Supplenda
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

SUPPLENDA IN PSALMOS
ADMONITIO.

 

Cum quidam expostularem" a novitiis expositoribus obscurari de Christo vaticinia Prophetarum, præsertim Davidica quæ cæteris clariora haberentur, neque servatam suam ecclesiasticis dogmatibus firmitudinem ; ejusque rei gratia flagitarent ut amplificaremus nostras in Davidem notas ; visum est de multis testimoniis pauca seligere, ex quibus de reliquis æstimari posset. Præmonere autem oportet de erroris fonte quædam, quæ lucem dicendis allatura sint.

Hic iterum appellare cogimur virum doctissimum Hugonem Grotium commemoratis Prophetarum oraculis, quæ in Evangeliis aliisque scriptis apostolicis proferuntur, hæc nutantem : « Non pugnare Apostolos adversus Judæos his quasi testimoniis, ut probent Jesum esse promissum Messiam ; pauca enim sunt oracula quæ in hunc finem usurpant, contenti cæterum Christi miraculis et resurrectione. » Unde concludit : « Hæc igitur omnia et quæ alia sunt ejus generis suis locis excutienda, non in vim argumenti proprie adhibentur, sed ad illustrandam atque confirmandam rem jam creditam. » Hæc in ipso initio docet ad Matth.,i, 22, ubi refertur illud egregium de virgine paritura vaticinium, Isa., vii, 14 ; quo ex principio orsus,. per omnes fere notas id agit, ut in propheticis testimoniis geminos sensus proferat, quibus et ipse fateatur vim probationis amitti neque convictioni esse locum ; quæ ab apostolorum mente immane quantum discrepant ! Saulus enim multo magis convalescebat, et confundebat Judæos,... affirmans quoniam hic est Christus, Act. ix, 22. Quid autem est affirmans,

410

nisinon modo probans, sed certo demonstrans ? quomodo vero demonstraret, tota Scriptura narrat, atque ipse perspicue oratione ad Agrippam : Nihil extra dicens, inquit, quam ea quæ Prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses ; quibus tam invictam vim inesse crederet, ut et Agrippam urgeret his verbis : Credis, Rex Agrippa, Prophetis ? Scio quia credis ; et ipse Agrippa reponeret : In modico suades me christianum fieri : prorsus intelligens ex Pauli mente nullum patere effugiis locum, neque fieri posse ut christianus non sit qui Prophetas audiat, Act., xxvi, 22, 27, 28. Quid autem Apollo ? Nonne is est, qui vehementer Judæos revincebat publici, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum ? Actor., xviii, 28. Mitto Beroenses quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent, Actor., xvii, 11, omnia ex præcepto Christi : Scrutamini Scripturas, Joan., v, 39 ; neque ad illustrationem rei, sed ad probationem certam, ut ipsa verba declarant.

Sane quod aiebat Grotius, Apostolos contentos fuisse Christi miraculis, hoc uno loco perspicue confutatur : Posteaquam enim hæc Christus edixerat : Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, Joan. v, 36, continuo subdit illud : Scrutamini Scripturas... et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me. En duplex testimonium, quo futuris quoque temporibus increduli revincantur : neque tantum miraculorum, referentibus Apostolis ; verum etiam Prophetarum, qui et ipsi diem Christi tanto ante viderint, ac de eo testimonium tulerint : ut scilicet firmo gradu stemus superædificati super (duplex) fundamentum, apostolorum videlicet ac Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, Ephes., ii, 20.

Neque tamen ideo tam morosos esse nos oportet, ut omnia quæ in Christum Apostoli quoque transtulerint, ejusdem perspicuitate aut roboris esse credamus, cum in multis subesse constet duos illos sensus quos affert Grotius ; imo verum illud, totam veterem Scripturam ita a Spiritu sancto comparatam, ut in Christum, qui finis est legis, haud ægre duci possit. Cæterum eo vis probationis constat, quod tot ac tanta sint quæ Christum mere et manifeste sonent, ut iis colligata cætera in eumdem sensum facile coalescant. Cur autem eos locos qui certam probationem faciant, tam paucos

411

ab Apostolis usurpatos esse Grotius dixerit, haud equidem intelligo ; cum voces Prophetarum a Judæis Christum negantibus ignoratas, non paucas illas quidem, sed quæ per omne sabbatum legerentur, et ubique obvias, Paulus commemoraverit, Act. xiii, 27 ; et Romam adveniens eosdem Judæos a mane usque ad vesperam obrueret testimoniis de Jesu ex lege Moysi et Prophetis : tam Invicto probationum robore, ut rejici non possent, nisi per summam pertinaciam atque obdurationem cordis, exclamante Apostolo : Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens :·...Aure audietis, et non intelligentis :... incrassatum est enim cor populi hujus, etc. Act., xxviii, 23, 26, 27. Quæ quam iniqua essent, si Pauli testimoniis non modo copia, verum etiam efficacia, visque argumenti defuit, nemo non videt. Quin etiam ipse Christus enumeraturus quæ incredulos discipulos redarguerent, non unum, aut alterum locum allegabat ; verum incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant : neque tantum fideles, atque convictos, sed etiam inflammatos reliquit, Luc., xxiv, 27, 32.

Etiam addiderim nec probationes illas pauculas quæ Christo reservantur, integras remansuras, si Grotianis interpretationibus detur locus. Jam enim quod Christus sit proprie Deus, Deique filius, quod e virgine nasciturus, quod ascensurus in cœlum et ad dexteram majestatis collocandus, cæteraque ejusmodi, per geminos sensus elabuntur : quin ille ipse locus in Psalm. xv, tam clarus, atque in Judæos de Christo resurrecturo a Petro et Paulo apostolis tam aperta argumentatione contortus, excidit ac Davidi quoque congruit : at enim Christo aptior, docente Grotio. Certe, si jam credideris, si bene in Christum affectus : cæterum huic loco et aliis vis probandi adimitur, id unum relinquitur, ut Christi res illustrent pia magis accommodatione, quam argumento certo : quo quid infirmius ? Illud quoque de divisis vestibus ; illud tam perspicuum de triginta denariis, si Grotio credimus, solvitur in metaphoras, ne hæc Christo sint propria. Quin illud Isaiæ tam singulare de peccatis nostris conjectis in eum, atque ejus vulnere seu livore expiatis, Jeremiæ quoque convenit : elusa Philippi respon-

412

sio ad Eunuchum quærentem : Obsecro te, de quo Propheta hoc dicit ? De se, an de alio aliquo ? Act., viii, 34, datumque quod responderet evangelizanti Christum, et quo interpretem frustraretur : quibus quid aliud actum esse dixerim, nisi in his prophetiis ostensum exemplum judaizantibus, quo impune in cæteras etiam grassarentur ?

Neque propterea contendimus, si quid in Prophetis, si quid in Psalmis, mere, proxime, vi verborum ac litteræ refertur ad Christum, ideo totum psalmum, totum Prophetæ locum eo esse necessario referendum : scimus enim divinos vates ita spiritu agi, ut a rebus humanis ad divinas, atque ad ipsum Christum repente rapiantur. Neque refugimus quin quædam de Christo intelligenda, ad Davidem quoque, ad Salomonem, ad alium quemvis utcumque trahi possint, oblique scilicet, improprie, obscure, et quasi per vim, cum recto et plano sensu in Christum ferantur. Id contendimus, nedum necesse sit ut hi gemini sensus ubique quærantur, contra et esse oportuisse, et esse revera longe plurima vaticinia, quæ Christum proxime nulloque medio tangant ; ac peccare in Christum qui quocumque modo egregiis illis a tota christianitate celebratis de Christi divinitate ac missione testimoniis, vim argumenti, legitimæque et invictæ probationis detrahant.

Id autem errati, unde obortum sit viro eruditissime Hugoni Grotio, expedire nos oportet, ac pio lectori pandere per quot ambages ad aliquam partem veræ lucis emerserit. Posteaquam enim calvinismi pertæsum est, doluitque, oppresso penitus libero arbitrio, fatales in peccatum quoque impulsus admissos, concessit in mitiorem, nec tamen sanam, arminianismi sententiam ; cui sectæ, quanta fuerit, duce Episcopio, cum novis paulianistis affinitas, neminem latet. Neque tamen his statim addixit se Grotius : imo tractatu edito De Satisfactione Christi, ipsum sectæ caput aggredi visus. Ad hunc librum ut responderit Joannes Crellius, illis quidem temporibus socinianæ sectæ antesignanus, eruditi norunt. Certe Grotius ita est delinitus, ut viro gratias egerit, nec fateri piguerit multa se doctum, quibus ejus exemplo excitatus esset ad penitus expendendum sensus sacrorum Librorum : quin etiam hæc addidit verba : « Illud sæculo gratulor, repertos homines qui

413

neutiquam in controversiis subtilibus tantum ponant, quantum in vera vitæ emendatione, et quotidiano ad sanctitatem profectu. » Hæc facile intelligent qui in sectæ ingenium penetraverat. Sane videmus quales tum fuerint suborti Grotio Scripturæ interpretandæ duces, ac veræ pietatis auctores, manifesti scilicet Christi divinitatis hostes ; hos admiratur, hos bono sæculi confitetur natos, ac ne quid praetermisisse videretur, clare pollicitus omnia officia et Crellio et suis : « Omnia, inquit, facturus, et tui et tuorum quos singulariter amas, causa. Itaque altera epistola id a se constitutum profitetur, omnia Crellii legere et relegere diligenter, expertum scilicet quo fructu id antehac fecerit ; faustaque imprecatur ei ejusque similibus. » Quæ Grotii Epistolæ omnibus notæ apud Crellium extant, tom. IV Op. post tractatum De Satisfactione Christi.

An palam et in omnibus ad eorum virorum dogmata aliquando transierit, haud facile definiam ; id quidem si fecerit, resipuisse constat, cum de Christi æterna divinitate æqua scripserit, clareque professus sit in Rivetum se de Trinitate et Incarnatione, Ecclesiæ Romanæ atque universitatis Parisiensis stare judicio, Animad. in Rivet. art. ii. Cæterum ex Crellii ejusque similium lectione, quæ duxerit, testantur adhuc in notis multa de animarum immortalitate, quorum partem ad Eccl., xii, 7, tetigimus ; testantur multo plura de Christi gratia, deque ipsa, ejus divinitate detorta in pejus, atque ut pauca de multis afferam, testatur elusum illud de Christi præ existentia : Antequam Abraham fieret, ego sum : et illud Thomæ apostoli : Dominus meus et Deus meus : illud etiam Pauli : Qui est super omnia Deus benedictus in sæcula : quin et illud Joannis : Hic est verus Deus : aliaque ejus generis, ut Christi divinitas, si non plane oppugnata, validissimis certe præsidiis destituta remaneret.

Neque auctori nostro intacta esse poterant prophetarum vaticinia, quippe cum Sociniani, quibus utebatur, adhibeant illa quidem, et interdum tueri velle videantur ; qui enim aliter facere potuissent christianam fidem professi ? faciunt tamen tam jejune, ut tacuisse esset satius : et Faustus quidem Socinus, sectæ dux, ait « in Vetere Testamento esse aliquot loca, in quibus aliquo modo verba fierent de futuro Messia, quæ satis aperte intelligerentur de

414

Jesu Nazareno vere esse dicta, » De Auct. Script. cap. i, sub finem : quo quid est frigidius ? Ab his non abludit nostro aevo quidam ejus sectæ sub Liberii nomine, qui scripserit « semper fuisse promissionem de nescio quo Liberatore, qui hominibus a Deo mittendus esset, » Inst. Theol. part. i, Præf. Ab ejusmodi espectes ut illum nescio quem in Prophetarum testimoniis certo ac liquido agnoscas, nedum asseras Deum, verumque Dei Filium ? Itaque oracula de Christo passim adeo obscura, ambiguaque esse profitentur, ut certæ probationis loco esse non possint ; tantumque absunt ab eo, ut fidem christianam prophetiis niti credant, ut veterem Scripturam christianis hominibus nec lectu necessariam arbitrentur : ita docent post Socinum loco mox citato. His fit ut luculentissima quæque obscurent ; magnificas de Christi divinitate voces amplificatorio Scripturarum stylo imputent ; christianaque mysteria, non in magnis rebus, sed in extraordinariis locutionibus reponant : denique in hebraicis se peritiores videri putent, si christianis interpretationibus anteponant rabbinicas ; quare in Christi miraculis ac resurrectione vim probandi totam collocare solent : non igitur mirum, si iis tantopere delectatus Grotius, idem secutus sit, ac Prophetarum oracula deformaverit in eum modum quem diximus.

Quin illud constiterit Grotianas, quod ad rem nostram attinet, interpretationes cum Crellianis comparanti, illas majorem in partem ab his tanquam a fontibus esse deductae, atque in plerisque Grotium vix esse aliud, quam in pauciora contractum, et studiis humanitatis tanquam phaleris ornatum, sive onustum Crellium.

Neque propterea viro detractum quidquam volumus, cui optimis studiis naviter occupato, atque assidua manu veterum monumenta versanti, multa occurrebant in dies quibus ad catholicas partes inclinaret : qua, in re quantum proficeret, facile animadvertet qui ejus opera, ac præsertim epistolas, ordine perlegerit : primum enim dispulsæ de Romanæ Ecclesiæ idololatria et antichristianismo adversariorum nugæ ; multis argumentis improbata, reformationis obtentu, secessio ; explosi qui affirmarent in communione Romana servari posse neminem ; exagitati mirum in modum qui traditiones Patrum rejicerent, Scripturæ intelligen-

415

tiam ad arbitria sua revocarent. Hæc passim, maxime vero in Append. epist. 607, 610, 618, 622, 638, 647. Quo etiam loco vetera sua objicientibus respondet, « nil mirum videri, si processu ætatis, colloquiis eruditorum, diligenti lectione, factum ei fuerit judicium defæcatius. » Qua coniectura, ducti, plurima eum correcturum fuisse, non temere diximus. Denique eo ventum est, ut ad fratrem intimorum de religione arcanorum conscium multa de Ecclesiæ Romanæ auctoritate et doctrinæ veritate scriberet, nec pigebit referre verba : « Ecclesia Romana non sola catholica est, sed catholicæ præsidet, ut Hieron. ad Damas. ostendit : » ac paucis interjectis : « Reperio autem, inquit, quidquid communiter ab Ecclesia occidentali, quæ romanæ cohæret, recipitur, idem reperiri apud Patres veteres græcos et latinos, quorum communionem retinendam vix quisquam neget. » Unde in sarcienda Ecclesiæ unitate præcipuum illud : Nihil mutare in recepta doctrina, moribus ac regimine.

Hæc igitur perscripsit Appenditis epist. 671, alibi ad eumdem sensum : « Reformationem sine schismate faciendam, ac si qui corrigerent quæ corrigenda viderentur, nihil mutantes de vetere doctrina, nec Sedi Romanæ justam reverentiam negantes, habere quo se apud Deum et bonos judices defendant, » ibid. 613. Quin etiam illud agnovit quod erat maximum, « Christi Ecclesiam episcoporum per manus impositionem successione constare, qui ordo manere debeat ad finem sæculorum, ex Matth., xxviii, 20. » Ex quibus ostendi possit, auctore Cypriano, quantum crimen sit adulterum caput facere, id est ab Ecclesia secedere, atque agnoscere Ecclesias, quæ sensus suos ad apostolos ordinatores referre non possint. Hæc quidem scripsit anno 1643. Pridie vero anni 1645, qui postremus illi vitæ fuit, suadebat amicis Remonstrantibus, si qui cum Corvino in reverentia perstarent antiquitatis, ut constitutis Episcopis a catholico Archiepiscopo ordinatis, initium facerent redeundi ad mores et antiquos et salutares, « quibus, inquit, contemptis, licentia invaluit pro novis opinionibus faciens novas Ecclesias, quæ quid post aliquot annos crediturae sint, nescimus, » ibid. epist. 739. Hæc igitur tam sana, tam ad pacem catholicam conducentia, quem in finem devenerint, nos latet ; id scimus, ta-

416

lem virum, cum talia scriberet, talia suaderet quæ essent gradu proximo ad amplectendam ecclesiasticam unitatem, quaesisse tamen ipsum nescio quas tergiversandi causas (ead. epist. 677), e quibus an se evolverit, in medio relinquimus. Interim annotata ad Scripturas procedebant scatentia erroribus, ac multum Ecclesiæ nocitura : nec annuit Deus ut has elueret maculas ; tam periculosæ sunt, oborta semel luce, fluctuationes et cunctationes ! Neque plura in hunc virum : sufficere enim arbitramur hæc, ut nec illaudatus abeat, nec sine gravissima cautione admittatur. Cæterum hæc monuimus, ut qui ejus prophetica oracula, universasque Scripturas explicandi ratione nimis delectantur, semel noverint quo fonte profecta, et quam inemendata relicta sit ; fidemque christianam suis velut propugnaculis munire potius quam nudare studeant.

IN PSALMUM II. 7.

Dominus dixit ad me : Filius meus es tu : ego hodie genui te. Locus. eximius ac prope singularis in Psalmis, quo Christus vere, naturaliter, proprie, Dei filius asseratur : quem locum diligentius et fusius exponere cogimur, propter mysteria quæ continet, interpretante Paulo ac post cum sanctis Patribus. Et quidem paucis opus est ut probatio valeat, nihilque aliud agendum, quam ut verborum servetur proprietas.Dominus enim dixit ad me : non ad alios, sed ad me proprie, singulariter : Filius meus es tu : tu, inquam, et non alius : ergo unicus, unigenitus, singularis ; quod nusquam ea emphasi dictum de quopiam. Ego hodie genui te : non ergo adscitus, non adoptatus, sed genitus : nec gratia, quod angeli, quod homines ; sed natura filius : quæ tam breviter, tam absolute dicta et in unum contracta et coalita non patiuntur tropos, nec alteri quini unigenito convenire possunt. Quare S. Basilius negat hic generationem tropice aut improprie sumi posse : tantum laborandum et in isto versu, et in illo, Psal. cix, 3 : Ex utero ante luciferum genui te, ut generationem Deo dignam cogitemus : hoc est, ut paulo ante dixerat, impertibilem, individuam, sempiternam, lib. II adv. Eunom. n. 8. etc, n. 24, etc. Gregorius etiam Nyssenus, Basilii frater, ex hoc loco asserit approbasse Paulum, unicum Dei filium non angelicae, sed melioris naturæ esse : Adv. Eun. Orat. 3. Cyrillus quoque Alexandrinus in Thesauro, doctissimo ac maxime theologico opere, assert. xxxv, quod Filius sit genitus ex Patre, et non factus, probat ex his locis, Prov. viii, 25 : Ante omnes colles ego parturiebar : Psal. ii. Do-

417

minus dixit ad me : Filius meus es tu : ego genui te ; et : Ante luciferum genui te. Atque omnino Patres in his vocibus, filius Dei τὸ γνήσιον, τὸ ἲδιον, hoc est genuinitatem, germanitatem, veram denique ac propriam rationem generationis agnoscunt. Omnium antesignanus S. Athanasius non ex comparatione dicit filium majorem archangelis, thronis honoratiorem : « Non, inquit, ita designatur ; sed eum sibi esse proprium et solum declarat Pater, dicens : » Filius meus es tu : et rursum : Hic est filius meus dilectus (Contra Arian. orat. 3, p. 393 ed. Bened. ; nunc orat. 1 Contra Arian. n. 55, 57, 58 et orat. 2, n, 23 et n. 58). Vim autem facit vel maximam in eo verbo, genuit : Paulum secutus scilicet : « Hos, inquit (arianos) confutat Paulus, dicens : Cui angelorum dixit : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? et ad angelos quidem : Qui facit angelos suos spiritus : » unde infert : « Ecce res creatas fieri pronuntiat, et has vocat opera seu facturas ; Filium contra non fieri dicit, sed æternum illum et regem et opificem prædicat, dicens : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi. » Orat. 2, 364. Quæ postrema verba scilicet consona et consentanea facit illi, genuit : cui etiam τὸ æternum et sempiternum inesse docet, dicens : « Ita scilicet Scriptura sacra geniminis et creaturarum discrimen facit, quod genimen sit Filius non ab ullo initio inchoatus, sed sempiternus, » Orat. 3, 428. Itaque apud Athanasium, ut et apud Basilium et Cyrillum Alexandrinum supra laudatos, simul illa copulata ac velut conjugata videas : Eæ utero ante luciferum genui te : et illud : Ego hodie genui te (de Syn. Nic. et Contra Arian. orat. 5). Quorum primum ad æternam generationem pertinere et ipse assidue inculcat, et nos suo loco referemus. Ex quo istud existit secundum Athanasium, illud, hodie, et illud, ante luciferum, ejusdem esse virtutis. Quo necesse est agnoscamus summum theologum in hoc versu, atque omnino in hoc verbo, genuit, vidisse Filii genuinitatem atque inde æternitatem. Jam Chrysostomus, eo quod id nostro versu, hoc nomen, Filius,germanitatem sive genuinitatem significet, infert inde probasse Paulum excellentioris naturæ esse Filium quam angeli : « Nam si, inquit, est filius gratia, non modo non est angelis excellentior, verum etiam est minor : quippe cum etiam justi homines (inferiores licet angelis) vocentur filii : et hoc nomen filius, si non sit genuinus, non potest demonstrare excellentiam. » Hom. II in Ep. ad Hebr. n. 3. Quid est autemgenuinus, nisi vero ex Patre genitus ? id ergo Christo convenit hujus loci auctoritate. Theophylactus vero optime in eadem Apostoli verba, Hebr. i, 5. Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu ; ego hodie genui te ? hæc habet : « Unde, inquit, perspicuum est, quod sit præstantior angelis ex nomine ; nomen enim filius, genuinitatem, sive germanitatem ac proprietatem indicat : hoc est, quod ab ipso sit. Si enim gratia filius, minor est angelis : illud igitur, Ego hodie genui te, nihil aliud significat quam istud, quod sit ab initio, ex quo scilicet est Pater. En ergo simul non modo genuinitas, verum etiam æternitas, in hac voce genuit. » Unde subdit : « Quemadmodum enim, qui est, misit me ad vos, Exod. in, 14, dicitur a præsenti tempore, hoc enim maxime illi com-

418

petit, sic et ipsum, hodie. » Quo nihil est clarius. Atque idem inculcat ad cap. v, 5. Quo loco probat id quod modo diximus, illud ante luciferum et illud hodie, ejusdem esse virtutis : quod enim ait, ante luciferum, æternum significat ; ipsum vero hodie, hoc est, ab initio, ex quo Pater existit.

Ex his liquet quam proprie omnes Davidis voces in veram et æternam generationem concinant : etiam istud : hodie : quod illi Mosis : Qui est : et : Ego sum qui sum, tam apte congruat, ut alterum ex altero liquido deducatur.

Jam ut ad Latinos : notum illud Augustini ad hunc Psalmi locum : « Hodie, quia præsentiam significat, atque in æternitate nec præteritum quidquam est, quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, sed præsens tantum ; quia quidquid æternum est, semper est ; divini Itis accipitur secundum id dictum : Ego hodie genui te, quo sempiternam generationem virtutis et sapientiæ Dei, qui est unigenitus filius, fides sincerissima et catholica prædicat. »

Tantum virum, ut solent Latini, fere omnes secuti sunt tractatores : quos inter Primasius imprimis legi dignus, ad Hebr. i, 5. Neque omitti debet, non sane contemnendus (excepto peculiari quod omnes norunt dogmate) auctor. Commentariorum in Pauli Epistolas apud Ambrosium, cujus hæc verba sunt : « Quod dixit : Filius meus es tu ; ego hodie genui te, aperte manifestat quod idem est de quo ait : Ero ei in patrem, ex ipsa essentia Patris genitus. Ideo præsenti tempore posuit, hodie, quia Deo nihil præteritum aut futurum est, sed semper præsentia cuncta. » Comm. in Ep. ad Hebr. i, 5.

Scio quam multi nunc sint, qui hæc nimis subtilia reputent, ac parum idonea ad exponendas Scripturas et Judæos convincendos. Veram hæc subtilia quæ vocant, ipsa sunt christianorum vera ac certa mysteria. Si enim Christus vere est Filius Dei, si vere est illa, quæ ante omnes colles genita est, Sapientia ; profecto verum et illud quod catholici adversus arianos atque Aetium urgebant, Filium ita esse genitum, ut semper gignatur ;. ut sit ειγεννητός : quod Arius refugiebat, apud Epiphanium, Hæres. 69, 731, hoc est, semper genitus, ac Pater ipse semper generans. Rursus autem hæc si vera sunt, verum et illud, non uno ac certo die, sed quemcumque diem dixeris, eo die Filium et gigni et esse genitum : neque quidquam aptius aut propheta dignius ad hæc non subtilia sed sublimia ac divina exponenda, quam illud hodie ;quo quippe fit, ut Filii semper sit nova, semper vetus nativitas, nusquam imperfecta ac velut in motu, sed semper absoluta perfectaque generatio, atque ipse Filius quotidiano seu potius æterno et immutabili partu semper effusus, semper hodie genitus, neque senescens unquam : denique, ut ait doctissimus juxta ac sanctissimus Isidorus Pelusiotes, « et recens et sempiternus, » lib. I, epist. 323.

Quod autem ad Judæos ; non, si illi carnales sunt et sublimia non capiunt, ideo propheticis dictis sua est adimenda proprietas : imo revincenda ex proprietate verborum, quod ipse fecit Paulus. Etenim de-

419

monstraturus novissimis diebus Deum locutum esse, non jam per servos, sed per ipsum Filium, verum, inquam, et æternum, per quem scilicet et sæcula fecerit, ad hæc, splendorem paternæ gloriæ ac substantiæ characterem, hoc est, naturaliter ac proprie genitum, Hebr. i, 2, 3, angelos quoque, hoc est nobilissimum creaturarum genus, postponit his verbis : Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu ; ego hodie genui te ? vers. 5, quæ, si de filiis ex gratia factis, dicta voluit, profecto falsus est : vulgatum enim in Scripturis eo sensu angelos appellari Dei filios : neque ignorabat Apostolus de angelis dictum : Quis similis Deo inter filios Dei ? Psal. lxxxviii, 7, aut illud apud Jobum, cap. i, 6 ; ii, 1, adstitisse coram Domino Dei filios, hoc est profecto, angelos. Sed his relictis, Paulus aiebat neminem extitisse cui singulariter Deus dixerit : Tu es mihi filius, proprius, unigenitus, adeoque ejusdem naturæ ac substantiæ consors : quo ex capite cætera huic velut fundamento connexa deducit : nempe ut sit adorandus ipse quoque angelis : Deus denique, et creator, et omnium rerum arbiter : quæ omnia ex ejus vera ac propria nativitate derivat.

Neque par est everti Pauli ratiocinium, si illud hodie, ad temporalem quoque ex beata Virgine nativitatem referatur : neque ipse Paulus sibi est contrarius, qui ad resurrectionem Christi transferat, Act. xiii, 33 : Hæc enim quid sunt aliud, quam æternæ illius generationis consecutio, sive, ut ita dicam, progressus et extensio quædam ? Sane cum Spiritus sanctus in Mariam supervenit, ac virtus Altissimi obumbravit ei, nihil aliud egit Pater, quam ut Unigenitum, quem in sinu gerebat, in Mariæ quoque sinum funderet, et novo modo gigneret : unde infert Angelus : Ideoque et quod nascetur eæ te Sanctum, vocabitur Vilius Dei, Luc. i, 35 ; filius utique, non adoptivus, sed proprius, ut totum illud Sanctum, quod est Deus et homo, unus esset ac genuinus Dei filius. Quare et ipse utramque nativitatem suam uno verbo exprimebat, dicens : Exivi a Patre et veni in mundam, Joan. xvi, 28, idem a Patre æternum et ab homine certo tempore ortus atque ad mundum veniens : quem ad locum Hilarius : « Cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit, exitio ejus a Deo (venientis in mundum) absoluta (sive perfecta ac proprie dicta) nativitas est, » lib. IX De Trin. n. 30 : non quod desit quidpiam æternæ nativitati, sed quod eadem manens, ipso ad mundum adventu in hominem quoque atque hominis filium, protendatur. Hæc de nativitate temporali Christi.

De resurrectione vero non aliter dixerim : cum enim ille ipse Dei et hominis Filius est mortuus, eumque Pater ex mortuis suscitavit, non aliud ostendit. nisi illud, impossibile fuisse teneri a morte Dei vivi filium, qui et ipse vita esset, et ad hoc ab æterno natus : quo necesse fuit ut iterum ederetur, et quodammodo gigneretur, hoc est suscitaretur, per eam actionem scilicet, quæ ad verum et proprium filium terminata, æternæ generationis illius quidam progressus esset. Itaque ipse Dei Filius aperte significat per resurrectionis gloriam, nihil a se aliud postulari, quam ut ad originis suæ jura revocetur : Clarifica me

420

tu, Pater, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, Joan. xvii, 5. Hilarius : « Non nova quærit, non aliena desiderat : esse talis, qualis fuerat, postulat, sed precatur id se, quod antea erat, esse : gigni scilicet ad id quod suum fuit, » in Psal. iv, vers. 7, n. 27 : « Quo factum est, ex eodem Hilario, ibid., ut id quod filius hominis est, ad perfectum Dei filium, id est, ad resumendam indulgendamque corpori æternitatis suæ gloriam, per resurrectionis potentiam gigneretur. »

Quare hi sensus omnes in unum coalescunt atque ab uno pendent, efficiturque non modo ex Hilario, sed etiam ex Evangelio, ut Christus verus perfectusque Dei Filius et agnoscatur et sit, eo quod et ab æterno genitus, et ex virgine natus, et a tumulo suscitatus : neque illud genuit, quisquam aut intellexit aut intelligere potuit, nisi de actione vera, qua Christus non adoptivus, sed verus Dei filius, atque ab eo vere genitus ederetur, sive ut esset apud Patrem, sive ut inde prognatus et ex matre et ex sepulcro, ad nativam gloriam vocaretur.

Cum ergo illud hodie, sive Hilarius, sivi alii e Patribus, ad temporalem nativitatem aut ad resurrectionem referunt, haud minus ex hoc versu affirmant, Christum esse verum atque unicum lilium, atque adeo vere et proprie genitum aut eversum ierunt Paulinum illud : « Cui aliquando angelorum dixit : Tu es mihi unicus : tu veri genitus ? » neque ipse Paulus sibi contrarius qui refert illud genuit, et ad veram ab æterno nativitatem, Hebr. i, 8, et ad resurrectionem qua idem Dei filius, uti prædiximus, ad æternam ac nativam gloriam rediit, Actor. xiii, 33.

Quare idem Paulus idem illud Davidicum : Filius meus es tu : ego hodie genui te, ad Christi quoque sacerdotium refert, Hebr. v, 5, ut omnia, quæ de Christi gloria sanciantur, ab hoc uno fonte profluant, quod sit natura ac vera generatione filius, atque inde et mirabili ex Virgine et Spiritu sancto conceptione, et gloriosa resurrectione dignus, ac denique apud homines quoque, et regno et sacerdotio clarus.

Neque aliter intelligendum, quod illa quoque verba : Ego hodie genui te, et in nonnullis olim Evangelii codicibus super Christum baptizatum prolata legerentur, et in ejus baptismum a quibusdam patribus conferantur. Subest enim semper veræ naturalisque generationis intellectus : « Ego, te, inquit, hodie in baptismo quoque genui : » quo sensu dictum est : Ero Deus vester, Levit. xxvi, 12, hoc est, efficiam ut clare pateat me esse verum Israelis Deum : sic : « Hodie, in baptismo quoque genui te, » hoc est, exinde efficiam ut vere genitus, vere filius, uti es, ita dici mereare. Quo loco Augustinus : « Vox illa Patris, inquit, quæ super baptizatum facta est (secundum quosdam codices) Ego hodie genui te : non unum illum temporis diem quo baptizatus est, sed immutabilis æternitatis ostendit, ut illum hominem ad Unigeniti personam pertinere monstraret, » Enchir. ad Laur. cap. xlix. Queis omnibus liquet, quemcumque in modum et ipse Apostolus, et eum secuti Patres, hunc versum flecterent, nusquam tamen imminutam veræ generationis proprietatem ac vim.

Ab hoc igitur versu tota Psalmi ratio pendet, ut quoniam Christus sit

421

verus Dei Filius (vers. 7), ideo cum ad homines venit, sit constitutus a Deo rex super montem Sion, unde Evangelii orta est prædicatio, vers. 6 ; hinc illi ut filio data auctoritas annuntiandi verbi Dei : prædicans præceptum ejus, seu decretum interpretari mavis, eodem versu ; tum velut filio data est hæreditas, totiusque orbis attributa possessio : Postula, inquit, a me, ei dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ, qua voce in Scriptura, ipsa rerum universitas designari solet, vers. 8 : quo etiam factum est, ut et ab initio reges ac principes frustra in Christum coierint, vers. 1, 2, nec impunes abeant, si adversus tantum regem Dei Filium certare porro pergant, vers. 9, 10 ; nulla ut supersit salus regibus, nisi ut Christum agnoscant, et in Christo Deum, vers. 11 et seqq.

Neque propterea abnuerim, quin illæ coitiones adversus Deum et Christum, in Davidem quoque suo modo conferantur, cujus quippe imperium et reges Syriæ ac Moab et Emath et Philistæorum principes, facta velut coitione detrectaverint, II Reg. viii. Sed posteaquam tenuimus versum 7, clare et proprie ad Christum pertinentem, hinc profecto fit, ut reliqui versus ad hunc veluti religati, in christianum sensum non modo facile trahantur, sed etiam ultro ac prodivi lapsu transeant.

Quo etiam tota corruit Judæorum expositio : sic enim aiunt, illud : Filius meus es tu, vers. 7, pendere ab antecedente : Ego autem constitutus sum rex : adeoque illud : Hodie te genui, nihil aliud esse, quam regem te feci, regalem vitam dedi : hæc quidem Judæi et post illos Grotius, ad Psal. ii, 7 ; et Act. xiii, 33. Sed in hanc quoque expositionem valet Pauli argumentatio : Cui angelorum dictum : Filius meus es tu ? Ecce enim tot ac tanti extiterunt reges, tot memorati in Scripturis Deo etiam charissimi, tot ab eo constituti, undique in Juda, in Israele, in Syria : cui autem eorum dixit aliquando : Filius meus es tu : ego hodie genui te ? Ita quemadmodum de angelis, sic etiam de regibus Apostoli ratiocinatione transactum est.

Sane invenimus de principibus, Psal. lxxxi, 6 ; ut itidem de angelis plurali numero, quod filii Dei sint : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes ; sed cui regum dictum sit : Tu singulariter meus es filius atque hodie a me genitus ? ostendant si possunt. Non ergo de Davide dici potuit, nisi induto singularem ac plane divinam Christi personam.

Objiciunt tamen de Davide dictum : Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Psal. lxxxviii, 27, quod quanquam longe abest ab eo : Tu filius meus : ego te genui ; quod veram actionem sonat ; tamen demonstravimus nequaquam convenire Davidi potuisse, nisi in persona Christi ; neque quemquam, aut hominum, aut etiam regum, neque Davidem ipsum, ita unquam orasse visum, ut Deum patrem suum proprie appellaret. Vide quæ diximus ad Eccli. ix, 14. Similis solutio est ad illud de Salomone : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, II Reg. vii, 14 ; Hebr. i, 5 ; atque omnino constat ad singulares istas, neque usquam in Scriptura de reliquis, aut hominibus, aut etiam regibus usurpatas lo-

422

cutiones, Deum nunquam deventurum fuisse, nisi in animo habuisset unicum filium quem David et Salomon figurarent.

Nam illud nihil moror : Et ego primogenitum ponam illum, Psal. lxxxviii, 28 : ex stylo enim Scripturæ nihil designat aliud quam primogeniti honore dignatum : neque in Psal. ii, illud genuit, detorqueri potest in illud vulgatum creavit, feni, cum David dudum creatus ac factus fuisset ; neque in adoptionem, qua non gignitur unicus genuinusque, sed adseritur alienus, ut sæpe diximus ; neque ad exaltationem in regis titulum, quæ generatio nusquam in Scripturis dicta sit. Aut ergo ejus rei exempla proferant, aut verborum proprietati haereant, nec in dicta prophetica alienum quid invehant.

Rogant sano nos vicissim, ut edamus exemplum nostri illius, hodie, quo æternitas designetur, haud æqua comparatione : consueta enim et humana, quale est aliquem regem fieri, vulgaribus verbis exprimenda veniunt. Nihil autem mirum, si singularia ac plane divina singulari modo exprimantur, quo moneantur homines, ne humana aut consueta cogitent : sicut illud : Qui eat ; et : Ego sum qui sum, ut sensu, ita phrasi singulare prorsus, nulloque exemplo editum, cui tamen amne, ac velut innatum esse nostrum illud hodie, nec jam pro adventitio, aut commentitio habendum esse vidimus.

Summa est : neque theologice neque christiane agere eos, qui locum præcipuum de divinitate Christi ut veri et unici filii, non quidem Christo abjudicant : quis enim christianus hoc audeat contra Apostolum ? sed tamen vim argumenti auferunt. Hoc enim adversatur eidem Apostolo, ex eo loco approbanti Christum esse verum et unicum Dei Filium ; atque omnibus Patribus ex eodem loco idem asserentibus, cum adversus Judæos, tum adversus hæreticos. Adimunt autem argumenti vim, qui cum Hugone Grotio hoc tantum dixerint, egregium locum Christo aptari posse, aut aptandum videri, aut etiam dignius aptari ac melius, aliaque proferunt ejusmodi, quæ magis accommodationem, quam certam probationem sapiunt. Qui autem e probatis quoque interpretibus Davidi etiam, suo quodam modo aptant : Filius meus es tu : ego hodie genui te, hoc scilicet sensu : Regalem vitam dedi, te appellavi filium : nullo licet freti Scripturæ exemplo, nullo suffragio Patrum, tamen excusari possunt si verba quidem Psalmi in Christo quidem propria innataque esse. Cæterum Davidi utcumque, imperfecte, improprie accommodari posse sentiunt : nec omnino aliter, interpretante Estio, nisi quatenus David gerebat typum et imaginem Christi : quo remoto, nequaquam tam magnificis titulis fuisset a Deo honoratus, ad Hebr. i, 5. Quæ sane eo pertinent, ut quocumque se flexerint, tamen vi verborum, sive ipsius litteræ, cogatur æquus lector aliquid Davide altius, neque Christo inferius, cogitare.

Nec secus sapuisse Judæos veteres, a nostris demonstratum. Horum testimonia videre est apud illustrissimum atque eruditissimum Petrum Danielem Huetium, Demonst. Evang. prop. vii, n. 14, atque Eduardum Pocockium scriptorem diligentissimum, notis Miscell. ad Mosen Maimon,

423

cap. viii. Nec piget referre verba Rabbi Salomonis Jarchi : « Doctores nostri ad regem Messiam Psalmum hunc referebant : expedit tamen eum referre ad Davidem, prout sonat, et propter Minæos, sive hæreticos, » videlicet christianos : quæ postrema verba in antiquioribus ejusdem Salomonis editionibus reperiuntur. Nunc evoluto egregio loco ac mysteriis pleno, alios facile expedimus.

IN PSALMUM XV. 8.

Providebam Dominum. Ab hoc versu David, hactenus res suas potius persecutus, altiore spiritu assurgit ad Christum : quod est evidentissimum, perpensis singulis verbis, totaque textus serie. Neque est alius locus quem Apostoli magis urserint, et in formam, ut ita dicam, probationis intenderint : ut si huic loco vis argumenti desit, nullus jam quærendus sit ejusmodi, qui probandi virtute polleat. Sic autem incipit, 8 :Providebam Dominum : ex persona Christi versantis inter mortuos : in conspectu meo semper : qui a me nunquam abstitit, nec reliquit me solum, Joan. viii, 29, quoniam a dextris est mihi, ne (tantis cruciatibus, suppliciis, ipsaque etiam morte) commovear : 9. Propter hoc lætatum est cor meum : quod est ejus qui proposito sibi gaudio (proximæ resurrectionis) sustinuit crucem (tam infamis supplicii)confusione contempta, Hebr. xii, 2, et exultavit lingua mea ; solutis scilicet, teste Petro, doloribus inferni, sive mortis ipsius, Act. ii, 24. Et omissis jam vocibus crucem spectantibus : Tristis est anima mea usque ad mortem, Matth. xxvi, 38, aliisque ejus generis : Insuper et caro mea requiescet in spe, Hebr. et caro mea habitabit confidenter : habitavit, secundum Hieronymum ; confidenter vero, in fiducia, quod idem est atque in spe : caro autem mea, id est corpus meum : etsi enim generatim omnis caro totum hominem significat, non tamen inveneris, carnem meam, seu carnem alicujus pro tota persona sumptam. Corpus ergo meum habitabit ; quod etiam pro homine quiescente in silentio, hoc est, in sepulcro, habes Psal. xciii, 17, in his verbis videlicet : Propemodum habitasset in sepulcro anima mea,Hebr. In silentio ; sed omnes sic intelligunt : Cessassem in sepulcro, morte extinctus essem. Confidenter autem, in spe, futuræ resurrectionis scilicet. Unde sequitur, vers. 10 : Quoniam non derelinques animam meam in inferno : sive ipsam animam in illo inferno loco, quo piorum animæ tenebantur ; sive ut Hebræus magis sonat, animam meam, meipsum, noto hebraismo : vel etiam, corpus meum : quo sensu dictum est : Ferrum pertransiit animam ejus, id est corpus ejus, Psal. civ, 18 : imo corpus meum, seu meipsum mortuum, ut habes Levit. xix, 28 : Super anima non incide !is carnes vestras, Chald.super mortuo ; quod etiam Vulgata retinuit. Item Levit. xxi, 1 : In anima ne contaminet se sacerdos, id est, ne corpus mortuum tangat, ne intersit funeribus ; quod Vulgata vertit : Ne contaminetur sacerdos in mortibus. Non ergo relinques animam

424

meam, meipsum mortuum, in inferno, in sepulcro, ut vulgo apud Hebræos : nec dicit : Cavebis ne in sepulcrum incidam, sed : Non derelinques, tanquam in eo jacentem ; ex quo illud eveniet : Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem. Vigilanter de Christo, non vidit corruptionem : vidit enim foveam, seu sepulcrum, in quo tamen non est relictus ; corruptionem vero non vidit. Quam autem consequenter : non est relictus in sepulcro, unde corruptionem nescit, nec ea vel levissimo tangitur. Sane illam vocem Schachat, quam vertunt corruptionem, non est dubium in Hebræo sæpe sumi pro fovea ; neque tamen absolute dicendum est hoc verbo significari foveam ; quin potius hæc vox nativa intelligentia corruptionem sonat ; unde etiam Aquila, ex S. Hieronymi et omnium sententia, maxime, hærens litteræ, et significationum fontes scrutari solitus, ad Psal. vii, 16 : Incidit in foveam quam fecit : quo loco omnes ponunt foveam : ipse corruptionem : eo quod ea nativa sit et maximo propria hujus vocis significatio. Itaque in versu quem tractamus, non modo Septuaginta Interpretes, sed etiam Chaldæus corruptionem vertunt : Schechiouta, a radice Schachat, corruptio ; ut, si David corruptionem significare voluisset, non alio aptiore vocabulo uteretur : a qua versione hic si Aquila aut alii recessissent, christiani interpretes, in his varietatibus referendis diligentissimi, non id prætermissuri fuisse viderentur. Hinc ergo firmatur, Septuaginta versionem habitam fuisse pro germanissima ; unde etiam Petrus, Act. ii, 27, 29, 31, et Paulus, Act. xiii, 35, 36, in sermone populari hanc vocem corruptio, maxime urgent, ut quæ populi animum vel maxime afficeret. Hunc ergo figunt sensum veluti certum ac proprium et toti contextui maxime cohærentem. Cui id erat proximum, ut David statim subderet : Notas mihi fecisti vias vitæ, non quam retinerem, sed ad quam rediturus essem, tuaque in æternum gloria potiturus, quemadmodum dicit : Adimplebis me lætitia cum vultu tuo, etc. Vide autem dictorum seriem : corpus quiescet in spe, non relinquetur in sepulcro, corruptionem nesciet, reviviscet : quæ gradatim, ac per αύξτίσιν dicta, mirum in modum veram ex mortuis resurrectionem inculcant.

Hæc ergo qui perpendent, liquido perspiciet selectas esse a Davide voces, quæ non hominem vivum e periculo mortis eximerent, sed quæ mortuum et jacentem ex ipso sepulcro excitarent : neque ullum e Scriptura exemplum afferunt, quo illud : Non derelinques in sepulcro, aliaque ejusdem virtutis a Davide prolata, ab eo quem præferunt sensu, abstrahantur. Unde etiam apostoli hoc loco et his verbis confidentissime utuntur ad confundendos Judæos ; quibus verbis, si affinxeris Grotii et aliorum glossas, tanquam ex Davidis nomine : « Præservabor a morte, non introibo sepulcrum, ostendes mihi viam qua liberer a mortis periculis, » non modo frigebit oratio, verum etiam solvetur Scriptura, apostolorum corruet disputatio, atque efficietur illud, ut Judæi Petri et Pauli prædicatione victi, inani argumento cessisse videantur. Confirmatur ex illo Petri in eodem sermone : cum adhibito Davidis loco : Sede a dextris meis, sic urgeret : non enim David

425

ascendit in cœlum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, etc. Act. ii, 34, 33. Ad quem locum ipse Grotius : David in sepulcrum descendit, non autem evectus est in cœlum ut Elias : quare verba Psalmi ex (secundum Hebræos, in Vulgata cix), in ipsum congruere non possunt. Qua forma Petrus Paulusque probant Psalmi xv locum in ipsum Davidem cadere non posse : cujus quippe Psalmi verba mutuo se juvant ad designandum resurgentem Christum ; ut si etiam singula in alium sensum per vim contorqueri possent, tamen simul juncta ab æquo lectore extorqueant ut Christum resurgentem agnoscat, ipsaque vox schachat ad corruptionis sensum, et innata virtute sua, et totius contextus vi determinari debeat. Huc accedit persona Davidis, cui, ut Christi parenti, imprimis congruebat, ut Christi sibi promissi nomine loqueretur ; quod etiam Petrus vehementer inculcat, Act. ii, 29, 30, 31, ut profecto qui Petri et Pauli argumentationem diluere aggressi sunt, ac vim litteræ infringunt, non modo in tantorum apostolorum auctoritatem, verum etiam in ipsius textus veritatem pugnent.

Cæterum et illud confidentissime addiderim, ambiguas has et lubricas interpretationes nemini ex antiquis notas, unumque omnino extitisse Theodorum Mopsuestenum qui hunc Prophetæ locum de Christo ex eventu acceptum esse docuerit ; cum per se ad alium quoque sensum pertineret ; quem in morem cætera vaticinia deformabat : quod in Synodo V, collat. iv, omnes concilii Patres non modo condemnarunt, verum etiam horruerunt. Huic autem opponimus Patres universos, imprimis vero Athanasium a quo hic locus egregie pertractatus, Cont. Arian., orat. 3, nunc. orat. 1, n. 61 et orat. 2, n. 16. Edit. Bened.

IN PSALMUM XLIV. 7.

Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi. Et hic locus ex eis est, in quibus David apertissime a persona creata, puta Salomonis, hic ad ipsum Christum, eumque Deum evehitur. Sic autem habet Hebræus : 7.Thronus tuus, Deus (Elohim), in sæculum sæculi : sceptrum æquitatis, sceptrum regni tui. 8. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus (Elohim Eloheca), oleo lætitiæ, præ consortibus sive participibus tuis : præ illis, scilicet, qui Christi gerunt nomen. Consonat Hieronymus in interpretatione Psalm. et Epist. 140, ad Principiam virginem, de hoc Psalmo quo etiam loco notat ad versum 8 : Unxit te Deus, vertendum vocandi casu atque ita vertisse Aquilam ; Unxit te, ô Deus, Deus tuus, quod est apud eumdem Aquilam, Θεέ Dee, si latina lingua reciperet : ita etiam vertit Eusebius, lib. V Demonstrat. Evang. ad Psal. xliv, libro vero IV, non modo ex Hebræo sic exponendum docet : Sedes tua, ô Deus,  Θεέ : et unxit te, ô Deus : similiter, Θεέ : verum Aquilam, « accuratissimum, inquit, interpretem, ita

426

etiam vertisse : unde infert hanc veram et nativam esse vim phraseos hebraicæ : quin etiam illud, Θεέ, subintelligendum esse hic : Dilexisti justitiam, ita ut Deus unctus alia persona sit ab ungente, et utraque Dei nomine æque appelletur ; unde etiam eliditur commentum illud recentium Judæorum, tam contortum, tam alienum ab hoc loco : sedes tua est Dei, sive ipsa Dei sedes ; contra quod plerique omnes, et ipse Aquila, nativo sensu verterit. Quod autem Septuaginta interpretati sunt, ὁ Θες, non inusitatum Græcis, Septuaginta autem Interpretibus familiarissimum pro vocativo poni, Psal. cxxxviii, 17 : Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; Septuaginta ὁ Θες ; Cant. vi, 12 : Revertere Sunamitis : πίστρεφε, Συναμίτης ; et alibi passim ; unde Apoc. xviii, 4 : Exite de Babylone, populus meus. :  λας μο : quin etiam Matth. i, 20 : Joseph, fili David : in Græco, ις. filius. Plura requirere superfluæ curiositatis esset. Jam ita constituta vera interpretatione textus, perspicuum est eum, ad quem David sermonem dirigit, eum scilicet qui unctus est, tam esse et vocari Deum, atque eum a quo unctus est ; procul dubio igitur verum et perfectum Deum.

Quod autem quidam cum Crellio ad Hebr. i, 8, aliisque ejusdem notæ, sic interpretantur, ut illud, Elohim, ô Deus, quod significare etiam potest principem ac potentem, ea intelligentia ad regem ipsum Salomonem referatur, et in Ecclesia inauditum et per se absurdum ; cum David non aliter Deum ipsum appellaverit, quam eum ad quem sermo dirigitur ; nec ratio textus sinat statim variare intelligentiam ; neque aliquod afferatur, aut afferri possit hujus, in vocum significatione, tam repentinae mutationis exemplum.

Jam illud certum est vocem, Elohim, cum significat judices, construi cum plurali : Ego dixi : Dii estis ; atque ad verbum ; vos Dii, Elohim. Psal. lxxxi, 6. Unde etiam sequitur : Filii Excelsi omnes, et : Sicut Imminet moriemini, vers. 7. Quod pari modo fit, ubi de falsis diis agitur : Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt, etc. Exod. xxxii, 4, et alibi passim. Valet etiam regula de angelis, si de eis interpretari placet illud Psal. xcvi, 7 : Adorate eum, omnes angeli ejus. Hebr. incurvate vos ei, omnes dii : Elohim. Cum autem vox illa Elohim, pro vero ac summo Deo ponitur, cum singulari construitur ; ut in ipso Genesis initio, quo nihil est Deo magis proprium : In principio creavit, (bara, in singulari) Deus, Elohim, Gen. i, 1 ; atque ita ubique reperias. In nostro autem versu illud, ô Deus, Elohim, construitur cum singulari, thronus tuus, ô Deus : est igitur ille ad quem sermo dirigitur, ex ipsa consuetudine sermonis hebraici, verus et summus Deus.

Hinc illud ab omnibus interpretibus græcis latinisque observatum, ut quoties vox illa, Elohim, verum ac summum Deum significat, singulari numero efferatur, vertaturque absolute non Dii, sed Deus ; de angelis vero aut de principibus ; aut de falsis diis, aliter. Unde etiam apud Patres illa quæ veteres æque ac recentiores hæreticos confodiat antiquissima regula ab omnium vetustissimo Irenæo memorata ; ubi Deusdefinitive, proprio, singulariter, ac singulari numero, et absolute,

427

dicitur, non alium nominari, quam verum ac summum Deum, quod apostoli ubique observaverint, lib. III, Cont. hæres., 6, 7, 16 ; neque ullum usquam diversæ locutionis exemplum. Quam etiam regulam adhibere visus est adversus arianos Athanasius in Ep. de Dec. Nic. syn. et alibi sæpissime.

Qui autem objiciunt dictum illud ad Moysen : Ego te constitui Deum Pharaonis (Elohim) tanquam hic illa vox judicem sonet, Exod. vii, 1, adeo non evertunt regulam, ut potius firment : primum enim non absolute Deus dicitur ; sed : Ego te constitui Deum Pharaonis : deinde et illam vocem, Elohim, pro vero Deo poni testantur sequentia : Et Aaron, frater tuus erit propheta tuus ; non enim judicibus, sed Deo, prophetæ tribuuntur ; eratque consentaneum ut Moyses adversus Pharaonem Dei auctoritatem ac veluti personam indutus, prophetam haberet suum ad clariorem divinæ potestatis in eum repræsentatæ intelligentiam.

Stet ergo illud invictum Thronus tuus, Deus, de vero dici Deo ; neque Salomoni quantumvis excelso principi, aptari potuisse. Nec ipse Grotius eo trahere ausus, repugnante Scripturarum stylo : « Hoc nomen, inquit, Elohim, pluribus sive angelis, sive judicibus dari solet ; at cum uni tribuitur, Deo soli convenit, » ad Hebr. i, 8. Rectissime : sed tamen sic eludit : « Sensus est : Deus ipse est sedes tua perpetua, id est, si Salomonem respicimus, Deus te semper in regno sustentabit ; si verò Christum, Deus ipse te sustentabit in regno nunquam defecturo, » ibid. Quem sensum cum et nullo exemplo fulciat, et adversus Apostolum nullo auctore, nullo argumento fingat, non est cur studiosius refellamus : unum illud constiterit, non de alio, quam de vero Deo dici potuisse : Sedes tua, Deus : de Christo autem dictum et ipsa res clamat, et Apostolus docet ; est ergo Christus verus ille Deus a Davide invocatus. Consentiunt Patres una voce omnes ; neque quisquam illorum hunc locum aliter adhibuit, quam ut in eo Christus, isque verus Deus, neque alius, et adversus Judæos et adversus hæreticos probaretur, neque ullus superesset judaicis effugiis locus.

Memorandum illud Origenis, lib. I contra Cels. : « Considera, inquit, quod Deum alloquens Propheta, cujus sedes est in sæculum sæculi, et virga directionis, virga regni ejus, hunc Deum, ait unctum a Deo qui sit ipsius Deus, » et continuo : « Hoc loco memini me vehementer urgere Judæum qui sapiens habebatur apud suos ; a quo cum se explicare non posset, respondit sicut decebat Judæum ; aiebat ad universitatis Deum dictum esse illud : Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi : virga directionis, virga regni tui ; ad Christum vero illud : Dilexisti justitiam, etc. » Ex quibus constat nec ipsos Judæos in illo : Sedes tua, Deus. quidquam suspicatos, præter ipsum Deum ; quo etiam cogebantur statim variare personam manifesto ludibrio, ne Christum Deum facerent ; quo sane argumento victos esse eos ostendit Origenes ; at nunc christiani solutiones subministrant, et eruditiores se videri putant, si Judæos juvent.

Sane jam vidimus Theodorum Mopsuestenum de vaticiniis ludere

428

solitum ; sed tamen hunc locum quo Christus diceretur absoluto Deus, ineluctabilem, nec homini ullo modo tribuendum agnoscens, Christo reservavit, referente Facundo, lib. IX, cap. i. E recentioribus, Cornelium Jansenium Gandavensem appellamus, qui vaticinia de Christo oblique et indirecte, nec satis proprie, ut ipse loquitur, in Salomonem ac Davidem trahere amans, ultro tamen fateatur pleraque hujus Psalmi Salomoni congruere non posse, ut quod is de quo fit mentio, dicatur Deus, in argumento hujus Psalmi. Genebrardus vero ipso statim initio : Impii ut Genevenses, de Salomone hunc Psalmum exponunt ; cum profecto Genevenses in Christum quoque congruere non negent ; quanto magis impios diceret, qui locum insignem de divinitate Christi cum Salomone communicatum vellent ?

IN PSALMUM L. 7.

Ecce enim in iniquitatibus : Hebr. Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccato peperit me mater mea : sic Hieronymus. Alii : fovit, calefecit, sive, ut alii : De me fota, calefacta, ad me progenerandum incaluit : eodem ubique sensu, Septuaginta, ἐκίσσησε, concepit : pro quo Theodotio apud Theodoretum, ἐκύησε, quod vertunt, utero gestavit : versio qua usus est S. Augustinus : In utero aluit me mater mea. Mira ubique verborum simplicitas atque ingenuitas ad litteræ proprietatem adigens : atque adeo, ut veram conceptionem, ita verum peccatum inducens. Unde Origenes alioquin ad arcana et remota, atque omnino ad tropologias verti solitus, quoties hunc locum adhibet, adhibet autem sæpissime, semper hæret litteræ : « Audi, inquit, David dicentem : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea, ostendens quod quæcumque anima in carne nascitur, iniquitatis et peccati sorde polluitur. » Quod firmat, ex eo quod, « cum baptisma Ecclesiæ in remissionem peccatorum detur, secundum Ecclesiæ observantiam, etiam parvulis detur ; cum utique si nihil esset in parvulis quod ad remissionem deberet et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur, » Hom. viii in Levit. n. 3. Et in Matth. tract. ix, memorat nativitatis nostræ carnalis mysterium secundum quod ait David, in persona omnium nascentium ex carne et sanguine, « quoniam in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea. Non ipse Augustinus luculentius dixit, jam excitata Ecclesia adversus pelagianos ; ejus enim verba sunt in hunc versum : « Suscepit personam generis humani David, ... et originem iniquitatis advertit : » quod Origenes dixerat : addit ejus exemplo de baptismo parvulorum in peccatorum remissionem quorum nihil Origenes prætermisit.

Ac ne quis putaverit hanc labem animarum secundum Origenis sententiam imputari vitæ quam antea alio in corpore gesserint : idem Origenes perspicuo ad Adami prævaricationem refert id quod de se ait

429

David : Ecce in iniquitatibus conceptus sum ; ad vitam præcedentem, nusquam. Vide Epist, ad Rom., cap. vi, lib. V. Quo etiam loco confutat eos qui recurrunt ad migrationem animarum et ad ea « quæ in alio corpore posita anima deliquerit, » p. 344, 352, 353. His consona docet, lib. IV et VII contra Celsum. Atque illud generis humani commune maledictum ab Adamo repetit, nec ad anteactam vitam referri sinit. Stat ergo Origenis interpretatio ex veris Ecclesiæ dogmatibus : quidquid alibi ex suo, licet non eam in rem, addiderit.

Hinc sequitur de nostro versiculo auctore Augustino Catena Patrum, quam perrumpere nefas. Nec pigebit referre notissimos locos, quibus in hoc versu a Patrum coryphæis agnitum esse constet originale peccatum. Hilarius in illud Psal. cxviii : Vivet anima mea et laudabit te. « Vivere se, inquit, in hac vita non reputat, quippe qui dixerit : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum. » Gregorius Nazianzeno, eodem Augustino referente : « Per hunc (Christum) primæ nativitatis maculæ purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostræ. » Quod et aliis locis congruit ab eodem Augustino laudatis contra Jul., lib. I, cap. 5, n. 15. Ambrosius hic (Apolog. David., cap. ii, n. 56) : « Adjunxit confessionem iniquitatis suæ, et in perpetua sæcula toto canendam orbe, transmisit. Ecce, inquit, in iniquitatibus, etc, antequam nascimur, maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam ; in iniquitate concipimur. » Et iterum : « Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habet lectum, dicente David : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. » Amb. in Psal. i ; nunc de Pœnit., lib. I, cap. iii, n. 13. Nec ab aliis deficit Chrysostomus in hunc versum : « Antiquitus, inquit, ab initio naturæ peccatum invaluit ; siquidem divini mandati transgressio Evæ conceptionem antecessit... Hoc igitur dicere vult : Peccatum quod generis nostri principes superavit, viam quamdam et semitam per sobolem sibi fecit. » Quo ex capite deducit effecta peccati, et peccatorum fontem concupiscentiam. Accedit Hieronymus, ex hoc loco firmans neminem immunem esse peccati : adv. Ctesiph. Hoc excipit Augustinus, quem chorus sequitur interpretum. Ac fidenter dixerim neminem Patrum, neminem theologorum illustrium ab ea intelligentia recessisse.

Ex antiquioribus Clementem Alexandrinum proferunt, qui dixerit : « Si David in iniquitate conceptus est, non tamen ipse in peccato : » Strom., lib. III. En unum quem opponant omnibus : nec interim advertunt, quo sensu dixerit infantem non peccare : hoc enim, vel ipso Clemente interprete, libr. IV didicissent : ubi postquam illud edixit : « Nihil peccasse infantem : » ne in pravum sensum traherent, continuo subdit : « nihil peccasse actualiter : nihil peccasse in semetipso. » Sic dicti solutionem inveneris, et plenam Patrum omnium, nemine discrepante, consonantiam.

His adde fidei analogiam, quæ vera est regula intelligendæ Scrip-

430

turæ : Si enim nullum est originale peccatum, sano David nihil de eo dixerit ; sin autem certa fide creditur, quæ audacia est nolle malum a Davide agnitum convenientissimo loco, cum nihil magis congruat peccata lugenti, quam ut ad peccandi recurrat originem ? His igitur fit ut ad sensum litteralem adigamur, primum verborum simplicitate ; tum magistrorum Ecclesiæ consensu ; denique, quod est maximum, fidei analogia : ut his adversari, nihil aliud sit, quam aperte contemnere regulam ecclesiasticam, ac detrahere fidei peccati originalis.

Neque est quod respondeant satis superesse locorum Scripturæ, quibus demonstretur. Primum enim certum est in Vetere Testamento hunc unum esse vel validissimum, quo etiam Judæi convincantur ; deinde, qui hunc locum tam clarum, tam a Patribus ac theologis inculcatum, eludi posse dixerit, pari jure invadet in reliquos. Revera enim videmus non deesse qui eludant illud apostolicum : In quo omnes peccaverunt,pariter responsuri alios esse locos quibus antiqua muniatur fides : qua perversissima methodo nihil aliud agitur, nisi ut omnia fidei firmamenta singillatim expugnata, concidant.

Quos tam gravia momenta non movent, videamus quam frivolis nitantur. Prodeat sano Grotius : In iniquitatibus conceptus sum : sensus est, non nunc tantum, sed et a pueritia mea sæpius peccavi. Est enim loquendi genus περολικν (superjectivum), ut ostendit collatio locorum, Job. xxxi, 18, quo scribitur : Ab infantia mea crevit merum miseratio, et de utero matris meæ egressu est mecum, Psal. xxi, 10, 11 ; xvii, 4 ; lxx, 5, 6 ; Isa. xlviii, 8, quibus ia locis legitur : peccatores errasse ab utero, esse ab utero transgressores, pios quoque eæ utero Deo protectore uti. Quæ omnia hyperbolica dicta esse contendit, socinianis auctoribus, insecutis quibusdam novitiis tractatoribus, qui viri sententiis delectentur.

Ejusmodi hyperbolas antiqui pelagiani jactabant in his verbis quibus Philistæi : semen ab initio maledictum, quorum naturalis esset malitia, vocabantur ; atque his eludebant originale peccatum, ut nunc faciunt.

Sed qui his vinci se sinunt, advertere debuissent perpetuam ac perversissimam novatorum. methodum. Tropis abundat Scriptura : ergo tropicum est illud : Hoc est corpus meum. Dii aliquando dicuntur improprie : ergo nec illud est proprium -. Deus erat Verbum. Mors, peccacatum, alia quæ personæ non sunt, personam in Scripturis induunt : ruit ergo totum illud, quod de persona Spiritus sancti ubique reperitur. Sic isti : Hyperbolicum est illud : Peccatores erraverunt, ab utero : ergo et istud, tam studiose inculcatum, tam propriis verbis : Ecce ego in iniquitate conceptus sum. Quæ ratio si valet, neque est perscrutandum quid cuique loco conveniat ; nempe id supererit, ut nihil sincerum ac verum ex Scriptura eliquari possit : quo etiam collimant harum interpretationum auctores.

Ergo id præstruimus : non ejusdem virtutis esse illud : Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa, Psal. lviii, 4, atque istud : Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccato concepit me

431

mater : ubi inculcata omnia selectaque, quæ ad proprietatem inducant : peccatum, iniquitas, conceptio, matris operatio, omnia denique quæ ad ingenerandum peccatum vel maxime faciant. Jam persona Davidis non erat ex impiorum genere propagata, non denique innutrita vitiis, prava inter exempla et instituta ; sed ex gente sancta, atque a parentibus Dei timorem doctis, pueroque insidiantibus : nec necesse habuit connumerare se iis qui ab infantia pessime educati, ab ipso velut utero erraverint. Denique conferamus locos : Etenim in corde iniquitatem operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant : alienati sunt peccatores a vulva : erraverunt ab utero : locuti sunt falsa : furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suus : aliaque in hunc morem, quæ ad invehendi vehementiam, atque ad amplificatorium genus manifeste pertineant : illa vero Davidis pœnitentis, quam simplicia ! Miserere mei, Deus : dele iniquitatem meam : amplius lava me ab iniquitate : munda me a peccato : quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. En ubique iniquitas, ubique peccatum, innato ac vero sensu : quibus statim ad illud devenit ejusdem simplicitatis : Ecce in iniquitate conceptus sum., et in peccato concepit me mater mea : ubi nihil aliud agit, quam ut agnito peccato, agnita iniquitate, ex antecedentibus ; hic jam ad peccati et iniquitatis redeat originem : quæ quam simplicia, quam vera sint, quam ab hyperbolico genere abhorreant, qui non per se sapit, eum ego nihil sapere affirmaverim.

Sunt tamen clariora quæ respondeam, nempe illud : commemoratos locos, nihil ad hyperbolen pertinere. Sumamus enim primum quæ in bonam partem dicta sint : In te confirmatus sum ex utero : (a te sustentatus : tibi creditus : ) De ventre matris meæ tu es protector meus, Psal. lxx. Non hæc hyperbole, sed mera est veritas, cujus generis est etiam illud : Tu es qui extraxisti me de ventre : spes mea ab uberibus matris meæ : in te projectus sum ex utero : de ventre matris meæ Deus meus es tu : Psal. xxi, 10, 11. Quorum sensus est, Deum unum esse, qui cum homines quosvis educat in lucem, tum dilectis suis singulari studio invigilet : quo quid est verius et ab omni hyperbole remotius ? ut profecto mirum sit viros dictos, nec ista vidisse quæ ultro se ingerant, et tam levibus de causis in antiquam firmissimam iidem, quasi manu facta conjurasse. An forte urgebunt istud : Spes mea ab uberibus matris meæ ; tanquam necesse sit vere ac proprie sperasse Davidem ? non autem ipse expresserit ab ubere matris, Deum esse spem suam, præsidium suum, ac sperandi causam ; a quo etiam creaturæ inanimes conserventur, quem expectent, in quem suo modo sperent : quo sensu etiam Paulus commendat expectationem, ac spem universæ creaturæ suspirantis in Deum et parturientis electos : Rom. viii. Nec alio sensu Moses promissam Israeli terram eam esse dicit, quæ de cælo exi edet pluvia !', quam Dominus Deus seu. per invisat, Deut. xi, 11, 12. Denique ipse David : Omnia a te expectant, Psal. ciii, 27, nempe ut intelligamus animata et inanima æque indigere altore et parente Deo, idque ab ipso,

432

utero ab ipsis initiis : quo nihil est ad litteram certius et evidentius.

Jam illud sancti Job : Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum : quam sit verum, neque ad exaggerationem dictum, S. Augustinus, si legere dignarentur, docuisset his verbis : « Ubi autem sanctus Job affectum misericordiæ de utero matris secum, sicut commemoras, egressum confirmat : et eum putas, ut eumdem affectum multum commendaret, hoc dixisse, non quod ita esset : cur non, quæso te, annuimus esse quosdam natura misericordes, si natura quosdam non negamus excordes (stolidos, fatuos) ? Sunt enim, inquit, nonnulla congenita, quæ in ætate qua usus incipit, esse rationis, sicut ipsa ratio incipiunt apparere. » Op. imp. cont. Jul. lib. IV, cap. 129. En nostrorum ratiunculæ a Juliano Pelagiano pridem allatæ, et a S. Augustino confutatæ.

De illo autem semine, quod est ab initio maledictum, ejusque naturali malitia, idem Augustinus ostendit : illud : Ab initio, inde primitus deducendum, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum : « Atque hinc commemoratur, inquit, Chananææ gentis malitia naturalis, cui præter generis humani commune contagium, accesserat aliquid amplius ex maledictione prophetica. » Cujus rei radicem explicat per insita seminibus naturalia jura propaginis ; ex quibus id fiat, ut peccatum originale sit quibusdam magis noxium, per diversa semina scilicet aggravatum ; atque hinc sit quarumdam gentium, puta Chananææ singulare maledictum, ac major malitia naturalis ; eo quod cum primo illo Adami maledicto semine, aliorum quoque ex eo decurrentium venena confluant. Quæ nos quidem, ut oportuit, in pauca contrahimus ; sed ipse Augustinus luculenter evolvit, ejusdem Op. imperfec. lib. III, 11 ; IV, 126, 128, 133 ; VI, 22. Unde concludit, quod non propter exaggerationem, neque propter imitationem, sed propter generationem dicta est eorum malitia naturalis, et ipsi semen maledictum ab initio : lib. IV, 130.

Quod si ex Scriptura constat, quasdam esse gentes præter commune maledictum, singulari titulo maledictas ; quid vetat quominus sint et aliquæ familiæ, aliqui denique homines singulares, quorum cum major sit illa ab Adam insista, sed aliis causis aggravata malitia naturalis, ideo peculiari titulo alienati ab utero judicentur ; ut nec illa locutio ad exaggerationem pertineat, sed veram illam quam Augustinus asseruit, ad peccatum originale explicet accessionem.

Satis ergo constat pridem ab Augustino solutos adversariorum nodos. Qui autem his omissis quæ catholicæ fidei repugnent, referunt verba Davidis ad insitam peccandi proclivitatem, si, cum eodem Augustino aliisque antiquioribus, confiteri velint proclivitatem eam ; hoc est concupiscentiam, illud ipsum esse cui peccati reatus hæreat ; illi, quod optamus, veritate victi, errorem exuent. Vide Augustinum Oper. perf. contr. Jul. passim : Oper. vero imperf. lib. I et II, cap. lxxi.

 

433

IN PSALMUM CIX. 1.

Dixit Dominus (Jehova) Domino meo (Ladoni) vulgari vocabulo, tanquam hero, tanquam regi. Sed rerum consecutio facit, ut sublimiore sensu intelligi oporteat, atque omnino de eo qui et ipse sit Deus ; cum præsertim vers. 5, hujus ipsius Psalmi, Deus ipse hac voce appelletur : Dominus a dextris tuis : Hebr. Adonai : unde Christus : David ergo Dominum illum vocat ; et quomodo filius ejus est ? Luc. xx, 44. Præclaro Chrysostomus adversus Judæos, v. « Non dicit hoc Esaias, non Ieremias, nec quisquam alius privatæ conditionis, sed ipse rex : (addiderim ipse David parens ) ut intelligeres eum, qui loquitur, ejus esse dignitatis, qui non hominem, Dominum suum appellare possit, sed Deum solum : Sede a dextris meis : » præcipuo honoris loco, ad ipsum Dei solium, in cœlis ipsis scilicet : quod ille apud Isaiam xiv, 13, 14, perverse imitatus dicebat : In cœlum conscendam : super astra Dei exaltabo solium meum : similis ero Altissimo. Quod ergo ille sibi per jactantiam, id Deus Christo vere tribuit. Unde Petrus :Non enim David ascendit in cœlum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis. Act. ii, 34. Non sibi constat Grotius qui victus hoc loco, in Acta sic habet, ut supra retulimus : David non est evectus in cœlum : quare verba Psalmi cix, in ipsum congruere non possunt. At in Psalmum ipsum alio flexit : Sede a dextris meis : securus esto fiducia mei auxilii ; qui sensus nihil habet humana conditione altius : cum tamen nullum proferat hujus locutionis exemplum ; imo Scripturæ, cum aliquem tutum præstare volunt, non eum in dextris Dei, sed Deum a dextris ejus collucent : hic vers. v : Dominus a dextris tuis. Psal. xv, 8 : A dextris est mihi, ne commovear. Neque ullus interpretum etiam Judæorum, illud Sede, et illud a dextris, ad aliud quam ad honorificentiam retulit.

3. Tecum principium : tecum est principatus sive imperium : tibi innatum est ac proprium, ut regnes, quemadmodum ad hunc locum diximus in Psalmorum notis. Neque refugimus illud ex hebræo ab Hieronymo quoque agnitum : populi tui spontanei, seu prompte obsequentes. In die virtutis, sive fortitudinis (exerendæ in hostes) ut vertit Hieronymus : sive etiam exercitus (expediti ad prælium). Vide etiam notas nostras, ut et in illud quoque : In splendoribus sanctorum : ex utero ante luciferum genui te. Hunc locum Patres omnes, et catholici omnes melioris notæ ad æternum ac divinum Christi ortum referunt. Justinus imprimis adv. Tryph., n. 32, ex hoc loco infert cecinisse Davidem Christum, ante solem et lunam ex utero gigni oportere : eamque vim esse hujus dicti, ut idem sit primogenitus creaturarum omnium, hoc est ex eodem Justino, vere et ab æterno Deus : et simul ex virgine genitus, pag. 302, 310, 311, 353. Athanasius, contra Arian. (orat. v, p. 338, nunc orat. iv, n. 24), hunc locum confert cum illo, ego hodie

434

genui te, Psal. ii, 7, et cum illo : Ante omnes colles genuit me, Prov. viii, 25, quibus probat Christi ortum ante sæcula ; atque illud ex utero ita interpretatur. Ex me ipso genui te, antequam in carne appareres, pag. 542. Hæc passim inculcat, et post illum summi theologi, Basilius, Cyrillus Alexandrinus, supra jam laudati (ad Psal. ii), denique Patres omnes infinitis locis, totaque Ecclesia ; nec pigebit exscribere præclara verba ejus commentarii, quem Hieronymi nomine Augustinus commendavit : « Hic vero de utero generavit : Ex utero, hoc est de sua natura, de suis visceribus, de sua substantia... de medullis divinitatis suæ, ex paterno semine, non decisa substantia, sed tota. » Quæ verba tam præclara, tam digna Hieronymo, tam ejus sæculi, tanto doctori adimi ratio non sinit.

Sane non desunt qui illud, ex utero, etiam intelligant de virginali utero, ex quo Christus singulari quadam ratione est editus ; nempe ex solo utero, sine viro : idque ante luciferum, noctis tempore ; quia Christus ex virgine per noctem natus est : quem sensum etiam Augustinus affert ; sed secundo loco, posteaquam Verbi ante omnem creaturam nativitatem exposuit, qui sensus genuinus primitivusque sit. Sanctus etiam Justinus, illud eæ utero ita interpretatur : Ex humano utero, virginali scilicet illo de quo scriptum est : Ecce virgo in utero concipiet (Adv. Tryph. ), sic tamen, ut ille sensus alteri conjungatur, quo Christus ante solem et lunam, et ante omnem creaturam primogenitus agnoscitur. Sanctus vero Athanasius luculenter probat, nec sufficere illud de Christi inter homines nativitate per noctem, et ante luciferum, quia id tam multis congruat, neque in eximio ac singulari ortu, qualem hic David describit, satis memoratu dignum esse videatur (ibid., p. 540-54l).

Quod ergo Patres omnes, nullo penitus excepto, de Christo ejusque divino atque immortali ortu prædicant, et ad convincendos non modo Judæos, verum etiam hæreticos afferunt, id novitii interpretes sic exponunt, sic vertunt, et latine et vernaculo, ut non modo in expositione, verum etiam in versione ipsa, nec Christus appareat, nec quidquam Christo congruum. Quod autem Hebræum sic statuunt, tanquam a christiana interpretatione diversum, falsum id quidem est. Primum enim illud ex utero, ex vulva, ante luciferum, sive ab aurora (condita) habent non modo Septuaginta, sed etiam Aquila, Symmachus, alii apud Epiphanium, Hœr. 65, n. 4, et cæteros, certaque est interpretatio : tum in Hebræo, tal, id est ros, ipso fatente Grotio, eleganti translatione, semen significat : ea similitudine qua etiam per aquam designatur,Prov. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Quo etiam spectat illud Isa. xxvi, 19, ros lucis (sive vitæ) ros tuus : Hebr. ros olerum, ros tuus : tam fecundum semen tuum, atque olerum rore infuso succrescentium esse solet : qua phrasi Propheta significat incrementa antea extenuatæ gentis, tunc autem uberrime succrescentis ac velut reviviscentis, ut ipse contextus docet. Ros ergo facile ad fœcunditatem refertur seminis ; præsertim cum accedunt eodem trahentes, ac velut cognatae voces, ut in nostro versiculo, illud ex utero, ac postea, ros nativitatis tuæ. Nam illud, jaldutecha, quod tam varie vertunt,

435

cum optimis interpretibus nativo sensu vertas, nativitatis tuæ : ducta origine ab jalad, quod est genuit : unde jullad, natus est, Isa., ix, 6, loco notissimo : Parvulus natus est nobis : et alibi passim. Ex qua versione is sensus existat, eæ utero (ab intimis), ante luci furum (ante sæcula, ante creaturam omnem) ; seu mavis, a (creato) lucifero (a condita aurora), tibi ros nativitatis tuæ : hoc est tibi (progenerando) ortum est, effusum est semen ex quo es natus. Quod cum esset obscurius, ut solent prophetica, Septuaginta in id ierunt, ut vulgata ac nota voce gignendi uterentur, Deumque ipsum toto Psalmo loquentem ad Christum, hic quoque dicentem inducerent ; Ante luciferum ego te genui : quo significaretur Christum non esse recens aliquid, aut noviter ortum, vel genitum : sed quemadmodum Michæas quoque prodidit, egressum ejus esse ab initio, a diebus æternitatis, Mich. v, 2.

Nec ab ea interpretatione vocis jaldutecha, nativitatis tuæ, abhorret illud Hieronymi sic vertentis : (Ros) adolescentiæ tuæ, id est ros sive semen prolificum, ex quo adultus cretusque es. Quin etiam illud,jaldutecha, nativitatis tuæ, iisdem retentis litteris legi potuit, jelidticha, genui te, sublato uno jod, cujus rei exempla non desunt. Sanctus quoque Epiphanius, Hœr. 63, ex verbis hebraicis eumdem elicit sensum, et adversus Samosatensem efficit, Christum ante Mariam, et ab ipso mundi ortu jam fuisse genitum. Cum ergo et Patres consentiant, et Hebræus, si verborum vim, ac spiritum penitus assequare, cum Vulgata in eumdem sensum tam facile coalescat ; mirum est christianos nunc omnia malle involvere, quam eo ire quo verba ipsa ferrent, et quo Septuaginta Interpretes longe ante Christum natum, non contentionis studio, cujus causæ procul aberant, sed nativo sensu deducti sint.

Id autem eo magis fieri debuisse dixerim, quod aliæ interpretationes, vel in nostram incidant, vel nihil habeant sani sensus. Certe quod Hieronymus ex Hebræo vertit : quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiæ tuæ, jam diximus eo redigi, ut ros adolescentiæ sit idem cum rore nativitatis, ex quo adultus natusve sit filius ; ex paterno semine, non decisa substantia, sed tota, ut modo retulimus ; quare ipse Hieronymus, haud minus quam cæteri Patres, ex hoc loco infert æternam ex paterna substantia Filii generationem. Neque multum ab Hieronymi interpretatione deflectit Aquila, eum teste Epiphanio, Hær. 65, vertit : « A vulva, ex aurora, tibi ros pueritiæ tuæ : » nullo sensu, nisi eo quo in pueritia indicari solet ipse ortus, ipsa nativitas veluti recens editæ sobolis, cujus significationis exempla passim invenias : tanquam diceret : Ab ipsa aurora condita, ô puer a Deo nate, effuso ab interioribus semine ortus es ; quo vera generatio facile designatur. Quod vero alii vertunt : Tibi ros adolescentia tua, seu juventus tua : hoc est, adolescentes, seu juvenes tui, qui tibi militent : Græci quidem, Latinique, ac nostri sic dixerint ; sed ejus rei ex Hebræo nullum exemplum proferunt. Non autem ex suo cerebro comminisci licet phrases hebraicas, nisi perturbata omnia, et quidvis in quovis ad arbitrium reperiri velis. Quare quo magis variæ intricatæque sunt, imo absque ullo vero sensu aliæ

436

interpretationes, eo magis, uti diximus, ad illam Septuaginta tam limpidam, tam ab omni contentionis studio abhorrentem, decursum oportuit.

Huc accedit quod eam interpretationem omnes Patres, universaque amplexa est christiana Ecclesia, penes quam ut veræ fidei de Christo, ita verarum interpretationum, atque expositionum de vaticiniis Christum spectantibus, repositum est promptuarium ; nec fas ab eo sensu aberrare quemquam, qui sacrum illud depositum custoditum velit.

Confirmantur hæc ex ipso. analogia Scripturarum, atque ex observata Patribus convenientia horum textuum : Filius meus es tu, ego hodie genui te : et : Ante colles genui, et, ante luciferum, illius denique :Dominus possedit me ; id est genuit : quemadmodum ex Hebraeo et ex Aquila interpretati sunt, non modo Eusebius a nobis relatus, Prov., vni, 25, verum etiam Hieronymus, Epiphanius, Hær. 70, n. 25, 26 ;Ancor. n. 43 ; ipse Athanasius, Cont. Arian., oratio 3, nunc orat. iv, n. 24, ut profecto mirum non sit, in illud, genuit, convenisse omnes, quo tot Scripturæ loci ducerent.

Nec displicet Genebrardi nostri interpretatio : qua ros metaphorice, ut docet Rab. Salomo (imo vero ipsa Scriptura locis notissimis), designat suavitatem, hilaritatem, dulcedinem, florem ipsum ætatis : tanquam diceret : Tu jam eras in flore juventutis, vel in suavitate et dulcedine adolescentiæ : tu jam eras natus magna mea voluptate, quando stellæ procreate sunt : subditque has propositiones perspicue æquipollentes esse : Eæ utero, ab aurora tibi ros adolescentiæ tuæ ; et : Ex utero ante luciferum genui te : ad illud Micheæ repræsentandum : Egressus ejus a diebus æternitatis ; ac miror, inquit, nostros gnosticos (pravam, ac falsi nominis professos scientiam) a rabbinis toto hoc Psalmo cæcutientibus fascinatos, hæc non vidisse, ut proinde interpretationum vana portenta huc conveherent ; quod nunc nostri faciunt, " ut locum egregium non explanare, sed omnino obscurare voluisse videantur.

4. Tu es sacerdos in æternum. Ab æterna generatione, de qua præcedente versu, facilis transitus ad illud sacerdotium sempiternum, attestante Paulo, illud etiam Psal. ii, 7 : Ego hodie genui te, respicere Christi vocationem ad sacerdotium, Hebr. v, 5 ; quo loco Theophylactus : A Deo natum esse præparatio est, ut a Deo etiam sit ordinatus : non modo quod primogeniti designari solerent sacerdotes, sed eo vel maxime quod novus sacerdos Christus, Melchisedech ! ritu, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, sit ille filius Dei, cui ipse Melchisedech assimilatus est. Secundum ordinem Melchisedech :quidam sane, sed Judæi, ut Apostoli argumentum eludant, repugnante textu fœda cavillatione vertunt : Secundum meam constitutionem, ô rex mi juste ; quam judaicam næniam, qui relatu dignam existimarunt, saltem addere debuissent, omnes veteres interpretes, etiam judaizantes, non aliter vertisse quam nos : neque ex eis relatum quidquam, quod a Septuaginta Interpretum auctoritate discreparet.

Summa Psalmi : Christum utpote verum Dei Filium, ac Davidis ipsius

437

dominum, præcipuo loco ad ipsum paternum solium residere, debellandum hostes, eumdemque invicti atque obsequentissimi exercitus ducem, quippe qui ab æterno progenitus, non humana tantum, sed etiam divina virtute polleat, æternoque gaudeat sacerdotio ; judex gentium factus, ac per labores, et pugnas ad summam gloriam evectus.

IN VARIOS PSALMORUM LOCOS.

Psalm. xxi, 17 : Foderunt manus meas et pedes meos : dinumeraverunt omnia ossa mea. 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea ; et super vestem meam miserunt sortem.

Psalm. lxviii, 22 : Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Psalm. cviii : Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Theodorus Mopsuestenus non est veritus hos versus ita interpretari, ut ad Davidem proprie, ad Christum vero et Christi res ex eventu translatitie et accommodatitie pertinerent. Primum ergo illud, Foderunt manus meas, sic exponebat : Omnia perscrutabantur, et quæ agebam, et quæ conabar : ex translatione eorum, qui per effossionem scrutari, quæ in profundo sunt, tentant. Illud vero : Dinumeraverunt omnia ossa mea, sic : Totius meæ fortitudinis ac substantiæ detentores facti, omnia mea numero subjiciebant (tanquam in censum referebant) ; unde illud : Diviserunt sibi vestimenta mea : ita interpretabatur : Quoniam Absalom jure belli metropolim ingressus, omnes res regias obtinuit, patris etiam inquinato cubili, expilatis ac vastatis rebus atque etiam vestibus, sorte divisionem faciens. Jam illud : Dederunt in escam meam fel, quod eidem Davidi amara et insuavia omnia intulissent, quo etiam more detorquebat quæ de Psal. cviii, in Judam Petrus verterat, Act. i, 20, et Ρsal. xv, præclarum vaticinium de resurrectione Christi, ut ad eum locum diximus. Hæc igitur cum audisset quinta synodus collatione 4, et proscripsit et horruit : Vigilius quoque papa in suo Constituto anathemate damnavit qui ista prædicarent, imprimis qui illud : Diviserunt sibi vestimenta mea, de Christi membris (adde etiam typis) non autem specialiter de ipso capite Christo prædicta, et in ipso non credit esse completa. Ex TheodoriCapit. xxi, xxii et seq.

Nunc prudenti lectori æstimandum relinquo, annon partem maximam hujus spiritus duxerit, qui istud -. Diviserunt sibi vestimenta mea, docet in Davide intelligendum metaphorice, id est fortunas meas ut confiscatas, inter se partiti sunt : Grotius in hunc locum ; quæ interpretatio profecta est ab illa, quam secutus Theodorus a catholicis Patribus refutatus est.

Neque ea specie se excuset quod hæc Christo proprie, Davidi metaphorice ac per translationem aptet : si enim ejusmodi est illa translatio, quales sunt aliæ a pravis interpretibus per vim in orationem in-

438

trusæ, ne memoratu quidem digna : sin autem vere loco congruat, quo ritu tot ac tantæ in orationem incurrunt, profecto vacat illa specialis praedictio de Christo, quam Vigilius papa, aliique asserebant, nullaque certa probatione nititur.

Neque ibi res consistet : vide enim quam accurate hæc Joannes distinxerit, milites... e vestimentis fecisse quatuor partes, unicuique militi partem ; de tunica vero inconsutili consulto dixisse : Non scindamus eam, Joan. xix, 23, 24. Id ergo partiendi, ac sortiendi discrimen, si in Davide inveniunt, promant : si fingunt ad libidinem ; eo certe exemplo, ac semel admissa translationis, quantumvis vanæ et ad arbitrium, licentia, nec illud erit intactum, quod nec ipse Grotius violare est ausus : Foderunt manus meas et pedes meos. Si enim violentior videtur Theodori Mopsuesteni expositio, non deerunt commodiores figuræ sermonis ; qualis illa fuerit : Me viribus destitutum reliquerunt, quasi suffossis pedibus ac manibus ; aliæque ejusmodi quascumque comminisci ingeniorum periculosa prurigo ausa fuerit. Fateantur ergo nihil a se inventum in Davidis rebus, quod hujus loci expleat veram nativamque sententiam, quantumvis obtorto collo ad eum traxerint ; atque omnino Davidem ita, ex Christi persona, hæc omnia cecinisse, ut in nullum alium vere convenire possint.

Quod ad illud : In siti mea potaverunt me aceto, peccavit gravissimo Theodorus, qui hæc ex eventu Christo accommodata esse. dixerit, cum legeret in Evangelio Christum ipsum exhaustis viribus jam jam expiraturum, et hæc animo providisse, et ut implerentur consulto dixisse : Sitio ; et porrectum acetum leviter delibasse, ut vaticinio non siti satisfecisse videretur ; et inclamasse postea illud : Consummatum est : quo hoc totum dedita opera factum esse claruit, attestante Joanne factum ut consummaretur Scriptura, Joan. xix, 28-30. Ergo Theodorus palam in Christum reus. Sed an nostri innocentes, qui Christum quidem ipsum viderint dedita operit in executionem vaticinii composuisse actus, eosque selegisse, qui verbis Davidicis, non aliis aptarentur ; vatem vero ipsum, seu potius Spiritum sanctum non etiam selegisse et composuisse verba quæ in Christi actus ira convenirent, ut nemo sanus alio detorquere posset ?

Nec sum nescius probatos interpretes, etiam Muisium nostrum in hunc Davidis locum ad allegoriam confugisse, ex similibus locis in quibus Deus populum suum felle et absynthio potasse referatur, Jerem., viii, 14 ; ix, 15 ; xxiii, 15 ; Thren., iii, 15, 19. Reperio tamen eumdem Muisium, pensitatis circumstantiis victum, scripsisse : « Corrigo id quod dixi, allegoricam esse locutionem in hoc versu ; » eo quod revera et ad litteram conveniret Christo : nec immerito sese ipse reprehendit : non enim si Jeremias locis allegatis, metaphorice, seu potius proverbialiter dixerit : Potum dabo eis aquam fellis ; aut : Cibabo eos absynthio, et potabo eos felle ; aut denique : Recordare paupertatis meæ, absynthii et fellis, etc, ideo omnia ejus generis in metaphoras, aut etiam in proverbia solvi oportebit : imo vero contra, habent illæ

439

metaphoræ proverbiales, statas ac veluti consecratas voces suas : nec in allegatis locis acetum legimus, sed fel, sed absynthium : nec in ejusmodi proverbialibus, aceto absynthium commutare, aut acetum felli jungere liceat, nullo ejus rei exemplo.

Jam si nos adigas ad metaphoras, non illæ confingendæ erant ad arbitrium, ut jam monuimus, sed scrutandum ex contextu quid translatae, quid proprie sonet. Nec tu, si vel maxime volueris, id ab animo tuo extorquebis unquam, ut credas reipsa collectam absynthii et fellis tantam vim, quanta universo populo pascendo suffecerit. Ergo hic e re nata ac necessario metaphora admittenda est : homini vero. singulari ex inimicorum odio vere ingestum acetum in os, adeo non est impossibile ut Christo contigerit. Tum in hoc Davidis loco omnia ad proprietatem spectant : In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me : improperium expectavit cor meum et miseriam : sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni, Psal. lxviii, 21, ut tantæ crudelitati nihil esset propius, quam ut acetum quoque sitienti propinarent ad contumeliam, vers. 22, nec, si res eventura erat, aliis vocabulis David uteretur. Omnino enim quantumcumque metaphoras comminisci velis, fel aliquando fel erit, et acetum, acetum. Favent circumstantiae, et vim proprietatis intendunt : primum illud : In siti mea, quod loci ex Jeremia citati non habent ; et ad metaphoram nihil, ad personæ statum designandum facit plurimum ; tum ipsum acetum, non ab aliis propheticis locutionibus mutuatum est, sed hic studiose positum. Denique observanda est ejusdem aceti cum felle conjunctio, quam non consuetudo sermonis induxerit, ut. vidimus, sed ipsa historiæ veritas. Etsi enim Christus non simul aceto ac felle potus, cum tamen ageretur in crucem, vinum dederunt ei bibere cum, felle mistum, Matth. xxvii, 34. Quæ licet separatim gesta, vatem tamen simul vidisse, et in unum collegisse, nihil prohibet, ut oculis subiceret injuriœ cumulum. Et sine more modoque exacerbata odia. Nec si escam fellis non potum Propheta memoravit, ideo litteram abjicere cogimur : recte enim notant interpretes, Genebrardus imprimis, fel, quia crassius, comestibilibus potius assignatum : neque ad has verborum minutias vaticinia exigere deceat ; cum de summa ipsa, constet, felque et acetum in os Christi oggesta, et Propheta cecinerit, et evangelistæ retulerint.

Jam ultimum locum : Episcopatum ejus accipiat alter, Psal. cviii, qui ad Doeg Idumæum, ad Achitophelem, ad alios quosvis referunt, non satis assequuntur quid vates, quid Petrus egerit vaticinium commemorans, Act. i, 20. Non enim id agebat Petrus, ut Judam proditorem a Davide praenuntiatum approbaret : id factum Matth. xxvi, 23 ; Joan. xiii, 18, dicente Christo. Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet ; quo indicio designare voluit proditorem, adhibito etiam loco Psal. xl, 10 : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum : hæc de traditore Christus. Petrus autem in eo erat, non ut ejus proditionem commemoraret, sed ut ex Prophetet doceret, alte-

440

rum in ejus locum, eligi oportere, Act. i, 16, quam ad rem institutum erat illud : Episcopatum ejus accipiat alter, Psal. cviii, 8. Unde etiam infert Petrus : Oportet ergo ex his viris testem resurrectionis nobiscum fieri unum ex istis, Act. i, 21, 22. Non ergo ad exponendum Davidis locum requirendus erat aut Doeg Idumæus, aut Achitophel, aut alius quivis vita. spoliatus, aut loco motus, de cujus successore Scriptura non curet ; sed omnino erat ostendendus aliquis in mortui, aut amoti locum substitutus, adeo memoratu dignus, ut de illo a Davide singulare vaticinium ederetur : quod Petrus quidem fecit ; nostri nihil aliud quam adversus Petrum litigant.

Neque tamen refugiemus si præfracto velint, quin illud ad Davidis res utcumque trahi possit. Quod autem illud singulari numero : Episcopatum seu praefecturam ejus, in præfecturas vertunt plurali numero, adversus litteræ fidem, id eo spectare pertendimus, ut vaticinii sensus a Petro prolatus, et ab apostolico cœtu comprobatus, in ipsa. interpretatione non modo obliteretur, verum etiam penitus excludatur.

Hæc igitur sunt quibus tuenda suscepimus Davidica vaticinia de præcipuis Christi mysteriis, nempe quod sit vere Christus, et Dei Filius ; quod Deus ; quod passus his et his circumstantiis in Evangelio memoratis ; quod resurrexerit, et in cœlum ascenderit : quæ si ambiguis et in geminos sensus inflectendis vocibus prænuntiata sunt, hæreamus necesse est velut in bivio. Frustra jactaveris in vaticiniis Spiritus sancti mentem in Christum intentam : si in eam intentationem idonea verba destituant, vacillabit sermo propheticus, quem ipsa visione transfigurat ! Christi, et e cœlo delapsa voce, firmiorem Petrus asseruit, IIPetr. i, 17, 18, 19. Quibus verbis constat prophetica oracula, quoad probandi vim, enim ipsis etiam miraculis iisque maximis, esse anteposita. Nec immerito : quæ enim ex miraculis existit probatio, ea sensum sæpe fallacium, ac testium irreprehensibilium quidem, sed tamen hominum relatione nititur ; quæ autem ex prædictionibus, una Dei præscientia, quo nullum est evidentius et ineluctabilius divinitatis argumentum. Hinc Petrus prophetias lucernæ latenti in caliginoso loco comparat, ibid. At nostri, si Deo placet, hujus lucis evidentiam in conjecturas vertunt, ac per lubricos sensus eludunt de præcipuis etiam Christi rebus luculentissima testimonia prophetarum ; ut vix quidquam in iis sit, quod diserte ac proprie Christum sonet. Nos autem quantum in nobis est, ista non patimur, ne Judæis utique ad Ecclesiam aliquando redituris viam obstruamus ; christianis vero auferamus singulare fidei firmamentum, quo se cum prophetis idem credere, fidemque suam in antiquis Scripturis non modo adumbratam, verum etiam certissimo approbatam esse profitentur. Itaque quod bonos omnes probaturos speramus, pro nostra facultate castigare conamur ingeniorum lasciviam : quam etiam ipse Grotius sentiebat cum diceret : « Scripturas interpretandi libertas, quæ nunquam tanta fuit, quanta in hoc sæculo, repagulis quibusdam coercenda est, Append., epist. 622, et his quidem repagulis, quam ipse indiguerit, credo fateretur, si vive-

441

ret. Nunc vero post eum, eoque maxime auctore, gliscit licentia id quidem ideo quod Patres, quod antiquos interpretes fere negligant ; quod alienos ab Ecclesia magis audiant ; quod ex catholicis tractatoribus pessima quæque corradant ; his se tutos putent : cum in his quæ fidei fulcimenta spectant, ad Patres potius recurrendum sit ; neque omnia reponenda in recentiorum arbitriis, quorum pars melioribus sua sequius dicta rependerit, pars a reprehensione, pace eorum dixerim, sua se ignobilitate tueatur.

FINIS PSALMORUM.

Précédente Accueil Suivante