissimum illum Deum. Morali sensu, peccator arguitur, corripitur, ostenditur sibi, confitetur fœditatem, desiderat pulchritudinem. August. Enarr. in hunc Psal. n. 13 : « Respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quærant nomen Domini, per quod non conturbentur. »

(a) Var. : Persequeris. — (b) Tua conturbabis. — (c) Add. et.

 

248

 

PSALMUS LXXXIII.
CONSOLATORIUS.

Vota populi Jerosolymas ad festa solemnia ex omnibus terræ sanctæ finibus summa lætitia properantis. Ad ea tempora pertinet quibus altaria, tabernaculum, arca ipsa uno in loco collocata erant, vers. i, 4, 5, 8, quod ante Salomonem non contigit, cum ipse Salomon initio regni sacrificaturus ad Gabaon perrexerit, ubi altare æneum et tabernaculum fœderis, II Paral., i, 3, i>arca pridem in Sion a Davide translata, ibid., 4. Hic autem omnia visebantur simul, ac domus Dei una cum ministeriis levitarum omnibus numeris absoluta, vers. 2, 5, 11. Quæ sane per Davidem designata, per Salomonem impleta sunt, II Paral., vni, 14. Hæc igitur concupiscebant, ac sub horum specie, Ecclesiam, ejusque mysteria, cœlum denique ipsum, et verum sanctuarium non manufactum, quorum ista sacramenta sunt. Hic Psalmus conferendus cum xli Coritis æque ad canendum dato.

VERSIO VULGATA.

In finem, 1. Pro torcularibus filiis Core, Psalmus.

2. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! 3. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.

Cor meum, et caro mea, exultaverunt in Deum vivum.

4. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.

Altaria tua, Domine virtutum : rex meus, et Deus meus.

5. Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.

6. Beatus vir, cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo dis-

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, pro torcularibus, filiorum Core, Psalmus (a).

Quam dilecta tabernacula tua, Domine exercituum !

Desiderat et deficit anima mea in atria Domini : cor meum et caro mea laudabunt Deum (b)viventem.

Siquidem passer (c) invenit sibi domum, et avis nidum sibi ut ponat pullos suos :

Altaria tua, Domine exerci* tuum, rex meus, et Deus meus.

Beati qui habitant in domo tua : adhuc laudabunt te. Semper.

Beatus homo cujus fortitudo est in te : semitæ in corde ejus.

3. Concupiscit, et deficit anima mea : ante concupiscens, et totam se effundens in concupiscentiam, longo fine suspensa, defectione dissolvitur. Quomodo deficiat anima in salutare Dei, Jeremias docet : Et factus est, inquit, in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens, Jerem. xx, 9. Ambros. in illud Psalm. cxviii : Defecit in salutare tuum animo mea : quem locum vide. Cor meum et caro mea : gaudio spiritus etiam in corpus redundante, ut Psal. lxii, 3.

4. Passer invenit : sicut passer invenit nidum suum, ita ego altaria tua : in his ergo acquiescit, vagus antea et inquietus.

6. Ascensiones in corde suo : Hier. semitæ in corde ejus, atque hic versus clauditur. Semitæ autem, id est, præcepta legis : melius : in ejus animo versantur semitæ ferentes ad templum quo properat. Morali sensu : Quicumque sanctus est,

(a) Var. : Canticum. — (b) Deum, Deum. — (c) Avis.

 

249

 

posuit. 7. In valle lacrymarum, in loco quem posuit.

8. Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.

9. Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.

10. Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui :

i, Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.

Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

12. Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.

13. Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

Transeuntes in valle fletus, fontem ponent eam.

Benedictione (a) quoque amicietur doctor. Ibunt de fortitudine in fortitudinem ; parebunt apud Deum in Sion.

Domine., Deus exercituum, exaudi orationem meam : ausculta (b), Deus Jacob. Semper.

Clypeus noster vide. Deus, et attende faciem Christi tui.

Quoniam melior est dies in atriis tuis super millia.

Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis impietatis.

Quia sol et scutum Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.

Nec prohibebit bonum ab iis qui ambulant in perfectione. Domine exercituum, beatus homo qui confidit in te.

quotidie in priora extenditur, et præteritorum obliviscitur, cum Paulo Phil., iii, 13. Comm. Hier hic.

7. Disposuit in valle lacrymarum : Hier. transeuntes in valle fletus, fontem ponent eam. Transibunt loca flebilia et siticulosa tam jucunde, ac si fontibus scaterent.

8. Benedictionem, dabit : Hier. benedictione quoque amicietur doctor. Doctor populum iter agentem legis expositione consolabitur. Sic enim procedebant ab omnibus finibus una cum Levitis. Ibunt de virtute... Hebr. de turma in turmam, variis catervis tandem in Sion pervenient. Videbitur : Hier. parebunt apud Deum in Sion, ibi enim in civitate David templum : ibi arca, Dei præsentis ope nobilis.

9. Domine Deus. Hæc est illorum oratio, postquam ad templum pervenerunt.

10. Christi tui : regis, qui Christi figura.

11. Abjectus esse : ad limen adstare. Hebr. Histopheph : quod convenit Coritis janitoribus templi, quibus etiam Psalmus inscribitur.

12. Misericordiam et veritatem... Hier. sol et scutum. Dominus, Deus, lux et protectio.

(a) Var. : Benedictionem. — (b) [Hebr. auribus percipe.]

 

250

 

PSALMUS LXXXIV.
EUCHARISTICUS.

Soluta captivitate Babylonicae Fidelibus per Christum a peccato liberatis.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, filiis Core, Psalmus.

2. Benedixisti, Domine, terram tuam : avertisti captivitatem Jacob.

3. Remisisti iniquitatem plebis tuæ, operuisti omnia peccata eorum.

4. Mitigasti omnem iram tuam : avertisti ab ira indignationis tuæ.

5. Converte nos, Deus salutaris noster : et averte iram tuam a nobis.

6. Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem.

7. Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.

8. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam : et salutare tuum da nobis.

9. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam,

Et super sanctos suos : et in eos qui convertuntur ad cor.

10. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius : ut inhabitet gloria in terra nostra.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, filiorum Core, Psalmus (a).

Placatus es, Domine, terræ tuæ : reduxisti captivitatem Jacob.

Dimisisti iniquitatem populo tuo : operuisti omnes iniquitates eorum. Semper.

Continuisti omnem indignationem tuam : conversus es ab ira furoris tui.

Converte nos, Deus, Jesus (b) noster, et solve iram tuam adversum nos.

Noli in æternum irasci nobis : extendens iram tuam in generationem et generationem.

Nonne tu revertens vivificabis nos, et populus tuus lætabitur in te ?

Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam : et salutare tuum da nobis.

Audiam quid loquatur Dominus Deus : loquetur enim pacem ad populum suum, et ad sanctos suos, ut non convertantur ad stultitiam.

Verumtamen prope est his qui timent eum salutare ejus : ut habitet gloria in terra nostra.

2. Benedixisti... placatus es... Avertisti... Hier. reduxisti, etc.

4. Avertisti... Hier. conversus es :

7. Deus, tu conversus... Hier. nonne tu revertens.

9. Qui convertuntur ad cor : qui serio resipiscunt. At Hier. ne convertantur ad stultitiam, ut malo admoniti, post captivitatem, ab idololatria, et reliquis insani » abstineant.

(a) Var. : Core canticum. — (b) [Hebr. salutaris.]

 

251

 

11. Misericordia et veritas obviaverunt sibi : justitia et pax osculatæ sunt.

12. Veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit.

13. Etenim Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum.

14. Justitia ante eum ambulabit : et ponet in via gressus suos.

Misericordia et veritas occurrerunt : justitia et pax deosculatæ sunt.

Veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit.

Sed et Dominus dabit bonum, et terra nostra dabit germen suum.

Justitia ante eum ibit, et ponet in via gressus suos.

11, 12. Misericordia et veritas... Veritas de terra orta est... Soluta captivitate, felicem populi statum designat, omni bonorum copia et virtutibus florentis : quæ maxime impleta sunt, postquam Christus ipsa veritas, idemque pax nostra, e terra ortus est.

13. Terra nostra dabit fructum suum. · frugum omnium copiam : prophetice, ipsum Christum.

14. Justitia ante eum : Deus justitiam ante se præmittet, qua duce, populus e captivitate rediens secure iter aget.

PSALMUS LXXXV.
DEPRECATORIUS ET PROPHETICUS.

David e summis sub Saule periculis erutus. Christus ab inferis revocatus, et gentes vocans.

VERSIO VULGATA.

Oratio ipsi David.

1. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me : quoniam inops et pauper sum ego.

2. Custodi animam meam, quoniam sanctus sum : salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.

3. Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die : 4. lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

5. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis : et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.

6. Auribus percipe, Domine, ora-

VERSIO S. HIERONYMI.

Oratio David.

Inclina, Domine, aurem tuam, exaudi me : quia egenus et pauper sum (a) ego.

Custodi animam meam, quia sanctus (b) sum : salva servum tuum, tu Deus meus, qui confidit in te.

Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabo tota die. Lætifica animam servi tui : quia ad te, Domine, animam meam levo.

Tu enim es, Domine, bonus : et propitiabis, et multus misericordia omnibus qui invocant te.

Exaudi (c), Domine, orationem

(a) Var. : Deest sum. — (b) [Hebr. misericors] ego et deest sum. — (c) [Hebr. auribus percipe.]

 

252

 

tionem meam : et intende voci deprecationis meæ.

7. In die tribulationis meæ clamavi ad te : quia exaudisti me.

8. Non est similis tui in diis, Domine : et non est secundum opera tua.

9. Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine : et glorificabunt nomen tuum.

10. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia : tu es Deus solus.

1. Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua : lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

12. Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo : et glorificabo nomen tuum in æternum.

13. Quia misericordia tua magna est super me : et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

14. Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.

lo. Et tu, Domine, Deus miserator et misericors : patiens et multæ misericordiæ, et verax.

16. Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo : et salvum fac filium ancillæ tuæ.

17. Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et con-

meam, et ausculta vocem deprecationum mearum.

In die tribulationis meæ invocabo te, quia exaudies me.

Non est similis tui in diis, Domine, et non est juxta opera tua.

Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Quoniam (a) magnus es tu, et faciens mirabilia, tu Deus solus.

Doce me (b), Domine, viam tuam, ut (c) ambulem in veritate tua ; unicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum.

Confitebor tibi, Domine Deus· meus, in toto corde meo ; et glorificabo nomen tuum in sempiternum (d).

Quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam de inferno extremo (e).

Deus, superbi surrexerunt adversum me, et cœtus robustorum quæsierunt (f) animam meam ; et non proposuerunt (g) te in conspectu suo.

Tu autem, Domine, Deus misericors et clemens : patiens (h), et multæ misericordiæ, et verus.

Respice ad me, et miserere mei ; da fortitudinem tuam servo tuo, et salva filium ancillæ tuæ.

Fac mecum signum in bonitate, et videant qui oderunt me,

9. Omnes gentes. · manifesta vocatio Gentium.

11. Lætetur : Hier. unicum fac cor meum, ne scindatur variis affectibus, teque unum spiret.

13. Ex inferno inferiori : e sepulcris infimis.

16. Imperium : Hier. fortitudinem. Filium ancillæ : vernam tuum heril imperio adsuetum. Sic Psal. cxv, 16 : Ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.

17. Signum in bonum : insigne favoris tui.

(a) far : Quia. — (b) Illumina mihi. — (c) Deest ut. — (d) In sæculum. — (e) [Hebr. inferiori.] — (f) Quæsivit. — (g) Posuerunt. — (h) [Hebr. tardus ad furorem.]

 

253

 

fundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

et confundantur : quia tu, Domine, auxiliatus es mihi, et consolatus es me.

PSALMUS LXXXVI.
MORALIS.

Sion et Ecclesia viris egregiis pro omnibus populis abundat. Ægypti porro et Babylonis mentio ultima regum tempora demonstrat.

VERSIO VULGATA.

Filiis Core Psalmus Cantici.

1. Fundamenta ejus in montibus sanctis.

2. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

4. Memor ero Rahab et Babylonis scientium me.

Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

8. Numquid Sion dicet : Homo, et homo natus est in ea : et ipse fundavit eam Altissimus ?

VERSIO S. HIERONYMI.

Filiorum Core Psalmus Cantici.

Fundamenta (a) ejus in montibus sanctuarii.

Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

Gloriosa dicta sunt in te, civitas Dei. Semper.

Commemorabor (b) superbiæ et Babylonis scientium me :

Ecce Palæstina et Tyrus cum Æthiopia ; iste natus est ibi.

Ad Sion autem dicetur : Vir et vir natus est in ea, et ipse fundavit eam Excelsus.

1. Fundamenta ejus : templi, ac sub ejus figura. Ecclesiæ, quæ est illa civitas supra montem posita, Matth. v, 14.

2. Diligit Dominus portas Sion : Jerosolymam omnibus in Judæa urbibus anteponit.

3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei : ô Jerusalem : ô Ecclesia : quæ autem illa sint, jam edisseret.

i. Rahab. · Chald. Ægypti. Sic Psalm. lxxxviii, 11, et Isaiæ, li, 9. Percussisti superbum ; Rabab, id est, Ægyptium. Scientium : scientibus me commemorabo Ægyptum et Babylonem. Ita Hebr. et Septuaginta. Hi fuerunt illic : higeniti sunt ibi, ἐγεννήθησαν. Hier. Iste natus est ibi, id est, aliquis unus vir magnus uno quoque in loco, sensusque est : Qui me norunt, admonebuntur apud Ægyptum, Babylonem et reliquas gentes, aliquem in singulis natum esse virum pium et magnum, in Sion autem multos, ut docebunt sequentia.

5. Numquid Sion : Septuaginta, mater Sion. Sion urbium mater, metropolis : sic etiam August. lib. II de Symb. ad Catechum. ex μήτηρ, mater, factum μήτι, numquid. Clarius Hier. ad Sion autem dicetur : Vir et vir natus est in ea.Sensus est : Ad Sion, vel de Sion dicetur : Non unus aliquis, sed alter et alter, id est, multi magni homines in ea nati sunt. An autem et hæc de Sione dicantur, an ipsa Sion mater urbium de se dicat, parvi refert.

(a) Var. : [Al. fundamentum.] — (b) Commemorabo.

 

254

 

6. Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum : horum, qui fuerunt in ea.

7. Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Dominus numeravit, scribens populos ; ipse natus est in ea (a)Semper.

Et cantabunt quasi in choris omnes fortes (b) mei in te.

Dominus narrabit : Hier. Dominus numeravit, scribens populos, ipse ; etc. Principum : deest Hebr. Idem quod supra vers. 4. Deus reliquos populos in tabulis suis conscribens, unum aliquem notat sibi placentem ; ac in Sion sanctorum immensa multitudo, et velut chori lætantes : unde subdit :

7. Sicut lætantium : Hier. : cantabunt quasi in choris, etc. Canent et tripudiabunt Deo.

(a) Var. : Iste natus est ibi. — (b) Cantatores quasi in choris : omnes fontes.

PSALMUS LXXXVII.
DEPRECATORIUS.

Ex persona hominis in carcere constituti et malis mersi ^ puta Jeremiæ,, cum in lacum missus est.

Jerem., xxxviii.

VERSIO VULGATA.

Canticum Psalmi, 1. filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.

2. Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi, et nocte coram te.

3. Intret in conspectu tuo oratio mea : inclina aurem tuam ad precem meam.

4. Quia repleta est malis anima mea : et vita mea inferno appropinquavit.

5. Æstimatus sum cum descendentibus in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio, 6. inter mortuos liber.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum carminis filiorum Core, victori per chorum ad præcinendum, eruditionis Eman Ezrahitæ.

Domine, Deus salutis meæ, per diem clamavi, et nocte coram te.

Ingrediatur ante te oratio mea : inclina aurem tuam ad laudationem meam.

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea ad infernum descendit (a).

Reputatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum quasi homo invalidus, inter mortuos liber ;

1. Ad respondendum : alternis canendum. Eman Ezrahitæ : non illius ergo qui tempore Davidis memoratus : is enim levites, I Paral., xv, 17 ; de filiis Caath, ibid. vi, 33. Ezra autem de filiis Juda, ibid. iv, 1, 17.

3. Precem : Hebr. clamorem.

4. Repleta est : saturata. Inferno appropinquavit : Hebr. ad sepulcrum descendit.

5. Homo sine adjutorio : Hier. invalidus.

6. Inter mortuos liber : nec libertatem spero nisi per mortem. Patres Christo aptant qui unus inter mortuos liber, data potestate ponendi animam, et iterum sumendi eam, Joan. x, 18.

(a) Var. : [Hebr. usque pervenit.]

 

255

 

Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius : et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7. Posuerunt me in lacu inferiori : in tenebrosis, et in umbra mortis.

8. Super me confirmatus est furor tuus : et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9. Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi.

Traditus sum, et non egrediebar : 10. oculi mei languerunt præ inopia.

Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.

11. Numquid mortuis facies mirabilia : aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi.

12. Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

13. Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua : et justitia tua in terra oblivionis ?

14. Et ego ad te, Domine, clamavi : et mane oratio mea præveniet te.

15. Ut quid, Domine, repellis orationem meam : avertis faciem tuam a me ?

16. Pauper sum ego, et in labo-

Sicut interfecti et dormientes in sepulcro, quorum non recordaris amplius, et qui a manu tua abscissi sunt.

Posuisti me in lacu novissimo, in tenebrosis (a) et in profundis.

Super me confirmatus est furor tuus, et cunctis fluctibus tuis afflixisti me. Semper.

Longe fecisti notos meos a me : posuisti me abominationem eis, clausum, et non prodeuntem.

Oculus meus infirmatus est ab afflictione, invocavi (b) te, Domine, tota die ; expandi ad te palmas meas.

Numquid mortuis facies mirabilia, aut gigantes resurgent (c), et confitebuntur tibi ? Semper.

Numquid narrabitur in sepulcro misericordia tua, et (d) veritas tua in perditione ?

Numquid cognoscentur (e) in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terret quæ oblivioni tradita est ?

Ego autem ad te, Domine, clamavi (f), et mane oratio mea præveniet te.

Quare, Domine, abjicis animam meam : abscondis faciem tuam a me ?

Pauper ego et ærumnosus, ab

7. Posuerunt me : Hier. posuisti. In umbra mortis : Hier. in profundis.

8. Fluctus tuos : calamitates : vide Psal. xvl, 8.

9. Posuerunt me... Hier. posuisti me abominationem eis ; clausum et non prodeuntem ; carcere inclusum, nulla spe libertatis.

10. Inopia : angustia.

11. Medici suscitabunt : an forte mortuum medici suscitabunt, ut rursus te laudet in cœtu piorum ? at Hier. gigantes resurgent : antiquissimi homines ac pridem vita functi ; uno verbo, mortui : manes.

13. In terra oblivionis : apud inferos, ubi oblivio : unde etiam poetis ille fluvius Lethe.

15. Orationem : Hier. animam meam.

16. Pauper sum : sic Jeremias demersus in lacum, Thren. iii, 1 : Ego vir videns

(a) Var. : Tenebris. — (b) Vocavi. — (c) Surgent. — (d) Deest et. — (e) Noscentui·. — (f) [Hebr. deprecatus sum.]

 

256

 

ribus a juventute mea, : exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17. In me transierunt ires tuæ, et terrores tui conturbaverunt me.

18. Circumdederunt me sicut aqua tota die : circumdederunt me simul.

19. Elongasti a me amicum et proximum : et notos meos a miseria.

adolescentia mea (a) ; portavi furorem tuum, et (b) conturbatus sum.

Super me transierunt iræ tuæ ; terrores tui oppresserunt me.

Circumdederunt me quasi aquæ tota die : vallaverunt me pariter.

Longe fecisti a me amicum et sodalem : notos meos abstulisti (c).

paupertatem meam. 2. Me minavit et abduxit in tenebras et non in lucem. Et in laboribus... Talis ille qui portaverit jugum ab adolescentia, ibid. 27. Exaltans autem, humiliatus sum : de gloria dejectus ad miseriam. 19, Λ miseria : propter miseriam meam.

(a) Var. : Deest mea. — (b) Deest et. — (c) [Hebr. præ tenebris.

PSALMUS LXXXVIII.
LUCTUS ET INVOCATIONIS

IN PUBLICA CALAMITATE.

Sedecia capto, domo David e solio deturbata, promissiones Dei irritas videri Propheta queritur, necdum adesse Christum. Vide autem promissiones ll^Beg., vii, 12, etc ; I Parat., xxii, 10 ; item Psal., lxxi.

VERSIO VULGATA.

1. Intellectus Ethan Ezrahitæ.

2. Misericordias Domini in æternum cantabo.

In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

3. Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cœlis : praeparabitur veritas tua in eis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Intellectus (a) Ethan Ezrahitæ.

Misericordias Domini in æternum cantabo : in generatione (b) et generationem annuntiabo (c)veritatem tuam in ore meo.

Quia dixisti (d) : Sempiterna misericordia ædificabitur ; cœlos fundabis, et veritas tua in eis.

1. Ethan Ezrahitæ : ut Eman in titulo Psalmi præcedentis. Alius autem Ethan, ut et alius Eman, I Paral., ii, 6, non tamen Ezrahitæ, sed longe antiquiores, utpote Zaræ filii, et ipsius Judæ nepotes. Memoratur et alius Ethan Ezrahites vir sapientissimus Salomonis tempore, III Reg. iv, 31.

3. In æternum : Hier. sempiterna misericordia ædificabitur. Cœlis... tam firma sunt promissa mea atque ordo cœlorum.

(a) Var. : Eruditio. — (b) Generationem. — (c) [Hebr. innotescam.] — (d) Dixi.

 

257

 

4. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo : 5. Usque in æternum præparabo semen tuum.

Et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.

6. Confitebuntur cœli mirabilia tua, Domine : etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

7. Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino : similis erit Deo in filiis Dei ?

8. Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum : magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

9. Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10. Tu dominaris potestati maris : motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11. Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum : in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

12. Tui sunt cœli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem ejus tu fundasti :

13. Aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt.

Percussi fœdus cum electo meo ; juravi David servo meo :

Usque in æternum stabiliam semen tuum, et ædificabo in generatione thronum tuum. Semper.

Confitebuntur (a) cœli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Quis enim in nubibus (b) æquabitur Domino : assimilabitur Domino de (c) filiis Dei ?

Deus inclytus (d) in arcano sanctorum nimio, et terribilis in cunctis qui circa eum (e) sunt.

Domine Deus exercituum, quis similis tui (f) fortissime Domine ? et veritas tua in circuitu tuo.

Tu dominaris superbiæ maris, et elationes gurgitum ejus tu comprimis (g).

Tu confregisti quasi vulneratum, superbum : in brachio forti tuo (h) dispersisti inimicos tuos.

Tui sunt cœli, et tua est terra : orbem et plenitudinem ejus tu fundasti.

Aquilonem et austrum (i) tu creasti : Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt.

4. Disposui testamentum : Hier. percussi fœdus cum electo, id est, Davide et Christo.

6. Confitebuntur cœli.....in ecclesia sanctorum : comparat cœlis ecclesiam mirabilia Domini confitentem : vide Psal. xviii, 2.

7. In filiis Dei : angelis.

8. In consilio sanctorum : Hier. arcano. In circuitu ejus : angelis scilicet sanctis circumfusis throno ejus.

9. In circuitu tuo : tibi adhæret : a te separari nequit.

10. Potestati maris : Hier. superbiæ. Motum... fluctuum... Hier. elationes gurgitum...

11. Tu humiliasti : Hier. confregisti. Superbum : Hebr. Rahab, Ægyptium, antiquum Israelis hostem, qui Rahab dicebatur, Psal. lxxxvi, 4. Confregisti autem tempore Mosis, ac recens per Nabuchodonosorem.

13. Mare : Hebr. austrum. Thabor et Hermon : occidens et oriens, horum montium situ designati, Chald.

(a) Var : Et confitebuntur. — (b) Nube. — (c) In filiis. — (d) [Hebr. robustus. 1 — (e) [Hebr. super omnes qui in circuitu ejus.] — (f) Tui. — (g) [Hebr. magnificas.] — (h) Fortitudinis tuæ. — (i) Et dexteram.

 

258

 

14. Tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

15. Justitia et judicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tu mi :

16. Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.

17. Et in nomine tuo exultabunt tota die : et in justitia tua, exaltabuntur.

18. Quoniam gloria virtutis eorum tu es : et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

19. Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

20. Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente : et exaltavi electum de plebe mea.

21. Inveni david servum meum : oleo sancto meo unxi eum.

22. Manus enim mea auxiliabitur ei : et brachium meum confortabit eum.

23. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

25. Et veritas mea, et misericordia

Tuum brachium cum fortitudine, roboretur manus tua, et exaltetur dextera tua.

Justitia et judicium firmamentum throni tui : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

Beatus populus, qui novit jubilum ! Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.

In nomine tuo exultabunt tota die ; et in justitia tua exaltabuntur.

Quia gloria fortitudinis eorum tu es, et in voluntate (a) tua elevabis cornu nostrum.

Quia a Domino est protectio nostra (b), et a sancto Israel rege nostro.

Tunc locutus es per visionem sanctis tuis (c) : et dixisti : Posui adjutorium super robustum ; et(d) exaltavi electum de populo.

Inveni David servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.

Cum quo manus mea firma erit, et brachium meum roborabit eum.

Non decipiet inimicus eum, et filius iniquitatis non affliget eum.

Sed concidam ante faciem ejus hostes illius, et qui eum oderunt percutiam (e).

Veritas autem mea et miseri-

15. Præparatio : Hier. firmamentum, basis.

16. Qui scit jubilationem. ·' verum gaudium, quod est in Deo solo : sive etiam epinicium, atque hymnum triumphalem Deo servatori canendum, Psal. xlvi, 2. Hoc autem non omnes sciunt, sed qui a Deo accipiunt, ut Deum ipsum, quam suavis sit, gustent.

19. Domini est assumptio..... Hier. a Domino protectio nostra ; Hebr. clypeus.

20. Tunc locutus es.....sanctis tuis : Nathano et Davidi, II Reg., viiPosui adjutorium in potente : in Davide, qui meo auxilio potens.

22. Manus enim.....duo versus ex Hier. cum quo manus mea, etc.

24. In fugam convertam : Hier. percutiam.

(a) Var. : Misericordia. — (b) Protectore nostro. — (c) [Hebr. misericordibus.] — (d) Deest et. — (e) [Hebr. fulminabo.]

 

259

 

mea cum ipso ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

27. Ipse invocabit me : Pater meus es tu : Deus meus, et susceptor salutis meæ :

28. Et ego primogenitum ponam illum excelsum præ regibus terræ.

29. In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

30. Et ponam in sæculum sæculi semen ejus : et thronum ejus sicut dies cœli.

31. Si autem dereliquerint filii ejus legem meam : et in judiciis meis non ambulaverint :

32. Si justitias meas profanaverint : et mandata mea nos custodierint :

33. Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.

34. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo : neque nocebo in veritate mea.

35. Neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36. Semel juravi in sancto meo : si David mentiar :

37. Semen ejus in æternum manebit.

cordia mea erit (a) cum eo ; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

Et ponam in mari manum ejus : et in fluminibus dexteram ejus.

Ipse invocabit me ; Pater meus es tu : Deus meus, et fortitudo salutis meæ.

Ego autem primogenitum ponam eum, (b) excelsum regibus terra ?.

In æternum custodiam ei misericordiam meam ; et pactum meum fidele erit (c) ei.

Et ponam perpetuum semen ejus, et thronum ejus sicut dies cœli.

Si autem (d) dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint :

Si cæremonias meas profanaverint, et præcepta mea non custodierint :

Visitabo in virga scelera eorum, et in plagis iniquitates eorum.

Misericordiam autem meam non auferam ab eo ; nec mentiar in veritate mea.

Non violabo pactum meum ; et quod egressum est de labiis meis non mutabo.

Semel juravi in sancto meo,, si (e) David mentiar.

Semen ejus in sempiternum erit.

26. Ponam in mari : vide Psal. lxxi, 8.

27. Susceptor : Hebr. petra.

30. Thronum ejus sicut dies cœli : vide Psal. lxxi, 5.

32. Justitias : Hier. cæremonias.

34. Neque nocebo : Hier. non mentiar : neque fallam fidem.

36. In sancto meo : per sanctitatem meam. Si David mentior : jurisjurandi formula apud Hebræos.

(a) Var. : Deest erit, — (b) [Hebr. dabo eam, et.] — (c) Deest erit. — (d) Deest autem. — (e) Ne.

 

260

 

38. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo : et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cœlo fidelis.

39. Tu vero repulisti et despexisti : distulisti Christum tuum.

40. Evertisti testamentum servi tui : profanasti in terra sanctuarium ejus.

41. Destruxisti omnes sepes ejus : posuisti firmamentum ejus formidinem.

42. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam : factus est opprobrium vicinis suis.

43. Exaltasti dexteram deprimentium eum : lætificasti omnes inimicos ejus.

44. Avertisti adjutorium gladii ejus : et non es auxiliatus ei in bello.

45. Destruxisti eum ab emundatione : et sedem ejus in terram collisisti.

46. Minorasti dies temporis ejus : perfudisti eum confusione.

47. Usquequo, Domine, avertis in

Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo (a). Sicut luna stabilietur in sempiternum (b), et testis in cœlo (c) fidelis. Semper.

Tu autem repulisti et projecisti : iratus es adversus Christum tuum.

Attenuasti pactum servi tui : profanasti in terra diadema ejus.

Dissipasti omnes macerias (d) ejus : posuisti munitiones ejus pavorem.

Diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam : factus est opprobrium vicinis suis.

Elevasti dexteram hostium ejus : lætificasti omnes inimicos illius.

Avertisti (e) robur gladii ejus, et non sublevasti eum in prælio.

Quiescere (f) fecisti munditiam ejus, et thronum illius in terra detraxisti.

Abbreviasti dies adolescentiæ ejus : operuisti eum ignominia. Semper.

Usquequo, Domine, absconde-

38. Testis in cœlo fidelis : stabilitate cursus, sui conditoris testatur potentiam et constantiam.

39. Tu vero, tanta pollicitus, repulisti et despexisti : quem tot oraculis commendaveras. Distulisti Christum tuum : adventum ejus in longissima tempora distulisti ; Hier. Iratus es adversus Christum tuum, adversus Sedeciam, Davidis filium et hæredem.

40. Sanctuarium : Hier. diadema.

41. Sepes : Hier. macerias : arces, urbium mœnia : comparatione ducta a vineis fossa muroque tectis. Firmamentum..... Hier. munitiones.... Quæ cum tutelæ essent, nunc sunt formidini, postquam excisae sunt.

44. Adjutorium gladii : Hier. robur gladii ejus, ensis aciem retulisti.

45. Destruxisti : Hier. quiescere (id est, cessare ) fecisti munditiam ejus. · qui olim splendidus ac nitidus, nunc fœdus et ignobilis.

46. Minorasti : Hier. abbreviasti, etc ; fecisti ut ante tempus Sedecias malorum tædio senesceret : erat enim triginta tantum et duos annos natus, cum captivus abductus est, IV Reg.xxiv, 18. Vide autem miseriarum gradus in rege, detracto diademate, eversis arcibus, retuso gladio, alliso ipso solio, omnibus, quæ decori tutelæque essent, translatis ad hostem, postremo nulla gloria, majestate nulla.

47. Avertis in finem : Hier. absconderis, aversa facie.

(a) Var. : [Hebr. coram me.] — (b) In æternum [Hebr. sæculum.] — (c) [Hebr. nube.] — (d) [Hebr. dirupisti omnes sepes.] — (e) Nam et avertisti. — (f) [Hebr. deficere.]

 

261

 

finem : exardescet sicut ignis ira tua ?

48. Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?

49. Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem : eruet animam suam de manu inferi ?

50. Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua.

81. Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.

52. Quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.

33. Benedictus Dominus in æternum : fiat, fiat.

ris in finem ? succenditur (a) quasi ignis indignatio tua ?

Memento mei de profundo : alioquin quare frustra creasti filios hominum ?

Quis est vir qui vivat, et non videat mortem, salvans animam suam de manu inferi ? Semper.

Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, quas jurasti David in veritate tua ?

Recordare, Domine, opprobrii servorum tuorum : quia (b) portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum.

Quas (c) exprobraverunt inimici tui, Domine : quibus exprobraverunt vestigia Christi tui.

Benedictus Dominus in sempiternum : amen (d), amen.

48. Quæ mea substantia : Hebr. quantuli ævi ego sim, ut tam brevem vitam tot calamitatibus obruas : sic Psal. ci, 24.

51. Memor esto..... opprobrii.....multarum gentium : a tot gentibus illati nobis servis tuis. Quod ( opprobrium ) continui in sinu meo : cum ne queri quidem liceret.

52. Commutationem Christi tui : commutata promissa de Christo venturo : at Hier. exprobraverunt vestigia Christi tui : Chald. tarditatem vestigiorum Christi tui. Irridebant nos quod non adveniret expectatus ille liberator, sive Cyrus, sive potius Christus de semine Davidis, regno ejus instaurando, et in æternum firmando.

(a) Var. : Succendetur. — (b) Deest quia. — (c) Quibus. — (d) Amen et.

 

262

 

LIBER QUARTUS PSALMORUM
SECUNDUM HEBRÆOS USQUE AD PSALMUM CVI.

PSALMUS LXXXIX.
MORALIS.

De miseriis et brevitate vitæ : quæ consideratio maxime congruebat populo sub Mose laboranti in deserto ; cum in malis pars solatii sit, intueri quam tota vita humana nihil nisi calamitas sit, neque quidquam spei supersit, nisi in Deo.

VERSIO VULGATA.

1. Oratio Moysi hominis Dei.

Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem.

2. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis : a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.

3. Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Oratio Moysi (a) viri Dei.

Domine, habitaculum tu factus es nobis, in generatione et generatione.

Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra, et orbis ; a sæculo, et usque in sæculum tu es Deus.

Convertens (b) hominem usque ad contritionem, et dicens (c) : Revertimini, filii Adam.

1. Oratio Moysi. Nihil videmus cur hunc titulum non sumamus ad litteram : certe magnus ille Athanasius nihil hæsitavit. Vis, inquit, audire Mosen ? habes Psalmum lxxxix, Epist, ad Marcuit. Hieronymus quoque ita sensit, atque ipso teste, omnium antiquissimus Origenes. Quidam tamen Patres non admittunt, quod hujus cantici Mosis nulla in Scripturis mentio. Atqui nulla etiam Scriptura docet sancti Job historiam a Mose conscriptam : neque id prohibuit, quominus a plerisque Mosi tribuatur. Quod de hoc cantico longe est æquius, favente titulo. Refugium : Hier. habitaculum. Deus enim in nobis et nos in Deo, ut passim Scriptura docet. De primis Psalmi versibus Comm. Hier. : « Narraturus tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit : ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed ejus qui creatus est culpa, accidisse videatur : » vide Ep. ad Cypr. t. II. Op. S. Hier.

3. Ne avertas..... Hier. convertens hominem ad contritionem, comminuens, et reducens ad pulverem. Et dixisti : Convertimini : Hier. et dicens : Revertimini, filii Adam, contritum et comminutum ex pulvere jussu tuo exsuscitas : sic Psalm. ciii, 29, 30.

(a) Var. : Mosis. — (b) Convertens [Hebr. convertis.] — (c) Et dices [Hebr. dicis.]

 

263

 

4. Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quæ præteriit,

Et custodia in nocte, 5. quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

6. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat : vespere decidat, induret, et arescat.

7. Quia defecimus in ira tua : et in furore tuo turbati sumus.

8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9. Quoniam omnes dies nostri defecerunt : et in ira, tua defecimus.

Anni nostri sicut aranea meditabuntur : 10. dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni.

Quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna, quæ pertransiit, et vigilia nocturna.

Percutiente te eos, ut (a) somnium erunt : mane quasi herba pertransiens.

Mane floruit et abiit : ad vesperum conteretur, atque siccabitur.

Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus.

Posuisti iniquitates nostras coram te ; negligentias nostras in luce vultus tui.

Omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo : consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens.

Dies annorum nostrorum in ip-

4. Quæ præteriit : mille anni non tantum sicut una dies ; sed tanquam dies quæ præteriit. Quod enim tam rapide effluit, ita considerandum, tanquam jam effluxerit. Custodia : Hier. vigilia noctis. Noctem per vigilias quatuor dividebant. Sensus ergo est : Quid est vita nostra ? fac nos vivere nongentos eoque amplius annos, ut Adam et prisci mortales ; fac ad mille annos vitam protrahi : mille anni dies unus, isque prope jam elapsus : quid autem dico, dies unus ? imo pars exigua noctis.

5. Quæ pro nihilo habentur... tota vita humana nihil. At Hier. percutiente te eos, somnium erunt. Hebr. Inundasti eos : somnus erunt : fluvii instar exundantes abripuisti eos, et fugerunt ab oculis velut somnium, somno citius dissipati sunt.

6. Mane sicut herba transeat : totus versus ex Hier. Decidat : deest Hebr. Mani : ne integro quidem die floremus, in ipso initio tabescimus.

7- Quia defecimus in ira tua : jam ad causam tot malorum convertitur, nempe ad iram Dei tot sceleribus concitatam ; cumque genus humanum jam inde ab initio miseriæ addictum sit, hinc patet quam gravis ira Dei pridem nobis incumbat, inter ipsa initia admisso peccato.

8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : instar judicis ad certam quamdam causam animum advertentes, ac reum statim punituri. Iniquitates autem : Hebr. occulta ; Hier. negligentias ; vertit alibi : errores, ignorantias. In interpret. hujus psalmi Ep. ad Cyp. Sensus est : ex anteacta et tam rapide elapsa vita, hoc unum reliqui, peccata multa scilicet, et justi supplicii meritum.

9. Quoniam omnes.....Hier. omnes enim, etc, quasi sermonem loquens : hoc est, anni nostri dicto citius transierunt : imo cogitatione citius : sermo enim etiam de cogitatione sumitur. Sicut aranea.....deest Hebr. Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem araneæ transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo prætervolat, ita opus araneæ incassum texitur. Telas araneæ texuerunt, Isa. Lix, 5. Comm. Hier.

10. Dies annorum nostrorum in ipsis : id est, in diebus annorum nostrorum

(a) Var. : Deest ut.

 

264

 

Si autem in potentatibus, octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.

Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11. Quis novit potestatem iræ tuæ : et præ timore tuo iram tuam 12. dinumerare ?

Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

13. Convertere, Domine, usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

14. Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

18. Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti : annis quibus vidimus mala.

16. Respice in servos tuos, et in opera tua : et dirige filios eorum.

sis septuaginta annis (a) : si autem multum octoginta anni, et quod amplius, labor et dolor : quoniam transibimus cito, et avolabimus (b).

Quis novit fortitudinem iræ tuæ, et secundum timorem tuum indignationem tuam ?

Ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti.

Revertere, Domine, usquequo ? et exorabilis esto super servos tuos.

Imple (c) nos matutina misericordia tua ; et laudabimus, et lætabimur in cunctis diebus nostris.

Lætifica nos pro diebus (d) quibus afflixisti nos, et annis quibus vidimus mala.

Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua (e) super filios eorum.

sunt septuaginta anni : hæc vitæ nostræ summa. Si autem in potentatibus : Hier. si autem multum, etc, id est, quod excedit septuaginta annos, vix in vita numerandum ; tanta infirmitas est : sint ad summum octoginta fere anni ; quod amplius, non vita, sed labor dolorque est. Alii ex Hebr. Dies annorum nostrorum septuaginta anni : si autem in vigore sit aliquis, si firmiore utatur valetudine, octoginta anni, etc. Supervenit mansuetudo... ipsa benignitas Dei vitæ spatium

prorogantis nobis probro ac reprehensioni vertet, postquam tempore ad pœnitentiam dato, ad peccandum abutimur. At Hier. transibimus cito, etc, resecantur et avolamus. Hebr. Sicut aves resecta filo, sic vita nostra avolat : vel, fili instar, vita nostra succiditur, evanescit.

11. Quis novit potestatem ... et præ timore tuo iram tuam dinumerare : quis valeat ita te timere, ac dignus es ; tantoque quanti est, æstimare iram tuam ? Hier. vero, Septuaginta et Theodor. dinumerare ad sequentem versum referunt :

12. Dinumerare dexteram tuam sic notam fac... Hier. ut numerentur dies nostri sic ostende, et veniemus corde sapienti : ostenso nobis a te vitæ nostræ spatio, erimus cautiores.

13. Usquequo ? supp. non reverteris.

14. Repleti sumus... Hier. imple nos matutina, etc. Notat etiam Theodor. tempus esse mutatum a Septuaginta : matutina autem misericordia est prompta grataque, ut matutinæ horæ post noctem.

15. Lætati sumus... Hier. lætifica nos, etc : pro malis bona retribue.

16. Respice... Hier. appareat, etc, id est, appareat servis tuis. Dirige filios...

Hier. gloria tua, etc Ostende vim et gloriam tuam in liberandis servis tuis, eorumque familia tot malis eruenda.

(a) Var. : Anni. — (b) Transivimus cito et avolavimus. — (c) [Hebr. satia.] — (d) [Hebr. secundum dies in quibus.] — (e) [Hebr. decor tuus.]

 

265

 

17. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

Et sit decor (a) Domini Dei nostri super nos : et opus manuum nostrarum fac stabile super nos : et opus manuum nostrarum confirma.

17. Dirige : confirma ; Hier. fac stabile.

(a) Var. : [Hebr. pulchritudo.]

PSALMUS XC.
CONSOLATORIUS.

Vir bonus, Deoque confisus, ab omni periculo tutus. Videtur etiam esse Mosis. Potest enim convenire populo ia deserto laboranti, et Dei præsidio indigenti. Sine titulo in Hebræo.

VERSIO VULGATA.

Laus Cantici David.

1. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.

2. Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum : Deus meus, sperabo in eum.

3. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et ii verbo aspero.

4. Scapulis suis obumbrabit tibi : et sub pennis ejus sperabis.

5. Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno.

6. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris : ab incursu, et dæmonio meridiano.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a).

Qui habitat in abscondito Excelsi, in umbraculo Domini commorabitur.

Dicens Domino : Spes (b) mea, et fortitudo mea : Deus meus, confidam in eo.

Quia ipse liberabit te de laqueo venantium, de morte insidiarum.

In scapulis suis obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis.

Scutum et protectio veritas ejus, non timebis a timore nocturno.

A sagitta volante per diem, a peste in tenebris ambulante, a morsu insanientis (c) meridie.

1. In adjutorio : Hier. in abscondito, in loco inaccesso et tuto.

3. Liberavit me : Hier. liberabit te. A verbo aspero : Hier. de morte insidiarum, de insidiis mortiferis.

6. Negotio : Hier. peste ; pestis autem pro pernicie sumitur. Ab incursu... Hier. a morsu insanientium meridie, id est, serpentium æstu rabidorum. Attende autem ad periculorum egregiam enumerationem : non timebis nocturnos casus, non vim apertam interdiu, non insidias et machinationes occultas, non æstum intolerabilem et irritantem angues, a quibus omnibus Israelitæ liberati sunt. Pro anguibus meridie furentibus Septuaginta vertunt dæmonium meridianum, quod Theodor. interpretatur dæmonem incitantem libidines, post satietatem aut sumptuosae epulas.

(a) Var. : Deest Psalmus. — (b) Dicens : Domine, spes. — (c) Insidiantis.

 

266

 

7. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis : ad te autem non appropinquabit.

8. Verumtamen oculis tuis considerabis : et retributionem peccatorum videbis.

9. Quoniam tu es, Domine, spes mea : Altissimum posuisti refugium tuum.

10. Non accedet ad te malum : et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

H. Quoniam angelis suis mandavit de te : ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12. In manibus portabunt te : ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13. Super aspidem et basiliscum ambulabis : et conculcabis leonem et draconem.

14. Quoniam in me speravit, liberabo eum : protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15. Clamabit ad me, et ego exaudiam eum : cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.

Longitudine dierum replebo eum : et ostendam illi salutare meum.

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis videbis, et ultionem (a) impiorum cernes.

Tu enim es, Domine, spes mea : Excelsum posuisti habitaculum tuum.

Non accedet ad te malum, et lepra non appropinquabit tabernaculo tuo.

Quia angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

In manibus portabunt te ; ne forte offendat ad lapidem pes tuus.

Super aspidem et basiliscum calcabis : conculcabis leonem et draconem.

Quoniam mihi adhæsit, et liberabo eum : exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum.

Invocabit me, et exaudiam eum, cum ipso ero (b) in tribulatione : eruam eum, et glorificabo eum.

Longitudine dierum implebo (c) eum, et ostendam illi salutare meum.

7. Ad te autem non appropinquabit : supple, interitus ; in medio pereuntium Deus te præstabit incolumem.

9. Tu es, Domine, spes mea : suppl. Quoniam dixisti : tu, Domine, spes mea : hoc est, quia in Deo spem reponis omnem. Altissimum : Deum : Posuisti, etc.

10. Flagellum : Hebr. plaga.

11. Angelis suis... sic Exod., xxiii, 20, 23 : Mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, etc.

(a) Var. : [Hebr expletionem.] — (b) Cum ipso ego in. — (c) Satiabo.

 

267

 

PSALMUS XCI.
MORALIS.

Die sabbati, in meditatione operum et consiliorum Dei Propheta acquiescit, ejusque magnitudine lætatur, malos dissipantis, bonos tuentis.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus Cantici, in die sabbati.

2. Bonum est confiteri Domino : et psallere nomini tuo, Altissime.

3. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

4. In decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

5. Quia delectasti me, Domine, in factura tua : et in operibus manuum tuarum exultabo.

6. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ :

7. Vir insipiens non cognoscet : et stultus non intelliget hæc.

8. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum : et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem :

Ut intereant in sæculum sæculi.

9. Tu autem Altissimus in æternum, Domine.

10. Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt : et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

11. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum : et senectus mea in misericordia uberi.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus Cantici, in die sabbati.

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.

Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et fidem tuam in nocte,

In decachordo et in psalterio, in cantico (a) et cithara.

Quoniam lætificasti me, Domine, in opere tuo : in facturis manuum tuarum laudabo.

Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! satis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget istud.

Germinaverunt impii quasi fœnum, et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem, ut conterantur usque in sempiternum.

Tu autem Excelsus in æternum, Domine.

Ecce enim inimici tui, Domine, ecce inimici tui peribunt : et dissipabuntur (b) omnes qui operantur iniquitatem.

Et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum : et senectus mea in oleo uberi.

4. Cum cantico : super Higghaion, Hebr. : vide Psalm. ix, 17. Hic autem patet musicum esse instrumentum.

11. In misericordia : Hier. oleo, ἐν ἐλαίω, pro quo scribæ reposuisse videntur, ἐλέω, misericordia. Sensus est : Delibutus sum oleo virente, recente ; unguentis perfusus, quod lætitiæ signum ; vel ut vertit Symmachus apud Theodor. senectus mea ut oliva florens : vis mea revirescet tanquam in ætatis flore.

(a) Var. : [Hebr. carmine] — (b) [Hebr. dividentur.]

 

268

 

12. Et despexit oculus meus inimicos meos : et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

13. Justus ut palma florebit : sicut cedrus Libani multiplicabitur.

14. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

15. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi : et bene patientes erunt, 16. ut annuntient :

Quoniam rectus Dominus Deus noster : et non est iniquitas in eo.

Et respiciet oculus meus eos qui insidiantur (a) mihi : de his qui consurgunt adversum me malignantibus audiet auris mea.

Justus ut palma florebit ; ut cedrus in (b) Libano multiplicabitur.

Transplantati in domo Domini : in atriis Dei nostri germinabunt.

Adhuc fructificabunt in senectute : pingues et frondentes erunt.

Annuntiantes quia rectus Dominus : fortitudo mea, et non est iniquitas in eo.

12. Despexit oculus... Hier. respiciet eos qui insidiantur, eorum insidiæ detegentur. In insurgentibus : Hier. de his qui consurgunt, etc. Audiet... supple, vindictam divinam : videbo detectas insidias, et corruentes inimicos : excidium eorum audiam.

15. Multiplicabuntur : fructificabunt, etc. Totus versus ex Hier. quem confer cum vers. 11. Bene patientes erunt : patientia ipsis bono vertet.

16. Ut annuntient... refer ad sequentia cum Hier.

(a) Var. : Insidiantes. — (b) Deest in.

PSALMUS XCII.
LAUDIS.

Per mundi structuram Deo laus, legi fides, templo sanctitas constat. Sine titulo in Hebræo.

VERSIO VULGATA.

Laus Cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra.

1. Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se.

Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.

2. Parata sedes tua ex tunc : a sæculo tu es.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

 

Dominus regnavit, gloria indutus est : indutus est Dominus fortitudine, et accinctus est : insuper appendit orbem, qui non commovebitur.

Firmum solium tuum ex tunc : ab æterno (a) tu es.

2. Ex tunc : a principio : ante orbem conditum.

(a) Var. : A sæculo.

 

269

 

3. Elevaverunt flumina, Domine : elevaverunt flumina vocem suam.

Elevaverunt flumina fluctus suos, 4. a vocibus aquarum multarum.

Mirabiles elationes maris : mirabilis in altis Dominus.

5. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis : domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.

Levaverunt flumina, Domine, levaverunt flumina voces suas (a).

Levaverunt flumina gurgites suos, a vocibus aquarum multarum.

Grandes fluctus maris : grandis in excelso Dominus.

Testimonia tua fidelia facta sunt nimis : domum tuam decet sanctitas, Domine, in longitudine dierum.

3. Elevaverunt flumina.....Terræ fundatæ aquas superfudit copia et fragore

mirabili.

4. A vocibus : propter strepitum. Mirabilis in altis Dominus : in cœlo, super nubes. Mare mirabiliter intumescit ; longe mirabilior Deus ille excelsus in altitudine consiliorum suorum, quibus nec mare profundius aut vastius.

5. Testimonia tua : lex tua : mandata tua. Credibilia : tot firmata miraculis : tanta multitudine ac fide testium, tanta temporum rerumque omnium consensione, denique tam incorrupta morum regula cultusque sanctitate. Pro quo Hier. fidelia : veridica : fidelia enim omnia mandata ejus : facta in veritate et æquitate, Psal. cx, 8, quod eodem recidit.

(a) Var. : Vocem suam.

PSALMUS XCIII.
MORALIS ET INCREPAT0R1US.

Contra violentos et oppressores, præsertim judices. Vide Psal. lxxxi. Sine titulo in Hebræo

VERSIO VULGATA.

Psalmus ipsi David, Quarta sabbati.

1. Deus ultionum Dominus : Deus ultionum libere egit.

2. Exaltare qui judicas terram : redde retributionem superbis.

3. Usquequo peccatores, Domine : usquequo peccatores gloriabuntur !

4. Effabuntur, et loquentur iniquitatem : loquentur omnes, qui operantur injustitiam ?

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Deus ultionum, Domine : Deus ultionum ostendere.

Elevare qui judicas terram (a) : redde vicissitudinem superbis.

Usquequo impii, Domine ; usquequo impii exultabunt ?

Fluent loquentes antiquum : garrient omnes qui operantur iniquitatem !

1. Libere egit : Hier. ostendere ; appare, ô Deus scelerum ultor ; tempus est ut appareat potentia tua, dum impii in plebem tuam grassantur.

4. Effabuntur... Hebr. effutient, et loquentur grandia garrientes,

(a) Var. : Judex terræ.

 

270

 

5. Populum tuum, Domine, humiliaverunt : et hæreditatem tuam vexaverunt.

6. Viduam et advenam interfecerunt : et pupillos occiderunt.

7. Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.

8. Intelligite insipientes in populo : et stulti aliquando sapite.

9. Qui plantavit aurem, non audiet ? aut qui finxit oculum, non considerat ?

10. Qui corripit gentes, non arguet : qui docet hominem scientiam ?

11. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.

12. Beatus homo, quem tu erudieris, Domine : et de lege tua. docueris eum.

13. Ut mitiges ei a diebus malis ; donec fodiatur peccatori fovea.

14. Quia non repellet Dominus plebem suam : et hæreditatem suam non derelinquet.

15. Quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.

16. Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?

Populum tuum, Domine, conterent, et hæreditatem tuam affligent.

Viduam et advenam interficient, et pupillos occident.

Et dixerunt : Non videbit Dominus, et non intelliget Deus Jacob.

Intelligite, stulti in populo, et insipientes aliquando discite.

Qui plantavit aurem, non audiet ? aut qui finxit oculum, non videbit ?

Qui erudit (a) gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam ?

Dominus novit cogitationes hominum : quia vanæ sunt.

Beatus vir quem tu erudieris (b), Domine, et de lege tua docueris eum.

Ut quiescat a diebus afflictionis : donec fodiatur impio interitus.

Non enim derelinquet Dominus populum suum, et hæreditatem suam non deseret.

Quoniam ad justitiam revertetur judicium, et sequentur illud omnes recti corde.

Quis stabit pro me adversum malos ? quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis ?

9. Qui plantavit aurem, non audiet ? Præclare Hier. Comm. in hunc Psalmum : « Iste locus adversus eos maxime facit, qui anthropomorphitas sunt : qui dicunt Deum habere membra quæ etiam nos habemus... et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. » Et paulo post : « Videte quid dicat : Qui plantavit aurem, non audiet ? non dixit : Qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet ? non dixit : Ergo ipse oculos non habet ? sed quid dixit ?Qui plantavit aurem, non audiet ? et qui finxit oculos, non considerat ? membra tulit, efficientias dedit. » Quem locum Augustinus exscripsit, atque Hieronymo tribuit, Epist, ad Fortunat. olim ni, nunc 148, n 14.

13. Mitiges : Hier. quiescat, etc. ; Hebr. quietem ei præstes.

14. Quoadusque justitia... quoadusque justitia ipsa judicium exerceat, ac judicia justa sint. Et qui juxta... Hier. et sequentur illud (judicium) omnes recti corde.

(a) Var. [Hebr. castigat.] — (b) [Hebr. castigaveris.]

 

271

 

17. Nisi quia Dominus adjuvit me : paulò minus habitasset in inferno anima mea.

18. Si dicebam : Motus est pes meus, Domine, misericordia tua ad-juvabat me.

19. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo : consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.

20. Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ?

21. Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.

22. Et factus est mihi Dominus in refugium : et Deus meus in adjutorium spei meæ.

23. Et reddet illis iniquitatem ipsorum ; et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.

Nisi quia Dominus auxiliator meus : paulò minus habitasset in inferno anima mea.

Si dicebam : Motus (a) est pes meus : misericordia tua, Domine, sustentabat (b) me.

In multitudine cogitationum mearum, quæ sunt in me intrinsecus : consolationes tuæ delectabunt animam meam.

Numquid particeps erit tui thronus insidiarum, fingens laborem (c) in præcepto ?

Copulabuntur adversum animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.

Erit autem mihi Dominus in refugium, et Deus meus quasi petra spei meæ.

Et restituet super eos iniquitatem suam (d), et in malitia sua perdet eos : perdet eos Dominus Deus noster.

17. Paulò minus... Hebr. propemodum in silentio habitassem, cessassem in tumulo ; morte extinctus essem.

18. Si dicebam : Motus est pes meus... Statim atque agnovi, ac tibi exposui,

Deus, nutare omnia circum, ac nihil esse firmi, tulisti opem labanti.

19. Secundum multitudinem... Hier. in multitudine cogitationum... Quanta

fuit anxietas cogitationum mearum, tantæ consolationes tuæ.

20. Numquid adhæret tibi... Hier. numquid particeps erit tui... ad Deum loquitur : an sociabitur tibi sedes insidiatrix judicis, injusta legis prætextu decernentis ?

21. Captabunt... Hier. copulabuntur... nempe mali judices. In animam justi : consentient ad opprimendum justum.

(a) Var. : [Al. commotus.] — (b) Sustentabit. — (c) Dolorem. — (d) [Hebr. dolorem suum.]

PSALMUS XCIV.
LAUDIS ET ADORATIONIS.

Invitat ad Rei laudes et cultum ; novam ejus vocem in Testamento Novo ; novamque requiem pollicetur, a qua contumaces arcet, vers. 8, H ; Davidi tribuitur : Hebr. iv, 7. In Hebræo autem nullus est titulus.

VERSIO VULGATA.

Laus Cantici ipsi David.

1. Venite, exultemus Domino :

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Venite, laudemus Dominum :

 

272

 

jubilemus Deo salutari nostro.

2. Præoccupemus faciem ejus in confessione : et in psalmis jubilemus ei.

3. Quoniam Deus magnus Dominus : et rex magnus super omnes deos.

4. Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ : et altitudines montium ipsius sunt.

5. Quoniam ipsius est mare ; et ipse fecit illud : et siccam manus ejus formaverunt.

6. Venite, adoremus et procidamus : et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.

7. Quia ipse est Dominus Deus noster : et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

8. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

i). Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.

10. Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde ;

jubilemus petræ Jesu (a) nostro.

Præoccupemus vultum ejus in actione gratiarum : in canticis jubilemus ei.

Quoniam fortis et magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

In cujus manu fundamenta terræ, et excelsa montium ipsius sunt.

Cujus est mare ; ipse enim fecit illud, et siccam manus ejus plasmaverunt.

Venite, adoremus et curvemur. flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri.

Quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et grex manus ejus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite indurare corda vestra, sicut in contradictione ;

Sicut in die tentationis in deserto ; ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me. et viderunt opus meum.

Quadraginta annis displicuit mihi generatio illa (b), et dixi : Populus errans corde est, et non cognoscens vias meas.

4. Fines terræ : Hier. fundamenta.

5. Siccam : sive aridam, terram.

6. Ploremus : Hier. flectamus genua.

7. Oves manus ejus : ab illo pastore deductæ ad pascua.

8. Hodie si vocem..... De hoc vers. et sequentibus, deque ipso hodie et requie

consecuta, a qua increduli arcebuntur, post versum 10, dicemus ex Paulo, Hebr. iii, 7, 13 ; iv, 3 cum seqq. Nunc verba Psalmi exequemur.

9. Sicut in irritatione..... Hebr. sicut in Meriba secundum diem Massa. Loca nota Hebræis, dicta ab irritatione et tentatione, ubi deficientibus aquis, plebs murmurat in Moysen, et perit in deserto. Vide Exod., xvii, 2, 7 ; Num., xiv.Probaverunt..... opera mea : experti sunt quantum in benefaciendo et ulciscendo possem.

10. Quadraginta annis : Paulus, Hebr., iii, 9, 10, refert ad superiora, et hic distinguit. Propterea offensus fui, etc. In invitatorio legimus : Proximus fui : præsente vindicta. Sensus autem hujus loci ex Paulo sic concinnandas : nempe requiem a Deo Israelitis esse promissam in terra Chananæa : omnes tamen inte-

(a) Var. : [Hebr. forti salutari.] — (b) Deest illa.

 

273

 

11. Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

Quibus (a) juravi in furore meo, ut non introirent in requiem meam.

rim in deserto cecidisse hac requie frustratos ; quare Spiritum sanctum per Davidem ari novam requiem invitasse ; ad novum illud sabbatum ab ipso mundi exordio diei septimæ requie figuratum, novumque indixisse diem quo, sub Christo, in Ecclesia, ac cœlesti patria quiesceremus, nisi essemus increduli : unde sic concludit Paulus : Festinemus ingredi in illam requiem, Hebr. ivii.

(a) Var. : Et.

PSALMUS XCV.
EUCHARISTICUS ET PROPHETICUS.

illata in Sion arca cantatus ; in secundi templi dedicatione repetitus : Dei majestatem prædicat, regnaturi super gentes, orbem judicaturi. Titulo caret in Hebr., tamen Davidis est : est enim unus ex Psalmis qui, cum a Davide arca in Sion translata est, cantatus esse memoratur, referlurque, I Paral., xvi, 1, 23, etc, eadem rerum summa quæ hic visitur : nonnihil diversis vocibus, quas inter se conferre erit operæ pretium ad intelligendas veteres lectiones.

VERSIO VULGATA.

Canticum ipsi David, 1. quando domus ædificabatur post captivitatem (I Paral., xvi).

Cantate Domino canticum novum : cantate Domino, omnis terra.

2. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus.

3. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.

4. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.

5. Quoniam omnes dii gentium dæmonia : Dominus autem cœlos fecit.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

 

Cantate Domino canticum novum : cantate Domino, omnis terra.

Cantate (a) Domino, benedicite nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus.

Narrate in gentibus gloriam ejus, in universis populis mirabilia ejus.

Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.

Omnes enim dii populorum sculptilia (b) : Dominus autem cœlos fecit.

1, 2. Cantate Domino canticum novum : in nova celebritate. Omnis terra : prophetice de vocatione gentium. Canticum enim vetus in una, eaque angusta regione Judæa canitur ; at canticum Novi Testamenti, ad universam terram pertinet, Chrys. Ex primis duobus versibus id tantum habetur in Paral. Cantate Domno, omnis terra, annuntiate de die in diem salutare ejus.

S. Dæmonia : idola. Hier. sculptilia, et sic Vulgata vertit in Paral. eodem utro-

(a) Var. : Canite. — (b) [Hebr. idola.]

 

274

 

6. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus : sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7. Afferte Domino patriæ gentium : afferte Domino gloriam et honorem.

8. Afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus.

9. Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra.

10. Dicite in gentibus quia Dominus regnavit.

Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur : judicabit populos in æquitate.

11. Lætentur cœli, et exultet terra, commoveatur mare et plenitudo ejus.

12. Gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.

Tunc exultabunt omnia ligna sylvarum :

13. A facie Domini, quia venit : quoniam venit judicare·terram.

Gloria et decor ante vultum ejus : fortitudo et exultatio in sanctuario ejus.

Afferte Domino familiæ populorum ; afferte Domino gloriam et fortitudinem.

Afferte Domino gloriam nomini ejus : levate munera, et introite in atria ejus.

Adorate Dominum in decore sanctuarii : paveat a facie ejus omnis terra.

Dicite in gentibus : Dominus regnavit.

Siquidem appendit (a) orbem immobilem : judicabit populos in æquitate (b).

Lætamini, cœli, et exultet terra : tonet mare et plenitudo ejus.

Gaudeat ager (c), et omnia quæ in eo sunt : tunc laudabunt universa ligna saltus.

Ante faciem Domini quoniam venit, quoniam venit judicare terram.

bique vocabulo. Recte etiam dæmonia vertitur : Quæ enim gentes immolant, dæmoniis immolant et non Deo, I Cor., x, 20.

6. Confessio et pulchritudo.....Hier. gloria et decor. Sanctimonia et magnificentia... fortitudo et gaudium in loco ejus, id est, in sanctuario, ut vertit Hier.

7. Patriæ gentium : familiæ populorum, sicut ipsa Vulgata vertit in Parat, et hic Hier. Septuaginta αἱ πατρίαι. Honorem : Hier. fortitudinem, Paral. imperium ; alio vocabulo quod etiam vim sonat.

8. Tollite hostias : Hier. levate munera, vel ut in Paral. levate sacrificium : noto offerendi ritu, levata pro more hostia. Introite in atria ejus ; Paral. venite in conspectu ejus.

9. In atrio sancto : quod in Paral. vertitur ; in decore sancto ; Hier. in decore sanctuarii, in ipso sanctuario, quod decus passim vocatur, ut sæpe vidimus.

10. Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. In Paral. deest hoc loco ; habetur vers, seq. Addunt multi ex antiquis Patribus, et hymnus Vexilla quem hodie canimus : a ligno : quod nunc ubique deest. Etenim correxit... quod in Paral. vertitur planius : ipse enim fundavit orbem immobilem : elegantius Hier. appendit orbem immobilem.

H. Commoveatur mare : tonet, ut est hic apud Hier. et in versione Paral. Et plenitudo ejus : omnes ejus abyssi.

(a) Var. : Appendet. — (b) Æquitatibus. — (c) Meus.

 

275

 

Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

Judicabit orbem in justo (a), et populos in fide sua.

Ultimus versus deest in Paral.

(a) Var. : In Justitia.

PSALMUS XCVI.
LAUDIS.

Ostendit potentiam Dei, et vanitatem idolorum : canitque victorias de gentibus reportatas : de quibus vide titulum Psalm. lix.

VERSIO VULGATA.

Huic David, 1. quando terra ejus restituta est.

Dominus regnavit, exultet terra : lætentur insulæ multæ.

2. Nubes et caligo in circuitu ejus : justitia et judicium correctio sedis ejus.

3. Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

4. Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ : vidit, et commota est terra.

5. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini : a facie Domini omnis terra.

6. Annuntiaverunt cœli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

7. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulachris suis.

Adorate eum, omnes angeli ejus : 8. Audivit, et lætata est Sion :

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Dominus regnavit, exultet terra : lætabuntur insulæ multæ.

Nubes et caligo in circuitu ejus : justitia et judicium firmamentum solii ejus.

Ignis ante faciem ejus ibit, et exuret per circuitum hostes ejus.

Apparuerunt (a) fulgura ejus orbi : vidit, et contremuit terra.

Montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini ; a facie dominatoris omnis terræ.

Annuntiaverunt cœli justitiam ejus : et viderunt omnes populi gloriam ejus.

Confundantur universi qui serviunt sculptili, qui gloriantur in idolis :

Adorate eum, omnes dii. Audivit, et lætata est Sion :

1. Quando terra ejus restituta est : Deest Hier. Posset accommodari Davidi ab exilio reduci, ac jure suo regnanti post Saulem : aut restituto regno, post Absalomi perduellionem. Dominus regnavit, exultet terra ; at infra : Dominus regnavit, irascantur populi, Psalm. xcviii, 1. Utrumque regnante Deo, exultatio piis, malis perturbatio et tremor : quæ divinus vates separatim sibi consideranda proponit. Insulæ multa : his designari solent populi longinqui passim in Scripturis, illi præsertim qui a Judæa mari Mediterraneo dirimuntur.

2. Nubes et caligo... 3. Ignis ante ipsum... i. Illuxerunt fulgura... nubes, ignis, fulgura, ut in Sinaï. Correctio : seu constitutio ; Septuaginta : κατόρθωσις, Hier. firmamentum.

5. Omnis terra : omnis terræ ; Septuaginta : πάσης τῆ -γῆς, genitivo casu.

(a) Var. : [Hebr. illuxerunt.]

 

276

 

Et exultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine :

9. Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram : nimis exaltatus es super omnes deos.

10. Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.

11. Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.

12. Lætamini, justi, in Domino : et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.

Et exultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.

Tu enim Dominus excelsus super omnem terram : vehementer elevatus es super omnes deos.

Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit animas sanctorum suorum : de manu impiorum eruet eos.

Lux orta (a) est justo, et rectis corde lætitia.

Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctæ ejus.

12. Memoriæ sanctificationis : Hier. memoriæ sanctæ ejus, id est, laudate ante tabernaculum, quod ejus memoriale est.

(a) Var. : [Hebr. Seminata.]

PSALMUS XCVII.
LAUDIS ET EXULTATIONIS.

Post ingentes victorias de gentibus reportatas, populus liberatori et vindici Deo gratias agit. Vocationem quoque gentium, et Christi revelationem sperat.

VERSIO VULGATA.

1Psalmus ipsi David.

Cantate Domino canticum novum : quia mirabilia fecit.

Salvabit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.

2. Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

3. Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel.

Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a).

Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit.

Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.

Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu (b) gentium revelavit (c) justitiam suam.

Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel.

Viderunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.

1. Salvavit sibi : salvum fecit eum dextera sua : propria virtute tutus et victor est : quod est pugnantis, et victoriam reportantis. Nota autem Deum sibi pugnare, se tueri, cum populum propugnat et tuetur.

(a) Var. : Canticum. — (b) [Hebr. in oculis.] — (c) [Al. revelabit.]

 

277

 

4. Jubilate Deo, omnis terra : cantate, et exultate, et psallite.

3. Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi :

6. In tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :

7. Moveatur mare, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et qui habitant in eo.

8. Flumina plaudent manu : simul montes exultabunt 9. a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram.

Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.

Jubilate Deo (a), omnis terra : vociferamini, et laudate, et canite.

Canite Domino in cithara : in cithara et voce carminis.

In tubis et clangore buccinæ : jubilate coram rege Domino.

Tonet mare et plenitudo ejus : orbis et habitatores ejus.

Flumina plaudent manu : simul montes laudabunt ante Dominum : quia venit judicare terram.

Judicabit orbem in justitia, et populos in æquitatibus.

6. Tubis ductilibus : tubis classicis. Corneæ, deest Hier.

(a) Var. : Domino.

PSALMUS XCVIII.
LAUDIS.

Maxime congruit arcæ in Sion translate, vers. 1, 2, 5, et Christo super populos regnanti. Deest titulus in Hebræo.

VERSIO VULGATA.

1Psalmus ipsi David.

Dominus regnavit, irascantur populi : qui sedet super Cherubim, moveatur terra.

2. Dominus in Sion magnus : et excelsus super omnes populos.

3. Confiteantur nomini tuo magno : quoniam terribile, et sanctum est : 4. et honor regis judicium diligit.

Tu parasti directiones : judicium

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Dominus regnavit, commoveantur populi : sessor Cherubim, concutiatur terra.

Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.

Confiteantur nomini tuo magno, terribili, sanctoque. Imperium (a) regis judicium diligit.

Tu fundasti æquitates : judi-

1. Irascantur : Hier. commoveantur, contremiscant : vide Psalm. xcvi, 1.

4. Honor regis : Dei ; Hier. Imperium regis. Aquila, Robur regis, quo sensu apud Homerum, vis Herculea, robur Alcinoï, hoc est sine dubio, ipse rex recto judicio delectatur : quod ad felicitatem regii imperii spectat. Parasti directiones : Hier. fundasti æquitates.

(a) Var. : [Hebr. magne et terribilis, sanctum nomen ejus ; et fortitudo,] ei imperium.

 

278

 

et justitiam ia Jacob tu fecisti.

5. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus ; quoniam sanctum est.

6. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus : et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus.

Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos : 7. in columna nubis loquebatur ad eos.

Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.

8. Domine Deus noster, tu exaudiebas eos : Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

9. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus : quoniam sanctus Dominus Deus noster.

cium et justitiam in Jacob tu fecisti.

Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus ; quia sanctus est.

Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus.

Invocabant Dominum, et ipse exaudivit eos. In columna nubis loquebatur ad eos.

Custodierunt testimonia ejus, et præceptum quod dedit eis.

Domine Deus noster, tu exaudisti eos : Domine, propitius fuisti eis, et ultor super commutationibus (a) eorum.

Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus ; quia sanctus Dominus Deus noster.

5. Scabellum pedum : arcam : sic Psalm. cxxxi, 7. Noti omnibus loci Ambrosii et Augustini, ubi scabellum Domini interpretantur carnem Christi in mysteriis adoratam : Aug. in hunc Psalm. n. 9. Amb. de Spir. sancto, cap. xi, n. 76 et seq.

6. In sacerdotibus : Moses rebus sacris praefuit æque ac profanis : Sacerdotale etiam gessit officium, cum Aaronem consecravit, et pro eo sacrificium obtulit.

7. In columna nubis... ad eos : Mosen et Aaron, Exod., xiii, 21.

8. Adinventiones eorum : injurias eorum : Symm. apud Theodor. Ulciscens molimina populi adversus Mosen et Aaron.

(a) Var. : [Hebr, adinventionibus.]

PSALMUS XCIX
LAUDIS ET EXULTATIONIS.

Dei majestatem, bonitatem, iidem, domum ejus ingressuri canunt.

VERSIO VULGATA.

1 Psalmus in Confessione.

2. Jubilate Deo, omnis terra : servite Domino in lætitia.

Introite in conspectu ejus, in exultatione.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus in Confessione (a)

Jubilate Deo, omnis terra : servite Domino in lætitia.

Ingredimini coram eo in laude.

a) Var. ; Canticum in gratiarum actione.

 

279

 

3. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus : ipse fecit nos, et non ipsi nos :

Populus ejus, et oves pascuæ ejus : 4. introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis : confitemini illi.

Laudate nomen ejus : 5. quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus : ipse fecit nos, et ipsius sumus :

Populus ejus, et grex pascuæ ejus, ingredimini portas ejus in gratiarum actione, atria ejus in laude : confitemini ei.

Benedicite nomini ejus ; quia bonus Dominus. In sempiternum misericordia ejus, et usque ad generationem et generationem fides ejus.

3. Et non ipsi nos : Hier. et ipsius sumus. Orta varietas ex varietate vocis Hebrææ : lο : per vau, vel per aleph.

5. Suavis : Hebr. bonus, ita passim.

PSALMUS C.
MORALIS.

"Vitæ innocentia, modestiaque et integritas boni principis adsciscentis bonos, malos coercentis. Confer cum Psal. cxxx, ut habeas ex Davide optimi et sanctissimi regis exemplum. Vide autem, bonus princeps quos amicos et convivas, quos familiares, quos rerum administros, quos denique adversarios habeat.

VERSIO VULGATA.

1Psalmus ipsi David.

Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine :

Psallam, 2. et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.

Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.

3. Non proponebam ante oculos

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Misericordiam et judicium cantabo : tibi, Domine, psallam.

Erudiar in via perfecta quando venies ad me :

 

Ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meæ.

Non ponam coram oculis meis

1. Misericordiam et judicium..... Sic distinguit Hier. Misericordiam et judicium cantabo : tibi, Domine, psallam. Ipsam misericordiam, ipsam justitiam cantabo ; quod est vere Deo psallere, cujus opera omnia his duobus continentur.

2. Quando venies ad me : docendum et protegendum. Perambulabam. · Hebr. perambulabo, sic omnia sequentia. Non ita Nabuchodonosor in domo sua ambulabat, cum diceret : Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi.....in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei, Dan., iv, 27. Itaque exosus Deo, »c depressus in belluarum conditionem. In innocentia cordis mei : non aliud corde tegebam, aliud ore præferebam.

3, 4. Hi versus distinguendi ut apud Hier. ex quo consequitur illud egregium :

(a) Var. : Canticum.

 

280

 

meos rem injustam : facientes prævaricationes odivi.

Non adhæsit mihi 4. cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.

5. Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.

Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.

6. Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum : ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

7. Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam : qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.

8. In matutino interficiebam omnes peccatores terræ : ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

verbum Belial : facientem declinationes odivi ; nec adhæsit mihi. Cor pravum recedet a me : malum nesciam (a).

Loquentem in abscondito contra proximum (b) suum, hunc interficiam.

Superbum oculis et altum corde ; cum hoc esse non potero (c).

Oculi mei ad fideles terræ, ut habitent mecum ; ambulans in via simpliciter, hic ministrabit mihi.

Non habitabit in medio domus meæ, faciens dolum, loquens mendacium, non placebit in conspectu oculorum meorum.

Mane perdam omnes impios terræ, ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem.

malum nesciebam : tanta simplicitate atque innocentia, ut malum nequidem nossem.

5. Persequebar : Hebr. exscindebam, quod est vehementius. Insatiabili corde : Hebr. latum corde, cupiditatis infinitæ. Cum hoc non edebam : Hebr. cum hoc non potero, supp. esse : hujus nec aspectum ferre possum.

7. Qui facit superbiam... dolum : qui loquitur mendacia, non placebit, Hier.

8. In matutino interficiebam : exscindebam : ut supra vers. 5 : prima hæc cura subit, ut scelerati maturo supplicio puniantur.

(a) Var. : Al. Nesciebam. —(b) [Hebr. sodalem. — (c) Non poteram.

PSALMUS CI.
LUCTUS, DEPRECATIONIS, PROPHETICUS.

Tempore Babylonicae servitutis, vir bonus et justus, qualis Nehemias, orat aedificari Sion, ac solvi captivitatem jam diuturnam ; tum ad redemptionem spiritualis populi, et gentium vocationern se convertit.

VERSIO VULGATA.

1. Oratio pauperis, cum anxius fuerit ; et in conspectu Domini effuderit precem suam.

2. Domine, exaudi orationem

VERSIO S. ΗΙΕΙ10ΝΪ31Ι.

Oratio pauperis, cum anxius (a) fuerit ; et coram Domino effuderit eloquium suum.

Domine, exaudi (b) orationem

(a) Var. : Quando sollicitus. — (b) Audi.

 

281

 

meam : et clamor meus ad te veniat.

3. Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.

In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

4. Quia defecerunt sicut fumus dies mei : et ossa mea sicut cremium aruerunt.

5. Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum.

0. A voce gemitus mei, adhæsit os meum carni meæ.

7. Similis factus sum pellicano solitudinis : factus sum sicut nycticorax in domicilio.

8. Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

9. Tota die exprobrabant mihi inimici mei : et qui laudabant me, adversum me jurabant.

10. Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam :

11. A facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.

12. Dies mei sicut umbra declinaverunt : et ego sicut fœnum arui.

13. Tu autem, Domine, in æternum

meam : et clamor meus (a) ad te veniat.

Non (b) abscondas faciem tuam a me : in die tribulationis meæ inclina ad me aurem tuam.

In quacumque die invocavero te, velociter (c) exaudi me.

Quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei : et ossa mea quasi frixa contabuerunt.

Percussum est quasi fœnum, et arefactum est cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum.

A voce gemitus mei, adhæsit os meum carni meæ.

Assimilatus sum pellicano deserti : factus sum quasi bubo solitudinum.

Vigilavi, et fui sicut avis solitaria super tectum.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei : exul Lantes (d) per me jurabant.

Quia cinerem sicut panem comedi, et potum meum cum fletu miscui.

A facie indignationis tuæ, et iræ tuæ : quia elevasti (e) me, et allisisti me.

Dies mei quasi umbra inclinati sunt, et ego quasi fœnum arui.

Tu autem, Domine, in æternum

4. Sicut cremium : Hier. quasi frixa ; id est, exsiccata. Cremium porro est quod facile crematur, ut sarmentum.

5. Oblitus sum : præ mœrore.

7. Pellicano : onocrotalo, cucullo, aut alii avi gementi potius quam canenti.

8. Passer... in tecto : Hier. super tectum, non ingressus domum.

9. Qui laudabant me : qui mihi in os blandiebantur ; qui laudare solebant. Adversum me jurabant : conjurabant. Non deerant apud Judæos, miserrimis licet temporibus, qui apud regem gratia florerent, qualis Nehemias, II Esdr., I et seqq. His igitur perversi homines multa adblanditi, tamen, coniuratione factu, pessima intentabant. Sic etiam soluta captivitate, Sanaballat et alii : ibid. vi, 1 et seqq.

11. Elevans allisisti me : cum ante conspicuum reddidisses.

(a) Var. : [Hebr. deprecatio mea.] — (b) Ne. — (c) [Hebr. festina.] — (d) [Hebr. insultantes mihi.] — (e) Levasti.

 

282

 

permanes : et memoriale tuum in generationem et generationem.

14. Tu exurgens misereberis Sion : quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.

15. Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus : et terræ ejus miserebuntur.

16. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.

17. Quia ædificavit Dominus Sion : et videbitur in gloria sua.

18. Respexit in orationem humilium : et non sprevit precem eorum.

19. Scribantur hæc in generatione altera : et populus qui creabitur, laudabit Dominum.

20. Quia prospexit de excelso sancto suo : Dominus de cœlo in terram aspexit :

21. Ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum :

22. Ut annuntient in Sion nomen Domini : et laudem ejus in Jerusalem.

23. In conveniendo populos in unum : et reges ut serviant Domino.

24. Respondit ei in via virtutis suæ : paucitatem dierum meorum nuntia mihi.

permanes : et memoriale tuum in generatione et generatione.

Tu suscitans (a) misereberis Sion : quia tempus est ut miserearis ejus, quoniam venit tempus(b).

Quoniam placitos fecerunt servi tui lapides ejus, et pulverem ejus miserabilem (c).

Et timebunt gentes nomen Domini, et universi reges terræ gloriam tuam.

Quia ædificavit Dominus Sion : apparuit in gloria sua.

Respexit ad orationem vacui (c), et non despexit orationem eorum.

Scribatur hoc in generatione novissima ; et populus qui creabitur, laudabit Dominum.

Quoniam prospexit de excelso sanctuario suo : Dominus de cœlo terram contemplatus est.

Ut audiret gemitum vincti, ut solveret filios mortis.

Ut narretur in Sion nomen Domini, et laudatio ejus in Jerusalem.

Cum congregati fuerint populi simul, et regna ut serviant Domino.

Afflixit in via. fortitudinem meam : abbreviavit dies meos.

14. Quia venit tempus : septuaginta anni a Jeremia definiti jam impleti sunt.

15. Et terræ ejus miserebuntur : Hebr., pulverem ejus miserentur, etiam ruinas obrutæ patriæ, templique rudera et cineres diligunt, ac super illis dolent, ut illi, qui ad locum templi diruti munera deferebant, Jerem., xli, 5, ut Nehemias, qui locum paterni sepulcri desiderabat, II Esdr. ii, 5.

19 Scribantur : Hebr. scribentur. Transmittentur ad posteros quæ Deus ad nos liberandos gessit.

21. Filios interemptorum : Hier. filios mortis ; morti addictos.

23. Reges : qui Deum in templo, licet ethnici, colebant, ut sæpe dictum a prophetis : vide libros Mach. et Josephum. Hæc autem figura erat gentium ad fidem convertendarum.

24. Respondit ei... Hier., afflixit in via fortitudinem meam, etc. tabescens ac

(a) Var. : Surgens. — (b) [Hebr. condictum.] — (c) [Al. mirabilem.] — (d) [Hebr. effossi.]

 

283

 

23. Ne revoces me in dimidio dierum meorum. In generationem et generationem anni tui.

26. Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cœli.

27. Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut vestimentum veterascent :

Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : 28. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29. Filii servorum tuorum habitabunt : et semen eorum in sæculum dirigetur.

Dicam : Deus meus, ne rapias me in medio dierum meorum : in generatione generationum anni tui.

A principio terram fundasti, et opus manuum tuarum cœli.

Ipsi peribunt, tu autem stabis : et omnes quasi vestimentum atterentur ; quasi pallium mutabis eos, et mutabuntur.

Tu autem ipse es, et anni tui non deficient.

Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum ante faciem tuam perseverabit.

deficiens, instante reditu, metuit ne ante moriatur, quam videat. Ierusalem restituam.

25. Ne revoces... adde cum Hier. Dicam : Deus meus, etc. In generationem et generationem anni tui : A consideratione infirmitatis humanæ, ad æternitatis divinæ contemplationem assurgit.

26. Initio tu, Domine... Hæc Paulus de Christo accipit Hebr., i, 10, quem boni viri e captivitate reduces, verum redemptorem expectabant.

27. Opertorium : Hier. pallium.

29. Filii servorum tuorum habitabunt : in terra sancta, non nos miseri et infirmi, sed saltem filii nostri. Et semen eorum in sæculum dirigetur : Hier. ante faciem tuam perseverabit.

PSALMUS CII.
EUCHARISTICUS.

De remissione peccatorum gratias agit.

VERSIO VULGATA.

1. Ipsi David.

Benedic, anima mea, Domino : et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto ejus.

2. Benedic, anima mea, Domino : et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

3. Qui propitiatur omnibus ini-

VERSIO S. HIERONYMI.

David.

Benedic, anima mea, Domino et omnia viscera mea nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnium retributionum ejus.

Qui propitiatur cunctis iniqui-

 

284

 

quitatibus tuis : qui sanat omnes infirmitates tuas.

4. Qui redimit de interitu vitam tuam : qui coronat te in misericordia et miserationibus.

5. Qui replet in bonis desiderium tuum : renovabitur ut aquilæ juventus tua.

6. Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

7. Notas fecit vias suas Moysi : filiis Israel voluntates suas.

8. Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.

9. Non in perpetuum irascetur : neque in æternum comminabitur.

10. Non secundum peccata nostra fecit nobis : neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11. Quoniam secundum altitudinem cœli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se.

12. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se : 14. quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.

Recordatus est quoniam pulvis sumus : 15. homo sicut fœnum dies ejus, tanquam flos agri, sic efflorebit.

16. Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet : et non cognoscet amplius locum suum.

tatibus tuis : et (a) sanat omnes infirmitates tuas.

Qui redimit de corruptione vitam tuam : et (b) coronat te in misericordia et miserationibus.

Qui replet (c) bonis ornamentum tuum : innovabitur sicut aquila ? juventus tua.

Faciens justitias Dominus, et judicia cunctis qui calumnias (d) sustinent.

Notas fecit vias suas Moysi : filiis Israel cogitationes (e) suas.

Misericors et clemens Dominus : patiens (f), et multæ miserationis.

Non in sempiternum judicabit : neque in æternum irascetur (g).

Non secundum peccata nostra fecit nobis : neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

Quantum enim excelsius est cœlum terra : tantum confirmata (h) est misericordia ejus super timentes eum.

Quantum longe est oriens ab occidente : tantum longe fecit a nobis scelera nostra.

Sicut miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

Ipse enim novit plasmationem nostram : recordatus est quia pulvis sumus.

Homo, quasi herba dies ejus ; sicut flos agri, sic florebit.

Quia spiritus pertransiet (i) eum, et non subsistet ; et non cognoscet eum ultra locus ejus.

5. Replet in bonis ; Hebr. satiat bono os tuum.

6. Misericordias : Hier. justitias.

16. Spiritus pertransibit : Ventus levissimus florem illum perflabit. Non cognoscet... Hier. non cognoscet eum ultra locus ejus, penitus evanescet.

(a) Var. : Qui pro et. — (b) Qui pro et. — (c) [Hebr. Satiat.] — (d) Calumniam. — (e) [Hebr. Adinventiones.] — (f) [Hebr. Tardus ad furorem.] — (g) [Hebr. Neque in sæculum perseverabit.] — (h) Confortato. — (i) Pertransiit.

 

285

 

17. Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum.

Et justitia illius in filios filiorum, 18. his qui servant testamentum ejus :

Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.

19. Dominus in cœlo paravit sedem suam : et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20. Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus.

21. Benedicite Domino, omnes virtutes ejus : ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22. Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus : benedic, anima mea, Domino.

Misericordia autem Domini ab interno, et usque in æternum super timentes eum.

Et justitia ejus in filios filiorum ; his qui custodiunt pactum ejus.

Et recordantur præceptorum ejus ad facienda ea.

Dominus in cœlo stabilivit thronum suum, et (a) regnum illius omnium dominatur. '

Benedicite Domino, angeli ejus, fortes robore, facientes verbum ejus, obœdientes voci sermonis ejus.

Benedicite Domino, omnes exercitus ejus, ministri ejus, qui facitis placitum illius.

Benedicite Domino, universa opera ejus, in omnibus locis potestatis ejus : benedic, anima mea, Domino.

21. Virtutes : Hier. exercitus ; sic angelos vocat.

(a) Var. : Deest et.

PSALMUS CIII.
LAUDIS ET ADMIRATIONIS.

Dei opera admirando percurrit, et de iis gratias agit. Disce, christiane, qui mente philosophari ac rerum varietatem, naturamque intueri debeas. Sine titulo in Hebr.

VERSIO VULGATA.

1Ipsi David.

Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.

Confessionem et decorem induisti :

2. amictus lumine sicut vestimento. Extendens cœlum sicut pellem :

3. qui tegis aquis superiora ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es nimis : gloria et decore indutus es.

Amictus luce quasi vestimento : extendens cœlos ut pellem.

Qui tegis aquis cœnacula ejus :

2. Extendens cœlum sicut pellem : tam facito ac tentorium extenditur, Theod.

3. Qui tegis aquis superiora ejus : cœli scilicet, populari sensu sumpti ; ὀπερῶα,

 

286

 

Qui ponis nubem ascensum tuum : qui ambulas super pennas ventorum.

4. Qui facis angelos tuos spiritus : et ministros tuos, ignem urentem.

5. Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi.

6. Abyssus, sicut vestimentum, amictus ejus : super montes stabunt aquæ.

7. Ab increpatione tua. fugient : a voce tonitrui tui formidabunt.

8. Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis.

9. Terminum posuisti, quem non transgredientur : neque convertentur operire terram.

10. Qui emittis fontes in convallibus : inter medium. montium pertransibunt aquæ.

11. Potabunt omnes bestiæ agri : expectabant Onagri in siti sua.

12. Super ea volucres cœli habita-

qui ponis nubes currum tuum : qui ambulas super pennas venti.

Qui facis angelos tuos (a) spiritus : ministros tuos ignem urentem.

Qui fundasti (b) terram super basem suam (c) : non commovebitur (d) in sæculum et in sæculum (e).

Abysso quasi vestimento operuisti eam : super montes stabunt aquæ.

Ab increpatione tua fugient : a voce tonitrui tui formidabunt.

Ascendunt montes, et descendunt (f) campi ad locum quem fundasti eis.

Terminum posuisti, quem non pertransibunt ; nec revertentur ut operiant terram.

Qui emittis fontes in convallibus, ut inter medios montes fluant (g).

Ut bibant omnia animalia regionum ; et reficiat onager (h) sitim suam.

Super ea volucres cœli mora-

Septuaginta, cœnacula ; Hier. partem superiorem domus : Allusum ad illud Genes., 1, 6 : Fiat firmamentum (hoc est expansum) in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, hoc est, ab aquis inferioribus, illas aquas, quas agris desuper irrigandis fœcundandisque nubes circumierunt. Vide Psalm. cxlvi, 8 : Qui ponis nubem ascensum : Hier. currum.

4. Angelos tuos spiritus : citat Paulus Hebr., i, 7. Natura sua spiritus summa intelligentia præditi, imperio quoque divino fiunt ignis urens, promptique ad ulciscentis Dei contumelias ; qua comparatione potentia illorum ac velocitas designatur, Theodor.

5. Stabilitatem suam : basim.

6. Abyssus..... amictus ejus : terræ scilicet quam cingit. Super montes stabunt aquæ : Stabant, tota tellure aquis cooperta, sed postea te comminante fugerunt, ac velut trepidæ descenderunt in locum suum, dicente Deo :Congregentur aqua ;... in locum unum, Genes. i, 9. et velut increpante tarditatem.

9. Convertentur : Hier. revertentur.

11. Expectabunt onagri : Hier. et reficiat onager sitim suam.

12. Super ea : super eos montes de quibus vers. 10, vel juxta fontes. Petrarum : Hier. nemorum.

(a) Far. : [Hebr. facit angelos suos.] — (b) [Hebr. fundavit.] — (c) Bases suas. — (d) [Hebr. ut non commoveatur.] — (e) [Hebr. et ultra.] — (f) Ascendent... et descendent. — (g) Ambulent — (h) Reficiant onagri.

 

287

 

bunt : de medio petrarum dabunt voces.

13. Rigans montes de superioribus suis : de fructu operum tuorum satiabitur terra.

14. Producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum :

Ut educas panem de terra, 15. et vinum lætificet cor hominis :

Ut exhilaret faciem in oleo : et panis cor hominis confirmet.

16. Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit : 17. Illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum :

18. Montes excelsi cervis : petra refugium herinaciis.

19. Fecit lunam in tempora : sol cognovit occasum suum.

20. Posuisti tenebras, et facta est nox : in ipsa. pertransibunt omnes bestiæ silvæ.

21. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.

22. Ortus est sol, et congregati sunt : et in cubilibus suis collocabuntur.

23. Exibit homo ad opus suum : et ad operationem suam usque ad vesperum.

24. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti : impleta est terra possessione tua.

buntur ; de medio nemorum dabunt vocem.

Qui irrigas montes de cœnacu-lis tuis : de fructu operum tuorum implebitur terra.

Germinans herbam jumentis, et fœnum servituti hominum.

Ut educat panem de terra. Et vinum lætificat (a) cor hominis.

Ad exhilarandam faciem in oleo : panis autem cor hominis roborat.

Saturabuntur ligna Domini : cedri Libani quas plantavit.

Ibi aves nidificabunt, milvo abies domus ejus.

Montes excelsi cervis : petra refugium herinaciis.

Fecit lunam per tempora : sol cognovit occubitum (b) suum.

Posuisti tenebras, et facta est nox : in ipsa movebuntur (c) omnes bestiæ silvæ :

Leones rugientes ad prædam, et quærentes a Deo escam (d) sibi.

Oriente sole recedent, et in speluncis (e) suis cubabunt.

Egredietur homo ad opus suum, ut ad servitutem suam usque ad vesperum.

Quam multa sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia, fecisti : impleta est terra possessione tua.

14. Producens fœnum jumentis : ultro, nec laborantibus. Et herbam servituti hominum : labori quo terræ excolendæ servili ritu addicuntur ; alii simpliciter : Ad usum hominum.

15. Vinum lætificet : en vinum quod lætificet, panem qui confirmet, oleum quod nitescere faciat.

16. Ligna campi : Hier. ligna Domini. Vetustæ silvæ non ab hominibus consitæ, sed jam inde ab orbis initio ipsa Dei manu.

17. Herodii domus..... Hier. milvo abies domus ejus : alii, ciconiæ.

18. Herinaciis : alii, cuniculis.

24. Possessione tua : bonis tuis.

(a) Var. : Lætificet. — (b) Cubitum. — (c) Moventur [Hebr. repunt.] — (d) Escas. — (e) [Hebr. cubilibus.]

 

288

 

25. Hoc mare magnum, et spatiosum manibus : illic reptilia, quorum non est numerus.

Animalia pusilla cum magnis : 26. illic naves pertransibunt.

Draco iste, quem formasti ad illudendum ei : 27. omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore.

28. Dante te illis colligent : aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.

29. Avertente autem te faciem turbabuntur : auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.

30. Emittes spiritum tuum, et creabuntur : et renovabis faciem terræ.

31. Sit gloria Domini in sæculum : lætabitur Dominus in operibus suis.

32. Qui respicit terram, et facit eam tremere : qui tangit montes, et fumigant.

33. Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.

34. Jucundum sit ei eloquium meum : ego vero delectabor in Domino.

3b. Deficiant peccatores ii terra, et iniqui ita ut non sint : benedic, anima mea, Domino.

Hoc mare magnum et latum manibus, ibi reptilia innumerabilia : animalia parva cum grandibus.

Ibi naves pertranseunt : Leviathan istum plasmasti, ut illuderet ei.

Omnia in te sperant, ut des cibum eis in tempore suo.

Dante te illis, colligent : aperiente te manum tuam, replebuntur (a) bono.

Abscondes vultum tuum et (b) turbabuntur : auferes spiritum eorum, et (c) deficient, et in pulverem suum revertentur.

Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et instaurabis faciem terræ.

Sit gloria Domini in sempiternum : lætabitur Dominus in operibus suis.

Qui respicit terram, et fremet (d) : tangit montes et fumabunt.

Cantabo Domino in vita mea : psallam Deo meo quamdiu sum.

Placeat ei eloquium meum : ego autem lætabor in Domino.

Deficiant peccatores de terra, et impii ultra non sint. Benedic, anima mea, Domino. Alleluia.

25. Spatiosum manibus : Similis locutio. Genes., xxxiv, 21 ; in Hebr. ubi Septuaginta vertunt simpliciter latum, spatiosum, ut hic, quod et Vulgata habebat : teste Hier. suppletumque manibus ex Theodotione et Aquila : quod idem Hier. docet secundum hebraicam proprietatem dici metaphorice, quasi mare expensas manus habeat et in se cuncta suscipiat.

26. Draco iste : Hier. Leviathan, etc, quo ceti designantur. Ad illudendum ei, mari : cetum formasti, ut in mari luderet.

30. Emittes spiritum tuum : mittis vim tuam qua omnia sustentantur ; vel : Etiam destructa flatu instauras.

Alleluia, hic additur Hebr, quod Vulgata in sequentem transtulit. Est autem liallelu-iah, laudate Dominum, vox ad cantantes in summa lætitia suscitandos.

(a) Var. : [Hebr. saturabuntur.] — (b) Deest et. — (c) Deest et. — (d) [ Al. tremit.]

 

289

 

PSALMUS CIV.
EUCHARISTICUS.

Gratiarum actio pro beneficiis a Deo in populum Israel collatis, ab Abraham usque ad Mosen et introductionem in terram sanctam. Refertur iste Psalmus ad Davidis tempora, I Paral.xvi, 8, non tamen integer, sed usque ad vers. 23.

VERSIO VULGATA.

Alleluia. (I Paral., xvi, 8. )

1. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : annuntiate inter gentes opera ejus.

2. Cantate ei, et psallite ei : narrate omnia mirabilia ejus.

3. Laudamini in nomine sancto ejus : lætetur cor quærentium Dominum.

4. Quærite Dominum, et confirmamini : quærite faciem ejus semper.

5. Mementote mirabilium ejus, quæ fecit : prodigia ejus, et judicia oris ejus.

6. Semen Abraham servi ejus : filii Jacob electi ejus.

7. Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.

8. Memor fuit in sæculum testamenti sui : verbi quod" mandavit in mille generationes :

9. Quod disposuit ad Abraham : et juramenti sui ad Isaac :

10. Et statuit illud Jacob in præceptum : et Israel in testamentum æternum ;

11. Dicens : Tibi dabo terram Cha-

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Confitemini Domino, invocate nomen ejus : notas facite populis cogitationes (a) ejus.

Cantate ei, et psallite ei (b) : loquimini in universis mirabilibus ejus.

Exultate (c) in nomine sancto ejus : lætetur cor quærentium Dominum.

Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus jugiter.

Recordamini mirabilium ejus quæ fecit : signorum (d) et judiciorum oris ejus.

Semen Abraham servi ejus : filii Jacob electi ejus.

Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.

Recordatus est in æternum pacti sui : verbi quod præcepit in mille generationes :

Quod pepigit cum Abraham, et juramenti sui cum Isaac.

Et firmavit illud cum (e) Jacob in lege (f) ; cum (g) Israel in pactum sempiternum :

Dicens : Tibi dabo terram Cha-

1, Gentes : Hier. populis : Opera : Hier. cogitationes.

3. Laudamini : Hier. Exultate.

6. Servi : genitivo casu. Electi : nominativo plurali, vos Deum laudate.

(a) Var. : [Hebr. adinventiones.] — (b) Illi. — (c) [Hebr. laudamini.] — (d) [Hebr. prodigiorum.] — (e) Deest cum. — (f) [Hebr. in præceptum.] — (g) Deest cum.

 

290

 

naan, funiculum hæreditatis vestræ.

12. Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus.

13. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

14. Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.

15. Nolite tangere christos meos : et in prophetis meis nolite malignari.

16. Et vocavit famem super terram : et omne firmamentum panis contrivit.

17. Misit ante eos virum : in servum venumdatus est Joseph.

18. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus : ferrum pertransiit animam ejus, 19. donec veniret verbum ejus.

Eloquium Domini inflammavit eum :

20. Misit rex, et solvit eum : princeps populorum, et dimisit eum.

naan, funiculum hæreditatis vestræ.

Cum essent viri pauci, modici et advenæ in ea.

Et transierunt (a) de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

Non dimisit hominem ut noceret (b) eis, et corripuit pro eis reges.

Nolite tangere christos meos, et prophetas meos nolite affligere.

Et vocavit famem super terram : omnem virgam (c) panis contrivit.

Misit ante faciem eorum virum : in servum venumdatus est Joseph.

Afflixerunt in compede pedes ejus : in ferrum venit anima ejus ; usque ad tempus donec veniret sermo ejus :

Eloquium Domini probavit eum.

Misit rex (d), et solvit eum : princeps (e) populorum, et dimisit (f) illum.

12. Incolæ ejus : Hier. advenæ in ed. Abraham enim et Isaac et Jacob cum liberis quasi exteri in Chanaanitide habitabant.

14. Reges : Pharaonem et Abimelech, Genes., xii, etc.

15. Christos : Patriarchas, non unctione carnali, sed Spiritu sancto unctos : qui locus valet adversus Judæos qui Jesum negabant Christum, quod carnali unctione caruisse !, Comm. Hier. in hunc versum. Ideo autem christi siveuncti dicuntur, quod essent et sacerdotes et reges : summa quippe potestate præditi, nullique obnoxii ; hinc fœdera æquo jure pacta cum regibus ; hinc bella suscepta et quidem nutu suo, auspiciis, ut aiunt, suis, Genes. xiv, xxi. Hinc Hethæi ad Abrahamum : Audi nos, Domine : princeps Dei es apud nos. Genes., xxiii, 6, nemini obnoxius, nisi Deo : quo jure Isaacus et Jacobus usi sunt, Genes., xxvi, etc. Ad hæc prophetæ erant, ut hic et Genes., xx, 7, quos omnes titulos unum Christi nomen complectitur ; christi autem dicuntur, in typo Christi ipsius ab eis orituri. Hic et desinit Psal. in Paral.

16. Firmamentum panis : baculum, sustentaculum, panem quo sustentantur.

18. Animam ejus : pro persona ejus anima Septuaginta : Hier. In infernum venit anima ejus, ipse in vincula missus est.

19. Donec veniret verbum ejus : donec implerentur Josephi vaticinia de pincerna et pistore. Genes., xlInflammavit : Hier. probavit, quasi in igne : tot immissis calamitatibus.

(a) Var. : [Hebr. ambulaverunt.] — (b) [Hebr. calumniaretur.] — (c) [Hebr. baculum.] — (d, e, f) [Hebr. regem... dominatorem... solvit.

 

291

 

21. Constituit cum dominum domus suæ : et principem omnis possessionis suæ.

22. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum : et senes ejus prudentiam doceret.

23. Et intravit Israel in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

24. Et auxit populum suum vehementer : et firmavit eum super inimicos ejus.

23. Convertit cor eorum ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

26. Misit Moysen servum suum : Aaron, quem elegit ipsum.

27. Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.

28. Misit tenebras, et obscuravit : et non exacerbavit sermones suos.

29. Convertit aquas eorum in sanguinem : et occidit pisces eorum.

30. Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

31. Dixit, et venit cænomyia : et ciniphes in omnibus finibus eorum.

32. Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra, ipsorum.

33. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum : et contrivit lignum finium eorum.

34. Dixit, et venit locusta, et bruchus, cujus non erat numerus :

35. Et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.

Posuit eum dominum domus suæ, et principem in omni possessione sua.

Ut erudiret (a) principes ejus secundum voluntatem suam, et senes ejus sapientiam doceret.

Et ingressus est Israel (b) Ægyptum, et Jacob advena fuit in terra Cham.

Et crescere fecit populum suum nimis, et roboravit eum super hostes ejus.

Convertit cor eorum ut odio haberent populum ejus, ut dolose agerent contra servos illius.

Misit Moysen servum suum : (c) Aaron, quem elegit sibi.

Posuit in eis verba signorum suorum, et portentorum in terra Cham.

Misit tenebras, et contenebravit : et non fuerunt increduli verbis ejus.

Commutavit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

Ebullivit terra eorum ranas : in cubilibus regum eorum.

Dixit, et venit musca omnimoda, ciniphes (d) in universis terminis eorum.

Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammantem in terra eorum.

Et percussit vineam eorum, et ficum eorum, et confregit lignum finium eorum.

Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus.

Et comedit omne fœnum terræ eorum, et devoravit fructum terræ eorum.

23. In terra Cham : Ægypto : idem infra 27, Psal. lxxvii, 51.

28. Et non exacerbavit : Hier. non fuerunt increduli. Moses et Aaron.

29, 30. Aquas eorum : Ægyptiorum.

(a) Var. : [Hebr. castigaret.] — (b) Add. in. — (c) Add. et. — (d) [Hebr. pediculi.]

 

292

 

36. Et percussit omne primogenitum in terret eorum : primitias omnis laboris eorum.

37. Et eduxit eos cum argento et auro : et non erat in tribubus eorum infirmus.

38. Lætata est Ægyptus in profectione eorum : quia incubuit timor eorum super eos.

39. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem, ut luceret eis per noctem.

40. Petierunt, et venit coturnix : et pane cœli saturavit eos.

41. Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.

42. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.

43. Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.

44. Et dedit illis regiones gentium : et labores populorum possederunt.

48. Ut custodiant iustificationes ejus, et legem ejus requirant.

Et percussit omne primogenitum in terra eorum ; primitias universi partus (a) eorum.

Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.

Lætata est Ægyptus cum egrederentur ; quoniam irruerat terror eorum super eos.

Expandit nubem in tentorium, et ignem ut luceret nocte.

Petierunt, et adduxit ortygometram (b) ! et pane cœli (c) saturavit eos.

Aperuit petram, et fluxerunt aquæ, concurrerunt (d) in aridis flumina.

Quia recordatus est verbi sancti sui, cum Abraham servo suo.

Et eduxit populum suum in lætitia, laudantes (e) electos suos.

Et dedit eis terras gentium, et laborem tribuum possederunt.

Ut custodirent cæremonias ejus, et leges ejus servarent. Alleluia.

37. Eduxit eos : Israelitas.

38. Timor eorum : Israelitarum. Super eos : Ægyptios.

39. In protectionem eorum : ut tegeret eos.

41. Abierunt in sicco... flumen in deserto decucurrit.

45. Ut custodiant... eo enim tot beneficia pertinebant.

(a) Var. : [Hebr. doloris.] — (b) [Hebr. coturnicem.] — (c) Cœlesti. — (d) Cucurrerunt. — (e) [Hebr. cum gaudio] : in laude.

 

293

 

PSALMUS CV.
EUCHARISTICUS ET INCREPATOR IUS.

Commemoratio beneficiorum Dei ab Exodo ad Judices : ut populum peccantem et castigatum, mox veniam deprecantem, a miseriis eruerit. Est autem Davidis hic psalmus, ut patet I Paral., xvi, 34, etc, ubi initium ejus et finis referuntur.

VERSIO VULGATA.

Alleluia. (Iudith, xiii, 21.)

1. Confitemini, Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

2. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus.

3. Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.

4. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui : visita nos in salutari tuo.

5. Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ : ut lauderis cum hæreditate tua.

6. Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus.

7. Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ.

Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.

8. Et salvavit eos propter nomen suum : ut notam faceret potentiam suam.

9. Et increpuit mare Rubrum, et

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Quis loquetur fortitudines Domini, auditas faciet omnes laudes ejus ?

Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.

Recordare mei, Domine, in repropitiatione populi tui : visita me in salutari tuo.

Ut videam bona electorum tuorum in lætitia gentis meæ (a), et exultem cum hæreditate tua.

Peccavimus cum patribus nostris ; inique fecimus, impie egimus.

Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua (b) ; non sunt recordati multitudinis misericordiæ tuæ ;

Et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro :

Salvavit autem eos propter nomen suum, ut ostenderet fortitudinem suam.

Et comminatus est mari Rubro,

4. Memento nostri... visita nos ? Hier. mei... me. In beneplacito : cum propitius eris populo tuo.

5. Ad videndum in bonitate : Hier. ut videam bona. Ut lauderis : Hier. ut exultem.

9. Increpuit mare Rubrum : quasi ei succenseret, quos suis obicem poneret. In deserto : loco arido, infra 14.

(a) Var. : Et læter in lætitia gentis tuæ. — (b) [Hebr. non sunt eruditi mirabilibus tuis.]

 

294

 

exsiccatum est ; et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.

10. Et salvavit eos de manu odientium : et redemit eos de manu inimici.

11. Et operuit aqua tribulantes eos : unus ex eis non remansit.

12. Et crediderunt verbis ejus : et laudaverunt laudem ejus.

13. Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.

14. Et concupierunt concupiscentiam in deserto : et tentaverunt Deum in inaquoso.

15. Et dedit eis petitionem ipsorum : et misit saturitatem in animas eorum.

16. Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.

17. Aperta est terra, et deglutivit Dathan : et operuit super congregationem Abiron.

18. Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.

19. Et fecerunt vitulum in Horeb : et adoraverunt sculptile.

20. Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.

21. Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,

22. Mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.,

et aruit ; et transduxit eos per abyssos quasi in deserto.

Et salvavit eos de manu odientis, et redemit eos de manu inimici.

Et operuit aqua (a) hostes eorum ; unus de ipsis non superfuit.

Et crediderunt verbis ejus, cecineruntque laudem (b) ejus.

Cito obliti sunt operum illius ; nec expectaverunt voluntatem ejus.

Et desideraverunt desiderium in deserto : et tentaverunt Deum in solitudine.

Et dedit (c) eis petitionem ipsorum, et misit tenuitatem in animam eorum.

Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.

Aperta est terra, et devoravit Dathan, et operuit synagogam Abiron (d).

Et succensus est ignis in synagoga eorum ; flamma exussit impios.

Fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt conflatile.

Et mutaverunt gloriam suam, in similitudine (e) bovis comedentis fœnum.

Obliti sunt Dei salvatoris sui, qui fecit magnalia in Ægypto ;

Mirabilia in terra Cham ; terribilia super mare Rubrum.

12. Laudaverunt : Hier. cecinerunt, quod est canticum Mariæ, Exod., xv, 21.

13. Cito fecerunt, obliti sunt..... festinaverunt, obliti sunt, cito obliti sunt : hebraismus ; verbum pro adverbio. Non sustinuerunt.....Hier. nec expectaverunt voluntatem ejus, Dei scilicet.

14. Et concupierunt concupiscentiam : vehementissime concupiverunt cibos.

15. Saturitatem : Hier. tenuitatem, repletionem ; genus morbi e quo macies : vide Exod., xvi, 8 ; Num., xi, 20 : quibus locis cibi ad satietatem et nauseam usque dati narrantur.

16. Irritaverunt : Hier. zelati sunt, inviderunt Moysi et Aaron quos Deus evexerat : dicebant enim : Cur elevamini super populum Domini ? Num., xvi, 3.

(a) Var. : Et operuerunt aquæ. — (b) Laudes. — (c) Dedit ergo. — (d) Abiram. — (e) Similitudinem.

 

295

 

23. Et dixit ut disperderet eos : si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus : ut averteret iram ejus ne disperderet eos.

24. Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem :

Non crediderunt verbo ejus, 25. et murmuraverunt in tabernaculis suis : non exaudierunt vocem Domini.

26. Et levavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto :

27. Et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.

28. Et initiati sunt Beelphegor : et comederunt sacrificia mortuorum.

29. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis : et multiplicata est in eis ruina.

30. Et stetit Phinees, et placavit : et cessavit quassatio,

31. Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.

32. Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis : et vexatus est Moyses propter eos.

33. Quia exacerbaverunt spiritum ejus. Et distinxit in labiis suis :

Dixit ergo ut contereret eos ; nisi Moyses electus ejus stetisset medius contra faciem illius, et (a)converteret indignationem ejus, ut non interficeret.

Et despexerunt terram desiderabilem,

Nec crediderunt sermoni ejus. Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt (b)vocem Domini.

Ei elevavit manum suam super eos, ut dejiceret eos in deserto :

Et ut dejiceret semen eorum in gentibus, et dispergeret eos in terris.

Et consecrati sunt Beelphegor (c), et comederunt victimas mortuorum.

Et concitaverunt eum (d) in studiis suis ; et percussit eos plaga.

Stetit autem Phinees, et dijudicavit ; et est retenta percussio.

Et reputatum est ei injustitiam, in generatione et generatione (e) usque in æternum.

Et provocaverunt eum (f) super aquam contradictionis, et afflictus est Moyses propter eos :

Quia provocaverunt spiritum ejus, et præcepit (g) labiis suis.

23. Si non Moyses... in confractione : Hebr. in ruptura ; Hier. si non stetisset medius... ut prohiberet imminentem populo iram Dei, ut est in seqq.

26. Ut prosterneret eos in deserto : ubi eorum cadavera jacuerunt, Num., xiv, 11, 12, 28, 29.

27. In nationibus : in gentibus deserti incolis.

28. Beelphegor : idolum Chananæorum. Sacrificia mortuorum : immolata mortuis : diis gentilium, qui mortuos homines consecrabant.

29. Adinventionibus : studiis, cogitationibus.

30. Placavit : Hier. dijudicavit, judicium et ultionem exercuit. Quassatio : Hier. percussio, pernicies.

33. Exacerbaverunt spiritum ejus : Mosis, cujus dubitatio populo tribuitur, quod ab iis exacerbatus vix credere potuerit Deum in talem populum toties contumacem, tam benignum futurum. Et distinxit in labiis suis : Moyses pronuntiavit,

(a) Var. : Ut pro et. — (b) Audierunt. — (c) Pheor. — (d) Deest eum. — (e) Generationem — (f) Deest cum. — (g) [Hebr. protulit] in.

 

296

 

34. Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.

35. Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum :

36. Et servierunt sculptilibus eorum : et factum est illis in scandalum.

37. Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.

38. Et effuderunt sanguinem innocentem : sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan :

Et infecta est terra in sanguinibus :

39. Et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.

40. Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.

41. Et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos.

42. Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum :

43. Sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo : et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

44. Et vidit cum tribularentur : et audivit orationem eorum.

45. Et memor fuit testamenti sui : et pænituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.

Non exterminaverunt populos, quos dixit Dominus eis.

Et commixti sunt gentibus, et didicerunt opera eorum.

Et servierunt sculptilibus (a) eorum : et factum est eis in scandalum.

Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmonibus.

Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus (b) Chanaan :

Et polluta est terra sanguinibus.

Et coinquinati sunt in operibus suis, et fornicati sunt in studiis (c) suis.

Iratus est itaque furor Domini in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.

Et dedit eos in manu gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos.

Et afflixerunt eos inimici sui, et humiliati sunt sub manu eorum.

Multis vicibus liberavit eos : ipsi vero provocabant in consiliis suis ; et humiliati sunt, propter iniquitates suas (d).

Et vidit tribulationem eorum ; cum audiret eos rogantes.

Et recordatus est pacti sui cum eis, et pænituit eum (e) secundum multitudinem misericordiæ suæ.

perperam locutus est, ambiguo sermone usus est : Num de petra hac vobis agnam poterimus ejicere ? Num., xx, 10 : illud num est hæsitantis : Num vere paritura sum anus ? inquit Sara, Genes., xviii, 13.

34. Non disperdiderunt..... Hic aliud narrationis caput de rebus gestis sub Judicibus : vide autem Jud., iiii.

39. Contaminata est : Hier. coinquinati sunt, etc.

(a) Var. : [Hebr. idolis.] — (b) [Hebr. idolis.] — (c) {Hebr. adinventionibus.] — (d) Iniquitatem suam----(e) Deest eum.

 

297

 

46. Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.

47. Salvos nos fac, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus :

Ut confiteamur nomini sancto tuo : et gloriemur in laude tua.

48. Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum : et dicet omnis populus : Fiat, fiat.

Et dedit eos miserabiles, coram omnibus qui ceperant eos.

Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus,

Ut confiteamur nomini sancto tuo, et canamus in laude tua (a).

Benedictus Dominus Deus Israel ab æterno, et usque in æternum ; et dicet omnis populus : Amen. Alleluia.

46. Dedit eos in misericordias : posuit in exemplum celebre benignitatis suæ, videntibus hostibus et contremiscentibus.

47. Salvos nos fac : clarius in Paral. Salva nos, et congrega nos, et erue de gentibus : de nationibus, quæ nos tempore Judicum oppresserant.

48. Fiat, fiat : Hebr. Amen.

(a) Var. : Laudantes te.

PSALMORUM LIBER QUINTUS ET ULTIMUS
SECUNDUM HEBRÆOS.

PSALMUS CVI.
EUCHARISTICUS.

Laudatur Deus, quod homines ex omnigenis calamitatibus eruat, quarum describuntur quatuor præcipuæ : error in itinere, captivitas, morbus, mare procellosum. Convenit populo e captivitate Babylonica, ubi varia incommoda passus erat, per deserta et maria redeunti : ut patet vers. 2, 3.

VERSIO VULGATA.

Alleluia, (Iudith, xiii, 21 ).

1. Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

2. Dicant qui redempti sunt a Do-

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Dicant qui redempti sunt (a) a

(a) Var. : Redempti a Domino.

 

298

 

mino, quos redemit de manu inimici : et de regionibus congregavit eos.

3. A solis ortu et occasu : ab aquilone et mari.

4. Erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.

5. Esurientes et sitientes : anima eorum in ipsis defecit.

6. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur : et de necessitatibus eorum eripuit eos.

7. Et deduxit eos in viam rectam : ut irent in civitatem habitationis.

8. Confiteantur Domino misericordiæ ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.

9. Quia satiavit animam inanem : et animam esurientem satiavit bonis.

10. Sedentes in tenebris, et umbra mortis : vinctos in mendicitate et ferro.

11. Quia exacerbaverunt eloquia Dei : et consilium Altissimi irritaverunt.

12. Et humiliatum est in laboribus cor eorum : infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur : et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Domino, quos redemit de manu hostis. Et de terris congregavit eos,

Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari.

Erraverunt in solitudine, in deserta via ; civitatem quæ habitaretur non repererunt.

Esurientes et sitientes : anima eorum in ipsis deficiebat.

Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua : de afflictione (a) eorum eripuit eos.

Et duxit illos per viam rectam, ut venirent in civitatem habitabilem.

Confiteantur Domino misericordias (b) ejus, et mirabilia ejus in filios hominum.

Quia saturavit animam vacuam, et animam esurientem implevit bonis.

Habitantes in tenebris et umbra mortis, alligatos inopia et ferro.

Quia provocaverunt sermones Dei, et consilium Excelsi blasphemaverunt.

Et humiliavit in labore cor eorum : ceciderunt (c), et non erat qui adjuvaret.

Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua ; et (d) de angustiis eorum salvavit eos.

3. Mari. · Chald. mari Australi, mari Rubro. Alias, maris nomine designatur occidens.

4. Erraverunt. Hinc ad vers. 9 gratias agit, quod ab errore viæ fuerint liberati, per desertum iter agentes.

8. Misericordiæ : Hier. misericordias.

9. Satiavit animam inanem : quod errantes per deserta, fame laborarent.

10. Sedentes in tenebris : ab hoc vers. 10, ad. 16, vincti, in carceribus et ergastulis constituti, atque ex his liberati memorantur. Vinctos : Hebr. vincti, non accusandi, sed nominandi casu : neque enim a prioribus regitur, sed alterius rei est initium.

11. Exacerbaverunt eloquia Dei : Deum jubentem : quæ causa Judæorum calamitatis fuit.

12. Infirmati sunt : Hier. ceciderunt.

(a) Var. : [Hebr. de angustiis.] — (b) Misericordiam. — (c) Corruerunt. — (d) Deest et.

 

299

 

14. Et eduxit eos de tenebris et umbra, mortis : et vincula eorum disrupit.

15. Confiteantur Domino misericordiæ ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.

16. Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

17. Suscepit eos de via, iniquitatis eorum : propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18. Omnem escam abominata est anima eorum : et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur : et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20. Misit verbum suum, et sanavit eos : et eripuit eos de interitionibus eorum.

21. Confiteantur Domino misericordiæ ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.

22. Et sacrificent sacrificium laudis : et annuntient opera ejus in exultatione.

23. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.

24. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit.

Confiteantur Domino misericordias (a) ejus, et mirabilia ejus in filios hominum.

Quia contrivit portas æreas (b), et vectes ferreos confregit.

Stultos propter viam sceleris eorum, et propter iniquitates (c) afflictos.

Omnem cibum abominata est anima eorum, et accesserunt ad portas mortis.

Et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua ; de angustiis eorum salvavit eos.

Misit verbum suum, et sanavit eos, et salvavit de interitu eorum.

Confiteantur Domino misericordias (d) ejus, et mirabilia ejus in filios hominum.

Et immolent hostias gratiarum (e), et narrent opera ejus in laude.

Qui descendunt mare in navibus, facientes opus in aquis multis.

Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

17. Suscepit eos : Hier. stultos, etc, vel potius, stulti et afflicti, ut sensus sit : Cum essent stulti, et propter scelera afflicti, gravibus morbis immissis castigan-tur. Sequens ergo versus ad ægros pertinet a morte liberatos.

18. Omnem escam... Quod indicium vel maximum est naturæ deficientis, ac mortis proximæ.

20. Misit verbum suum : misit jussa sua : non enim necesse habet satellites mittere, qui jussa exequantur, cum ipsa sibi jussa sufficiant, Psal. cxlvii, 15 : Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus : quibus verbis exprimitur summa iubentis auctoritas et efficientia. De interitionibus : de mortibus, quæ undique ingruebant.

22. Sacrificium laudis : pro salute recepta σωτήριον, εὐχαρίστικον.

23. Qui descendunt... Hinc ad vers. 32 navigantes, tempestate vexati. Operationem : alii, negotiationem ; alii, exercentes artem nauticam.

(a) Var. : Misericordiam. — (b) [Hebr. ostia ærea.] — (c) [Hebr. de iniquitatibus suis.] — (d) Misericordiam. — (e) [Hebr confessionum.]

 

300

 

25. Dixit, et stetit spiritus procellæ : et exaltati sunt fluctus ejus.

26. Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos : anima eorum in malis tabescebat.

27. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius : et omnis sapientia eorum devorata est.

28. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur : et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29. Et statuit procellam ejus in auram : et siluerunt fluctus ejus.

30. Et lætati sunt, quia siluerunt : et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31. Confiteantur Domino misericordiæ ejus : et mirabilia ejus filiis hominum.

32. Et exaltent eum in ecclesia plebis : et in cathedra seniorum laudent eum.

33. Posuit flumina in desertum : et exitus aquarum in sitim.

34. Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

Dixit, et surrexit (a) ventus tempestatis, et elevavit gurgites ejus.

Ascendunt in cœlum, et descendunt in abyssos : anima eorum in afflictione consumitur.

Obstupuerunt et intremuerunt quasi ebrius ; et universa sapientia eorum absorpta est.

Clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua ; et de angustia (b) eorum educet eos.

Statuet (c) turbinem in tranquillitatem, et silebunt fluctus ejus.

Lætabuntur, quoniam quieverunt : et deducet eos ad portum quem voluerunt.

Confiteantur Domino misericordias (d) ejus, et mirabilia ejus in filios hominum.

Et exaltent eum in ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum.

Ponet flumina in desertum, et fontes aquarum in sitim ;

Terram fructiferam in salsuginem, præ malitia habitatorum ejus.

25. Stetit spiritus... surrexit, extitit ; at Hier. clariore sensu : Levavit gurgites Deus immissis ventis.

27. Sapientia : ars gubernatoria.

29. Statuit procellam.....in auram : pro turbine lenem auram dedit. In auram : Hier. in tranquillitatem.

30. Siluerunt : Hier. quieverunt. In portum voluntatis eorum... in portum optatum : notus hebraismus.

32. In ecclesia plebis : concione. In cathedra seniorum : consessu, senatu ; qui duo præcipui cœtus sunt.

33. Posuit flumina. Hinc ad finem Psalmi, prædicat Deum pro sua potestate ac justitia, hominibus ac regionibus dare ubertatem aut sterilitatem, copiam aut inopiam ; deturbare principes, et pauperes adjuvare. Quod ad Babylonios et Judæos referri videtur : illos a Deo rejectos : hos bonis cumulatos omnibus, et a foeda captivitate liberatos. Posuit flumina in desertum : locis irriguis siccitatem immisit : qui versus cum sequente ad sterilitatem pertinet. Exitus aquarum : cursus aquarum ubique scaturientium.

34. Salsuginem : sterilitatem : tanquam asperso in agros sale.

(a) Var. : Et dixit, et [Hebr. statuit.] — (b) Angustiis. — (c) [Hebr. Suscitabit.] — (d) Misericordiam.

 

301

 

33. Posuit desertum in stagna aquarum : et terram sine aqua in exitus aquarum.

36. Et collocavit illic esurientes : et constituerunt civitatem habitationis.

37. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas : et fecerunt fructum nativitatis.

38. Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis : et jumenta eorum non minoravit.

39. Et pauci facti sunt : et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.

40. Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.

41. Et adjuvit pauperem de inopia : et posuit sicut oves familias.

42. Videbunt recti, et lætabuntur : et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43. Quis sapiens et custodiet hæc : et intelliget misericordias Domini ?

Ponet desertum in paludes aquarum, et terram inviam in fontes aquarum.

Et collocavit ibi esurientes, et formabunt (a) urbem ad habitandum.

Et serent agros, et plantabunt vineas, et facient fruges germina (d).

Et benedicet (c) eis, et multiplicabuntur nimis, et pecora eorum non minuet (d).

Imminuta sunt autem et afflicta, propter angustiam mali et doloris.

Et effundent (e) despectionem super principes, et errare eos faciet in solitudine de via (f).

Et sublevabit pauperem de inopia : et ponet quasi gregem familias.

Videbunt recti, et lætabuntur : et omnis iniquitas contrahet os suum.

Quis sapiens, et custodiet hæc ; et intelliget misericordias Domini ?

35. Posuit desertum in stagna aquarum : jam hæc ad fertilitatem, qui scilicet vers. 33, loca irrigua exsiccabat, hic arida et siticulosa perpluit.

36. Civitatem habitationis : civitatem habitabilem. Jam transgreditur ad civitates, cœtusque hominum divina beneficentia congregatos.

37. Fructum nativitatis : Hier. fecerunt fruges germina, id est, e germinibus copiosum fructum.

39. Et pauci facti sunt : qui modo abundabant, mox, Deo volente, redacti ad solitudinem.

40. Effusa est contemptio : ad statum despicabilem deducti sunt etiam principes : quanto magis plebs invalida ? Melius, causam allaturus cur civitates corruant, caput malorum attingit ; cum nulla sit jam principum ac magistratuum reverentia : aufert enim Deus spiritum principum, Psal. lxxv, 13. Hinc consilii inopes, tanquam per devia errant. Et non in via : in locis inviis. Summa : Deus est qui civitates et florentes facit et evertit ut vult : sic Job, xii, 23 : Qui multiplicat gentes et perdit eas, etc, qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium, etc.

41. Posuit sicut oves : multiplicabit ut greges.

(a) Var. : Fundabunt. — (b) [At. genimina.] — (c) Benedicent. — (d) Imminuentur. — (e) Effundet. — (f) Devia [Hebr. inani.]

 

302

 

PSALMUS CVII.
EUCHARISTICUS.

Conferendus hic Psalmus cum lvi, a vers. 8 ; ad finem, et cum lix, a vers. 6, ad finem. Si enim partes illas utriusque Psalmi conjunxeris, existet integer hic Psalmus cvii. Sunt omnes Davidis, lix, et cvii ; ad Syriacam victoriam pertinent : forte alter petit, alter gratias agit ; nec mirum poetam a se ipso mutuari. Permultæ sunt in Vulgata verborum varietates in tribus his Psalmis : in Hebræo etiam pauculae ; sed quæ nihil ad sensum pertineant, doceantque tantum alterum. ex altero non descriptus.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum Psalmi ipsi David. (Supra., lvi, 8. )

2. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum : cantabo, et psallam in gloria mea.

3. Exurge, gloria mea, exurge, psalterium et cithara : exurgam diluculo.

4. Confitebor tibi in populis, Domine : et psallam tibi in nationibus.

5. Quia magna est super cœlos misericordia tua : et usque ad nubes veritas tua.

6. Exaltare super cœlos, Deus, et super omnem terram gloria tua : 7. ut liberentur dilecti tui.

Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

8. Deus locutus est in sancto suo :

Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.

9. Meus est Galaad, et meus est Manasse : et Ephraim susceptio capitis mei.

Juda rex meus : 10. Moab lebes spei meæ.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum, Psalmus (a) David.

Paratum cor meum, Deus : cantabo et psallam, sed et gloria mea.

Consurge (b), psalterium et cithara, consurgam mane (c).

Confitebor tibi in populis, Domine, et cantabo te in nationibus (d).

Quoniam magna super cœlos misericordia tua, et usque ad æthera veritas tua.

Exaltare super cœlos, Deus : et super omnem terram gloria tua.

Ut liberentur dilecti tui : salva dextera tua, et exaudi me.

Deus locutus est in sanctuario suo :

Gaudebo, dividam Sichem, et vallem Soccoth dimetiar.

Meus est Galaad, et meus est Manasse, et Ephraim hæreditas capitis mei :

Juda Dux meus : Moab lebes pelvis meæ.

6. Super omnem terram gloria tua : huc usque ex Psal. lvi.

7. Ut liberentur dilecti tui : cætera repetita ex Psal. lix, 6.

(a) Var. : Psalmi. — (b) [Hebr. expergiscere.] — (c) [Hebr. expergiscar diluculo.] — (d) [Hebr. psallam tibi in plebibus.]

 

303

 

In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ amici facti sunt.

11. Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

12. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?

13. Da nobis auxilium de tribulatione : quia vana salus hominis.

14. In Deo faciemus virtutem : et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

Super Idumæam projiciam calceamentum meum : cum Philistiim fœderabor (a).

Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

Nonne tu, Deus, qui projeceras nos, et non exieras Deus in exercitibus nostris ?

Da nobis auxilium in tribulatione ; vana est enim salus ab homine.

In Deo erimus fortes, et ipse conculcabit hostes nostros.

(a) Var. [Hebr. mihi Palæstina fœderabitur.]

PSALMUS CVIII.
INCREPATORIUS ET PROPHETICUS.

In Achitophel ; typice in Judam pari cum Achitophel suspendio infamem, II Reg., xvii, 23 ; cui etiam multi versus proprie conveniunt : præter octavum a Petro de ipso expositum, Actor., i, 20 ; atque etiam in Judæos Judæ proditoris asseclas et incentores. Theodor.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

2. Deus, laudem meam me tacueris : quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.

3. Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, David Psalmus (a).

Deus, laudabilis mihi, ne taceas : quia os impii et dolosi contra me apertum est :

Locuti sunt de me lingua mendacii : verbis (b) odii circumdederunt me, et expugnaverunt me frustra.

2. Laudem meam : Hebr. laudis meæ, Deus, qui es laus mea : vel Deus, laudum mearum argumentum : unde Hier. Deus, laudabilis mihi. Os peccatoris : Hebr. impii, et dolosi : duo designantur, forte Absalom impius, et Achitophel dolosus. Super me apertum est : jactabant enim in vulgus a Davide nullam æqui bonique haberi rationem : quippe dicente Absalomo. : Non est qui te audiat constitutus a rege, II Reg., xv, 3 : Sic sollicitabat corda virorum. Israel, ibid., 6, 12. Semei quoque cædem Saulis Davidi imputabat, ibid., xvi, 7, 8. His odia incendebant. Hæc autem cecinit David spirituali sensu in persona Christi a Judæis impetiti omnimodis blasphemiis.

(a) Var. : Canticum. — (b) Et verbis.

 

304

 

4. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi : ego autem orabam.

8. Et posuerunt adversum me mala pro bonis : et odium pro dilectione mea.

6. Constitue super eum peccatorem : et diabolus stet a dextris ejus.

7. Cum judicatur, exeat condemnatus : et oratio ejus fiat in peccatum.

8. Fiant dies ejus pauci : et episcopatum ejus accipiat alter.

9. Fiant filii ejus orphani : et uxor ejus vidua.

10. Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis.

11. Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus : et diripiant alieni labores ejus.

12. Non sit illi adjutor : nec sit qui misereatur pupillis ejus.

13. Fiant nati ejus in interitum : in generatione una deleatur nomen ejus.

14. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini : et peccatum matris ejus non deleatur.

Pro eo quod eos diligebam, adversabantur mihi ; ego autem orabam.

Et posuerunt contra me malum pro bono, et odium pro dilectione mea.

Constitue super eum impium, et Satan stet a dextris ejus.

Cum fuerit judicatus, exeat condemnatus ; et oratio ejus sit in peccatum.

Fiant dies ejus parvi (a) : episcopatum ejus accipiat alter.

Sint filii ejus pupilli, et uxor ejus vidua.

Instabiles vagentur filii (b) ejus, et mendicent, et quærantur in parietinis suis.

Scrutetur exactor universa quæ habet ; et diripiant alieni labores (c) ejus.

Non sit qui ejus misereatur ; nec qui clemens sit in pupillos ejus.

Fiat novissimum ejus interitus ; in generatione altera deleatur nomen ejus.

Redeat in memoriam iniquitas patrum ejus apud Deum (d), et iniquitas matris ejus non deleatur.

4. Pro eo ut me... Hier. Hebr. et Septuaginta, pro eo quod eos diligebam. Nota preces pro inimicis : qua de re vide Prœf. n. 13, 14.

5. Pro dilectione mea : qua eos diligebam.

6. Constitue super eum peccatorem : Satanam ipsum de quo subdit Hebr. diabolus : Satan, tentator, a quo primum in scelus, deinde et. in laqueum adigatur : recte, nam, ut ait Joannes, xiii, 27 : Post buccellam introivit in eum Satanas ; Theodor. Super eum. Jam in scelerum incentorem sermo convertitur, ac sub imprecationis maledictique specie, prophetia componitur, Chrysost. in hunc Psal. n. 2.

8. Episcopatum : curam, officium : Judæ apostolatum, Petro interprete.

10. Nutantes transferantur... instabiles vagentur. Ejiciantur de habitationibus suis : Quærant (victum) in ruinis suis, Hebr. ; Quæ Judæis mirum in modum congruunt.

11. Scrutetur... illaque et ; Hebr. pignori capiat.

13. Nati ejus : Hebr. posteritas ejus. Generatione una : Hebr. altera.

14. In memoriam redeat iniquitas patrum, qui clamaverunt : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros, Matth. xxvii, 23.

(a) Var, ; Pauci. — (b) Liberi. — (c) Laborem. — (d) Dominum.

 

305

 

16. Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : 16. pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.

17. Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.

18. Et dilexit maledictionem, et veniet ei : et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.

Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.

19. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur : et sicut zona, qua semper præcingitur.

20. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum : et qui loquuntur mala adversus animam meam.

21. Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum : quia suavis est misericordia tua.

Libera me, 22. quia egenus et pauper ego sum : et cor meum conturbatum est intra me.

23. Sicut umbra cum declinat, ablatus sum : et excussus sum sicut locustæ.

24. Genua mea infirmata sunt a jejunio : et caro mea immutata est propter oleum.

Sint contra Dominum semper, et intereat de terra memoria eorum.

Eo quod non est recordatus facere misericordiam : et persecutus est virum inopem, et pauperem, et compunctum corde ut interficeret.

Et dilexit maledictionem, quæ veniet ei ; et noluit benedictionem, quæ elongabitur ab eo.

Et indutus est maledictione quasi vestimento suo, et ingreditur (a) quasi aqua in viscera ejus, et quasi oleum in ossa ejus.

Sit ei quasi pallium quo circumdatur, et quasi cingulum, quo semper accingitur.

Hæc est retributio his (b) qui adversantur mihi- a Domino, et qui loquuntur malum contra animam meam.

Tu autem, Domine Deus, fac mecum propter nomen tuum ; quoniam bona est misericordia tua, libera me.

Quoniam egenus et pauper sum, et cor meum vulneratum est intrinsecus.

Quasi umbra cum inclinatur, abductus sum, et (c) excussus quasi locusta.

Genua mea vacillaverunt a jejunio, et caro mea immutata (d) est absque oleo.

15. Contra Dominum. De peccatis loquitur, de quibus versu praecedenti : cæterum peccata remissa, non jam contra Dominum sive coram Domino, velut adversa facie, sed post tergum ejus, ut est in cantico Ezechiæ, Isa., xxxviii, 17.

17. Hominem inopem : Davidem ejectum. Compunctum : attritum, afflictum.

20. Hoc opus eorum : Hier. hæc est retributio, etc. Apud Dominum. Hier. a Domino.

22. Conturbatum : Hier. vulneratum.

23. Sicut locustæ : timida et vaga animalia.

24. Immutata est propter oleum : Hebr. emaciata est à pinguedine, macilenta facta est.

(a) Var. : Ingredietur. — (b) Eorum. — (c) Deest et. — (d) Mutata. [Hebr. macilenta.]

 

306

 

25. Et ego factus sum opprobrium illis : viderunt me, et moverunt capita sua.

26. Adjuva me, Domine Deus meus : salvum me fac secundum misericordiam tuam.

27. Et sciant quia manus tua hæc : et tu, Domine, fecisti eam.

28. Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me, confundantur : servus autem tuus lætabitur.

29. Induantur qui detrahunt mihi, pudore : et operiantur sicut diploide, confusione sua.

30. Confitebor Domino nimis in ore meo : et in medio multorum laudabo eum.

31. Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Et ego factus sum opprobrium eis, videntes me moverunt caput suum.

Adjuva me, Domine Deus meus : salva me secundum misericordiam tuam.

Et sciant quoniam manus tuæ hæc : tu, Domine, fecisti eam.

Maledicent illi, et tu benedices : restiterunt, et confundentur (a) ; servus autem tuus lætabitur.

Induantur adversarii mei confusione, et operiantur quasi vestimento (b), confusione sua.

Confitebor Domino vehementer in ore meo, et in medio populorum laudabo eum.

Quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a judicibus (c) animam ejus.

27. Manus hæc tua : hoc : hebraismus : hæc res a manu tua, a potentia tua est. Eum : illud.

28. Maledicent : hi quidem maledicent, at tu benedices.

29. Diploide : Hier. vestimento, diplois autem pallium duplicatum : qua similitudine confusionem hostium exaggerari, ac veluti duplicari petit. Comm. Hier.

30. Nimis : Hier. vehementer.

31. Λ persequentibus : Hier. a judicibus animam ejus : pauperis scilicet. A judicibus autem, hoc est ab optimatibus, sive a potentibus inimicis, qui se ejus judices esse statuebant, de ejus sorte decernebant.

(a) Var. : [Hebr. et confusi sunt.] — (b) Pallio. — (c) [Hebr. iudicantibus.]

PSALMUS CIX.
PROPHETICUS.

Totus de Christo, ipso docente et consentientibus Judæis, Matth., xxii, 44, etc. Nec abnuunt antiqui magistri Hebræorum, nec etiam recentiores, quos vide recensitus in Synopsi. Critic.

VERSIO VULGATA.

1. Psalmus David.

Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis :

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus David (a).

Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis :

1. Dominus Domino meo... Hebr. Jehovah ladoni. Quo ex loco ipse Christus

(a) Var. : David Canticum.

 

307

 

Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.

2. Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.

3. Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero ante luciferum genui te.

4. Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æter-

Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Virgam (a) fortitudinis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.

Populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuæ, in montibus sanctis, quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiæ tuæ.

Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æter-

sic infert : Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ? Matth.xxii, 45. Non ergo de Ezechia, non de Zorobabele, non de aliis quibusvis intelligendus Psalmus, quos profecto David, tantas rex, eorumque pater, dominos non vocasset, sed de eo dicitur, qui est Dominus dominantium, Apoc.xix, 16. Nec nocet Christi divinitati, quod hic dicatur Dominus, non illo arcano, sed inferiore vocabulo Adonai : eum et ipse Deus ita appelletur vers. 5, et hic, de Christo ut homine, sermo habeatur ; neque David quemquam vocasset Dominum suum, nisi Deum. Sede a dextris meis : licet dignitatis gradus non sit, ubi plenitudo divinitatis est ; tamen ideo ad dexteram sedet Filius, non quo praeferatur Patri, sed ne inferior esse credatur, Ambr. hic. Donec ponam... An igitur dejectis hostibus, a dextera discessurus est ? imo Paulo interprete : In sempiternum sedet in dextera Dei : de cætero expectans donec ponantur inimici, ejus scabellum pedum ejus, Hebr., x, 12, 13. Vide etiam in hunc locum, I Cor., xv, 23 ; Hebr., i, 13.

2. Virgam virtutis : Hier. fortitudinis. Ex Sion : Imperium ac prædicatio Christi a Jerusalem ordietur : De Sion exibit lex, Isa.ii, 3, incipientibus ab Jerusalem discipulis, Luc., xxiv, 47, atque inde ad orbis extrema profecturis.

3. Tecum principium : ἀρχὴ, principatus : quod etiam Suetonius principium dixit : κράτος ; Theodor. potestas, auctoritas : ita etiam Chrys. et Græci. At Hier· populi tui spontanei, id est, promptissime obedientes. Varietas Hebr. et Vulgat. orta ex diversa lectione, Imca, tecum, Amca, populus tuus, iisdem litteris. In die virtutis : Hier. fortitudinis, expeditionis, eductionis exercitus. In. splendoribus : circumstantibus sanctis, angelis scilicet ; unde Deuter., xxxiii, 2 :Cum eo sanctorum millia. At Hier. in montibus sanctis, in ipsa paterna gloria. Ex utero... a vulva, ab aurora tibi ros adolescentiæ tuæ, sive ortus tui, Hebr. id est, ex intimis meis jam a tempore conditæ auroræ dederam semen ex quo es ortus ; jam ab aurora creata, ex me eras genitus. Ex utero : de sua natura, de suis visceribus, de sua substantia, de medullis divinitatis suæ, Comm. Hier. Magis ex se videtur emittere, qui ex utero generat : sic Isa., xlvi, 3 : Qui gestamini a mea vulva. Deus ergo Pater ex utriusque sexus fœcunditate id ad se potissimum transtulit, quod unum ab uno atque ex uno genitum maxime commendabat. Ante luciferum : a parte totum : ergo ante lunam, ante solem, ante omnem creaturam. Et egressus ejus ab initio, α diebus æternitatis, Mich. v, 2. Genui te : ergo non opus, non factura, sed filius : nec adoptatus, sed vere genitus. De adoptatis enim dicitur : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, Joan., i, 12. Hic autem ab æterno, natura sua, proprie atque ex utero genitus, ex paterno semine, non decisa substantia, sed tota, cum sit Deus impartibilis atque individuus, ex Comm. Hier. quem vide.

4. Sacerdos... secundum ordinem Melchisedech : proprie dictus sacerdos, quippe secundum ordinem Melchisedech veri ac proprie dicti sacerdotis, Genes., xiv, 18 :

(a) Var. : [Hebr. Baculum.]

 

308

 

num, secundum ordinem Mechisedech.

5. Dominus a dextris tuis : confregit in die iræ suæ reges.

6. Judicabit in nationibus, implebit ruinas : conquassabit capita in terra multorum.

7. De torrente in via bibet : propterea exaltabit caput.

num, secundum ordinem Melchisedech.

Dominus a dextera tua (a) : percussit in die furoris sui reges.

Judicabit in gentibus, implevit (b) valles : percussit (c) caput in terra multa.

De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.

vide Hebr., v, 6 ; vii, 1, etc ; hinc enim ostendit Paulus sacerdotium leviticum, in melius sacerdotium translatum. Secundum ordinem Melchisedech : cujus ordinis causas exponit Apostolus locis citatis ; non tamen omnes, cum ipse profiteatur a se præteriri multa, quae imbecilles ferre non possent, Hebr., v, 11. Addunt ergo Patres uno consensu omnes, et hic Chrysostomus, panem et vinum quæ Melchisedech protulit, eucharistici sacrificii typum, quod erat christianis arcanum arcanorum.

5. Dominus : Adonai, non Jehovah : Deus tamen hic intelligendus- A dextris tuis : ô Christe. Sic autem Psal. xv, 8 : Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear, Confregit : Hier.percussit : sic Psal. xliv, 6 : Sagitta ; tuæ acutæ, populi sub te cadent : sic Apoc., xix, 15 : De ore Christi gladius... ut in ipso percutiat gentes.

6. Judicabit : Christus judicium exercebit, seu potius Dominus qui dixit Domino : Sede, etc. Implebit ruinas : cadavera multiplicabit : πτώματα. In terra multorum : Hier. multa ; variis in regionibus impios et christiani nominis persecutores ulciscetur.

7. De torrente... multa patietur ; consueta phrasi, per aquas inundantes et torrentes, dolores et incommoda designantur. Propterea exaltabit caput : sic Phil., ii, 8 : Humiliavit semetipsum... propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomenquod est super omne nomen ; et Hebr., ii, 9 : Propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.

(a) Var. : Ad dexteram tuam. — (b) [Hebr. addit : cadaveribus.] — (c) Percutiet.

PSALMUS CX1.
LAUDIS ET EXULTATIONIS.

Mirabilia Dei, in liberando populo, et tradenda lege, celebrat ; unde ejus promissis credendum.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

1. Confitebor tibi, Domine, in toto

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia (a).

Confitebor (b) Domino in toto

1. In consilio : Hebr. secreto, non ea dicam coram profanis, sed in cœtu populi Dei.

1 Hic Psalmus ut multi sequentes nihil habet in titulo nisi Alleluia, ordine alphabetico conscriptus est.

(a) Var. : Deest Alleluia. — (b) Add. tibi.

 

309

 

corde meo : in consilio justorum, et congregatione.

2. Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.

3. Confessio et magnificentia opus ejus : et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

4. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus : 5. escam dedit timentibus se.

Memor erit in sæculum testamenti sui, 6. virtutem operum suorum annuntiabit populo suo :

7. Ut det illis hæreditatem gentium : Opera manuum ejus, veritas et judicium.

8. Fidelia omnia mandata ejus : confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.

9. Redemptionem misit populo suo : mandavit in æternum testamentum suum.

Sanctum et terribile nomen ejus : 10. Initium sapientiæ timor Domini.

Intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

corde meo ; in concilio justorum (a) et congregatione.

Magna opera Domini : exquirenda in (b) cunctis voluntatibus suis.

Gloria et decor opus ejus, et justitia ejus perseverans semper.

Memoriam fecit mirabilium suorum : clemens et misericors Dominus. Escam dedit timentibus se.

Memor erit in sempiternum pacti sui. Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo :

Ut det eis (c) hæreditatem gentium. Opus manuum ejus, veritas et judicium :

Fidelia omnia præcepta ejus, firmata in sempiternum jugiter, facta in veritate et æquitate.

Redemptionem misit populo suo : mandavit in æternum pactum suum :

Sanctum et terribile nomen ejus. Principium sapientiæ timor Domini :

Doctrina bona cunctis qui faciunt eam (d) : laus ejus perseverat jugiter.

2. Exquisita : seu exquirenda, penetrando in omnes voluntates et consilia ejus, Hebr. explorata omnibus diligentibus ea. Qui enim diligit, intelligit, teste Christo : Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum, Joan.xiv, 21. Vide autem Psal. cxviii, 26, etc.

5. Escam dedit : manna quæ cætera Dei mirabilia in memoriam revocabat, unde in arca servari jussa, Exod., xvi, 32. Erat autem Eucharistiæ figura, quæ vere divini amoris monumentum æternum.

6. Annuntiabit : Hebr. annuntiavit.

7. Hæreditatem gentium : Chananæorum : quæ Abrahæ promissa, quem in finem tot a Deo edita miracula referuntur.

9. Redemptionem misit... per Mosen, deinde per Christum.

10. Initium sapientiæ timor Domini : seu reverentia divinæ majestatis. Aug. passim : Initium cum timetur, perfecti », cum amatur. Facientibus eum : Hier. eam ; Hebr. ea : sic Vulgata ad timorem refert, Hier. ad sapientiam, Hebr.ad mandata Dei, de quibus vers. 8.

(a) Var. : [Hebr. rectorum.] — (b) Deest in. — (c) Illis. — (d) Cunctis facientibus ea.

 

310

 

PSALMUS CXI.
MORALIS.

Vir bonus, idem beatus, atque inperterritus ; fundentibus impiis. Vide Psalmum 1.

VERSIO VULGATA.

Alleluia, reversionis Aggæi et Zachariæ.

1. Beatus vir, qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.

2. Potens in terra erit semen ejus : generatio rectorum benedicetur.

3. Gloria et divitiæ in domo ejus : et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

4. Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.

5. Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio : 6. quia in æternum non commovebitur.

7. In memoria æterna erit justus : ab auditione mala non timebit.

Paratum cor ejus sperare in Domino, 8. confirmatum est cor ejus : non commovebitur, donec despiciat inimicos suos.

9. Dispersit, dedit pauperibus :

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia (a).

Beatus vir, qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.

Potens in terra erit semen ejus : generatio justorum benedicetur.

Substantia et divitiæ in domo ejus ; et justitia ejus perseverans semper.

Ortum est in tenebris lumen justis : clemens, et miserator, et justus.

Bonus vir clemens et fenerans : dispensabit verba sua in judicio :

Quia in æternum non commovebitur.

In memoria sempiterna erit justus. Ab auditu malo non timebit :

Paratum cor ejus confidens in Domino. Firmum cor ejus non timebit ; donec aspiciat in hostibus suis.

Dispersit, dedit pauperibus :

Reversionis Aggæi et Zachariæ : deest Hebr., nec tamen absurdum hæc ab iis vel decantata, vel repetita fuisse.

1. In mandatis : id est, qui mandata ejus impense diligit. Volet : non faciet quæstu metuque adactus, sed prona ac prompta voluntate.

3. Gloria : Hier. substantia, rerum sufficientia et copia. Manet in sæculum sæculi : fama et exemplo, ut infra 9.

4. Exortum est... exemplo aliis prælucet.

5. Iucundus : Hier. bonus ; Septuaginta, χρηστὸς. Disponet sermones suos in judicio : nihil ira, nihil temere, considerate omnia.

7. Ab auditione mala : a fama mala.

8. Confirmatum est cor ejus : non commovebitur : Hier. firmum cor ejus non timebit.

(a) Hic psalmus est alphabeticus et in hebr. continet viginti duos versiculos incipientes a litteris alphabeti ordine positis.

 

311

 

justitia ejus manet in sæculum sæculi, cornu ejus exaltabitur in gloria.

10. Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.

justitia ejus permanet in æternum : cor (a) ejus exaltabitur in gloria.

Impius videbit, et irascetur ; dentibus suis frendet et tabescet. desiderium impiorum peribit.

 

(a) Var. : Cornu.

PSALMUS CXII.
LAUDIS ET CONSOLATIONIS.

Laus Dei, humiles bonosque ex alto spectantis ac tuentis. Fide Canticum Annæ, I Reg., ii, et beatæ Mariæ, Luc., i, 46, etc.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

1. Laudate, pueri, Dominum : laudate nomen Domini.

2. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in sæculum.

3. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.

4. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cœlos gloria ejus.

5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, 6. et humilia respicit in cœlo et in terra ?

7. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem.

8. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

9. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Laudate, servi, Dominum : laudate nomen Domini.

Sit nomen Domini benedictum, amodo et usque in æternum.

Ab ortu solis usque ad occasum ejus, laudabile nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus : supra cœlum (a) gloria ejus.

Quis ut Dominus Deus noster, qui in excelsis habitans, humilia respicit in cœlo et in terra.

Suscitans de terra (b) inopem, et de stercore elevat pauperem,

Ut eum sedere faciat cum principibus, cum principibus populi sui.

Qui collocat sterilem in domo, matrem filiorum lætantem. Alleluia.

1. Pueri, Dominum : Hebr. servi Domini.

3. A solis ortu... a mane usque ad vesperam.

6. Qui habitare facit... Qui sterilem facit fœcundam, ut Annam, ut Elisabetham.

(a) Var. : cœlos. — (b) [Hebr. de pulvere.]

 

312

 

PSALMUS CXIII.
LAUDIS ET ADMIRATIONIS.

Magnitudo Dei populum liberantis : vanitas idolorum.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

1. In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro.

2. Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.

3. Mare vidit, et fugit : Jordanis conversus est retrorsum :

4. Montes exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.

5. Quid est tibi, mare, quod fugisti : et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6. Montes exultastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium ?

7. A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;

8. Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Cum egrederetur Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro :

Factus est Judas in sanctificatione (a) ejus, Israel potestas ejus (b).

Mare vidit, et fugit : Jordanis conversus est retrorsum.

Montes subsilierunt quasi arietes ; colles, quasi filii gregis.

Quid tibi est, mare, quia (c) fugisti : Jordanis, quia (d) conversus es retrorsum ?

Montes, subsultastis quasi arietes ; colles, quasi filii gregis ?

A facie Domini contremiscit terra : a facie Dei Jacob.

Qui convertit petram in paludes aquarum, silicem in fontes aquarum.

2. Judæa : Hebr. Judas. Et nota jam inde ab egressu Ægyptiaco Judæ dignitatem. Sanctificatio ejus : populus Domino sanctus : hæreditas ejus.

4. Montes exultaverunt... succussi sunt, id est, populi montium incolæ timuerunt : sic in cantico Moysis, Exod., xv, 14, 15 : Ascenderunt populi, et irati sunt, etc. Conturbati sunt principes Edom, etc.

(a) Var. : Sanctificationem. — (b) Illius. — (c) Quod. — (d) Deest quia.

PSALMUS CXV.
Secundum Hebræos.
SPEI ET GRATULATIONIS IN DEUM.

1. Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam,

Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam :

1. Non nobis... Hic incipit Psalmus cxv, secundum Hebræos. Hieronymus tamen non dividit, nisi error est in editis : sic enim Hier. non cl psalmos haberet,

 

313

 

2. Super misericordia tua, et veritate tua : nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

3. 'Deus autem noster in cœlo : omnia quæcumque voluit, fecit.

i. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

3. Os habent, et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.

6. Aures habent, et non audient : nares habent, et non odorabunt.

7. Manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt : non clamabunt in gutture suo.

8. Similes illis fiant qui faciunt ea : et omnes qui confidunt in eis.

9. Domus Israel speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

10. Domus Aaron speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

11. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

12. Dominus memor fuit nostri ; et benedixit nobis :

Benedixit domui Israel : benedixit domui Aaron.

13. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

14. Adjiciat Dominus super vos : super vos, et super filios vestros.

Propter misericordiam tuam et veritatem tuam. Ne dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

Deus autem noster in cœlo : universa quæ voluit, fecit.

Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum.

Os habent et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.

Aures habent, et non audient : nasum habent, et non odorabunt.

Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt : nec (a) sonabunt in gutture suo.

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Israel confidit in Domino : auxiliator et protector eorum est.

Domus Aaron confidit in Domino : auxiliator et protector eorum est.

Timentes Dominum confidunt in Domino : auxiliator et protector eorum est.

Dominus recordatus est nostri : benedicet (b) domui Israel, benedicet domui Aaron.

Benedicet timentibus Dominum, parvis et magnis.

Addat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

sed tantum cxlix. Et cum antecedentibus facile connectitur, ne scilicet populus, tot Dei miraculis clarus, gloriam sibi potius, quam Deo tribuat.

9. Domus Israel : Israel simpliciter Hebr.

12. Ei benedixit nobis : benedicet : Hebr. benedicet domui israel, etc. Septuaginta, parvo discrimine : alterum enim optantis, alterum jam gesta memorantis, et futura certa spe præcipientis.

14. Adjiciat Dominus : vos· et posteros opibus et numero augeat ; sic Flaccus Carmine sæculari :

Romulæ genti date remque prolemque,
Et decus omne.

(a) Var. : Non. — (b) Benedicet, benedicet.

 

314

 

15. Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram.

16. Cœlum cœli Domino : terram autem dedit filiis hominum.

17. Non mortui laudabunt te, Domine : neque omnes qui descendunt in infernum.

18. Sed nos qui vivimus benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram.

Cœlum cœlorum Domino : terram autem dedit filiis hominum.

Non mortui laudabunt Dominum ; nec omnes qui descendunt in silentium.

Sed nos benedicemus (a) Domino, amodo et usque in æternum. Alleluia.

17. In infernum : Hebr. in silentium, in sepulcrum et mortem.

18. Qui vivimus : deest Hebr.

(a) Var. : Benedicimus.

PSALMUS CXIV.
EUCHARISTICUS.

Quidam a periculo liberatus, Deo gratias agit. Hic autem Psalmus, cum sequente connectitur in Hebr. Syr. et apud Hier. Dividit Theodor. indicans tamen in Hebr. non dividi, continuatique esse sensus.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

1. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

2. Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

3. Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me.

Tribulationem et dolorem inveni :

4. et nomen Domini invocavi.

O Domine, libera animam meam :

5. misericors Dominus, et justus, et Deus noster miseretur.

6. Custodiens parvulos Dominus : humiliatus sum, et liberavit me.

7. Convertere, anima mea, in re-

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Dilexi, quoniam exaudit (a) Dominus vocem deprecationis meæ.

Inclinavit (b) aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

Circumdederunt me funes mortis, et munitiones inferni invenerunt me.

Angustiam et dolorem reperi. Et nomen Domini invocavi (c) ;

Obsecro, Domine, libera (d) animam meam. Clemens Dominus, et justus ; et Deus noster misericors.

Custodit parvulos Dominus : attenuatus sum, et salvavit me.

Revertere, anima mea, in re-

1. Dilexi, quoniam... diligo Dominum, cum exaudit me ; et libentius invoco.

2. In diebus meis : quamdiu vivam.

3. Pericula inferni : Hebr. angustiæ inferni.

6. Humiliatus sum : Hier. attenuatus sum, et salvavit me.

(a) Var. : Exaudiet. — (b) Quoniam inclinavit. — (c) invocabo. — (d) Salva [ Hebr. eripe.]

 

315

 

quiem tuam : quia Dominus benefecit tibi :

8. Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.

9. Placebo Domino, in regione vivorum.

quiem meam (a) : quia Dominus reddet tibi.

Quia eruet animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos ab offensa.

Deambulabo coram Domino, in terris viventium.

7. Convertere : Hier. revertere : curas abjice, et quiesce in Domino.

8. Eripuit : Hebr. eripuisti. A lapsu : Hier. ab offensa.

9. Placebo : Hier. deambulabo coram Domino : eodem sensu. Ambulavit Henoch cum Deo : Gen., v, 24, quod est, placuit : idem de Noe, Gen., vi, 9. In regione vivorum : inter vivos.

(a) Var. : Tuam.

PSALMUS CXV.
ITEM EUCHARISTICUS.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

10. Credidi, propter quod locutus sum : ego autem humiliatus sum nimis.

11. Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.

12. Quid retribuam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi ?

13. Calicem salutaris accipiam : et nomen Domini invocabo.

14. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus : IS. pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Credidi, propter quod locutus sum : ego afflictus sum nimis.

Ego dixi in stupore meo : Omnis homo mendacium (a).

Quid reddam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi ?

Calicem salutaris (b) accipiam, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam, coram omni populo ejus. Gloriosa in conspectu (c) Domini mors sanctorum (d) ejus.

10. Credidi : credidi quæ supra, si sit idem cum superiore. Utcumque est, credidi, ideo locutus sum ; nihil loquor nisi ex certa puraque fide, ut interpretatur Paulus, II Cor., iv, 13, 14.

In excessu meo : ἐκστάσει : Aquila, in stupore, ut et Hier. et Theodot., anxius ac mærens : omnes denique intelligunt vehementem animi motum, quem etiam locus postulat : alii simplicius, ac frigidius : Cum excederem, pulsus a proditoribus ; quasi diceret : omnibus hominibus fidem fallentibus, soli Deo salutem debeo : vide Psal. xxx, 23.

13. Calicem : gratias agam pro salute, libato calice, ut David aqua illa Bethlehemitica, II Reg., xxiii, 17.

IS. Pretiosa : Hier. gloriosa ; Septuaginta, τίμιος, quod utrumque significat.

(a) Var. : [Hebr. menttur.] — (b) [Al. salutis.] — (c) [Hebr. ia oculis.] — (d) [Hebr. misericordium.]

 

316

 

16. O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.

Dirupisti vincula mea : 17. tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

18. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : 19. in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Obsecro, Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus, filius ancillæ tuæ.

Dissolvisti vincula mea : Tibi immolabo hostiam laudis (a), et in nomine Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus. In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. Alleluia.

Pretiosa..... mors sanctorum ejus : Deo accepta, et hominibus venerabilis : quo ex loco docent sancti Patres, quam honori habenda sint ipsa monumenta, ipsæ reliquiæ sanctorum : præsertim vero martyrum, quorum mors eo est pretiosior, quo fidei testis.

(a) Var. : [Hebr. confessionis.]

PSALMUS CXVI.
EUCHARISTICUS ET PROPHETICUS.

Vocatio gentium, Rom., xv, 11, qua omnia Dei promissa firmantur.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

1, Laudate Dominum, omnes gentes : laudate eum, omnes populi.

2. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus : et veritas Domini manet in æternum.

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Laudate Dominum, omnes gentes : collaudate eum, universi populi.

Quia confortata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini in æternum. Alleluia.

2. Confirmata... et veritas Domini : promiserat enim Abrahamo Deus futurum, ut per Christum, benedictum illud Abrahami semen, benedicerentur omnes gentes, Genes., xii, 3 ; xxii, 18, interprete apostolo Galat., iii, 16. Quod cum præstitum videamus, jam intelligimus vere advenisse Christum, ac promissa Dei firma esse omnia.

PSALMUS CXVII.
EUCHARISTICUS.

David, post tot pericula a tribubus adunatis rex agnitus, sacros cœtus ingreditur, ibique faustis excipitur acclamationibus. Vide II Reg., v. Jesus Hierosolymis ut Christus accipitur ; mox suscitatus a mortuis, regnum æternum ingreditur.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

1. Confitemini Domino, quoniam

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Confitemini Domino, quoniam

 

317

 

bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

2. Dicat nunc Israel quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.

3. Dicat nunc domus Aaron : quoniam in sæculum misericordia ejus.

4. Dicant nunc qui timent Dominum : quoniam in sæculum misericordia ejus.

5. De tribulatione invocavi Dominum : et exaudivit me in latitudine Dominus.

6. Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.

7. Dominus mihi adjutor : et ego despiciam inimicos meos.

8. Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.

9. Bonum est sperare in Domino : quam sperare in principibus.

10. Omnes gentes circuierunt me : et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

11. Circumdantes circumdederunt me : et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

12. Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

13. Impulsus eversus sum ut caderem : et Dominus suscepit me.

bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.

Dicat nunc (a) Israel : quoniam in æternum misericordia ejus.

Dicat nunc domus Aaron, quoniam in æternum misericordia ejus.

Dicant nunc qui timent Dominum, quoniam in æternum misericordia ejus.

Cum tribularer, invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.

Dominus meus es, non timebo quid faciat mihi homo.

Dominus mihi auxiliator (b), et ego despiciam odientes me.

Melius est sperare (c) in Domino, quam sperare in homine.

Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum eas (d).

Circumdederunt me, et obsederunt me : sed in nomine Domini, quia ultus sum eas (e).

Circumdederunt me quasi apes ; extinctæ sunt quasi ignis spinarum ; in nomine Domini, quia ultus sum eas (f).

Impulsus pellebar ut caderem ; et Dominus sustentavit me (g).

2. Quoniam bonus : deest Hier.

5. Exaudivit me in latitudine : ex angustiis in latitudinem ac libertatem deduxit.

6. Dominus mihi adjutor : Hier. Dominus meus es. 8. Bonum est... quam : melius, hebraismus.

11. Circumdederunt me : licet obsederint me, exasperatis odiis, conjunctisque viribus, tamen victor evasi.

12. Exarserunt sicut ignis in spinis : tam facile, ac spinæ correpta ? crepitantibus flammis ; at Hebr. extincti sunt, facile deficient, ut ignis in levi spinarum materia. Ultus sum in eos : Hebr. succidam eos ; Septuaginta, vices reddidi eis.

13. Eversus sum : Hier. pellebar.

(a) Var. : [Hebr. obsecro.] — (b) [Hebr. inter auxiliatores.] — (c) [Hebr. confidere.] — (d) In eas. — (e) In eas. — (f) In eas. — (g) [Hebr. auxiliatus est mihi.]

 

318

 

14. Fortitudo mea, et laus mea Dominus : et factus est mihi in salutem.

15. Vox exultationis et salutis, in tabernaculis justorum.

16. Dextera Domini fecit virtutem : dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.

17. Non moriar, sed vivam : et narrabo opera Domini.

18. Castigans castigavit me Dominus : et morti non tradidit me.

19. Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor Domino. 20. Hæc porta Domini : justi intrabunt in eam.

21. Confitebor tibi quoniam exaudisti me : et factus es mihi in salutem.

22. Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.

23. A Domino factum est istud : et est mirabile in oculis nostris.

24. Hæc est dies, quam fecit Dominus, exultemus, et lætemur in ea.

25. O Domine, salvum me fac ; ô Domine, bene prosperare :

26. Benedictus qui venit in nomine Domini.

Fortitudo mea, et laudatio (a) mea Dominus ; et factus est mihi in salutem.

Vox laudis et salutis in tabernaculis justorum.

Dextera Domini fecit fortitudinem : Dextera Domini excelsa, dextera Domini fecit fortitudinem.

Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.

Corripiens arguit me Dominus, et morti non tradidit me.

Aperite mihi portas justitiæ ; ingressus eas confitebor Domino.

Hæc porta Domini ; justi intrabunt in eam.

Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.

Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, factus est in caput anguli.

A Domino factum est istud, et hoc est mirabile in oculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dominus : exultemus, et lætemur in ea.

Obsecro Domine, salva, obsecro : obsecro, Domine, prosperare, obsecro. Benedictus qui venit in nomine Domini :

19. Portas justitiæ : ac sanctitatis, id est templi, sive tabernaculi atque altaris, nec modo altaris, sed etiam virtutis, per quam verus est accessus ad Deum, Theodor.

22. Lapidem... in caput anguli : factus est lapis angularis et primarius in fundamento, duos parietes jungens. David a Saule et aliquandiu a decem tribubus reprobatus, ac soli tribui Judæ agnitus, deinde omnium princeps, et sub figura ejus Christus a Judæis ac gentibus impetitus, mox utrorumque caput, ut ipse interpretatur, Matth., xxi, 42. Vide apud Isaiam, xxviii, 16 : lapidem illum probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, id est Christum. Act.,iv, 11 ; Rom., IX, 33 ; I Petr., II. 6.

25. Salvum me fac : Hier. salva ; obsecro, Hebr. Hoschia-na, quod est nobile illud hosanna, Matth.xxi, 9, de quo vide Hier. in epist, ad Damasum.

(a) Var. : Laus.

 

319

 

Benediximus vobis de domo Domini : 27. Deus Dominus, et illuxit nobis.

Constituite diem solemnem in, condensis, usque ad cornu altaris.

28. Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te.

Confitebor tibi, quoniam exaudisti me : et factus es mihi in salutem.

29. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Benediximus vobis de domo Domini :

Deus Dominus, et apparuit nobis.

Frequentate solemnitatem in frondosis, usque ad cornua altaris.

Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te.

Confitebor Domino, quoniam bonus ; quoniam in æternum misericordia ejus.

27. Constituite diem solemnem : Hier. ligate solemnitatem densis usque, etc. ligate -victimam solemnem densis funibus, ut ad usque cornua altaris perducatis. In condensis... Hier. in frondosis, ramis obvelate atria Domini.

PSALMUS CXVIII 1.
MORALIS : CONSOLATORIUS.

David exul et vagus, atque omnimode sub Saule vexatus, in divinæ legis meditatione respirat ; id autem agit, ut non modo se ad observandam legem incitet quam vehementissime, verum etiam gratiam Dei ad id opus exequendum summe necessariam, nec tantum ad intelligendam, sed etiam ad diligendam legem, pari studio commendet ac petat : vide vers. 18, 26, 32, 34 et seqq. Legem variis appellat nominibus, diverso respectu : verbum, communi nomine omnibus divinæ veritatis significationibus ; quodque idem est, eloquia et sermones : legem speciatim, qua Deus docet quid agendum sit : viam, qua Deo duce ingrediamur ad vitam ; mandatum seu præceptum, quo Deus quid velit significat : unde testimonium, quo credimus ejus- institutis et promissis ; et simile conscientiæ testimonium agnoscimus ; tum etiam ad convincendos impios. Quæ omnia, justitiæ quoque, seu justificationes dicuntur, quibus justi sumus, et ad æquum Tectumque, animum componamus : deinde judicia, quibus pro operibus aut pœnam aut mercedem capiamus. Vide Theodor. hic, et in Psal. xviii, 11. Lex, doctoris, domini, judicis, testis officio fungitur. Iustificationes hic ubique sunt statuta : huccim, Hebr. Est autem hic psalmus acrostichus octonarius : dividitur enim in partes viginti duas, juxta numerum hebraicarum litterarum, et pars unaquæque octo versus continet ab eadem littera incipientes, juxta ordinem alphabeti. Porro hunc psalmum, quanto videtur apertior, tanto profundiorem videri sibi testatur Augustinus, nec dissentiunt reliqui.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

VERSIO S. HIERONYMI.

ALEPH.

1. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

(a) Hoc carmen viginti duobus octostichis est conscriptum, ita ut primum octostichum per omnes versus a prima alphabeti littera Aleph incipiat, secundum a Beth, tertium a Gimel et sic deinceps.

 

320

 

2. Beati qui scrutantur testimonia ejus : in toto corde exquirunt eum.

3. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.

4. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

5. Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.

6. Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

7. Confitebor tibi in directione cordis : in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.

8. Justificat]ones tuas custodiam : non me derelinquas usquequaque.

Beati qui custodiunt testimonia ejus : in loto corde requirunt (a) eum.

Nec (b) enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt.

Tu mandasti præcepta tua custodiri nimis.

Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodienda præcepta tua.

Tunc nunc confundar, cum respexero ad omnia mandata tua.

Confitebor tibi in directione cordis : cum didicero judicia justitiæ tuæ.

Præcepta tua custodiam : ne derelinquas me nimis.

BETH.

9. In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.

10. In toto corde meo exquisivi te : ne repellas me a mandatis tuis.

11. In corde meo abscondi eloquia tua : ut non peccem tibi.

In quo corrigit juvenis (c) semitam suam, cum custodierit (d) verba tua.

In toto corde meo exquisivi te : ne errare me facias a mandatis tuis.

In corde meo abscondi eloquia tua (e), ut non peccem tibi.

1, 2. Beati... Cum beati omnes esse velimus, summa vitæ humanæ est, intelligere quo fine beata fiat. Inde ergo incipit Psalmus ; altero item versu ingeminat et inculcat. Beati qui scrutantur... Hier. qui custodiunt. In toto corde :non otiose et somnolenter, sed strenue vigilanterque, Comm. Hier.

3. Non enim qui operantur iniquitatem : quasi diceret ; Sunt qui vano quodam affectu magna de Deo ejusque lege cogitantes, satis putant se esse pios, cum interim in gravia peccata prolabantur ; sed illi falsi sunt, quos coarguit Apostolus, quod cum in lege requiescant et glorientur, per prævaricationem legis Deum inhonorent, Rom., i, 17 et 23.

4. Tu mandasti... 5. Utinam dirigantur His ostendit observantiam legis, et summe esse necessariam, et æque difficilem : imo nec potestatis humanæ, nisi Deus adjuvet ; unde ad vota convertitur. Vide vers. 20.

6. Tunc non confundar... in omnibus : non aliqua, sed omnia observanda sunt : cum, teste Jacobo, qui in uno offendit, factus sit omnium reus, Jac, ii, 10.

7. In directione cordis : recto corde.

8. Non me derelinquas usquequaque : semper. Et si ad tempus relinquimur, non tamen usquequaque, ut pereamus, Comm. Hier.

10. Ne repellas me : Hier. ne errare facias, etc, ne errare me sinas ; in Scripturis usitatissimum.

(a) Var. : [Al. requirent.] — (b) Non. — (c) [Hebr. mundabit puer.] — (d) [Hebr. ut custodiat.] — (e) Eloquium tuum.

 

321

 

12. Benedictus es, Domine : doce me justificationes tuas.

13. In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

14. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15. In mandatis tuis exercebor : et considerabo vias tuas.

16. In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.

Benedictus tu, Domine, doce me. præcepta tua.

In labiis meis narravi omnes justitias oris tui.

In via testimoniorum tuorum delectatus (a) sum, quasi in omnibus divitiis.

In præceptis tuis meditabor, et contemplabor semitas tuas.

In justitiis (b) tuis delectabor : non obliviscar verba tua.

GIMEL.

17. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

18. Revela oculos meos : et considerabo mirabilia de lege tua.

19. Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.

20. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore.

Retribue (c) servo tuo : vivam, et custodiam verba tua.

Revela oculos meos, et videbo mirabilia de lege tua.

Advena ego sum in terra : ne abscondas a me mandata tua.

Desideravit anima mea desiderare (d) judicia tua in omni tempore.

13. Pronuntiavi : Hier. narravi.

15. Exercebor : Hier. Meditabor.

16. Meditabor : Hier. delectabor.

18. Revela oculos meos : aperi, dispelle umbras, tolle velamentum, quo spirituales oculi conteguntur. Considerabo mirabilia : ut penitus introspiciam, non litteram tantum, ac velut corticem legis, sed arcana spiritualia, puta in sabbatis requiem sempiternam, simplicitatem in azymis, in victimis obedientiam, et ubique Christum. Revela autem, et considerabo : sicut infra 34. Da mihi intellectum, et scrutabor, etc. His omnibus docet Dei gratiam esse necessariam, primum ad intelligendam legem, ut ad diligendam sequentia demonstrabunt. Unde vers. 35 : Deduc me in semitam mandatorum... et 36 : Inclina cor meum in testimonia tua.

19. Incola : Hier. advena, peregrinus, ut Jacob, et cæteri patriarchæ, Genes., XLVII, 9 ; Hebr., xi13, 14. Incola ego sum in terra : terram universam habeo pro exilio. Non abscondas a me mandata tua : Nemo enim, nisi peregrinus et ad æterna suspirans, cognitione mandatorum Dei est dignus, Hilar.

20. Concupivit : quidam simpliciter : Vehementissime desideravi ; quale est illud : Concupierunt concupiscentiam, Psal. cv, 14, ut et illud : vita vives, morte morieris : et Poeta, Æneid. xii :

Hunc, oro, sine me furere ante furorem.

Quin ipse Dominus, desiderio desideravi, Luc., XXII, 15. Verum aliud est : Desiderio desideravi, quod est perfecte et plene desiderantis ac volentis ; aliud, concupivi desiderare, quod est optantis quidem, sed nondum plene volentis ; melius ergo, æger animus ac languidus concupiscit desiderare cibum, dum concupiscit

(a) Var. : Lætatus [Hebr. gavisus.] — (b) Hebr. præceptis.] — (e) Tribue. — (d) [Hebr. meditari.]

 

322

 

21. Increpasti superbos : maledicti qui declinant a mandatis tuis.

22. Aufer a me opprobrium et contemptum : quia testimonia tua exquisivi.

23. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur : servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.

24. Nam et testimonia tua meditatio mea est : et consilium meum justificationes tuæ.

Increpasti superbos : maledicti qui recedunt a mandatis tuis.

Aufer a me opprobrium et contemptum : quoniam testimonia tua custodivi.

Etenim sederunt principes ; adversum me loquebantur : servus autem tuus meditabatur præcepta tua.

Sed et testimonia tua voluntas (a) mea, quasi viri anucissimi mei.

DALETH.

25. Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.

26. Vias meas enuntiavi, et exaudisti me : doce me justificationes tuas.

27. Viam justificationum tuarum instrue me : et exercebor in mirabilibus tuis.

28. Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.

Adhæsit pulveri anima mea : vivifica me juxta verbum tuum.

Vias meas exposui, et exaudisti me : doce me justitiam tuam.

Viam præceptorum tuorum fac me intelligere, et loquar in mirabilibus tuis.

Distillavit anima mea præ stultitia : serva me juxta eloquium tuum.

non habere fastidium. Aug. Ambrosius vero ; concupiscimus desiderare, quod non sit potestatis nostræ desiderium, sed gratiæ Dei.

22. Aufer a me opprobrium... quia testimonia tua exquisivi : Hier. custodivi, non se potestate, non divitiis, nec principum gratia commendari petit, sed quæ vera laus est, executione mandatorum Dei, a quibus colendis nec destitit, cum omnibus ejus pietas probro haberetur, ut sequens indicat.

23. Sederunt principes : non illi properanter, ac velut in transcursu maledictis me incessebant, sed destinato animo, in familiaribus quibuscumque colloquiis, atque etiam in consessu publico, Psal. xlix, 20.

24. Meditatio mea est : voluntas mea. Consilium meum : consiliarii mei, quasi viri anucissimi mei, Hier. Cum aliquid agendum, legem consulo, eam ubique adhibeo consiliariam, ac vere amicam quæ nusquam fallat, nusquam aduletur. Justificationes tuæ : deest Hebr.

25. Adhæsit pavimento : Hier. pulveri, ut XLIII, 25 : Humiliata est in pulvere anima nostra : conglutinatus est in terra venter noster.

26. Vias meas enuntiavi : peccata confessus sum. Doce me justificationes tuas : sic et vers. 27, et toto Psalmo passim doceri petit : non sono et syllabis, jam enim eo modo doctus, sed infuso intus spiritu sanctæ dilectionis, quem qui habent, vere sunt docti a Deo, Joan., vi, 45.

28. Dormitavit... Hier. distillavit, diffluit præ mœrore. Hoc tædium Cassianus Instit., x, 4, interpretatur de acediæ spiritu, quo æger animus fastidio rerum

(a) Var. : [Hebr. delectatio.]

 

323

 

29. Viam iniquitatis amove a me : et de lege tua miserere mei.

30. Viam veritatis elegi : judicia tua non sum oblitus.

31. Adhæsi testimoniis tuis, Domine : noli me confundere.

32. Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

Viam mendacii aufer a me, et legem tuam dona mihi.

Viam fidei elegi : judicia tua proponebam.

Adhæsi testimoniis tuis : Domine, ne confundas me.

Viam mandatorum tuorum curram, quoniam dilatasti cor meum.

HE.

33. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum : et exquiram eam semper.

34. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam : et custodiam illam in toto corde meo.

35. Deduc me in semitam mandatorum tuorum : quia ipsam volui.

36. Inclina cor meum in testimonia tua : et non in avaritiam.

37. Averte oculos meos, ne videant vanitatem : in via tua, vivifica me.

38. Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.

Ostende (a) mihi, Domine, viam præceptorum tuorum, et custodiam eam per vestigium.

Doce me, et observabo legem tuam, et custodiam eam in toto corde.

Deduc me in semita mandatorum tuorum : quia ipsam volui.

Inclina cor meum ad testimonia tua, et non ad avaritiam.

Averte oculos meos, ne videant vanitatem : in via tua vivifica me.

Suscita servo tuo eloquium tuum, in timorem tuum.

spiritualium in otium ac desidiam solvitur ; tum inquietus et vagus ad sensuum solatia defluit ; qui spiritus ubi primum obrepit, tunc petendum a Domino ut fluxam confirmet fidem, et verbo divino inducat illud gaudium, quod præcipit Apostolus, Philip., iv, 4.

29. Viam iniquitatis... Hier. mendacii. De lege tua miserere... doce me misericorditer viam tuam.

30. Non sum oblitus : Hier. proponebam, suppl. mihi.

32. Cucurri : Hier. curram. Cum dilatasti cor meum : infuso spiritu sanctæ dilectionis ac delectationis.

33. Legem pone : Hier. ostende, doce. Exquiram : Hier. custodiam eam per vestigia : id est ad calcem, ad finem usque, infra 112.

35. Deduc me in semitam mandatorum : jam ergo executio legis a Dei est gratia ; sed ne quis voluntatem exequendæ legis sibi a se esse putet, eo quod dixerit : Quia ipsam volui : subdit :

36. Inclina cor meum in testimonia tua : hoc est, tu, quo duce volui, deduc me ut perficiam. Et non in avaritiam. ·. et hoc tuum est ne a veris sempiternisque, ad vana et caduca bona declinemus.

37. Vanitatem : res vanas, inutiles.

38. Statue : Hier. suscita. Suscita promissa tua de me dilata jamdiu, fac ut impleantur tandem, sicut scriptum est : Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens, Isa.xliv, 26. In timore tuo : Hier. in timorem tuum. Ad reverentiam tui ingenerandam animis.

(a) Var. : [Hebr. Illumina.]

 

324

 

39. Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum : quia judicia tua jucunda.

40. Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua "vivifica me.

Averte opprobrium meum, quod reveritus sum : quia judicia tua bona.

Ecce desideravi præcepta tua : in justitia tua vivifica me.

VAU.

41. Et veniat super me misericordia tua, Domine : salutare tuum secundum eloquium tuum.

42. Et respondebo exprobrantibus mihi verbum : quia speravi in sermonibus tuis.

43. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque : quia in judiciis tuis supersperavi.

44. Et custodiam legem tuam semper : in sæculum et in sæculum sæculi.

45. Et ambulabam in latitudine : quia mandata tua exquisivi.

46. Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum : et non confundebar.

47. Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

48. Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi : et exercebar in justificationibus tuis.

Et veniant milii misericordiæ tuæ, Domine, et salus tua juxta eloquium tuum.

Et respondebo exprobrantibus mihi sermonem : quia speravi in sermone tuo.

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis : quoniam judicia tua expectavi.

Et custodiam legem tuam jugiter, iii sempiternum, et ultra.

Et ambulabo in spatioso : quia præcepta tua quæsivi.

Et loquar in testimoniis tuis coram regibus : et non confundar.

Et delectabor in mandatis tuis, quæ dilexi.

Et levabo manus meas ad mandata tua quæ dilexi, et loquar in præceptis tuis.

ZAIN.

49. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

50. Hæc me consolata est in humilitate mea, : quia eloquium tuum vivificavit me.

Memento sermonis servo tuo : quem me sperare fecisti.

Hæc est consolatio mea in afflictione mea : quia eloquium tuum vivificavit me.

39. Amputa : Hier. averte. Quod suspicatus sum : Hier. quod reveritus sum ; quod timui. Tolle suspicionem infidelitatis erga regem aut patriam, quam David vehementissime refugiebat, I Reg., xxiv, 10. Jucunda : bona, mihi scilicet : judiciis tuis delectatus ; ab his sceleribus abhorreo.

43. In judiciis tuis supersperavi : speravi super judicia tua : hæc mihi spei fulcimenta.

46. Regum : Saul ; Achis regis Geth ; regis Moab, etc.

48. Levavi manus meas : ex vehementi desiderio manus admovi ad opus. Exercebar : meditabar : supra 15.

50. Hæc : hoc : hæc res : verbum tuum scilicet mihi solatio fuit : infra 52 : sic vers. 56.

 

325

 

51. Superbi inique agebant usquequaque : a lege autem tua, non declinavi.

52. Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine : et consolatus sum.

53. Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

54. Cantabiles mihi erant justificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.

55. Memor fui nocte nominis tui, Domine : et custodivi legem tuam.

56. Hæc facta est mihi : quia justificationes tuas exquisivi.

Superbi deridebant me nimis : a lege tua non declinavi.

Recordatus sum judiciorum tuorum a sæculo, Domine ; et consolatus sum.

Horror obtinuit me ab impiis, qui dereliquerunt legem tuam.

Carmina erant mihi præcepta tua, in domo peregrinationis meæ.

Recordatus sum in nocte nominis tui, Domine : et custodivi legem tuam.

Hoc factum est mihi : quia præcepta tua custodivi.

HETH.

57. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.

58. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo : miserere mei secundum eloquium tuum.

59. Cogitavi vias meas : et converti pedes meos in testimonia tua.

60. Paratus sum, et non sum turbatus : ut custodiam mandata tua.

61. Funes peccatorum circumplexi sunt me : et legem tuam non sum oblitus.

62. Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.

63. Particeps ego sum omnium ti-

Pars mea, Domine, dixi, ut custodiam verbum tuum.

Deprecatus sum vultum tuum in toto corde : miserere mei secundum eloquium tuum.

Recogitavi vias meas : et converti pedes meos ad testimonia tua.

Festinavi, et non neglexi custodire mandata tua.

Funes impiorum implicaverunt me : legem tuam non sum oblitus.

Medio noctis surgam ad confitendum tibi, super judicia justitiæ tuæ.

Particeps sum ego omnium ti-

52. Inique agebant... Hier. deridebant me nimis.

53. Defectio : Hier. horror. Pro peccatoribus : Hier. ab impiis : cum video delinquentes, tuaque judicia contemnentes, cohorresco totus, tantam hominibus inesse amentiam, stuporem tantum.

54. Cantabiles : Hier. carmina, cantica, suave canendi argumentum.

56. Hæc facta... hoc : notus hebraismus, ac sæpe memorandus.

57. Legem tuam : Hier. verbum.

60. Paratus sum : Hier. festinavi et non neglexi.

61. Funes peccatorum : Hier. impiorum. Funes autem sunt eorum malevola et dolosa consilia, quibus viri boni ac simplices capiuntur.

62. Iustificationis : Hier. justitiæ.

 

326

 

mentium te : et custodientium mandata tua.

64. Misericordia tua, Domine, plena est terra : iustificationes tuas doce me.

mentium te, et custodientium præcepta tua.

Misericordia tua, Domine, completa est terra, præcepta tua doce me.

TETH.

65. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

66. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi.

67. Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.

68. Bonus es tu : et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.

69. Multiplicata est super me iniquitas superborum : ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

70. Coagulatum est sicut lac cor eorum : ego vero legem tuam meditatus sum.

71. Bonum mihi quia humiliasti me : ut discam iustificationes tuas.

72. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

Benefecisti servo (a) tuo, Domine, secundum verbum tuum.

Bonum sermonem, et scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi.

Antequam audirem, ego ignoravi : nunc autem eloquium tuum custodivi.

Bonus es tu, et beneficus : doce me præcepta tua.

Applicabant mihi mendacium superbi ; ego autem in toto corde meo (b) servabam præcepta tua.

Incrassatum est velut adeps cor eorum : et ego in lege tua delectabar.

Bonum mihi quia afflictus sum, ut discerem præcepta tua.

Melior est mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

JOD.

73. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.

74. Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur : quia in verba tua supersperavi.

73. Cognovi, Domine, quia æqui-

Manus tuæ fecerunt me, et firmaverunt me : doce me, et discam mandata tua.

Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur : quia sermonem tuum expectavi.

Scio, Domine, quia justum ju-

65. Bonitatem... Hier. benefecisti.

66. Bonitatem... Hebr. bonum sensum.

68. Bonus es tu ; et in bonitate tua... Hier. bonus es tu, et beneficus.

69. Multiplicata est... Hebr. Superbi dolos consuerunt adversum me. Ego autem... scrutabor... Hier. servabam.

70. Coagulatum est : Hier. incrassatum est velut adeps cor eorum.

73. Plasmaverunt : Hier. firmaverunt : compegerunt.

(a) Var. : Cum servo. — (b) Deest meo.

 

327

 

tas judicia tua : et in veritate tua humiliasti me.

76. Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

77. Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam : quia lex tua meditatio mea est.

78. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me : ego autem exercebor in mandatis tuis.

79. Convertantur mihi timentes te : et qui noverunt testimonia tua.

80. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.

dicium tuum, et vere afflixisti me.

Sit, obsecro, misericordia tua ia consolatione mea, sicut locutus es servo tuo.

Veniant mihi misericordiæ tuæ, et vivam : quia lex tua delectatio mea.

Confundantur superbi, quoniam inique contriverunt me : ego autem loquar in præceptis tuis.

Revertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonium tuum.

Fiat cor meum perfectum in præceptis tuis, ut non confundar.

CAPH.

81. Defecit in salutare tuum anima mea : et in verbum tuum supersperavi.

82. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?

Defecit in salutare tuum anima mea, in verbum tuum expectavi.

Consumpti sunt oculi mei in verbum tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?

73. In veritate tua humiliasti me : juste afflixisti.

76. Fiat misericordia... Hier. sit, obsecro, etc.

77. Meditatio : Hier. delectatio, ut jam sæpe, eodem sensu : cum quæ diligimus et quibus delectamur, eadem etiam cogitemus.

78. Iniquitatem fecerunt... Hier. contriverunt me.

79. Convertantur : Hier. revertantur ad me.

81. Defecit in salutare tuum anima mea : « Amor impatiens,.... si diutius potiundi desideria differantur, ipsa deficit expectatione dum sperat.... Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud ; et quasi ipsam deponit animam qui desiderat.... Id est ergo deficere, ad id unumquemque totis studiis migrare, quod diligit. Illud cogitat, illi adhæret, illud personat quod receperit diligendum, in id quadam animæ defectione transfunditur. » Ambros. serm. xiin Psalm. cxviii, n. 3. In salutare tuum.....Idem Ambrosius : « Sanctus et timens Deum nescit aliud desiderare, nisi salutare Dei, quod est Christus Jesus : illum concupiscit, illum desiderat ; in illum totis intendit viribus : illum gremio mentis fovet : illi se aperit et effundit ; et hoc solum veretur, ne illum possit amittere. » Ibid. n. 4.

82. Defecerunt oculi mei : Ambrosius : « Nonne quando aliquem desideramus et speramus adfore, eo dirigimus oculos unde speramus esse venturum ?.... Sic tenerae uxor ætatis, de specula littorali, indefesso expectatione conjugis præstolatur adventum ; ut quamcumque navim viderit, illic putet conjugem navigare, metuatque ne videndi gratiam dilecti alius antevertat, nec ipsa possit prima dicere : Video te, marite. » Vide reliqua apud Ambrosium, ibid. n. 9, ejusdem plane spiritus ; nec tamen potui temperare, quin hæc exscriberem. Sic affectus est

 

328

 

83. Quia factus sum sicut uter in pruina : justificationes tuas non sum oblitus.

84. Quot sunt dies servi tui : quando iacies de persequentibus me judicium ?

85. Narraverunt mihi iniqui fabulationes : sed non ut lex tua.

86. Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.

87. Paulo minus consummaverunt me in terra : ego autem non dereliqui mandata tua.

88. Secundum misericordiam tuam vivifica me : et custodiam testimonia oris tui.

Et cum essem quasi uter in pruina, præcepta tua non sum oblitus.

Quot sunt dies servi tui ? quando facies in persequentibus me judicium ?

Foderunt mihi superbi foveas, quæ non erant juxta legem tuam.

Omnia mandata tua vera : falsa persecuti sunt me, auxiliare mihi.

Paulo minus consumpserunt me in terra : ego autem non dimisi præcepta tua.

Secundum misericordiam tuam vivifica me : et custodiam testimonia oris tui.

LAM.

89. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo.

90. In generationem et generationem veritas tua : fundasti terram, et permanet.

In æternum, Domine, verbum tuum perstat (a) in cœlo.

In generatione et generatione fides tua : fundasti terram, et stat.

quisquis cum Paulo dissolvi cupit et esse cum Christo, Philip., i, 23. Sic denique qui semel gustato bono Dei verbo, ut idem Paulus ait, sibi postea relictus, deficit tædio sui, ac reddi sibi postulat prægustatam suavissimi amoris dulcedinem. Oculi mei... dicentes... Quisquis amat Deum, legemque ac veritatem ejus, non tantum verbis, sed etiam toto corpore, ac maxime oculis in altum sublatis, ac præ attentione deficientibus, loquitur.

83. In pruina : Hebr. in fumario, in camino : factus sum exsuccus et macilentus. Justificationes tuas non sum oblitus : tametsi languidus, ac mærens, atque a te desertus ad tempus, tamen tui non obliviscor ; quæ vera est charitas, etiam deserenti ac velut fugienti inhærere, exemplo Christi derelicti ac dicentis : Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti ? Psalm. xxi, 2.

84. Quot sunt dies.... quousque differs auxilium tuum ? En vita mea elabitur ; an mortem meam expectas, ut me liberes ?

85. Narraverunt.... fabulationes : ad ingenium suum multa commenti sunt ; nec tamen omnia sibi jucunda "fingentes, æquare potuerunt bona, quæ tua lex revera præstat. At Hebr. a quo non abludit Hier. : Foderunt mihi foveas, quod non : secundum legem tuam. Fabulationes vero, sive meditationes, ut alibi sæpe Vulgata vertit, et foveæ, in Hebr. non nisi levi puncto distant.

87. Paulo minus consummaverunt me..... Hier. consumpserunt : parum abfuit quin me consumerent.

89. In æternum, Domine : legi qua nos Deus dirigit, interserit eas leges quibus universum orbem continet, ut Psal. xviii. Quemadmodum enim cœlum ac terra æterna et incommutabili lege tenentur, ita et longe magis fideles oportet obtemperare legi quam Deus tradidit.

90. Veritas : Hebr. veracitas, fides, et ita fere.

(a) Var. : permanet.

 

329

 

91. Ordinatione tua perseverat dies : quoniam omnia serviunt tibi.

92. Nisi quod lex tua meditatio mea est : tunc forte periissem in humilitate mea.

93. In æternum non obliviscar justificationes tuas : quia in ipsis vivificasti me.

94. Tuus sum ego, salvum fac me : quoniam justificationes tuas exquisivi.

95. Me expectaverunt peccatores ut perderent me : testimonia tua intellexi.

96. Omnis consummationis vidi finem ; latum mandatum tuum nimis.

Judicio tuo stant usque hodie ; quia omnia serviunt tibi.

Nisi, quod lex tua delectatio mea : forte periissem in pressura mea.

In sempiternum non obliviscar præceptorum tuorum : quia per ipsa vivificasti me.

Tuus ego sum, salva me : quoniam præcepta tua quæsivi.

Me expectaverunt impii ut perderent me : testimonium tuum considerabo.

Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis.

MEM.

97. Quomodo dilexi legem tuam, Domine : tota die meditatio mea est.

98. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo : quia in æternum mihi est.

99. Super omnes docentes me intellexi : quia testimonia tua meditatio mea est.

100. Super senes intellexi : quia mandata tua quæsivi.

101. Ab omni via mala prohibui pedes meos : at custodiam verba tua.

102. A judiciis tuis non declinavi : quia tu legem posuisti mihi.

Quam dilexi legem tuam ! tota die (a) meditatio mea.

Super inimicos meos instruis (b) me mandato tuo : quia in sempiternum hoc est mihi.

Super omnes qui docebant me eruditus sum : quia testimonia tua meditatio mea.

Super senes intellexi : quia præcepta tua servavi.

Ab omni semita mala prohibui pedes meos : ut custodirem verba tua.

A judiciis tuis non recessi, quia tu illuminasti me.

91. Ordinatione tua : Hier. judicio tuo stant usque hodie, cœlum et terra, de quibus supra 89, 90.

92. Nisi quod lex tua meditatio : Hier. delectatio mea est. Tunc forte periissem in humilitate mea : Hier. in pressura mea : tot inter calamitates, me et constantia et vita ipsa deficeret.

96. Omnis consummationis : omnis structuræ vidi finem : amplum mandatum tuum nimis. Symm. apud Theodor., id est quæ tacta sunt, omnia finem habent ; at mandatum tuum amplum et immortale, Theodor.

97. Quomodo dilexi : Hier. quam dilexi.

98. Super inimicos... prudentem... doctiorem, prudentiorem : non astutia et dolis, sed mandato tuo in quo omnis sapientia est. In æternum mihi est : pars hæc mea in æternum.

100. Super senes : hinc credibile est hæc juvenem cecinisse : vide infra, 141.

102. Legem posuisti : Hier. illuminasti me, docuisti.

(a) Var. : Die hac. — (b) Instruxisti.

 

330

 

103. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.

104. A mandatis tuis intellexi : propterea odivi omnem viam iniquitatis.

Quam dulce gutturi meo eloquium tuum ! super mel ori meo.

Præcepta tua considerabam : propterea odivi omnem semitam mendacii.

NUN.

105. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

106. Juravi, et statui custodire judicia justitiæ tuæ.

107. Humiliatus sum usquequaque, Domine : vivifica me secundum verbum tuum.

108. Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine : et judicia tua doce me.

109. Anima mea in manibus meis semper : et legem tuam non sum oblitus.

110. Posuerunt peccatores laqueum milii : et de mandatis tuis non erravi.

111. Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum : quia exultatio cordis mei sunt.

112. Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.

Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitæ meæ.

Juravi, et perseverabo ; ut custodiam judicia justitiæ tuæ.

Afflictus sum usque nimis : Domine, vivifica me juxta verbum tuum.

Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine ; et secundum judicia tua doce me.

Anima mea in manu mea semper ; et legis tuæ non sum oblitus.

Posuerunt impii laqueum mihi : et a præceptis tuis non aberravi.

Hæreditas mea testimonia tua in sempiternum : quia gaudium cordis mei sunt.

Inclinavi cor meum ut facerem justitias tuas, propter æternam retributionem.

SAMECH.

113. Iniquos odio habui : et legem tuam dilexi.

Tumultuosos odivi, et legem tuam dilexi.

104. Intellexi : Hebr. doctus factus sum.

106. Statui : Hier. perseverabo, firmiter præstabo, stabo juramentis.

108. Voluntaria : voluntarias oblationes, vota.

109. Anima mea in manibus : maris periculo quotidie objicior : hebraismus : quasi vita cuivis ad rapiendum exposita : idque ultro, ut videtur : quemadmodum Jonathas de ipso Davide loquitur ad Saulem : Posuit animam suam in manu sua, et percussit Philistæum. I Reg., xix, 5. Et legem tuam... nec sic tamen a lege tua ullo metu deterreri me sino.

111. Hæreditate... Hier. hæreditas mea, testimonia tua, ut supra, 98.

112. Propter retributionem : Hebr. usque in finem. Licet jam dixerit in sæculum, quod est vehementer affirmantis, potest etiam verti, ut Hier. et ut Vulg. Propter retributionem : propter te ipsum, qui es merces nostra magna nimis,Gen., xv, 1 : sic Paulus de Moyse : Aspiciebat enim in remunerationem, Hebr. xi, 26 : quæ vel maxima est ipse Deus ; a quo Moyses mercedis omnis loco petebat, ut faciem suam ostenderet, Exod., xxxiii, 13 : vide etiam Psal. xv, 5 ; lxxii, 26.

113. Iniquos : Hier. tumultuosos, turbulentos homines : odi commenta hominum perditorum.

 

331

 

114. Adjutor, et susceptor meus es tu : et in verbum tuum supersperavi.

115. Declinate a me, maligni : et scrutabor mandata Dei mei.

116. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam : et non confundas me ab expectatione mea.

117. Adjuva me, et salvus ero : et meditabor in justificationibus tuis semper.

118. Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.

119. Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ : ideo dilexi testimonia tua.

120. Confige timore tuo carnes meas : a judiciis enim tuis timui.

Protectio mea et scutum meum tu es : verbum tuum expectavi.

Recedite a me, maligni, et custodiam mandata Dei mei.

Confirma me secundum verbum tuum, et vivam : et noli me confundere ab expectatione mea.

Auxiliare mihi, et salvus ero, et delectabor in præceptis tuis jugiter.

Abiecisti omnes qui aversantur præcepta tua : quia mendax cogitatio eorum.

Quasi scoriam computasti omnes impios terræ : propterea dilexi testimonia tua.

Horripilavit a timore tuo caro mea : et judicia tua timui.

AIN.

121. Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.

122. Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.

123. Oculi mei defecerunt in salutare tuum : et in eloquium justitiæ tuæ.

124. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam : et justificationes tuas doce me.

125. Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

Feci judicium et justitiam : ne derelinquas me his qui calumniantur me.

Sponde pro servo tuo in bonum : ne calumnientur me superbi.

Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.

Fac cum servo tuo juxta misericordiam tuam ; et præcepta tua doce me.

Servus tuus sum ego, instrue me : et cognoscam testimonia tua.

114. Adjutor, et susceptor... Hier. protectio mea et scutum meum.

115. Declinate a me, maligni : optat secerni a malorum consortio, ut quietus ac totus legi Dei vacet.

116. Suscipe : Hier. confirma.

117. Adjuva me, et salvus ero : certum enim et efficacissimum est auxilium tuum.

118. Injusta : Hier. mendax : ita fere.

119. Prævaricantes... Hier. quasi scoriam, pro nihilo : Symm. quia supra dixerat : Sprevisti eos, Domine : ego quoque pro nihilo habeo, Theodor.

120. Confige : Hebr. horruit a timore tuo caro mea.

122. Suscipe servum : Hier. sponde pro servo tuo in bonum, tu amicus unus ; fidei meæ sponsor esto adversus hominum calumnias. Non calumnientur : Hier. ne calumnientur.

 

332

 

126. Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.

127. Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.

128. Propterea ad omnia mandata tua dirigebar : omnem viam iniquam odio habui.

Tempus est ut facias, Domine : prævaricati sunt legem tuam.

Propterea dilexi mandata tua, super aurum et topazium.

Propterea in universa præcepta tua direxi : omnem semitam mendacii odio habui.

PHE.

129. Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.

130. Declaratio sermonum tuorum illuminat : et intellectum dat parvulis.

131. Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.

132. Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.

133. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum : et non dominetur mei omnis injustitia.

134. Redime me a calumniis hominum : ut custodiam mandata tua.

135. Faciem tuam illumina super servum tuum : et doce me justificationes tuas.

136. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei : quia non custodierunt legem tuam. 1

Mirabilia testimonia tua ; idcirco custodivit ea anima mea.

Ostium sermonum tuorum lucidum, docens (a) parvulos.

Os meum aperui, et respiravi ; quia mandata (b) tua desiderabam.

Respice ad me, et miserere mei ; juxta judicium diligentium nomen tuum.

Gressus meos firma (c) in sermone tuo ; et non des potestatem in me universæ iniquitati.

Redime me a calumnia hominum (d), et custodiam præcepta tua.

Vultum tuum ostende servo tuo, et doce me præcepta tua.

Rivi aquarum fluebant de oculis meis : quia non custodierunt legem tuam.

126. Tempus faciendi... tempus ut promissa præstes. Dissipaverunt... Hier. prævaricati sunt.

127. Topazion : Hebr. Paz : alii gemmam exponunt, ut Psal. xviii, 11 : alii, aurum purissimum, vel obryzum.

130. Declaratio... Hier. ostium... lucidum. Improbi ambulant per vias tenebrosas, Prov., ii, 13 : ducti scilicet erroribus et cupiditatibus ; at vias tuas ineunti statim lux adest. Intellectum dat parvulis : vide Psal. xviii, 8, 9, etc, ubi multa huic similia, quæ eumdem Davidem auctorem indicare videntur.

131. Attraxi spiritum : Hier. respiravi, suspirabam eorum desiderio.

136. Quia non custodierunt.....homines, sive inimici mei : infra 139, 158. Vide charitatem Davidis adversus inimicos : contabescit ac totus in lacrymas liquitur, peccata eorum dolens.

(a) Var.. — [Al. docet.] — (b) [Hebr. præcepta.] — (c) [Al. confirma.] — (d) Hominis.

 

333

 

SADE.

137. Justus es, Domine : et rectum judicium tuum.

138. Mandasti justitiam testimonia tua : et veritatem tuam nimis.

139. Tabescere me fecit zelus meus : quia obliti sunt verba tua inimici mei.

140. Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud.

141. Adolescentulus sum ego, et contemptus : justificationes tuas non sum oblitus.

142. Justitia tua, justitia in æternum : et lex tua veritas.

143. Tribulatio, et angustia invenerunt me : mandata tua meditatio mea est.

144. Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi et vivam.

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

Præcepisti justitiam testimonii tui·, et veritatem tuam (a) nimis.

Consumpsit me zelus meus : quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei.

Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum.

Parvulus ego sum, et contemptibilis : sed præcepta tua non sum oblitus.

Justitia tua, justitia sempiterna ; et lex tua veritas.

Tribulatio et angustia invenerunt me : mandata tua voluntas mea.

Justitia (b) testimonia tua semper : doce me, et vivam.

COPH.

145. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine : justificationes tuas requiram.

146. Clamavi ad te : salvum me fac, ut custodiam mandata tua.

147. Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.

Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine : præcepta tua custodiam.

Invocavi te ; salvum me fac, et custodiam testimonia tua.

Surgebam adhuc in tenebris, et clamabam, verbum tuum expectans.

138. Testimonia : voluisti testimonia tua ipsam esse justitiam ; at Hier. Mandasti justitiam testimonia tua : hanc stricte observari jussisti.

140. ignitum : Hier. probatum, quasi per ignem, sic Psal. xi, 7 : Argentum igne examinatum. · purissimum.

141. Adolescentulus..... Hier. parvulus. Contemptus ; in familia quoque mea pro nihilo habitus ; cum ipse etiam Isaï parens meus jussus a Samuele ut repræsentare ! liberos, ne me quidem commemoratu dignum putabat, aut accensebat suis : Adhuc, inquit, reliquus est parvulus, et pascit oves, I Reg., xvi, 11. Justificationes tuas non sum oblitus : Hier. sed præcepta tua non sum oblitus, quasi diceret : Sum equidem ætate et conditione despicabilis ; at hinc tantum commendatus, quod leges tuas curem.

147. Præveni : Hier. præveni diluculum. In maturitate : Septuaginta : it άοιρι'α nocte intempesta. Hier. in tenebris.

(a) Var. : Deest tuam. — (b) Justa.

 

334

 

148. Prævenerunt oculi mei ad te diluculo : ut meditarer eloquia tua.

149. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine : et secundum judicium tuum vivifica me.

150. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.

151. Prope es tu, Domine : et omnes viæ tuæ veritas.

152. Initio cognovi de testimoniis tuis : quia in æternum fundasti ea.

Præveniebant oculi mei vigilias, ut meditarer in sermonibus tuis.

Vocem meam exaudi juxta misericordiam tuam, Domine, secundum judicium tuum vivifica me.

Appropinquaverunt persecutores mei sceleris, et a lege tua procul facti sunt.

Prope es tu, Domine, et omnia mandata tua veritas.

A principio novi de testimoniis tuis : quod in æternum fundaveris ea.

RES.

153. Vide humilitatem meam, et eripe me : quia legem tuam non sum oblitus.

154. Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.

155. Longo a peccatoribus salus : quia justificationes tuas non exquisierunt.

156. Misericordiæ tuæ multæ, Domine : secundum judicium tuum vivifica me.

157. Multi qui persequuntur me, et tribulant me : a testimoniis tuis non declinavi.

158. Vidi prævaricantes, et tabescebam : quia eloquia tua non custodierunt.

159. Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.

160. Principium verborum tuorum, veritas : in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.

Vide afflictionem meam, et eripe me : quia legis tuæ non sum oblitus.

Judica causam meam, et redime me : in sermone tuo vivifica me.

Longe ab impiis salus, quia præcepta tua non quæsierunt.

Misericordiæ tuæ multæ, Domine : juxta judicia tua vivifica me.

Multi qui persequuntur me, et affligunt me : a testimoniis tuis non declinavi.

Vidi prævaricatores tuos, et mœrebam : quia verbum tuum non custodierunt.

Vide quoniam præcepta tua dilexi, Domine : juxta misericordiam tuam vivifica me.

Caput verborum tuorum veritas, et in sempiternum omne judicium justitiæ tuæ.

148. Prævenerunt... ad te diluculo : Hier. prævenerunt vigilias. Evigilavi ad te ante ipsos vigiles, qui custodias obeunt.

150, 151. A lege autem tua longe facti sunt... Prope es : illi quidem a te fugiunt, facti refugæ legis ; at tu prope es, ô Domine, præsens ultor scilicet.

160. Principium verborum tuorum, veritas : in æternum. · a veritate orsus, sta-

 

335

 

SIN.

161. Principes persecuti sunt me gratis : et a verbis tuis formidavit cor meum.

162. Lætabor ego super eloquia tua : sicut qui invenit spolia multa.

163. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum : legem autem tuam dilexi.

164. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.

163. Pax multa diligentibus legem tuam : et non est illis scandalum.

166. Expectabam salutare tuum, Domine : et mandata tua dilexi.

167. Custodivit anima mea testimonia tua : et dilexit ea vehementer.

168. Servavi mandata tua, et testimonia tua : quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

Principes persecuti sunt me sine causa : verba autem tua timuit cor meum.

Gaudens ego sum in eloquio tuo : sicut qui invenit spolia multa.

Mendacium odio habui, et detestatus sum : legem tuam dilexi.

Septies in die laudavi te, super judiciis justitiæ tuæ.

Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

Expectavi salutare tuum, Domine, et mandata tua feci.

Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis.

Custodivi præcepta tua et testimonia tua : quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

TAU.

169. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170. Intret postulatio mea in conspectu tuo : secundum eloquium tuum eripe me.

171. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

172. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum : quia omnia mandata tua equitas.

173. Fiat manus tua ut salvet me : quoniam mandata tua elegi.

174. Concupivi salutare tuum. Do-

Ingrediatur laus mea coram te, Domine : secundum verbum tuum doce me.

Veniat deprecatio mea ante vultum tuum : secundum eloquium tuum libera me.

Fundant labia mea hymnum : docebis enim me præcepta tua..

Loquetur lingua mea sermonem tuum : quia omnia mandata tua justa.

Sit manus tua auxiliatrix mea : quia præcepta tua elegi.

Desideravi salutare tuum, Do-

bilia omnia ac vera exequeris. A Deo creatore, unde est initium, ad Deum protectorem, pactis initis cum Abraham, deinde ad legem, ac denique ad Christum ducimur.

161. Principes... a verbis tuis : non illos, sed legem tuam timebam.

163. Iniquitatem... Hier. mendacium.

166. Expectabam salutare : expectabam a te salutem. Dilexi : feci : idem.

169. Da mihi intellectum. : Hebr. doce me.

 

336

 

mine : et lex tua meditatio mea est.

175. Vivet anima mea, et laudabit te : et judicia tua adjuvabunt me.

176. Erravi, sicut ovis, quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

mine, et lex tua voluntas mea.

Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua auxiliabitur mihi.

Erravi quasi ovis perdita : quære servum tuum ; quia mandatorum tuorum non sum oblitus.

176. Erravi sicut ovis... Omnes nos quasi oves erravimus, Isa.liii, 6 : sed nos bonus ille pastor humeris reportavit, Luc., xv, 5.

DE CANTICIS GRADUUM.

Sequentes Psalmi quindecim videntur ad eumdem finem pertinere : nempe in secundi templi dedicatione laudes Domini populum redimentis concinunt : non quod omnes eo tempore sint scripti ; quamquam de plerisque verisimile, de nonnullis certum videtur ; sed quod alio tempore facti, huic solemnitati aptati sint. Theodor. hic in titulis ; Chrysostomus in hos Psalmos passim. In gradibus templi cantati dicuntur, ut vel ex eo situ populus moneretur eas omnes laudes Deo tribui ob templum restitutum. Quindecim porro fuisse gradus in templo traditur, ex Ezech. xl, 22, 26, 31, 37, 49.

Spirituali sensu, Cantica graduum sunt cantica ascensionis nostræ in Deum per castum sanctumque amorem, quo veluti per gradus crescimus, atque exurgimus, ac in Deum promoventur, ut Augustinus passim in hos Psalmos. « Sunt ergo, ut idem ait, ista cantica amantium, et quodam sancto desiderio flagrantium ! » in Psalm. cxxvi, n. i.

PSALMUS CXIX.
CONSOLATORIUS.

In captivitate calumniis oppressi ad patriam suspirant.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

1. Ad Dominum cum tribularer clamavi : et exaudivit me.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Ad Dominum in tribulatione mea clamavi, et exaudivit me.

 

337

 

2. Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.

3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

4. Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

8. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar : 6. multum incola fuit anima mea.

7. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Domine, libera animam meam a labio mendacii, a (a) lingua dolosi.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus iuniperorum.

Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est ! habitavi cum tabernaculis Cedar.

Multum peregrina est anima mea, cum odientibus pacem.

Ego pacifica loquebar, et illi bellantia.

2. A labiis iniquis : Hier. mendacibus. A lingua dolosa : calumniis enim et dolis circumventi, nullam habebant requiem.

3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Quid solatii tibi relinquitur ad linguam dolosam comprimendam ? aut quæ requies tibi datur a lingua dolosa tibi insidiante ? Ad linguam dolosam : Hebr. lingua dolosa, forte vocativo casu : sensusque sit : O lingua dolosa, quid tibi proficit calumniari et nocere ?

4. Sagittæ potentis acutæ : verba linguæ dolosae similia sagittis. Psal. lxiii, 4. Potentis : illius scilicet qui potens est in iniquitate, Psal. li, 3. Cum carbonibus desolatoriis : Hebr. iuniperorum, quod sint ardentissimi, Hier. ad Fabiol.

5. Incolatus meus prolongatus est : Hebr. Meschech : quod pro nomine loci accipiunt : Moschi ad Iberiam : Cedar sunt Arabes. Itaque Meschech et Cedar duo termini fuerint imperii Babylonia, per quod dispersus populus esset. Hei mihi, inquit, quod procul a patria et loco sancto, in extremis gentium finibus exul ago ! Quod longe luctuosius ingemiscere nos oportet, tam procul a cœlesti patria extorres.

6. Multum incola : diu peregrina fuit anima mea... a patria, a sacris, a piorum exclusa coetu.

7. Cum his qui oderunt pacem... Sic autem ex Hebr. distinguit Hier. Multum peregrinata est anima mea cum his qui oderunt pacem. Cætera deinde sic : Eram pacificus cum loquebar illis : at ipsi impugnabant me gratis. Hebr.Ego pax et cum loquebarat ipsi ad bellum ; quod eleganter Hier. Ego pacifica, etc.

(a) Var. : [Al. et a.]

PSALMUS CXX.
CONSOLATORIUS.

Deus populo suo etiam exuli et captivo certus liberator. Nota primi) : populum omni ope humana destitutum, tum vers. 4 et 8, Dei auxilio restitutum.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

1. Levavi oculos meos in mon-

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Levavi oculos meos in mon-

1. In montes : illos æternos, scilicet cœlos, Psal. cxxii, 1.

 

338

 

tes, unde veniet auxilium mihi.

2. Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram.

3. Non det in commotionem pedem tuum : neque dormitet qui custodit te.

4. Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel.

5. Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

6. Per diem sol non uret te : neque luna per noctem.

7. Dominus custodit te ab omni malo : custodiat animam tuam Dominus.

8. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum : ex hoc nunc, et usque in sæculum.

tes, unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum a Domino, factore cœli et terræ.

Non det in commotionem pedem tuum, nec dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel.

Dominus custodit te : Dominus' protectio tua, super manum dexteram tuam.

Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.

Dominus custodit (a) te ab omni malo : custodiat animam tuam.

Dominus custodiat exitum tuum, et introitum tum, amodo et usque in æternum.

6. Non uret : Hier. non percutiet, neque æstus diei, neque frigus noctis tibi per viam nocebit.

7. Animam tuam Dominus : deest Dominus : repetitum ex seqq.

8. Exitum tuum : e terra captivitatis. Introitum tuum : in patriam.

(a) Var. : Custodies.

PSALMUS CXXI.
LÆTITIÆ ET AMORIS IN SANCTAM CIVITATEM.

David Jerusalem ac Sionem ædificans, et arcam eo inducens, II Reg., v, 6, 7, 9 ; vi, 15, 16 ; I Parat, xi, 1, 8. Populus e captivitate redux, templum ac civitatem ædificans : exules christiani ad patriam suspirantes. Porro hic Psalmus, et alii quidem ex his quindecim in Hebræo Davidi tribuuntur, quod indicio est non omnes Davidis esse.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

1. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.

2. Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David.

Lætatus sum eo (a) quod dixerit (b) mihi : In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri, in portis tuis, Jerusalem.

1. In his, quæ dicta sunt : cum diceretur mihi : In domum Domini : nihil vetat, domum Domini dici locum arcæ, ante templum ædificatum. Vide I Reg., i, 19 ; iii, 3 et 15 ; II Reg., xii, 20 ; I Paral., vi, 31. In domum Domini ibimus : vox euntium, seque mutuo adhortantem ad videndum locum sanctum.

2. Atriis : Hebr. portis, forte αὐλαῖς pro πύλαις.

(a) Var. : [Al. in eo.] — (b) Dixerint.

 

339

 

3. Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.

4. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6. Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.

7. Fiat pax in virtute tua : et abundantia in turribus tuis.

8. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9. Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus simul.

Quia ibi ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

Quia ibi sederunt sedes in judicio, sedes domui David.

Rogate pacem Jerusalem : sit bene his qui diligunt te.

Sit pax in muris tuis : abundantia in domibus tuis.

Propter fratres meos et amicos meos, loquar pacem tibi.

Propter domum Domini Dei nostri, quæram bona tibi.

3. Quæ ædificatur : Hebr. et Septuaginta ædificata. Cujus participatio ejus : Hebr. quæ in unum sibi conjuncta est. Jerusalem ante a Jebusæis habitate, more antiquarum urbium, domibus hinc inde ita sparsis, ut ipsis mixti Israelitæ habitarent, nunc in urbis formam per David et Joab redacta est, II Reg., v, 6, etc ; I Paral., xi, 7, 8.

4. Illuc enim ascenderunt : tribus omnes ascenderunt ad arcam in Sione collocatam. Testimonium : quæ congregatio tribuum ascendentium in Jerosolymam Philistæis ereptam, testimonium est, factas Israeli de Chanaanitide acquirenda promissiones esse completas.

5. Sederunt sedes in judicio : consessus judicum ibi positi tanquam in urbe regia. Sedes super domum David : Hier. sedes domui David, Jerosolymis scilicet in urbe regia, et sede domus regnatricis.

6. Abundantia diligentibus te : Hier. sit bene his, qui diligunt te.

7. Fiat pax : Hier. sit pax in muris tuis. In turribus : Hebr. domibus, palatiis. Hæc est enim summa votorum, ut in urbe securitas, in privatis domibus copia sit rerum omnium.

8. Propter fratres meos : Israelitas, et maximo eos qui prognati sunt e Judaica tribu, quibus urbs attributa est. En propter quæ Jerusalem commendetur, quod in ea domus Domini, quod urbs regia et judiciorum sedes, quod jam eam soli Israelitæ incolerent, maximo tribus Juda.

 

340

 

PSALMUS CXXII.
DEPRECATORIUS.

Populus in captivitate Deum invocat. Davidi tribuit Syriacus ut Hieronymus ; at non Hebræus.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.

2. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum.

Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

3. Miserere nostri, Domine, miserere nostri : quia multum repleti sumus despectione.

4. Quia multum repleta est anima nostra : opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David (a).

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.

Ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum.

Sicut oculi ancillæ ad manum dominæ suæ : sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri : quia multum repleti sumus despectione.

Multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, et despectione superborum.

2. Sicut oculi servorum in manibus : attenti ad dominorum manus, ut vel ad levissimum indicium pareant, ita nos a Dei nutu suspensi. Donec misereatur : nullum enim terminum attentioni nostrae ponimus ; supplices erimus, donec misereatur.

4. Opprobrium abundantibus : Hier. opprobrio abundantium, etc, quia divites et superbi ad omnem contumeliam prompti.

(a) Var. : Deest David.

PSALMUS CXXIII.
EUCHARISTICUS.

David cum suis a periculis erutus ; populus captivitate liberatus ; Ecclesia pace constituti. Cum Davide Saulem fugiente erant sexcenti viri, I Beg., xxv, 13, pro quibus agit gratias. Davidi tribuitur. Hier. Hebr.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel :

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David.

Nisi Dominus fuisset in nobis : dicat nunc Israel ;

341

2. Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exurgerent homines in nos,

3. Forte vivos deglutissent nos : Cum irasceretur furor eorum in

nos, 4. forsitan aqua absorbuisset nos.

5. Torrentem pertransivit anima nostra : forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

6. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

7. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

8. Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cœlum et terram.

Nisi Dominus fuisset in nobis : cum exurgerent super nos homines,

Forsitan vivos absorbuissent nos : cum irasceretur furor eorum super nos.

Forsitan aquæ circumdedissent nos : torrens transisset super animam nostram :

Forsitan transissent super animam nostram aquæ superbiæ.

Benedictus Dominus : qui non dedit nos in prædam dentibus eorum.

Anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Auxilium nostrum in nomine Domini, qui fecit cœlum et terram.

3. Vivos deglutissent nos : in pauculos homines toto irruente Saulis exercitu.

5. Torrentem : Hier. torrens transisset, etc, totus in nos devolutus esset. Torrens autem, calamitates. Pertransisset, Hier. transisset super animam nostram. Aquam intolerabilem : Hier. transissent... aquæ superbiæ, id est tumidae. Septuaginta, ἀνυπόστατον, ubi non est consistendi locus. Magnæ nostræ fuere calamitates ; at si abfuisset Deus, longe graviores ac penitus inevitabiles.

6. In captionem dentibus : Hier. prædam.

7. Laqueus contritus est : Saiil et inimici Davidis fracti. Sic victa Babylon, et captivi Hebræi tanquam aves e cavea avolarunt. Hunc Psalmum pia et erudita Ecclesia Parisiensis merito in martyrum solemnitate cantat.

PSALMUS CXXIV.
CONSOLATORIUS.

Tutus quem Deus tuetur. Convenit Judæis reducibus, cum a Sanaballat Samaritano et aliis vexarentur, Esdr. iv, etc. Netum, iv, etc.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Qui confidunt in Domino, sicut. mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat 2. in Jerusalem.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Qui confidunt in Domino, quasi mons Sion, immobilis in æternum habitabilis..

Jerusalem montes in circuitu

1, 2. Non commovebitur. Vide Hier. sensusque est : Quisquis in Deum fidit

 

342

 

Montes in circuitu ejus : et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

3. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.

4. Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

5. Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem : pax super Israel.

ejus, et Dominus in circuitu populi sui, amodo et usque in æternum.

Quia non requiescet (a) virga impietatis super sortem justorum,, ut non mittant justi in iniquitatem manus suas.

Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem : pax super Israel.

eum instar montis Sion excelsi et immobilis, et instar Jerusalem urbis æternæ, (nisi a Deo defecisset) ita fore immotum. Sensus secundi versus : sicut Jerusalem montibus, ita populus a Deo protegitur.

3. Non relinquet Dominus virgam peccatorum : impiorum, sancti populi hostium, Samaritanorum, et aliorum. Super sortem justorum : super terram sanctam. Dominus : deest etiam in Septuaginta. Alex. edit. Ut non extendant justi... ne tandem justi, calamitatibus fracti, a lege desciscant. At Hier. Non requiescet virga impietatis, etc, justi non desinunt castigari per impios, ne superbiant.

5. In obligationes : in coarctationes : Hier. in pravitates suas, in tortuosas vias quibus se malo suo implicant.

(a) Var. : [Al. requiescit.]

PSALMUS CXXV.
CONSOLATORIUS.

Populus insperato e captivitate liberatus, Deum servatorem canit, suasque calamitates in lætitiam versas. Psalmus manifeste post reditum e captivitate factus.

VERSIO VULGATA.

1. Graduum canticum.

In convertendo Dominus captivitatem Sion : facti sumus sicut consolati,

2. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione.

Tunc dicent inter gentes : Magni-

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Cum converteret Dominus captivitatem Sion ; facti sumus quasi somniantes.

Tunc implebitur risu os nostrum, et lingua nostra laude.

Tunc dicent in gentibus : Ma-

1. Sicut consolati : Chald. convalescentes, Hier. somniantes, quod e tantis malis repente eruti, vix ipsi libertati suæ crederent : sic Petrus inopinato liberatus, existimabat se visum videre, Act.xii, 9.

Gaudio : risu. Exultatione : Hier. laude.

3. Magnificavit... magna fecit nobis Deus : hebraismus.

 

343

 

ficavit Dominus facere cum eis.

3. Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus lætantes.

4. Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro.

5. Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent.

6. Euntes ibant et flebant, mittentes semina tua.

Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.

gnificavit Dominus facere cum istis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus sicut lætantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut rivus in Austro.

Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent.

Qui ambulans ibat et flebat, portans ad seminandum sementem : veniens veniet in exultatione, portans manipulos suos.

4. Sicut torrens : Hebr. sicut torrentem, in meridie, tanta copia, tanta rapiditate, tam jucunde, quam cum aqua locis aridis abundat.

6. Euntes... Hier. qui ambulans, etc, veniens veniet, etc : sic captivi, qui ubertim flebant, dum abducebantur, nunc redeunt fructu diuturnæ patientiæ ac fidei læti.

PSALMUS CXXVI.
EUCHARISTICUS ET CONSOLATORIUS.

Salomon, ædificata domo Dei et sua, Deum adjutorem agnoscit. Idem facit populus soluti ! captivitate, templo et urbe restitutis. Ecclesia christiana, victis persecutoribus aut vitiis triumphans, canit Dei gratiam qua vicit mundum.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum Salomonis.

Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam.

Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

2. Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sedentis, qui manducatis panem doloris.

Cum dederit dilectis suis somnum :

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum Salomonis.

Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam.

Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

Frustra est vobis de mane consurgere (a) : postquam sedentis, qui manducatis panem dolorum : sic dabit diligentibus se somnum.

2. Surgite : deest Hier. quem vide : sensus est : Vos qui panem vestrum in dolore comeditis, hoc est, vos quotquot estis gravibus ærumnis pressi, frustra vos vigiliis curisque consumitis ; etiamsi tranquilli sedentis, tamen adjuvabit Deus qui suis somnum seu quietem præstat.

(a) Var. : Surgere.

 

344

 

3. ecce hæreditas Domini, filii, merces, fructus ventris,

4. Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.

5. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

Ecce hæreditas Dornini, filii : merces, fructus ventris.

Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii juventutis.

Beatus vir qui implevit pharetram suam ex ipsis : non confundetur cum loquetur (a) inimicis suis in porta.

3. Hæreditas Domini : quam præstat Dominus : sive, hæreditas a Domino. Filii, ὑίοι, nominativo plurali : dat Deus liberos, optimam parentum possessionem. Merces fructus ventris : idem quod liberi : sensus est : Deus dilectis suis dat filios, ut mercedem et hæreditatem, Psal. seq., 3, 6.

4. Sicut sagittæ... ita filii excussorum : Hier. filii juventutis ; in juventute.

geniti filii, robusti sunt, armorum et sagittarum loco, hoc est, usui ac tutelæ parentibus.

5. Implevit desiderium : Hier. implevit pharetram, his sagittis, scilicet filiis validis. In porta : in judicio ; calumnias et vim non metuet.

(a) Var. : Non confundentur cum loquentur.

PSALMUS CXXVII.
MORALIS.

Deus in suos beneficentissimus : ideo populus captivus ac tenuis, post reditum sicut ante multiplicabitur.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant inviis ejus.

2. Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.

3. Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ.

Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.

4. Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.

5. Benedicat tibi Dominus ex Sion : et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Beatus omnis qui timet Dominum, qui ambulat in viis ejus.

Laborem manuum (a) tuarum comedes (b) : beatus tu, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructifera in penetralibus domus tuæ.

Filii tui sicut germina olivarum, in circuitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicetur vir qui timet (c) Dominum.

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vite tuæ.

3. In lateribus : Hier. in penetralibus. Sicut novellæ olivarum : sicut propagines circum undique succrescentes, sic familia justorum, læto liberorum proventu,

(a) Var. : [Hebr. palmarum.] — (b) Cum comederis. — (c) Viro [Hebr. timenti.]

 

345

 

6. Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.

Et videas filios filiorum tuorum : pacem (a) super Israel.

(a) Var. : [Hebr. pax.]

PSALMUS CXXVIII.
CONSOLATORIUS.

Dum a Sanaballat aliisque, templi ac sanctæ civitatis ædificatio prohibetur, Israelitæ reduces hoc Psalmo se solantur, atque hostium omnium conatus adversus synagogam irritos fuisse canunt ;, sic Ecclesia jam inde ab initio vexata, sed semper victrix. Chr.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel.

2. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, : etenim non potuerunt mihi.

3. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores : prolongaverunt iniquitatem suam.

4. Dominus justus concidit cervices peccatorum.

5. Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

6. Fiant sicut fœnum tectorum : quod priusquam evellatur, exaruit :

7. De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Sæpe expugnaverunt me ab adolescentia mea : dicat nunc Israel ;

Sæpe expugnaverunt me ab adolescentia mea : sed non potuerunt mihi.

Supra cervicem meam arabant arantes, prolongaverunt sulcum suum.

Dominus justus concidet laqueos impiorum.

Confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

Fiant sicut fœnum tectorum, quod statim ut viruerit, arescet :

De quo non implebit manum suam messor, et sinum suum manipulos faciens :

A juventute : jam inde ab Ægyptiaca servitute, quas populi adolescentia dicitur, Jerem., ii, 2. Ecclesia jam inde ab initio in Abel, in Enoch, in Noe, in Abraham, in Lot, in Ægyptiaca servitute, in Moyse ac prophetis graves perpessa inimicos, dicit illa quidem sæpe a juventute se fuisse, oppugnatam : nihilo tamen secius pervenisse ad senectutem, ac ne in senectute quidem opprimi posse. Victus enim qui saeviebat, vicit qui sufferebat. August. in hunc Psal., n. 2, 3. Dicat nunc Israel : nunc, Samaritanis vexantibus.

2. Non potuerunt : non prævaluerunt.

3. Supra dorsum : me premebant intolerabili ac diuturno jugo ; at Hier. Supra cervicem meam arabant ; me ad arandum imposito jugo abutebantur. Iniquitatem suam : Hier. sulcum suum. Diutissime me ad arandum coegerunt.

4. Cervices : Hier. laqueos.

6. Fœnum tectorum : in tectis Orientalium planis solebant levia et inutilia gramina exoriri.

 

346

 

8. Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos : benediximus vobis in nomine Domini.

De quo non dixerunt transeuntes : Benedictio Domini super vos ; benediximus vobis in nomine Domini.

8. Benedictio Domini super vos : solita apprecatio ad messores, post messium proventum uberem.

PSALMUS CXXIX.
DEPRECATORIUS.

Populus malis mersus peccata confitetur, ac Deum propitiatorem exorat.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

De profundis clamavi ad te, Domine : 2. Domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.

3. Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit ?

4. Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus : 5. speravit anima mea in Domino.

6. A custodia matutina usque ad noctem : speret Israel in Domino.

7. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

8. Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus ejus.

VERSIO S, HIERONYMI.

Canticum graduum.

De profundis clamavi ad te, Domine. Domine, exaudi vocem meam :

Fiant aures tuæ intendentes ad vocem deprecationis meæ.

Si iniquitates observabis, Domine : Domine, quis sustinebit !

Quia tecum est propitiatio, cum terribilis sis. Sustinui Dominum.

Sustinuit anima mea, et verbum ejus expectavi : Anima mea ad Dominum.

A vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam : Expectet israel Dominum :

Quia apud Dominum misericordia, et multa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus ejus.

4. Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam : ita Symm. et Theodor. Hier. ad Sun. et Fret. At ibid. Hier. timorem in Hebræo reperiri notat ; et hic quoque sic vertit : Cum terribilis sis : præclaro sensu ; quasi diceret : Terribilis licet, tamen parcis. Hebr. vero : Propterea timeris, hoc est, eo quod sis clemens, verentur pii homines, ne tibi tam bono, tam benefico displiceant. Sustinui te : vide Hier.

6. A custodia matutina : a vigilia matutina, usque ad vigiliam matutinam ; Hier. ab uno mane in aliud. Præ excubitoribus matutinis, Hebr., quod bis repetitur, hoc est, semper et præ omnibus excubitoribus ad te vigilabo.

 

347

 

PSALMUS CXXX.
MORALIS.

David in sua majestate coram Deo se dejicit ; cujus exemplo populus liberatus, ejusque duces ac pontifices rebus prosperis non inflantur. Vide Psalmum C.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum David.

Domine, non est exaltatum cor meum : neque elati sunt oculi mei.

Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.

2. Si non humiliter sentiebam : sed exaltavi animam meam.

Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.

3. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David.

Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei :

Et non ambulavi in magnis, et in mirabilibus super me.

Si non proposui, et silere feci animam meam ;

Sicut ablactatus ad (a) matrem suam, ita ablactata ad (b) me anima mea.

Expecta, Israel, Dominum : amodo et usque in æternum.

2. Si non humiliter : jurandi formula. Sed exaltavi animam meam : Hier. et non silere feci animam meam : si non eam compescui, ne vanis extolleretur cogitationibus. Sicut ablactatus : si non ita comparavi animam meam, ut similis esset puero ablactata, hoc est, tam humilis sum apud me et coram Deo, quam parvulus subditus matri. Sic David, II Reg., vi, 22 : Ante Dominum... vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis, etc.

(a) Var. : Super. — (b) Ablactetur super.

PSALMUS CXXXI.
HISTORICUS ET EUCHARISTICUS.

Salomon arcam e Sione in templum a se extructum transferens, Davidem qui omnia ad templum præparaverat, pie collaudat ; eique a Deo facta promissa confirmari petit. Vide II. Par. vi, 41, 42, ubi vers. 1, 8, 9 hujus Psalmi referuntur. Hinc in secundi templi dedicatione repetitus videtur. Salomoni tribuitur a Ch. Chr. ad vers. 5. et aliis.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Memento, Domine, David, et omnis afflictionis ejus,

1. Mansuetudinis : misericordiarum, II Parat., vi, 42 : in bonis principibus clementia magis quam bella et victoriæ memorantur. At Hier. afflictionis : ejus

 

348

 

2. Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob :

3. Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei :

4. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem :

5. Et requiem temporibus meis : donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.

6. Ecce audivimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis silvæ.

7. Introibimus in tabernaculum ejus : adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.

8. Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.

9. Sacerdotes tui induantur justitiam : et sancti tui exultent.

10. Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.

11. Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : de

Qui juravit Domino, votum vovit Deo (a) Jacob :

Si intravero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero (b) super lectum straminis (c) mei :

Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,

Donec inveniam locum Domino ; tabernaculum (d) Deo Jacob.

Ecce audivimus illum in Ephrata : invenimus illum in regione saltus.

Intremus in tabernacula ejus : adoremus scabellum pedum ejus.

Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ.

Sacerdotes tui induant justitiam (e) et sancti tui (f) laudent.

Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.

Juravit Dominus David veritatem ; non avertetur ab ea : de

qua afflictis compatimur, ac præcipue ejus, qua David arcam neglectam doluerit, cujus etiam quodammodo misertus sit, dicens ad Nathan : Videsne, quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ? Π Reg., vii, 2. David porro quam fuerit mansueto animo, alibi memoravimus, Præfat., n. 13. Vide. Psal. ci, 15.

2. Sicut juravit. · Hier. qui juravit, ώς pro ὂς.

3, 4. Si introiero : Davidem loquentem inducit de arcu Dei digniorem in locum transferenda.

5. Et requiem temporibus meis : deest Hebr. Donec inveniam locum Domino : Sionem, ac postea templum ipsum, II Reg., vi, 12 ; vii, 2.

6. Audivimus eam : arcam. In campis silva ; : in agro silvestri : Hebr. Sedeiaar, id est, Cariathiarim. Pudebat Davidem arcæ tamdiu neglectæ : cum enim esset in patria regione Ephratæa adhuc adolescens, audiebat narrantes arcam sub pellibus apud Abinadab in Cariathiarim esse inventam, loco parum decoro tantæ majestati. Vide I Reg., vi, 21 ; vii, 1, 2 ; II Reg., vi, 3, 4 ; vii, 2 ; I Paral., xiii, 6.

7. Adorabimus in loco... scabellum pedum ejus ; Hier. arcam. Vide Psalm. xcviii, 5.

8. Surge, Domine : loquitur Salomon, ut patet II Paral., vi, 41, ubi hic vers. habetur cum duobus sequentibus. Sanctificationis : Hier. fortitudinis.

9. Justitiam : salutem, II Paral., ibid. ut infra, 16.

10. Faciem Christi tui : Salomonis ; in faciem meam, Chrysost.

11. Non frustrabitur : Hier. non avertetur ab ea, non pænitebit. Quæ promissa

(a) Var. : [Heb. potenti.] — (b) Sedero. — (c) [Hebr. stratus.] — (d) Tabernacula [Heb. potenti.] — (e) Justitia.] — (f) [Heb. misericordes te.]

 

349

 

fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

12. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos :

Et filii eorum usque in sæculum, sedebunt super sedem tuam.

13. Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.

14. Hæc requies mea in sæculum sæculi : hic habitabo, quoniam elegi eam.

15. Viduam ejus benedicens benedicam : pauperes ejus saturabo panibus.

16. Sacerdotes ejus induam salutari : et sancti ejus exultatione exultabunt.

17. Illuc producam cornu David : paravi lucernam Christo meo.

18. Inimicos ejus induam confusione : super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

fructu ventris tui ponam super sedem tuam (a).

Si custodierint filii tui pactum meum, et testificationem meam quam docuero eos :

Et filii eorum usque in æternum, sedebunt super thronum tuum.

Quoniam elegit Dominus Sion : desideravit eam in habitaculum sibi (b).

Hæc est requies mea in sempiternum : hic habitabo, quia desideravi eam.

Venationem ejus benedicens benedicam : pauperes ejus saturabo pane.

Sacerdotes ejus induam salutare (c) : et sancti (d) ejus laude laudabunt.

Ibi oriri faciam cornu David ; paravi lucernam Christo meo.

Inimicos ejus induam confusione : super ipsum autem florebit diadema ejus.

Dei de Salomone post Davidem regnaturo, vide II Reg., vii, 12, etc. De fructu ventris tui : hinc ad finem usque psalmi Deus loquitur.

15. Viduam... Hier. et Sept. ex Hebr. venationem, hoc est vietum : annonam, ut vertit Symm. apud Theodor. ; Sept. θήραν, pro quo edit. Alex. χήραν : unde Vulg. viduam.

17. Illuc producam cornu David : 'm Sione ac Jerusalem, regnare faciam Davidis posteros. Paravi lucernam : sobolem illustrem, ac regnantem. Christo meo : Davidi.

18. Sanctificatio mea : sacrosanctus erit ; at Hier. diadema ejus : regnum ac majestas ejus.

(a) Var. : [Hebr. Thronum tuum.] — (b) Suum. — (c) Salutari. — (d) [Hebr. misericordes.]

PSALMUS CXXXII.
EUCHARISTICUS ET CONSOLATORIUS.

David omnibus sub imperio suo tribubus adunatis : item Judæi ex dispersione collecti, canunt quam suavis sit fratrum concordia.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum David.

Ecce quam bonum, et quam ju-

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David.

Ecce quam bonum, et quam de-

1. Ecce quam bonum, et quam jucundum : « Non enim omne quod jucundum,

 

350

 

cundum habitare fratres in unum.

2. Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron ;

Quod descendit in oram vestimenti ejus : 3. sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.

Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in sæculum.

corum, habitare fratres in unum !

Sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam (a) Aaron :

Quod descendit super oram vestimentorum ejus. Sicut ros Hermon, qui descendit super montana (5) Sion.

Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem (c), vitam usque in æternum.

idem et bonum est ; iucundus enim luxus, non tamen et bonus ; neque quod bonum est, idem et jucundum est ; bona enim tolerantia injuriœ... non autem jucunda· Sed in fratrum ad Dei laudes amoremque conspirantium societate, non tantum bonitatis fructus est, sed etiam lætitiæ sensus : » ex Hilar. in hunc Psal.

2. Sicut unguentum : adde, optimum ; Hier. peculiare, ac suaveolentissimum, ad consecrandos pontifices divinitus institutum, Exod., xxx, 25. In barbam : vulgare Hebræis, aliisque Orientalibus, ut haberent capillos unguentis delibutus. At unguentum illud sacerdotale, copiosissime effundebatur in caput, et in barbam usque defluebat. Barbam Aaron : ut ostenderet agere se de illo exquisitissimo unguento, quo Aaron ipse Dei jussu consecratus. In oram vestimenti ejus : ea copia effundebatur, ut se latissime suavissimi unguenti fragrantia diffunderet. Spirituali sensu : Christus Spiritu sancto unctus, non eum accepit ad mensuram, Joan., iii, 34, sed tanta plenitudine, ut ex ea acciperemus omnes, ibid., i, 16, bono Christi odore per exempla sanctorum, etiam extra Ecclesiam, ubique diffuso.

3. Sicut ros Hermon, qui descendit. Non ros Hermon descendit in montem Sion, neque enim id fieri potest, ut idem ros decurrat in tam diversos montes : sic ergo supplendum : Sicut ros Hermon, et sicut ros qui descendit in montem Sion, ita fratrum consensio : sensusque est : Non suavius unguentum illud, quo ipse Aaron Dei jussu perfusus consecratusque est, non ros jucundior, quo Hermon et Sion duo clarissimi montes irrigantur, ut suavis est fratrum concordia. Illic mandavit Dominus benedictionem : illic, ubi fratres concorditer habitant.

(a) Var. : Ad Barbam. —(b) [Hebr. Montes.] — (b) Add. et.

PSALMUS CXX. XIII.
HORTATORIUS.

Dei laudes servis ejus perpetuo celebrandæ. Ita concluditur solemnitas dedicationis templi. Aiunt esse dramaticum carmen. Primis -versibus, princeps levitarum excubias agentium fratres hortatur, ut vigiliis laudes divinas adjungant. Ultimo versu, fratres admoniti principi janitorum fausta precantur.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini :

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Ecce benedicite Domino (a), omnes servi Domini.

(a) Var. : Dominum.

 

351

 

Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,

2. In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

3. Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cœlum et terram.

Qui statis in domo Domini in noctibus.

Levate manus vestras ad sanctum, et benedicite Dominum.

Benedicat te (a) Dominus ex Sion, factor cœli et terræ.

1. In atriis domus Dei nostri : deest Hebr. sumptum ex Psalmo sequenti vers. 2.

2. In noctibus : junge præcedenti, ut sensus sit : Vos qui per noctem in templo excubias agitis, extollite manus vestras ad Deum : quanquam et eo referri potest, ut maxime studeant horis silentibus et quietis laudare Deum. In sancta : ad sanctuarium. Huc usque Psalmi graduum.

(o) Var. : Tibi.

PSALMUS CXXXIV.

LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.

Deo benedicit pro beneficiis in populum collatis ; tum idola detestatur.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia.

Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum.

2. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

3. Laudate Dominum, quia bonus Dominus : psallite nomini ejus, quoniam suave.

4. Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.

5. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.

6. Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cœlo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.

7. Educens nubes ab extremo terræ : fulgura in pluviam fecit.

Qui producit ventos de thesauris

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum :

Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Laudate Dominum, quoniam (a) bonus Dominus : cantate nomini ejus, quoniam decens.

Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium suum.

Quia ego scio quod magnus Dominus, et Dominus (b) noster præ omnibus diis.

Omnia quæ voluit Dominus fecit in cœlo, et in terra ; in mari, et in omnibus (c) abyssis.

Levans nubes de summitatibus terræ, fulgura in pluviam fecit :

Educens ventos de thesauris

7. Ventos de thesauris : propter reconditas ventorum causas. Docet autem quam « os in potestate habeat, atque ad voluntatem laxet.

(a) Var. : Quia. — (b) [Hebr. dominator.] — (c) cunctis.

 

352

 

suis. 8. Qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.

9. Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

10. Qui percussit gentes multas : et occidit reges fortes :

11. Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.

12. Et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israel populo suo.

13. Domine, nomen tuum in æternum : Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14. Quia judicabit Dominus populum suum : et in servis suis deprecabitur.

15. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

16. Os habent et non loquentur : oculos habent et non videbunt.

17. Aures habent, et non audient : neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18. Similes illis fiant qui faciunt ea : et omnes qui confidunt in eis.

19. Domus Israel, benedicite Domino : domus Aaron, benedicite Domino.

20. Domus Levi, benedicite Domino : qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21. Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

suis. Qui percussit primitiva Ægypti) ab homine usque ad pecus (a).

Emisit (b) signa et portenta in medio tui, Ægypte, in Pharao, et in cunctos servos suos (c).

Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.

Et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israel populo suo.

Domine, nomen tuum in æternum : Domine, memoriale tuum in generatione et generatione.

Quia judicabit Dominus populum suum, et in servos suos erit placabilis.

Idola gentium argentum et aurum : opera manuum hominum.

Os habent, et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.

Aures habent, et non audient : sed nec est spiritus in ore ipsorum.

Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

Domus Israel, benedicite Domino : domus Aaron, benedicite Domino.

Domus Levi, benedicite Domino : timentes Dominum, benedicite Domino.

Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Alleluia.

8. Qui percussit : junge sequenti, hic enim incipit propria Israeli narrare beneficia.

14. In servis suis deprecabitur : passive Hier. erit placabilis ; Hebr. solatium capiet ; miserebitur, Deut., xxxii, 36. In servis suis miserebitur, quod est, in eos effundet misericordiam suam.

(a) Var. : [Hebr. Quadrupedem.] — (b) Misit. — (c) ejus.

 

353

 

PSALMUS CXXXV.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.

Dei in populum misericordiam celebrat, priscis beneficiis ordine recensitis. Est autem hic Psalmus Davide rege coram arca cantari solitus, I Paral. xvi, 41. Idem Davidi attributus, et in dedicatione templi sub Salomone decantatus,ad laudandum Dominum quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus, II Paral.vi, 6. Item fundato secundo templo, I Esdr. iii, 10, 11, et post insignem victoriam, I Mach., iv, 24.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia.

Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.

2. Confitemini Deo deorum ; quoniam in æternum misericordia ejus.

3. Confitemini Domino dominorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

4. Qui facit mirabilia magna solus : quoniam in æternum misericordia ejus.

5. Qui fecit cœlos in intellectu : quoniam in æternum misericordia ejus.

6. Qui firmavit terram super aquas : quoniam in æternum misericordia ejus.

7. Qui fecit luminaria magna : quoniam in æternum misericordia ejus.

8. Solem in potestatem diei : quoniam in æternum misericordia ejus.

9. Lunam, et stellas in potestatem

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum (a) misericordia ejus.

Confitemini Deo deorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

Confitemini Domino dominorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui fecit mirabilia magna solus : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui fecit cœlos in sapientia (b) : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui firmavit terram super aquas : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui fecit luminaria magna : quoniam in æternum misericordia ejus :

Solem in potestatem diei : quoniam in æternum misericordia ejus :

Lunam et stellas in potestatem

5. In intellectu : Hier. in sapientia.

6. Qui firmavit terram super aquas : ne fluctibus rumperetur : alii, apud Chrysost. : Qui constipavit terram in aquis. Vide Psal. xxiii, 2

8. In potestatem diei : ut præesset diei, Genes., i, 16.

9. In potestatem noctis : ut præesset nocti, ibid.

(a) Var. : Ibi et in sequentibus pro æternum hebr. habet sæculum. — (b) [Hebr. in intellectu.]

 

354

 

noctis : quoniam in æternum misericordia ejus :

10. Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

11. Qui eduxit Israel de medio eorum : quoniam in æternum misericordia ejus,

12. In manu potenti, et brachio excelso : quoniam in æternum misericordia ejus.

13. Qui divisit mare Rubrum in divisiones : quoniam in æternum misericordia ejus.

14. Et eduxit Israel per medium ejus : quoniam in æternum misericordia ejus.

15. Et excussit Pharaonem, et virtutem ejus in mari Rubro : quoniam in æternum misericordia ejus.

16. Qui traduxit populum suum per desertum : quoniam in æternum misericordia ejus.

17. Qui percussit reges magnos : quoniam in æternum misericordia ejus.

18. Et occidit reges fortes : quoniam in æternum misericordia ejus.

19. Sehon regem Amorrhæorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

20. Et Og regem Basan : quoniam in æternum misericordia ejus.

21. Et dedit terram eorum hæreditatem : quoniam in æternum misericordia ejus.

22. Hæreditatem Israel servo suo : quoniam in æternum misericordia ejus.

23. Quia in humilitate nostra me-

noctis : quoniam in æternum misericordia ejus :

Qui percussit Ægyptum cum primitivis suis : quoniam in æternum misericordia ejus.

Et eduxit Israel de medio eorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

In manu valida et (a) brachio extento : quoniam in æternum misericordia ejus :

Qui divisit mare Rubrum in divisiones : quoniam in æternum misericordia ejus :

Et eduxit Israel in medio ejus : quoniam in æternum misericordia ejus :

Et convolvit Pharao (b) et exercitum ejus in mari Rubro : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui duxit (c) populum suum per desertum : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui percussit reges magnos : quoniam in æternum misericordia ejus.

Et occidit reges magnificus (d) : quoniam in æternum misericordia ejus.

Seon regem Amorrhæorum : quoniam in æternum misericordia ejus,

Et Og regem Basan : quoniam in æternum misericordia ejus.

Et dedit terram eorum (e) hæreditatem : quoniam in æternum misericordia ejus.

Hæreditatem Israel servo suo : quoniam in æternum misericordia ejus.

Quia in humilitate nostra me-

12. Brachio excelso : Hier. extento, eodem sensu, ut ab alto summa vi feriat.

(a) Var. ; Et in. — (6) [Al. Pharaonem.] — (c) Perduxit. — (d) [Hebr. magnificos.] — (e) Al. Add. in.

 

355

 

mor fuit nostri : quoniam in æternum misericordia ejus.

24. Et redemit nos ab inimicis nostris : quoniam in æternum misericordia ejus.

23. Qui dat escam omni carni : quoniam in æternum misericordia ejus.

26. Confitemini Deo cœli : quoniam in æternum misericordia ejus.

Confitemini Domino dominorum : quoniam in æternum misericordia ejus.

mor fuit nostri : quoniam in æternum misericordia ejus.

Et redemit (a) nos de hostibus (b) nostris : quoniam in æternum misericordia ejus.

Qui dat panem omni carni : quoniam in æternum misericordia ejus.

Confitemini Deo cœli : quoniam in æternum misericordia ejus.

26. Confitemini Domino dominorum : deest Hier., Hebr. et Septuag. (a) Var. : Eripuit. — (b) [Hebr. hostibus.]

PSALMUS CXXXVI.
CONSOLATIONIS.

Populus in captivitate gemens : lugentes in sæculo christiani, suam utrique Jerusalem desiderant. Sine titulo in Hebr. Jeremiæ titulum Theodor. rejicit. Hic, spiritualiter intelligendæ duæ civitates : nempe Jerusalem, cœlestis patria : Babylon, mundus, captivitatis locus in quo exules degimus. Duas istas civitates faciunt duo amores : Jerusalem facit amor Dei ; Babyloniam amor sæculi. August. in Psal. lxiv, n. 2. Ex amore sæculi oriuntur terrenæ delectationes, a quibus pii abhorrent : canticum enim delectationis sæculi hujus, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus, August. in hunc Psal. n. 17. Neque cantant fideles, nisi in Jerusalem ubi beati sunt, hic autem non cantant sed gemunt, memores perditæ in Adam innocentiæ pariter ac beatitudinis.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David Jeremiæ.

1. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus : cum recordaremur Sion :

2. In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra.

3. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum :

VERSIO S. HIERONYMI.

 

Super flumina Babylonis, ibi sedimus, et flevimus, cum recordaremur Sion.

Super salices in medio ejus suspendimus citharas nostras.

Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis,

1. Super flumina Babylonis... cum recordaremur Sion : ex ipso exilii sensu subit dulcis patriæ recordatio qua cientur in fletus. Spirituali sensu, flumina Babylonis sunt omnia, quæ hic amantur et transeunt, August. Hinc suspiria ad illam manentem, ac fundamenta habentem civitatem, de qua Paulus Hebr., xi, 10 ; xiii, 14.

 

356

 

Et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

4. Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena ?

5. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

6. Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui :

Si non proposuero Jerusalem, in principio lætitiæ meæ.

7. Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem :

Qui dicunt : Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea.

8. Filia Babylonis misera : beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.

9. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

Et qui affligebant nos læti : Canite nobis de canticis Sion.

Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena ?

Si oblitus fuero tui, Jerusalem, in oblivione sit dextera mea.

Adhæreat lingua mea gutturi meo, si· non recordatus fuero tui :

Si non proposuero Jerusalem, in principio lætitiæ meæ.

Memento, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem,

Dicentium : Evacuate, evacuate usque ad fundamentum ejus.

Filia Babylonis vastata : beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam, quam tu(a) retribuisti nobis.

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

3. Qui abduxerunt nos : Hebr. qui nos in acervum redegerunt, id est, civitatem nostram. Hymnum : Hebr. lætitiam, lætum carmen petebant.

5. Dextera mea : vis mea, auxilium meum, aut felicitas, per dexteram designata.

7. Memor esto... filiorum Edom : Esau : Idumæorum semper adversantium Judæis, ex priscis Esau adversus Jacobum inimicitiis. In die Jerusalem : cum recordaberis Jerusalem.

8. Filia Babylonis misera : Hier. vastata, id est, vastanda.

9. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos... Beatus, qui implebit vaticinium Isaiæ de Babylone dicentis : Infantes eorum allidentur in oculis eorum. Isa.xiii, 16.

(a) Var. : Deest tu.

PSALMUS CXXXVII.
EUCHARISTICUS.

Congruit ei tempori, quo bello Syriaco confecto, devictisque multis regibus, miracula Dei toto Oriente celebrata, reges ad ipsum collaudandum invitabant, II Reg. xiiiVide Psal. lix.

VERSIO VULGATA.

1. Ipsi David.

Confitebor tibi, Domine, in toto

VERSIO S. HIERONYMI.

David.

Confitebor tibi, Domine, in toto

1. Domine : deest Hebr. Quoniam audisti verba... deest Hier. In conspectu angelorum : sic addit se angelis Deo canentibus.

 

357

 

corde meo : quoniam audisti verba oris mei.

In conspectu angelorum psallam tibi : 2.  Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Super misericordia tua, et veritate tua : quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.

3. In quacumque die invocavero te, exaudi me : multiplicabis in anima mea virtutem.

4. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ : quia audierunt omnia verba oris tui :

5. Et cantent in viis Domini : quoniam magna est gloria Domini.

6. Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit : et alta a longe cognoscit.

7. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me : et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

8. Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum : opera manuum tuarum ne despicias.

corde meo, in conspectu deorum cantabo (a) tibi.

Adorabo in templo sancto tuo (b), et confitebor nomini tuo

Super misericordia tua, et veritate tua ; quia magnificasti super omne nomen, eloquium tuum.

In die invocabo, et exaudies me : dilatabis animæ meæ fortitudinem.

Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ : quoniam audierunt eloquia oris tui.

Et cantent in viis Domini : quoniam magna gloria Domini.

Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit (c), et excelsa de longe cognoscit.

Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me : super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam, et salvabit me dextera tua.

Dominus operabitur pro me. Domine, misericordia tua in æternum : opera manuum tuarum ne dimittas.

2. Adorabo ad templum : psallenti cum angelis, pro cœlo est templum divino nomini consecratum. Magnificasti super omne, nomen sanctum tuum : Hier. super omne nomen, eloquium tuum, id est, super omnem famam ; quidquid de te narrent homines, verbi tui majestate vincitur.

3. Exaudi me : exaudies. Multiplicabis : Hier. dilatabis animæ meæ fortitudinem, robur augebis.

4. Reges : victi, vel victoriarum fama permoti.

5. Cantent in viis Domini : ad templum ducentibus. Adeant Jerusalem, et templum donis cumulent.

6. A longe cognoscit : longe infra se videt, ut abjecta et jacentia.

7. In medio tribulationis : belli ut Psal. xix, 1 : Exaudiat te Dominus in die tribulationis. Extendisti : Hier. mittes.

(a) Var. : [Hebr. psallam.] — (b) [Hebr. ad templum sanctum tuum.] — (c) [Hebr. et humile videt et excelsum.]

 

358

 

PSALMUS CXXXVIII.
MORALIS ET DEPRECATORIUS.

Accusatus ab inimicis coram Saule, testem innocentiæ suæ invocat Deum, formatorem suum et cogitationum scrutatorem ; neminem enim odisse se, nisi malos. Et nota ad connexionem, vers. 19, 21, 23, 2-4.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

Domine, probasti me : et cognovisti me : 2. tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

3. Intellexisti cogitationes meas de longe : semitam meam et funiculum meum investigasti.

4. Et omnes vias meas prœvidisti : quia non est sermo in lingua mea.

5. Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima, et antiqua : tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6. Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

7. Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori Psalmus (a) David.

Domine, investigasti me, et cognovisti. Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam :

Intellexisti malum meum de longe. Semitam meam et accubationem meam eventilasti :

Et omnes vias meas intellexisti. Quia non est eloquium in lingua mea :

Ecce, Domine, nosti omnia. Retrorsum et ante formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Super me est scientia (b), et excelsior est, non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ?

2. Sessionem... et resurrectionem, me sive sedentem, sive surgentem : Theod. nosti quæ meditabar sedens, et operabar surgens :

3. De longe ; arcana consiliorum ab æterno prœvidisti. Semitam meam, et funiculum meum : Theodor. rectitudinem operum, opera quasi fune directa. Hier. Semitam et accubationem. Nosti gradientem et cubantem, vigilantem et quiescentem.

4. Omnes vias meas prœvidisti : quia non :... cum non est sermo ; me etiam tacito, arcana pectoris nosti, neque opus habes ut ea verbis eloquar.

5. Novissima et antiqua : Hier. retrorsum et ante formasti me, id est a fronte et a tergo.

6. Ex me : ego ipse magnum artis tuæ documentum argumentumque laudis ; vel, præ me ; Hier. super me est scientia, excedit facultatem intelligentiæ meæ. Confortata est... Hier. excelsior est. Non potero ad eam : suppl. accedere.

7. Quo ibo ά spiritu tuo ? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum, Sap., 1, 7 ; de quo Spiritu dictum : Dominus Deus misit me et Spiritus ejus, etc, Isa.xlviii, 16. Quem Spiritum memorat, ad commendandam immensitatem Dei, quod Deus bono illo Spiritu omnia alat, vegetet, foveat.

(a) Var. : Canticum. — (b) Mirabilior est scientia a me, excelsior.

 

359

 

8. Si ascendero in cœlum, tu illic es : si descendero in infernum, ades.

9. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris :

10. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

11. Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me : et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12. Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

13. Quia tu possedisti renes meos : suscepisti me de utero matris meæ.

14. Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es : mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15. Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto : et substantia mea in inferioribus terræ.

16. Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur : dies formabuntur, et nemo in eis.

17. Mihi autem nimis honorificati

Si ascendero in cœlum, ibi es tu ; si jacuero in inferno, ades.

Si sumpsero pennas diluculo : habitavero in novissimo maris :

Etiam ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

Si dixero : Forte tenebræ operient me : nox quoque lux erit circa me.

Nec tenebræ habent tenebras apud te, et nox quasi dies lucet : similes sunt tenebræ et lux.

Quia tu possedisti renes meos, orsusque es me in utero matris meæ.

Confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me : mirabilia opera tua, et anima mea novit nimis.

Non sunt operta ossa mea a te, quibus factus sum in abscondito : imaginatus sum in novissimis terræ.

Informem adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur : dies formati sunt, et non est una in eis.

Mihi autem quam honorabiles

11, 12. Et dixi : Hier. si dixero. Conculcabunt : Hier. operient : vide apud eumdem hos duos versus egregie versos. Nox sicut dies illuminabitur : Hier. quasi dies lucet ; Hebr. nox tibi lux erit.

13. Possedisti renes meos : intima mea. Suscepisti me : Hier. orsus es me in utero, etc.

14. Terribiliter magnificatus es : Hier. magnificasti me : mirabiliter me fecisti : arte stupenda.

15. Os meum : nullum ex ossibus te latet. Substantia mea : Hebr. velut acu pictus sum ; Hier. imaginatus sum, fictus sum ; conformatus. In inferioribus terræ ! Chald. in utero.

16. Imperfectum meum : Hier. informem adhuc me, fœtum rudem in utero matris. Omnes scribentur : omnes artus, seu partes corporis mei, quas tu tam perfecte noveras, ac si jam in libro descriptas haberes. Formabuntur : in dies fingebantur partes illa ?.. Et nemo, etc. : Hebr. et non una in eis, ne una quidem earum erat : nec tu impolitae aut male cohærentes composuisti, sed totas formasti cum non essent.

17. Nimis honorificati sunt. Cum Deus tantus sit, quam felices potentesque Sunt, quos amore suo dignatur ! At Hebr. quam pretiosæ cogitationes tuæ. Deus ! quanta earum summa I eadem enim vox hebræa rehe, quæ hic amici,vers. 3. Cogitationes : eadem quoque vox rosch, apud Septuag. hic quidem ἀρχαί vertitur ;

 

360

 

sunt amici tui, Deus : nimis confortatus est principatus eorum.

18. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur : exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19. Si occideris, Deus, peccatores : viri sanguinum, declinate a me :

20. Quia dicitis in cogitatione : accipient in vanitate civitates tuas.

21. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam : et super inimicos tuos tabescebam ?

22. Perfecto odio oderam illos : et inimici facti sunt mihi.

23. Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me : et cognosce semitas meas.

24. Et vide, si via iniquitatis in me est : et deduc me in via æterna.

facti sunt amici (a) tui, Deus : quam fortes pauperes (b) eorum !

Dinumerabo eos, et arena, plures erunt : evigilavi, et adhuc sum tecum.

Si occideris, Deus, impium, viri sanguinum, declinate a me.

Qui contradicent tibi scelerate : elevati (c) sunt frustra adversarii tui.

Nonne odientes te, Domine, odivi ; et contra adversarios tuos distabui (d) ?

Perfecto odio oderam illos, et (e) inimici facti sunt mihi.

Scrutare me, Deus, et cognosce cor meum : proba me, et scito cogitationes meas.

Et vide si via doli in me est : et deduc me in via æterna.

ἂριθμος autem, Numer., I, 49, quod summam Vulgata vertit. Item συλλογiσμòv, Exod., xxx, 12, ubi et Vulgata summam.

18. Exsurrexi : Hier. evigilavi. Et adhuc sum tecum : statim a somno de te cogito.

19. Si occideris : annon occides, ό Deus, peccatores, qui calumniantur innocenti ? vel : Si quidem occideris Deus impium, discedant a me sanguinarii.

20. Quia dicitis : totus versus ex Hier. qui contradicent, etc.

22. Perfecto odio oderam : hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas, August. Vide Præf., n. 14.

(a) Var. : [Hebr. Sodales.] — (b) [Hebr. principatus.] — (c) Elati. — (d) [Hebr. resistebam.] — (e) Deest et.

PSALMUS CXXXIX.
DEPRECATORIUS.

Contra Achitophel, a quo et armis et insidiis et calumniis impetitus, II Reg. xvxvii.

VERSIO VULGATA.

1. In finem, Psalmus David.

2. Eripe me, Domine, ab homine malo : a viro iniquo eripe me.

3. Qui cogitaverunt iniquitates in

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori canticum David.

Erue me, Domine, ab homine malo : a viris iniquis salva me.

Qui cogitaverunt malitias in

 

361

 

corde : tota, die constituebant prœlia.

4. Acuerunt linguas suas sicut serpentis : venenum aspidum sub labiis eorum.

5. Custodi me, Domine, de manu peccatoris : et ab hominibus iniquis eripe me.

Qui cogitaverunt supplantare gressus meos : 6. absconderunt superbi laqueum mihi :

Et funes extenderunt in laqueum : juxta iter scandalum posuerunt mihi.

7. Dixi Domino : Deus meus es tu : exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.

8. Domine, Domine, virtus salutis meæ : obumbrasti super caput meum in die belli :

9. Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me : ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

10. Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.

11. Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.

12. Vir linguosus non dirigetur in

corde : tota die versati sunt in prœliis.

Exacuerunt linguam suam quasi serpens : venenum aspidum (a) sub labiis eorum. Semper.

Custodi me, Domine, de manu impii, a viro iniquitatum serva me :

Qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Absconderunt superbi laqueum mihi,

Et funibus extenderunt rete : juxta semitam offendiculum posuerunt mihi. Semper.

Dixi Domino : Deus meus es tu : audi (b), Domine, vocem deprecationis meæ.

Domine Deus, fortitudo salutis meæ, protexisti caput meum in die belli.

Ne des, Domine, desideria impii : scelera ejus ne effundantur, et eleventur. Semper.

Amaritudo convivarum meorum : labor labiorum eorum operiet eos.

Cadent super eos carbones ignis : dejicies (c) eos in foveas, ut non consurgant.

Vir linguosus non dirigetur in

3. Constituebant prœlia : instruebant : nihil nisi rixas cogitabant.

3. Ab hominibus iniquis : Hebr. h viro iniquo, ut supra, 2.

6. Funes extenderunt : Hier. funibus extenderunt rete, etc.

9. Ne tradas me : ne tradas me impio præter spem ac desiderium meum ; Hier. Ne des, Domine, desideria impii. Cogitaverunt contra me. Hebr. Cogitationem ejus ne promoveas : exaltabunt se, id est, disturba consilia eorum, alioquin superbient.

10. Caput, sive princeps, circuitus eorum : coronæ, sive conventus eorum ; Hebr. caput circumvenientium me, Achitophel. Labor labiorum ipsorum : eorum elaborata atque exquisita consilia. Operiet eos : involvet eos ; consiliis suis capientur, tam ipse Achitophel, quam inimici reliqui : quippe belli incentores atque artifices fraudum, in quibus perierunt. Alii : Venenum circumvenientium me, qui est labor labiorum ipsorum, operiet eos : venenatis verbis consiliisque suis et ipsi pereant. Vox enim rosch, quæ hic caput vertitur, alias significat amaritudinem vel venenum, ut Psal. lxviii, 22, ubi interpres vertit, fel.

11. In ignem... Hier. Cadent carbones ignis, in foveas dejicies, etc.

12. Vir linguosus. -lingua seu eloquio confidens : ex eorum genere qui dicunt :

(a) Var. : Aspidis. — (b) [Hebr. auribus percipe.] — (c) In ignem dejicies.

 

362

 

terra : virum injustum mala capient in interitu.

13. Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis : et vindictam pauperum.

14. Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo : et habitabunt recti cum vultu tuo.

terra : virum iniquum mala capient in interitu.

Scio quod faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum.

Attamen justi confitebuntur nomini tuo : habitabunt recti cum vultu tuo.

Linguam nostrum magnificabimus, Psal, xi, S ; consiliis technisque nostris omnia pervincemus, qualis Achitophel, cujus erat consilium, quasi si quis consuleret Deum, II Reg., xvi, 23. Non dirigetur : non firmabitur.

PSALMUS CXL.
DEPRECATORIUS.

David mitis erga inimicus, contra eorum dolosa verba et insidias, sub Saule, ut videtur, Dei patrocinium implorat : vide Psal. xxxviii. Hunc Psalmum quotidie ad vesperam canebat orientalis Ecclesia, propter vers. 2, Chr.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David.

1. Domine, clamavi ad te, exaudi me : intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3. Pone, Domine, custodiam ori meo : et ostium circumstantiae labiis meis.

4. Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Domine, clamavi ad te, festina mihi : exaudi (b) vocem meam clamantis ad te.

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Pone, Domine, custodiam ori meo : serva paupertatem labiorum meorum.

Ne declines cor meum in verbum malum, volvere cogitationes impias cum viris operantibus

1. Exaudi me : Hier. ut lxix., 2, festina mihi.

2. Incensum : Hebr. suffitus. Sacrificem vespertinum : quod frequentius et honoratius erat, completo diei opere.

3. Pone, Domine, custodiam ori meo · ne Saulis et adversariorum circumventus insidiis, odiisque exasperatus, aliquid incautum effutiat, aut maledictum pro maledicto reddat. Et ostium circumstantiæ : hæc custodia ita muniat, tueaturque ostium labiorum meorum, quemadmodum adhibita custodia cavere solent ne quis effugiat.

4. Ad excusandas excusationes : alii : Ad involvenda involucra in impietatibus

(a) Var. : Canticum. — (b) [Hebr. auribus percipe.]

 

363

 

Cum hominibus operantibus iniquitatem : et non communicabo cum electis eorum.

5. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum : 6. absorpti sunt juncti petræ judices eorum.

Audient verba mea quoniam potuerunt : 7.  sicut crassitudo terræ erupta est super terram :

Dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8. Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei : in te speravi, non auferas animam meam.

9. Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi : et a scandalis operantium iniquitatem.

iniquitatem, neque comedere in deliciis eorum.

Corripiat me justus in misericordia et arguat me ; oleum amaritudinis non impinguet caput meum :

Quia adhuc oratio mea pro malitiis eorum. Sublati sunt juxta petram judices eorum,

Et audient verba mea : quoniam decora sunt. Sicut agricola cum scindit terram :

Sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferni.

Quia ad te, Domine Deus, oculi mei : in te speravi, ne evacues animam meam.

Custodi me de manibus laquei, quem posuerunt mihi, de offendiculis operantium iniquitatem.

quod idem est : poterat enim Davidis animum subire cogitatio de occidendo inimico, puta Saule, atque aliis, eo quod toties insidiati non immerito perderentur ; sed hanc excusationem non admisit simplex et candidus Davidis animus, Theodor. Hæc valent adversus eos, qui fucare et colorare flagitia, quam emendare malunt. Et non communicabo cum electis eorum : cum amicissimis eorum : mali enim pessimum quemque impensius diligunt. At Hier. : Neque comedam in deliciis eorum ; non interero eorum delicatis conviviis ; neque voluptate blanditiisque inescatus, iis me dedam.

5. Corripiet me justus : ut Paulus ad Galat., iii, 1 : Ο insensati Galatæ, quis vos fascinavit ? In misericordia : cum subdat, filioli mei, quos iterum parturio, Galat.iv, 19. Oleum autem peccatoris. · verba adulatoria impiorum non me decipiant : Meliora enim sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis, Prov.xxvii, 6. At Hebr. : Contundat me justus benignitate : bene consulendi studio increpet me, erit sicut oleum primum, purissimum, præstantissimum, non franget caput meum, me non lædet. Oratio mea in beneplacitis eorum : Hier. pro malitiis eorum. Orat pro inimicis : quæ tamen oratio eis non profuit : nam sequitur :

6. Absorpti sunt juncti petræ : id est, missi sunt in manus petræ ; Hebr. petræ collisi sunt ; manus, pro robore : hebraismus, sic infra, 9. Hebr. de manu laquei. Judices eorum : optimates, principes, sensusque est : Ego divino præsidio fui petra durissima, ad quam principes eorum allisi confractique sunt. Quoniam potuerunt : dulcia sunt, Hebr. ita et Septuag. ἠδύνθησαν, dulcia facta sunt ; pro quo Vulg. legit ἠδυνήθησαν, potuerunt. Sicut crassitudo terræ :sicut terra densissima, proscissa, aratro jam immisso, ita dissipati sumus ; Hier. sicut agricola cum scindit terram, sic dissipata, etc. Statim in sepulcrum dejiciendi videbamur, scrobe jam aperta.

9. A scandalis operantium iniquitatem : ab eorum tendiculis, ab offendiculis, quæ gradienti objectabant.

 

364

 

10. Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

Incident in rete ejus impii : simul autem ego transibo.

10. In retiaculo ejus : viri dolosi, atque artificis : his laqueis impii facile capientur, cupiditate sua, amentiaque præcipites, suisque intenti dolis, aliorum technas non cogitant. Singulariter sum ego : Hebr. unus ego, donec transeam, separatus ab impiis, eorum ruina non involvor.

PSALMUS CXLI.
DEPRECATORIUS.

VERSIO VULGATA.

1. Intellectus David. Cum esset in spelunca, oratio. (I Reg. xxiv. )

2. Voce mea ad Dominum clamavi : voce mea ad Dominum deprecatus sum :

3. Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio ;

4. In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas.

In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

5. Considerabam ad dexteram, et videbam : et non erat qui cognosceret me.

Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

6. Clamavi ad te, Domine, dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

VERSIO S. HIERONYMI.

Eruditio David, cum esset in spelunca, oratio.

 

Voce mea ad Dominum clamavi : voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Effundam in conspectu ejus eloquium meum, tribulationem" meam coram illo annuntiabo :

Cum anxius in me fuerit spiritus meus. Tu enim nosti semitam meam.

In via hac qua ambulabo, absconderunt laqueum mihi.

Respice ad dexteram, et vide quia non sit qui agnoscat me :

Periit fuga a me, et non est qui quærat animam meam.

Clamavi ad te, Domine, dixi : Tu es spes mea, pars mea interro, viventium.

3. Pronuntio : Hier. annuntiabo.

4. In deficiendo ex me : cum deficeret me spiritus. Tu cognovisti semitas meas : vias quibus me expedires. In via hac, qua ambulabam : circa Engaddi tanquam in locis tutissimis, I Reg., xxiv, 1, atque in ipsa intima spelunca delitescens : ibid., 4.

5. Considerabam : undique circumspiciebam, et nemo mihi aderat ; Hier. respice ad dexteram, respice me propitius, converso jam sermone ad Deum, ostendens quam nulla sit ratio expediendæ salutis, nisi confestim ipse subveniat. Periit fuga a me : vide quam graphice depingat extremum illud periculum. Qui requirat animam : qui me salvum velit.

 

365

 

7. Intende ad deprecationem meam : quia humiliatus sum nimis.

Libera me a persequentibus me : quia confortati sunt super me.

8. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo : me expectant justi, donec retribuas mihi.

Ausculta deprecationem meam, quoniam infirmatus sum nimis :

Libera me a persecutoribus meis, quoniam confortati sunt super me.

Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo : in me coronabuntur justi, cum retribueris mihi.

7. Confortati sunt : prævaluerunt mihi.

8. De custodia : Hier. carcere, de hac spelunca, in qua conclusus sum. Ad confitendum nomini tuo. · in piorum cœtu : unde subdit : Me expectant justi : me piorum conventus expectat. Donec retribuas mihi : bona, pro tot adversis. At Hebr. in me coronabuntur justi : omnes justi, tanto exemplo benignitatis tuæ freti, parem opem expectabunt, et in me uno se beatos ac tutos putabunt.

PSALMUS CXLII.
DEPRECATORIUS.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David. 1. quando persequebatur eum Absalom filius ejus. (II Reg., xv et seq.

Domine, exaudi orationem meam : auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi me in tua justitia.

2. Et non intres in judicium cum servo tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3. Quia persecutus est inimicus animam meam : humiliavit in terra vitam meam.

Collocavit me in obscuris sicut

VERSIO S. HIERONYMI.

Psalmus (a) David.

Domine, exaudi orationem meam, ausculta (b) deprecationem meam in veritate tua ; exaudi me in justitia tua.

Et non venias ad judicandum cum servo tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Persecutus est enim inimicus animam meam, confregit in terra vitam meam :

Posuit me in tenebris, quasi

1. Quando persequebatur : hæc etiam habent Septuag., sed in quibusdam tantum exemplaribus, teste Theodor., non Hebr., non Hier., non alii interpretes. Aptius convenit delitescenti in illa spelunca, de qua superiore Psalmo, propter vers. 3 et 4. Exaudi me in tua justitia : non stricta illa, quam nemo ferre possit, sed miti et temperata ; unde subdit :

2. Non intres in judicium cum servo tuo : quibuscumque in angustiis vir bonus peccata sua statim recogitat.

3. In obscuris : puta in spelunca, de qua supra Psal. clxi, in qua jam propemodum tumulatus.

(a) Var. : Canticum. — (b) [Hebr, auribus percipe.]

 

366

 

mortuos sæculi : 4. et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

5. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.

6. Expandi manus meas ad te : anima mea sicut terra sine aqua tibi.

7. Velociter exaudi me, Domine : defecit spiritus meus.

Non avertas faciem tuam a me : et similis ero descendentibus in lacum.

8. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam : quia in te speravi.

Notam fac mihi viam in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam.

9. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi :

10. Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam :

11. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me, in æquitate tua.

Educes de tribulatione animam meam ;

12. Et in misericordia tua disperdes inimicos meos.

Et perdes omnes qui tribulant animam meam : quoniam ego servus tuus sum.

mortuos antiquos. Et anxius fuit in me spiritus meus : in medio mei sollicitum fuit cor meum.

Recordabar (a) dierum antiquorum : meditabar omnia opera tua ; facta manuum tuarum loquebar.

Expandi manus meas ad te : anima mea quasi terra sitiens ad te. Semper.

Cito (b) exaudi me, Domine : defecit spiritus meus.

Ne abscondas faciem tuam a me ; et comparabor descendentibus in lacum.

Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido :

Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam.

Libera me de inimicis meis, Domine : a te (c) protectus sum.

Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia tu Deus meus es.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : injustitia tua educes de angustia animam meam.

Et in misericordia tua dissipabis inimicos meos,

Et perdes omnes ligantes (d) animam meam : ego enim sum servus tuus.

4. Anxiatus est super me spiritus meus : vix respirare possum, quasi compressis faucibus.

5. Memor fui dierum antiquorum : vide virum sui compotem, qui tantis quoque in angustiis, prisca divinæ bonitatis exempla meditatur.

6. Terra sine aqua : Hier. sitiens ; hoc canit omnis anima, cum, sensibus omni solatio destitutis, sola fide vivit.

7. Similis ero : ne similis sim.

10. Spiritus tuus bonus : qui spiritus non videtur angelus esse, sed Spiritu sanctus qui prophetas afflabat.

(a) Var. : Recordabor. — (b) [Hebr. festina. ! — (c) Ad te. — (d) Tribulantes.

 

367

 

PSALMUS CXLIII.
EUCHARISTICUS.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David, 1. adversus Goliath.

Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.

2. Misericordia mea, et refugium meum : susceptor meus, et liberator meus :

Protector meus, et in ipso speravi : qui subdit populum meum sub me.

3. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?

4. Homo vanitati similis factus est : dies ejus sicut umbra praetereunt.

5. Domine, inclina cœlos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt.

6. Fulgura coruscationem, et dissipabis eos : emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

7. Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum.

8. Quorum os locutum est vanita-

VERSIO S. HIERONYMI.

David.

Benedictus Dominus fortis meus, qui docet manus meas ad prælium, digitos meos ad bellum.

Misericordia mea, et fortitudo mea, auxiliator meus, et salvator meus :

Scutum meum, et in ipso speravi : qui subjecit populos mihi.

Domine, quid est homo, quia agnoscis (a) eum ? filius hominis, quia computas eum ?

Homo vanitati assimilatus est : dies ejus quasi umbra pertransiens.

Domine, inclina cœlos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt.

Mica fulmine, et dissipa eos : mitte sagittam tuam, et interfice illos.

Extende manum tuam de excelso : libera me, et erue me de aquis multis : de manu filiorum alienorum.

Quorum os locutum est vani-

1. Adversus Goliath : ita Chald. ad vers. 10 et Septuag., nec tamen in omnibus exemplaribus, teste Theodor. Videtur autem post victum Goliath, Philisthæosque fusos, Saulis nomine, cantatus : neque enim tunc David rex erat, vers. 2, 10, 11. Tum post eam victoriam fausta omnia populo precatur.

4. Homo vanitati similis factus est... vapori, nihilo : testis iste Goliath jactabundus et minax. Sicut umbra prætereunt : Hier. sicut umbra pertransiens.

6. Fulgura coruscationem : Hier. mica fulmine, emitte fulgura. Eos : hostes.

7. De manu filiorum alienorum : Philistinorum.

8. Quorum os : quod Goliath, populo Dei suorum omnium nomine exprobraret, I Reg., xvii, 10.

(a) Var. : Cognoscis.

 

368

 

tem : et dextera eorum, dextera iniquitatis.

9. Deus, canticum novum cantabo tibi : in psalterio decachordo psallam tibi.

10. Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno : 11. eripe me.

Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum, dextera iniquitatis :

12. Quorum filii, sicut novellæ plantationes in juventute sua.

Filiæ eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.

13. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud.

Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis : 14. boves eorum crassæ.

Non est ruina maceriæ, neque transitus : neque clamor in plateis eorum.

15. Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt : beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.

tatem, et dextera eorum dextera mendacii.

Deus, canticum novum cantabo tibi : in psalterio decachordo psallam tibi.

Qui dat salutem regibus, qui eruit David servum suum de gladio pessimo.

Libera me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.

Ut sint filii nostri, quasi plantatio crescens in adolescentia sua.

Filiæ nostræ quasi anguli, ornati ad similitudinem templi.

Promptuaria nostra plena, et superfundentia (a) ex hoc in illud.

Pecora nostra in millibus, et innumerabilia in compitis nostris. Tauri nostri pingues.

Non est interruptio, et non est egressus, et non est ululatus in plateis nostris.

Beatus populus cujus talia sunt : beatus populus cujus Dominus Deus suus.

10. De gladio maligno : Goliath ; et ita Chald.

12. Quorum filii : Hier. ut sint filii nostri, et ita per reliquum Psalmum habet nostra pro eorum : utrumque optimo sensu : docet enim, et impios frustra confidere opibus, et bonos, summa licet earum copia, non tamen in eis felicitatem reponere. Filiæ eorum composita ; : Hebr. filiæ nostræ quasi anguli, angulares lapides, quos omni arte ornabant et perpoliebant. Similitudo templi, vel palatii, sculpturis, columnis, omni denique arte exornati.

13. Eructantia : Hier. superfundentia. Ex hoc in illud : tanta copia, ut bona in se congesta non capiant, sed in alia atque alia penuaria subinde diffundant. Oves eorum fœtosæ : Hier. in millibus, millibus multiplicantes. In egressibus : Hier. in compitis, in plateis : quibus ipsæ plateæ impleantur.

14. Non est ruina... neque transitus : nulla in stabulis labes, qua egredi possint ; tuta omnia et accurata in tectis. Neque clamor, tumultuantium ac insanientium ; sedata, compositaque omnia.

15. Beatum dixerunt : Hier. beatus populus. Beati quidem sumus propter temporalia, quæ Deus promisit legem observantibus ; at vera felicitas, Deo placere.

(a) Var. : Super effundentia.

 

369

 

PSALMUS CXLIV.
LAUDIS ET EXULTATIONIS.

Dei magnitudo, potentia, magnificentia, patientia, justitia, bonitas. Est autem Psalmus acrostichus alphabeticus, cujus singuli versus a singulis litteris ex ordine incipiunt. (a)

VERSIO VULGATA.

1. Laudatio ipsi David.

Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.

2. Per singulos dies benedicam tibi : et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

3. Magnus Dominus et laudabilis nimis : et magnitudinis ejus non est finis.

4. Generatio et generatio laudabit opera tua : et potentiam tuam pronuntiabunt.

5. Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur : et mirabilia tua narrabunt.

6. Et virtutem terribilium tuorum dicent : et magnitudinem tuam narrabunt.

7. Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. et justitia tua exultabunt.

8. Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.

VERSIO S. HIERONYMI.

Laudatio David.

Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in æternum et ultra.

In omni die benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sempiternum (b) jugiter.

Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnificentiæ ejus non est inventio (c).

Generatio ad generationem laudabit opera tua, et fortitudines tuas annuntiabunt.

Decorem gloriæ magnitudinis tuæ, et verba mirabilium tuorum loquar.

Et fortitudinem horribilium tuorum loquentur, et magnitudines tuas narrabunt.

Memoriam multæ bonitatis tuæ loquentur, et justitias tuas laudabunt.

Clemens et misericors Dominus : patiens, et multæ miserationis (d).

3. Non est finis : Hier. inventio, investigatio, ἀνεξιχνίασος ; cujus sublimitas tanta est, ut oculorum aciem effugiat ; cujus per occultas et inaccessas vias incedentis indeprensa sunt vestigia : in mari enim via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur, Psal.lxxvi, 20.

4. Generatio et generatio : Hier. generatio ad generationem, idest generationi ; quo significatur laudum continuata traditio.

5. Magnificentiam.....loquentur : et mirabilia : Hier. verba mirabilium tuorum

loquar ; Hebr. meditabor.

(a) Var. : In hebr. et in secunda S. Hieronymi versione singuli versus hujus Psalmi litteris primoribus elementorum hebraicorum ordinem repræsentant ; sed desideratur versus qui a nun littera incipere debebat. — (b) [Hebr. : sæculum et ultra.] — (c) Investigatio, — (d) [Hebr. tardus ad furorem et magnæ misericordiæ.]

 

370

 

9. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.

10. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua : et sancti tui benedicant tibi.

11. Gloriam regni tui dicent : et potentiam tuam loquentur : '

12. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam : et gloriam magnificentiæ regni tui.

13. Regnum tuum, regnum omnium sæculorum : et dominatio tua in omni generatione et generationem.

Fidelis Dominus in omnibus verbis suis : et sanctus in omnibus operibus suis.

14. Allevat Dominus omnes, qui corruunt : et erigit omnes elisos.

15. Oculi omnium in te sperant, -Domine : et tu das escam illorum in tempore opportuno.

16. Aperis tu manum tuam : et imples omne animal benedictione.

17. Justus Dominus in omnibus viis suis : et sanctus in omnibus operibus suis.

18. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum : omnibus invocantibus eum in veritate.

19. Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.

Bonus Dominus omnibus, et misericordiæ ejus in universa opera ejus.

Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti (a) tui benedicant tibi.

Gloriam regni tui dicent, et fortitudines tuas loquentur :

Ut ostendant filii hominum fortitudines ejus, et gloriam decoris regni ejus.

Regnum tuum, regnum omnium sæculorum, et potestas tua in omni generatione, et generationem.

Sustentat Dominus omnes corruentes, et erigit omnes jacentes (b).

Oculi omnium in te sperant, et tu das eis escam suam in tempore suo.

Aperis manus tuas, et imples omne animal refectione (c).

Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

Juxta est Dominus omnibus qui invocant illum (d), omnibus qui invocant illum in veritate.

Placitum timentium se faciet, et clamorem (e) eorum exaudiet, et salvabit eos.

9. Miserationes ejus super omnia : et copia, et dignitate, et claritudine.

10. Confiteantur tibi... opera tua : verba enim deficiunt, neque præter opera tua, quidquam te est dignum.

13. Fidelis Dominus : deest hic versus integer in Hebr. jam a tempore Hier. ; item apud Aquilam, Theodot. et Chald. At Syrus habet, et Arabs, ut Septuag. Porro necesse est illum textu excidisse, cum Psalmus sit acrostichus, desitque littera Nun, a qua incipit vox Neeman fidelis. Patet ergo non esse integrum ubique textum hebraicum.

15. Tu das escam illorum : Hoc ad Eucharistiam fideles referebant ; unde hic versus assidue in ore eorum, qui mysteriis initiati. Chrysost.

(a) Var. : [Hebr. misericordes.] — (b) [Hebr. incurvatus.] — (c) [Hebr. satias omnem virum placite.] — (d) Eum. — (e) [Hebr. deprecationem.]

 

371

 

20. Custodit Dominus omnes diligentes se : et omnes peccatores disperdet.

21. Laudationem Domini loquetur os meum : et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.

Custodit Dominus omnes diligentes se, et universos impios conteret.

Laudem Domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto ejus in æternum (a), et jugiter.

(a) Var, : [Hebr, in sæculum et ultra.]

PSALMUS CXLV.
LAUDIS ET CONSOLATIONIS.

Non in hominibus confidendum, sed in solo Deo liberatore, et bonorum omnium auctore.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia, Aggæi et Zachariæ.

2. Lauda, anima mea, Dominum ; laudabo Dominum in vita mea : psallam Deo meo quandiu fuero.

Nolite confidere in principibus : 3. in filiis hominum, in quibus non est salus.

4. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

6. Qui fecit cœlum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.

7. Qui custodit veritatem in sæculum : facit judicium injuriam patientibus : dat escam esurientibus.

Dominus solvit compeditos : 8. Dominus illuminat cæcos.

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita, mea : cantabo Deo meo quandiu sum.

Nolite confidere in principibus, in filio hominis, cui non est salus.

Egredietur spiritus ejus, et revertetur in humum suam : in die illa peribunt cogitationes ejus.

Beatus cujus Deus Jacob auxiliator ejus : spes ejus in Domino Deo suo :

Qui fecit cœlos et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

Qui custodit (a) veritatem in sempiternum : qui facit judicium calumniam sustinentibus, et dat panem esurientibus.

Dominus solvit vinctos. Dominus illuminat cæcos :

1. Aggæi... ita Syrus et Septuag., non tamen in Hexaplo Theodor.

3. In filiis hominum, in quibus... Hebr. filio hominis, in quo... neque in potentioribus, neque in tenuioribus confidite. De filio hominis vide Psal. xlviii, 3.

4. Exibit spiritus ejus : filii hominis scilicet. Revertetur : ipse homo, non spiritus ejus : nam verbum iaschub masculinum est, nomen rouah fœmininum : sic Eccle., xii, 7 : Revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum.

(a) Var, ; Et custodit.

 

372

 

Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos.

9. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet : et vias peccatorum disperdet.

10. Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Dominus erigit allisos (a) : Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et viam impiorum conteret (b).

Regnabit Dominus in æternum, Deus tuus, Sion : in generationem et generationem. Alleluia.

(a) Var. : [Hebr. incurvatus.] — (b) [Hebr, pervertet.]

PSALMUS CXLVI.
EUCHARISTICUS.

Nehemiæ tempore, ingens immissa sterilitas, quod propria aedificia curarent, templi structuram negligerent, Nehem., v ; Agg., i. Ergo post horrendam illam famem, dum urbs et templum extruuntur, reddita agris ubertate, hanc laudem Deo concinunt : nota vers. 2, 3, 6, 8.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia.

Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus : Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.

2. Ædificans Jerusalem Dominus : dispersiones Israelis congregabit.

3. Qui sanat contritos corde : et alligat contritiones eorum :

4. Qui numerat multitudinem stellarum : et omnibus eis nomina vocat.

5. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus : et sapientiæ ejus non est numerus.

6. Suscipiens mansuetos Dominus : humilians autem peccatores usque ad terram.

7. Præcinite Domino in confessione : psallite Deo nostro in cithara.

VERSIO S. HIERONYMI.

Laudate Dominum, quoniam bonum est canticum Dei nostri : quoniam decorum est, pulchra laudatio.

Ædificabit Jerusalem Dominus : ejectos Israel congregabit.

Qui sanat contritos corde, et alligat plagas (a) eorum.

Qui numerat multitudinem stellarum ; et omnes nomine suo vocat.

Magnus Dominus (b) noster, et multus fortitudine, et prudentiæ ejus non est numerus.

Suscipiens mansuetos Dominus : humilians impios usque ad terram.

Canite Domino in confessione : canite Deo nostro in cithara.

2. Ædificans Jerusalem. Hæc designant tempus instauratæ Jerosolymæ, ac tribuum e captivitate redeuntium.

(a) Var. : [Hebr. dolores.] — (b) [Hebr. Dominator.]

 

373

 

8. Qui operit cœlum nubibus : et parat terræ pluviam.

Qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum.

9. Qui dat jumentis escam ipsorum : et pullis corvorum invocantibus eum.

10. Non in fortitudine equi voluntatem habebit : nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

11. Beneplacitum est Domino super timentes eum : et in eis qui sperant super misericordia ejus.

Qui operit cœlos nubibus, et præbet terræ pluviam, et oriri facit in montibus germen.

Qui dat jumentis panem suum : filiis corvi clamantibus.

Non est in fortitudine equi voluntas ejus : neque in tibiis viri placetur ei.

Placetur Domino in his qui timent eum, et expectant misericordiam ejus.

8. Qui operit cœlum nubibus : fames exstructo templo in copiam versa est, Agg., ii, 18-20. Et herbam servituti hominum : hominum utilitatibus servientem, vel homini, eam servili opera, arando et subigendo, excolenti. Deest Hebr.

9. Invocantibus eum : Hier. clamantibus, etiam corvos pascit : Considerate corvos.....et Deus pascit illos, Luc.xii, 24.

10. Nec in tibiis viri... non in corporis robore ; non in equestri arte salus, sed in benignitate Dei.

PSALMUS CXLVII.
EUCHARISTICUS.

Titulo caret in Hebræo, et continuatur præcedenti, ita etiam apud Hier. certe est ejusdem argumenti.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

12. Lauda, Jerusalem, Dominum : lauda Deum tuum, Sion.

13. Quoniam confortavit seras portarum tuarum : benedixit filiis tuis in te.

14. Qui posuit fines tuos pacem : et adipe frumenti satiat te.

15. Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.

VERSIO S. HIERONYMI.

Lauda, Jerusalem, Dominum : cane Deum tuum, Sion.

Quia confortavit vectes portarum tuarum : benedixit filiis tuis in medio tui.

Qui posuit terminum tuum pacem ; adipe frumenti saturavit te.

Qui emittit eloquium suum terræ ; velociter currit verbum ejus.

12. Lauda, Jerusalem : eo quod instaurata et ædificata, ut superiore psalmo, vers. 2.

13. Confortavit seras : Hier. vectes. Contra ac hostes expectabant : dicebant enim : Si transierit vulpes, transiliet murum eorum, etc. Nehem.iv, 2, 3.

 

374

 

16. Qui dat nivem sicut lanam : nebulam sicut cinerem spargit.

17. Mittit crystallum suam sicut buccellas ; ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?

18. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea : flabit spiritus ejus et fluent aquæ.

19. Qui annuntiat verbum suum Jacob : justitias et judicia sua Israel.

20. Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis. Alleluia.

Qui dat nivem quasi lanam ; pruinas (a) quasi cinerem spargit.

Projicit glaciem suam quasi buccellas ; ante faciem frigoris ejus quis stabit ?

Mittet verbum suum, et solvet illa ; spirabit spiritu suo, et fluent aquæ.

Qui annuntiat verbum suum Jacob ; præcepta sua, et judicia sua Israel.

Non fecit similiter omni genti, et judicia ejus non cognoscent. Alleluia.

17. Crystallum : Hier. glaciem, grandinem.

18. Verbum : imperium.

In fine hujus Psalmi est Halleluiah in Hebr. non initio ; est autem initio psalmi cxlvi, quod argumento est hunc illi continuandum : nam in superiori cxlv, et in his reliquis tribus habetur et initio et fine.

(a) Var. : Pruinam.

PSALMUS CXLVIII.
LAUDIS.

Dei amore flagrans, animata atque inanima in ejus laudes ciet, omnia nutu creantis, neque dedignantis plebem Israeliticam admovere sibi.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia.

Laudate Dominum de cœlis : laudate eum in excelsis.

2. Laudate eum, omnes angeli ejus : laudate eum omnes virtutes ejus.

3. Laudate eum, sol et luna : laudate eum, omnes stellæ, et lumen.

4. Laudate eum, cœli cœlorum : et aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, 5. laudent nomen Domini.

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus : laudate eum, omnes exercitus ejus.

Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ luminis.

Laudate eum, cœli cœlorum, et aquæ quæ super cœlos sunt.

Laudent nomen Domini ; quo-

2. Virtutes : Hier. exercitus.

3. Stellæ et lumen : Hier. stellæ luminis : id est luminosae.

4. Aquæ omnes, quæ super cœlos sunt : nubes intellige, unde in sequentibus ; venti, nix, glacies, non tamen nubes memorantur : vide Psal, ciii, 3.

 

375

 

Quia ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.

6. Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi : præceptum posuit, et non præteribit.

7. Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi :

8. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum : quæ faciunt verbum ejus :

9. Montes et omnes colles : ligna fructifera, et omnes cedri.

10. Bestiæ, et universa pecora : serpentes, et volucres pennatæ :

11. Reges terræ, et omnes populi : principes, et omnes judices terræ.

12. Juvenes, et virgines : senes cum junioribus laudent nomen Domini : 13. Quia exaltatum est nomen ejus solius.

14. Confessio ejus super cœlum, et terram : exaltavit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis ejus : filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.

niam ipse mandavit et creata sunt.

Statuit ea in sæculum, et in æternum ; præceptum, dedit, et non præteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi :

Ignis, et grando, nix, et glacies, ventus, turbo, quæ facitis sermonem ejus :

Montes et omnes colles ; lignum frugiferum, et universæ cedri :

Bestiæ, et omnia (a) jumenta, reptilia, et aves volantes :

Reges terræ, et omnes populi : principes et universi judices terræ.

Juvenes, et virgines : senes cum pueris laudent nomen Domini :

Quoniam sublime nomen ejus solius, gloria ejus in cœlo et in terra.

Et exaltavit cornu populi sui : laus omnibus sanctis ejus, filiis Israel populo appropinquanti sibi. Alleluia.

5. Quia ipse dixit, et facta sunt : deest hic Hier. habetur Psal., xxxii, 9.

6. Et non præteribit : Cœlum enim et terra transibunt ; verba autem mea non præteribunt, Matth., xxiv, 35.

7, 8. Dracones : grando : nix : etiam quæ noxia sunt, Deum laudant : immissa quippe ad ejus justitiam commendandam. Quæ faciunt verbum : Erubesce, homo ; serpentes, abyssi, nix, etc, verbum Dei faciunt : et tu non facis ! In eo autem Deum laudant, quod non mutant naturam suam, stantque in ordine suo absque solo homine cui omnia subjecta sunt. Hier. in hunc Psalmum

14. Et exaltavit..., vide Hier.

(a) Var. : Universa.

PSALMUS CXLIX.
EUCHARISTICUS.

Magna, ut videtur, victoria reportata : vers. 7, 8.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia.

Cantate Domino canticum novum :

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Cantate Domino canticum no

 

376

 

laus ejus in ecclesia sanctorum.

2. Lætetur Israel in eo, qui fecit eum : et filii Sion exultent in rege suo.

3. Laudent nomen ejus in choro : in tympano, et psalterio psallant ei.

4. Quia beneplacitum est Domino in populo suo : et exaltabit mansuetos in salutem.

5. Exultabunt sancti in gloria : lætabuntur in cubilibus suis.

6. Exaltationes Dei in gutture eorum : et gladii ancipites in manibus eorum : 7. ad faciendam vindictam in nationibus : increpationes in populis.

8. Ad alligandos reges eorum in compedibus : et nobiles eorum in manicis ferreis.

9. Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluia.

vum : laus ejus in congregatione sanctorum.

Lætetur Israel in factore suo : filii Sion exultent in rege suo.

Laudent nomen ejus in choro : in tympano et cithara cantent ei.

Quia complacet sibi Dominus in populo suo : exaltabit (a) mansuetos in Jesu.

Exultabunt sancti (b) in gloria : laudabunt in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :

Ad faciendam vindictam in gentibus, increpationes in populis :

Ut alligent reges eorum catenis, et inclytus eorum in (c) compedibus ferreis :

Ut faciant in eis judicium conscriptum : decor est omnium sanctorum (d) ejus. Alleluia.

5. In cubilibus suis : en securitatem, en requiem, en perpetem voluptatem.

6, 7. Exaltationes : voces, Deum extollentes, ὐψώσεις : ita Hebr. Gladii ancipites... Ad faciendam vindictam in nationibus : ad ulciscendos Chananæos.

8. Ad alligandos reges : ut Adonibesec, Agag, etc.

9. Judicium conscriptum : a Deo propter eorum scelera pronuntiatum, et •tanquam ex tabula recitatum.

(a) Var. : [Hebr. glorificabit.] — (b) [Hebr. misericordes.] — (c) Deest in. — (d) [Hebr. omnibus misericordibus.

PSALMUS CL.
LAUDIS.

Quidquid sonat, Deum sonet.

VERSIO VULGATA.

1. Alleluia.

Laudate Dominum in sanctis ejus :

VERSIO S. HIERONYMI.

Alleluia.

Laudate Dominum in sancto

1. In sanctis : Hier. sancto, id est, sanctuario : ita Chald. Firmamento : Hebr. expanso, quod est cœlum, Dei sedes : cujus templum figura erat.

 

377

 

laudate eum in firmamento virtutis ejus.

2. Laudate eum in virtutibus ejus : laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

3. Laudate eum in sono tubæ : laudate eum in psalterio, et cithara.

4. Laudate eum in tympano, et choro : laudate eum in chordis, et organo.

5. Laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis :

6. Omnis spiritus laudet Dominum. Alleluia.

ejus : laudate eum in fortitudine potentiæ (a) ejus.

Laudate eum in fortitudinibus ejus : laudate eum juxta multitudinem magnificentiæ suæ.

Laudate eum in clangore buccinæ : laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro : laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis sonantibus : laudate eum in cymbalis tinnientibus.

Omne quod spirat, laudet Dominum. Alleluia.

2. Virtutibus : Hier. fortitudinibus.

6. Omnis spiritus : Hier. omne quod spirat : idem omnis mens : Neschamah : atque hic est pulcherrimus ac suavissimus sacræ psalmodiæ fructus, ut in laudes Dei, non modo cujusque nostrum spiritus, verum etiam omnis spiritus, omnis vox, mens omnis erumpat.

(a) Var. : [Hebr. firmamento fortitudinis.]

FINIS PSALMORUM.

 

Précédente Accueil Suivante