LIBER SEPTIMUS
Conciliorum generalium traditio.
CAPUT PRIMUM.
Infallibilitas quibus verbis de antiquis explicetur, ubi
sita sit quæritur.
« In fidei quoque quæstionibus, præcipuas summi Pontificis esse
partes, ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen
irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit. »
Quosdam antiquitatis ignaros movit illa vox irreformabilis. [2]
Hanc sciant ab antiquitate depromptam. Notum illud Tertulliani : « Regula
fidei immobilis et irreformabilis. » Ergo judicium illud irreformabile esse
dicimus, quod immobile, irretractabile, irrefragabile, ab
antiquis ; postremo denique ævo, infallibile appellatum est.
Quærimus igitur ubi sit collocatum illud irreformabile judicium.
CAPUT II.
Sententia Parisiensium res infer judicatas reponenda ex
dictis de concilio Constantiensi.
Ac nostri quidem censores Parisiensium sententiam et inter schismata
esse ortam dicunt, et variis dissidiis ultro citròque jactatam, Constantiensis
quoque synodi temporibus fluctuasse. Nos vero procul à schismatibus, ab ipsa
christianitatis origine repetendam ostensuri, prius præstruimus, res inter
judicatas pridem, ex dictis de Constantiensi concilio esse repositam. Certe
Constantiense concilium, dum eas memorat causas, quibus Papa concilio subsit,
primam ponit fidem : ergo Papa concilio subest, vel maxime in fide : at
infallibilem, qua quidem in re talis est, cuiquam subesse nefas : imo
infallibili, haud magis quam ipsi veritati totam Ecclesiam subesse oportet :
non ergo ullus hominum, stante quidem Constantiensi concilio, est in fide
infallibilis. Atqui demonstravimus Constantiense concilium, nullo unquam
Ecclesiæ decreto labefactatum, imo tanta Sedis apostolicæ, tanta Ecclesiæ universæ
veneratione susceptum, invicta auctoritate stare oportere : ergo certa et invicta
auctoritate constat unius Ecclesiæ, sive collectæ sive dispersæ, sed tamen
consentientis sententiam esse infallibilem.
Dices : Consecutionem istam quidem esse à nobis deductam, non
autem rem ipsam à sacro concilio definitam. Reponimus : Imo vero non
consecutionem, sed rem ipsam ; neque enim aliud est alteram potestatem
alteri esse subjectam, quam eam quæ subjecta sit, à recto veroque deflectere,
et ab altera emendari ac reformari posse. [3]
Quare quotquot hactenus pro pontificia potestate scripserunt,
Constantiensi decreto nihil opponunt aliud, præter quam illud toties à nobis
confutatum, de Papa dubio, et fluxa concilii Constantiensis auctoritate,
responsum : cui immorari ac dicta repetere supervacaneum est.
Non tamen omittemus, quæ nostro ævo multi comminiscuntur, es ipsis
concilii Constantiensis confutanda verbis.
Trimum, illud toties decantatum, ex eo concilio Papam quidem in fidei
negotiis subesse concilio, sed ut privatum hominem, non ut Papam, vanum
ludibrium est, cum Constantiense concilium, expressa etiam pontificia
potestate, eam in fidei negotiis conciliari potestati subesse decernat.
CAPUT III.
Alia modernorum quorumdam cavillatio confutatur ;
ostenditurque, ex ipsis concilii Constansiensis verbis ac gestis, Papam non
modo teneri conciliaribus de fide decretis jam factis, sed etiam in quærendo et
tractando, in concilii potestate esse.
His ergo concilii Constantiensis verbis statim ruit illud, quod quidam
intelligunt : nempe ut Papa quidem in formando circa fidem conciliari
decreto superior habeatur ; cæterum ubi res semel à concilio definita est,
non mirum esse quod prolatæ sententiæ subesse teneatur ; cum illa
sententia, non tam à concilio quam à Papa concilii capite prolata sit, ut Papa
non tam concilio subesse quam sibi ipsi consentire videatur.
Ruit, inquam, illud. Neque enim Constantiense concilium Papam
consentire ipsum sibi, sed plane concilio subesse decernit ; et quidem
subjungit, debite puniendum, si obedientiam denegarit. Non autem
intelligit Papam à seipso puniendum, sed à concilio supremam et indeclinabilem
exercente potestatem ; ergo etiam intelligit Papam non ipsum sibi ipsi,
sed omnino concilio esse subditum.
Jam verba illa perpendant constantiensium Patrum ; Papam [4] « in
fidei, in schismatis, in reformationis negotiis, omnibusque ad ea pertinentibus
factis vel faciendis, » conciliari potestati subjici : ergo
non tantum in factis de fide decretis, sed etiam in faciendis atque
formandis, inque ipsa re quærenda ac tractanda concilio subesse intelligebant.
Nempe sancta synodus in ipsis principiis professa est se quidem
congregatam, non modo ut de schismate ac de reformatione, sed etiam ut de fide
quæreret adversus Viclefi et Hussi grassantes hæreses : cujus rei gratia,
vel maxime à Joanne XXIII convocatam esse constabat. Quare omnino tractatura erat adversus illos hæreticos varias ac maximas
fidei quæstiones, ac speciatim adversus Viclefum expositura erat ipsum papalem
primatum, quem ille impugnaverat, ut sæpe vidimus : ergo intellexit, atque
decrevit Papam in his quæstionibus synodo parituram.
Quid, quod jam inde ab initio decrevit synodus ipsam synodum talia
tractaturam, « nec Papæ recessu dissolutum iri, sed remanere in sua
potestate et integritate concilium : » ea scilicet potestate, cui
Papa ipse subjicitur ? Intellexit ergo, atque decrevit synodus, etiam
recedente Papa, de fide tractatura, ipsam se ea potestate esse, ut decreta
conderet, cui Papa ipse obedire teneretur, nedum in tractando et quærendo
superiorem eum agnosceret.
Id vero demonstrant, uti prædiximus, non modo ipsius synodi decreta, verum etiam
gesta. Revera enim tractata sunt sessione viii,
post recessum Papæ, adversus Viclefum et Hussum, ea quæ memoravimus,
expositaque est circa primatum Romanum Ecclesiæ fides. Quin etiam, Papa ipso,
sessione xii, rite deposito,
tractatae sunt multæ adversus Joannem Hussum, Hieronymum de Pragâ et Joannem
Petitum, fidei quæstiones ; nempe sessione xiii,
xiv et deinde cæteris : ergo
synodus non modo decrevit à se posse fieri, sed etiam fecit, idque absente
Papa, imo etiam deposito, decreta de fide, quibus ipse Papa parere teneretur.
Nempe intelligebat Papam absentem corpore, virtute tamen fuisse
præsentem synodoque conjunctum, qui synodum congregasset, qui post recessum
quoque toties declarasset, se recedentem [5] licet, in synodi potestate
futurum ; qui sanctam synodum errare non posse profiteretur.
Quin synodus suæ conscia potestatis, intelligebat se ipsam, quippe quæ
Ecclesiam universalem repræsentaret, etiam papatum ipsum virtute complexam,
summo et indeclinabili judicio, nullaque adhibita mora definire posse ea, quæ
Ecclesiæ necessitas evidens postularet-
CAPUT IV.
Aliæ cavillationes : Papam subjici quidem concilio in fidei
quæstionibus, sed tantum postquam se illi sponte submisit : tum esse
quidem illum per sese infallibilem, si non adsit consilium, sed præsente
concilio, jam illi subesse.
Hunc nodum alii sic exsolvunt : Pontificem quidem per sese
infallibilem in edendis fidei decretis*, neque eo secius etiam in quærendo de
fide subjectum esse consilio, postquam rem Patribus congregatis quærendam
decernendamque permisit.
At hæc à Constantiensibus diserte refutata sunt, cum docent potestatem
eam, cui Papa in fidei quoque negotiis subditur, concilio generali immediate à Christo,
non à Papa esse.
Sunt qui sic sentiunt inesse utrique, scilicet et synodo et Papæ
infallibilitatem à sancto Spiritu ; ita quidem ut Papa in decernendis
fidei quæstionibus concilio semel congregato subsit ; ac nihilo secius, si
desit synodus, seorsim ac per sese sit infallibilis, et semel ab eo dicta
sententia, synodi quoque norma sit, nedum synodi examini ac judicio subsit.
Hæc opinio neque cum Constantiensi decreto, neque cum papalis
auctoritatis ratione, neque secum ipsa convenit.
Non quidem illa opinio convenit cum Constantiensi decreto. Supponit
enim illa diverso respectu, in fidei quæstionibus, ut concilio Papam, ita Papæ
concilium subjici oportere : at non ita Constantiense decretum : imo
absolute, Papam concilio in fidei quæstionibus, non vicissim concilium Papæ
subjicit ; nullaque exceptione, omnem pontificiæ potestatis usum
conciliari potestati, ut supremæ, solique ineluctabili, subdit. [6]
Neque etiam adversarii hac opinione consulunt satis papali dignitati,
quam in synodo exuunt innata ipsi, ut quidam fingunt, dote : nempe ut
infallibiliter de fide vel sola decernat. Atqui hoc absurdissimum ; cum
profecto concilium nihil aliud sit, quam ipsa catholicæ Ecclesiæ repræsentatio,
integris omnibus, quæ cuique à Christo sunt dotibus, non profecto sublatis, ne
non repræsentatio, sed extinctio ecclesiasticæ unitatis esse videatur.
Denique hæc opinio nec secum ipsa convenit, cum infallibilitatem à Christo
datam, vel perpetuam oporteat esse vel nullam.
Ex his intelligitur id, quod Gerson et alii nostri docuere, eo vel
maxime papalem potestatem conciliari subesse ; quod fallibilem, atque
ut vocant deviabilem, indeviabili et infallibili subesse
oporteat : id, inquam, non ex ipsorum peculiari sententia, sed ex intimo
totius concilii Constantiensis sensu esse depromptum.
Neque minus liquet vanos esse eos quos commemoravimus, quique non eodem
loco habent nostram de superioritate, ac nostram de infallibilitate
sententiam ; cum profecto constet utrasque sententias uno fundamento
nixas, una ratione connexas, unoque decreto concilii Constantiensis esse
decisas.
Neque immerito sacrosancta synodus inter eas causas, quibus Papa
concilio subsit, primam ponit fidem ; cum certo dogmate Pelagii II, ex
sancti Leonis auctoritate deprompto » habendorum conciliorum specialis
causa sit fides ; valereque oporteat conciliorum potestatem in ea maxime causa, quæ
propria ipsis specialisque sit.
Nostra ergo sententia Constantiensibus canonibus stabilitur iis ;
quos tanta sequentis ævi consensione firmavimus. Verum, ut veritas clarius
elucescat, Iubet recurrere ad fontes, et Constantiensem doctrinam ex anteactis
sæculis affirmare. [7]
CAPUT V.
An concilii Constantiensis judicium antiqui traditione nitatur : prmittimus quædam, ex Vincentio Lirinensi, de Ecclesiæ catholicæ toto
orbe diffus auctoritate : hinc
valere concilia cumenica : duplex
ratio agnoscend ecclesiasticæ consensionis, ac finiendarum fidei quæstionum :
altera per concilia cumenica, altera sine conciliis cumenicis : utraque
suo ordine tractanda suscipitur : à prima ordimur ; atque octo
primorum conciliorum generalium traditionem ac praxim explicare incipimus.
Præstruimus illud immotum, quod est ab omnibus catholicis, Vincentio
Lirinensi exponente, susceptum, valere omnino id quod ubique, quod
semper, quod ab omnibus creditum est. Cujus rei radix est apostolicum illud, « fidem annuntiari in
universo mundo ; » et de apostolicis
dictum : « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terræ verba eorum ; » atque iterum ad Colossenses :
« In verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut in
universo mundo est, et fructificat et crescit. » Neque hæc tantum apostolis temporibus
inchoata, sed in ævum duratura, dicente Domino : « Ecce ego vobiscum
sum usque ad consummationem sæculi ; » et « Portæ inferi non
prævalebunt adversus eam, » utique Ecclesiam quo factum est ut
Ecclesia, non hæc aut illa, sed tota et universa ab Apostolo appelletur columna
et firmamentum veritatis.
Hæc igitur non ab hoc aut ab illo doctore, sed ab omnibus catholicis
uno ore sic intelliguntur, ut sit certissima, invictissima, eminentissima
Ecclesiæ catholicæ consentientis auctoritas. Ea consensione, ut firmissimo ac
divinissimo fundamento, niti Christianos oportet ; à quibus, non aliud
quid, sed illud in Symbolo apostolico postulatur, ut in Spiritum sanctum credentes,
credant simul sanctam Ecclesiam catholicam ; eique vindicent
certissimum, [8] quo in obedientiam
captivantur, Spiritus sancti magisterium et judicium.
Quæ omnino efficiunt, ut in ipsa consensione vis illa indeclinabilis et
sit et esse credatur ; existitque omnino, ex Ecclesiarum consensione,
clara et manifesta vox, qua non partes ecclesiasticæ, sed ipsam universalitatem
audiri, eodem Vincentio Lirinensi teste, perspicimus : « Sequemur
autem, inquit, universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur,
quam tota per orbem terrarum confitetur Ecclesia. » Et paulo post : « Quid faciet
christianus catholicus, si se aliqua Ecclesiæ particula ab universalis fidei
communione præcident ? quid utique, nisi ut pestifero corruptoque membro
sanitatem universi corporis anteponat. »
Hinc in illa concilia generalia manat, quam in eis agnoscimus, certa et
ineluctabilis auctoritas. Neque enim alia ratione in conciliis, sive in
Ecclesia congregata, valet unitas atque consensus, quam quod in Ecclesia toto
orbe diffusa æque valeat. Ipsa enim synodus eo valet, quod universalem
repræsentet Ecclesiam : neque ideo Ecclesia congregatur, ut valeat unitas
atque consensio ; sed ideo congregatur, ut quæ in Ecclesia ubique diffusa
per se valet, in eadem congregata, ab episcopis ecclesiarum doctoribus, tanquam
idoneis testibus clarius demonstretur.
Ex his igitur duplex intelligitur ratio agnoscendæ catholicæ veritatis :
prima ex consensione Ecclesiæ ubique diffusae ; secunda ex consensione
Ecclesiæ in synodis cumenicis, sive generalibus, adunatæ : quam utramque
rationem à nobis sigillatim exponi oportebit, ut vim illam infallibilem et
ineluctabilem in toto Ecclesiæ corpore repositam esse clarius demonstremus.
Inchoamus autem à synodis cumenicis, in quibus consensionem
luculentius expressam agnovimus : qua in tractatione statim commemorabimus
octo illas primas novem primis sæculis celebratas : non modo quod cæteris
ipsa antiquitate præluxerint, sed quod eorum gesta diligentius descripta
habeamus.
Id ergo primum probare aggredimur, ex eorum conciliorum gestis illatas à
Romanis Pontificibus etiam de fide sententias ad [9] omnem quidem Ecclesiam
pertinere ; at nihilo secius à conciliis cumenicis examinatas,
retractatas, interdum rejectas, nunquam nisi facto examine et quæstione habita
comprobatas ; atque omnino nihil habitum esse pro infallibili atque
irrefragabili, nisi id quod universalis Ecclesiæ consensione confirmatum esset.
Id cum probaverimus, veniemus deinde ad secuta sæcula, nihilque præter mittemus
quo antiqua traditio explicari possit.
CAPUT VI.
Concilium Apostolicum Hierosolymis habitum de legalibus, ut
omnium conciliorum generalium forma proponitur : perpenditur illud ; visum
est spiritui sancto et nobis : vis Spiritus in ipsa consensione
posita : in eam rem egregiæ concilii V, ac sancti Clestini Papæ in
concilio III, auctoritates.
Sacris Ecclesiæ catholicæ cumenicis, sive generalibus conciliis,
concilii apostolici Hierosolymis habiti, de legalibus, prælucet auctoritas. Prima ea quæstio
turbavit Ecclesiam. Ergo ibi quam maxime futuris quæstionibus decidendis,
formam dari oportebat. Quæcumque igitur ad futura concilia pertinerent, jam ibi
perspicue præstruuntur, quæ nos ordine recensemus.
Primum, ac statim occurrit habendi concilii causa, magna videlicet
dissensio, ut habemus ex Actis Apostolorum : « Facta autem
seditione non minima. » Levior contentio non tantum remedium postulasset.
Atque id in secuta concilia manaturum diligentissime notari volumus. Exortâ ergo
hac contentione tam gravi, subdit Lucas in Actis : « Statuerunt
ut ascenderent Paulus et Barnabas... ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem,
super hac quæstione ; nempe ut communi sententia finiretur.
2° Erat tum m Jerusalem Ecclesia principalis, in qua sedebat Petrus
apostolorum Princeps. Hinc proditum in sequentia sæcula, ne sine Petro et successoribus,
atque Ecclesia principali, in qua ipse sederet, Concilia regulariter
haberentur. [10]
3° Facta est quanta fieri potuit, illis quidem temporibus, cum adhuc
Ecclesiæ formarentur, apostolorum et pastorum Ecclesiæ congregatio, ac
perfectissima pro statu Ecclesiæ, nominis christiani repræsentatio.
4° Fit conventus omnium in unum locum : « Conveneruntque
Apostoli et seniores videre de verbo hoc. »
5° In ipso conventu tria hæc habentur : tractatus primum, sive
conquisitio ; deinde deliberatio, sive uniuscujusque prolata
sententia ; postremo, ex communi sententia, concilii decisio : atque
ea omnia in sequentia concilia deinde manarunt.
6° Et quidem tractatus his verbis Actuum designatur : Cum
magna conquisitio fieret.
7° Deliberatio à Petro inchoatur : qui mos deinde invaluit, ut
sacri ctus principes primi sententiam dicerent, iisque auctoribus decretum
sanciretur. Petrus ergo ubique rectæ prædicationis rerum agendarum auctor,
primus sententiam dicit : Dei arcana pandit ; quæ sibi primo de
vocandis gentibus revelata essent fundamenti loco ponit ; ex his
quæstionem solvit : Deus in nobis elegit per os meam audire gentes
verbum : et cætera quæ ad Cornelii ejusque familiæ vocationem
pertinerent.
8° Quæ deinde ex illa vocatione secuta sint, quantaque post Cornelium
gentium multitudo confluxerit, Paulus et Barnabas edisserunt : quæ
firmandæ Petri sententiæ essent. Tum Jacobus dicturus sententiam expresse à Petri
dictis incipit : Viri fratres, Simon narravit, etc. Quo ritu in secutis conciliis, dicente ctus principe, cæteri
deinde placere demonstrant.
9° Nec tamen sic agunt quasi usquequaque primæ sententiæ auctoritate
constricti, sed ipsi judicant ; et Jacobus : Ego, inquit, judico. Tum ad ipsam quæstionem
principalem, quæ addenda viderentur, proponit, et de iis quoque judicat ;
nempe ut fratres, è gentibus conversi, « abstineant à contaminationibus
simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. »
10° Decretum deinde conditum communi nomine, ac Spiritus [11] sancti
auctoritate adscita : « Placuit nobis collectis in unum ; » et : « Visum est Spiritui
sancto et nobis. » Ibi ergo vis : Spiritui
sancto et nobis ; non quod Petro præcise, sed quod nobis ; et
à Spiritu acti, non unus Petrus, sed ipsa sacri ctus unitas. Unde et Christus
de Spiritu, quem erat missurus, id dixit : « Cum autem venerit ille
Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : » Vos, inquit, scilicet
ecclesiarum pastores, ac cæterorum magistros. Hinc semper additus Ecclesiæ
sacræque congregationi Spiritus. « Credo in Spiritum sanctum, sanctam
Ecclesiam catholicam. » Et merito proinde diligenterque à nostris
doctoribus quondam dictum id quod memoravimus, vim conciliorum, « non in solo
Pontifice romano, sed maxime in Spiritu sancto, et in Ecclesia catholica esse
positam.
11° Re judicata per commune judicium, nihil postea retractatum, aut
nova cuique relicta discussio est : sed perlatum decretum ad ecclesias,
docenturque plebes « custodire dogmata, quæ erant decreta (græce judicata)
ab apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis.
Hæc nos catholici urgemus, communi consensu, adversus hæreticos
conciliorum jussa et auctoritatem detrectantes : quæ sane nihil valeant,
nisi cum auctoritate, etiam formam probamus ; vimque ipsam decreti, non in
Petro solo, sed in unitate et in apostolorum ac pastorum Ecclesiæ
consensione ponimus.
Ait quidem Bellarminus, id nulla necessitate factum, cum non modo
Petrus, verum etiam apostoli, ex sese ac singulares quoque quæstionem
determinare potuissent. Quod quidem aliis è Bellarmini Societate,
imprimis Joanni Bagotio, non probatur : nec placet sic « lusisse
apostolos, aut simulate ab iis institutam quæstionem de re, quam
exploratissimam habebant. » Utcumque est, in eo vis erit maxima,
si nullo concilio ac deliberatione indigentes, tamen ut formam darent sæculis
secuturis, hanc inierint viam, et communi sententia rem definierint, ut
idem Bellarminus confitetur. [12]
Et quidem omnia, quæ in hac apostolica synodo acta sunt, in sequentes
manasse gesta prodent. Ergo id vel maxime manarit oportet, quod maxime
agebatur, et in quo apostoli robur esse positum voluerunt : nempe ut Spiritus
sancti efficacia et vis conjungeretur cum illo, nobis, inque ipsa
unitate se exereret.
Neque hanc interpretationem à nobismetipsis promimus, sed à sanctis
Patribus, totoque adeo universali concilio quinto, à Pontificibus romanis
toties comprobato.
Nempe Vigilius Papa Constantinopoli agens, ubi concilium habebatur,
sacro ctui certis de causis suam præsentiam denegabat, pollicitus per seipsum
se daturum sententiam. At Patres, iisque auctoribus et probantibus, Justinianus
Imperator sic hortatur : « Inter nos placuit, tam ipsum (Vigilium
scilicet Papam) quam nos communiter convenire, eo quòd sacerdotes decet
communibus quæstionibus finem communem imponere. » Et paulo post : « Pro his
ad memoriam ejus (Vigilii) produximus magna illa apostolorum exempla et Patrum
traditiones. Licet enim sancti Spiritus gratia et circa singulos apostolos
abundaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quæ agenda erant, non tamen
aliter voluerunt, de eo quod movebatur, si oporteret gentes circumcidi,
definire, priusquam communiter congregati divinarum Scripturarum
testimoniis unusquisque sua dicta confirmaverunt. Unde communiter de eo sententiam protulerunt : Visum est
Spiritui sancto et nobis. »
Ut autem pateat eam formam futuris sæculis præluxisse, addunt :
« Sed et sancti Patres, qui per tempora in sanctis quatuor conciliis
convenerunt, antiquis exemplis utentes, communiter
de exortis hæresibus et quæstionibus disposuerunt. » Rationem hujus
rei afferunt duplicem : alteram, quod ex discussione et collatione veritas
emicaret ; alteram eamque vel maximam, quod communiter sententia pro ferenda, scilicet sancti
Spiritus nomine : quibus sane duobus, concilia generalia maxime valent :
veritatis elucidatione per collationem, ac Spiritus sancti judicio per communem
sententiam. Idem antea, in concilio generali tertio (Ephesino scilicet), [13]
sanctus Clestinus Papa professus erat, cum suam ad synodum epistolam his
verbis incipit : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio
sacerdotum ; » et paulo post : « Sanctum igitur est pro
debita sibi veneratione concilium in quo utique nunc, frequentissimæ illius,
quam legimus (Actorum xx
scilicet) Apostolorum congregationis aspicienda reverentia est. »
Ex his confutantur quæ quidam, ac imprimis novissimus auctor anonymus,
objiciunt : eam, quæ synodo Hierosolymitanae adfuit, Spiritus sancti
assistentiam, « apostolorum gratiæ, non concilii generalitati tribuendam,
cum concilium illud generale non fuerit. » Quos miramur detracta velle
catholicis ea præsidia, quibus maxime pro conciliis cumenicis adversus
hæreticos, certant, tum vero parvi pendere sancti Clestini, tertiæque et
quintæ synodorum auctoritatem. Nos vero eam secuti, recte à nobis putamus
intelligi synodorum generalium auctoritatem et formam, si primam illam in
reliquis veneremur, et ad ejus normam omnia exigimus. Jam hoc fundamento
apostolico posito, quid secutæ synodi gesserint audiamus.
CAPUT VII.
Concilii Nicæni primi decreta adversus Arianos, ipsa Patrum
consensione valuerunt, nullo ante gestam, nullo post gestam synodum Sedis
apostolicæ speciali decreto : in eo concilio ipsius consensionis
auctoritate tres præcipuæ finitæ quæstiones : ad Sedem apostolicam
communis decreti executio pertinet.
De primis duobus conciliis universalibus, Nicæno primo et
Constantinopolitano primo, pauca dicemus.
Atque in Nicæno quidem concilio definitionem communiter factam,
et sancta quinta synodus mox exposuit nobis, et ipsa Nicænæ synodi decreta
clamant : « Qui dicunt : Erat, quando non erat, etc., hos tales
anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. » Et in catholicæ et apostolicæ
Ecclesiæ consensione robur. [14]
Adorant sane sacro conventui presbyteri Romanæ Ecclesiæ, digniore præ
cæteris patriarchis, uti decebat, loco ; et Osium Cordubensem Sylvestri
nomine adfuisse, Gelasio Cyziceno auctori Græco ita es actis
referenti, facile assentimur : cum et nemo
contradicat, et secutis conciliis congruat et sexta synodus in Nicæna synodo
Sylvestrum principem Constantino adjungat, ut Clestinum Theodosio, Marciano Leonem.
Cæterum neque ante, neque post concilium Nicænum, adversus Arianos quidquam
decretum esse legimus à Sylvestro Papa, quod synodi sententiam vel præcederet,
vel firmaret ; constatque falsa esse, quæ de Nicæno concilio confirmata
acta referuntur, ut suo dicemus loco : atque omnino in ipsa consensione
vim omnem fuisse repositam, historiæ clamant. Notum illud Rufini ; « Defertur ad Constantinum
sacerdotalis concilii sententia : ille tanquam à Deo prolatam veneratur,
cui si quis tentasset obniti, veluti contra divina statuta venientem, in
exilium se protestatur acturum. » Attestatur Eusebius ; congruunt ipsius Constantini verba
hæc ad Alexandrinam Ecclesiam scripta, statim absoluta synodo ; « Quod
trecentis episcopis visum est, non est aliud putandum quam Dei sententia :...
quapropter nemo vestrum hæsitet, nemo moram interponat. » En [15] in quo reponerent divinam
illam vim, et indeclinabilem. Noster Sulpitius paucis et perspicue, uti solet :
« Synodus apud Nicæam toto orbe contrahitur : trecentis et duodeviginti
episcopis congregatis, fides plena conscribitur : hæresis ariana damnatur :
imperator decretum episcopale complectitur ; Ariani nihil contra sanam
fidem retractare ausi, se quoque tanquam acquiescentes, nec aliud sentientes,
ecclesiis miscuerunt. » Ita decreti robur in episcopalis
collegii consensione est positum. Sequens adstipulatur ætas : et sanctus
Leo ubique Nicænorum canonum decreta collaudat ; « quæ sint à totius
mundi sacerdotibus constituta. » Eo nomine tantam auctoritatem illa
obtinuisse certum est.
In primo illo concilio tres maximæ quæstiones, quæ Ecclesiam
conturbarent, communi decreto terminatæ. Prima Arianorum de consubstantiali
Filio, secunda Paschatis, tertia rebaptizationis : quæ duæ postremæ jam à Romanis
Pontificibus, Victore et Stephano, judicatae, non tamen obtinebant plenam
auctoritatem, donec in Nicæna synodo penitus finirentur. Et quidem in
exequendis adversus Arianos Nicænæ synodi decretis, Sedis apostolicæ præcelsa
et singularis auctoritas enituit. Id Athanasius aliique fidei defensores à sancto
Iulio Papa restituti, et Ariminensis synodi à sancto Damaso soluta decreta, et
episcoporum orthodoxorum, maxime orientalium, ad Ecclesiam Romanam scripta
clamant Atque hæc in exequendo valuerunt : in decernendo vero consensio
ecclesiarum obtinuit ; factoque Patrum decreto, adeo res transacta
putabatur, ut nulla mora interposita, nullo expectato Sedis apostolicæ speciali
decreto, omnes ubique terrarum episcopi, christiani omnes, atque ipse
imperator, ipsi etiam Ariani, tanquam divino judicio cederent. Ex quibus duo
hæc habemus : et fidei decreta communiter fieri, et ad exequendum
commune decretum, Sedis apostolicæ sufficere auctoritatem. Atque hæc do prima
generali synodo. Jam ad secundam ordine veniamus. [16]
CAPUT VIII.
Constantinopolitana, prima synodus, secunda generalis, in
mediam adducitur : ex ea demonstratur quæstiones fidei sola ecclesiarum
consensione finitas.
Certam quidem est apud omnes ad Constantinopolitanam primam synodum,
quæ secunda generalis est, pro Spiritus sancti tuenda divinitate, centum
quinquaginta Patres, ex orientalibus tantum provinciis confluxisse. Certum item
est orientalem synodum nonnisi consensu Occidentis, et maxime apostolicæ Sedis,
pro cumenica haberi potuisse. Jam quæ ex ea synodo in rem nostram conducant,
hæc sunt : primum aperte falsum, quod nonnulli, illi quidem assentatores
immodici, jactant : haberi synodum ad Pontificis animum consilio tantum,
et rei elucidatione adjuvandam, cum orientalis synodus nec ipsi præsto fuerit,
et Constantinopoli in altera orbis parte sederit. Quare omnino constat Patres
eo maxime in synodum cumenicam congregari, quod in consensione et unitate
robur auctoritatis invictum sit positum.
Id confirmant Constantinopolitani Patres in ea Epistola, quam
Theodoretus refert ac Bellarminus laudat : cum relatis iis quæ circa fidem de
Spiritu sancto, quæque circa disciplinam à se decreta essent, id tantum
postulant, ut Damasus et qui cum ipso erant episcopi, « secum collætentur,
intercedente spirituali charitate ; » atque ita futurum aiunt, ut, « cum
verbum Dei communi sensu stabilitum, et christiana inter nos charitas
confirmata fuerit, dicere desinamus : Ego quidem sum Pauli ; ego
autem Apollo ; ego autem Cephæ. » Videt eruditus lector, ut in communi
consensu verbi interpretationem ac fidei stabilitatem collocent. Neque
tamen arbitremur omnia ex aequo Sedem inter apostolicam atque orientales
episcopos esse comparata : nam cum primum exorta [17] illa est de Spiritus
sancti divinitate contentio, vexati Macedoniani ad Liberium papam, ut catholicæ
communionis principem, tres ex suo ctu episcopos destinarunt, ac rectam de
Spiritu sancto professi sunt fidem : quo facto, à Liberio cum litteris
communicatoriis dimissi, à synodo Tyanensi statim suscepti sunt, Valente
imperatore. Refert Sozomenus, atque Basilius hoc tantum. Sed postea, « mota de Spiritu sancto quæstione, an ejusdem cum
Patre et Filio substantiæ esset, et crescente contentione, Episcopus urbis Romæ
(Liberius) scripsit, re comperta, ad Orientis episcopos, ut Trinitatem
consubstantialem, et coaequalis gloriæ una cum Occidentalibus confiterentur :
quo facto, utpote controversia judicio Romanæ Ecclesiæ terminata, quievere, et
quæstio finem accepisse videbatur. » Videbatur illud quidem ; verum
ubi quies illa non fuit stabilis, eòque res devenere, ut synodi generalis
auctoritate orbisque adunati consensione opus esset, in ea consensione finis
quæstionis ponitur à Constantinopolitanis Patribus, uti mos vidimus, atque ab
omnibus Ecclesiis.
CAPUT IX.
Ad Ephesinam synodum devenimus : referuntur ea quæ
Synodum præcesserunt : demonstraturque à sancto Clestino papa tota Sedis
apostolicæ auctoritate in Nestorii hæresim ac personam pronuntiatum fuisse ;
an tale judicium pro irreformabili sit habitum : quæstio ex actis postea
dissolvenda.
In Ephesina generali tertia, ac secutis synodis omnia clarius
elucescent : cum gesta sint præ manibus, extentque plurima circa fidem
Romanorum Pontificum, tota cathedræ auctoritate prolata judicia, in synodis
postea generalibus retractata, nec nisi facto examine comprobata : quod
nihil est ab infallibilitatis opinione magis alienum.
Ac de Ephesina quidem synodo manifesta res est. Notum quid Nestorius
Constantinopolitanus episcopus innovant, utque Christi personam unam diviserit
in duas. Sanctus Clestinus papa, pro [18] suo officio Ecclesiæ rebus intentus,
beato Cyrillo Alexandrino episcopo præceperat, ut de Nestorii, jam male
audientis doctrina, certa nuntiaret. Cyrillus id testatur Epistola ad
Nestorianum. Itaque ad Clestinum omnia scribit, Nestorii dogmata suaque exponit ;
binas à se ad Nestorium datas litteras mittit : Nestorius quoque datis
litteris, et missis expositionibus suis Clestinum in partes suas trahere
conabatur. Sic sanctus Pontifex, acceptis utriusque partis litteris, plenissime
instructus, à Cyrillo interrogatur in hanc formam : c Non prius ab illius
(Nestorii) communicatione confidenter abstinuimus, quam hæc tibi indicaremus.
Dignare proinde aperire quid sentias, quo liquido nobis constet, an communicare
cum illo oporteat, qui ejusmodi erroneam doctrinam fovet. » Addit ejus sententiam ad alios quoque
episcopos perscribendam : « Ut omnes, inquit, uno animo, in eadem sententia
persistant. » Et clare à tanto viro, secundæ vel
certe tertiæ sedis patriarchalis antistite, consulta apostolica Sedes ejusque
judicium expectatum : nihilque supererat, nisi ut Clestinus rite
consultus apostolicum exequeretur officium. Id vero ut præstiterit, Acta alibi
relata docuerunt.
[In iis Actis] Cyrilli litteras et doctrinam non modo probat, sed etiam
Nestorii dogma perversum improbat, et quidem distincte, quod beatam Virginem Deiparam
dici nollet ; decernitque eum episcopatus et
communionis exsortem, nisi intra decem dies, à die denuntiatæ sententiæ
numerandos, aperte rejiciat « hanc perfidam novitatem, quæ hoc quod
Scriptura conjungit, nititur separare, » personam Christi scilicet. En
Nestorii dogma præcise improbatum, et clare omnino Romani Pontificis, sub
depositionis et excommunicationis interminatione, de fide pronunciata
sententia. Tum ne quid desit, sanctus Papa Cyrillo vices committit suas,
ut eam sententiam exequatur : « Nostræ, inquit, Sedis auctoritate adscità
nostraque vice et loco, cum potestate usus. » Id ad Cyrillum ; id ad ipsum
Nestorium ; id ad clerum Constantinopolitanum ; id ad Joannem
Antiochenum, tertiæ seu [19] quartæ tum patriarchalis sedis episcopum ; id
ad Juvenalem sanctæ civitatis episcopum, quem præcipue honorari synodus Nicæna
præceperat ; id ad alios quoque episcopos scribit, ut data sententia rite et ordine omnibus
innotescat.
Jam suas partes Cyrillus exequitur, atque omnia, uti jussa erant,
peragit. Clestini decreta promulgat, exequitur, Nestorio denuntiat, post decem
illos dies à Clestino « præscriptos definitosque, nullam ei cum
sacerdotibus sortem, nullum sermonem, nullum locum futurum. » Nihil plane
deest, quo apostolica auctoritas plenissime exeratur. An vero sententia, tanta
auctoritate prolata, postquam ingens dissensio exorta est, ac synodi cumenicæ injecta
mentio, pro irreformabili sit habita, gesta sequentia demonstrabunt.
CAPUT X.
Dicta à Clestino papa de fide, tota Sedis apostolicæ
auctoritate, sententia concilii universalis mentione et convocatione
suspenditur : id canonice et ordine factum omnes episcopi et Sapa ipse
confitetur.
Sæpe diximus, sæpe dicemus, ita esse Ecclesiam constitutam, ut ad
cumenicam synodum necessario, non nisi extraordinariis casibus ac
dissensionibus recurratur : cæterum consueto ordine ita finiri subortas
etiam gravissimas de fide quæstiones, si Romano Pontifici decernenti, Ecclesiæ
consensus accesserit. Id in Nestorii causa manifestissime liquet.
Plane confitemur Clestini sententiam, ita ut Cyrillus speraverat,
valituram fuisse ad novam hæresim comprimendam, nisi graves suborti motus,
resque ea visa esset, quæ ad universalem synodum deferretur.
Verum Nestorius, regiæ civitatis episcopus, ea auctoritate pollebat, ea
specie pietatis hominum animis illuserat, eos sibi conciliaverat episcopos, ea denique
gratia apud Theodosium [20] Juniorem
imperatorem et proceres erat, ut facile omnia commoveret.
Itaque opus erat cumenica synodo, quod de re maxima ac de persona in
maximam dignitatem evecta ageretur : quod multi episcopi in his Orientales
fere omnes, hoc est Antiocheni tractus, atque ipse patriarcha Joannes, à Cyrillo
abhorrebant, et Nestorio favere videbantur : quod scissa hominum studia,
totumque Orientis imperium, Cyrillum inter atque Nestorium fluctuare videbatur.
Hæc universalem synodum postulabant.
Accedebant piorum atque orthodoxorum preces. Ecce enim religiosissimi
monachi, pro fide orthodoxa ac Deiparæ voce à Nestorio multa perpessi, imperatori
supplicabant « ut sacra et cucumenica synodus coeat, qua præsente
Christus sanctissimam Ecclesiam uniat, populum in unum reducat, ac sacerdotes
sinceræ fidei prædicatores, priusquam impia illa doctrina (Nestorii) latius
serpat, loco suo restituat. » Et iterum : « Nos enim vos
de cumenica synodo cogenda rogavimus, quæ aptissime posset constabilire et
erigere titubantia, sive etiam fracta. » En post Romani Pontificis judicium,
expetita à piis, per universalem synodum, rerum titubantium invicta et ultima
firmitudo.
His aliisque motus imperator, hæc ad Cyrillum scripsit : « Pietatis
doctrinam in sacra synodo discuti et examinari volumus, et ratum esse quod
rectæ fidei consonum videbitur : sive illi, qui victi discedent, veniam
impetraturi essent à Patribus, sive non. »
Hic tria videmus : primum illud ; post sancti Clestini
judicium, aliud adhuc requiri, synodale scilicet : alterum, hæc duo in
Patrum potestate futura, ut de doctrina deque personis judicent : tertium
ratum id futurum, neque amplius retractandum, quod synodus judicarit.
Addit : « Judices hujus rei e se oportere eos, qui
sacerdotiis ubique præsunt, et per quos ipsi in veritatis sententia sumus et
erimus, » En quorum fide nitimur. En in quorum judicio ultima et
indeclinabilis sit auctoritas.
Id secundum ecclesiasticos canones fieri et imperator [21] affirmabat, et episcopi fatebantur. Itaque omnes et ipse
Caelestinus ad synodum se accingunt. Nihil ultra Cyrillus egit, pontificii
licet decreti executor à Clestino dictus. Nestorius pristino loco
mansit ; universalis synodi sententia expectatur ; et diserte
rescripserat imperator, « ut ante sanctissimam coactam synodum, communemque ejus sententiam, nihil
quidquam à quoquam, in ulla prorsus re, privatim innovetur. » Recte et ordine : id enim
universalis synodi majestas postulabat. Quare et Cyrillus paruit, et episcopi
quievere : fixumque id, dicta licet ac promulgata Romani Pontificis
sententia, de fide ac personis violatæ fidei causa judicatis, omnia in suspenso
esse, postquam universalis synodi expectatur auctoritas. Id ab Imperatore
actum ; id episcopis ac Papæ ipsi placitum vidimus ; id jam in ipsa
synodo cumenica comprobatum gesta sequentia declarabunt.
CAPUT XI.
Acta synodi Ephesinæ recensentur : ejus actio
prima : probat synodus omnia quæ à Clestino decreta essent in suspenso
manere, usque ad synodi sententiam : quæ de fide gesta sunt referuntur,
ostenditurque prolatum à Papa judicium ad examen legitimum fuisse revocatum.
Lectis iis, quæ synodum præcessere, ipsius synodi gesta recensemus,
atque incipimus ab actione prima.
Posteaquam ergo episcopi, atque ipse Nestorius Ephesum convenere,
inchoata est synodus universalis, Cyrillo præside ac Clestini vices gerente,
quippe qui pontificiæ sententiæ ab ipso Pontifice constitutus executor esset.
In prima actione hæc gesta sunt.
Primum lectæ imperatoris litteræ eæ quas memoravimus, nempe ut
cumenica synodus haberetur, utque omnia interim in suspenso essent : lectæ, inquam, hæ litteræ atque in
gesta relatæ, probatumque à Patribus, omnia circa Nestorium à Clestino
decreta, suspensa fuisse, donec sacra synodus ferret sententiam.
Quæres an synodus tantum imperatori licere voluerit, ut [22] Sedis apostolicæ sententiam ad effectum deduci
interim prohiberet. Non ita ex gestis : sed potiùs interposita synodi
generalis auctoritate, cujus quidem convocatio, pro eorum temporum disciplina,
imperatori permitteretur ; ipsa synodus intellexit, omnia ipso jure in
suspenso esse atque à synodi pendere sententia. Quare pontificio decreto
promulgato ac denuntiato decemque illis diebus jamdiu evolutis, Nestorius ab
ipsa synodo pro episcopo est habitus, et religiosissimi episcopi nomine
appellatus, et eo quoque nomine ter vocatus et citatus ut in sacra synodo cum
aliis episcopis consederet : id enim diserte scriptum, συνεδρεύσαι ; additum, ut ad objecta responderet.
Omnino enim volebant, ut quocumque modo agnosceret universalem synodum, in ejus
postea procul dubio potestate futurus. Sed venire renuit, et ne ipso adiri posset,
fores suas armato milite obsideri voluit.
II. Hinc de fide quæsitum, quod et id imperator jussisset, et
canones postularent : lectaque Nicæna fides, ad quam omnia exigerentur, ac
postea de Epistolis Cyrilli ac Nestorii ordine inquisitum.
III. Epistola Cyrilli prima deducta est
ad synodi judicium : illa,
inquam, de fide ad Nestorium Epistola, à Papa Clestino tam expresse
probata, de qua id edixerat ad Cyrillum : « Omnia quæcumque sentimus
ac tenemus, te itidem sentire ac tenere perspicimus ; » quam decreto in Nestorium per
omnes ecclesias promulgato, comprobaverat, atque adversus Nestorium canonicæ
monitionis instar haberi voluerat. De illa, inquam, Epistola quæsitum,
Cyrillo auctore ac præeunte, in hæc verba : « Persuasum habeo, nihil
me ab orthodoxa fide aut Symbolo Nicæno dicessisse ; quare Vestram
Sanctitatem rogo, ut coram exponat, reo tene, et inculpate, sanctoque illi
concilio convenienter hæc scripserim, an secus. »
Et erunt, qui dicant quæstiones de fide semel à Romano Pontifice
auctoritate apostolica judicatas, in synodis generalibus examinari ad
dictorum intelligentiam, non ad rei, quasi adhuc in quæstione positæ,
definitionem. Audiant Cyrillum synodi [23] principem : quid synodo
quærendum proponat attendant. Et quidem nullius errati sibi conscius ; ne
tamen sibi crederet, synodi sententiam rogabat, in hæc verba : « Rectene
et inculpate, an secus scripserim. » Hæc Cyrillus synodi princeps proponit
in medium ;
Quis vel fando audiit, post ultimum et irreformabile Ecclesiæ de fide
judicium, ita unquam quæsitum interrogatumque esse ? Nunquam factum :
id enim esset de ipsa fide declarata et explorata dubitare. At id post papæ
Clestini judicium factum est : neque Cyrillus aut quisquam aliud
cogitabant : non ergo illud erat ultimum, atque irreformabile judicium.
Ex ea interrogandi forma Patres ordine censent, « Nicænum Symbolum,
et Epistolam Cyrilli per omnia consentanea et consentientia esse. » En quæstio ; en examen ; en
deinde judicium. Gesta satis loquuntur : nos hic ne verbum quidem.
Producta deinde est Nestorii Epistola illa, quam Clestinus
blasphemam atque impiam pronuntiaverat. Ea vero legitur. Tum de ea quæritur,
auctore Cyrillo : « Numquid hæc ipsa quoque fidei à sancta Nicænorum
Patrum synodo expositæ consentanea esse videretur, an non ? » Eadem plane forma qua de Epistola
Cyrilli quæsitum erat. Patres ordine censent « à Symbolo
Nicaeno dissentaneam, atque eo improbatam. » Quo ritu, qua regula, probata Cyrilli
est ; eo ritu, ea regula, Nestorii Epistola improbatur. En bis in
eadem Ephesinæ synodi actione, Romani Pontificis dictum ac promulgatum de
catholica fide judicium retractatur. Quæ approbaverat, quæque improbaverat,
æque in examen revocantur, nec nisi quæstione habita confirmantur. [24]
CAPUT XII.
Continuatio actionis primæ concilii Ephesini : quæ
circa Nestorii personam à Clestino papâ decreta essent, ad synodale examen et
ipsa revocantur, nec nisi quæstione habita comprobantur.
Hæc quidem de fide gesta sunt actione prima synodi Ephesinæ : jam
quæ ad Nestorii personam eadem in actione pertineant recensemus.
Primum Clestini ad Nestoriani Epistola legitur, et in acta
refertur, ea scilicet qua de Nestorio terebat sententiam : de qua sane sententia cum postea,
perpensis omnibus, Patres judicaturi essent, interim tantum in acta referri
oportebat. In Clestini Epistola nihil erat peculiaris doctrinæ : tantum
in eo versabatur, ut Cyrilli probaret doctrinam et Epistolam ; Nestorii
improbaret ; de quibus Cyrilli ac Nestorii Epistolis jam prolatum
erat sanctæ synodi judicium, ut aliquid iis addere supervacaneum esset.
II. Eadem vero causa, cum Cyrilli Epistola lecta esset, ea
scilicet, qua Clestini exequebatur sententiam, de ea Epistola nihil
speciatim actum, sed jussum duntaxat, ut in acta referretur.
III. His gestis, de Nestorii persona pronuntiandum fuit. Quæsitum,
ecquid ea quæ Clestinus ad Nestorium scripserat, quæque exequendo Cyrillus
egerat, ad Nestorium perlata essent. Perlata esse compertum est, et eum usque
adhuc in sententia perstitisse, ac pridem effluxisse dies à sancto Clestino
primum, tum postea ab imperatore synodum convocante præfixos. Hinc ad
probationis cumulum, Patrum testimonia cum Nestorii exegesibus componuntur : immanis discrepantia prodit Nestorium
novatorem adeoque hæreticum : fit decretum in hæc verba : « Sancta
synodus dixit : Cum impiissimus Nestorius, neque nostræ citationi parere,
neque episcopos à nobis destinatos admittere voluerit, necessario venimus ad
examinationem eorum quæ impie docuisset- Deprehendentes itaque partim ex
litteris [25] commentariisque ipsius, partira è sermonibus, illum impie sentire
et prædicare, coacti per sacros canones et litteras sanctissimi Patris nostri
et comministri Clestini Ecclesiæ Romanæ episcopi ad hanc sententiam venimus :
Dominus noster Jesus Christus, per hanc sanctissimam synodum Nestorium
episcopali dignitate privatum esse
definit. » Vides canones conjunctos cum Clestini
litteris ; magnifice sane, et ad commendandam Sedis apostolicæ majestatem.
Vides synodum executam quæ Clestinus decrevisset, atque his coactam ad tristem
sententiam devenisse ; sed nova et sua definitione edita in Christi
nomine : sed postquam legitima cognitione constitit omnia recte et ordine
gesta esse.
IV. Denique sententia synodi pronuntiata ad
impiissimum Nestorium scribitur :
« Sancta synodus Nestorio novo Judæ : scias te à sancta synodo esse
depositum. » Sic qui ante sacræ synodi
disquisitionem, religiosissimus episcopus vocabatur, ea disquisitione
facta, jam impiissimus, jam novus Judas, et ab episcopali sede
dejectus irrevocabiliter, et sententia promulgatur.
Sic maxima res, maxima consensione perfecta est, qua nempe omnia in
Ecclesia stare diximus ; et ordo judicii ex se perspicuus : nempe à Clestino
sententia profertur, concilii generalis convocatione suspenditur, cognitione
examinatur, novo et irretractabili judicio roboratur, totius Ecclesiæ
auctoritate conjuncta.
Id Patres profitentur relatione ad imperatorem : « Nestorium à
cathedra submovimus, et canonice exauctoravimus ; Clestinum magnæ Romæ
episcopum praeconiis extollentes, qui ante nostram sententiam, Nestorii
hæretica dogmata condemnaverat, nosque in ferenda contra eum sententia
anteverterat. » Hæc illa unitas, hæc illa consensio,
quæ invictum jam et ineluctabili » robur ecclesiasticis judiciis præstat.
Ita congruunt omnia, ac nostra sententia stabilitur : dum enim
Sedis apostolicæ de fide deque persona judicium, sancta synodus comprobat et
exequitur, ejusdem sane Sedis legitimam potestatem et primatum agnoscit. Dum
autem illius judicium non probat, nisi per legitimam cognitionem et iteratum
examen, [26] Romanum Pontificem
omnibus quidem episcopis superiorem ; uno tamen concilio generali, etiam
in causa fidei, inferiorem esse docet : quod erat demonstrandum.
CAPUT XIII.
Gesta actionis secundæ, quibus præcedentia comprobantur :
quid sit confirmare decreta, stylo ecclesiastico, ex gestis demonstratur :
in synodi examine, atque judicio quæstionis finem non modo sacra synodus, sed
etiam legati apostolici, atque ipse etiam papa Clestinus agnoscunt.
Dum hæc agebantur, Arcadius et Projectus episcopi, et Philippus
presbyter, delecti à Clestino erant, qui speciali mandato Sedis apostolicæ
totiusque occidentalis synodi, Ephesinæ synodo interessent. Hi ergo Ephesum ab
Urbe adveniunt, ac sacro conventui adsunt, atque hic actio secunda inchoatur.
Lupus Lovaniensis, inter alia antiquitatis Acta, Clestini ad legatos
commonitorium instructionesque, ut ipse Clestinus vocat, protulit. His
praecipiebatur, « ut Sedis apostolicæ tuerentur dignitatem : ne se
episcoporum dissidiis immiscerent, quorum quippe judices (cum synodo utique)
esse deberent ; » cum Cyrillo, utpote fido,
agenda conferrent. Jam quid his mandatis nixi praestiterint, ordine recensemus,
atque his nostra firmari facile ostendimus.
Primum quidem proferunt sancti Clestini epistolam ad Synodum, qua legatis injunctum officium explicatur
his verbis : « Direximus sanctos fratres et consacerdotes nostros...,
qui iis quæ aguntur intersint, et quæ à nobis antea statuta sunt exequantur. » His constat synodi Ephesinæ actionem
in apostolici judicii executione versari. Cujusmodi autem sit illa executio, an
mera, ut aiunt, obedientia, an vero ipsius synodi cognitione legitima, certoque
jam et indeclinabili judicio, sequentia demonstrabunt. [27]
II. Lectis Clestini litteris, legali consequenter ad episcopos ; « ut
quæ Caelestinus antea definire, et nunc in memoriam revocare dignatus
est, juxta communis fidei regulam, ad
finem numeris omnibus absolutum deduci jubeatis ; et ; εἰς πέρας πληρέστατον, ad
finem plenissimum : » qui concilii fructus est, post cujus
sententiam nulla nova discussio, novumque judicium, sed mera executio. Atque id
legati postulant juberi à synodo, in qua summam illam auctoritatem
recognoscant.
ΙΙΙ. Firmus, episcopus Caesareae Cappadociæ, pro synodo respondet ;
« Apostolica et sancta Sedes Clestini Episcopi præsenti negotio
sententiam regulamque præscripsit. » Græca habent : sententiam
prius protulit ac regulam, seu τύπον, quam vocem paulo post formam vertit
interpres. Nos de vocibus non litigamus : quid autem ipsa res sit audiamus
eumdem Firmum accurate explicantem : « Nos, inquit, de Nestorio hanc
formam executioni mandavimus, canonicum apostolicumque judicium in illum
proferentes : » actione prima scilicet, qua, facto examine et
quæstione habita, Clestini decretum firmatum vidimus. Sic exequitur synodus
generalis primæ Sedis sententiam, legitima cognitione et inquisitione, nec
simplicis mandatarii vice, sed canonico et apostolico dato judicio. Papale
sane decretum pro tantæ sedis auctoritate sit forma, sit regula ; sed quæ
synodo convocata, non nisi ex communi judicio, plenam auctoritatem obtineat.
IV. Legatos quoque ad synodum mandato speciali
missos, quæ adversus Nesτorium gesta essent, an satis ex canonum
præscripto, et Sedis apostolicæ reverentia intelligere oportebat : id sæpe
jam diximus. Quare merito petunt Acta communicari, ut nos quoque, inquiunt,
confirmemus. » Illud confirmare quid sit, ipsa gesta eloquenter.
V. Postquam, legatis petentibus, data sunt quæ in Nestorium acta
essent, de iis actione tertia sic referunt : « Intelleximus omnia
canonice et ex ecclesiastica disciplina judicata esse. » Ergo canonice et ex ecclesiastica
disciplina Sedis apostolicæ judicia in synodo generali, quæstione habita,
retractantur, ac de iis judicatur. [28]
VI. Cum legati probassent acta in Nestorium sibi communicata, jam
relegi petunt in publico consessu cætera, quæcumque Ephesi ab initio lecta
gestaque essent : nempe, inquiunt, « ut obtemperantes formulæ sanctissimi
papæ Clestini, qui hanc curam nobis commisit, vestræ etiam Sanctitatis judicia
confirmare possimus. »
Posteaquam ergo relecta sunt omnia, ac legati assensere, proponit
Cyrillus sacræ synodo, « ut legati obsignatione, ut moris est, planam ac
manifestam faciant canonicam cum synodo assensionem suam. » Ad eam Cyrilli interrogationem,
synodus sic respondet, decernitque : ut legati subscribendo acta
confirment : quo loco perspicue ipsum confirmare à synodo
dictum, nihil aliud est quam planam et manifestam suam assensionem facere, ut
à Cyrillo erat propositum.
Hunc verum, genuinumque confirmationis sensum sæpe protulimus, sæpe
proferemus ; et nunc à sancta Ephesina synodo tam clare proponi nobis
gratulamur.
VII. Jam vero
quanti esset, auctoritate legationis apostolicæ Sedis ; ut ait
Projectus, legatorum unus, decreta Ephesina confirmari,
hinc intelligitur, quod etsi Cyrillus papalis sententiæ executor dictus, eam in
synodo executus esset ; non tamen ad synodum expresse delegatus : de
qua synodo Clestinus nondum cogitabat cum Cyrillo vices committeret suas. At
Arcadius, Projectus et Philippus, expresse à Clestino ad synodum missi,
mandati specialis auctoritate, synodalia gesta firmabant, Ecclesiarumque omnium
cum Ecclesia principali, Romana scilicet, claram omnibus modis ac testimoniis
consensionem manifestabant.
VIII. Huc accedit quod legati ad synodum Ephesinam speciali mandato
missi, non modo apostolicæ Sedis, sed etiam totius Occidentis ferebant
sententiam. Unde Philippus presbyter, unus legatorum, posteaquam relecta omnia
et communi consensu probata sunt, sic concludit : « Firmum ergo est,
juxta omnium Ecclesiarum decretum [nam orientalis et occidentalis
Ecclesiæ sacerdotes, vel per se, vel certe per legatos, sacerdotali huic [29]
consessui intersunt), quod in (Nestorium) est pronuntiatum. »
IX. Hinc elucet ut sese mutuo ipsa Ecclesiarum
decreta confirment : ea
enim omnia vim habent continuandi, quæ Ecclesiarum omnium consensionem
unitatemque declarant ; cum ipsa unitate et consensione mutua, decretorum
ecclesiasticorum firmitudo constet. Quare in edenda fidei expositione,
Oriens et Occidens Sedesque apostolica et synodici conventus se mutuo finiant.
Unde et illud legimus in Ephesina synodo Clestino acclamatum : « Clestino
custodi fidei ; Clestino cum synodo concordi : unus Clestinus, unus
Cyrillus, una fides synodi, una fides orbis terrarum. »
His ergo auditis catholicæ unitatis acclamationibus, Philippus legatus
sic respondet : « Gratias agimus sanctæ venerandæque synodo, quod
sancta membra, sanctis vestris vocibus, sancto capiti vos adjunxeritis ; non
enim ignorat vestra Beatitudo totius fidei, vel etiam apostolorum caput esse
beatum Petrum. » Hæc ergo summa auctoritas, summa
vis : quod membra et inter se, et Romano Pontifici, ut capiti conjungantur :
quod ex consensione invictum ecclesiastici judicii robur.
X. Postremo Clestinus ipse, re tota peracta, ad sanctam Ephesinam
synodum mittit epistolam, quam sic auspicatur : « Tandem malorum fine
gaudendum est. » Ubi finem agnoscat lector
eruditus intelligit : post damnatum scilicet, cumenici concilii, hoc est
totius Ecclesiæ catholicæ indeclinabili auctoritate, Nestorium. Pergit :
« Hujus rei tam fideliter peractæ, vos executores videmus nobiscum
fuisse. » Omnes decernunt, omnes exequuntur, dato scilicet communi
judicio. Unde addit Clestinus : « Dejectionem justam et exaltationem
didicimus justiorem : » Dejectionem. Nestorii à Romana quidem Sede
inchoatam, sed synodi sententia ad finem usque perductam, εἰς πέρας πληρέζατον, ut supra vidimus : exaltationem
Maximiani, in Nestorii locum post Ephesina decreta continuo substituti. Hic
quæstionis finis : hunc finem non in suo, sed in synodi universalis
examine atque judicio, ipse etiam Clestinus agnoscit. [30]
Atque id gestum in illa synodo, in qua post Christum natum Sedis
apostolicae auctoritatem luculentissime commendatam esse constat, neque tantum
verbis, sed etiam factis. Certe sancta synodus Philippum legatum audit hæc vera
et magnifica prædicantem de Sedis apostolicæ dignitate, deque « Petro
capite et fidei columna, et Ecclesiæ catholicæ fundamento, et Christi
auctoritate clavium administro ; qui ad hoc usque tempus semper in suis
successoribus vivat, et judicium exerceat. » Hæc dicit, visis ipsius concilii
Actis omnibus, quæ memoravimus, ut profecto intelligamus hæc omnia Petri
Sedisque apostolicæ privilegia, cum synodi decretis et iterato judicio, et
habita de fide post Sedem apostolicam quæstione, egregie consentire.
CAPUT XIV.
Ephesinæ synodi praxis qua doctrina nitatur : episcoporum
auctoritas in apostolis instituta : iis omnibus fidei depositum in commune
traditum, et communi cura custodiendum :
apostolici in Hierosolymis concita auctoritas in secutis conciliis : hæc
ex Clestini epistola Ephesi lecta, qua confutantur ii, qui docendi auctoritatem
à Papa in episcopos manare contendunt.
Post gesta relata, nostramque sententiam ex illis affirmatam, juvat
etiam exponere sancti Clestini papæ doctrinam egregiam, unde ista manarint ;
nempe ea epistola, quam ad sacram synodum legati attulerunt, hæc ante omnia
præferebat : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio
sacerdotum. » Ac paulo post : « Sanctum namque est pro debita
sibi veneratione concilium, in quo utique nunc apostolorum frequentissimæ
illius, quam legimus congregationis, aspicienda reverentia est- Nunquam defuit
his Magister, quem receperant prædicandum : adfuit his semper Dominus et
Magister ; sed nec docentes a suo Doctore deserti sunt unquam. Docebat
ille qui miserat ; docebat qui dixerat quid docerent ; docebat qui in
apostolis suis se confirmabat audiri. » Hæc [31] de apostolis, ac primo illo apostolico
concilio dicta : mox ad omnes episcopos, atque ad secutas synodos
conferuntur. « Hæc, inquit, ad omnes in commune Domini sacerdotes mandatae
prædicationis cura pervenit : hæreditario in hanc sollicitudinem jure
constringimur, quicumque per diversa terrarum eorum vice nomen Domini
prædicamus. Dum illis dicitur : Ite, docete omnes gentes, advertere debet vestra Fraternitas, quia
accepimus generale mandatum : omnes etiam nos id agere voluit, qui illis
sic omnibus commune mandavit officium : necesse est ut competenter nostros
sequamur auctores ; subeamus omnes eorum labores, quibus omnes successimus
in honore. » Hæc denique sic concludit : « Agendum est labore
communi ut credita, et per apostolorum traditionem detenta, servemus. »
Ex hac sancti Clestini doctrina multa deducimus ; primum illud :
episcopos in apostolis doctores constitutos ab ipso Christo, non utique à Petro
aut Petri successoribus. Nec indignum putat tanto loco positus Pontifex
admiscere se reliquis episcopis : « Omnes, inquit, apostolorum vice
nomen Domini prædicamus :... omnes illis successimus in honore. » Quo
magis constet docendi auctoritatem, tam in ipsum Caelestinum quam in cæteros
episcopos à Christo esse transfusam. Hinc omnibus traditum sacræ doctrinæ
depositum, cujus custodia penes omnes sit, communique adeo cura et
consensione constituendam fidem : neque defuturum Ecclesiarum magistris
Christi veri magistri præsidium. Hæc Clestinus in commune statuit de se
et omnibus episcopis apostolorum successoribus : tum illud consectaneum, ut
quæstione de legalibus collecti apostoli simul protulerint eamdem Spiritus
sancti suamque sententiam, ita porro futurum in aliis summis controversiis,
apostolorumque concilium in episcoporum conciliis revicturum. Quæ profecto
docent, non in Petri solius aut successorum Petri sententia, sed in omnium
consensione conciliorum vim et quæstionis finem esse repositam.
Neque propterea Clestinus primatum infringit suum, dum se annumerat
reliquis apostolorum successoribus. Ut enim reliqui episcopi reliquis
apostolis, ita ipse Petro Principi successor à [32] Christo datus, ubique omne præit Petri
auctoritate, ut in eadem synodo prædicatum gestumque legimus.
Sic in sancta synodo generali tertio, ac primis illis sæculis, et
contra hæreticos evincimus ubique præeuntem, atque omnium ducem Sedis
apostolicæ potestatem ; quodque est maximum, Petri nomine, atque adeo à Christo
institutam : nec minus catholicis ostendimus in eo collectam ultimam et irrefragabilem
ecclesiastici judicii vim, cum ad Petri, id est, ad Papæ auctoritatem
episcoporum quoque toto orbe terrarum, apostolorum vice, accedit auctoritas
atque consensio ; quod unum Ecclesia gallicana postulat.
CAPUT XV.
Chalcedonensis concilii quarti generalis acta proponuntur :
referuntur ea quæ antecesserint : ex his demonstratur, etiam in fidei
causis, post Romani Pontificis judicium, à tota Ecclesia ipsoque Romano
Pontifice plenius ac majus, jamque irrefragabile judicium expectari.
Jam Acta concilii Chalcedonensis generalis pervolvantur. Hæc
antecessere. Duas in Christo naturas confundebat Eutyches, archimandrita
Constantinopolitanus ac monachorum pater, haud minus pervicax quam delirus
senex. Is ergo damnatus à sancto Flaviano suo et Constantinopolitanæ sedis
antistite, patriarchas quidem omnes, sed Romanum maxime Pontificem appellavit.
Leo scribit ad Flavianum, ac jubet ad se cuncta deferri. Flavianus respondet, atque à Leone petit, ut
nempe « propriam faciens communem causam et sanctarum Ecclesiarum
disciplinam, simul decerneret damnationem adversus eum (Eutychem) regulariter
factam esse, et per propria dicta confortaret imperatoris fidem. » Addebat : « Causa enim egit
solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad pacem
cuncta perducere ; » hoc est, aperta causa et plana est ; pauci
adhuc sectatores iique obscuri, nec magni nominis. Concludebat : « Sic
enim [33] hæresis quæ surrexit... facillime destruetur, Deo cooperante,
per vestras litteras ; removebitur autem et concilium, quod fieri
divulgatur, quatenus nequaquam sanctæ turbentur ecclesiæ. » Et id ex disciplina, ut statim
hæreses comprimantur, episcopali primum, tum deinde Sedis apostolicæ
providentia : neque statim necesse sit, Synodo universali convocata, sollicitari
omnium ecclesiarum pacem.
Ubi ad Leonem Acta perlata sunt, ad Flavianum scribit : sacramentum dominicas Incarnationis
exponit plenissime, lucidissime, ut et ipse dicit ; et omnes
ecclesiæ attestantur ; Flaviani fidem et Acta laudat ; Eutychem ita
damnat, ut ei indulgeri possit, si satisfecerit.
Hæc illa est nobilis ac plene clestis epistola, quæ per totam
Ecclesiam tanto postea studio celebratur ; quam nos ideo intellectam
volumus quoties simpliciter Leonis epistolam appellare contigerit.
His quidem quæstio finiri potuit, nisi ea incidissent, quæ ad Synodum
Ephesi convocandam Imperatorem Theodosium Juniorem impulerunt ; eum qui
Ephesi jam primam illam sub Clestino et Cyrillo indixerat.
De hac synodo sanctus Leo ad Theodosium hæc scripsit, primum quidem « tam
evidentem causam esse, ut rationabilibus causis ab indicendà synodo fuisset
abstinendum : » quod etiam Flavianus cavisse
videbatur.
Cæterum cum Imperator bono animo synodum convocasset, Leo assentitur,
atque eas ad synodum dat litteras, quibus Imperatorem laudat, quod habere
voluerit episcopale concilium, « ut pleniore judicio omnis error posset
aboleri. » Memorat Legatos à se dirigi, « qui vice, inquit, mea
sancto conventui vestræ Fraternitatis intersint, et communi vobiscum sententia,
quæ Domino sunt placitura, constituant. » [34]
Ex his tria habemus : primum quidem in fidei quæstionibus, non
semper necesse esse synodum cumenicam convocari : tum illud, post rem à se
judicatam non refugi à Leone tanto Pontifice synodale judicium, si causa idonea
sit : denique si synodus habeatur, pleniore judicio errorem
aboleri, et quæstionem à Sede apostolica, communi cum episcopis sententia
finiri oportere : quo quidem plenum illud à nobis sæpe memoratum
consensionis robur agnoscit.
At postquam Dioscorus Alexandrinus Episcopus, Eutychetis et fautor,
omnia per vim et nefas egit, factumque est Ephesi, non Concilium, sed apertum
latrocinium ; jam scisso episcopali collegio, totaque Ecclesia perturbata,
synodi secundæ cumenicæ Ephesinæ nomine, ipse Leo agnoscit, novam synodum
generalem haberi oportere, quæ omnes offensiones, ita aut repellat aut mitiget,
ne aliquid ultra sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum. » Ergo intelligebat schismata et tantam
de ipsa fide fluctuationem animorum, non salis tolli posse per suum
judicium ; et plenius, firmius, auctoritate majus synodi generalis
judicium, quo scilicet judicio omne jam dubium tolleretur, haud minus sapiens
ac bonus quam fortis Pontifex postulabat.
Cæterum Theodosius Imperator quamdiu existimavit Ephesi res ordine
fuisse tractatas, de nova synodo habenda nihil audire voluit. « Rem enim
transactam Ephesi depositione eorum qui mererentur ; et nihil ulterius
post hæc definiri possibile est, cum ista jam semel decisa sint. » Ex his liquet quo discrimine essent
Romani Pontificis ac synodorum generalium judicia : cum judicium quidem
Romani Pontificis in synodo retractetur : post synodum vero, quamdiu ea
legitima habeatur, nihil retractari, nihil audiri liceat.
Verum Theodosio paulo post mortuo, Marcianus Imperator, ubi intellexit
Ephesino conventui, propter vim et alia contra canones gesta, synodi
cumenicæ nomen atque auctoritatem à plerisque episcopis, maxime vero à Romano
Pontifice denegari ; novae Synodi convocationem petenti Leoni negare non
potuit. [35]
Factum est igitur Chalcedonense Concilium ; atque apud omnes
constitit quasdam esse circa fidem dissensiones ita graves, quæ non nisi
concilii cumenici auctoritate definiri possint.
CAPUT XVI.
In Chalcedonensi Concilio duo ad rem faciunt : alterum,
Dioscori Patriarchæ Alexandrini ; alterum, examen epistolæ Leonis : hic
de Dioscoro ; demonstratur in causis, quæ universalem Ecclesiam spectant,
in ipsa consensione vim summam et indeclinabilem esse repositam.
Notum est omnibus Chalcedonem sexcentos atque amplius Episcopos
convenisse. Paschasinus et Lucentius episcopi, Leonis vice, sanctæ
synodo præsidebant : dati ab Imperatore judices qui actionem regerent,
turbas compescerent, quæstionem de fide et ecclesiastica omnia, in synodi
potestate ac judicio relinquerent.
In ea vero synodo, quæ ad rem nostram faciant, duo
sunt : primum, Dioscori depositio ; alterum, sententia synodi de
Leonis epistola comprobanda.
De Dioscoro, cum vocatus judicio se non sisteret, ejusque scelera
omnibus innotescerent, sic transactum. Paschasinus Sedis apostolicæ Legatus
Patres rogat : « Quid placet vestræ Sanctitati volumus discere.
Sancta Synodus dixit : Quod placet canonibus. Lucianus episcopus dixit :
A beatissimo Patre nostro Cyrillo in sancta Ephesina Synodo quædam acta sunt :
ipsam inspicientes formam quæ placuerit date. Paschasinus episcopus dixit :
Jubet Pietas vestra, ut ultione ecclesiastica utamur ? Consentitis ?
Sancta synodus dixit : Omnes consentimus... Paschasinus Episcopus dixit :
Iterum dico, quid placet Beatitudini vestræ ? Maximus Episcopus magnæ
Antiochenæ civitatis dixit : Quod videtur Sanctitati vestræ, et nos
conformes efficimur. » Ita primam sententiam à Sede
apostolica, et formam quam vocabant, dari oportebat. Itaque Legati, Dioscori
sceleribus enarratis, ita pronuntiaverunt : « Unde sanctus Leo per nos et
præsentem sanctam synodum, una [36] cum beatissimo Petro Apostolo, qui est petra et crepido Ecclesiæ, et
rectæ fidei fundamentum, ab omni sacerdotali potestate alienum
declaravit. » Anatolius Constantinopolitanus Episcopus : « Concors efficior. »
Maximus Antiochenus Episcopus ; « Sicut beatissimus archiepiscopus et
Pater noster Leo et Anatolius. » Cæteri eodem sensu : « Consentio,
concors efficior, consentio damnationi à Synodo factæ, hæc eadem definio,
decerno. » Et subscriptum : « Paschasinus
definiens subscripsi : Anatolius definiens subscripsi : » cæteri idem.
Sic à Petro capite, atque unitatis fonte orta sententia in summam vim
porro deducitur consensione communi episcoporum : sic ut apostolorum prima
illa synodus ubique repræsentetur.
Ex his intelliguntur ea quæ ad Theodosium Augustum Valentinianus
Augustus scripsit : « Debemus cum omni devotione defendere, et
dignitatem propriæ venerationis beato Apostolo Petro intemeratam et in nostris
temporibus conservare : quatenus beatissimus Romanæ civitatis Episcopus
locum habeat de fide et Sacerdotibus judicare. » Neque tamen solus, sed ea conditione
quam idem Imperator addit, ut prædictus sacerdos in his certe causis, quæ
fidem et universalem Ecclesiæ statum tangunt, « congregatis ex omni orbe
sacerdotibus sententiam ferat, » communi quidem decreto, ut et ipse
Leo postulaverat, et in ipsa synodo factum fuisse vidimus.
Eodem animo Pulcheria Augusta ad Leonem sic scribit de episcopis
convocandis : qui, inquit « facto Concilio, de catholica confessione
et de episcopis, te auctore, decernant. »
Idem quoque scribunt Valentinianus et Marcianus Augusti ad eumdem
Leonem : Ut per celebrandam Synodum omnia, eo [37] auctore,
fierent : hoc præstructo fundamento, quod ipse principatum in
episcopatu... possideret.
Hinc liquido constat, consueto ordine, et Papam auctorem esse debere,
et episcopos assidentes cum ipso esse judices, et ipsum irrevocabilis decreti
robur in consensione esse positum ; quod ipsum Pulcheria Augusta testatur,
data epistola ad Strategum Consularem ; qui omnem à synodo vim prohibere
jubebatur : « ut cum omni disciplina considente sancta synodo, sine
aliqua commotione atque contentione, quæ à Domino Christo revelata fuerint communiter ab omnibus confirmentur. »
Interim sic Pontificem auctorem esse liquet, ut decreti vis, non sola
Pontificis auctoritate, quod tum nemo cogitabat ; sed ipsa concilii
consensione et approbatione constet ; Patresque ac synodus condecernant,
conjudicent, synodique sententia Papæ sententia sit ; quæ, ecclesiarum
accedente consensu, jam irreformabilis irretractabilisque habeatur ; quod
unum postulamus.
CAPUT XVII.
Alterum caput in Synodo Chalcedonensi tractatum, de
exposita fide : sancti Leonis epistola non nisi facto examine comprobata :
Gallorum et Malorum ante chalcedonense Concilium, de recipienda Leonis
epistola, litteræ ejusdem spiritus referuntur : decretum apostolicæ Sedis,
non nisi consensione Ecclesiarum, irretractabile fieri, Christiani omnes et
ipse Leo confitentur.
Alterum caput in Chalcedonensi Synodo tractatum, nempe firmata fides et
probata Leonis epistola, sic habet. Jam eam epistolam, ante gestam synodum,
totus fere Occidens et Orientales plerique, et ipse Anatolius
Constantinopolitanæ sedis episcopus, etiam subscriptione firmaverant, et in
ipsa Synodo Patres sæpe clamaverant : « Sicut Leo, ita
credimus ; Petrus per Leonem locutus est ; epistolæ omnes
subscripsimus ; sufficiunt ad fidem quæ exposita sunt ; alteram
expositionem [38] non licet
fieri. » Eòque res processerat, ut
definitionem à synodo fieri ægre paterentur. Sed in tantis Ecclesiæ
turbis, ad animos tranquillandos, neque privatim ante synodum factæ
subscriptiones, neque tanti in synodo Patrum clamores sufficere visi ;
ne clamoribus magis tanta res, quam æqua et legitima disceptatione transacta
videretur. Et Clerici Constantinopolitani dicebant ; « Pauci
clamant, non tota dicit Synodus. » Placuit ergo Leonis epistolam ad
legitimum Concilii examen revocari, et ab ipsa synodo de fide conscribi
definitionem. Itaque, lectis antecedentium synodorum gestis, de Leonis epistola
judices ita proposuerunt : « Quoniam Evangelia posita sunt, singuli
reverendissimi episcopi doceant, si expositio cccxviii
Patrum et post hæc cl Patrum consonat epistolæ sancti Leonis. »
Postquam de examinanda Leonis epistola interrogatio in eam formam facta
est, operæ pretium erit Patrum sententias, et, ut aiunt, vota pensare ut
intelligamus ab ipsa origine, cur epistola placuerit ; cur postea tanto
studio defenderetur ; cur denique tam exacto synodi examine probaretur.
Primus Anatolius sic dicit sententiam : « Epistola sanctissimi Leonis
consonat symbolo cccxviii Patrum
et cl Patrum, sed et his quæ in
Epheso sub sanctissimo Cyrillo : quapropter consensi et libenter
subscripsi. » Id erat aperte deliberantis, non autem cæco, ut aiunt, impetu,
ex mera obedientia subscribentis. Cæteri in eumdem sensum : « Concordat,
et subscripsi. » Multi diserte et expresse : « Concordat, et
ideo subscripsi. » Additum à quibusdam ; « Concordat, et
subscripsi, cum recte habeat. » Alii : « Concordare certo
scio. » Alii : « Cum esset consona et eumdem haberet scopum, amplexi
sumus et subscripsimus. » Alii : « Hanc jam olim tenuimus fidem :
hanc tenemus ; in hac baptizati sumus, in hac baptizamus. » Alii et
magna pars : « Cum viderem, cum sentirem, cum deprehenderem, cum
invenirem consentire, subscripsi. » Alii : [39] « Persuasus,
instructus, certior factus quod omnia consentirent, subscripsi. » Multi
exponunt difficultates suas, plerasque ex lingua peregrina ortas, alias ex
rebus ipsis, et audisse quidem epistolam, « et in plurimis recte habentem
comperisse : aliqua verba obstitisse, quæ partitionem aliquam in Christi
persona demonstrare viderentur. » Addunt à Paschasino et Legatis doctos
esse, « quod nulla partitio esset, sed unus Christus : Ideo, inquiunt,
consensimus et subscripsimus. » Alii, enarratis iis quæ Paschasinus et
Lucentius dixerant, sic concludunt : « Per hoc nobis satisfactum est,
et per omnia consonare æstimantes sanctis Patribus, consensimus et subscripsimus. »
Quo Ioco illyriciani Episcopi et alii, qui ante illud examen epistolæ
acclamaverant, iterum clamant : « Eadem omnes dicimus et his
consentimus », ut profecto et in ipsa synodo, et ante synodum, ita
consensisse constet ; quòd, re considerata, convenire omnia cum Patribus
æstimarent, judicarent, persuasi essent, et communem omnium ac singulorum fidem
à Leone expositam esse intelligerent.
Hæc quidem Chalcedone gesta sunt ; sed et ante Chalcedonensem
Synodum, Galli nostri, habita in Galliis synodo, de recipienda Leonis epistola,
sic ad ipsum Leonem scripserunt : « Multi in ea (Leonis ad Flavianum
epistola scilicet) gaudentes pariter et exultantes, recognoverunt fidei suæ
sensum, et ita se semper ex paterna traditione tenuisse, ut vester Apostolatus exposuit,
jure lætantur- Nonnulli sollicitiores facti Beatitudinis vestræ admonitione
percepta, modis omnibus se gratulantur instructos, datamque sibi occasionem
gaudent, qua libere et fiducialiter, suffragante etiam apostolicæ Sedis
auctoritate, eloquantur, et asserat unusquisque quod credit. »
Congruunt Itali, auctore Eusebio, Mediolanensi Episcopo : « Claruit
eam (Leonis ad Flavianum epistolam) plena fidei simplicitate fulgere,
prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus, et apostolicæ doctrinæ
testimoniis radiare, omnibusque sensibus convenire, quos sanctus Ambrosius de
Incarnationis [40] dominicae mysterio, suis libris, Spiritu sancto excitatus
inseruit. Et quia omnia, majorum fidei nobis antiquitus traditæ, conveniunt,
placuit omnibus, qui impie de Incarnationis dominicae sacramento sentiant, suo
etiam consensu, auctoritatis vestræ sententia, damnatione congrua persequendos. » En auctoritatis sententia in romano
Pontifice ; en episcoporum cum Romano Pontifice auctore consensus, isque explorata
veritate præstitus. Sic probabant, sic subscribebant, sic epistolam communis
fidei sensibus congruentem, talemque à se repertam atque judicatam ubique
valere conjunctis cum apostolica Sede sententiis decernebant ; quæ
mirifice consentiunt iis, quæ modo in Patrum chalcedonensium sententiis
legimus.
Hoc est illud examen epistolæ Leonis Chalcedone synodicè factum et in
gesta relatum ; quo demum facto, epistola jam ut certissima ac
perfectissima, nec amplius retractanda fidei regula proponitur. En quod
irretractabile, seu mavis, irreformabile Leo censuit ; quod quidem cum
illo et cum chalcedonensibus Patribus censuisse nemini fraudi esse potest. Ab
apostolica Sede forma perfertur, sed quæ judicio, eoque libero, recipi debeat :
et episcopi singuli, ita summo inferiores, ut de ejus quoque decreto universi
judicent.
Neque aliter intelligebant dubitationem omnem tolli potuisse. Ecce enim
Imperator, peracta demum synodo, sic edicit : « Cesset igitur jam
profana contentio : nam vere impius atque sacrilegus est, qui post lot
sacerdotum sententiam, opinioni suæ aliquid tractandum reliquit. »
Exinde omnem de religione prohibet disputationem. « Nam, inquit,
injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel [41] judicata ac
recte disposita revolvere et publice disputare contendit. »
En in Eutychetis condemnatione ordo ecclesiasticorum judiciorum circa
fidei quæstiones. Nempe is à proprio episcopo Flaviano judicatur, à sancto
Leone Papa causa recognoscitur, retractatur, Sedis apostolicæ definitione deciditur ;
post eam definitionem, Patrum seu episcoporum in concilio generali examen,
inquisitio, judicium sequitur ; post approbatam Patrum judicio
definitionem, jam nullus dubitationi aut disputationi locus.
Neque aliter Leo : « Nullum jam excusationis refugium de
ignorantia, vel de intelligentiæ difficultate conceditur ; cum sexcentorum
fere fratrum, coepiscoporumque nostrorum synodus congregata, nullam artem
ratiocinandi, nullum eloquium disserendi contra fundamentum fidei divinitus
inspiratæ permiserit : quoniam adnuentibus per auxilium Dei fratribus et
vicariis nostris..., non solum sacerdotibus Christi, sed etiam principibus et
potestatibus christianis, cunctisque clericis, plebibus, ordinibus, plene atque
evidenter apparuit, hanc esse vere apostolicam fidem..., quam sinceram et ab
omni fæce totius erroris alienam, sicut accepimus, prædicamus, et, universo jam
mundo consentiente, defendimus. »
Sic summum jam et indeclinabile decreto apostolico robur accedit, posteaquam
universali inquisitione, examinatione, discussione, atque exinde consensu ac
testimonio roboratur.
CAPUT XVIII.
Adversariorum effugia : Bellarminus et Baronius
diversa sectantur : aliorum cavillationes : de Theodoreto in sedem restituto
agitur, ex eoque facto nostra sententia confirmatur.
Jam quidem pernoscimus Bellarminum hae decreti pontificii examinatione
permotum, sic respondisse : « Leo epistolam suam miserat ad
concilium, non ut continentem ultimam et definitivam sententiam, sed ut
instructionem, qua adjuti episcopi melius [42] judicarent. » Nempe hoc unum effugium superest :
ad haec misera et inepta viri, quamvis egregii, rediguntur. Nempe nisi omnia
quæ huc usque lecta sunt, aut contemnimus, aut obliviscimur, hanc epistolam
Leo, non ad synodum instruendam misit, de qua cum scriberet nemo cogitabat. Non
ergo instruit synodum, sed delatam ad se quæstionem suæ Sedis auctoritate
judicat. Hanc exponit fidem ; hanc ad omnes ecclesias mittit ; his
damnat Eutychen ; probat Flavianum : quæ nisi plena Sedis apostolicæ
auctoritate fiunt, jam nescio, quomodo et ubi ea sese auctoritas exeruerit
unquam. Quid autem causæ esset cur ultimam sententiam non proferret Leo,
appellante Eutyche, rogante Flaviano, ut de se actisque suis tantus Pontifex
pro potestate decerneret ? Scilicet homo imbecillis atque cunctabundus,
nec satis agnoscens sibi à Deo creditam potestatem, Eutychen cum aliquot
monachis metuebat. Hæc enim initia erant : hoc temporum articulo scripsit
epistolam. An expectabat ut suborta hæresis glisceret, totumque orbem flamma
corriperet ? Aut forte quæstionis obscuritate turbatus hærebat,
expectabatque concilii cumenici sententiam : qui omnia à se plenissime
et lucidissime enucleata esse profitetur. Quid quod ad Imperatorem scribit : « Tam
evidentem causam esse, ut ab indicendà synodo fuisset abstinendum ? » Hæc scribens tantus Pontifex,
tamen, si Bellarmino credimus, non de judicanda quæstione, sed de instruenda
synodo cogitabat. Miserum vero est tam absurda sectari, atque insuper
adversarios perniciosi contra ipsam fidem erroris arguere. At hic videre est,
ut prædiximus, Bellarminum ac Baronium, dum nihil solidi
succurrit, aestuantes atque in diversa pertractes. Nempe Baronius epistolam
videns tota Sedis apostolicæ auctoritate scriptam, contendit à Leone scriptam,
ut fidei regulam : Bellarminus videns à synodo examinatam, non eam, ut
fidei regulam, sed tantum ut synodi instructionem agnoscit. Quo conflictu,
ac rerum perspicua serie eo deducimur, ut eam et pro Cathedræ [43] apostolicæ
auctoritate perscriptam, et tamen ab Ecclesia catholica ac synodo universali
adhuc examinandam ex Patrum traditione agnoscamus : quæ Parisiensium et
Ecclesiæ gallicanæ ipsissima sententia est.
Novi qui Bellarmi responsa erubescunt ; hæc vero haud meliora
proferunt. Certa res, inquiunt, Leoni erat ; plenissime, lucidissime à
se exposita omnia noverat, et ad synodum Chalcedonensem scripserat, neque in
dubium revocari sinebat à Legatis : « Fidem, inquit, non patiamini
in dubium revocari. » Examen igitur illud, non ex
dubitatione, sed ad ampliorem jam notæ et creditae veritatis elucidationem
pertinebat. Hæc illi. At si res ita est, quid vetabat examinari conciliaria
quoque decreta ? Quid ipsas eliam Scripturas ? Non autem id factum
unquam. Ergo cum Chalcedone examinaretur Leonis epistola, aliud agebatur quam
id quod isti fingunt. Neque vero Chalcedonenses luculentiorem ipso Leone, qui
omnia lucidissime explanaverat, sed auctoritate firmiorem protulere
sententiam. Neque audiendum illud : sancto Pontifici explorata erant omnia :
ergo in tanta certitudine nullum quæstioni, nullum examini, quale non dicimus,
permittebat locum. Nempe id qui objiciunt, ne mihi quidem intellexisse
videntur, quid sit examen in negotio fidei, cum præsertim de summis ac
præcipuis christianæ religionis dogmatibus agitur. Neque enim aut Patres
nicæni, cum de Arianis quærerent, de Filii divinitate ambigebant ; sed
quam ab ea fide Ariani abessent, quibusque sententiis ac verbis insanus error
confutandus esset. Neque Ephesini, cum de Nestorii et Cyrilli, atque adeo de
Clestini fide inquisitio fieret, ipsi de fide dubitabant : sed rectene an
secus illi fidem exposuissent. Neque item Chalcedonenses ullo modo dubitabant
quis esset Christus, Deusne an homo verus, an confusis naturis quid tertium,
sive aliud portentum, Eutychiani cogitarent : non id sane quærebant, sed
verene et ex communi Patrum et Ecclesiæ sententia tantum sacramentum Leo
exponeret. Ac certum Leoni erat, à se plenissime expositam fidem : recte.
An et id omnibus æque certum exploratumque esset quærebatur. Episcopi ergo, ad
quos perlata erat Leonis epistola, ejus sensum [44] quisque cum ea fide
componebat, quam ipsi à Patribus accepissent. Neque caeca, ut aiunt,
obedientia, sed ex certa et expressa inquisitione parebant.
Certe multos vidimus optima fide dubitasse, neque subscripsisse,
nisi postquam ipsis satisfactum fuit. Ergo vere et proprie rem
examinabant, ut nondum exploratam ; ac Leoni quidem Petri loco sedenti id
certum fuisse visum, præjudicii cujusdam instar magnæque ac validæ
praesumptionis loco erat : sed postquam idem quoque omnibus visum est, non
tantum præsumptio, sed omnibus modis fixa sententia et irretractabile judicium.
At enim, inquiunt, plerique ex Patribus jam ipsam epistolam
subscriptione firmaverant, et omnes clamabant hanc esse suam fidem. Sane ;
sed jam ordine et legitime declarandam restabat, unde is sibi sensus : nempe
quod recte examinantibus constitisset Leonis sententiam, cum antiqua fide quam
hauserant, consentire. Id ergo simul in synodo faciunt, quod singulatim ante
synodum quique fecerant, et prolato communi judicio, quæ senserant firmant.
Ergone singulis quoque episcopis examen relinquimus ? Certe non
examen juridicum, quo singuli decretum superioris judicis solvere et irritare
possint ; sed examen hujus generis, quo cuique constet, nihil sibi
imperatum atque propositum, quod divinæ legi ac veritati traditæ repugnaret.
Praemisimus enim, ex Innocentio quoque IV, non tantum
egregio Pontifice, sed etiam optimo pontificii juris interprete, episcopos
inferiores capiti suo Romano pontifici dicto audientes esse debere, sub hac
tamen exceptione : « Nisi
mandatum hæresim contineret, vel nisi ex præcepto injusto vehementer præsumeretur
statum Ecclesiæ turbari, vel etiam forte alia mala ventura. » Hæc Innocentius, cujus doctrinam
amplectuntur omnes. Quo ex fonte illud prodiit, alio loco memoratum, quod ad Paschalem II à sanctissimis
episcopis, ex concilio provinciali Viennensi perscriptum est, ipso etiam [45] Paschali
probante : « Si nostræ Paternitatis assertiones prædictas roborare
nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra subjectione et
obedientia repelletis. » Ex quibus aliisque constat, hoc episcopis
docturis utique gregem ex auctoritate, non autem simpliciter credituris, examen
competere ; hoc ab illis fieri, sive in synodo, sive extra synodum,
Chalcedonensia et alia à nobis recensita gesta declarant.
Aut vero dicant velim, qua ratione, non jam de Romanorum Pontificum
decretis, sed de aliorum scriptorum litteris et tractatibus judicatum
putent ? Vero certe examine, tanquam de re dubia. Ita enim Cyrilli ;
ita Nestorii expositiones in Ephesina synodo : ita aliorum in aliis
synodis scripta explorata sunt, et ad certam exacta regulam, fidem Patrum
scilicet. Atqui de Leonis epistola non aliud gestum : quod cum
concesserint, atque ex actis viderint, fateantur necesse est, qua ratione,
quove jure atque ordine, de scriptis aliorum in synodis cumenicis inquiri sit
solitum, eadem ratione, atque ordine ac jure, in Chalcedonensi quoque cumenica
Synodo, de Magni Leonis epistola inquisitum esse : quod et per se clarum
et à synodo quinta expresse declaratum, ut ejus Synodi acta, sequenti capite
recensenda demonstrant.
Sic duo illa expedivimus, quæ ab initio sunt commemorata : nempe
Dioscori condemnationem et approbationem Epistolæ ad Flavianum. Tertium addimus
quod ad rem nostram pertineat, de Theodoreto in suam sedem restituto. Is igitur cum, jubentibus episcopis, Nestorium
aperte anathematizasset, « gloriosissimi judices dixerunt : Omnis jam
dubitatio de Theodoreto est soluta ; quippe et Nestorium coram vobis
anathematizavit ; et à sanctissimo archiepiscopo senioris Romæ Leone
susceptus est, et definitionem fidei à Religiositate vestra prolatam libenter
suscepit : et insuper epistolæ memorati sanctissimi archiepiscopi Leonis
subscripsit. Deest igitur ut sententia proferatur à Deo [46] amabili Sanctitate vestra, ut ecclesiam suam
recipiat, sicut et sanctissimus Leo archiepiscopus judicavit. Omnes
reverendissimi episcopi clamaverunt : Theodoretus dignus est sede :...
post Deum Leo judicavit. » Nihil ergo Theodoreto profuturum erat
prolatum à Leone de eo in sedem restituendo judicium, nisi postquam ad synodum
perlata res est, et fidem suam synodo approbasset, et ab eadem synodo Leonis
judicium firmaretur. Hæc gesta sunt Legatis Sedis apostolicæ præsentibus, ac
postea pronuntiantibus eam de firmando Leonis judicio sententiam, quam' tota
synodus comprobavit.
CAPUT XIX
Concilium quintum generale, seu Constantinopolitanum II, in
medium adducitur : in eo referuntur tertiæ et quartæ synodi Acta, jam à nobis
recensita ; et clare docetur Romanorum Pontificum, ut et aliorum scripta,
nonnisi inquisitione facta à synodis comprobari : unde trium simul
synodorum cumenicarum auctoritas nostram sententiam firmat.
Acta Constantinopolitanæ secundæ synodi, quæ quinta est generalis, sub
Vigilio Papa ac Justiniano principe, demonstrabunt, ita ut tertiæ et quartæ
synodi decreta intelleximus, ita à quinta synodo fuisse intellecta : quæ
eam traditionem ex proximo sumpserit, ac nobis reliquerit.
De tribus Capitulis agebatur ; hoc est, de Theodoro Mopsuesteno,
de Theodoreti scriptis adversus Cyrillum, deque Ibæ Edesseni epistola ad Marim
Persam. Quærebatur eane epistola probata esset in chalcedonensi Synodo.
Atque eam quidem epistolam Chalcedone lectam esse constabat, ac susceptum
Ibam à sancta synodo, cum Nestorium anathematizasset. Quidam personæ veniam
datam tantum ; alii Epistolam quoque probatam contendebant : quæsitum
ergo, in synodo quinta, quo ritu probari scripta de fide consuessent in synodis
anterioribus tertia et quarta. Synodi Acta replicantur, eaque quæ supra
memoravimus, de epistola sanctorum Cyrilli et Leonis. Tum « sancta synodus
dixit : [47] Ex his quæ recitata sunt, manifestum est, quomodo sanctæ synodi
ea, quæ apud eas proferuntur, probare solent. Cum enim illi sancti viri, qui recitatas
epistolas scripserunt, sic splenduerint, tamen epistolarum earum comprobationem
non simpliciter, nec sine inquisitione fecerunt,
nisi per omnia cognovissent consonare
eas expositioni et doctrinæ sanctorum Patrum, ad quam collatio facta est. » De Ibæ autem epistola non esse ita
gestum constabat ex Actis. Eam ergo epistolam non esse probatam optime
concludebant. Sic igitur certum ex tertia et quarta synodis, ita definiente et intelligente
quinta, epistolas à Sede apostolica comprobatas, qualis Cyrilli fuit, aut etiam
ab ea profectas, qualis Leonis fuit, non
simpliciter, nec sine inquisitione à sanctis conciliis receptas fuisse.
Rursus in eadem quinta Synodo contra Nestorii epistolam Acta leguntur,
quibus Ephesini Patres diserte pronuntiant : « nullo modo consonam
esse Nestorii epistolam fidei, quæ Niceæ exposita fuit. » Sic et illa epistola non simpliciter
quoque, sed facta, ut par erat, inquisitione rejecta est ; damnatusque
Ibas, « qui diceret Nestorium ab Ephesina Synodo sine examinatione et
quæstione esse rejectum. »
Pergunt sancti Patres, et quod chalcedonenses Episcopi facturi fuissent,
si epistolam Ibæ examinandam suscepissent, id ipsi faciunt. Epistolam
conferunt cum gestis Ephesinis et Chalcedonensibus. Quo facto, « sancta
synodus dixit : Ostendit manifeste facta collatio, quod contraria per
omnia est epistola, quam Ibas scripsisse dicitur, definitioni, quam pro
recta fide Chalcedonensis Synodus pronuntiavit.....Omnes episcopi clamaverunt :
Hæc omnes dicimus ; epistola hæretica est. » Sic ergo ex quinta synodo sancti Patres nostri in synodis cumenicis,
quas legunt epistolas sive catholicorum, sive hæreticorum, sive etiam romanorum
Pontificum, etiam de fide scriptas, eodem ritu orthodoxas vel hæreticas
pronuntiant, legitima cognitione veritate inquisita, ac deinde perspecta, tum
ex his dato judicio. Nullone, inquies, prorsus discrimine, atque animis
æque in [48] utrosque
propensis ? Sane diximus, et sæpe dicemus, præsumptum fuisse pro
Pontificum orthodoxorum decretis : cæterum in synodis cumenicis, ubi
judicandum in materia fidei, non jam præsumptionibus agi oportere, sed omnino
ad liquidum veritate perspecta.
Hæc quinta synodus fecit, hæc ex tertia et quarta synodo didicit et
probavit ; unoque hoc argumento trium cumenicorum, Conciliorum, Ephesini,
Chalcedonensis, Constantinopolitani II, pro nostra sententia decreta retulimus.
CAPUT XX.
Synodus V, invitato ac repugnante Vigilio Papa, habetur :
ejusdem Vigilii Constitutum solvit : Ibæ epistolam ipsius sententia ab
hæresi absolutam, impiam et hæreticam judicat : à Romanis Pontificibus
comprobatur.
In eadem quinta synodo hæc gesta sunt quæ ad causam nostram facere
videantur.
De tribus Capitulis supra memoratis Justinianus Imperator quæstionem in
Ecclesia haberi petiit : ejus rei gratia Vigilium Papam Constantinopolim
accivit : ibique, non ita multo post, synodum congregavit. Ipse, et
Orientales adversus Nestorianos sub eorum Capitulorum defensione resurgentes,
magni momenti esse putabant, ut ea damnarentur ; Vigilius eum Occidentalibus
metuebat, ne per eam occasionem Chalcedonensis Synodus solveretur ; quod
in ea Synodo Theodoretum et Ibam fuisse susceptos, Theodorum vero nominatum,
sine ulla censuræ nota dimissum esse constaret.
Quanquam ergo pars utraque de summa fidei facile consentiebant, tamen
omnino ad fidei causam quæstio pertinebat, cum ab his timeretur, ne
Nestoriani ; ab illis, ne Eutychiani Synodi Chalcedonensis inimici
vincerent.
Ex ea contentione multæ in Vigilium criminationes extiterunt, quæ nihil
ad nos attinent. Mihi persuasum est, omnia à Vigilio optimo consilio esse
gesta, cum Occidentales Capitula condemnari non ferrent, resque ad schisma
vergeret. Utcumque est, hoc liquet, Vigilium etiam invitatum synodo adesse
noluisse ; absque [49] eo
synodum nihilo secius celebratam : editum ab eo Constitutum, quo
improbaret ea, quæ Theodorus, Theodoretus et Ibas adversus fidem scripsisse
dicerentur ; eorum nomini parcendum esse decerneret ; quod vel à Synodo
quarta suscepti, vel in Ecclesiæ communione mortui, Deique judicio reservati
haberentur : de Ibæ epistola hæc edebat ;
ipsam rectissimo ac piissimo sensu intellectam, irreprehensam manere : ac de tribus Capitulis universim
jubebat, post præsentem definitionem, ecclesiasticos nullam postea movere
quæstionem.
Hæc quidem Vigilius pro potestate decrevit. At synodus post ejus Constitutum
quæstionem habuit de tribus Capitulis ; et judicavit merito quæstionem
haberi de mortuis, et Ibæ epistolam manifeste hæreticam et nestorianam, fideique
Chalcedonensi per omnia contrariam ; atque omnino anathema esse, quique
impium Theodorum Mopsuestenum, quique Theodoreti adversus Cyrillum scripta,
quique Ibæ impiam et nestoriana dogmata tuentem epistolam defenderent,
neque anathematizarent eam, sed rectam esse dicerent.
His igitur, nec Vigilio parcere videbantur, presso quamvis nomine,
quorum decretum à Pelagio II, Gregorio Magno aliisque romanis Pontificibus
confirmatum esse constat ; atque eliam à Vigilio, siquidem vera est ea,
quam Petrus de Marca, vir illustrissimus, ex M. S. codice Bibliothecæ regiæ
edidit epistolam,
Hæc docent in re maxima, quæ totam conturbet Ecclesiam, atque ad causam
fidei pertinere videatur, pontificiis decretis sacrorum Conciliorum decreta
prævalere, romanique Pontificis judicio defensam Ibæ epistolam, haud minus pro
hæretica proscribi potuisse.
Nempe et hoc in ea legebatur, Cyrillum fabricasse, atque ad.
Apollinarii dogma deflexisse, quia scripserat similiter illi, quod Deus
Verbum factus est homo. Hæc igitur Vigilius non satis [50] caute
toleravit ; synodus vero quinta non tulit, ac Nestorii hæresim, sub nova
forma reviviscentem extinxit : quodque vel maxime synodorum est, ab omni
errore diligentissime fidem catholicam eliquavit.
CAPUT XXI.
In Synodo VI generali, quæ constantinopolitano, est III, causa Honorii Papæ per synodum
condemnati : tria effugia proponuntur : quæstiones aliquot ex
actis suo ordine resolvendæ : brevis monothelitarum historia præmittitur.
Ut tertia, quarta et quinta synodi de romanorum Pontificum judiciis
judicarunt, eaque non nisi quæstione habita comprobarunt ; ita à sexta
synodo factum esse constat, communeque illud est omnibus synodis. Sed quoniam
Honorius Papa cum suis epistolis in ea synodo condemnatus, nostræ causæ
peculiare præsidium præbet, Bellarminus ac Baronius nullum non movent lapidem,
ut Acta sextæ synodi falsata à Græcis librorum corruptoribus videantur : falsatæ
quoque, seu potius confictæ, Leonis II epistolæ duæ, quibus synodus
confirmetur, Honorius condemnetur ; tum ut ipse Honorius de Ecclesia bene
meritissimus habeatur. Addunt, si vel maxime Honorius erraverit, ut privatum
hominem, non ut Papam et Ecclesiæ magistrum errasse. Hæc illi, quorum
conjecturæ, non nostris ratiociniis, sed Actorum lectione concident.
Hæc igitur erunt, quæ ex Actis elucescent : primum, quas epistolas
Honorius, quibusve de causis, et an eas pro privato doctore scripserit : alterum,
cur necesse habuerit sexta synodus eas condemnare epistolas, quas romani
Pontifices Honorii successores excusasse videantur : tertium, an Acta
sextæ synodi, ant Leonis II epistolæ, aliqua saltem verisimili conjectura,
falsi argui possint. Hæc ita pandentur Actis, ut nulla dubitatio superesse
possit. Sed res ab origine repetenda.
Meminerimus Monothelitas hæreticos, in duabus licet Christi naturis,
unam voluntatem, unam operationem, non duas admisisse : cum Ecclesiam hæc
novitas commoveret, Sergium Patriarcham Constantinopolitanum errori quæsisse
latibula, et ab [51] utroque vocabulo, sive unius, sive duarum operationum
abstineri voluisse : eorum plane Eutychianorum more, qui cum Christum Deum
perfectum, hominemque perfectum faterentur, tamen unam æque ac duas naturas
vehementissime refutabant ; simili fere modo insanisse Sergium ; tum
ab eo compositam Ecthesim seu Expositionem : Heraclii Imperatoris
fautoris sui nomine esse editam, quæ utraque vocabula æque supprimeret :
Pyrrhum constantinopolitanum hæc sectatum fuisse : mortuo Heraclio, in
eumdem sensum fuisse promulgatum à Constante Heraclii filio edictum, qui Typus
diceretur, à Paulo constantinopolitano patriarcha Pyrrhi successore
compositum : Honorium Papam, jam inde à Sergii tempore, in eam
dissimulationem fraude pertractum. Postremum hoc, cum in ea re versetur
difficultas, paulo enucleatius enarrare oportet.
CAPUT XXII.
Honorius, Cyri Alexandrini et Sergii constantinopolitani
scripta dogmatica, in sexta synodo condemnata, directe probat : Sophronii
hierosolymitani ab eadem sexta synodo, atque ab omnibus orthodoxis comprobata,
improbat : ejus Legatos à veritate deterret : consultus à tribus
patriarchis prava rescribit : ejus litteræ toto Oriente vulgatæ : his
Monothelitæ præcipue nitebantur : an hæc pro privato doctore
scripserit ? eæ epistolæ dogmaticæ habentur, hoc est, decretales :
dogmatis nomen explicatur : confutantur effugia.
Anno igitur 633, primus omnium Cyrus patriarcha alexandrinus, edito decreto,
unam in Christo operationem Dei-virilem prædicavit. Sic sub ipso habita
Synodus alexandrina, anathematismo vii. Hæc Cyrus edidit specie pacis, tanquam eo
dogmate Eutychianos Ecclesiæ conciliaturus esset. Hanc doctrinam Sergius
constantinopolitanus Patriarcha statim suscipit, nec mirum, quippe qui occultus
instigator esset. At Sophronius, vir sanctissimus ac doctissimus, tum monachus,
sed paulo post ad sedem Hierosolymitanam evectus, hæc ut nova et impia
detestatur. Neque Sergium Cyro opitulantem audit, aut ullam in fidei negotio
[52] compositionem admittit ; petitque plane à Sergio unius operationis
vocem in Synodi alexandrinæ decretis aboleri. Tam hierosolymitanus Patriarcha
factus, edita synodica epistola, hanc vocem eò pertinere docet, ut duæ Christi
naturæ confundantur, cum unicuique naturæ suam operationem adesse necesse sit.
At Sergius, cum intellexisset arrectos catholicos, neque pacis licet
nomine obtrusam unam operationem admissurus*, ad fraudem hæreticorum more se
contulit ; et ad Gyrum scripsit : ut neque unam, neque duas
operationes dici permitteret, cum una operatio aliquos conturbaret, duæ à Patrum
sententiis abhorrerent. Hæc igitur omnia cum Sophronio et Cyro à se gesta
perscribit ad Honorium, extatque epistola actione xii Synodi sextæ. Ea Sergii epistola, ut hæretica, à sancta synodo
sexta condemnatur ; neque quisquam excusat. Videamus ergo, an ejus
epistolæ vehementissimus approbator excusari possit Honorius.
Eadem actione xii,
refertur Honorii prima ad Sergium epistola, qua Sergio respondet, hoc initio :
« Scripta Fraternitatis vestræ suscepimus per quæ contentiones quasdam, et
novas vocum quæstiones cognovimus introductas per Sophronium quemdam, adversus
fratrem nostrum Gyrum Alexandriæ antistitem, unam operationem Domini nostri Jesu
Christi conversis ex hæresi prædicantem. » Ibi commemorat à se visas, quas
Sergius ad Sophronium, satis provide circumspectèque scripsisset
epistolas (satis, hoc est valde, stylo ea ætate ac superioribus
quoque sæculis nolo), collaudatque Sergium refutantem novas voces, quæ
scandalum noscuntur Ecclesiis generare. Scriptum est in fine : « Hæc
nobiscum vestra Fraternitas prædicet, sicut et nos ea vobiscum unanimiter
prædicamus. » Hæc prædicatio quid sit, adversarii edicant : nos ex
totius antiquitatis more, ipsum dogma, fidem ipsam tota firmitate constantem
contineri ea voce contendimus. Honorium vero eadem cum Sergio hæretico, atque
hæresiarcha unanimiter prædicare, ipse jactat Honorius ; ut vel
absolvi Sergii, vel condemnari Honorii epistolam omnino necesse sit.
[53]
Alteram Honorii ad Sergium epistolam insertam habemus Actis sextæ
Synodi, actione xiii. Primum se testatur scripsisse, « ad
Cyrum alexandrinæ civitatis præsulem, quatenus novæ adinventionis, unius vel
duarum operationum vocabulum refutaret. » Et iterum : « Ut unius
vel geminæ operationis vocabulum noviter introductum à prædicatione fidei
eximatur. » Et infra : « Unius autem operationis, vel duarum,
esse vel fuisse Dominum Mediatorem, sentire vel promere, satis ineptum est : »
hoc est valde ineptum, ut supra monuimus.
Pergit Honorius : « Quantum ad dogma ecclesiasticum pertinet,
quæ tenere vel prædicare debemus, propter simplicitatem hominum, et amputandas
inextricabiles quæstionum ambages, sicut supra diximus : non unam vel duas
operationes, sed utrasque naturas, cum alterius communione operantes atque operatrices,
confiteri debemus : et divinam quidem, quæ Dei sunt operantem, et humanam,
quæ carnis sunt exequentem. » Et infra : « Duas naturas,
inconfuse, indivise et inconvertibiliter propria operantes. » Quæ ut ut orthodoxa esse maxime
videantur, haud tamen facile est ea secernere à Monothelitarum simillimis
dictis ; tantæ ambages, tantus in verbis perniciosissimæ hæreseos dolus
fuit. Paria enim Honorio proferebat Sergius in epistola ad Cyrum, et in Ecthesi
Heraclius, et in Typo Constans, et
alii Monothelitæ passim. Verum hæc ad fastidium usque disputantur in
scholis : nos quæ certa sint figere laboramus.
Ac primum ; illud certum est, Honorium, à tribus patriarchis
consultum, hoc rescriptum edidisse. Quo enim sensu ad Sergium
constantinopolitanum, eodem ad Cyrum alexandrinum se scripsisse testatur. His
duobus patriarchis addamus tertium Sophronium hierosolymitanum, recte de duabus
operationibus sentientem, et ideo à sexta cumenica synodo comprobatum, de quo
hæc Honorius epistola ii ad
Sergium ; « Hos quos prædictus frater et coepiscopus noster
Sophronius misit, instruximus, ne [54] duarum operationum vocabulum, deinceps prædicare nitatur : quod
instantissime promiserunt prædictum virum esse facturum, si etiam Cyrus frater
noster ab unius operationis vocabulo discesserit. »
Hæc quidem Legati Sophronii promittebant : at Sophronium in recta
sententia perseverasse, ejusque tantum Legatos ab Honorio, quem rite consulturi
venerant, pessime instructos, prava ac fidei adversa promisisse constat.
Objiciunt in Honorii epistolis, nullam synodi à se habitæ fieri
mentionem, nullum anathematismum fuisse interpositum.
At Synodi quidem habitæ nulla mentio ; sicut neque in Clestini ad
Cyrillum ; neque in Leonis ad Flavianum ; neque in Innocentii ad
Synodos africanas respondentis, epistolis ; neque in aliis multis, quas
nihilo secius pro veris apostolicæ Sedis decretis habeamus.
Nullus certe anathematismus : quid tum ? Nullus in apostolico
Hierosolymitano decreto, Act. xv :
nullus in Sophronii epistola, quam tamen ipse synodicam vocat : nullus in permultis Sedis apostolicæ
decretalibus, etiam de fido editis : neque enim in Gregorii II primis
epistolis ad Leonem Isaurum, aut in aliis bene multis, statim stringuntur
anathemata. Doctrina præcedit simplici veritate nixa : anathematismi
sequuntur adversus contumaces. Neque tantum erratur cum damnantur vera, sed cum
falsa comprobantur : quod fecisse Honorium, cum Sergium ac Cyrum eorumque
perversas suscepit epistolas, procul omni dubio est. Atque omnino certum hæc
rescripsisse Honorium de fide consultum à tribus patriarchis, Sergio, Cyro et
Sophronio ad hoc Legatos mittente, ut instrueretur : nec minus
certum, hæc Honorii dogmata perlata ad ecclesias totoque Oriente vulgata. Hinc
editas Ectheses, hinc Typos, quæ unam vel duas operationes ex
æquo prohiberent : hinc Macarium Patriarcham Antiochenum Monothelitarum
obstinatissimum in sexta Synodo in hæc verba confessum : « Consentimus
tam quinque synodis, quam Honorio à Deo erudito, Sergio, Paulo atque
Petro ; » atque iterum : « Rejicio [55] et Maximum et
impium divisionis ejus dogma : quod et olim nostri Patres respuerunt,
idest, Honorius, Sergius, Cyrus et reliqui Ecclesiarum antistites ; » præmisso semper Honorii
nomine.
Quid autem illud est Honorii ad Sergium : « Hæc prædicet
nobiscum vestra Fraternitas, » nisi declaratio fidei per Sergium populis
prædicandæ ? Quid illud ejusdem Honorii suscipientis Gyrum, « unam
operationem Domini nostri Jesu Christi conversis ab hæresi prædicantem ? » Quid, inquam, illud est, nisi
hæreseos quam Cyrus prædicabat, hæreticæque professionis, quam tradebat,
comprobatio ? Sic Cyrum confirmat, non quidem in fide, quemadmodum
jubebatur, sed in ipsa hæresi, quam Cyrus animis instillabat.
Hæc vero scripta Sergii, Honorii, Sophronii, quæ memoravimus, in sexta
synodo, dogmatica seu synodica appellantur ; eoque nomine à sancta
synodo, prævio examine, collaudantur vel condemnantur. Quid sint autem hic dogmatica scripta facile
intelligit, qui adverterit, id quod nos decretum dicimus, à Græcis
appellari dogma. Hinc passim apud auctores ecclesiasticos, decreta fidei
ecclesiastica auctoritate edita vocantur dogmata. Quæ locutio ab ipsis Apostolorum
Actis deprompta videatur ; ubi ea, quæ in apostolici concilii
litteris statuuntur, vocantur dogmata quæ ab apostolis judicata essent, δόγματα τὰ κεχριμένα. Certe ipsa Nicæna fides, seu symbolum
Nicænum plerumque apud Sozomenum et alios vocatur dogma Nicænum. Ac ne ab hoc negotio recedamus, sancti Agathonis authenticæ litteræ,
apostolicæ Sedis ac totius synodi occidentalis conscriptæ nomine, à tota sexta
synodo, dogma, et à Leone II, hujus synodi Acta ad Hispanos probanda mittente, tomus
dogmaticus appellantur. Eodem nomine appellat Theophanes missam à Gregorio
II ad Leonem Isaurum de fide decretalem, seu dogmaticam epistolam :
ut has Honorii à Patriarchis consulti epistolas pro responso apostolicæ
Sedis fuisse habitas, dubitari non possit. [56]
CAPUT XXIII.
Bellarmini ac Baronii effugium : quod hæc Honorius dispensatorie
pacis gratia scripserit, quoad rem exactius definiret : id ipsius Honorii
verbis confutatur, doceturque Honorium cum Monothelitis, à romanis
Pontificibus, ac præsertim à sancto Martino, presso licet nomine, condemnatum.
Hæc cum intelligerent Bellarminus atque Baronius, in excusando Honorio ejusque epistolis
defendendis, præcipuam operam collocarunt : contenduntque ab Honorio
consultissime factum, quod utramque et unius et duarum operationum vocem pacis
gratia ex æquo sustulerit : ac deinde multis agunt, ut Honorius à
Monothelitarum hæresi alienissimus fuisse videatur. Quod quidem haud est
improbabile ; neque propterea minus intolerabile illud, quod male
patriarchas consulentes instruxerit ; redemeritque pacem, pacto
silentio de orthodoxa fide.
At enim, inquiunt, ita egit, quoad rem diligentius definiret ; quo
ritu multi Pontifices et nostris temporibus Clemens VIII et Urbanus VIII, in
quæstione de Auxiliis, quoad rem definierint, utrique parti silentium
indixere. Id enim exemplum, ut maxime ad rem, multi proferunt. Sed ego nihil
simile video apud Honorium : ac si recta sentiens, veritatem dispensatoriè
et ad tempus premi juberet, primum non tam absolute pronuntiasset.
Significasset alicubi rem obscuram, atque alias exactiùs explicandam ; non
rectam ipsam fidem, æque ac hæreticum dogma, communi, novæ adinventionis ac
novi introducti vocabuli, nomine involvisset Falsum enim erat duarum
operationum, novam adinventionem, novum esse vocabulum, quod ex antiqua
Patrum traditione profectum tota Ecclesia recognovit. Ablegari autem voces
rectam spirantes fidem, ad eas novitates vocum, quæ teste Apostolo, non nisi profanæ esse possint, quis
æquo animo ferat ? Jam vero quale est utrumque ineptum, et valde
ineptum dicere, [57] et
unam operationem, quod sit
hæreticum ; et duas, quod ad fidem catholicam pertinere
constat ? Quid quod Honorius docet, non tantum ineptum duas
operationes dicere, verum etiam sentire : quo non tantum
illa vox, sed etiam res ipsa, sensus ipse proscribitur ? Quid quod
utramque sententiam, velut novitatem æque à prædicatione fidei eximendam putat ?
Quis unquam catholicus Pontifex ita paci, ita veritati, ante expromptam
definitionem consuluit, ut utramque sententiam ineptam esse decerneret ?
Quod est ἀσύστατον sibique ipsi repugnans ; ut non immerito
post sextam synodum in imperatorio decreto dicatur Honorius, non modo hæresis confirmator,
sed etiam sui ipsius oppugnator. Profecto nimis favemus Honorii nomini, si hæc defendimus, quæ non nisi
pessimo exemplo defendi possint. Denique ubi illa, quæ definitioni supersedere
cogat, obscuritas quæstionis, duæne, an una in duabus Christi naturis sit
operatio ? Pari jure Leo Magnus duæne, ad una in Christo natura esset,
dissimulare, aut utrumque ineptum pronuntiare potuisset ; ac tam
fda pactione pacem cum Eutyche et Dioscoro fovere. Hæc vero procul aberant à Patrum
sententia. Quare Romani Pontifices, Honorii proximi successores, Severinus,
Joannes IV, Theodorus, sanctus Martinus, et alii, ac sanctus Agatho, pari sententia proscripserunt, quique unam operationem
dicerent, quique duas æque ac unam tacendam esse indicerent.
Et Martinus quidem Martyr fortissimus, habita Lateranensi synodo,
insulsæ hæreseos arcana revelavit : quemadmodum Monothelitæ primum unam
voluntatem unamque operationem praedicassent : mox ut damnationem
effugerent, unius æque ac duarum vocabulum suppressissent. His expositis ipse
et sancta synodus Ecthesim Heraclii
et Constantis Typum damnant :
duas voluntates duasque operationes diserte asserunt, percussique uno
anathemate quique falsa dicerent, quique vera supprimerent.
Ipsam synodum audiamus. Sancta synodus dixit : « Typus omnino est inconveniens catholicæ
Ecclesiæ regulæ, in qua utique adversa fidei tantum jubetur silentio
sepeliri ; non vero [58] orthodoxa
cum contrariis denegari aut admitti : pessimumque cum recta fide
impietatem suscipere, neque discernere recta à malis. » Quod peccatum omnino peccavit
Honorius, qui unius duarumque operationum voces æque novas, æque ineptas, æque à
recta prædicatione alienas esse asserit.
Hæc in secretario iv
Synodi Lateranensis à sancto Martino Papa habitæ, in v secretario, canone xviii,
Sergius, Pyrrhus, Paulus constantinopolitani Patriarchæ, Cyrus Alexandrinus et
Theodorus Pharan eo nomine damnati sunt, quod vel unam operationem dicerent,
vel duas æque ac unam dici prohiberent : quo canone quis non videat, Honorium,
presso scilicet nomine, condemnatum ? Sed jam ad synodi sextæ Acta
veniamus.
CAPUT XXIV.
De synodo VI generali : ea post Romanorum Pontificum,
atque imprimis sancti Martini, exquisitissimas definitiones est habita : in
ea de sancti Agathonis totiusque occidentalis synodi litteris rite deliberatur :
quo sensu synodus suscipiat, quæ à sancto Agathone de Sede apostolica
prædicantur.
Sancti Martini Lateranense Concilium celeberrimum fuit legatione
africanarum multarumque orientalium ecclesiarum, in eamdem fidem consentientium :
accesserunt ducentorum fere episcoporum, una cum ipso judicantium, subscriptiones :
denique missa sanctæ Synodi ad omnes Christi Fideles toto orbe terrarum encyclica
epistola : tum illud maximum à sancto Pontifice
pro ea definitione multa perpesso, fidem orthodoxam etiam martyrio consignatam.
Post eam tamen definitionem, toto Oriente commoto per Imperatores atque
patriarchis constantinopolitanis hæresim [59] prædicantibus, Macario quoque antiocheno Patriarcha
in partes transeunte, necesse visum est, sub sancto Dono Papa, eoque
mortuo sub sancto Agathone synodum cumenicam sextam haberi Constantinopoli, à Constantino
Pogonato Imperatore convocatam.
Hic primum occurrunt scriptæ ad Imperatorem duæ Agathonis Papæ litteræ,
quæ in synodo generali legerentur : altera ipsius Agathonis Sedisque
apostolicæ ; altera occidentalis Synodi, quam Agatho Romam vocaverat,
nomine. Lectæ igitur sunt in ipsis synodi principiis, actione iv. Hic videre est firmam et ubique constantem
in deliberandi ordine ac ritu sanctarum synodorum traditionem. Quo enim
ritu atque ordine sancti Cyrilli et sancti Leonis epistolæ in tertia et quarta
synodis, eodem ordine rituque sancti Agathonis in synodo sexta probantur
epistolæ. « Paulus magnificus à secretis dixit ; Dicat Georgius
archiepiscopus hujus regiæ urbis, et qui cum eo, etc, si convenit eis sensus
suggestionum directarum ab Agathone sanctissimo Papa et sua synodo. Georgius
dixit : Inspiciens omnem virtutem (id est significationem ac vim) earum
litterarum, et scrutans libros sanctorum probabilium Patrum, cuncta quæ
continent inveni consonantia eis, et sic profiteor et credo. » Alii : « Inveni in nullo
eas à sanctis Patribus discrepare, et consentio. » In eum sensum omnes
sigillatim dicunt ; nec nisi eo examine, probatæ epistolæ sancti Agathonis
et synodi totius occidentalis.
Et quidem Agatho et Occidentales ita sua dogmata proferebant, « ut
qui vellent de iis, non tanquam de incertis contendere, sed ut certa atque
immutabilia compendiosa definitione proferre. » profecto ergo, quantum in ipsis erat,
rem definiebant. Quærebatur an reliquæ per orbem terrarum ecclesiæ
consentirent, nec nisi episcopali examine res tanta constitit.
Quæ vero de Sede sua sanctus Agatho præclare ac magnifice et vere
scripserat, quod nempe, Domini pollicitatione subnixa, nunquam à via
veritatis deflexerit, quodque ejus Pontifices Agathonis
antecessores in Petro jussi confirmare Fratres suos, id [60] semper praestiterint, hæc concilii Patres
audiunt atque suscipiunt. Neque eo secius rem examinant ; de romanorum
Pontificum decretis quæstionem habent ; quæstione habita, Agathonis
dogmata probant, Honorii damnant : certo documento, non ita intellexisse
ea, quæ Agatho scripserat, tanquam singula romanorum Pontificum decreta, etiam
de fide, indiscussa suscipi necesse sit, cum ea concilii generalis supremo
atque ultimo examini subderentur ; sed ita ut hæc dicta universim sumpta,
summa ipsa, in tota et integra Petri successione valeant, ut sæpe diximus, et
suo loco dicemus uberius.
CAPUT XXV.
Sextæ synodi in Honorium dicta sententia : ejus
sententiæ frequens repetitio : cur synodus eum damnatum voluerit, quem
romani Pontifices excusare videantur.
Jam an sexta synodus tanta severitate damnarit Honorium, Acta ipsa
eloquentur.
Et quidem romanos Pontifices Honorii successores, hujus nomini
pepercisse constat. Quin etiam Joannes IV, post Honorium
tertius, eum excusavit ut potuit, edita ad Constantinum Imperatorem apologia, quam
laudat Maximus, hujus ævi
adversus Monothelitas Confessor egregius.
Excusabat autem Joannes Honorium, quod is unam volun-tatem bono
sensu dixisse videretur : quod autem unam et duas æque rejecerit, ne
attingit quidem.
Agatho vero hoc quoque emollire nititur ; sic enim loquitur in
epistola quam in sacra synodo legendam Imperatori misit : « Ex quo
novitates in Christi Ecclesiam constantinopolitani præsules introducere conati
sunt, mei prædecessores nunquam neglexerunt eos hortari, ut à pravis
dogmatibus, saltem tacendo [61] desisterent, ne ex hoc exordium dissidii in
unitate Ecclesiæ facerent, unam voluntatem unamque operationem duarum naturarum
asserentes in uno Domino nostro Jesu Christo. » Inductum ab Honorio silentium extenuat,
ut potest, neque tamen aut Honorium aperte defendit, aut approbare synodo
audet, duarum voluntatum æque ac unius suppressam ab eo vocem.
Cur autem Honorii successores ante sextam synodum, viri memoriæ
pepercerint, hæ causæ extitere : primum, quod in aliis præclare
pontificatum gessisset, et in Ecclesiæ pace obiisset, ac nihil malo animo
egisse, neque contumax futurus fuisse videbatur : tum Honorium excusantes,
catholicæ fidei favere se putabant, dum hæreticis tale patrocinium
denegarent : denique nihil cogere videbatur, ut Honorii epistolas in
Occidente damnarent, quod eæ ad Orientales scriptæ, inter Occidentales vix, aut
certe tenui admodum fama pervulgatæ essent, ubi Monothelitæ tum vel pauci vel
nulli erant.
At Orientales et sexta synodus, postquam iis constitit Honorii
epistolas et in Oriente longe lateque fuisse diffusas, et à Monothelitis miro
studio jactatas, ac multos seductos majestate pontificii nominis, auditusque
Macarius antiochenus, qui, in actione viii,
Honorium à Deo eruditum, antesignanum ac ducem ubique nominaret, de Honorio ejusque epistolis minime
tacendum esse decreverunt. Itaque actione xii ac xiii,
epistolæ lectæ sunt, itumque est in eam sententiam, actione xiii, ut epistolæ Honorii æque ac Sergii
Pyrrhique et aliorum declararentur « alienæ ab apostolicis dogmatibus, et à
definitionibus sanctorum conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, sequi
vero falsas doctrinas hæreticorum. » Itaque Honorius cum cæteris
anathemati subjicitur, eo quod compertus sit, « per omnia mentem Sergii
secutus, et impia dogmata confirmarit » : quæ omnia gesta sunt, nihil
contradicentibus Sedis apostolicæ Legalis, imo consentientibus ac
subscribentibus.
Neque attenderunt Patres, si quæ Honorius recta dixisset, cum plena et
tota in dogmaticis scriptis requiratur fides : neque [62] reconditos, sed obvios sensus sanos esse
oporteat ; neque subtiliter, sed populariter intelligi debeant, quæ
communi fidei exponendæ à Pontificibus conscribantur.
Dicta sententia, Patres, pro more synodorum, quid gestum sit ad
Agathonem referunt, atque « ex ejus litteris Sergium, Pyrrhum, cæteros,
Honorium quoque damnatum » profitentur. Atqui, inquies, Agatho nihil de Honorio
scripserat : imo defensare velle utcumque videbatur. Certe ; sed cum
alios exemplo Martini antecessoris sui condemnasset, ac diserte proscripsisset,
non tantum qui unam voluntatem dicerent, sed qui nec unam, nec duas,
horum assectatorem Honorium, ac fautorem, in parem sententiam incurrisse,
Patres intelligebant ; datumque honori Agathonis, ut quæ ipsi
supplevissent, eo quoque auctore facta esse viderentur.
Honorius item in Prosphonetico ad Imperatorem cum aliis
hæreticis memoratur.
Idem in Imperatoris edicto Honorius notatur his verbis : « Hæreseos
fautor, concursor, confirmator, qui etiam sui extitit oppugnator. » Quippe qui, ut vidimus, pugnantia
dixerit. En quoties in Acta relatum sit damnati Honorii nomen.
CAPUT XXVI.
Actio falsi intentata synodalibus gestis, ac duabus Leonis
II epistolis, temeraria et absurda ; repugnantibus omnibus scriptoribus
Actisque publicis.
Tot acta adulterari et corrumpi à Græcis potuisse, Bellarminus et
Baronius. aliique jactant : neque tantum hæc, sed
alia multa, quæ ex his secuta sunt.
Hac enim synodi cumenicæ semel prolata sententia, romani Pontifices
non jam licere sibi putarunt Honorio parcere ; sed Synodi auctoritatem
secutus Leo II, successor Agathonis, ad quem, [63] antecessore mortuo, Acta
sextæ Synodi firmanda transmissa sunt, damnat Monothelitas et inter eos
Honorium, qui hanc, inquit, apostolicam Sedem, non apostolicæ traditionis
doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus
est. » Quam sane epistolam bene latinam
habemus, et ita nativis scriptam sententiis, ut vel ipso gustu Græcis intactum
sentias.
Hinc Anastasius Bibliothecarius, qui ex scriniis apostolicæ Sedis romanorum
Pontificum scripsit historiam, in Leone II hæc habet : « Hic suscepit
sanctam sextam synodum, quæ per Dei providentiam nuper in regia urbe celebrata
est, in qua condemnati sunt, Cyrus, Sergius, Honorius ac Pyrrhus. » Hæc ille, ab his temporibus haud multum
remotus, ex scriniis scripsit : quæ si omnia falsa et adultera sunt, nihil
est in omni antiquitate quod integrum esse constet.
Neque ita multo post, idem Leo II, data epistola, dilectissimis
Fratribus universis, ecclesiarum Christi præsulibus per Hispaniam constitutis ; Acta sextæ synodi recipienda transmittit ad Hispanos, qui occidentali
sub Agathone Synodo non adfuerant. De gestis autem sextæ synodi sic habet :
« Qua in synodo, inquit, æterna damnatione mulctati sunt Theodorus, Cyrus,
Sergius, Pyrrhus, Paulus, Petrus constantinopolitani, cum Honorio, qui flammam
hæretici dogmatis, non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem
extinxit, sed negligendo confovit. » Quæ nec nota Græcis, nedum falsata
fuerint.
Quare sequens ætas, et septima synodus et octava, et synodi deinde
omnes et omnes Pontifices Acta sextæ synodi, et condemnationem Honorii
suscepere. Hanc iterat Tarasius Patriarcha constantinopolitanus, synodi septimæ
tempore, ad Adrianum Papam I scribens : hanc septima et octava synodus, dum anteriorum
synodorum, pro more, anathemata repetunt ; idque romanis Pontificibus nihil
repugnantibus, imo ultro attinentibus. Nam ipse Adrianus II, nonnihil ab
Honorii exemplo metuens Sedis [64] suæ auctoritati, damnatum quidem eum
confitetur à sexta synodo, sed post mortem, sed propter hæresim, sed
consentiente romano Pontifice. Hæc multis et sollicite exequitur, cæterum
de falsitate nulla suspicio. Anastasius vero bibliothecarius, non modo in
Leonis II vita scripsit, quæ statim memorata sunt ; sed etiam libris pro
Honorio editis, cum eum vel maxime tuendum susciperet, immeritò quidem, sed à sexta
synodo vere damnatum fatebatur : adeo nihil de fraude suboluit. Quin
etiam extat in Diurno libro romanorum Pontificum ea, quam electi edere
consueverant, fidei professio : ea in professione inter cæteros anathemate
condemnatos Honorius recensetur. Quem Diurnum librum doctis viris visum
pridem et agnitum, Petrus Garnerius vir doctissimus atque optimus, è Societate Jesu,
theologiæ Professor, ex optimis manuscriptis vulgavit. Idem etiam in vetustis
romanis Breviariis, usque ad nostrum sæculum, in sancti Leonis II vita
legebatur. At enim Diurnum, ut possunt, premunt ;
in Breviario romano hæc eraserunt. An ideo occultarunt ? Undique erumpit
veritas ; tantoque hæc magis comparent, quanto studiosius eraduntur.
Quid ergo, tot romani Pontifices, tot synodi, adulteratis codicibus in
errorem abrepti sunt ? Adeone pronum fuit tanta in re, toti Ecclesiæ
ipsisque adeo romanis Pontificibus illudere ?
Atqui in eam rem vel maxime intentos fuisse constat : nam et
Joannes IV Pontifex, Honorium, quoad poterat, excusabat ; et Martinum et
Agathonem antecessori suo, occultius licet, patrocinatos
esse, etiam adversarii volunt. Nullus interim falsitatem suspicatur : ac
post mille annos primus Bellarminus flagitium detegit ; hunc sequitur
Baronius. Qua tam digna ratione ? Nulla, nisi quod ad tuendam eam quam
Romanis Pontificibus tribuunt infallibilitatem, illis falsata sexta Synodo,
quoquo modo, opus erat.
Quod enim objiciunt hæc Acta falsa esse ideo, quia alioquin Patres
inique, inconsulto ac præcipitanter de Honorio [65] statuissent ; quis non videat ad falsi actionem, quam
lata sit janua, si hæc admittantur ?
Quid autem iniqui est in decreto synodali ? Nempe, inquiunt,
Honorius non erat monothelita. Quid tum postea ? Quasi hæretici tantum, ac
non etiam hæreticorum fautores defensoresque damnentur.
At Patres Honorium excusare potuissent : debuissent quærere bonone animo, an
malo scripserit : denique an non hæc qualiacumque recantarit.
Quid autem ? An ut illi parcerent, ejus epistolas intactas
relinquerent, quarum auctoritate novas subinde fraudes hæretici
molirentur ? Nempe Patres sextæ synodi tenebant epistolas toto Oriente
vulgatas, quibus se hæretici maxime tuerentur : videbant rectam fidem, una
cum errore proscriptam ; de palinodiâ autem quid cogitarent, de qua nihil
audierant ; nihil ad provincias commeaverat : nihil Romani etiam
memorabant ; et erat quod adhuc de Honorio quæreretur.
Nempe sexti concilii Patres, Bellarmini ac Baronii more, in Honorii
epistolis reconditos sensus quærerent : faventem Sergio, ac veritati per
Sophronium prædicatæ obstrepentem, exquisitis distinctiunculis
excusarent : si infallibilem cogitassent.
Jam ut strictius de falsitate agamus, Græcos hujus auctores esse
volunt ; scilicet, ut tot inter à synodo damnatos patriarchas suos, vel
unum Papam cernerent, id fuisse solatio ; atque hujus rei gratia, non
tantum eos, qui in Oriente erant, sed omnes quotquot per orbem vulgati, libros
corrupere, atque Honorii infarsere nomen. Hæc quidem probari, non autem jactari
oportebat. Sed esto ; admittamus fabulam. Leonis II duas epistolas latine
conscriptas totoque Occidente vulgatas, quis confinxit Græcus ? quis
Honorii nomen inseruit ? quis ad hoc flagitium perpetrandum, Italiam atque
Hispaniam ex ultima Græcia penetravit ? An Latini quoque ad eam falsitatem
cum Græcis consensere ? Ludibria quidem, non responsa ista sunt : prorsusque
conclamata causa est, quam talibus figmentis defensam oporteat. An forte Leo II
ipse deceptus est, falsaque ad eum synodi [66] sextæ Acta perlata sunt ; neque à Legatis
didicit quid rerum in tanta synodo super Honorii nomine gestum esset ?
Quis insula commenta, ac male cohærentem fabulam ferre possit ?
Jam rogo faisane omnia in sexta synodo, quæ de Honorio
memorantur ; neque Maracius Antiochenus Monothelitarum princeps,
patrocinantem sibi jactavit Honorium actione viii ;
neque Honorii lectæ sunt epistolæ actione xii
et xiii ; neque de his
quæsitum aut judicatum quidquam, actione xiii
et xviii. Cui autem falsario
adversus cumenicam synodum in totius orbis conspectu tanta licuere ? Si
autem Honorii epistolæ, vere ab hæreticis laudatæ in sancta synodo vere lectæ,
vere examinatae sunt et in gesta relatæ, quid egisse finges synodum ?
Tacuisse, neque quidquam decrevisse post tantos apparatus ? Absurdum.
Probavisse ? Absurdius. Quis enim id unquam somniavit ? Condemnavit
ergo eas synodus, neque ullum effugium est.
Vide autem adultera manus quid potuisse visa sit Baronio. Nempe si ei
credimus, Theodorus ille Constantinopolitanus in sexta
synodo est condemnatus, cum hujus in Actis synodi nulla sit mentio. Damnatione
Honorii oppleta omnis pagina est : at Daremus eum condemnatum negat.
Theodorus ille et contra se gesta erasit, et contra Honorium gesta inseruit :
quidquid libuit, sustulit ; quidquid libuit, infarsit : Leonis quoque
II credo corrupit epistolas : omnia successere ; fraudis vestigium
nullum. Et quidem Baronius tanquam scelere deprehenso, annum falsationis
assignat eum, qui post synodum consequatur : pertractum in sceleris consortium
Imperatorem ipsum, catholicum licet, ut synodum, se auctore ac defensore
gestam, ipse corruperit. Idem Baronius (mirum) de falsanda synodo ad
Imperatorem habitam artificis orationem refert integram, quæ duas impleat paginas :
quasi Theodorus res in tantæ synodis luce gestas, recente memoria, post annum
vix expletum, obstupefactis Patribus et Legatis atque emortuo orbe, æterno
silentio sepelire se posse confideret ? Hæc Baronius : quo teste, quo
indice ? Nullo : nisi quòd non aliis suffulta machinis, concepta
sententia stare possit. Grave quidem nobis est, hæc de Baronio, viro maximo,
[67] memorare ; sed potior veritas : atque Annales Ecclesiasticos,
tantum opus, ab ipso auctore, dum partium studiis abripitur, his figmentis
dehonestatos esse nemo non doleat. Neque nos hæc primi memoramus : alii
viri doctissimi præiverunt, ac nuperrime Christianus Lupus totam falsi suspicionem tot argumentis
elisit, ut nullus dubitationi supersit locus. Verum alibi memorata hic praetermittimus.
At enim ex synodo sexta constat corruptam fuisse à Monothelitis synodum
quintam et Acta Vigilii et Patrum libros. Factum : at constat etiam falsitatem
statim fuisse convictam ; Patresque orthodoxos adversus impostores omnino
vigilasse. At post tantam falsitatem, quantam comminisceris, novem sæcula
dormierunt.
Quid autem Bellarmino prodest, Leonis Magni epistolas et alia multa à Græcis
quibusdam fuisse corrupta, cum ea Acta ad nos haud minus integra
pervenerint ? Aliud enim est à Græcis quibusdam, codices
aliquot ; aliud, omnes codices, quotquot per orbem terrarum erant, communi
consensu fuisse corruptos. At enim, inquit ille, teste Gregorio, « Latinorum
codices veraciores sunt quam Græcorum : quoniam Romani, sicut non acumina,
ita nec imposturas habent. » Esto : quid tandem respondebunt,
cum ad latinos codices provocabimus ? Nempe in latinis codicibus, latinas
Leonis II epistolas legimus, quæ Græcis quoque codicibus fidem præstent.
Tantine igitur est, non errasse Honorium, ut ea gratia Latinorum æque ac
Græcorum etiam fidem suspectam habeamus ?
Cæterum vir doctissimus ac religiosissimus Franciscus Combefis, è Prædicatorum
Ordine, sacræ theologiæ professor, cum omnia Baronii argumenta invictis
argumentis confutavit, tum vero ea gesta protulit, quæ si Baronio
videre contigisset, haud equidem puto hanc falsi actionem tanta confidentia
suscepturum fuisse.
Is igitur edidit Agathonis diaconi orationem scriptam triginta [68] fere annis post sextam synodum, Philippici
Bardanis tyranni temporibus : cujus actionis hoc initium est :
« Peccator ego, et omnium minimus Agatho, indignus diaconus ac sanctissimæ
hujus magnæ ecclesiæ scriniorum custos, venerabilisque patriarchalis secreti
protonotarius, et secundus cancellarius, ante duos et triginta plus minus annos
juvenili adhuc ætate Lectorum ordini accensus ac inutilis notarius agens,
sanctæ huic et universali sextæ synodo operam commodavi, universa in ea mota
quæsitaque ordine assectatus... Omnes porro tomos Actorum præfatæ synodi mundo
codice propria ipse manu, ecclesiasticis litteris consignavi, qui et sub signaculis, una cum
fidei definitione, quam sancta eadem synodus palam edidisset, Patrum
subscriptione munita, in imperatoris palatio fuerunt repositi ac tuto servati :
quin et quinque patriarchalibus sedibus tradita, definitionis ejusdem, eadem
Patrum subscriptione munita exemplaria, eodem conscripsi modo, jubente piæ
recordationis imperatore Constantino ac si fieri præcipiente ; quo fidei
orthodoxæ sinceritas atque veritas nullis pateret insidiis. »
Cum postea memorasset, quid Philippicus Bardanes tyrannus pro
Monothelitis molitus esset, addit : nec voluisse eum ingredi regiam, quoad
sextæ synodi imago inde dejecta est ; subditque : « Id, inquit,
sua auctoritate decernens, ut Sergii Honoriique, ac cæterorum pariter ab eadem
sancta cumenica synodo ejectorum, ac anathemati subiectorum nomina, in sacra
sanctissimarum Ecclesiarum dyptica, præconio publico rursus referrentur,
eorumque per loca imagines restituerentur. »
En pro Honorio quid hæretici faciant, quid catholici attestentur :
en qui acta conscripserit testis adducitur. Quid plura desideramus ? An
adhuc Græcos omnes, etiam pios et orthodoxos, et sextæ synodi studiosissimos,
sextæ synodi falsatæ argui placet ? Nimium profecto hæc prava sunt ;
sed tamen audiamus in quo Bellarminus et Baronius vim faciant. [69]
CAPUT XXVII.
Potissimum argumentum falsitatis ex Agathonis epistola
ductum : quam vanum illud sit : Agatho et Leo II inter se componantur :
etsi Honorius de fide prava docuerit, haud minus Ecclesiæ Romanæ permanere
inconcussam fidem.
Nempe ex Agathonis ad Constantinum Pogonatum epistola, hæc proferunt,
quæ palmaria esse putant : « Apostolica Petri Ecclesia nunquam à via
veritatis in qualibet erroris parte deflexa est
Nec hæreticis novitatibus
depravata succubuit, sed ut ab exordio fidei christianæ percepit ab auctoribus
suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus permanet, secundum
ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem : Petre, inquiens,
ecce Satanas, etc. Consideret itaque vestra
tranquilla Clementia, quoniam Dominus et Salvator onmium, cujus fides est, qui
fidem Petii non defecturam promisit, confirmare eum suos Fratres admonuit :
quod apostolicos Pontifices, meæ exiguitatis prædecessores, confidenter fecisse
semper, cunctis est cognitum. »
Hæc vero epistola, ut ait Bellarminus, à toto concilio probata est, actione viii et xviii,
ubi dicunt Patres, non tam Agathonem quam Petrum per Agathonem locutum. Ergo ex
ea epistola Honorius quoque confirmavit fratres in vera fide. Non ergo
hæreticus, neque ei anathema dictum à sancta synodo, quæ Agathonis epistolam
recepisset ; atque omnino synodum falsatam esse oportet.
Tantam vim inesse putat in illis verbis, quibus apostolici Pontifices semper
Fratres suos confirmasse memorantur. Omnesne ad unum ? Atque ut hic
alios omittamus, etiamne Liberius, quo tempore nicænam infirmabat fidem,
Athanasium fidei pugilem communione repellebat, Arianos omnes habebat pro
orthodoxis, et cum Constantio persequebatur Ecclesiam ? Prorsus nec illa tempora
excipienda sunt, si semper illud stricte valeat. Sed ut in [70] Honorio jam figamus gradum, rogo, tantisper
sextam synodum omittamus, rem ipsam attendamus. Falsata sane sit synodus ;
non credo, non sentio, non fero : falsata tamen sit, quam maxime ea parte
qua litteras Honorii damnat. Certe ipsæ litteræ vere ab Honorio scriptæ, quas
ut ab eo scriptas et Joannes IV Honorii successor, et sanctus Maximus, et sancto Maximo teste, ipse ipse Honorii
secretarius defensabant ; neque Baronius aut
Bellarminus negant, imo ex earum fide maxime tuentur Honorium, Damnatæ ergo non
fuerint, neque earum auctor, non eo profecto meliores, si judicium effugissent.
At si id ad extremos apices verum est, quod Agatho prædicat, à suis prædecessoribus,
etiam ab Honorio, ut vis, Fratres episcopos in vera fide semper fuisse
confirmatos ; ergo Honorius fratres in vera fide confirmabat, tum cum
duas voluntates et operationes à prædicatione fidei eximebat : confirmabat
in fide Sergium Patriarcham, tum cum scriberet, ut unius vel duarum operationum
novæ adinventionis vocabulum refutaret, atque una cum hæresi orthodoxæ
quoque fidei confessionem novitatibus accenseret : confirmabat in fide, tum
cum unam vel duas voluntates sentire vel promere ineptum pronuntiabat :
quasi vel utrumque adversari, vel saltem de utroque dubitare vera ratio cogeret :
confirmabat in fide Sophronium Hierosolymitanum, tum cum duas operationes ex
Patrum regula vel maxime asserentem, ita deterrebat, ut ab ea voce discessurum
eum, illius quoque Legati instantissime pollicerentur : adeo rem urgebat Honorius. Pacis
causa, inquies : falsæ quidem pacis, et merito à Patribus detestatae,
ut supra docuimus. An vero pax id quoque cogebat, ut ineptum et novum
diceret, quod sapientissimum, quod antiquissimum, quod semper in Ecclesia
prædicatum esse constaret ? Sed alio sensu, inquies, et ipsa quæstione
nondum intellecta ; et tamen interrogatus à tribus patriarchis et utraque audita
parte. Nam et Sergium ac Gyrum hæreticos, et Sophronium maxime orthodoxum
audiebat ; quos tamen interrogantes adeo non confirmabat in vera fide, ut
et à veræ fidei, quæ utique certa neque ambigua est, professione averteret. At
nullo dato anathemate : quasi in damnando solum, non etiam in probando
ecclesiastica vigeat auctoritas. Quid autem juvat nullum anathema pronuntiatum
ab eo esse, qui vel hinc maxime in culpa erat et officio deerat, quod eo in
discrimine positus, anathema suspendisset, remque certam ac firmam in dubio
reliquisset ? At ut privatus homo ; verum utcumque est, quamcumque
Honorius personam induerit, certe interrogatus à tribus patriarchis, tot ac
tantarum Ecclesiarum Patribus atque Doctoribus, in eo articulo versabatur, ut
vel eos in fide confirmaret, vel officio deesse cogeretur : non autem
confirmavit, quos in ruinam impulit, vel certe fluctuare fecit : ergo
officio defuit.
At enim Agatho, cujus epistolam suscepit sacra synodus, eum defensare
voluisse videbatur. Oblique certe, ut vidimus, non clare et aperte. Suscepit
autem sacra synodus fidem Agathonis, non quæcumque de Honorio oblique et occulte
ingerebat. Ac ne quid Agathoni Patres derogasse viderentur, id etiam scripsere
ex ejus sententia damnatum Honorium, quem in Sergio ac similibus
proscripsisset.
At qui tantum Agathoni deferri velit, Honorium obscure et oblique
excusanti, audiat Leonem II, clare et aperte ex sacræ synodi præscripto
condemnantem : « Anathematizamus, inquit, eliam Honorium, qui hanc
apostolicam Sedem, non apostolicæ traditionis doctrina lustravit, sed profana
proditione immaculatam fidem subvertere conatus est. » Et ad Hispanos quidem mitius, sed
tamen tremenda voce : « Æterna damnatione mulctati sunt, Sergius,
Pyrrhus, etc, cum Honorio, qui flammam hæretici dogmatis, non ut decuit
apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit, sed negligendo confovit. »
Nempe his epistolis victus Baronius, optat falsas, non probat. Nunc
Agatho et Leo stent simul : ille ante synodum habitam Honorium utcumque
purgare conatus : hic post synodi sententiam, non modo abstinendum ratus
ab excusando eo, verum etiam arbitratus, debito anathemate percellendum. Ac si
tantos Pontifices [72] etiam
super Honorii nomine conciliare nos oportet, Agathonem, quo præside synodus
inchoata est, et Leonem, quo probante firmata ; tu sane, quisquis es, qui
Bellarminum sequeris, conciliare non potes Agathonem dicentem, ut quidem
interpretaris, ab Honorio quoque prædicatam esse et confirmatam fidem, cum
Leone dicente, ab eodem Honorio non fuisse lustratam, sed fuisse proditam.
Nos facile componimus omnia. Petro enim imperatum, ut confirmaret Fratres,
et Agatho dicit, et Leo fatebitur : id ergo ad pontificium munus
pertinere, uterque praedicabit ; et nos sani cum iis maxime prædicamus. An
vero certum sit eo semper officio functos, Agatho quidem id asseruisse videtur,
Leo vero Honorium vehementissime officio defuisse. At illius generale, cum
hujus peculiari dicto, facile cohaerebit. Dictum enim Agathonis non ad strictos
apices exigendum, sed civiliter intelligendum esse dicimus : et semper ideo
dictum, quod plerumque id factum sit ; quod unius culpa Pontificis, aliorum
statim opera sarciatur, nihilque detrimenti patiatur fides. Solemus enim
homines magna et illustria et consueta sectari, quod rarum fuerit et statim
mutatum, nulla rerum conversione memorabili, nec factum cogitamus. Ita quidquid
ab Honorio peccatum est, id sanctus Severinus Honorio proximus ; id
sanctus Joannes IV sanctusque Theodorus, Martinus, Eugenius,
Vitalianus, Adeodatus, Donus, Agatho, Honorii successores cumulatissime
rependerunt, ut officio defuisse Honorium Ecclesia Romana vix senserit. Hinc « Ecclesiam Romanam non fuisse
depravatam, neque errori succubuisse, sed in fide mansisse. » Agatho
prædicavit, et nos confitemur ; neque in Petri Sede visos esse Sergios,
Pyrrhos, Paulos, Petros, Theodoros, sibi mutuo errorem quasi hæreditarium cum
sede tradentes, neque Romanos Pontifices sibi invicem succedentes, à fidei
unitate abruptos fuisse. Quod si Honorius vel pejora ausus esset, non Romana
propterea succubuisset fides, sed eum ut mortuum Ecclesia projecisset, et ex
Ecclesia Romana Pontifex catholicus surrexisset. Quæ si consideremus, et
Agathonem cum Leone componamus, tum demum intelligemus, quid sit illud immotum,
quod in Sede Petri omnes catholici veneremur. Quare ut hanc disputationem
aliquando concludamur, hæc certa comperimus. [73]
Honorium de fide à tribus patriarchis rite interrogatum pessima
respondisse :
A sexta synodo anathemathe condemnatum :
A Romanis Pontificibus ante supremam synodi sententiam excusatum, post
eam sententiam eodem anathemate esse damnatum :
Bellarminum ac Baronium conversos ad fabulas, quod Honorium defensuris
nihil aliud auxilii suppetebat.
CAPUT XXVIII.
Quæstio de Honorio concluditur ; atque, utcumque
illius res se habent, invictum manet ex his petitum argumentum.
Addimus et id frustra esse, quod Bellarminus ac Baronius tanto molimine
adstruere pergunt. Esto enim falsata sint omnia ; tamen, te fatente, à
secutis Pontificibus, à septima deinde et octava synodo vera sunt credita.
Credita ergo à Pontificibus ; credita à conciliis ; credita ab
omnibus ; credita, inquam, de Pontifice, quæ tanto molimine ne credantur
caves.
Sagacissimus Bellarminus id vidit, nec negavit ; creditum, inquit, de
Pontifice, ut homine privato. Quin tu igitur eo gradu consistebas ? Quid
Actorum fidem tam inani opera sollicitatam oportebat ? Nempe responsio de
Papa, ut homine privato non satisfaciebat animo, cum certum illud maneret, à synodo
sexta generali fuisse judicatum, Papam, ab Ecclesiis de fide interrogatum,
apostolico officio defuisse ; neque confirmasse, sed impulisse Fratres,
seseque cum eis in præcipitium conjecisse.
Hæc mente complexi synodos ac Pontifices Bellarmino ac Bironio, summis
licet viris, facile anteponemus. Quod vero Anastasius Bibliothecarius sextæ
synodi decreta improbat, eaque pro Honorio audet, quæ nec Romani
Pontifices ausi erant, contemnemus quidem : sed interim intelligemus,
nullam aliam viam luendo Honorio patuisse. Neque enim cogitabat illud, aut [74]
Romanum Pontificem pro privato
egisse, qui tot patriarchis de fide quærentibus responderet ; aut ejus
epistolas non fuisse dogmaticas, qui sciret plerasque alias non alio ritu
modoque esse scriptas : neque levia illa aut minuta proferebat, in quæ
nunc se conjiciunt, sed perfricta fronte Honorium tuebatur ; quem si quis
auctorem sequi malit, nec sic effugiet ; manetque semper illud, fuisse
creditum Romanum Pontificem, rite de fide interrogatum, docendo patriarchas,
respondendo Ecclesiis, pessima ac merito damnanda respondisse, eamque
sententiam ab cumenica synodo promulgatam ; secutos Pontifices, secuta
concilia æque cumenica consensisse.
Jam si Anastasius, ac post eum Bellarminus, ne quid intentatum
relinquerent, de litteris Honorii subdubitare voluisse visi sunt, quid nostra ? Cum eas à Joanne IV defensas,
atque in sexta synodo græce et
latine lectas, et cum authentico diligenter collatas, ac pro veris agnitas ac
damnatas esse constet ; idque præsentibus et nihil
contradicentibus, imo consentientibus ac subscribentibus Sedis apostolicæ
legatis. Et ii quidem, cum Vigilio papæ falsa decreta imputarentur, falsum
arguerunt, calumniam propulsarunt ; pro Honorio nihil hiscunt Quin ipse
Anastasius, ipse Bellarminus, non modo admittunt [epistolas, verum etiam
asserunt, vindicant, ex iis maxime tuentur Honorium, quod item Baronius
factitavit. Nec mirum varios fuisse ac trepidos, qui tot
undique coarctati argumentis, quo loco pedem Agerent, non haberent. Sed
eorum commenta dudum non plus æquo distinent. [75]
CAPUT XXIX.
Patres Toletani concilii XIV, synodum VI pro cumenica non habent, eo quod Hispani ad eam vocati
non essent ; neque eam probant nisi facto examine, tametsi à Leone
II probatam constitisset.
Unum jam superest de sexta synodo memorandum, imo memoratum, et jam perstringendum paucis. Hispani
occidentali concilio, ab Agathone collecto, nulli interfuerant, neque synodum
sextam noverant, neque etiam ad eam vocati erant. Itaque Leo II ad eos scribit
epistolam eam quam sæpe memoravimus ; simul defini tionem sanctæ
synodi, et acclamationes mittit ; Acta quoque totius concilii
directurus, si ipsis delectarentur. Quæ cum omnia recepissent, sub Benedicto II, Leonis successore, et
Ervigio Rege, placuit Toleti congregari totius Hispaniæ generale concilium, ut ea gesta ab omnibus regni conciliis et
provinciis probarentur. Decretum fit in hæc verba : « Gesta
synodalia, et cum gestis quoque Leonis antiquæ Romæ pontificis invitatoria
epistolaris gratiæ consulta suscepimus, per quæ omnis ordo gestorum gestaque
ordinum dilucide patuerunt. Qua epistola Præsules Hispaniæ invitati erant, ut
prædicta synodalia instituta, nostri vigoris manerent auctoritate suffulta. » En perspicuis verbis hispaniensium
Præsulum requisita auctoritas. Postea : « Placuit proinde
satisfacientes Romano Pontifici : ea ipsa gesta firmare. » Et paulo
post : « Ut utraque operum gesta, et [76] synodico dirigantur examine, et discreta conciliorum fulciantur
auctoritate. » Idque fieri volunt, « postquam, ut aiunt, synodica
iterum examinatione decocta, vel communi conciliorum omnium judicio fuerint
comprobata. » Denique : « Dicta gesta cum
antiquis conciliis conferentes, ea ipsa gesta probavimus... et ideo supradicti
Acta concilii in tantum à nobis veneranda sunt et recipienda constabunt, in
quantum à præmissis conciliis (Nicæno et aliis) non discedunt. » En deliberatio ; en examen
exactum ad certam regulam, ad Patrum scilicet et antiquorum conciliorum fidem ;
et post illud examen, neque aliter, gesta firmata. Quid amplius ?
Nimis probas, inquiunt ; neque enim Pontificis tantum, sed
synodorum universalium decreta, particularibus synodis examinanda subjicis.
Facilis solutio. Universalium conciliorum, quæ ut talia sint agnita, doctrinam
ac fidem, nemo unquam examini aut retractationi submisit ; hispani autem
Patres minime agnoscebant ut universalem hanc synodum, quam nec audierant, ad
quam nec vocati erant. Unde nunquam vocant universalem synodum, sed
aiunt : « Ad se perlata gesta synodalia, quibus Constantinopoli,
Constantino pio Principe mediante, magna et sublimis copia aggregata Pontificum ; » et consideranti, tota gestorum
series indicabit, graviter tulisse Hispanos, quod vocati non essent. Quin etiam
toties iterata examinis mentione, cavisse videntur, ne quis existimaret
concilii talis, quasi universalis auctoritate teneri Hispaniam, tantam Ecclesiæ
partem, etiam non vocatam. Cum autem synodum ut cumenicam nollet agnoscere,
tamen de Sedis apostolicæ sententia nulli dubitabant, quam et Agathonis et
Leonis epistolis expressam legerent. Diserte enim Leo concilium sextum,
uti alia quinque, universale vocabat, et lata in synodo sexta anathemata
iterabat, ut supra vidimus. Quare agnitum quoque Pontificis Romani de fide
decretum examini subdunt, et legitima cognitione comprobant ; nec verentur
dicere, à se quoque firmari : tantum auctoritatis ipsi unitati, et
communi consensioni inesse intelligebant. Eadem ratione Franci nostri, et
Carolus Magnus ac Ludovicus, [77] vere christianissimi Imperatores, septimam
synodum de sacris imaginibus, recipere ut cumenicam diutissime
recusarunt ; quod ad eam nullo modo vocati essent. Sed jam operæ pretium
est, ut ejus synodi Acta referamus.
CAPUT XXX.
Synodus Nicæna II, seu generalis VII, more antecedentium synodorum, de Adriani I litteris quæstionem
habet :
locus egregius, quo eadem synodus docet vim illam ineluctabilem, in Ecclesiæ
catholicæ consensione esse positam.
Cum Adrianus I veram de colendis κατὰ σχέσιν, seu relativo cultu, Christi et Sanctorum imaginibus doctrinam,
septimæ synodo per litteras, more priorum Pontificum, exposuisset ; Patres
quoque, more majorum, eas litteras synodice examinarunt. Lectis enim epistolis
duabus sancti Pontificis, altera ad Imperatorem,
altera ad synodum, quæsitum ita est per Legatos apostolicæ Sedis : « Dicat nobis
sanctissimus patriarcha Tarasius Constantinopolitanæ urbis episcopus, si
consentiat litteris sanctissimi Papæ, senioris Romæ ? » Rogatus in
eam formam Tarasius, consentire se profitetur ; « Nam et ipsi nos,
inquit, scrutando Scripturas et syllogisticè approbando rimati sumus : sic
quod confessi sumus, confitemur et confitebimur ; consonamus et vim
lectarum litterarum confirmamus. » Supplendam ex græco post illud : Scripturas rimati, hoc
quoque ; Et patriis doctrinis docti, quod etiam vulgata et antiqua
versio retinebat.
Patet ergo à Tarasio ita approbatas Adriani epistolas, quod rem ipse
perpendens, eas Scripturis, traditioni, eique, quam ipse ab antiquo hauserat,
fidei conformes esse senserit factaque inquisitione intellexerit : post
quæ Tarasii verba, « sancta synodus dixit ; Tota sacratissima synodus
ita credit, ita sapit, ita dogmatizat. » Quibus verbis tota synodus se
Adriano auctori, ac [78] Tarasio ex intellecta ac perpensa ratione approbant],
consentire declarat. Atque, ut res constaret clarius, à Legatis apostolicis
synodus interrogata est, in hanc formam : « Dicat nobis sancta
synodus, si admittat litteras sanctissimi Papæ senioris Romæ, an non ? » Quod de re explorata, deque
irreformabili judicio quæri, neque recta ratio neque fides sinit. Ad eam
rogationem sancta synodus dixit : « Sequimur et suscipimus, et
admittimus. »
Unde, rebus summa attentione perpensis, fit definitio synodalis, non
unius Romani Pontificis, sed totius Ecclesiæ catholicæ consensu et auctoritate
nixa : cujus definitionis initium (alibi relatum, hic retexere non est necesse ; quo docet sancta synodus in eo vim
esse) ecclesiastici judicii ; ut nihil innovetur ; ut quæ communi
traditione perlata sint ad nos, communi consensione ac decreto firmentur :
unde addunt : « Nihil adimimus, nihil addimus (communi et universali
traditioni scilicet), sed omnia quæ catholicæ sunt Ecclesiæ immutilata
servamus. » Quibus positis sic concludunt : « Quæ
cum ita sint, regiæ viæ semitis inhærentes, sequentesque divinitus inspiratorum
sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et Ecclesiæ catholicæ traditionem,
quippe quam esse noverimus Spiritus sancti, qui ipsam inhabitat, definimus in
omni certitudine ac diligentia, » etc. Ut profectò appareat summam
illam et ineluctabilem certitudinem in Ecclesiæ catholicæ consensione, imo in
Spiritus sancti universam Ecclesiam docentis magisterio esse positam ;
quod habebamus demonstrandum. Igitur sanctæ septimæ synodi, post Romani
Pontificis lectam definitionem, inquisitio, confirmatio, judicium sic se habet.
[79]
CAPUT XXXI.
Galli synodum VII seu Nicænam II, Adriano præside habitam, pro cumenicà non
habent, eo quod ad illam nec ipsi, nec alii Occidentales vocati essent : egregius
ea de re Jacobi Sirmundi locus : romanorum Pontificum de Gallis sententia.
Cur autem patres nostri Ecclesiæ gallicanæ præsules ejus synodi
decretis repugnarent, causa erat, non quod de synodi cumenicæ auctoritate
dubitarent, sed quod Nicænam secundam, ad quam vocati non essent, pro cumenica
non agnoscebant ; imo in Francofordiensi synodo, ex Galliæ ac Germaniæ
Ecclesiis congregata, præsentibus etiam Romanæ Ecclesiæ legatis, respuebant : quod, quia maxime ad rem nostram
spectat, diligentissime considerare nos oportet.
Sane quod ad rem ipsam spectat, hoc est imaginum cultum, non est animus
majorum nostrorum sententiam tueri ; quippe quos intelligamus, cum
ipsis Nicænis Patribus, facile convenire potuisse, si, quod postea factum est,
sua ipsorum dogmata satis attendissent. De synodi autem Nicænæ auctoritate,
quod hujus loci est, placet adscribere verba egregii viri Jacobi Sirmundi, ia
admonitione ad canonem ii concilii
Francofordiensis. « Quod, inquit, ad synodi nomen attinet, in promptu
habent Galli quo invidiam depellant. Constat enim sic in hac quæstione versatos
esse, tum Synodi Francofordiensis, tum Carolini voluminis auctores, ut sibi,
non cum cumenico concilio, sed cum peculiari Græcorum synodo, rem esse
contenderent. Ita enim passim in libris illis profitentur, querunturque
propterea, illam sibi aut universalis, aut septimæ synodi nomen arrogare, cum
cumenicam dici posse negarent, ad quam soli Græci convenissent, reliquarumque
provinciarum Ecclesiæ convocatæ, aut sententiam per epistolas, more
ecclesiastico, rogatæ non fuissent. Et quidem si rem suis momentis expendamus, satis
omnino causæ videbatur, cur synodum, cui tot adhuc provinciarum, ac totius pene
[80] Occidentis suffragia
deessent, pro cumenica nondum haberent. Nec Adrianus ipse aliter se sentire
ostendebat, qui allatam è Graecia synodum (ut Hincmarus eodem loco docet) in Galliam misit ; concilium que ejus
causa convocari à Carolo jussit, et libris Carolinis, quibus oppugnata est, ita
respondit, ut cumenicæ synodi nomen illis auctoritatemque nusquam objiciat. » Hæc Sirmundus, vir maximus, pro
Gallis nostris, de synodi Nicænæ secundæ auctoritate respondet.
Neque tantum concilii Francofordiensis tempore Nicænam secundam synodum
respuebant, cum ejus Acta ignorarent fere, sed etiam toto Caroli Magni regno,
ac diutissime postea.
Constabat interim Romanos Pontifices in eamdem cum Nicæna secunda
synodo ivisse sententiam, atque ab Adriano editam ea de re, ac missam ad
synodum epistolam decretalem, cui synodus consensisset.
Agitata postea res est, missis ultro citroque scriptis ; editique libri
adversus Nicænam synodum, qui ex Caroli nomine, Carolini appellantur.
His responsum est ab ipso Adriano pro Nicænis dogmatibus : neque eo secius
nostri cum Carolo Magno in sententia perstitere.
Neque interea pro hæreticis aut schismaticis habebantur, qui de re
maxima, nempe de interpretandis primæ tabulæ præceptis dissentirent, quia bono
animo rem quærere, non pertinaci studio contendere videbantur. Et Carolus
Magnus cum Adriano I, non tantum religionis obsequio, sed etiam singulari atque
intimo amicitiæ vinculo conjunctissimus vixit ; et interim à Leone III sæpe
ad auxilium invocatus, et imperiali corona fuit insignitus : adeo quæ ad fidem spectare
viderentur, non in unius Romani Pontificis auctoritate, sed in Ecclesiæ
universæ consensione posita esse constabat.
Quin etiam imbibita nostrorum animis sub Carolo Magno rege sententia,
sub Ludovico Pio hæsit.
Nempe sub eo principe de imaginibus conventus habitus est Parisiis,
cujus conventus historiam, ex gestis, vir diligentissimus [81] Sirmundus six exponit ;
Venisse ad Ludovicum Pium, Michaelis ac Theophili Græcorum imperatorum legatos,
atque inter cætera dissidium exposuisse, quod in Ecclesia orientali propter
imagines versabatur ; quas alii adorandas, alii non adorandas esse
contenderent : eosdem Imperatorum legatos significasse se hac de causa
Romam etiam ad Pontificem ituros : Ludovicum pacis componendæ studio à Pontifice
poposcisse, ut ejus rei gratia Parisiis episcopi convenirent.
Ex hujus conventus sententia, Ludovicus Pius scripsit epistolam ad
Eugenium II, et Commonitorium ad Hieremiam senonensem, ac Jonam aurelianensem,
suos ad Eugenium II legatos, ex quibus hæc habemus.
Primo : ab episcopis Collectiones factas de libris
sanctorum Patrum easque ad Ludovicum perlatas : sic enim scriptum est
in ipso Commonitorii initio.
Secundo : petitam fuisse licentiam ab Eugenio, hujus nominis II,
ut episcopi eas collectiones facerent, quæ Papæ ad Græcorum consulta responsuro
adjumento futuræ viderentur. Qua de re sic scribit Ludovicus ad Eugenium II :
« A Vestra Sanctitate petivimus, ut sacerdotibus nostris liceret, de
libris sanctorum Patrum sententias quærere, atque colligere quæ ad eamdem rem,
pro qua iidem legati (Græci scilicet) vos consulturi erant, veraciter
definiendam convenire potuissent. »
Tertio : res igitur ita tractabatur, etiam Eugenii II consensu, ut
quæ nondum ultimo atque irretractabili judicio definita est.
Quarto : hæc quidem ad Papam scripta sunt. At in Commonitorio episcopi
jubebantur, ut rem quam minima pontificii animi offensione tractarent. Verba
Commonitorii sic habent : « Ut summopere caveatis, ne nimis
resistendo Domnum apostolicum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere
compellatis : sed obsequendo magis quam aperte resistendo, ad mensuram
deducere valeatis. » Sic et Sedis apostolicæ dignitatem
colebant, et cum Pontifice reverenter tractabant, et ab eo interim in quæstione
fidei irrevocabilem pertinaciam metuebant. [82]
Atque hæc acta sunt anno 824, post triginta annos quam secunda nicæna
synodus habita esset. Ac postea Franci diutissime suam sententiam tuebantur.
Interim cum à tot romanorum Pontificum decretis recederent, haud minus se in
Ecclesiæ romanæ communione ac fide permanere gloriabantur : adeo dubia, necdum
recepta communi consensu dogmata, à certis exploratisque secernebant. Neque
romanam Ecclesiam, suis licet Pontificibus cohærentem, errasse jactabant ;
quod abesse putarent eam, quam ad extremum ab Eugenio metuebant irrevocabilem
pertinaciam. Nec illis palam dissentientibus, concilii nicæni secundi, aut
romanorum Pontificum, qui idem decrevissent, aut etiam concilium nicænum
comprobassent, tanquam indeclinabilis objecta est auctoritas : quod satis
constaret, nec vocatos eos, et pro lege esset illud, à nicæna quoque synodo
positum fundamentum : « Communem fidem, communi consensu stabiliendam. » Quare concilii septimi apud
Orientales, re penitus inquisita, inter se consentientes statim auctoritas
valuit : apud nostros, rebus paulatim patefactis et consentientibus
Ecclesiis, obtinuit : adeo et nostrorum animis inhaerebat, et ipsi romani
Pontifices fatebantur, illud à majoribus acceptum, fidei definitiones Ecclesiæ
catholicæ consensu valere,
CAPUT XXXII.
Synodus VIII generalis, Constantinopolitana IV, æque ac cæteræ de Romanorum
Pontificum judiciis judicat : traditam sibi à Christo, ut et Romanæ
Ecclesiæ ligandi ac solvendi potestatem agnoscit et exercet : post synodi
judicium, nulla jam appellatio, nulla alia spes est.
Non est hic prætermittenda generalis synodus octava,
constantinopolitana quarta, sub Adriano II summo Pontifice, et Orientis
imperatore Basilio, Etsi enim non de fide proprie, tamen agit de re maxima, quæ
fidem proxime attineat ; de initio scilicet Photiani schismatis, totam
conturbantis Ecclesiam et in ingens incendium erupturi. [83]
Quis Photius fuerit, qua violentia Ignatium constantinopolitanum
episcopum, virum sanctissimum, oppresserit et ejus locum invaserit, ut deinde à
romanis Pontificibus compressus, condemnatus, anathematizatus fuerit : qua
audaciâ adversus Ecclesiam romanam caput erexerit, omnes sciunt. De eo ejusque
sectatoribus penitus amovendis quæstio habebatur, totaque adeo synodus in
commendanda Sedis apostolicæ auctoritate versatur.
Post lectam, actione iii,
et approbatam Adriani II epistolam, actione iv
et v, leguntur Nicolai papæ,
Adriani antecessoris epistolæ duæ ; et Legati merito contendebant, rem « ex
multo tempore esse judicatam, neque à paternis definitionibus posse
discedi. » Cæterum, ad tollendam dubitationem omnem, lectis epistolis,
synodum rogant : « Placetne vobis sensus iste, an non ? Et si
quidem placet, talia sunt nostra et nostræ Sedis : quod si apud vos non
fuerint acceptabilia, nos tamen super montem excelsum synodi ascendemus, et
exaltabimus in fortitudine vocem nostram, evangelizantes vobis, et
consequentiam quæ facta est (id est, rei gestæ seriem processumque juridicum),
et ore promulgata est sanctorum Patrum nostrorum à gratia Spiritus sancti... Ad
hæc quid dicit sancta synodus ? Sancta et universalis synodus exclamavit :
Recipimus omnia, valde quippe sunt discreta et congrua et consona
ecclesiasticis regulis. » Ita sanctæ synodi accipiunt et sanctæ
Sedis decreta, et monita legatorum, facto examine, ratione perspecta.
Aderat sacro ctui Basilius imperator, ad quem romani Vicarii,
memoratis Nicolai I et Adriani II judiciis canonicis, hæc loquuntur :
« Sanctissimus Adrianus nos famulos suos direxit in hanc urbem, ad
manifestationem veri et justi judicii, in conspectu imperii vestri et sanctæ
universalis synodi ; ita ut non habeant vocem repedationis vel
appellationis, sed quemadmodum jam judicati sunt et dejecti in sæculum maneant. »
En tantum per synodum universalem appellationis sublata spes
omnis ; neque à decreto resilire datur, sed fixa et æterna manet [84] sententia. Quid amplius ? Sic se habet
ecclesiasticorum judiciorum ratio, non tantum in fidei quæstionibus, sed etiam
in iis quæ statum et pacem omnium ecclesiarum spectant.
CAPUT XXXIII.
Concluditur argumentum ab octo primorum conciliorum
auctoritate repetitum : eorum Acta adversarii nec considerasse videntur :
sancti Gelasii et sancti Gregorii locus de irretractabili ecclesiasticorum
judiciorum auctoritate.
Eam traditionem deductam ab apostolis ad octo prima generalia concilia
manasse vidimus. Quæ quidem octo generalia concilia totius christianæ doctrinæ
ac disciplinæ fundamenta sunt ; quorum prima quatuor, haud secus ac
quatuor Evangelia, post sanctum Gregorium Ecclesia catholica venerata est. Neque minor cæteris cultus, cum eodem
spiritu acta, parem auctoritatem obtineant. Quæ octo concilia, magno unanimique
consensu, definiendi vim irrefragabilem, non alia in re, quam in Patrum
consensione posuerunt. Inter quæ sex ultima romani Pontificis prolatam etiam de
fide sententiam ad examen legitimum, Sede apostolica probante, revocarunt,
quæstione constituta in hanc formulam : Eane decreta recte habeant,
necne ? ut in Actis legimus.
Conticescant igitur Stapletonus et auctores in libello Doctrinæ
Lovaniensium relati, atque eos secutus auctor anonymus de Libertatibus
gallicanis, qui hæc pronuntiant contra gestorum fidem : « In
istis conciliis omnibus, præiudicatam romani Pontificis sententiam, pro norma
et regula fidei habitam : » quodque idem est ; « apostolicæ
Sedis dogmaticam ad synodum epistolam locum habuisse plenæ atque
irretractabilis definitionis. » Quo uno testantur synodalia gesta
nunquam à se attento animo, [85] sanove judicio esse perlecta : quippe
quae dogmaticarum epistolarum legitimam retractationem examenque contineant.
Non ita unquam synodi generalis judicium retractatum vidimus, sed omnes
statim in obedientiam pronos : neque unquam cuiquam, post illud examen,
inquisitionem novam fuisse concessam, sed intentatam pnam. Sic
Constantinus ; sic Marcianus ; sic Clestinus ; sic Leo ;
sic alii omnes, quos in gestis vidimus. Hæc certa et inconcussa orbis
christianus agnovit.
Huc accedit illud sancti Gelasii egregii Pontificis : « Bona
synodus verèque christiana semel acta, nulla nec potest, nec debet novæ synodi
iteratione convelli. » Atque iterum : « Bona synodus, nulla
causa est, cur alia debeat synodo retractari, ne ipsa retractatio ejus
constitutis detrahat firmitatem. » Sic stant irretractabilia, quæ ultimo
et certo Ecclesiæ judicio constant. Convellitur enim illud Spiritus sancti
judicium, quoties iterato judicio retractatur. Tale autem est
judicium à romano Pontifice prolatum, ut novo judicio retractatum fuerit. Non
ergo est illud ultimum et certum Ecclesiæ judicium.
Neque vero obscurior est illa sententia Gregorii Magni, quatuor synodos
generales Evangeliis quatuor comparantis ; additaque ratio, « quia
cum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit quisquis
præsumit, aut solvere quos ligant, aut religare quos solvunt. »
Jam igitur nostra quæstio antiquorum conciliorum ac Patrum traditione
finita est. Placere debet omnibus romani Pontificis secundum concilii
florentini decretum explicata potestas, ex conciliorum generalium praxi. Patet
discrimen ingens inter conciliare et pontificium judicium, cum post conciliare
nulla quæstio, sed sola supersit captivati intellectus obedientia ;
pontificium vero ita comprobetur facto examine, ut si detur locus, improbari
possit : quod erat demonstrandum. [86]
CAPUT XXXIV.
Alia concilia generalia memorantur : in iis perstitit
antiqua traditio, ut summæ quæstiones ad concilia generalia referrentur, nec
Pontifex decerneret, nisi sacro approbante concilio : referuntur quatuor prima
lateranensia cumenica concilia sub Calixto II, sub Innocentio II, Alexandro III, Innocentio III ; et
Lugdunense primum sub Innocentio IV.
Post primas octo synodos generales summa diligentia pervolutas, in
promptu est judicare de aliis ex earum sententia, quas et Actis luculentioribus
notas esse et apostolorum ævo propiores, facem cæteris prætulisse constat. Et
tamen ex ipsis posterioris ævi secutis conciliis demonstramus perstitisse in
Ecclesia catholica antiquam traditionem, ut summæ quæstiones summisque animorum
dissensionibus agitatæ, ad concilia generalia referrentur.
Id singulare habent pleraeque ex his posterioribus synodis, ut eas
romanus Pontifex præsens habuerit ejusque nomine dicta sententia sit, non
aliter tamen, quam sacro approbante concilio. Qua formula declaratur
definitiones editas et canones conditos nonnisi consentiente et approbante
concilio, pro pleno Ecclesiæ catholicæ judicio valituras.
Jam ergo illas synodos ordine recensemus enarramusque gesta, quantum
quæstioni nostræ erit necessarium ; quod erit facillimum, cum pauca
habeamus.
Quæstio de investituris ingens toto orbe incendium concitaverat,
multisque ad fidem pertinere videbatur ; quod aliquatenus verum est. De
pace sæpe actum inter Calixtum II et Henricum V Imperatorem, eamque summus
Pontifex in concilio rhemensi, plus trecentis episcopis congregatis, eorum judicio
atque sententia confirmare voluerat, ut ipse in eadem synodo profitetur.
Verba notanda sunt, ex eorum sententia atque judicio prorsus ; ex [87] antiquæ
disciplinæ ratione. Sed quod Rhemis inchoatum, in lateranensi primo generali
concilio consummavit anno 1122.
Sub Innocentio II, non solum infando Petri Leonis schismate Ecclesia
laborabat, sed etiam auctore Petro de Brueis hæreses ubique pullulabant eæ quæ
postea per Albigenses in majus incendium eruperunt. Arnaldus Brixiensis in ipsa
Urbe, non solum seditiones agitabat, sed etiam hæreses seminabat. Igitur ad
schismatis reliquias extinguendas totque hæresum nascentium dira initia
comprimenda, atque instaurandam tot turbis collapsam disciplinam, summus
Pontifex concilium generale lateranense secundum habuit, anno 1139.
Alexander III, cum hæreses et schismata succrescere cerneret,
ipse Octaviani apostatici Pontificis schismate diu agitatus, eam quæ
schismatibus occurreret, Romani Pontificis eligendi formam, concilii generalis
approbatione sancivit : damnavit
hæreses quæ ab Albigensi tractu inauditis fraudibus diffundere se cperant ;
ac labentem magis magisque disciplinam munire voluit* Harum rerum gratia, concilium
generale Lateranense tertium convocavit, anno 1179.
In convocationis litteris hæc habentur : in Ecclesia pullulare
germina vitiorum, zizania crescere, quæ germen bonum suffocare nituntur, horum
evellendorum curam episcopis quidem omnibus ; multo tamen fortius imminere
romanæ urbis Antistiti, qui à Domino Jesu Christo, ut caput esset Ecclesiæ in
beato Petro accepit, et de pascendis dominicis ovibus et fratribus confirmandis
expressum et speciale noscitur habuisse mandatum. » Unde ipse de diversis partibus
personas ecclesiasticas evocavit, « quarum præsentia et consilio, quæ
fuerint salubria statuantur, et quod bonum, secundum consuetudinem antiquorum
Patrum, provideatur et firmetur à multis : quod si particulariter fieret, non
facile posset plenum robur habere. » Sic ad officium confirmandi
fratres id pertinere intelligit, ut concilio generali habito decreta firmentur
à multis ac facile plenum robur habeant, cum statim elucescat illa
consensio, in qua firmitudinem Christus collocavit. [88]
In concilio generali lateranensi quarto, sub Innocentio III, primum
explicatur catholica fides, de unitate sanctissimæ Trinitatis, adversus
Joachimum Abbatem : Almarici
etiam doctrina condemnatur, non tam hæretica quam insana : Eucharistiae
mysterium ac mira illa ab omni ævo credita panis vinique conversio,
significantissimo transubstantiationis vocabulo explicatur :
conduntur canones quibus ecclesiastica disciplina reformetur : christiani denique omnes ad sacrum
bellum et ad Hierosolymam recuperandam incenduntur : quas duas postremas
concilii convocandi causas Innocentius commemorat, nullique canones labentibus sæculis magis
invaluere, quam ii, quos tanta synodus constituit, anno 1215.
Innocentius IV, ad Fridericum imperatorem deponendum, concilium
generale Lugdunense primum convocavit, quo in negotio quam nullam personam episcopi egerint, suo loco
retulimus. Cætera vero, quæ vere et liquido ecclesiastica essent, synodo
approbante facta, anno 1245.
CAPUT XXXV.
Concilium generale Lugdunense II, sub Gregorio X, de
reconciliandis Græcis : hujus Acta præcipua referuntur.
Anno 1274, Gregorius X, cum Græcos in Ecclesiæ romanæ unitatem
reducturus esset, concilium generale Lugdunense secundum convocavit. Huc
accedebat Terræ sanctæ vastitas, ac morum subversio in clero et in populo
tanta, ut non cerni, sed palpari videretur. His convocationis causis expositis,
hæc addit : « Et quia salubre in his adhiberi remedium interest
generaliter omnium, nos cum fratribus nostri tractatu præhabito, prout tantæ
necessitatis instantia exigebat, generale concilium, sicut [89] imitatione digna sanctorum Patrum consuetudo
laudabilis, longæque observationis exemplum nos instruit, opportuno tempore
decrevimus congregandum, ut in eo tam circa præmissa quam circa cætera, quæ
salutem respiciunt animarum, illa, Deo auspice, communi consilio inveniatur
provisio et ejusdem concilii approbatione roboretur : » et hoc ex antiqua disciplina, ut
quod interest omnium, id est, causæ generales, omnium consilio
procuretur, auctoritate et approbatione roboretur ; tantaque interdum
necessitas, ut non alio remedio succurratur.
Jam quod erat maximum, qui in reconciliandis Græcis actum sit,
compendio memoramus. Ac primum allatæ sunt litteræ Michaelis Palæologi
imperatoris, totius Ecclesiæ orientalis scriptæ nomine : his repetitur
Symbolum, cum additione Filioque ; cætera Latinos inter et Græcos controversa eo modo finiuntur, quod
docet et prædicat sacrosancta Romana Ecclesia.
Rogat deinde Imperator, ut orientalis Ecclesia dicat Symbolum eo more
quo ante schisma dicebat, non addita scilicet particula Filioque ; permaneatque
in ritibus, quibus ante schisma uteretur, qui non sunt contra fidem.
Hac fide Græci recipiuntur : fit canon, quo, « sacro
approbante concilio, reprobantur, qui Spiritum sanctum à Patre Filioque,
tanquam ex uno principio æternaliter procedere negaverint. »
Hæc igitur erant, quæ concilii generalis auctoritatem requirebant ;
fides nondum hactenus ab Ecclesia declarata de Spiritu sancto, qui à Patre
Filioque procederet, tanquam ab uno principio ; utque
nihilominus Græci Symbolum recitarent quo more solebant, atque in suis ritibus
permanerent : quæ Græci sine concilii generalis assensu et auctoritate
satis firma esse futura non crederent. [90]
CAPUT XXXVI.
Decretum concilii Lugdunensis II de Papæ auctoritate
producitur : ostenditur nihil favere adversariis.
Paulo diutius immorandum in eo loco quo Græci Romani Pontificis
primatum confitentur : quo loco adversarii nostram sententiam confutari
vehementissime asserunt. Quare locum integrum producimus.
De hoc ergo primatu hæc imperator, hæc episcopi Græci per speciales
nuntios profitentur : « Ipsa quoque sancta romana Ecclesia summum et
plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet,
quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum Principe, sive vertice, cujus
romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter
et humiliter recognoscit, et sicut præ cæteris tenetur fidei veritatem
defendere, sic et de fide, si quæ subortæ fuerint quæstiones, suo debent
judicio definiri. » Addunt de appellationibus in
quibuscumque causis atque negotiis. Subdunt : « Ad hanc autem (Romanam
scilicet Ecclesiam) sic potestatis plenitudo consistit, quod Ecclesias cæteras
ad sollicitudinis partem admittit ; quarum multas et patriarchales
præcipue diversis privilegiis honoravit, sua tamen observata prærogativa, tum
in generalibus conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva. » His
prælati Græci, data speciali epistola, consentiunt.
Hæc fuse retulimus, quibus adversarii maxime gloriantur : quam
immerito, vidimus, cum de Florentino concilio ageremus, in quo eadem, quod ad rerum summam attinet, repetuntur.
Sane docebimus à nostris in summo Pontifice agnosci plenitudinem
potestatis, neque id prohibere quominus ea potestas ab universali concilio
dirigatur, et secundum canones exerceatur ; quod etiam ex concilio Florentino
sæpe probavimus. [91]
Quam vero aptoque sensu Romanus Pontifex super universam Ecclesiam
primatum ac principatum obtineat ex concilii Constantiensis certo atque à Martino
V expresse approbato dogmate, et ex concilii Florentini doctrina, et ex
adversariorum consensu ostendimus.
Quod autem ad pontificiam infallibilitatem trahant illud : Subortæ
quæstiones suo debent judicio definiri, nec id quidem advertunt, quod
antecesserit, nempe id ; « Sicut præ cæteris tenetur fidei
veritatem defendere, sicut et si quæ de fide subortæ fuerint quæstiones, suo
debent judicio definiri. » Ergo ut non solus, sed præ cæteris tenetur
defendere fidei veritates, sic profecto non solus, sed præ cæteris quæstiones
definire debet : sic scilicet, ut præcipua illius auctoritas sit, ut
habita synodo ipse præeat, communemque sententiam suo quoque nomine edat,
pronuntiet, exequatur ; quod clerus gallicanus cum omnibus catholicis
confitetur.
Sed forte vim facient in illo verbo, definire, quod est in
concilio Lugdunensi positum : cum profecto definire nihil aliud sit quam
definitivam, ut aiunt, ferre sententiam : quod non modo supremo atque
ultimo judici, sed etiam aliis competit, superioris auctoritate salva. Certe
definire ac determinare pro eodem habentur. Quis autem theologus non audiit
determinationes sacræ Facultatis, aut quis eas propterea infallibiles
cogitavit ? Definit, determinat, qui tota sua qualiscumque auctoritate
judicat : quantam ea definitio ac determinatio valeat, non ex iis præcise
verbis sed ex aliis rebus, quas sæpe memoravimus repetendum.
Quem ergo his concilii Lugdunensis verbis sensum affingunt, ut Pontifex
solus, ut infallibili judicio definiat, primum id de suo addunt :
tum ab ipso Gregorio, ab ipso Lugdunensi concilio, ipsaque Grecorum sententia
refelluntur.
Et Gregorius quidem non id sibi tribuit, ut solus definiat fidei
quæstiones, qui ad eas definiendas concilium generale congregavit, fidemque
nonnisi sacro approbante concilio exposuit ; statimque professus
est in ipsa convocatione concilii, quæ essent decernenda, etiam circa fidem et
schisma Græcorum eiusmodi [92] fore,
ut approbatione concilii roborentur. Cur vero tantus in ciendis toto
orbe Patribus labor, si unius Pontificis auctoritate hæc robur obtineant ?
Id ergo voluit à se quidem, præ cæteris, sed etiam approbante
concilio quæstiones definiri.
Tum nec Græci tulissent, ut pro certo fidei articulo figeretur, Papam
vel solum esse infallibilem, quod hactenus nullo in symbolo, nulla in
definitione fidei scriptum haberetur*
Et quidem mens Græcorum fuit, ut ea omnia Papæ tribuerent, quæ ante
schisma tribuissent. Diserte enim scriptum legimus in epistola episcoporum ad
Gregorium X : « Nihil denegamus eorum quæ ante schisma præstabant
Patres nostri. » Neque quidquam aliud Latini, aut ipse
Pontifex postulabat ; neque profecto promoverent, sed disturbarent
concordiam, si Græcis concordiæ maxime obluctantibus eum articulum proponerent,
qui et ante schisma inauditus fuisset, et gravissimus omnium videretur.
Habemus apud Georgium Pachymerem graves, sub Michaele Palæologo, patriarchæ
et antistitum Græcorum contentiones de pacis conditionibus : habemus sub
Andronico graviores pacis jam factæ criminationes patriarchæ. Qui paci
obsisterent, sub Michaele depositi ; depositus sub Andronico patriarcha
Joannes Vecchus, qui pacem approbasset, sub Michaele non ferebant Papæ nomen
inter sacra recitandum : gravissimi flagitii loco objectabant fuisse
recitatum, quod hæresis auctor Papa videretur. Quanto gravius vociferarentur in
pacis conciliatores et Michaelis asseclas, si, quod inauditum erat, Papam
infallibilem prædicassent ? Non id autem quaeruntur, non id in Palæologo, non
id in Andronico Pachymeres harum rerum scriptor diligentissimus attigit ; non
id habent tam multa per eam ætatem pro pace et contra pacem divulgata scripta, ab
eodem Pachymere aliisque recitata : non ergo id quisquam in animum
induxerat. [93]
CAPUT XXXVII.
Idem ex Græcorum in Basileensi et Florentina synodis doctrina
Eugeniique Papæ ac Latinorum consensu ostenditur.
Libet hic reminisci ea, quæ de Græcorum sententia ex Actis
Basileensibus et Florentinis ostendimus : « Non posse unionem fieri,
nisi in synodo universali, in qua occidentalis orientalisque ecclesia
conveniant, Ecclesiam in unum congregatam de rebus dubiis judicare, communi
consensu sententiam ferre, communiter hæc agi, et quæ communia sunt communi consensu
terminari oportere, plurimorum sententiam prævalere, sanctam Ecclesiam in
sacris dogmatibus nullo modo posse errare communi quidem ac synodica
consideratione utentem. »
Hæc Græci profitentur, quæ usque adeo ipsi Eugenio IV prolata
erant, ut hæc ad Græcos loqueretur ;
« Proferatur libere veritas per sacramentum, et quod pluribus videbitur,
hoc amplectamur et nos et vos. » Quæ neque Græci, neque Eugenius
dicerent, si Papam vel solum infallibili judicio quæstiones definiri, jam inde à
lugdunensis concilii tempore constitisset.
Quid hic adversarii respondebunt ? An Græcos fidem Lugduni
professos, tribuisse Papæ, vel soli, infallibile judicium : Florentiæ
congregatos ab ea sententia recessisse : aut ab eis plura Lugduni quam
Florentiæ fuisse postulata ? Quo quid absurdius ?
Quid quod constantiensia decreta, quæ tuemur, in concilio florentino
confirmata fuisse ostendimus ? Revolvantur ea quæ de Decretali Moyses,
in eo concilio comprobata, deque decreto unionis ibidem condito, suo loco
dicta sunt : et quandoquidem florentini concilii mentio semel incidit,
attexamus ea quæ ad illud spectant. Etsi enim nondum huc nos temporum series,
rerum tamen ratio nexusque deducit. In ea ergo synodo Georgius Scholarius, vir
doctissimus atque unus Græcorum omnium ad [94] pacem propensissimus, ad eam assectandam, suos ita adhortatur :
« Si effeceritis ut vere cumenica synodus habeatur, ex quo etiam fiet, ut
firma sint quæ à vobis fuerint decreta, nemo quidquam de rebus definitis in
dubium vocans, fieri unquam auctor schismatis voluerit, et Ecclesiam sciens id
animadversuram, et pnas ab cumenica synodo constitutas reformidans, toto
terrarum orbe idem sentiente. » Et alia oratione ad eosdem habita,
dura adhuc de pace ageretur ait, peracta cumenica synodo, fore omnino ut qui
sapiant hæc dicant dissidentibus : « Omnis christianorum Ecclesia de
rebus antea controversis consentit, et præter vos, hujus cumenicæ synodi
decreta omnes honorant, existimantes impossibile illam errasse. » Ac paulo
post : « Universam vero simul errare Ecclesiam et veritatis lumine
defici impossibile est. » En in quo rerum robur et invictam
firmitudinem collocarent, in Ecclesia nempe catholica et ejus concilio
cumenico, non profecto in solo romano Pontifice : quos talia sentientes
Eugenius IV et Latini suscipiunt.
At enim objiciunt duos viros præstantissimos in eadem synodo
disserentes, Rhodium archiepiscopum et Iulianum cardinalem. Et Rhodius quidem
pro additamento ; Filioque, certans ait : « Latinorum
Patres id multa cum reverentia suscepisse, quod explanavit romana Ecclesia...
Sedem Petri solam esse in qua potestas sit explicandi fidem :... ab hac
ipsa Ecclesia cujus est explicare omnes fidei veritates, susceptam esse hanc
(de Spiritus sancti processione) veritatem. » Quæ omnia eo pertinent, ut Sedi apostolicæ
id incumbat officii, neque sine ejus auctoritate fidei veritates definiri
possint. Quod tamen officium, si sola præstare posset, seclusa Ecclesiæ
catholicæ consensione et auctoritate, non erat cur Eugenius florentinam synodum
convocaret, in eaque testaretur valituram eam fidem, ipso etiam præsente, quæ
frequentis synodi sententia ac testimonio vinceret.
Quod autem etiam Iulianum cardinalem objiciunt, hinc factum quod
Binianæ editionis interpretationem secuti pessimam, [95] græca non consuluerint. At si sequamur eam, quam in editione romana ex
Græcis expressam habemus interpretationem, quid erit quod objiciant ?
Nempe hæc Juliani verba sunt : « Suborta fidei quæstione, romanum
Pontificem debere ac teneri eam declarare. » Quis enim hoc nesciat ? « Si
error emerserit, Papæ necessitatem incumbere docendi populos catholicam
veritatem. » Quis non amplectatur ? « Illo docente, omnes
synodos et Ecclesiam universam debere hujusmodi veritatem sequi : » veritatem
certe, quam in ejus definitionibus recognoscant, ut in Leonis Magni epistola
factum vidimus. Quo quid est certius ? Summa ergo doctrinæ, quam
Julianus tradidit, hæc est : officium esse romani Pontificis docere
veritatem ; conciliorum officium, eo maxime præeunte ; veritatem
sequi, eumque in Ecclesia consuetum esse ordinem docendae veritatis ; quod
et Parisienses ubique, et Ecclesia gallicana maxime prædicant.
Nihil agit, inquies, si ad tantum velit. Imo vero id agit, ut constet
Latinos nihil novi molitos, qui romanum Pontificem rite officio functum, ac de
Spiritus sancti processione vera et antiquitus tradita prædicantem, pro
ecclesiastico more, auctorem secuti sint. Quid si officio non fungatur,
nec veritatem doceat ? Etiamne aberrantem sequi tenerentur ? Id fieri
nequit, inquies ? Jam id tu quidem dicis, non ipse Julianus.
At enim Julianus, inquis, sancti Agathonis verba refert asserentis, omnes
synodos (romanorum Pontificum) doctrinam secutas. Indiscussamne, an examinatam, et facta demum discussione
firmatam ? Examinatam certe, ut vidimus ; atque hinc in ipsa sexta
synodo, susceptum Agathonem, damnatum Honorium. Quæ si ab Juliano contempta aut ignorata
fingis, id sane efficis, ut ne audiendus quidem esse videatur.
Meminerimus sane Julianum cardinalem esse eum, quo præside,
constantienses canones Basileæ toties innoventur ; qui eorum auctoritate
Eugenium perpulerit ad revocandam basileensis synodi dissolutionem ; qui
proinde crederet ac vehementissime assereret, [96] Papam etiam in fidei causis
subesse concilio : non ergo per se infallibilem. Atque à posterioribus
quidem Basileensibus gestis post translationem, ab anterioribus vero, ipso
auctore, gestis recessisse unquam, non ipse ; non ullus alius testis
memoravit
Atque ut jam omittamus doctissimum quidem, sed tamen unum hominem
Julianum, non aliter sensit græcorum ac latinorum Patrum multitudo, à quibus
quippe vidimus, definiendas catholicæ veritatis auctoritatem et vim in communi
deliberatione et consensione collocatam.
Et Marcus quidem Ephesius, aliique in synodo Florentina ineundæ
initæque pacis inimici, de Papa quidem multa, illud vero nunquam objecerunt,
quod cum infallibilem conciliisque omnibus superiorem fecissent, aut in ipso
solo vim omnem reponerent ; adeo hæc nemo cogitabat.
Ergo fixum illud, Græcorum Latinorumque, simulque Lugdunensis atque
Florentini concilii collatis sententiis, à Papa veritatem defendi, et
quæstiones definiri oportere, præ cæteris quidem, ut est in Lugdunensi
concilio positum, ita ut ipse præeat, etiam in conciliis cumenicis : cæterum
stare omnia invicto robore, si Patrum condecernentium et conjudicantium
consensus accesserit. Quo et gallicana Ecclesia et omnis nostra disputatio
collimavit.
CAPUT XXXVIII.
Viennense concilium sub Clemente V : ejus ævi scriptor nobilis
Guillelmus Mimatensis episcopus,
Speculator dictus, à Papa jussus de
habendo con-cilio scribere,
quid senserit.
Anno 1311, à Clemente V Viennense generale concilium
celebratum est ; anno vero 1307, in tanti operis apparatu Guillelmus
Curandus
episcopus mimatensis, juris pontificii interpres nobilis, ab eodem
Pontifice jussus, tractatum edidit alio loco [97] memoratum, de celebrando concilio, cujus hæc summa est :
« In concilio cumenico, tractandum imprimis de reformanda et corrigenda
Ecclesia tam in capite quam in membris : quod episcopi potestatem et honorem
receperunt à Deo, à quo episcopi loco apostolorum constituti sunt in singulis
civitatibus : quod regenda sit Ecclesia secundum generalem ordinationem
universalis Ecclesiæ à Deo procedentem et ab ejus apostolis, sanctis Patribus,
generalibus et specialibus conciliis et romanis Pontificibus approbatam : ut
Ecclesia romana nulla jura generalia deinceps conderet, nisi vocato concilio
generali, quod de decennio in decennium vocaretur, cum illud quod omnes tangat
ab omnibus approbari debeat : itaque vocandum esse concilium, quandocumque
aliquid ordinandum esset de tangentibus communem statum Ecclesiæ vel jus novum
condendum ; sic fore ut Ecclesia romana floreat vigeatque : si omnia
sibi vindicet, omnia perdituram. » quæ fusius alibi recensita, nunc in
pauca concludimus, ut fixum maneat in iis quæ universam Ecclesiam spectant,
quorum numero prima est fides, summam auctoritatem ipsa consensione constare,
neque aliter per ea tempora fuisse creditum.
Ex his patet sensus Clementinæ unicæ in concilio Viennensi editæ, de
Summa Trinitate ac fide catholica, quæ incipit : Fidei catholicæ :
ubi Pontifex de Christi latere post mortem percusso quæstionem tractans, sic
docet : « Nos igitur ad tam præclarum testimonium, ac sanctorum
Patrum et Doctorum communem sententiam, apostolicæ considerationis (ad quam
duntaxat hæc declarare pertinet) aciem convertentes, sacro approbante concilio,
declaramus, » etc.
Hanc igitur auctoritatem nobis objiciunt, cum clarum sit, per illud duntaxat
intelligi, hæc sine Sede apostolica tractari non posse : alioquin
excluderetur etiam concilium, quo approbante ista definiuntur atque roborantur.
Nec valerent ea quæ semper, atque illo præsertim tempore valebant, ut quæ
universalem Ecclesiam tangerent ab universali Ecclesia communi consensu
decernerentur ; quibus vel maxime contineri fidem consentiunt omnes. Nam
[98] et in hujus concilii, ut etiam in Lugdunensis convocatione, scriptum erat
circa ea quæ « tangerent statum fidei catholicæ, faciendam provisionem,
quæ approbatione concilii roboretur. » Horum ergo declaratio etiam ad
concilium pertinet, cujus est eam roborare et approbare ; adeoque in
omnibus sacri concilii auctoritas, cum auctoritate pontificia conjungitur,
atque in eadem convocatione, à Clemente V decernitur : « Omnia quæ
correctionis et reformationis Urnam exposcunt, ad ipsius concilii notitiam
deferenda, ut in examen deducta, concilii correctionem et directionem
recipiant opportunam. » Et alio diplomate prorogat concilium,
quia quæ in eo tractanda sint, non sunt præparata satis, quod in examen
concilii valeant introduci. Certum igitur etiam ea, quæ ad fidem pertinent, eoque nomine Sedis
apostolicæ considerationem poscerent, Romano Pontifice auctore vel concilii
quoque non tantum in considerationem, verum etiam in examen deduci oportere.
CAPUT XXXIX.
Lateranensis synodus sub Julio II : ex ea conciliorum
necessitas et auctoritas.
Sequuntur concilia quatuor, Pisanum, Constantiense, Basileense,
Florentinum ; in quibus eam quam tuemur sententiam, non modo ex antiqua
traditione susceptam, sed etiam expresse judicatam fuisse salis ostendimus, ut jam ne verbum quidem hic addere libeat.
De concilio Lateranensi sub Julio II et Leone X multa jam diximus, quibus hoc etiam addi placet.
Primum quidem ad reformandam ecclesiasticam disciplinam, adeo visam
esse necessariam concilii generalis auctoritatem, ut cardinales Julium II ad
illud, post biennium à creatione sua, celebrandum juramento adigerent. [99]
Et ille quidem quominus id faceret, legitimo impedimento teneri se
causabatur. At Maximilianus imperator et Ludovicus XII
Francorum rex, qui cum eo bellum gererent, quosdam cardinales instigarunt, qui
quidem fdis ludificationibus irrideri christianum orbem quæsti, concilium
indixerunt ; Pisis inchoarunt ; paucissimis cum episcopis pulsi
fatigatique omnibus locis, ac Maximiliano ad pontificias partes transeunte,
laceram ac miserabilem synodum Lugdunum transtulerunt ; atque improspero
eventu agitarunt ; quo tempore Julius II concilium Lateranense convocavit,
« ad Ecclesiæ exaltationem, unitatem et reformationem, schismatum vero et
hæresum totalem extirpationem : » invitavitque omnes ut ad
tam laudabile ac necessarium opus accederent. Itaque concilio convocato,
viri tota Italia celeberrimi coram ipso Julio orationes habuere, quibus
conciliorum generalium utilitatem ac necessitatem mirifice commendarent.
Ægidius Viterbiensis Augustiniani ordinis generalis, in ipsis concilii
initiis dicturum se profitetur « de synodo, et quam Ecclesiæ commoda
semper sit, et quam nostris temporibus necessaria : » tum mira eloquentia
prædicat : « Sancti Spiritus lucem synodis omissis extingui,
habitis accendi et recuperari. » Mox : « Absque fide
Deo placere non possumus, atqui sine synodis stare non potest fides,
absque synodis igitur salvi esse non possumus. » Falsum et nimium, si, absque synodis
et consensione Ecclesiæ, fides valeat. Addit exempla, cum tribus maximis
coortis hæresibus, quæ tres rerum credendarum radices evellere
conarentur : Nulla, inquit, effugiendi, nulla evadendi inventa
est via, nisi Nicæna synodus. Deinde : « Jam de fide dixi, quæ
utique nulla esset, si synodi institutio non fuisset. » Tum illud ; « Per synodos,
inquit, redit ad mortales Deus. Nam si dixerat : Ubi duo vel tres meo
nomine convenerint, ad eos venio interque eos sum, quanto huc lubentiùs se
conferet, quo non duo tantum vel tres, sed tot Ecclesiæ capita proficiscuntur ! » Denique moribus in deterrima
quæque prolapsis, tot infaustos eventus ipsamque ravennatem cladem voces esse
« monentis Dei, ac præcipientis ut, inquit, ad Pontificem [100] sermone
converso, synodum habeas, ut Ecclesiam emendes, etc. ; ut denique post tot
mala, tot incommoda totque calamitates, Principem Christum audias, Petro
posterisque synodum ostendentem, ut unicam omnium malorum medicinam,
singularem periclitantis naviculae portum, solam reipublicæ confirmandæ
rationem.
Cæteri qui in eadem synodo perorarunt, dispari eloquentia, eodem fere
sensu, concilia necessaria demonstrarunt. Alexius episcopus Melphitanus :
« De rebus ponderosis et dubiis summum caput (Romanus scilicet Pontifex),
ut communis omnium magister et doctor, consulebatur : quo fiebat, ut si
quando hæresis vel alia res gravis et perniciosi exempli alicubi oriretur,
præsertim quæ religionem et publice leges offenderet, ad illam è vestigio
reprimendam Patres undique, præcipue tamen probatissimi, eruditissimi ac
integerrimi quique accersebantur, et ad locum tempusque aptum à capite
deiectum, et ab ipsis approbatum conveniebant : » adeo etiam in loco designando
Patrum approbationem requirebat. In quo autem vis esset exponit his verbis :
« Omnia simul prospicientes et singula sedulo scrutantes et ponderantes, ut
quæ ad omnes pertinerent ab omnibus reciperentur vel eliminarentur. » Hac igitur
ratione, hac consentientis Ecclesiæ auctoritate extinctas hæreses, canones conditos,
« quibus non minor fides et auctoritas, quam ipsis Evangeliis attributa
est ; et quorum si quæ à nobis ratio curavè haberetur, ad has sordes
fditatemque morum, ad quas per eorum contemptum et conciliorum intermissionem
devenimus, non utique deventum fuisset. »
Unus Cajetanus ita peroravit, ut nihil de conciliorum necessitate
diceret ; quippe qui unus, ut videtur, in una
Romani Pontificis potestate et fidem et mores et omnia collocaret. [101]
CAPUT XL.
Post lutheranam pestem, concilii generalis habendi necessitas ab
omnibus adeoque à Romanis Pontificibus agnoscitur : ea re concilium
Tridentinum convocatur.
Cæterum, postquam Lateranensis synodus reformationem tam diu expediam
vix attigit, exorta est illa per lutheranam pestem misera necessitas, quæ ab
invitis quoque synodum extorqueret.
Inclamabant omnes ubique nationes, ad tot errores exscindendos atque ad
reformandos, errorum omnium fontem, mores pessimos, concilii opem esse
necessariam.
Quid Gallia, quid Germania egerint, quamque professæ sint uno concilii
generalis remedio tot Ecclesiæ vulnera curari posse, neminem latet. Sed quoniam
eamdem in rem concors cum cæteris Hungarici regni sententia haud æque omnibus
nota est, placet referre Acta Posonii 1548, art. xiii : « Supplicant ordines et status regiæ
Majestati, Domino eorum clementissimo, ut tam sua quam sacræ Majestatis cæsareæ
auctoritate agat, apud sanctissimum Dominum nostrum, quo Sanctitas sua generale
concilium, pro complanandis omnibus differentiis variisque opinionibus de
religione, sine diuturniori mora celebrare dignetur. Quòd si Sanctitas sua id
differet, Majestas caesarea dignetur modum adhibere, ne celebratio concilii
diutius protrahatur. » Perstant in eadem sententia anno 1550,
quo hæc ordinant : « Si quid deliberatione egere, aut in
disputationem vocari posse ipsis, vel eorum alicui forte videretur, relinquant
id totum generali concilio dirimendum. »
Viderint jam Hungari, viderit orbis universus, postremus Strigoniensis
archiepiscopus quantum ab antecessorum suorum sententia deflexerit, qui nova
hæc cuderit : « Ad solam Sedem [102] apostolicam, divino immutabili
privilegio, spectat de controversiis fidei judicare. »
Neque tantum omnes
Ecclesiæ, concilii generalis adversus errores invalescentes remedium tanquam
necessarium votis omnibus flagitabant ; sed ipsi etiam Romani Pontifices
fatebantur : unde Clemens VII ad Franciscum I hæc scribit : « Superiore biennio, sicut tua
Majestas recordari potest, cum Serenissimum Caesarem, quanquam pro sua inclyta
pietate omnia conatum, in conventu Augustano nihil remedii ad hæresim
lutheranam in Germaniâ tollendam, præ illorum obstinatione, afferre potuisse
audiremus, solumque concilii generalis remedium à nostris prædecessoribus, in
casu simili usitatum, et ab ipsis lutheranis postulatum superesse videretur :
habita super hoc cum venerabilibus fratribus nostris, sacræ romanæ Ecclesiæ
cardinalibus, matura deliberatione, ad ipsius concilii generalis indictionem in
Italia et loco ad hoc commodiore celebrandi devenire intendentes, id tuæ
Majestati, sicut Cæsari, et cæteris Principibus significandum esse duximus,
eamque nostris litteris fuimus hortati, ut tam sancto et necessario operi
favere velles. » Adeo post Lutherum quoque à Leone X
antecessore damnatum, synodus necessaria videbatur, ut majore luce ac certiore
auctoritate firmaretur fides. Consonat Paulus III, in ipsa
convocatione Tridentini Concilii,
anno 1544, pontificatus xi, ubi hæ
tres concilii habendi causæ memorantur : nempe « ad tollenda in
religione dissidia, ad reformandos mores, ad suscipiendam contra infideles
expeditionem. Quorum, inquit, trium capitum causa, concilium maxime esse
necessarium semper duximus. » His deventum est ad sanctam
Tridentinam Synodum, qua sine non putamus unquam futurum fuisse, ut doctrinæ
catholicæ tot ac tanti articuli copiosa expositione explicari, intricatissimæ
quæstiones tantisque hæreticorum fraudibus involutæ, dissolvi et expediri ;
vera certaque Patrum fides atque traditio tot inter scholasticorum inter se
dissidentium sententias [103] internosci ; totque anathematismis fdorum
errorum vulnera ad vivum persecari ; occultumque virus tanta rerum luce,
tanto delectu verborum, tanta auctoritate tamque temperato firmoque decreto,
retegi ac propulsari posset. Haec perpendant, qui concilia nec necessaria asserunt,
omnemque Ecclesiæ vim in decretis pontificiis collocant.
LIBER OCTAVUS
Solvuntur objectiones quædam, ac præsertim illa quæ ex
conciliorum confirmatione petitur : ad idem caput quartum gallicanæ
declarationis.
CAPUT PRIMUM.
Objectio de confirmatis à Romano Pontifice synodis
generalibus proponitur : hujus dissolvendæ ratio atque ordo explicatur.
Jam vero evolutis omnium conciliorum generalium gestis certâque
ex his traditione constituta, quæ inde repetuntur objecta solvenda sunt : atque
illud imprimis de confirmatione generalium synodorum, primis etiam illis
sæculis usitata.
Et quidem adversarii
illud longe validissimum, pro Romani Pontificis potiore potestate esse
constituunt, quod non tantum posteriores synodi, sed etiam primæ illae, quas
memoravimus, confirmationem à Papa et peterent et acciperent, tanta quidem
auctoritate apostolicæ Sedis, ut eæ tantum synodi universales legitimæ
habeantur, quas illa comprobarit atque confirmant. Hinc Ariminensem
synodum ; hinc Ephesinam secundam sub Dioscoro, fuisse repudiatas, quod
eas Sedes apostolica irritas pronuntiasset. Neque tantum repudiatas illegitimas
synodos, sed etiam legitimas tantum auctoritatis habuisse, quantum Sedes
apostolica judicant : quo factum sit ut Chalcedonenses canones, maxime
ille xxviii, de Constantinopolitani
præsulis augenda dignitate, unanimi Patrum consensu factus, sola Sedis
apostolicæ et Leonis Papæ repugnantia atque sententia irritus habeatur. Ex
quibus constare volunt Romanum Pontificem vel maxime infallibilem esse, cum
ejus auctoritate generalium conciliorum decreta, etiam de fide, constent ;
et omnibus synodis etiam generalibus superiorem esse, qui et de illis judicet,
et ipsis tribuat [105] firmitatem. Nec mirum, cum omnis episcoporum, adeoque
etiam conciliorum auctoritas à Petro ac Petri successoribus, tanquam à fonte
profluat ; quo fit ut episcopi quantumvis adunati, non modo adversus
auctoritatis suæ radicem ac fontem nihil possint, verum etiam ut tantum habeant
roboris quantum ab ipsa radice mutuentur. Atque id demonstratum putant multis
sancti Leonis, multis sancti Gelasii aliorumque sanctorum Pontificum decretis
atque sententiis, summa omnium Ecclesiarum veneratione susceptis.
Hæc ut ordine
dissolvamus, primum omnium exponimus, ex ecclesiastico stylo, ipsam confirmandi
vocem ; tum vero, referimus, peractis conciliis, quid gestum sit, circa
confirmationem conciliarium decretorum. Quae cum perfecerimus, omnium consensu
facile evincemus, ut ea confirmatio nihil omnino ad pontificiam
infallibilitatem aut superioritatem pertineat, eoque responso, illud ab ipsa
episcopalis auctoritatis origine petitum argumentum ultro corruat.
CAPUT II.
Quid sit confirmare, ecclesiastico stylo, et quid auctoritatis
invehat : confirmari
decreta non modo ab æqualibus, sed etiam ab inferioribus passim : tum speciatim
explicatum non modo à Romanis Pontificibus conciliaria decreta, sed et à conciliis
etiam particularibus Romanorum Pontificum decreta confirmari.
Miror autem imprimis
in Confirmandi voce tantam reponi vim, cum à Romanis Pontificibus, non
modo conciliorum, sed etiam antecessorum decreta passim confirmentur, Qua confirmatione
Romanorum Pontificum summæ auctoritati detractum esse quidquam, nec ipsi
adversarii dicent.
Quid quod passim
legimus ea decreta, quæ omnium consensu valeant, confirmari tamen, idque
interdum etiam ab interioribus. Sic enim apud Socratem ; sic in actis
Chalcedonensibus ; sic in aliis innumerabilibus ecclesiasticis monumentis
legimus à Siciliensi et Tarsensi,
à Sardicensi, ab Hierosolymitana, à [106] Contantinopolitanâ, ab Ephesina, ab ipsa Chalcedonensi synodis, Nicænam
fidem, Nicæna decreta confirmata fuisse ; hoc est, procul dubio, inculcata,
asserta, defensa, pro firmis suaque auctoritate constantibus habita, atque
adversus hæreticos magis magisque vindicata ; non tanquam à superiore
dijudicata et expensa, quo firmitudinem obtinerent ; ut profecto nihil sit
vanius, quam Confirmationis vocem ad argumentum superioris potestatis
trahere voluisse.
Hæc quidem
sufficerent, nisi nobis constitutum esset operæ non parcere, ut tanta res in
manifestissimam lucem veniat. Placet ergo referre non modo synodorum decreta
per Sedem apostolicam, sed etiam Sedis apostolicæ decreta confirmata per
synodos. Cujus rei exempla vel nunc nova proferimus, vel supra jam aliis de
causis annotata paucis recolimus.
Medio fere quarto
sæculo, Meletius Antiochenus aliique cxlvi
orientales episcopi, facta Anthiochiæ synodo, in fidem à sancto Damaso
Papa eique conjuncta Romana synodo expositam, consenserunt : eam
consensionem ex vetere Romanæ Ecclesiæ archivo authentico Lucas Holstenius
depromit, atque hæc adscripta refert : Omnes ita consentientes eidem
superexpositæ fidei, à sancto Damaso et synodo Romana missæ, singuli sua
subscriptione confirmant.
In conciliorum
africanorum collectione, sub Clestino facta, refertur illud, anno Christi 401,
decretum ab Africanis : « Recitatae sunt litteræ Innocentii Papæ, ut
episcopi ad transmarina pergere facile non debeant, quod hoc ipsum episcoporum
sententiis confirmatur ; » id est, recipitur, ipsa
consensione roboratur. [107]
Actione v Chalcedonensi, postquam lecta est
consonans sancti Leonis epistolæ fidei definitio à synodo facta, « episcopi
clamaverunt : Epistolam definitio firmavit : archiepiscopus Leo, ut
credimus, sic credit. » Unde illud sancti Leonis supra
memoratum : « Quæ nostro prius ministerio definierat, irretractabili
totius fraternitatis firmavit assensu. » Et postea : « Quæ fides
prius docuerat, hæc postea examinatio confirmavit. »
Legimus in
encyclicarum epistolarum volumine, post Chalcedonensem synodum, Theotimi
Scythicæ regionis episcopi, ejusque synodi, hoc de confirmanda Chalcedonensi
synodo responsum : « Ego et Ecclesia Dei sic sapimus, et in consensu
nostro sanctorum Patrum definitiones fide et devota confessione firmamus. »
Sub sancto Hilaro
Leonis Papæ discipulo et successore, anno 465, habita est Romana synodus, in
qua præeunte Papa ac decreta recitante, « ab universis episcopis et
presbyteris acclamatum est ; Hæc et confirmamus, hæc et docemus. »
In Concilio Romano
tertio, sub Gregorio Magno, eidem præloquenti universi episcopi responderunt ;
« Libertati monachorum congaudemus, et quæ nunc statuit Beatitudo
vestra firmamus. »
Sub eodem Papa aliud
Concilium Romanum habitum est, quo post decreta scriptum : « Confirmarunt episcopi et
presbyteri, » numero lviii.
Habemus Martini papæ
post Monothelitas in concilio Lateranensi condemnatos, epistolam ad Amandum
episcopum Trajecten-sem, ut episcopi gallicani scripta ad se destinent, « confirmantes,
inquit, atque consentientes eis, quæ pro fide orthodoxa et destructione
hæreticorum vesaniæ nuper exhortæ, statuta sunt. » [108]
An igitur non tantum
synodi universales, sed etiam particulares ea auctoritate pollent, ut sedis
apostolicæ synodica decreta confirment ? Certe : cum ecclesiarum
etiam particularium assensio pars sit illius consensus universalis, quo summam
et invictam firmitudinem constare diximus.
Eodem sensu vidimus
hispanos episcopos, qui sextam synodum sine se actam atque à se ignoratam, à Leone
licet II probatam, iterato examine firmant, comprobant, sua auctoritate
sufficiunt ; adeo innatus erat omnibus Christi
Ecclesiis is sensus, quo firmari constabat ecclesiastica judicia, addito eo
consensu qui desideraretur.
In synodo septima, audivimus
Tarasium, qui Adriano Papæ concordant et vim litterarum ejus confirmaret : quo etiam ritu cæteri episcopi ac
tota synodus à Sede apostolica prolatam sententiam comprobavit.
Hæc ad posteriorem
ætatem traditio permanavit. In Actis Tricassinæ synodi, sub Joanne VIII Papa,
actione iv : « Post hæc
lecta sunt capitula statuta à Domno Joanne summo Pontifice romano, quæ sancta
synodus amplectenda recepit et confirmavit. »
Anno 904, in
concilio Ravennate præloquente Pontifice Joanne IX, ac petente ut « quæ capitulatim annotata sunt, si
omnibus placent, in conspectu omnium legantur, examinentur et examinata manibus
omnium pro futura memoria roborentur ; » eadem deinde capitula, « auctoritate
sanctæ Sedis apostolicæ et sanctione sanctæ synodi comprobantur. »
Ipse papa Calixtus
II ad synodum rhemensem hæc ait ; « Sicut conventionem pacis, si fiat,
nobiscum et per vos confirmare optamus ; sic in commentorem fraudis si
infidelis evaserit, judicio Spiritus sancti et vestro, gladium Petri vibrare
tentabimus. » Sic gladius Petri, licet apostolicæ
Sedi à Christo traditus, vibratur tamen non solius summi Pontificis, sed etiam
totius concilii judicio, quod Spiritus sancti sit judicium. [109]
Petrus Damiani :
« Synodalis decreti pagina, quam cum concilii totius assensu beatus Papa
constituit, cui quippe propriæ manus articulum indidit, quam tot episcoporum
venerandus celebrisque conventus subscriptione firmavit, » etc Bertholdus, ad annum 1096, de
Urbano II hæc habet : « Suorum statuta conciliorum generalis synodi
assensione roboravit. » Generalem synodum vocat Claromontanam
ex magna episcoporum copia congregatam, non vero cumenicam, qualem Urbanus II
nullam habuit.
Alia innumerabilia
legenti passim occurrent ; nihil ut sit vulgatius, quam confirmationem
pontificiorum etiam decretorum, ipsa episcoporum et ecclesiarum consensione constare.
Unum addimus ex
Lateranensi postrema synodo repetitum. Sane Julius II, postquam adversus summos
Pontifices per simoniani in Petri Sedem intrusos multa decrevit, novisque ac
meritis pnis tam sanctæ dignitatis emptores et venditores obstrinxit, ut diploma
tam necessarium, omni qua poterat auctoritate muniret, in synodo Lateranensi
confirmari voluit.
Et quidem
intelligebat ac profitebatur apostolicas litteras, quæ tantam pestem
exscinderent, « ad sui subsistentiam et validitatem alia probatione non indigere ; » quod facile confitemur. Est
enim illud insitum apostolicæ Sedi, ut sibi ipsi consulat sibique à simoniâ caveat,
quam canones toties condemnarint. Sed tamen quid de synodo dixerit audiamus. « Decens
et salutare reputamus,... ut quæ per nos statuta et ordinata fuerunt pro rei
magnitudine et gravitate, per sacrum generale concilium approbentur et
innoventur, et approbata et innovata communiantur ; ut eo firmius perdurent
et defendantur, quo fuerint dicta auctoritate sæpius circumfulta. » Hinc repetito diplomate sic
concludit, « Ut litteræ prædictæ eo magis observentur, quo clarius
constiterit eas matura et salubri deliberatione dicti concilii approbatas et
innovatas. » Ac paulo post : « Ad
abundantiorem cautelam, et ad tollendam omnem doli et malitiæ causam, ut eo
tenacius observentur et difficilius tollantur, quo tantorum Patrum fuerint
[110] approbatione munitæ, litteras prædictas approbamus, etc., sacro
approbante concilio. » Ecce in ea synodo, qua nulla existimetur Sedis
apostolicæ potestati magis consulere voluisse, diploma pontificium tota
potestatis plenitudine stabilitum, auctoritate synodi approbatum, innovatum,
communitum, circumfultum ; quo firmius, quo tenacius maneat,
quod est validissime roboratum atque confirmatum. Ergo est in Papa una cum
concilio aliquid auctoritate firmius, quam in Papa solo. Dicant ut
voluerint ; suum illud intensive, extensivè ingeminent : certe,
utcumque est, vicimus. Vel enim concilium est superius Papa ; quo concesso,
vicimus : vel non est superius ; et adhuc vicimus, reportamusque id
quod hic querebamus : nempe ex approbatione, confirmatione, corroboratione
etiam validissima, quantâque verbis exprimi potest, inferri non posse
superiorem potestatem, ut adversarii contendebant.
CAPUT III.
Quid in confirmandis conciliis gestum sit ; Nicæna, Constantinopolitana,
Ephesina synodus ; nihil in his de illa, quam quærimus, confirmatione
actum : de Ariminensi synodo ; de epistolis Eutherii et Helladii ad
Sixtum III adversus Ephesina decreta : Christiani Lupi vanæ notæ.
Jam ne quis
existimet concilia cumenica à Romanis Pontificibus alio sensu confirmari, aggredimur
id quod secundo loco tractandum recepimus ; nempe ut exponamus quid circa
concilia à Romanis Pontificibus firmata vel rejecta factum sit.
Incipimus à Nicæna
synodo ut omnium prima, non tantum tempore, verum etiam auctoritate : in
qua quidem de Romani Pontificis confirmatione nihil actum esse constat.
Sane adversarii post
recentiores quosdam Lovanienses, in Doctrina Lovaniensium relatos, jactant
illi quidem eas, quæ sacræ synodi ac sancti Sylvestri nomine circumferuntur de
confirmando concilio litteras. Verum has, non modo Sanctorum omnium altum ea de
re ubique silentium, quin etiam et stylus et temporum notæ, et alia multa, falsas
esse demonstrant perspicuitate tanta, [111] nulla ut ea de re inter doctos
quæstio superesse possit. Qua de re vide Labbæum, brevi ac marginali, sed
eliquatissima et exquisitissimâ nota.
Sane memoravimus ecclesiasticæ historiæ certa monumenta,
quibus constat prolatam à Patribus sententiam, nullo alio expectato decreto,
statim apud omnes, clestis instar oraculi valuisse. Sic finitæ tres maximæ
quæstiones consubstantialitatis, Paschatis, rebaptizationis ; patuitque in
concilio primo generali, eas synodos, quibus Sedis apostolicæ legatio interesset,
nullius specialis confirmationis indigere ut robur obtineant.
Objiciunt
Ariminensem synodum, optimis initiis, fdo exitu, ac propterea à Sede
apostolica reprobatam ac rescissam. Factum id quidem ; sed omnino nihil ad
rem. Primum enim non fuit cumenica, ex solo scilicet Occidente convocata ;
cui præterea Occidentis totiusque Ecclesiæ caput, Romanus Pontifex, aliique
permulti magni nominis occidentales episcopi, Arianorum fraude, defuerint.
Deinde malum factum, et ipso jure nullum, quod rem cumenico concilio, Nicaeno
scilicet, tota consentiente Ecclesia definitam, iterum in quæstionem vocabant.
Quo spectat illud Athanasii : « Quæ nova hæresis ? cur nova
synodus ? » Quin ipsa synodus Ariminensis,
quandiu libere et canonice egit, id professa est, editâque sententia
declaravit, post Nicænam synodum, fidei jam expositæ nihil addi, nihil demi
oportere ; denique his omnibus circa ultimas actiones addita vis ac fraus. Quo factum. Liberio in synodo Romana
teste, ut « omnes Ariminensis concilii blasphemiæ ab iis ipsis qui tunc
decepti per fraudem fuisse videntur, anathemate damnatæ sint. » Idem habet Romana synodus sub Damaso. Cum ergo Ariani, hæreticorum more, sua
quamvis inania, magnis clamoribus venditarent, facile fuit Liberio ac deinde
Damaso, postremam synodi partem, per se nullam, nulloque ordine canonico fultam,
postulante Basilio, omnibusque [112] orthodoxis orientalibus, consentiente
Occidente, ipsis Ariminensis etiam concilii episcopis ultro petentibus, nullam
et irritam declarare.
In secunda synodo
generali, Constantinopolitanâ scilicet, certum est nullum esse locum ei, de qua
quærimus, confirmationi, post synodum gestam ; cum sanctus Damasus papa
ipse adfuerit occidentalium Romæ habitæ synodo, cujus consensu
Constantinopolitana cumenica facta est.
Ephesina vero
synodus, tertia generalis, de fide, deque Nestorio Clestini papæ sententiam executa
erat ; ut ea decreta à nova, post absolutam synodum, confirmatione
pendere, ne ipsi quidem adversarii dicturi sint. Accesserat expressa per Sedis
apostolicæ Legatos, actionis primæ confirmatio, quam vidimus ex ipsius synodi
gestis ac verbis, nihil aliud fuisse, quam consensionem.
Itaque Ephesini
Patres rei gestæ mittunt relationem ad Caelestinum, nulla unquam confirmationis
petitæ mentione. Ita vero respondet Clestinus, ut à se nihil amplius de eo
negotio desiderari significet ; cum id tantum agat, ut de plena rei
executione Patribus gratuletur.
De Charisio
presbytero ac Messalianis condemnatis nulla mentio in sacræ synodi ac Clestini
mutuis epistolis ; eorum hæreses, nulla confirmatione speciali, pro
damnatis sunt habitæ ; nihilque omnino occurrit, quo synodalibus decretis,
postquam sunt condita, aliquid roboris defuisse videretur. Atque ita in tribus primis generalibus
synodis, nihil habent quod objiciant, de ea confirmatione quam quærimus.
Christianus quidem
Lupus nuper edidit Epistolam Eutherii Thyanensis, et Helladii Tarsensis,
scriptam ad magni nominis Romæ episcopum Sixtum : in qua petunt ab eo qui à Deo
productus est gubernator, retractari ac rescindi Ephesinæ synodi acta
adversus Nestorium ; ac terrarum orbem synodo adhærentem, et
cum synodo errantem adjuvari ; « quod est, inquit Lupus, [113]
authenticum instrumentum
appellationis, non ad generalem, sed adversus generalem synodum, interpositae
apud Sixtum III Pontificem : » quo deinde concludit, quod
orientalis Ecclesia crediderit, « Papam esse superiorem generali
synodo. » Addere debuisset, « generali synodo, » auctore ac
præsidente per legatos Pontifice gesta, quam cum toto orbe terrarum Sedes
etiam apostolica recepisset : hujus decreta, hujus etiam fidem à Romano
Pontifice retractari, etiam et rescindi posse. Sic agit vir doctus ; sed
ubique nimius : antiquitatis indagator strenuus, parum exactus judex. Hæc
enim quam nimia sint, et inconcessa, et irridenda potius quam refutanda, nemo
non videt.
CAPUT IV.
De Ephesina latrocinio : quid Leo egerit : ut
ultimam sententiam futuræ universali synodo reservarit.
Majore postea
verisimilitudine objiciunt Ephesinam synodum pro cumenica à Theodosio Augusto
sancti Leonis consensu convocatam, quam tamen idem Leo irritam declaravit.
Sed eam synodum,
licet legitime congregatam, ab ipsis initiis legitimæ synodi titulo caruisse,
duo præsertim demonstrant : alterum quod Dioscorus Alexandrinus, præses ab
imperatore, præter morem, dictus, omnia per vim egit ; episcopos
quos voluit expulit, quos voluit admisit, quo nihil est ab cumenica synodo
malis alienum ; admissos in pura charta subscribere coegit, facta,
infecta, in acta referri jussit ; nulla ut jam legitimi ctus, nedum
cumenicæ synodi species superesset ; alterum quod idem Dioscorus Leonis
epistolam, oblatam licet à legatis apostolicæ Sedis, legi non est passus ; ac nemo ibi suscepit nomen Leonis. ut
acta testantur ; quo sine nomine, nulla est legitima synodus. Quem fontem
nullitatis in Chalcedonensi synodo Lucentius Sedis apostolicæ legatus exposuit :
quod nempe Dioscorus, « cum personam judicandi non haberet, præsumpsit, et
synodum facere [114] ausus est,
sine auctoritate Sedis apostolicæ, quod nunquam licuit, nunquam factum est : »
quam nullitatis causam Patres omnes dictis sententiis comprobarunt, et ad
imperatores perscripserunt.
His causis omnes
agnoscunt Ephesinam secundam synodum, non modo iniquam, verum etiam per
se nullam et irritam fuisse ; neque tantum propter vim, sed etiam vel
maxime ex defectu potestatis, quo defectu nullus est major. Itaque violentam,
pioque Flaviani sanguine commaculatam synodum omnes catholici horruerunt :
atque ipse Flavianus, statim non à synodo, quæ jam nulla esset, sed à Dioscoro ;
neque ut à synodi præside, sed ut à nefarii latrocinii duce appellavit. « Appello,
inquit, à te, » ut habetur in gestis.
Jam vero nemo negat
ad Papæ officium pertinere, ut his provideat, detque operam, ne fideles
concilii cumenici nomine in fraudem inducantur : quo quidem officio Leo continuo
functus est. Verum ita sententiam temperavit suam, ut
judicium daret non peremptorium sed provisorium. Itaque Ephesinam synodum ratam
esse non est passus : Flavianum in communione habuit, omniaque interim in
suspenso esse voluit, quoad cumenica synodus haberetur : synodo
congregandae ultimam sententiam reservavit.
Id Leo ubique
testatur, præsertim epistola ad Juvenalem : « Christus
detestandum illud Ephesinæ synodi judicium, sancta Chalcedonensis concilii
auctoritate destruxit. » Idem repetit epistola ad Leonem
imperatorem ; neque quidquam potuisse fieri convenientius docet, quam
ut Dioscori, in Ephesina synodo, « facinus, sancta synodus Chalcedonensis
aboleret. » His congruit illud beati Gelasii papæ
de Ephesino latrocinio dictam : Male gestam synodum et injustam, justa et
bene gesta synodo submovendam. » Tale remedium, talem auctoritatem cumenicæ synodi rite convocatæ
nomen postulare visum. [115]
Quid ergo hic
consequuntur superioritatis pontificiæ defensores ? Nempe ut Pontifex
synodum per se ab ipsis initiis nullam et irritam non admittat ille quidem,
ultimum tamen judicium futuræ synodi relinquat arbitrio. Quodnam hic ejus quam
quærunt superioritatis indicium est ?
CAPUT V.
À Chalcedonensi synodo nullam in fidei negotiis
confirmationem petitam : cujusmodi sit ea, quam sanctus Leo ultro dederit.
At in Chalcedonensi
legitimo sanctoque concilio cumenico plus habere se putant, cum ipsa synodus
rerum à se gestarum confirmationem à Leone petat, ut in relatione synodi ad
ipsum Leonem est positum. Tum illud vel maximum, quod canonem xxviii, de Contantinopolitani præsulis
aucta dignitate, unanimi licet Patrum decreto factura, idem Leo apostolica
auctoritate rescidit.
Nunc quidem de fide
agimus, de canonibus postea videbimus. Et quidem quod ad finem, fideique causa
depositum Dioscorum attinet, Patres Chalcedonenses in relatione ad Leonem, nullam confirmationem petunt, satis esse
rati, quod Leonis epistolam prælucentem, ipsumque sibi, « ut membris caput
praesidentem ac spiritu præsentem, » ac pene in legatis visum habuissent.
Itaque quoad hæc,
nihil amplius desiderabatur. Ac revera imperatores, absoluto concilio, statim
ut re explorata atque confecta contentionem omnem de fide prohibent : clerus ac plebs in ea fide ac
Dioscori condemnatione ubique acquiescit.
Et res quidem synodi
circa fidei negotium sic se habent ; ut de suis decretis à Leone
confirmandis, ne quidem cogitasse constet, et tamen sanctus Leo etiam non
petitam confirmationem misit ; qua occasione ipse idoneus testis exponet.
[116]
Quippe cum occasione
improbati à Leone xxviii canonis,
maligni homines in vulgus sparsissent Chalcedonensem synodum ab ipso
improbatam, ad episcopos, qui in ea congregati fuerant, hæc scribit :
« Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum, quæ in
synodo Chalcedonensi per unanimitatem vestram de fide statuta sunt, approbem,
hæc ad omnes Fratres, et coepiscopos nostros, qui prædicto concilio
interfuerunt, scripta direxi... ; ut omnium fidelium corda cognoscant, me
non solum per Fratres, qui vicem meam executi sunt, sed etiam per approbationem
gestorum synodalium, propriam vobiscum iniisse sententiam in sola videlicet
fidei causa. » Quod adversus malignos interpretes
factum, fatebuntur omnes non eo spectare, ut incerta firmentur, sed ut
certa, summâque et indeclinabili auctoritate facta, magis magisque asserantur
et inculcentur.
Cujus generis est id
quod in encyclicarum epistolarum tomo, post synodum Chalcedonensem edito,
legimus : « Pene omnes occidentalium partium episcopi consentientes
sibimet, et pariter decernente sanctissimo atque beatissimo Romanæ urbis
archiepiscopo, litteris propriis et oris sui confessione, ea quæ ab ipsis
sanctis Patribus Chalcedone collectis interpretata sunt, confirmaverunt et consignaverunt. » En quid sit confirmatio ; nempe
consensus ipse. En ut, non modo Leo, sed etiam cæteri occidentales episcopi
condecernentes Chalcedonensem synodum confirmarunt,
CAPUT VI.
Quintum, sextum, septimum, octavum concilium.
Ex octo primis generalibus
synodis, supersunt adhuc quatuor, de quibus uno verbo facile decernamus.
Quintam synodum,
Constantinopolitanam secundam, à solis Orientalibus, nulla cum Occidentalibus
communicatione, nulla [117] Sedis apostolicæ legatione transactam, nonnisi consensione
occidentalis Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ approbatione, pro synodo cumenica
valuisse constat.
Sexta synodus de
fide tantum, fideique condemnandis inimicis egit.
Statim atque fidei
definitionem edidit ; eam, ab episcopis et imperatore subscriptam, ad
quinque patriarchales Ecclesias dimitti voluit, ut quæ certissima auctoritate
constaret, actione viii. Eadem actione Patres ad Agathonem papam
relationem mittunt, qua « se Spiritu sancto illustratos, et Agathonis
doctrina institutos, infesta dogmata depulisse » testantur. Tum
subdunt : « Et corde nos, et lingua, et manu convenientes, omnis
erroris expertem, certamque nec fallentem definitionem, vivifici Spiritus ope
edidimus. » Quo perspicue demonstrant, nihil
expectari à se ut certam Spiritus sancti præsentiam, sibi ac sanctæ synodo
vindicent, cum præsertim se ab ipso Agathone, lectis ejus apostolicis litteris,
doctos esse fateantur. Neque eo secius ab eodem Agathone petunt ut orthodoxam
fidem, quam cum ipso prædicarint, iterum per sua rescripta confirmet. Satis
ergo existimabant illustratam, roboratam, confirmatam fidem, quam ipsi
tradidissent, et ad inculcationem majorem pertinere eam, quam postulabant,
confirmationem novam.
Quare nec expectato
Sedis apostolicæ responso, pius imperator synodi decreta edictis exequitur. Interim, Agathone mortuo, ad imperatorem Leonis II pervenit epistola,
qua decreta synodi apostolica auctoritate confirmat, « eisque
consentit, sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis
firmitatem : » adeo certum est eam
confirmationem nihil aliud esse quam consensionem eam quam diximus, ac
recognitionem authenticam jam à Domino præstitæ invictissimae firmitatis.
Sane omittendum non
est Macarium Antiochenum episcopum hæreseos defensorem à synodo depositum, ad Sedem
apostolicam missum, non, quemadmodum nescio qui cavillantur, ut ejus [118]
causam tanquam superior retractaret, sed ut errantem instrueret, pnitenti, si
forte, indulgeret ; quod adeo clarum est ex imperatoris et Leonis litteris, ut his immorari pudeat. Alia prosequamur.
Septima synodus,
Nicæna secunda, nullam ab Adriano, rebus gestis, specialem confirmationem
petiisse, nullam accepisse legitur ; neque eo infirmior visa est aut
Græcis aut aliis : neque nostri, cum eam non susciperent, confirmationem defuisse
causati sunt : adeo ista ex abundanti esse constat.
Octava synodus,
Constantinopolitana quarta, Nicolai I et Adriani II judicium executa adversus
Photium, ut firmitatem obtineret, nulla procul dubio Sedis apostolicæ nova
confirmatione indigebat ; et tamen petiit his verbis : « Itaque
Sanctitate Vestra omnium nostrum et universalis synodi consensum et
consonantiam recipiente ; prædica eam magis, ac veluti propriam, ac
sollicitius confirma coangelicis præceptionibus vestris ; ut per
sapientissimum magisterium vestrum, etiam aliis universis Ecclesiis personet et
suscipiatur veritatis verbum et justitiæ decretum. » Quæ verba satis demonstrant,
confirmationis nomine, expectari ab apostolica Sede, conciliarium decretorum
promulgationem atque executionem ; quod ultro amplectimur.
Atque bis profecto
claret, quam nihil faciat ad vindicandam Papæ superiorem potestatem ea
confirmatio, quam in actis primorum conciliorum generalium invenimus. Certe sic
scribit ad Adrianum II synodus octava : « Sicut beatissimus papa
Nicolaus definivit et promulgavit, necnon et summa paternitas tua firmavit et
synodice roboravit ; ita et ipsi (legati scilicet apostolicæ Sedis)
annuntiaverunt et egerunt ; » ut si necesse sit superiorem
esse qui confirmet et roboret, Adrianum Nicolao antecessore suo superiorem
fuisse inficiari nemo possit.
Esto igitur fixum
id, quod probandum suscepimus, primorum conciliorum generalium confirmationes à
Romanis Pontificibus, post gesta ea concilia editas, non ejus fuisse roboris,
ut decretis [119] de fide latis
robur, quod deesset, adderent ; sed ut quod inesset uberius declararent.
CAPUT VII.
Reliquæ synodi usque ad Tridentinam.
Ex primarum
synodorum confirmationibus, de reliquis judicare in promptu est. Post octo
illas primas, quatuor omnino sunt, quibus Romanus Pontifex non ipse adfuerit :
Pisana, Constantiensis, Basileensis, Tridentina, Cæteras per se ipse gessit.
Pisanam per sese
valuisse ante Alexandri V confirmationem editam, vel ex eo demonstravimus, quod nec Alexandri confirmatio valuisset, nisi
prius Pisani concilii, cujus ex decretis Alexander electus est, valeret
auctoritas.
Constantiensis
concilii judicium de Joanne XXIII, quod ab eo summa religione susceptum est, erat profecto, vel eo
repugnante, valituram, ut suo loco diximus.
Ejusdem synodi
decretum adversus Joannem Hussum et Hieronymum de Praga, statim atque prolatum
est, plenam executionem habuisse nemo negat. Illis etiam brachio sæculari
traditis et extremo supplicio addictis, necdum creato Pontifice, nedum ejus
confirmatione expectata.
Cætera decreta, quæ
adversus Viclefum, Hussumque facta sunt, satis demonstravimus Martinum V, non ut incerta ac nutantia
confirmasse, sed ut certa et valida, auctoritate concilii totam repræsentantis
Ecclesiam, executum esse.
Quod autem idem
pontifex in fine concilii declaravit, confirmari à se omnia circa fidem, quæ conciliariter
gesta essent ; usque adeo ex abundanti erat, ut illud non scripto
decreto, ut cætera, neque à synodo requisitus, sed dimissis Patribus, Polonicæ
controversiæ occasione dixerit.
Basileensia priora
gesta, quæ sola tuenda suscepimus, adeo [120] suam per sese, sine expressa confirmatione, auctoritatem et executionem
habuere, ut iis victus Eugenius IV, pristina sua de dissoluto concilio decreta
revocaret.
Tridentina synodus,
quæ ultimo decreto suo, Romani pontificis confirmationem peti jubet eorum quæ
à se decreta et definita essent, eo usque intellexit eas definitiones vel
tum valuisse, ut statim post eam confirmationem petitam, acclamant « Cardinalis à Lotharingiâ : Sacrosancta
cumenica Tridentina synodus, ejus fidem confiteamur ; ejus decreta semper
servemus. Resp. Semper
confiteamur, semper servemus. Cardinalis :
Omnes ita credimus, omnes idipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes
subscribimus : hæc est fides beati Petri apostolorum ; hæc est fides
orthodoxorum. Resp. Ita credimus,
ita sentimus, ita subscribimus. Cardinalis :
His decretis inhærentes digni reddamur misericordiis
Resp. Fiat, fiat ; amen, amen. Cardinalis : Anathema cunctis hæreticis. Resp. Anathema, anathema. » Talia sentientes, dum confirmationem
petunt, quid aliud quam certa et valida magis magisque firmari et inculcari
petunt ?
Quare confirmatio
statim atque ab Alexandro cardinale legato ac præside Farnesio petita est, statim à Pio IV in eodem Consistorio est data, die Mercurii 20 Januarii anno 1564, ut subjuncta
Tridentinæ synodo acta testantur.
Et quidem in iisdem
actis legimus audita vota cardinalium, confirmataque omnia et singula quæcumque
in synodo acta essent, matura cum illis deliberatione prhabitâ : quæ
matura deliberatio, si in rem ipsam caderet, ac de ipsis concilii tot ac tantis
decretis esset inquisitum, profecto tanta res tam brevi tempore transacta non
esset. [121]
CAPUT VIII.
De canonibus conciliorum generalium à Sede apostolica confirmatis
vel infirmatis : Constantinopolitani canones, præsertim iii ;
Chalcedonenses. ac præsertim xxviii.
De fide egimus,
causisque cum fide conjunctis ; nunc de canonibus paucis rem transigemus.
Et quidem Nicænos canones, statim atque à Nicænis Patribus per provincias
delati sunt, toto orbe terrarum obtinuisse constat. De Ephesinis in actis
synodalibus diserte legimus, statim atque sunt editi, una cum epistola
synodi ea de re scripta, dimissos fuisse per Ecclesias continuo exequendos, ut
quæ pleno et suo pollerent robore. Itaque in Ecclesiæ catholicæ codicem statim
inserti sunt, tenuitque episcopis in Cypro et Europa provincia concessa
libertas, nulla unquam confirmatione speciali. De septimæ et octavæ synodorum canonibus,
nihil, quod sciam, objicitur, quod ad hunc pertineat locum, constatque legi
nusquam ab ulla synodo generali petitam canonum confirmationem, præterquam à Chalcedonensibus
xxviii illius, quo et
Constantinopolitanus canon iii
firmabatur, et Constantinopolitanus episcopus non modo dignitate, sed etiam
jurisdictione ac ditione auctus. In his igitur tota est difficultas.
Ac de canonibus
quidem Constantinopolitanis sic objiciunt : quod eos, teste Gregorio,
Romana Ecclesia non habet nec accipit. Leo vero Magnus canonem iii
caducum, sponte collapsum, et Sedi apostolicæ ignoratum, sibi quoque displicere
significat. Interim id constat, in codicem canonum cum
aliis Constantinopolitanis insertum, toto statim Oriente valuisse. Quin etiam,
in Chalcedonensi synodo, legali apostolicæ Sedis, Anatolium Constantinopolitanum
episcopum secundum habuerunt- Qua de re usque adeo non questi sunt, ut è contra
quererentur in [122] quintum gradum à Dioscoro Flavianum relegatum. Quo loco
laudantur à Diogene Cyzicensi, quod regulas scirent, quas nempe Dioscorus contempsisset. Ergo
intelligebant omnes episcopi, ipsique adeo legati Leonis deberi episcopo
Constantinopolitano primum post se locum : non alio canone, quam
Constantinopolitano illo, quem Romana Ecclesia ignorare ac minime probare
voluisse videbatur ; visumque est satis, quod nondum aperte improbasset.
De canonibus
Chalcedonensibus gravior difficultas, ac præsertim de xxviii. Is actione xv,
legatis absentibus conditus, actione xvi,
iisdem querentibus relegitur : legati contradicunt ; Leonis mandata
proferunt, Nicænos canones legunt ; quibus hæc nova adversentur ;
Constantinopolitanos rejiciunt coactos episcopos conqueruntur.
Hic episcopi
clamaverunt : Nemo coactus est ; dictisque sententiis canon
confirmatur. Hic legati postulant, ut sua contradictio gestis inhreat ; contestanturque se ad Papam relaturos.
De hoc ergo uno
canone, qui controversus esset, Patres ad Leonem referunt, submisso animo
petunt ut probare dignetur ; et quemadmodum Patres est in bonis
capiti consonarent, ita pontificalis apex, id quod decens erat filiis
indulgeret ; placiturum id principibus ; et legatos quidem contradixisse, sed
ut res ipsi Papæ reservata videretur.
Hac rerum summa
patet nihil Patres ambigere, præterquam de iis quæ nova, quæ contra Nicænos
canones, quæ repugnantibus legatis decrevissent : cætera vi sua atque
integro robore firma reputasse.
Quid hic Leo
sanxerit nemo ignorat : nempe sic : « Consensiones episcoporum,
sanctorum canonum apud Nicæam conditorum, regulis repugnantes in initum
mittimus, et per auctoritatem beati Petri generali prorsus definitione
cassamus. » Alibi decernebat « canones
Nicænos nulla in parte esse solubiles ; infirmum [123] atque irritum
quidquid à prædictorum Patrum canonibus discrepant ; » denique
Anatolium, si canonem urgeat, universalis Ecclesi pace privandum.
Hæc de canone xxviii sanctus Pontifex, cujus
auctoritate victus ipse Anatolius (si Lucæ Holstenio colligenti et edenti
credimus, ut profecto, mea quidem sententia, credi par est), data epistola
Leoni præcipienti, ut à canone tuendo abstineret, respondit « se illa
obediendo complere, quæ ejus perfectissimis sensibus placita videbantur. Nam
penitus, inquit, absit, ut eis ego, quæcumque mihi fuissent mandata per
litteras, adversarer. » Acquievit imperator, eodem teste Anatolio in eadem
epistola, atque ex numero canonum Chalcedonensium, canon ille xxviii expunctus est.
Hic ergo objiciunt
Romanum Pontificem conciliis cumenicis longe superiorem, quorum canones absque
ejus approbatione non valeant ; imo ab eo ex beati Petri auctoritate
cassentur, ipsis orientalibus, ipsis Constantinopolitanis episcopis, ipsis
imperatoribus consentientibus.
At hæc qui
objiciunt, primo, ne statum quidem quæstionis intelligunt. Defendimus enim
Constantiense concilium, quo nempe concilii potior auctoritas agnoscatur, in
fide, in schismate, in reformatione generali promovenda. At orientales episcopi
isto canone', episcopo Constantinopolitano consulebant, imperatori
gratificabantur, non fidei, non schismati, non reformationi generali
providebant ; imò vero rectum ordinem ac primarum sedium honorem ab
antiquo institutum evertebant, qui rei universæ ecclesiasticæ conducere
videretur. Non ergo adversus effrænam aut extraordinariam potestatem, canones
ac jura ; libertatemque ecclesiasticam tuebantur, quod Patres Constantienses
volebant ; sed Papæ, canones Tectumque ac probum et canonicum ordinem
defendenti repugnabant ; ac proinde ad nostram quæstionem non pertinet
quidquid hic actum ab illis fuit
II. Orientales
Patres, hoc canone constituto, id sibi tribuebant [124] ut Patrum limites, et
canones Nicænos ab universali Ecclesia conditos et receptos, inconsulto ;
imo vero repugnante toto Occidente convellerent : quod non illis licebat.
III. In eo canone statuendo nequaquam concilii
generalis auctoritate gaudebant,
à quorum decretis in ea actione cum Sede apostolica universus Occidens
recedebat.
Hinc etiam factum
est ut Chalcedonenses Patres à Leonis arbitrio id pendere vellent, quod
Relationis quidem verba demonstrant, ut vidimus : sed aperte convincit
illud Anatolii in epistola ad Leonem : « Cum et sic gestorum
vis omnis et confirmatio auctoritati Vestræ Beatitudinis fuerit reservata. » Unde nec mirum, de iis Leonem
statuisse, quae in ipsius potestate ipsa synodus reliquisset.
Cæterum Bellarminus
canones Chalcedonenses omnes à Leone rejectos esse putat, propter quosdam Leonis aliorumque Pontificum
locos : quem vir illustrissimus Petrus de Marca egregie confutavit. Nunc neminem esse jam puto, qui neget Chalcedonenses canones xxvii, antiquissimis canonum insertos
collectionibus, statim in auctoritatem admissos ; quos si quis obstinate
contenderit à Leone improbatos ; nempe Parisienses nostri non alio
firmiore argumento probaverint conciliorum generalium supremam potestatem, quam
quod tot canones, etiam improbante Romano Pontifice valuisse, ipsi adversarii
fateantur.
CAPUT IX.
Recapitulatio eorum, quæ de confirmatione ex conciliorum
artis dicta sunt : hinc confutantur allati à quibusdam recentioribus
pontificiæ confirmationis effectus : Ecclesiæ consensus, quatenus ultima
synodi bene gestæ testificatio : sancti Gelasii locus.
Ex his facile
confutantur ea, quæ recentiores quidam theologi, de pontificia confirmatione
dixerunt. Et primum quidem pauci sunt, qui ad hæc extrema decurrant, [125] vim
omnem Ecclesiæ ac synodorum in solo Pontifice esse positam ; decreta quæ
non ipse firmaverit, præsidentibus licet, imo consentientibus ejus legatis
edita, incerta pendere, quoad approbaverit ; neque aliam synodis
generalibus constare infallibilitatem, quam ab ipso promptam.
Hæc igitur confutantur ;
universim quidem ex actis conciliaribus, quibus vidimus decreta conciliaria,
statim atque sunt edita, clestis oraculi vice habita, executionique mandata : speciatim vero ex his locis, quibus
ipsa concilia, ante omnem confirmationem asserunt, « se omnis erroris
expertem, certamque nec fallentem definitionem, vivifici Spiritus ope edidisse ; »
quod synodus sexta ad Agathonem papam scribit.
Eodem pertinet illud,
quod est à Nicæna secunda synodo pronuntiatum ; vim qua fidei definitionem
certam edidissent, in eo esse positam, quod divino Numine congregati, ea
repromissione gauderent, qua Christus cum apostolis usque ad finem sæculi
futurum se esse promittit.
Neque minus illustre
est illud Clestini ad Ephesinam synodum : « Spiritus sancti testatur
præsentiam congregatio sacerdotum. » Quo loco sanctus Pontifex in Ephesina
synodo, synodum illam apostolicam Hierosolymis congregatam aspiciendam esse
testatur.
Huc accedit Leonis
II synodi sextæ definitionem confirmantis verba, quibus declarat iis se consentire,
« sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis
firmitatem : » ut confirmatio synodi
universalis, nihil sit aliud quam testificatio jam à Domino traditæ firmitatis.
His igitur victi, qui
sunt paulo cordatiores, ab his insulsis et nimiis abhorrere solent ; sed
multum desudant in vero explicando confirmationis effectu. Ac Joannes quidem
Bagotius sic exponit, « confirmationem
Pontificis omnibus fidelibus solummodo [126] fidem facere, synodum cumenicam et legitimam fuisse ; et, cum
leges servaverit, in Spiritu sancto definiisse quod definiverit : quæ
ultima certificatio credendi necessitatem imponat fidelibus, cum antea nemo
proprie teneatur synodi definitiones accipere. »
Postremum hoc æque
concidit actis conciliaribus, quibus demonstravimus conciliorum generalium
definitiones statim atque prolatæ sunt, nullo alio decreto edito, valuisse.
Illud haud absurdum,
confirmatione declarari synodum, et legitime fuisse convocatam, et legitimo
ordine processisse, neque quidquam intervenisse quo nulla sit ; qualia
multa in Ariminensi, atque Ephesina secunda synodis evenisse legimus : quæ
causa fuisse videtur, cur Leo synodi Chalcedonensis definitionem, ipso etiam
auctore, ac per legatos præsidente factam, speciali epistola confirmandam
duxerit, « propter malignos interpretes, » ut vidimus.
Sanctus Gelasius
approbationi Leonis universalis Ecclesiæ consensionem adjungit ; eoque
internosci docet « male gestam synodum à bene gesta synodo, quod male
gestam synodum, puta Ephesinam secundam, tota merito Ecclesia non
recepit et præcipue Sedes apostolica non probavit : at bene gestam
synodum cuncta recepit Ecclesia, ac maxime Sedes apostolica comprobavit : » ut profecto, inter cæteras
Ecclesias, eminere oporteat Ecclesiæ principalis assensum ; at illud
interim requiratur, ut Ecclesiæ totius consensus accedat.
Hæc ergo est ultima
adversus malignos interpretes synodi bene gestæ testificatio : Sedis
apostolicæ conjunctus cum totius Ecclesiæ approbatione consensus, quam
confirmationem dicimus.
Ea vero universalis
ac plena consensio, non tantum adversus malignos interpretes, sed etiam
interdum bonis quoque ac probis viris est necessaria.
Etsi enim boni viri
non dubitant, quin cumenica synodus sit infallibilis, quandoque haud immerito
ac bona fide dubitatur, utrum aliqua synodus sit vere cumenica. Quale dubium
contigisse vidimus hispanicæ et Gallicæ Ecclesiæ, circa synodum [127] sextam et septimam, ad
quas vocati non essent. Quare haud immerito affirmamus ultimum, quo synodi
cumenicæ asserantur, esse Ecclesiæ universalis consensum cum apostolicæ Sedis
confirmatione conjunctum.
CAPUT X.
Andreæ Duvallii de confirmatione sententia confutatur ;
nempe quod ante eam conciliorum anathemata valeant, tantum sub spe
ratihabitionis futura : concilii octavi locus egregius.
Andreas Duvallius
concilia quidem generalia, quibus pontifex per legatos præest, ea infallibilitate
gaudere contendit, quam ipsa Spiritus sancti præsentia tribuat. Horum ergo decretis, quod ad fidem attinet, teneri
Pontificem ; neque posse negare confirmationem, si legitimo ordine
processerint : vim porro confirmationis in eo collocat, ut anathemata
prolata à conciliis, absque pontificia confirmatione non valeant. Nempe
concilia illustrant, non feriunt ; tanquam Ecclesiæ Doctores non habeant
simul concessam divinitus et cathedram docendi, et castigandi virgam.
Hæc Duvallii
sententia omnium, quascumque viderim, longe absurdissima videtur esse. Primum
enim procul dubio statim valet vel ab uno episcopo prolatum anathema ; ac
licet solvi possit legitimo ordine, ac superioris judicio, non tamen superioris
confirmationem expectat ut ratum habeatur : non valebit vero ab cumenicis
synodis prolata sententia, omnem Ecclesiæ complexa potestatem ? Videsis ad
quam vana et absurda cogantur, qui ab avita traditione degeneres, ecclesiasticæ
potestatis formam, cæcis ratiociniis ad arbitrium fingunt. Deinde etiam si id
placeat, quod est falsissimum, quæ jurisdictionis sint, ad Papam omnia
redigenda esse ; an non ille intelligitur mandare legatis, ut exponendæ
doctrinae ita exercendæ ecclesiasticæ ultionis officium ; cum sexcenta
concilia provinciala sive regionaria habeamus, in quibus legati apostolici una
[128] cum synodis anathemata
pronuntient et exequantur ? quam auctoritatem conciliis cumenicis
denegari, longe absurdissimum est. 3° Libenter quærerem, ludantne nos synodi,
cum absolute ac decretoriè pronuntiant : « Si quis non ita senserit
anathema sit ? » Ac nimis profecto ineptiunt qui hæc anathemata
intentari respondent à synodis sub ratihabitione et confirmatione futura ipsius
Pontificis. At saltem audiant has formulas ab omnibus synodis frequentatas, quæ
effectum ipsum denotant : « Ab Ecclesia projecimus ; privavimus,
nudavimus omni dignitate, » Ac rursus alio modo : « Nudatus est,
privatus est, projectus est : » tanquam perfecta re, quam ipsi
pendere volunt. Postremo si adhuc hæsitant, esto illud ab octava synodo
decretum peremptorium, haud minus adversus eorum sententiam, quam adversus
Photium : « Nos eum inobedientem et resistentem sanctæ huic et
universali synodo repulimus, et anathematizavimus, atque à tota catholica et
apostolica Ecclesia fecimus alienum, per datam nobis potestatem in Spiritu
sancto à primo et magno Pontifice nostro, Liberatore at Salvatore
cunctorum. » Quid enim expectant qui sic
pronuntiant ? Sed nos in tam claris plus æquo immoramur.
Atque hæc de
objectione, quæ à synodorum confirmatione petitur, dicenda habebamus. Sane et
imperatores synodos confirmarunt, diversissimâ ratione, ut vim legis ac civilis
executionis obtinerent. Confirmatio autem ecclesiastica, quid sit, plenissime
explicatum esse credimus ; nempe sic : vel ut insit ex communi
consensione firmitas, vel ut innata jam, ac certa, magis magisque inculcetur.
CAPUT XI.
Ex antedictis
resolvitur illud, duodecim sæculis inauditum, quod episcopi jurisdictionem omnem
à Papa mutuentur ; quodque Papæ assistant, ut consiliarii tantum, non ut
judices.
Jam illud superest
explicandum quod objiciunt : Episcopos à romano Pontifice potestatem suam
ac jurisdictionem mutuari ; adeoque conjunctos quamlibet in synodum
cumenicam, nihil [129] posse adversus auctoritatis suæ radicem ac fontem, sed
tantum adesse ut consiliarios ; ac decreti robur, tam in rebus fidei, quam
in aliis, in Romani Pontificis potestate esse positum.
Quod commentum,
sponte vel ex eo concidit, quod priscis sæculis inauditum, xiii sæculo invehi cpit in theologiam,
postquam scilicet philosophicis ratiocinationibus, iisque pessimis, agere, quam
Patres consulere plerumque maluerunt.
Huic vero novitati
repugnat imprimis id, quod ex Actis Apostolorum relatum de illa synodo
apostolica, quam cæteris velut iterari et repræsentari conciliis, sancti Clestini
ad synodum Ephesinam epistola, et concilii quinti cumenici interlocutio
demonstravit : qua in synodo, si quis apostolos non
veros judices à Christo constitutos, sed Petri consiliarios dixerit, nimis
ineptus est.
Repugnant item ea
quibus constitit Romanorum Pontificum decreta atque judicia- etiam de fide,
cumenici concilii convocatione suspensa, auctoritate retractata, nec nisi
examine facto, ac dato judicio comprobata et confirmata fuisse : quæ profecto probant, eos non Papæ
consiliarios, sed papalium decretorum sedere judices.
Et eos quidem
legitime convocari oportet, ne tumultu coeant : cæterum convocati, auctoritate
Spiritus sancti, non Papæ, judicant ; pronuntiant anathemata, non Papæ
auctoritate, sed Christi ; tollesque in actis id inculcatum vidimus, ut
repetere jam pigeat.
Huc accedat illud
concilii primi Arelatensis ad sanctum Sylvestrum : « Te pariter
nobiscum judicante, ctus noster majore lætitia exultasset ; » atque
in ipso concilii capite ad eumdem Sylvestrum : « Quid decreverimus
communi consilio, Charitati tuæ significamus. » Hac igitur sacerdotii sui
auctoritate freti, de summis rebus, de observatione scilicet Paschæ Dominicae,
ut uno die per omnem orbem observetur ; de Baptismo non iterando ; deque
Ecclesiarum disciplina judicant : cujus generis exempla ubique
occurrunt. Quin etiam à synodis, etiam particularibus, [130] quibus Papa
praesedit, ejus etiam præsentis decreta examinari et firmari consensione ;
Patres pariter judicare, decernere, definire constitit ; ac millies in
actis adscriptum vidimus.
CAPUT XII.
Quo sensu dictum sit ab antiquis, à Petro et per Petrum
esse episcopatum : sancti Augustini locus.
Cæterum in re tam
clara unum illud ex antiquitate depromptum abjiciunt, à sancto Innocentio
dictum : Petrum « episcopalis nominis et honoris auctorem ; » et iterum : « Unde
ipse episcopatus et omnis auctoritas nominis ejus emersit ; d
et à sancto Leone : « Si quid, cum eo (Petro scilicet) commune
cæteris voluit esse principibus (scilicet apostolis), nunquam nisi per Petrum
dedit, quidquid cæteris non negavit ; » atque alibi item, Christum ita
concessisse cæteris apostolis prædicandi ministerium, ut in eos à Petro, « tanquam
à quodam capite, dona sua velit in corpus omne diffundere. » Unde etiam manavit illud Optati
Milevitani : « Bono unitatis beatus Petrus praeferri apostolis
omnibus meruit, et claves regni clorum communicandas cæteris solus accepit ; » et illud Gregorii Nysseni :
« Per Petrum episcopis dedit claves clestium honorum ; » et illud denique sancti
Cæsarii Arelatensis ad Symmachum papam : « Sicut à persona beati
Petri apostoli, episcopatus sumit initium ; ita necesse est ut disciplinis
competentibus Sanctitas Vestra singulis Ecclesiis quid observare debeant
evidenter ostendat. »
Hæc et alia ejusmodi
ad extremum si urgeant, nempe asserent a Petro, non à Christo, aut à Christo
per Petrum, non autem [131] immediate et proxime apostolos constitutos : tanquam
alius quam Christus apostolos vocaverit, miserit, atque infuso Spiritu clesti
potestate donaverit ; ac Petrus, non Christus, dixerit : « Ite :
docete : praedicato : baptizate : accipite, » etc. « Sicut misit me Pater, et
ego mitto vos. »
Neque me fugit
Joannem de Turrecremata aliosque paucos, dum à se non putant sancti Leonis et
aliorum jam allata dicta satis defendi posse, nisi apostoli quoque à Petro suam
jurisdictionem acceperint ; in hoc etiam deliramentum abreptos contra
manifestissimam Evangelii veritatem : quod quidem commentum ipse
Bellarminus confutavit.
Id ergo cum sit
omnium absurdissimum, constabit adductis Patrum sententiis hæc tantum doceri.
Primo, auctoritatem
episcopalem ac jurisdictionem clavibus ac ligandi solvendique potestate contineri ;
quod per se est perspicuum.
Secundò, Petrum
fuisse primum, in quo ea potestas ostenderetur et constitueretur, patet ex
evangelica historia. Etsi enim Christus omnibus apostolis dixit : « Accipite
Spiritum sanctum » (Joan., xx,
22) ; et, « Quæcumque alligaveritis ; » et,
« Quæcumque solveritis » (Matth., xviii, 18) ; tamen præcesserat illud Petro dictum :
« Tibi dabo claves, » et, « Quodcumque ligaveris, et quodcumque
solveris » (Matth., xvi,
19).
Tertio, utrumque, id
est, et quod est Petro, et quod est apostolis dictum, æque à Christo manare.
Qui enim dixit Petro : « Tibi dabo ; » et, « Quæcumque
ligaveris, » idem apostolis dixit : « Accipite, » et « Quæcumque
alligaveritis. »
Quarto, verum igitur
esse quod ait Optatus de Petro : « Bono unitatis claves regni
clorum, communicandas cæteris, solus accepit. » Revera enim quæ Petro
datæ sunt (Matth., xvi),
communicandæ erant postea apostolis (Matth., xviii, et Joan., xx) ;
communicandæ autem, non à Petro, sed à Christo, ut patet.
Quinto, verum etiam
id esse quod ait Cæsarius : « A Petro episcopatus sumit
initium » : cum Petrus primus fuerit in quo per [132] ligandi ac solvendi ministerium ostensa,
inchoata, commendata fuerit episcopalis potestas.
Sexto, hinc etiam
verum quod ait Innocentius : « A Petro episcopatum et omnem
auctoritatem ejus nominis emersisse, » quod ille primus omnium sit
episcopus constitutus, sive designatus.
Septimo, ea causa
vocari Petrum ab eodem Innocentio episcopatus auctorem ; non quod
ejus institutor fuerit ; non quod ab eo apostoli ligandi ac solvendi
potestatem acceperint : reclamant enim ubique Scripturæ ; sed quod ab
eo factum sit ejus potestatis inter homines collocandos, et constituendi sive
designandi episcopatus initium.
Octavo, apostolos
per orbem terrarum non Petri auctoritate, sed Christi, constituisse, ordinasse,
consecrasse episcopos ac presbyteros qui Ecclesias gubernarent ; atque
hunc esse communicati episcopatus una cum ordinaria jurisdictione fontem.
Nono, hæc ut clarius
elucescant, ac facile intelligatur quid sit illud, per Petrum, quod apud Leonem
legimus, recolenda est antiqua Ecclesiæ ab ipsis Scripturis ducta traditio.
Constat ergo Domino
interrogante apostolos : « Quem dicunt homines esse Filium hominis ? » Petrum omnium principem,
omnium induta persona respondisse : « Tu es Christus : » ac
postea Christum Petro talem gerenti personam dixisse : « Tibi
dabo, » etc. ; « Quodcumque ligaveris, etc, » Quo patet,
his verbis, non modo Petrum ; sed in Petro suo principe, ac pro omnibus
respondente, omnes apostolos eorumque successores, episcopali potestate ac
jurisdictione esse donatos.
Quæ omnia complexus
Augustinus hæc scribit : « Cum omnes essent interrogati, solus Petrus
respondit : « Tu es Christus ; » et ei dicitur :
« Tibi dabo, » etc., tanquam ligandi ac solvendi solus acceperit
potestatem : cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus,
tanquam personam gerens unitatis, acceperit. » Quo nihil est clarius. [133]
CAPUT XIII.
Patres ante Augustinum : alii Augustini loci : traditio
sequentis ætatis.
Augustino præluxit
Cyprianus passim. Brevis ac præclara ad Lapsos epistola sic incipit :
« Dominus noster, cujus præcepta metuere et observare debemus, episcopi honorem
et Ecclesiæ suæ rationem disponens, in Evangelio loquitur, et dicit
Petro : « Ego tibi dico, » etc. ; et « Tibi dabo
claves, » etc. ; et, « Quæ ligaveris, » etc. Inde per
temporum et successionum vices episcoporum ordinatio et Ecclesiæ ratio
decurrit, ut Ecclesia super episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiæ per
eosdem præpositos gubernetur. »
In uno igitur Petro
omnes episcopos institutos Cyprianus agnoscit ; neque immerito episcopatus,
eodem Cypriano passim attestante, unus toto orbe terrarum, in uno est
institutus : idque factum est ad stabiliendam « unitatis originem ab
uno incipientem, » ut idem Cyprianus docet.
Consentit Optatus,
qui claves communicandas cæteris apostolis, utique à Christo, ut rerum
series demonstravit, soli Petro primum agnoscit traditas, ut unitatis
negotium formaretur.
Sed omnium maxime
communem traditionem exponit et inculcat Augustinus. Neque enim semel id
dixisse contentus, loco supra memorato, in hujus doctrinæ exponenda ratione totus
est. Hinc illud : « In Petro esse Ecclesiæ sacramentum ; » ergo ea, de quibus agimus,
Christi verba dicta esse Petro « Ecclesiæ formam gerenti : quædam
dici de Petro quæ non habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad
Ecclesiam, cujus ille agnoscitur gestasse personam, propter primatum, quem in
discipulis habuit. »
Hinc autem sequi
docet omnes apostolos et episcopos à Christo potestatem in Petro accepisse :
« Petro enim figuram Ecclesiæ [134] sustinenti datas claves, atque hinc Ecclesiæ datas. Petrum, Paulum,
Joannem, cæteros apostolos claves accepisse, easque adhuc in Ecclesia esse, sed
omnes in Petro accepisse, ut Ecclesiæ figura ; » quod inculcat his verbis :
« Beatus Petrus primus apostolorum ; in illo uno omnes claves
acceperunt. »
Id vero factum
commendandae unitatis gratia, post Cyprianum et Optatum, docet : « Quando
enim Christus ad unum (Petrum scilicet) loquitur, unitas commendatur : » unde passim in libris contra
Donatistas ait, « claves unitati datas. »
Summa ergo hæc est.
Cum apostoli et pastores Ecclesiarum et unum sint, et multi ; unum
ecclesiastica communione, qui unum pascant gregem ; multi per orbem
terrarum distributi, ac suam quique unici gregis sortiti partem, ideo
potestatem ipsis duplici Christi concessione datam ; primum ut unum sunt,
idque factum in Petro principe, unitatis figuram ac personam gerente, quo
pertineat illa vox singulari prolata numero : « Tibi
dabo : » et, « Quodcumque ligaveris, » etc. Secundo, ut
multi sunt, plurali numero, quo pertineat illud : « Accipite ; »
et, « Quodcumque ligaveritis ; a utrumque autem proxime et immediate à
Christo ; cum ille qui dixit : « Tibi dabo, » ut uni ;
dixerit idem : « Accipite, » ut multis : praecessisse tamen
eam vocem, qua datur potestas omnibus, ut sunt unum ; quia Christus
unitatem in Ecclesia sua maxime commendatam esse voluerit.
Hinc omnia
elucescunt. Neque tantum episcopi, sed etiam apostoli à Christo claves
potestatemque acceperunt in Petro, ac suo modo per Petrum, qui eam pro omnibus,
ut omnium figuram ac personam gerens, communi nomine acceperit.
Manavit traditio ad
posteros. Hanc universam paucis complexus est Christianus Drutmarus, noni sæculi scriptor nobilis, Expositione
in Matth. Ad hunc quippe locum : « Quodcumque ligaveris, » etc. :
« Hoc tam Petro quam omnibus apostolis et successoribus eorum, qui in
Ecclesia eumdem locum tenent, [135] recte credimus concessum. » Id postquam evangelicis dictis
comprobavit, infert : « Quod autem quasi soli Petro, hæc legatio dici
videtur, ideo fit, quia ipse locutus est pro omnibus, et in ipso omnibus
responsum est. »
Hanc traditionem
secuti, labente eodem sæculo, anno videlicet 875, Patres Cabillonenses
privilegium monasterii Tornutiensis sic statuunt : « Auctoritate,
quam à Christo Jesu Domino nostro, summo sacerdote, in Petro accepimus, » etc. Quod totidem verbis repetitum
legimus, anno 878, in ejusdem privilegii confirmatione, subscribentibus Hincmaro
Rhemensi et aliis.
Idem legimus in
Caroli Magni Capitularibus ab Ansegiso collectis : « Præcipimus,
ne forte, quod absit, aliquis contra episcopos leviter (hoc est, irreverenter),
aut graviter (hoc est, contumeliose) agat : quod ad periculum totius
imperii nostri pertinet ; et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem
et dignitatem sacerdotalem ; quod ex verbis Domini facile intelligi
potest, quibus beato Petro, cujus vicem episcopi gerunt, ait : Quodcumque
ligaveris, » etc. Vicem Petri dicuntur episcopi
gerere, quod accepta in Petro potestate » vice ac loco Petri habeantur :
quemadmodum et ipsi Romani Pontifices, vice ac loco Petri se gerunt, ac Petri
vicarios se passim appellant ; majore potestate quam alii, sed profecto non
magis à Christo deducta.
Unde episcopi qui se
vice Petri esse dicunt, iidem se Christi vicarios passim nominant ; non pari amplitudine, qua Romani
Pontifices ; sed auctoritate pariter à Christo derivata.
Hinc excommunicant,
« virtute Spiritus sancti, et ex auctoritate beati Petri apostoli ; » quippe qui intelligant, ad se
quoque dicta, quæ Petro dicta sint.
Piget commemorare
ejusmodi innumerabilia, quæ passim legentibus occurrent : ex quibus
profecto constet episcopos omnes, in Petro omnium personam gerente, accepisse à
Christo quam habent potestatem. [136]
Neque propterea
dixeris, nihil præ cæteris accepisse Petrum, qui tantum cæteros
figuraret : meminisse enim oportet, quid Augustinus dixerit : « Petrum
Ecclesiæ gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit. » Et alibi : « Petrus Ecclesiæ figuram portans, apostolatus
principatum tenens, » etc. ; quod assidue inculcat, et
cæteri Patres uno ore prædicant. Hoc enim habuit præ cæteris, ut, cum esset
omnium princeps, illud potestatis à Christo proxime et immediate manantis
commune depositum, principali jure et ipse acciperet, et ad successores
transmitteret, ut cæteros episcopos meminisse oporteat, se primum in Petro ut
unitatis capite designatos, formatas, constitutos, in Petri successore colendo
et observando, unitatem et pacem servare debere.
CAPUT XIV.
Cleri gallicani ab antiqua traditione ducta sententia :
conventus generalis anni 1655 adversus Joannem Bagotium acta memorantur.
Hanc sanctam et
apostolicam episcopalis jurisdictionis ac potestatis à Christo immediate
profectæ et institutæ doctrinam, Ecclesia gallicana studiosissime retinuit, nec
passa unquam est ab ea traditione deflecti.
Ut alia omittamus,
nostra memoria, anno videlicet 1655, Joannes Bagotius degenerem sententiam, qua
vilescat episcopatus, propugnasse visus erat. Id cum clerus gallicanus maximo ac frequentissimo consessu Parisiis
congregatus molestissime tulisset, purgavit se coram amplissimo ctu Bagotius,
professusque [137] est disertis verbis : « Episcopos immediate à Christo
accipere jurisdictionem, atque in suis Ecclesiis gubernandis eadem auctoritate
pollere, qua apostoli. »
Idem Bagotius docere
visus, « ita se habere Papam respectu cujuscumque episcopi, et cujuscumque
diceseos, ut se habet episcopus respectu cujuscumque curati, et cujuscumque
parciæ diceseos ; » id à se dictum negavit ; « atque
inter utrumque ingens discrimen esse professus est, etiam jure divino. »
Sacer vero ctus
fideles omnes edoceri voluit, » constitutam à Christo Papæ auctoritatem in
tota Ecclesia, episcoporum vero in suis dicesibus ; quæ doctrina esset
conciliorum Lateranensis sub Innocentio III, Florentini, ac
Tridentini. »
Eam doctrinam
gallicani Patres luculentius exponunt, datis pro more litteris ad omnes
coepiscopos, quarum hæc summa est : « Neminem orthodoxum dubitare,
quin Papa sit caput, pastor et primas universalis Ecclesiæ, uti loquitur
concilium Florentinum ; cujus potestatis jure posse eum in casibus ac
forma in jure præscriptis, providere regimini omnium Ecclesiarum, omnique
pastorali functioni. Verum ea doctrina non destruit jus episcopale, neque
propterea admitti delegatos sine causa, qui sine episcoporum licentia omnia
eorum munia obire possint : hierarchiam nihil esse aliud quam
subordinationem quamdam membrorum ad caput ; eo esse comparatam ut membra
conservet sub capitis regimine ; ac licet utrique et caput et membra
potestatem ac vitam ducant ab eodem Christo, non tamen eadem vi neque pari
auctoritate : apostolos haud minus Petro fuisse subjectos, quanquam æque
ac Petrus à Christo missionem habuissent ; ita episcopos, qui apostolis
successerint, haud minus à Christo habere potestatem, licet eam exercere sub
Papa Petri successore debeant : cæterum violari episcopatum, qui secundum
Cyprianum unus est, nisi episcopus agnoscatur à Spiritu sancto præpositus gregi ;
qui se ab ejus auctoritate segregaverit, ab eo id pati Ecclesiam, quod sol
erepto radio, obstructo rivo fons, detracto uno ramo arbor tota pateretur :
ac neminem Ecclesiæ vere esse conjunctum qui non agnoscat, et superiorem in
totius [138] corporis capite potestatem, et quæ in subjectis particularium
Ecclesiarum capitibus vigeat : et Papam quidem instar petræ esse, qua
fundatur Ecclesia : episcopos vero columnarum instar, qua portetur ;
atque omnino ad sustentandam tanti ædificii structuram, et petram, et columnas
æque conservari oportere. »
Hanc celeberrimi
conventus acceptam à majoribus et tradendam posteris sententiam, aulicis
artibus aliquanto tempore interceptam, conventus Ecclesiæ gallicanæ, anno 1682,
innovavit ac promulgavit.
Hoc sacrum depositum
ab omni Patrum memoria Sorbona custodit. Neque unquam innoxios habuit qui aliud
sentirent, ut à nobis prolata monumenta testantur.
Nimia illa quidem,
inquies, quæ potestatem jurisdictionis parochorum æque ac episcoporum et Papæ, à
Christo esse docet, ut ex eisdem monumentis atque ex novissima Vernantii
censura patet.
Qui hæc objiciunt, doctrinam
sacræ Facultatis non intelligunt : diserte enim explicat hic agi de
parochis, non quantum ad limitationem, sed quantum ad institutionem
primariam ; subditque in censura Vernantii : « Salva semper
immediata episcoporum in prælatos minores, seu curatos et plebem subditam
auctoritate. » Mens ergo Facultatis de secundi ordinis sacerdotibus non ea
est : institutum à Christo, ut sint eo ritu, quem nunc Ecclesia servat, in
parcias distributi ; id enim pertinet ad eam limitationem, quam à Papa
quidem et ab Ecclesia esse ipsa Facultas docuit ; sed omnino à Christo
esse id, quod ad primariam hujus ordinis institutionem pertinet ;
nempe ut ille ordo sit in Ecclesia necessarius, et secundo loco sub episcopis
ecclesiasticam jurisdictionem exerceat ; quam cum exercet, non ab alio
quam à Christo, secundum canones et episcoporum juxta præscripta, exercendam
accipiat : ita ut episcopis, à quibus consecrantur et instituuntur,
tanquam immediatis pastoribus, vicariam operam præstent : quod est
verissimum. At episcopos, licet Papæ divino jure subjectos, ejusdem esse [139] ordinis, ejusdem characteris, sive ut
loquitur Hieronymus, ejusdem meriti, ejusdem sacerdotii, collegasque
et coepiscopos appellari constat : scitumque illud Bernardi ad Eugenium
papam : « Non es dominus episcoporum, sed unus ex ipsis. »
Quod ergo nuperrime
inventum est, episcopos à Papa jurisdictionem habere, ejusque quosdam esse
vicarios, ut duodecim sæculis inauditum, à scholis christianis amandari
oporteret.
CAPUT XV.
Auctoris anonymi, de jurisdictione episcopali à summo
Pontifice profecta, van commentationes : sancti Gregorii loci : Bellarmini
objectio : sancti Felicis III locus.
Quam firma et antiqua
sit nostra sententia, aliorum vani conatus docent, ac præsertim anonymi qui de
Libertatibus scripsit. Is enim, ut nihil intactum relinqueret, quo
vilesceret episcopatus dignitas, totum viii
librum in hac quæstione consumpsit, conquisitis undique auctoribus, qui
degenerem sententiam sequerentur. Et quidem scholasticos ac postremæ ætatis
auctores facile invenit, multosque laudavit : ex antiquitate nihil omnino
protulit, præter illa, quæ de Petro dicta retulimus ; quæ quam abs re
sint, omnes eruditi vident.
Sane et Joannem
Ravennatem retulit, qui ad sanctum Gregorium de Romana Ecclesia hæc scribat :
« Quæ universali Ecclesiæ jura sua transmittit. » Sed hæc nihil aliud sonant, quam
omnium Ecclesiarum jura, etiam Ecclesiæ Romanæ auctoritate muniri, eòque recurrere
omnes, quorum jura violentur ; quod est certissimum. Si quis autem illa
verba eo pertinere putet, ut à Papa, non à Christo episcopatus jura profluant,
næ ille arbitretur à Joanne Ravennate plus tribui Gregorio, quam ipse sibi
Gregorius tribuat ; is enim nihil aliud Petro auctori suo tribuit, quam
[140] ut ei à Christo cura
totius Ecclesiæ, et principatus commissus sit : » hoc est, ut universam qualis à
Christo instituta est, regat Ecclesiam ; non profecto, ut omnia Ecclesiæ jura
à se, non à Christo, transmissa esse putet. Idem Gregorius de se cæterisque
fratribus Ecclesiarum episcopis hæc scribit : « Quid ergo nos
episcopi dicimus, qui honoris locum ex Domini nostri humilitate suscepimus, et
tamen superbiam hostis ipsius imitamur. » Nempe se accenset cæteris, qui honoris
locum h Christo æque suscipiant ; non eum se esse vult, qui omnia jura
cæteris tribuat. Quo etiam loco id scribit : « Certe Petrus apostolus
primum membrum sanctæ et universalis Ecclesiæ est ; Paulus, Andreas,
Joannes quid aliud, quam singularum sunt plebium capita ? » à Christo utique, non à Petro
constituta ; unde subdit : « Et tamen sub uno capite omnes
membra sunt Ecclesiæ. » A quo quidem capite, Christo scilicet, vim omnem
suam ducant, non à Petro, qui licet suo modo caput omnium, respectu tamen
Christi, una cum ipsis membrum est ; omnibusque pariter virtus et
auctoritas à Christo tribuitur, ac licet non æqua omnibus, tamen omnibus æque.
Non ergo à se putent
Romanum Pontificem honoratum, dum volunt episcopos illi, potius quam Christo
referre acceptam eam, quam exercent clestem jurisdictionem. Gregorium
recordentur. « Non honorem, inquit, esse deputo, in quo fratres meos
honorem suum perdere cognosco : meus namque honor est, honor universalis
Ecclesiæ. Tunc ergo vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus
non negatur. »
Nihil autem ad rem,
quæ scribit anonymus de Alexandrino et Antiocheno patriarchatu, per Petrum
apostolum constituto ; longe vero minus ad rem, quod etiam de phantastico
Galliæ patriarcha, singulari capite agit ; ac pudere debuit virum gravem, in his
etiam somniis confutandis tantum operæ collocasse. Sed certum erat nihil
prætermittere, quod aliquam Gallis invidiam apud imperitos conflare posset.
[141]
Metropolitanas
Ecclesias, præsertim in Gallia, suam à summo Pontifice auctoritatem traxisse
narrat : quo causæ suæ emolumento ? Nempe
et Paulus Titum in Creta metropolitana instituit, jussitque ut per Ecclesias
episcopos constitueret. An hic etiam necesse fuit intervenire
Petrum ? An Petrus Ephesinam, Caesariensem, Heracleensem, aliasque in
Oriente primarias sedes instituit, quæ non modo episcopos, sed etiam
metropolitas plurimos sub se haberent ?
Quod vero
episcopatum toto orbe terrarum ab uno Petro et successoribus propagatum dicit,
nulla probatione dicit : tanquam alii apostoli nihil egerint. Quod non
nisi auctoritate Petri distributas diceses, et cuique pastori suum assignatum
gregem asserit : quod, quidquid cæteri apostoli,
Paulus etiam apud Cretenses, ejerint et jusserint, Petri et successorum expresso
vel tacito consensu valuisse respondet ; hæc contemnenda potius, quam
confutanda duximus, et in tanta litterarum luce ab homine gravi dici potuisse
miramur,
Jam quod his
ratiociniis delectatur : Episcopi Papæ subjecti sunt ; episcopi à Papa
deponi, à Papa reponi possunt (servatis quidem canonibus) : episcopalis
jurisdictio ab ipso ordine sive charactere separari potest ; ergo à Papa
est : episcopi inæqualem nec eamdem cum Papa jurisdictionem accipiunt ;
ergo non à Christo (quasi Christo non licuerit, honorem ac
potestatem à se immediate diffusam diversa mensura, modoque, et certo ordine
temperare ac distribuere) : ne memoratu quidem dignum est.
Nec melioris notæ
illud : « In regimine monarchico supremus princeps officia aliis
etiam principibus distribuit, ac jurisdictionem confert. » Demonstrandum
enim erat, ecclesiasticam monarchiam, sub Christo præcipuo Monarchâ constitutam,
ad formam monarchiae sæcularis penitus institutam esse ; quod est
falsissimum : id, inquam, Scripturis et traditione demonstrandum, non ex
proprio cerebro, vanisque ratiocinationibus christianæ reipublicæ forma
effingenda erat.
Illud vero longe est
absurdissimum, quod statim significat : [142] « Jurisdictionem ab eo
esse, qui confert titulum : » item ab apostolis eorumque
successoribus esse, qui diceses seu parochias distribuerint, fundarint
Ecclesias, pastores constituerint, plebem assignarint Cui enim non sit obvium,
ab apostolis apostolicisque viris separata loca, personas designatas ; à Christo
tamen ipso jurisdictionem esse collatam ? Quod si verbis ludimus,
contendimusque à Christo immediate non esse, quod sit per homines ; jam
ergo nec papalis jurisdictio à Christo sit. Romanus enim Pontifex æque ac
cæteri ab hominibus eligitur, ab hominibus ordinatur. Quis autem ei Romanam
dioecesim assignavit, cujus est peculiaris episcopus ? A quo episcopalem
hanc jurisdictionem accepit ? An a Petro et antecessoribus jam pridem in
clum assumptis ? An forte à se ipso ut Papa, non autem à Christo ?
Apage deliria, vana ratiocinia evanescant.
Memorat Bellarminus bullas pontificias episcoporum
instituendorum causa datas. Neque quidquam aliud profert : neque
recordatur quam hæc novitia ac postremæ ætatis sint, et quam nec ad Græcos, nec
ad alios orientales pertineant, quos non ea conditione, ut bullas deinceps
acciperent, Ecclesia catholica toties susceperit ; imo in antiquo usu
reliquerit.
Neque tamen
refugimus id, quod est à Felice III dictum : « Per quam (apostolicam scilicet Sedem) largiente Christo,
omnium solidatur dignitas sacerdotum : » non quod eos institueret omnes
episcopos, quod est falsissimum ; sed quod male et præter canonicum
ordinem institutos, à sua communione, suo quodam jure depelleret, eisque
communicando solidaret.
De tribus
patriarchis, qui cæteros deinde episcopos confirmarent, à Sede apostolica
confirmandis, quod objiciunt, etiamsi esset certissimum, et vetustissimum, atque
ab ipsa christianitatis origine repetitum ; quid ad nos pertinet ?
eum certum sit Carthaginensem Ecclesiam, et antequam Constantinopolitanæ sedi
subderentur, Ephesinam, Heracleensem, Cæsariensem in Cappado eia, aliasque
absolutæ ordinationis jure gavisas : quo etiam [143] potitas esse
gallicanas et hispanienses Ecclesias, ex antiquis utriusque Ecclesiæ canonibus
erui, æquis constabit judicibus. Dicant tamen an valuerint, an non ?
Sæpe vidimus
Romanorum etiam Pontificum electionem atque institutionem, si quid dubii forte
intervenit, conciliorum atque Ecclesiarum consensione, auctoritate, decreto
agnitam et firmatam, multosque, ipso fatente Baronio, intrusos, simoniacos, nullosque pontifices,
summa tamen auctoritate valuisse ; quod Ecclesia catholica, tacito saltem
consensu, eorum institutionem ac gesta comprobaret rataque haberet. An ergo
propterea Romani Pontificis jurisdictionem ab Ecclesia esse dicemus ? Sed
nos in perspicuâ re plus æquo immoramur. Satis enim scimus, neminem
dissensurum, qui quidem antiquitatem vel primoribus labiis degustarit : neque
futuros unquam fuisse, qui jurisdictionem omnem ecclesiasticam ab ipso Papa
repetendam ducerent, nisi et fuissent, qui cum omnia extraordinarie habere et
gerere affectarent, omnino imminuta episcoporum potestate sibi opus esse
crederent.
CAPUT XVI.
Loci sancti Joannis Chrysostomi, à novissimo auctore
anonymo objecti.
Novissimus auctor
anonymus multa ex beato Joanne Chrysostomo et Augustino profert, quibus ea,
quam tuemur, conciliorum auctoritas infringi videatur. Libri enim V caput xii hunc titulum præfert : Sententia
sancti Ioannis Chrysostomi de comparatione beati Petri cum cæteris apostolis,
etiam simul unitis. Quo loco congerit mira, sed omnino extra rem ;
ut vel exinde specimen capi possit, quam sit ejus auctoris ad speciem magis
quam ad veritatem composita oratio.
Ad hanc ergo Christi
interrogationem : « Vos autem quem me esse dicitis ? » hæc à
Chrysostomo notata memorat, quibus significet, « superius esse sancti
Petri circa fidem judicium, cæterorum omnium apostolorum judicio. » [144]
Primum quidem,
« Petrum non solum omnes alios repræsentare, omnium vice ad
interrogationem Christi respondendo, sed ipsorum etiam non expectasse
suffragium ; » quod quidem verissimum est,
sed nihil ad rem. An enim coram ipso Christo præsidem egisse volunt, et
singulorum rogare potuisse sententiam ? Rem absurdam primum ; tum
etiam inutilem ; non enim necesse id erat, cum vel inde à primo Christi
miraculo in Cana Galileæ Joannes scripserit : « Crediderunt in eum
discipuli ejus ; » et utique non in hominem, sed
in Deum credebant, atque id Petro gnarum.
Neque magis est ad
rem id, quod anonymus notatum à Chrysostomo memorat, Petrum prsiluisse et
prævenisse. Prævenit enim certe omnium responsionem, non
omnium fidem. Neque ad quæstionem pertinet, an Petrus, rogatis aliorum
suffragiis, pro omnibus responderit. Non enim id quisquam cogitat, eo obstringi
Romanum Pontificem Petri successorem, ut nihil communi nomine pronuntiet, nisi
rogatis omnium suffragiis, cum, ex omnium Ecclesiarum communicatione, facile
intelligere possit communem traditionem et fidem, quam exponere teneatur.
Jam anonymus ad hæc
verba Chrysostomi : « Os et vertex consortii totius, » notare
debuisset, eum esse oris loco, qui promat quid omnes sentiant. Quod autem illud
adscribit (nota hæc verba), Vertex consortii totius, et non apostolorum
tantum seorsim sumpturum, quam futile ! Quis enim inter
catholicos dubitat quin Romanus Pontifex sit caput et vertex totius
Ecclesiæ ? An proinde ejus sententia omnium sententiæ prævaleat, quæstio
est. Quin senatus princeps, totius ordinis princeps caputque dicitur : quod
non eo dixerim, ut Romanus Pontifex non majore dignitate polleat, sed quod ea
quæ jactant, cum inferiori quoque dignitate constent.
Anonymus memorat, secundo loco, à Chrysostomo notatum, Petrum
perfectiore modo Christum cognovisse, quam qui eum Filium Dei antea confessi
fuerant ; quod de cæteris aliquatenus [145] verum est, de apostolis certè absurdissimum,
quos ante Petri confessionem in nudum hominem credidisse, nemo nisi impie
dixerit ; ac, si id Chrysostomus diceret, commoda interpretatione in aliam
sententiam emolliendus esset, quod hujus loci non est.
Observat, tertio
loco, hæc verba Chrysostomi : « Pater illi quod loqueretur suggessit : »
unde concludit anonymus : « Petrum divinæ sententiæ sibi à Patre
suggestæ promulgatorem, non humanæ opinionis relatorem extitisse. »
Quo loco multa
peccat : primum quod nemo cogitet Petrum, cum suam et aliorum exposuit
fidem, « humanæ tantum opinionis relatorem extitisse. » Non enim
humana opinio est, in quam de Christo Deo apostolicus ordo consentiat. Tum
stant illa duo simul, et Petrum communis fidei esse interpretem, et eam
nihilominus à Patre acceptam esse.
Quod quarto et
quinto loco anonymus memorat, ad Petrum « vere ac proprie factam esse
promissionem de ædificanda super ipsum Ecclesia ; » et cum à Chrysostomo dicitur
Ecclesia super ipsam fidem niti, id intelligi debere per singularem quemdam
respectum ad Petrum ejusque successores in Sede apostolica, eximios fidei
professores ac prædicatores, tum Petrum pastorem universi gregis esse
constitutum. Omnes quidem, ac præcipue Parisienses nostri et gallicani Patres confitentur ;
neque in communi fide stabilienda laborandum fuit.
Neque etiam negant
id quod ab anonymo, sexto loco, est positum : « Ut Petro vere,
proprie, ac excellentiori modo revelata fuerat Christi divinitas ;... ita
ipsi vere et proprie et immediate dari claves regni clorum : » hæc enim postrema sunt
certissima, additis sane iis, quæ ex Augustino ac Patrum traditione hausimus. At superest quæstio, qua conditione, qua
lege administrandae claves, idque ex universali traditione explicandum, non ex
uno ambiguo et utrique sententiæ apto Chrysostomi loco.
Quod autem et hic et
septimo loco notatum ab anonymo est, [146] « Petrum ad altiorem divinitatis Christi cognitionem
evectum » quam cæteri apostoli, quis asserere audeat ? Certe ad
excellentius ejus præconium adductum fuisse constat ; quod sufficit.
Quod est octavo in
Chrysostomo observatum ; Jeremiam quidem uni genti, Petrum
vero universo terrarum orbi esse præpositum, quis negat, ut eloquentissime, ita
suo modo verissime à Chrysostomo esse dictum ? cum præfectura Petri, non modo
amplitudine, sed etiam ordinaria potestate præstet.
Quod denique
anonymus Chrysostomum sic conclusisse memorat : « Tu vero mecum, ex
eis omnibus intellige, quanta sit potestas ejus, » ad hæreticos certe vertenda sunt, non
ad Parisienses, aut ad Patres gallicanos, qui hanc potestatem esse maximam, ac
plane clestem confitentur.
Quod autem, ex alio
Chrysostomi loco, hæc infert anonymus : « Si Petrus splendor totius
mundi, si apostolorum doctor, ab ipso alii, non ab aliis ipse instrui atque
doceri indiguit ; » quorsum spectat ? Nisi
forte ut Paulus Petrum temere, non modo docuisse, sed etiam reprehendisse
videatur.
CAPUT XVII.
Alius Chrysostomi locus, in Acta Apostolorum.
Noster anonymus
ultimo loco memorat beati Chrysostomi homiliam in in Acta Apostolorum, in
eàque vim facit maximam. Ibi sanctus Doctor exponit sermonem Petri de
uno ex discipulis in collegium apostolicum cooptando. Quo loco Chrysostomus id
notat : Petrum ubique loqui primum : graeca autem sic habent : « Et
ut fervidus, et ut is cui à Christo grex esset creditus, et ut ctus princeps,
semper primus incipit loqui : » hoc autem omnes confitentur.
Chrysostomus paulo post : « Considera quam Petrus agit omnia ex
communi discipulorum sententia, nihil auctoritate, nihil imperio : » quæ
nobis quidem prosint, potius quam [147] noceant. Post multa interjecta subdit :
« Multitudini permittit judicium, et eos qui eligerent reddens reverendos,
et seipsum ab invidia liberans ; » ac postea : « An non
licebat ipsi eligere ? Licebat et quidem maxime ; verum id non facit,
ne cui videretur gratificari. » Quo loco noster anonymus somniat
voluisse Chrysostomum, ut Petrus jure suo potuerit totum negotium peragere, etiam
inconsultis fratribus, quod procul est à Chrysostomi mente, et ab illis
temporibus. Id voluit Chrysostomus, Petro sacri clis principi licuisse, ut
sicut de electione primus verba fecerat, ita simul aliquem designaret, atque
deliberet in quem alii deinde facile consentirent. Quod quidem est eligere, non
solum, sed primum. Hoc autem non fecit Petrus. Indefinite dixit :
« Oportet testem resurrectionis Christi nobiscum fieri unum ex istis. » Notat ergo Chrysostomus Petri
modestiam, qui aliorum noluerit præoccupare judicia. At si, quod Chrysostomus
ne cogitat quidem, id volunt, ut Petro vel soli licuerit totam rem pro
potestate conficere, quid postea consequitur ? Certe ut Petri successor,
seorsim ab Ecclesia etiam congregata, aliquid possit, puta deligere aliquem
episcopum ; non proinde summa hæc definire possit, quæ ad fidem, quæ ad
schisma, quæ ad universalem reformationem pertinent : qua in re quæstio
est posita. Quamobrem Chrysostomus, utcumque intelligendus est, ipse certe
anonymus extra quæstionem ludit.
Quæ deinde sequuntur ab anonymo relata verba
Chrysostomi, varie leguntur in græcis codicibus, et vulgatus quidem interpres,
quem sequitur anonymus, sic habebat : « Quanquam autem habet (Petrus)
constituendi jus par omnibus, tamen hæc congruenter fiebant ob virtutem
viri ; et ob hoc quod tunc temporis præfectura non honos erat, sed cura
subditorum. » Unde illa anonymi vana : « Petrum
habuisse jus par omnibus, non solum seorsim,
sed etiam simul sumptis. » An Chrysostomus hoc dicit ? Non
has argutias in populari sermone tantus orator sectabatur ; nihilque aliud
hæc indicant, quam ut Petrus æque ac cteri [148] potuerit aliquem defigere, ac designare
primus ; id tamen aliorum arbitrio reliquerit.
Hæc dicimus ad
Chrysostomi locum, prout legit interpres ; at alia lectio est, quam
vulgati codices retinuerunt. Sic autem habet ad verbum : « Quanquam
nec æqualem omnibus constitutionem habebat, » etc, affirmationis loco,
negatione reposita : quam lectionem excutere non est animus ; ac
duntaxat monemus anonymum, recurrendum fuisse ad fontes, neque ex incerta
lectione certam conclusionem elici debuisse.
At illud palmarium
putat, quod subdit Chrysostomus : « Merito primus omnium auctoritatem
usurpat in negotio, ut qui omnes habeat in manu : ad hunc enim Christus
dixit : Confirma Fratres tuos. » Quo loco anonymus subtile illud suum inculcare non cessat :
« Omnes habet in manu, ergo omnes simul sumptos ; » quæ
tamen nec sufficerent ; et quando quidem rem ad extremos apices urget,
addere debuisset : Petrum etiam solum omnia potuisse quocumque in negotio :
nec tantum in designando Mathiâ ; sed etiam in exponenda fide, in
extinguendo schismate, in constituenda universali disciplina ; idque
absolute et ad nutum, nec ulla coapostolis deliberatione permissa : qualia
nec Petrus, nec ipse Chrysostomus, nec quisquam homo sanus somniavit.
Nos quidem confitemur,
Petrum omnium primum, ut ait Chrysostomus, non tamen solum in Ecclesiæ negotiis
merito usurpare, sibique vindicare auctoritatem, et confirmare
fratres jussum ; et quod suo loco diligentius expendemus, ejus, in re obvia neque multum controversa,
prono omnium assensu obtinuisse sententiam. Cæterum, ubi gravis orta est
dissensio, qualis illa de legalibus, Act. xv, variabantque sententiæ, sigillatim dixisse et judicasse
omnes, remque esse decisam omnium auctoritate conjuncta : unde illud
extiterit : « Visum est Spiritui sancto et nobis ; » missumque ad Ecclesias non
unius Petri, sed omnium apostolorum, quotquot adesse poterant, ut ipse
Chrysostomus loquitur, « commune decretum. » [149]
CAPUT XVIII.
Sancti Augustini locus ab eodem anonymo objectus, contra
conciliorum auctoritatem indeclinabilem.
Idem anonymus
auctor, libro vii, hunc objicit
sancti Augustini locum ex libro secundo adversus Donatistas ; quo
loco sanctus Doctor respondet Donatistis, qui auctoritatem conciliumque
Cypriani assidue objectabant. De conciliis autem hæc habet : « Et
ipsa concilia, quæ per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum
conciliorum auctoritati, quæ fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis
ambagibus cedere, ipsaque plenaria sæpe priora posterioribus emendari ;
cum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, vel cognoscitur quod
latebat. » Huc usque anonymus. Addemus et illud
ejusdem Augustini ex eodem libro : « Nam et concilia posteriora
prioribus apud posteros præponuntur, et universum partibus jure optimo
praeponitur. »
Probat anonymus, hic
agi de conciliis stricto sensu plenariis, eo quod Augustinus loquatur de
conciliis, « quæ fiunt ex universo orbe christiano. » Probat agi de
fidei quæstionibus, quod « hæc de conciliis dicta sint,
occasione hæresis scilicet Donatistarum Baptismum iterantium. » Queis
fretus hæc ait : « Respondeant huic Augustini loco, qui judicium
concilii judicio Papæ in fidei quæstionibus praeponunt. » Melius diceremus :
Respondeat anonymus hæreticis, qui unum hunc præ cæteris jactant locum, ut in
fidei quæstionibus, concilia cumenica errare posse probent. An forte
respondebit, id quod persæpe profitetur, agere se de conciliis, « à quibus
summus Pontifex ejusque legati absint ? » non ita Augustinus : de
conciliis agit qualia tum quoque celebrabantur vere cumenicis, quibus cum
aliis episcopis ex universo orbe christiano congregatis Romanus Pontifex
collegii episcopalis princeps et caput interesset.
Sane non Parisienses
privatim, sed tota theologorum et [150] canonistarum schola profitetur certos
esse casus, eosque extraordinarios, in quibus concilia generalia sine Romano
Pontifice celebrari possint. Neque ea concilia quisquam theologorum, ac ne ipse
quidem negat anonymus, cum nempe in eos casus incidimus, « qui non alia
remedia patiuntur. » At illi casus nondum inciderant, ut
eos ab Augustino prævideri necesse fuerit. Illud certe concilium ex orbe
christiano collectum, quod objiciebat Donatistis, non sine Romano Pontifice
celebratum esse, aut Augustinus significat, aut quispiam hominum cogitavit. Imo
illud concilium, quo Donatistas premebat, consueto more erat actum. Idem
concilium irrefragabilis auctoritatis fuisse, Augustinus docet : id enim
ubique agit, ut de rebaptizatione, de qua agebatur, nullus jam supersit
dubitandi locus, postea quam ea quæstio « ad concilii plenarii
auctoritatem roburque perducta est. » Cui concilio si anonymus derogat
auctoritatem, aut ab Augustino derogatam putat, palam ad hæreticorum castra
transit, qui veris legitimisque conciliis cumenicis adversantur. Quare aut
hæreticis se adjungat oportet, aut hunc, quem nexuit, nodum, nobis ipse
exsolvat. Atque hi sunt qui invidiosissime jactant favere nos hæreticis, quod
catholicam innoxiamque sententiam tueamur : ipsi interim ab hæreticis arma
mutuantur, quibus conciliorum fidem auctoritatemque proterant.
Nos facile cum
Bellarmino aliisque catholicis respondemus, agi quidem hic de conciliis vere
cumenicis, eaque indubie emendari posse à posterioribus conciliis in rebus
facti aut disciplinæ variabilis : quem sensum Augustinus aperte indicat
his verbis, « Plenaria concilia sæpe priora posterioribus emendari, cum
aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod
latebat. » Ergo Augustinus spectat non ipsam incommutabilem veritatem, quam
sola apprehendat fides ; sed eas profecto res, quæ « in rerum
experimento » sunt positæ : quibus verbis ab Augustino designatas
fidei veritates, neque ratio sinit, neque quisquam in ejus libris unquam
repererit.
Jam quod anonymus
objicit, id à sancto Augustino dictum [151] occasione fidei ab hæreticis læsæ, quid agat
ignoramus. An ut concilia cumenica in fide errare possint ? Impium, hæreticum,
omnibus catholicis detestandum. An ut Augustinus cum hæreticis senserit,
conciliisque universalibus legitimis detraxerit auctoritatem ? Absurdum,
erroneum, ipsi Augustino contrarium : cum is non alia magis ratione
Donatistas à rebaptizatione deterreat, quam quod ab universalis concilii
auctoritate recesserint. Prorsus anonymi nos piget, qui concilians auctoritatis
odio ad hæc misera et infanda prosiliat. Nos autem cum catholicis facile
respondemus : verba quidem Augustini, quæ cum hæreticis anonymus
urget » occasione quidem fidei esse prolata ; nihil tamen prohibere,
quominus occasione capta de conciliorum decretis universim tractet, atque ab
uno casu transeat ad alios, quibus priora concilia etiam plenaria à posterioribus
emendari possint. Agebat enim adversus Donatistas universalis Ecclesiæ
contemptores, qui proinde conciliorum auctoritatem, non ex illa a Christo Ecclesiæ
universali facta promissione, sed humano more æstimabant. Qua quidem intentione
sufficit, ut probet Donatistis, anterius habitum Cypriani concilium
objicientibus, posteriora concilia anterioribus merito anteponi ; in iis
certe casibus, in quibus esse possit emendationi locus. Cæterum cum eos casus
ad rerum experimenta restringit, id diligentissime cavet, ne ad ipsam
fidem invariabilem protendantur. Atque hæc ad hæreticam anonymi objectionem
dicta sint, fusius fortasse quam par erat, nisi ad conciliorum adversus
hæreticos tuendam majestatem forent necessaria.
CAPUT XIX.
Alii loci Augustini ab eodem objecit ; an Papa
Ecclesiam catholicam repræsentet.
Hæc habuit anonymus,
quæ conciliis cumenicis totam Ecclesiam repræsentantibus objiceret- Nunc ea
proferimus, quibus docet, Ecclesiam universalem per Papam repræsentari.
Et quidem in
ecclesiasticis gestis invenimus, à summis Pontificibus et conciliis
dictum, Ecclesiam catholicam repræsentari [152] synodis cumenicis, ejus virtutem omnem potestatemque complexis, quod
ipsa repræsentandi voce designare solemus. Id autem de Romano Pontifice, neque
ab ipsis Pontificibus, neque à conciliis cumenicis, neque uspiam in gestis
ecclesiasticis legimus : ut profecto novam vocem omissam ab anonymo
oporteret. Sed eam probare nititur adductis beati Augustini locis, quibus
Petrus dicitur Ecclesiam figurasse : qui loci à proposito longe distant.
Aliud enim est in Petro universam Ecclesiæ vim atque auctoritatem fuisse
præsentem, quo ipsa repræsentandi ratio constat ; aliud in Petro, tanquam
in sacramento, in typo, in figura, et quadam, ut ita dicam, persona mystica
significatam ; quo ritu in Martha, in Maria sorore, in eodem Petro, in
Joanne apostolo vitam activam et contemplativam figurari et significari
Augustinus passim docet.
Quærit anonymus, quo sensu Petrus Ecclesiam figuravit ; an
ut nudum signum ; an ut pars quædam Ecclesiæ ; an ut superior. Facile
respondemus, placuisse Christo Ecclesiam in Petro figurari ut in principe :
cæterum eo sensu repræsentasse Ecclesiam, quo ejus vim omnem potestatemque, ut
insitam sibi præsentemque concludat, quod concilio universali est proprium, non
sanctus quisquam, non Augustinus, non alius è sanctis Patribus cogitabat.
Jam ergo anonymi
argumentum ruit : « Ei per quem repræsentatur Ecclesia universalis,
conveniunt quæcumque in Scripturis sacris tribuuntur Ecclesiæ ipsi ; atqui
per Petrum repræsentatur Ecclesia universalis : ergo Petro conveniunt
quæcumque in Scripturis sacris tribuuntur ipsi Ecclesiæ ; verbi gratia,
quod sit columna et firmamentum veritatis, quod qui eum non audierit,
sit habendus tanquam ethnicus et publicanus. » Quæ omnia frigido nituntur æquivoco,
sumpta figurandi voce pro ipsa repræsentatione, quæ totam Ecclesiæ vim atque
potestatem in unum collectam præsentemque sistat. [153]
CAPUT XX.
Repetuntur et urgentur quæ pro Parisiensium sententia, ab
auctoritate et convocatione conciliorum generalium dicta sunt : confutantur
vana suffugia : Bellarmini etiam responsionibus antedicta firmantur.
Jam ergo, quod
polliciti sumus, sententia Parisiensium, conciliorum generalium traditione
firmata est. Etenim vidimus Romanorum Pontificum in conciliis cumenicis
judicia retractata, de his quæstionem habitam ; quæstione habita, Clestini,
Leonis, aliorumque probata judicia ; Vigilii atque Honorii rescripta
improbata fuisse ; neque quidquam à sancta etiam Sede profectum, aut à Patribus,
aut à Romanis eliam Pontificibus, pro irrefragabili esse habitum, nisi postquam
Ecclesiæ consensus accessit. Quin etiam sententiam hanc ipsa conciliorum generalium
convocatione firmatam, totamque quæstionem finitam esse arbitramur.
Omnino enim id
certum est, id immota lege, id omnium sæculorum traditione fixum, quod
in ipsis initiis hujus tractationis est positum, synodos generales propter multiplices quidem
causas, sed propter fidem maxime convocari oportere. Hinc illud Pelagii II
axioma à Magno Leone desumptum : « Specialis quippe synodalium
conciliorum causa est fides. » Præluxerat Pelagio Gelasius, ubique
inculcans, in magnis fidei quæstionibus suam cuique synodum destinatam. Gelasio præluxerat Athanasius de synodo
Ariminensi sic dicens : « Cur nova synodus ? Quæ nova hæresis ? » His omnibus præluxerant
apostoli, suborta quæstione de legalibus, quæ Ecclesiam maxime conturbaret, rem
ad synodum deferentes, suumque illud proferentes ; « Visum est
Spiritui sancto, et nobis ; » quod ad omnia deinde sæcula
permanaret. At si per sese valet, ante Ecclesiæ consensum, Romani [154]
Pontificis indeclinabilis auctoritas, nempe omnia ista tam clara, tam certa,
concidunt. Quorsum enim attinebat ab ultimis orbis partibus cieri episcopos
tantis laboribus, tantisque sumptibus, et Ecclesias pastoribus viduari, si
totum erat in Romano Pontifice positum ? Si quod ille crederet, quodve
doceret, statim pro summa et irrevocabili lege esset, cur non ipse
pronuntiat ? Aut si pronuntiavit, cur jam convocantur fatiganturque
episcopi, qui nempe actum agant, et de summo Ecclesiæ judicio judicent ?
Non id autem frustra fit ; sed christianis omnibus cum ipsa fide est
insitum, in summis dissensionibus totam Ecclesiam convocari audirique oportere.
Ergo omnes intelligunt, certam et exploratam et plenam veritatis declarationem,
non in Papa solo, sed in Ecclesia ubique diffusa collocatam.
Ad id argumentum
respondet Bellarminus ea, quibus nostra invictissime firmentur. Cum enim
objecisset sibi : « Quod concilia generalia necessaria non essent, si
Papa posset definire infallibiliter in fidei dogmatibus ; » hæc
quidem reponit ; « Primum, quod non debet Pontifex contemnere media
humana ; medium autem humanum est concilium, majus aut minus, pro
gravitate rei ; quod patet ex apostolis, qui cum soli possent quamlibet
controversiam infallibiliter definire, concilium convocarunt. Deinde
definitiones de fide pendent præcipue ex traditione apostolica et consensu
Ecclesiarum : ut autem cognoscatur quæ sit totius Ecclesiæ sententia, et
quam traditionem servent Ecclesiæ Christi, non est alia melior ratio, quam ut
conveniant episcopi ex omnibus provinciis, et quisque referat Ecclesiæ suæ
consuetudinem. Præterea sunt utilissima et sæpe necessaria, non tantum ut finis
imponatur controversiæ, sed ut serventur decreta ; siquidem multi
ignorantiam decreti prætexunt ; alii conqueruntur se non fuisse vocatos ;
alii aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare. » Hæc sunt propter quæ Bellarminus
concilia necessaria esse judicet : nos vero hæc non tam solvimus, quam ex
iis nostra stabilimus.
Ac primum de mediis
humanis, etiam à Pontifice adhibendis : si quidem Pontifex petit tantum
consilium, quod quidem pro [153] animi sui sententia vel admittat, vel
respuat ; non profecto episcopi, sed doctissimi quique vocandi sunt. Cum
ergo episcopi ad concilia vocentur, certissimo argumento est, non consilium,
sed auctoritatem ac potestatem quæri ; quæ Pontificis auctoritati et potestati
conjuncta, tota sit atque integra Ecclesiæ in docendo et coercendo potestas et
auctoritas, adeoque summa jam et indeclinabilis.
Deinde huc redeunt
omnia, quæ sunt hactenus validissime constituta. Primum enim in synodis
generalibus, si consilium tantum Pontifici definituro quæritur, non erant
adhibendi qui conjudicarent, qui condecernerent, qui anathema simul
intorquerent, ac pronuntiarent ; sed qui datis consiliis prælucerent, et
rem pontificio judicio potestatique relinquerent. At profecto adhibiti sunt in
conciliis episcopi, non consiliarii, sed judices : non qui duntaxat
doceant Pontificem judicaturum, sed qui ejus sententiam, ejus decreta, ejus
anathemata sua consensione atque auctoritate firment. Non ergo consilium in
synodis, sed summa auctoritas potestasque quæritur.
Tum et illud certum
est ; cum synodi generales sunt habitæ, Romani Pontificis plerumque
praecessisse sententiam. Omnino enim Clestinus, Leo, Agatho, Gregorius II,
Adrianus I, sententiam dixerant, cum tertia, quarta, sexta, septima synodus
haberentur. Non ergo consilium judicaturo Pontifici, sed cum judicasset, certæ
et ineluctabilis auctoritatis robur quærebatur.
Denique in Macedonii
quæstione de Spiritu sancto, non dabant consilia sancto papæ Damaso in
Occidente versanti, qui seorsim Constantinopoli quæstionem habebant orientales
Patres : neque hi per litteras consultationem mittunt ; sed decretum,
sed symbolum, sed anathemata adversus hæreticos ; quod in aliis etiam
quæstionibus factum suo loco indicavimus. Quorsum hæc ? Nisi quod omnes
intelligebant non ideo requiri episcoporum sententiam, ut Papa monitus melius
judicet ; sed ut, ex communi Papæ episcoporumque sententia, ineluctabilis
sententiæ robur existat. At forte id ita factum est, quod Papa judicium
Patribus relinqueret, quemadmodum imperatores ac reges, summa licet [156]
potestate præditos, et fecisse legimus, et facere intuemur : non ita est.
Non enim episcopi se putabant esse à Papa selectos judices, sed à Christo
datos. Neque ipse Pontifex synodos exquirebat, quæ sibi judicaturo essent
necessariæ ; sed orbis christianus merito reposcebat, ut quod certa fide
crederet, certa jam et invicta auctoritate doceretur. Neque Romani Pontifices
aliud cogitarunt, cum concilia generalia, vel ipsi convocarent, vel ab
imperatoribus convocari sinerent, quam ut ex consensu certa jam auctoritas
fidei adderetur.
Aiunt pontificiis
quidem decretis, ut solitariis, plenam et ultimam auctoritatem contineri :
per concilia generalia ex tractatione et examinatione addi summæ auctoritati
plenissimam lucem, ad convincendos pertinaces : eo enim decurrant
recentiores passim, ac maxime ille novissimus anonymus, qui de libertatibus
gallicanis scripsit. Sed quid hoc rei est ? Si lux
quærebatur tantum, cur congregatæ synodi Romanorum Pontificum dogmata, non
editis tractatibus, sed decretis conditis muniebant ? An vero tertia,
quarta, sexta, septima synodi, mysterium fidei lucidius explanarunt, quam
Cyrillus à Clestino laudatus, quam Leo, quam Martinus, quam Agatho, quam
Gregorius II, quam Adrianus I ? Neutiquam. Certe cum Romanorum Pontificum
decreta toti Ecclesiæ præluxissent, synodi postea congregatæ luci lucem
addiderunt, sed ideo ampliorem, quod jam certiorem, totiusque Ecclesiæ
consensione constantem : qua in certitudine, jam non dubiæ lucis, summam
et indeclinabilem auctoritatem collocamus.
Apostolici concilii
exemplum profert Bellarminus. Sedeo nostram sententiam firmari jam
vidimus ; quod nempe apostoli, tanta Spiritus plenitudine, tantaque
divinitus auctoritate muniti, Hierosolymis congregati sint, ac futuris
dissensionibus terminandis eam formam dederint, quæ totius apostolici ordinis
conjungat auctoritatem, in eâque reponat illud : « Visum est
Spiritui sancto, et nobis. »
Quo etiam ex loco
illud Bellarmini confutatur, concilia non esse medium divinum confirmandæ
fidei, sed medium humanum, [157] monendo et instruendo Pontifici. Id, inquam, ex apostolico illo concilio
perspicue refellitur. Neque enim quisquam dixerit convenisse apostolos ut
monerent Petrum, sed ut ipsi cum Petro, conjuncta auctoritate, eam veritatem
promerent, cujus custodes ac testes à Christo in commune essent constituti.
Atque ibi elucescit, ut aperiendae, ita etiam muniendæ veritatis, non humanum
medium, sed plane divinum ; cum illi congregantur, qui
Ecclesiarum magistri constituti sunt immediate et proxime à Christo dicente :
« Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ; » et iterum : « Ite,
docete omnes gentes, » etc, et : « Ecce ego vobiscum sum : » ut Ecclesia quæ sit schola
Christi, et ctus discipulorum ejus, id vere certòque à Christo didicisse
intelligatur, quod uno ore Ecclesiarum magistri doceant.
Quin et ipse
Bellarminus assentire cogitur. Cum enim fateatur « definitiones de fide
præcipue pendere ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum, » hinc
profecto fit, ut illa consensio ad plenam veritatis fidem necessario
requiratur. Quæ si Pontifici pronuntianti desit, nempe deerit illud, quod est præcipuum,
et unde præcipue, teste Bellarmino, definitio pendeat. Quare fateatur necesse
est, cum ab episcopis in concilium adunatis requiritur illa consensio cum Papa,
non profecto requiri ad Papæ informationem, sed ad invictum communis testimonii
ac decreti robur.
Neque magis audiendi
sunt, qui concilia generalia media quædam humana esse voluerunt, ad
convincendos confutandosque pertinaces. Scripsit ille toties citatus auctor
anonymus, conciliorum necessitatem eo esse à majoribus inculcatam, « quia
unius, quantæcumque sit dignitatis, judicium esse infallibile, supra humanam
rationem est ; nec nisi fide ac traditione sciri potest. Quod autem
sententia senatorum toto orbe congregatorum, nec minus merito, quam numero
insignium, veritatem attingat, etiamsi fides non doceret, ratio suaderet
humana. Ideo concilium generale pertinacissimis hominibus erat proponendum.
Quod si recusarent, rei a nemine non haberentur. » Sic ergo conciliis novo ausu humanam
tribuunt auctoritatem. At non [158] invenimus à sacris conciliis, in eo repositam esse vim illam, quæ os omne
obstruere !, sed in repromissione Christi dicentis : « Vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi : » sed in certissima
inhabitatione divini Spiritus, cujus præsentiam sacerdotum toto orbe
præsidentium congregatio testaretur : sed in invicto robore traditionis
ejus, quam communis consensio declararet. Quæ si præsidia defuissent, quivis
ctus humanus eo posset esse perturbatior, quo copiosior. Quare firmioribus
subsidiis nixi, communem traditionem communi decreto asserendam putabant.
Idem anonymus docet
convocari concilia, « quod frequenter non de dogmate ipso, sed de personis
ferendum est judicium : » cui rei congruant multorum suffragia, « et
senatorum numerus, et senatus dignitas : scilicet, ne qua supersit
injustitiæ, vel obreptionis suspicio. » Addit, « circa dogma ipsum,
quantumvis certum sit, aliqua interdum utendum esse conomia, ut libentius
recipiatur : quæ quatenus adhibenda sit, in plurimorum ctu facilius
agnoscitur. » Quorsum ista ? Certe non agebatur de personis
judicandis, neque de ea conomia, qua Papæ decreta libentius reciperentur, ac
suavius in animos influerent ; non hæc, inquam, agebantur, cum de ipsis
pontificiis decretis quæreretur, an Patrum doctrinæ congruerent, an non ;
ut in conciliis ubique factum legimus.
Quod autem
Bellarminus ait, congregationem sacerdotum Christi eo esse
comparatam, ut Papam dicturum audiant, neque quis ignorantiam decreti
prætexat : primum quidem inutile est, cum aliis modis ita sententiæ
promulgentur, ut nemo ignorantiam prtexere possit ; tum vero
Patribus contumeliosum est, ut toto orbe convocati, tanto quidem labore, ac
nullo interim necessario officio, Ecclesias suas deserant.
Neque si Pontifex
est infallibilis, merito episcopi conquerantur, ut ait Bellarminus, se
non esse vocatos ; nam post infallibile judicium, inventa veritate,
nullus jam querelæ, sed gratutationi [159] locus. Quis enim conqueratur
expeditiore via quæsitam veritatem ; neque fatigari orbem christianum, ad
id investigandum, quod ab unius sententia pendeat ?
Jam quod ultimo loco
ait Bellarminus : « Alios aperte dicturos, Pontificem errare potuisse ; »
rem quidem omnem conficit. Rogo enim verene illud dicturi sint ? Nostra
ergo sententia vicit. An falso, et quidem, teste Bellarmino, ea falsitate, quæ
sit hæresi proxima ? Cohibendi ergo, non audiendi, qui hæc aperte
jactarent. Ac si propterea tot synodi convocandas erant, quod multi aperte dicant,
Pontificem errare potuisse ; cum à primis temporibus synodi
convocatæ sint, erant profecto tum, qui id aperte dicerent. Quis vero
eos coercuit ? quis docentes reprehendit ? quis vel suspectos habuit,
aut schismaticos, aut male de fide sentientes ? Quis vero unquam dixerit,
hæresi esse proximum, quod aperte toties, et à tot sæculis in
Ecclesia prædicatum, et à nullo reprehensum ad nos devenerit ?
Certe Cyprianum
Stephano reluctatum, vel eo nomine Bellarminus ab hæresi excusatum voluit, « quod
nec modo censentur manifeste hæretici, qui dicunt Pontificem posse errare. » Alias rationes purgandi Cypriani ab
Augustino accepimus, suoque loco proferemus. Valeat interim hæc quoque à Bellarmino
prolata excusatio : Cyprianum in Parisiensium fuisse sententia. Cur ergo
Cypriano, schismaticam, erroneam, hæresi proximam (si quidem Bellarmino
credimus) sectanti sententiam, Romani Pontifices pepercerunt ? An viri
dignitatem reveriti, cum ejus de rebaptizatione doctrinam tam aperte
damnarent ? Cur vero hanc multo pejorem, si quidem adversariis fidem
adhibeamus, immunem relinquebant, futurisque schismatibus aperiebant
viam ? An illa de Pontifice errante sententia tunc libera erat, proscripta
est autem postea ? Quo canone ? qua synodo ? Florentina
scilicet, aut Lateranensi ultima, aut certe Lugdunensi ? Negamus ; pernegamus ;
temere id asseri ex actis demonstramus. Cur autem anteactis temporibus Ecclesia
tacuisset ? cur non Cypriano, totique synodo Africanæ ; cur non
Firmiliano, ejusque collegis cum [160] Cypriano conjunctis palam denuntiabant, haud licuisse illis ab
infallibili Papæ judicio discedere ? Cur non idem significabant sibi
conjunctissimo Augustino illos excusant !, eo tantum nomine, quod res
nondum erat concilii generalis auctoritate decisa ? Male profecto
veritati, male publicæ saluti, male unitati consultum est, si errorem
periculosissimum, de Papa infallibili, quo totum Ecclesiæ statum convelli
putant, viri quidem sanctissimi, primis sæculis docuissent ; eum vero
Ecclesia vix postremis sæculis coerceret.
LIBER NONUS
De quæstionibus præsertim fidei, extra concilia generalia
per consensum Ecclesiæ definitis.
CAPUT PRIMUM.
Consensionis universalis vis et auctoritas ante omne
judicium ecclesiasticum : multo major cum Romani Pontificis decreta, nullo
reclamante, obtinent.
Quid gestum sit in
synodis cumenicis, maxime ad dijudicandas fidei quæstiones, synodica hactenus
acta docuerunt. Nunc quomodo sine synodis cumenicis subortæ quæstiones
terminari potuerint, eadem quam secuti sumus traditione Patrum facile
expediemus.
Et quidem nostri
censores eo maxime se efferunt, quod multæ hæreses, sine concilii universalis
examine, sola Romani Pontificis auctoritate damnatæ, summam ejus et
ineluctabilem auctoritatem probent ; qui nec illud advertunt, multas
hæreses, ut sino conciliis cumenicis, ita sine speciali Romani Pontificis
definitione damnatas atque extinctas fuisse. Locus Augustini in eam rem clarus
ac notus : « Numquid congregatione synodi opus erat, ut aperta
pernicies damnaretur ; quasi nulla hæresis aliquando, nisi synodi
congregatione damnata sit : cum potius rarissimae inveniantur, propter
quas damnandas necessitas talis extiterit ; multoque sint atque
incomparabiliter plures, quæ ubi extiterunt, illic improbari damnarique meruerunt ;
atque inde per cæteras terras devitandae innotescere potuerunt. » Perpendant illud ; Ubi
extiterunt, illic, etc., atque illud, inde devitandae, etc.,
nulla gravioris à Romana Sede censuræ mentione. Neque enim Ecclesiæ talem
sententiam expectarunt, ut Manichaeos, Ophitas, [162] Collyridianas illas, Tertullianistas, aliasve sive
manifeste impias, sive obscuras levesque sectas, per loca excitatas, aut
horrerent, aut contemnerent : neque dignæ sunt habitæ, propter quas Romani
se Pontifices commoverent. Ergone singulares Ecclesiæ, à quibus statim
rejectas, aut etiam oppressæ sunt, ineluctabili auctoritate gaudebant ?
Minime : sed profecto sic habet : semel constituto hoc certo dogmate,
vim illam ultimam et ineluctabilem unitate et consensione constare ; id
quoque valere quocumque modo se illa consensio declaraverit, sive concilia
congregentur, sive non congregentur.
Scilicet divino
numine constitutus Petri successor Romanus Pontifex, episcopalis collegii,
totiusque catholicæ communionis princeps, ubi res tanta est, atque ipsi videtur
ejusdem Ecclesiæ tuba factus, fratrum omnium et coepiscoporum sensum, in eoque
communem omnium Ecclesiarum traditionem, ab apostolica Sede annuntiat illis qui
longe sunt, et illis qui sunt prope ; quo plane ritu Petrus, rogante
Domino apostolos : « Quem vos me esse dicitis ? » unus pro
omnibus respondit : « Tu es Christus, Filius Dei vivi. »
Cum ergo Petri
successor ita ex communi traditione pronuntiat, ut in ejus sententia recognoscant
omnes fidei suæ sensum, ut in Leonis epistola quondam gallicani Patres ; tum fit illa consensio, quæ judiciis
pontificiis firmum et indeclinabile robur conciliet.
Quod autem Nicolaus Dubois
aliique, hujus consensus publica instrumenta quærunt, nuntiosque ac litteras ad
eum explorandum ubique dimissas, atque immensos labores sumptusque
cogitant ; næ illi vani sunt. Quis enim nesciat, id quod jam à nobis
dictura est, ut in omnibus regnis, ita in regno Christi,
id valere vel maxime, quod nullo instrumento consignatum, populorum omnium usu
sensuque constet ? Sic in successione omnium per orbem principum suæ
leges, apud nos Salica, aliæ apud alios, ipsa populorum consensione
obtinent ; irritique essent, qui earum legum peculiaria instrumenta
reposcerent. Sic ipsum jus gentium, [163] sic illa de bello ac pace deque legatis
sacrosanctis jura, aliaque id genus, nullo alio instrumento, quam publica
generis humani voce vigent.
Neque vero Ecclesia sub
rege Christo pejore Ioco erit, quam regna terrarum, resque publicæ omnes, ubi
tot tantisque in rebus eminet vigetque nullo instrumento testata
consensio : quae profecto in Ecclesia eo magis viget, quo est ejus per
Spiritum magistrum veritatis firmius atque arctius nexa compages. Et quidem cum
Augustinus, cum Vincentius Lirinensis, cum alii omnes Patres, hæreticis ac
schismaticis communem universalis Ecclesiæ fidem ; cum consuetudines, cum
dogmata toto catholico orbe vigentia toties objecerunt : quis ab eis
poposcit, quos misissent nuntios, quas accepissent litteras, aut quæ
consensionis ejus, quam legis instar haberi volebant, instrumenta
proterrent ? Nempe hæc nostro ævo deliria servabantur.
Sunt enim profecto
quædam tam clara, tam aperta, ut ea pernegare ne contumaces quidem audeant. Est
quædam Ecclesiæ catholicæ vox, quæ quocumque locorum diffunditur, quam etiam
ante omnem dictam sententiam catholici audiunt, novatores contremiscunt. Quanto
magis, cum prolatum judicium ab altissima Petri Sede, ad omnes perlabitur
Ecclesias ?
Desinant igitur
sibique et nobis illudere, agnoscantque consensum illum, quem Galli eum totâ
Ecclesia prædicant, cum prolata a Romanis Pontificibus dogmata, reclamante
nullo, ipsa traditionis vi, ipsa, ut ille dicebat, consanguinitate doctrinæ, in corpus Ecclesiæ coalescunt.
CAPUT II.
Locus Augustini de Pelagianis, Causa finita est : quænam illæ
causæ sint, quæ sine synodis finitæ intelligantur : duo Actorum loci
comparantur : causæ Pelagianæ status ex Augustino : sufficiens
judicium eidem Augustino quid sit : Capreoli Carthaginensis locus ; concilii
Ephesini de Pelagianis decretum.
Hanc vero communem
et pervulgatam esse controversiarum finiendarum viam, qui non intelligit, eum
pacis inimicum, et [164] omnis
ecclesiasticæ rei imperitum esse profiteor. Quare merito sanctus Augustinus de
causa Pelagiana loquens hæc prædicat : « Jam enim de hac causa duo
concilia missa sunt ad Sedem apostolicam : inde etiam rescripta
venerunt ; causa finita est. » Recte atque omnino ex ecclesiastica
disciplina. Neque enim quavis sub* orta quæstione sollicitandus orbis terrarum,
aut generalia concilia statim convocanda sunt. Sed tantum ex certa causa, si
graves per orbem dissensiones oriantur, si aliter non videtur coalitura pax.
Sic enim ab apostolicis usque temporibus factitatum esse probavimus. Enim vero
primum illud apostolicum concilium, in Apostolorum Actis, non ex eo
præcise collectum vidimus, quod suborta esset quæstio, sed post ipsam
quæstionem, « facta seditione non minima. » Hinc ad sedandas turbas collecta
synodus, et expresse omnium quæsita sententia est, extititque illud ex communi
consensione decretum, cui jam omnes pii acquiescerent. At ubi nulla erat
contentio similis, « exurgens Petrus in medio fratrum dixit : Viri
fratres, oportet impleri Scripturam, » de Juda traditore scilicet, et in
ejus locum alio eligendo : quæ cum omnibus manifesta visa essent et locus
Scripturæ luce ipsa clarior, nullius postea exquisita sententia est, sed
in Petri sententiam, vel ipso silentio, omnes abiere ; atque, uti dixerat,
ita sunt executi : quæ deinde ad nos, et ad secutam ætatem manasse
vidimus ; nempe ut suborta quæstione, Petrus omnium princeps eloquatur :
Petrus, inquam, ille, Petrive successor, cui totus grex creditus ; quo cum
communicant omnes Ecclesiæ ; quique adeo conscius communis traditionis,
communi eam nomine ab alto depromit, ac pro potestate læsam veritatem vindicat.
Hanc si omnes recognoscant, tum in Petri decreto communem omnium, totiusque
Ecclesiæ sententiam venerantur : sin autem oriuntur graves seditiones,
fratresque inter se, maxime vero episcopi atque Ecclesiæ
collidantur ; tum vero recurratur ad commune concilium ; et communis
fides communi et expressa apostolorum sententia, Spiritu sancto auctore [165]
declaretur : quo certe in ctu, pro officii sui amplitudine, sit princeps
ipse Petrus ; cæterum communi sententia judicium proferatur.
Quæ non eo dixerim,
ut in omni quæstione, statim ac primo loco, Petri successor, longe licet
positus, ab extremo orbe sit interpellandus, interim alii episcopi, quorum in
Ecclesiis suborta sit quæstio, conticescant, utque ipsa mora hæresis
invalescat. Non ita sancti Patres, quorum acta perlegimus. Habent enim episcopi
omnes à Christo, ut docendi cathedram, ita virgam coercendi et ligandi
auctoritatem. Sed cum judicarint, ad Petrum referant ; vel si omittant
officium, aut tanta persona sit, quæ facile coerceri non possit, aut
alia ejusmodi causa subsit, ultro Petrus insurgat, suoque ac nativo cursu ab
eminentissima Sede, per pacatam Ecclesiam feratur veritas : Causa
finita est, teste Augustino, nihilque addendum ultra, nisi quod ipse subdit :
Utinam aliquando finiatur error.
Neque enim aut Petri
sede sedes ulla est altior, quo quæstio deferatur ; aut vero Petro major
ullus apostolus ; aut ullum erectum est tribunal augustius, quod quidem
ordinarie consistat in Ecclesia. Nam synodus cumenica non assidue sedet, nec
nisi ex causa, eâque rarissima ; neque ulla lex jubet, ullave consuetudo,
ut ad eam referantur quæcumque quæstiones, de magna quamvis re ; sed de re
obscura ancipitique, ac magnis altercationum nebulis involuta, uti Augustinum
ipsum exponentem audivimus, ac sæpe audiemus. Nempe si talis nulla causa adsit, causa
finita est : hæc nativa, hæc communis, hæc pervulgata via est. Cæterum
ex certa causâ, subortis dissensionibus, alia extra ordinem, legitima
tamen atque solemnia quærenda sunt ; concilii scilicet generalis
auctoritas.
Id nos ecclesiastica
gesta docuerunt. Sic enim profecto adversus Nestorium, executore Cyrillo,
Clestini sententia secundum canones valitura erat, nisi graves postea motus
extitissent. Ubi commotus est Oriens, scissæque sunt Ecclesiæ, convocatur [166]
synodus ; nil repugnante Clestino ; imo
etiam comprobante ; atque ejus sententia, eo quo vidimus ordine, retractatur.
Sic paulo post, in
ipsis Eutychianæ hæreseos initiis, sanctus Flavianus ad sanctum Leonem scribebat, nil concilio opus esse, sed sola sancti
Pontificis sententia. Ipse etiam Leo ad imperatorem : « Causam
tam evidentem esse, ut merito à concilio fuisset abstinendum. » Non enim magnam causam negabat esse :
imo vero maximam agnoscebat, de duabus scilicet in Christo naturis ; sed
tamen evidentem nullisque adhuc, ut Augustini verbis utar, altercationum
nebulis involutam : quare absque concilio facile transigendam, atque
omnino Leonis decreto finiendam, si omnes Ecclesiæ consensissent.
Hinc sancti
Augustini verbis de causa Pelagiana indubia fides : « Ad Sedem
apostolicam duo concilia missa sunt ; inde rescripta venerunt, causa
finita est : » ipso scilicet episcopalis ordinis, totiusque Ecclesiæ
cum apostolica Sede consensu manifesto. Neque enim, ut idem Augustinus ait, « congregatione
synodi (universalis utique) opus erat, ut aperta pernicies damnaretur. » Vide quam diligenter dictum, aperta
pernicies : id namque est quod postea à Leone dicebatur, « tam
evidentem causam esse, ut merito à synodo abstinendum » videretur.
Sic ubique sibi consentit Ecclesia. Pergit porro Augustinus : « Quasi
nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damnanda sit ; cum
potius rarissimæ inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis
extiterit. » Cur autem Pelagiani non eam Ecclesiæ necessitatem inferrent,
eorum paucitas faciebat, quorum scilicet eodem Augustino teste, « profanas novitates, catholicæ aures,
quæ ubique sunt, horruerunt. » Augustinus eos propter paucitatem,
Maximianistis, exiguo ac vili Donatistarum frustulo, comparabat. Quin ipse Julianus conscius paucitatis, hæc
jactabat passim : « Multitudinem nihil prodesse cæcorum ;
honorandam [167] paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat. » Sed elegantem licet vaniloquentiam
orthodoxi aspernabantur, nempe toto orbe prædicabatur vera fides ; in
angulo orbis, quatuor vel quinque episcopi susurrabant, sive allatrabant. At
propter eos, orbem catholicum commoveri, quanquam eam captabant
gloriam, Augustinus non ferebat ; et sanctus Flavianus, eodem spiritu,
Eutychianornm initiis synodum universalem denegabat, ne sanctæ Ecclesiae
turbarentur.
Hinc illud beati
Augustini ad Pelagianos : « Quamvis dederit vobis Ecclesia
catholica judicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est, » etc.
Audis ? judicium quale debuit, tantæ scilicet paucitati, et in
aperta pernicie, ut supra vidimus. Quo etiam spectat illud ab eodem
Augustino proditum : non jam audiendos eos « post factum illis competens
sufficiensque judicium. » Quid sit autem illud sufficiens
judicium, ex rerum motibus pendet. Nempe Clestinus, Cyrillus, Flavianus,
Leo adversus Nestorium et Eutychetem, in ipsis initiis sufficiens putabant
Sedis apostolicæ judicium ; sed quod ex se sufficiens videbatur, id
gliscentibus odiis, et in grave schisma erupturis, jam non est sufficiens ;
collectâque universali synodo opus fuit. Non ita res se habebant adversus
Pelagianos ; sed datum à synodis africanis, Sede apostolica comprobante, judicium
sufficiens fuit ; quia totius orbis consensus accessit. Sic
conveniunt omnia, et ecclesiastici regiminis forma magis magisque illucescit.
Hinc etiam patet,
quam bene conveniat Gallis cum beato Augustino, atque africanis Patribus. Nempe
africani Patres agnoscebant in condemnandis Pelagianis eminere debuisse Sedis
apostolicæ auctoritatem, à sanctarum Scripturarum auctoritate manantem. Hunc sensum episcopi gallicani sua
Declaratione complexi, profitentur « primatum Petri, ejusque successorum à
Christo institutum ; » quo jure « in decidendis fidei
quæstionibus primas esse Romani Pontificis partes, ejusque decreta ad omnes et
[168] singulas Ecclesias
pertinere » doceat. Jam illud quod subdunt, illud
irreformabilis judicii robur, in Ecclesiæ catholicæ consensu esse
repositum, haud minus ab africanis Patribus accepere. Nempe Augustinus ideo à Pelagianis
frustra peti contendit universate concilium, quod « in hoc fidei
firmissimo et antiquissimo fundamento, ipsa toto orbe diffusa à se non
discrepat multitudo. » En in quo ineluctabilis judicii robur
collocet ; nempe in consensu orbis, et quidem in eo consensu apparere vel
maxime oportebat earum Ecclesiarum consensum, ad quas lues Pelagiana
pervenerat. Unde Augustinus passim memorat, Pelagianam hæresim à Romanæ Sedis
præsulibus, Innocentio, Zozimo, Clestino, « cooperantibus synodis
africanis, toto orbe damnatam : » quo facto nulla amplius, etiam
cumenicæ synodi, inquisitio superesset.
Id vero Capreolus
Carthaginensis profitetur in ea epistola, alio Ioco memorata. « Si quid, inquit, forte novarum
controversiarum inciderit, id discussioni subjiciatur oportet. At vero si quis
ea quæ jam olim dijudicata sunt, denuo ad disputationem vocari sinat, is sane
nihil aliud facere censebitur, quam de fide, quæ hactenus viguit, dubitare. » Dogma Pelagianum jam ubique damnatum
ad examen synodi revocari vetat. At cur Nestorianum à Clestino damnatum ei
examini subjicit ? Nempe quod nondum Nestorianos oppresserat ea, quam
Capreolus adversus Pelagianos commendaverat, « apostolicæ Sedis
auctoritas, et sacerdotum omnium consonans sententia. »
Quod autem postea in
Ephesina synodo generali Pelagianorum causa tractata est, nil omnino pertinet
ad fidei quæstionem. Sic enim ea de re Ephesini Patres, absoluta synodo, ad Clestinum
scribunt8 : « Perlectis in sancta synodo commentariorum
actis, in depositione impiorum Pelagianorum et Clestianorum, quæ à Pietate tua
do ipsis constituta sunt, judicavimus et nos solida firmaque permanere debere,
et omnes idem tecum statuimus, eos [169] pro depositis habentes. » De
depositione agitur, quam per calumniam factam Julianus et alii
jactitabant ; perlectique sunt commentarii, sive ad gestorum fidem, sive
ad qualemcumque inquisitionem, ne deinceps importuni homines Ecclesiam
fatigarent. Hinc editi Ephesini canones i
et iv, quibus Caelestiani pro
depositis haberentur. Ita quibus nulla synodus data esset, horum
causa per synodum alia occasione factam ad qualecumque examen revocatur ;
sed ut obstinatis tolleretur etiam extremum illud, « quod spem de synodo
hucusque gesserunt. » Verba sunt Clestini Ephesinam
synodum collaudantis. Sic, post Ephesinum concilium, præfectæ confidentiæ
homines spem omnem recuperandae sedis amisere. Tanta synodi auctoritas
est ! Cæterum de fide jam asserta quæsitum fuisse, neque gesta indicant,
neque ea de re quisquam cogitavit ; et quæstio Pelagiana quod ad fidem
attinet, sine ullo cumenicæ synodi judicio, omnium Ecclesia » rum
consensione finita est.
CAPUT III.
Quæ causæ sine synodo finiri possint, quæ finiri non
possent, ex sancto Augustino, et
quæstione rebaptizationis, ostenditur.
Alia vero causa est,
quam Augustinus tractat, unde dictis nostris magna lux ; certoque
comperiemus quid sit illud Augustini : Causa finita est Causam
illam nobilem de rebaptizatione inter sanctum Stephanum papam, sanctumque
Cyprianum Carthaginensem episcopum, utrosque martyres, intelligo : de qua
controversia sic scribit Eusebius : « Primus omnium Cyprianus,
nonnisi per baptismum, ab errore prius mundatos admittendos censuit ;
verum Stephanus nihil adversus traditionem, quæ jam inde ab ultimis temporibus
obtinuerat, innovandum ratus, gravissime id tulit. »
Constat sancti
Stephani decretum his verbis editum : « Nihil [170] innovetur, nisi
quod traditum est ; » hoc est, præter id quod
traditum est : vel nisi quod traditum est, esse innovandum ; nempe
ut « reversis ab hæresi, manus imponatur ad pnitentiam. » Illam enim
manus impositionem, non sane baptismum ipsum innovari atque iterari posse
antiqua traditio docebat.
Constat Cyprianum
decreto obstitisse, quamvis Stephanus non tantum suasisset, sed etiam pro
potestate egisset ; neque solum « Cypriano, ad ista non consensisse,
verum etiam contra scripsisse atque præcepisse. » Verba Augustini sunt, auctoritatem cathedræ demonstrantis. Quanta
autem auctoritate Stephanus egerit, satis ostendunt illa Firmiliani « Stephanus,
qui loci sui honore gloriatur, et cathedram Petri tenere se dicit, super quem
Ecclesia ædificata est, » etc. Huc accedunt illa in concilio
Carthaginensi à Cypriano prolata verba, ne Stephani auctoritas aliquam Patribus
necessitatem injecisse videretur : « Nemo enim inter nos Episcopum se
episcoporum contendit, aut tyrannico terrore cæteros adigit ad obsequium. » Quibus verbis Cyprianus non
negat Stephani primatum à Petro profectum, quem ubique asserit ; sed
potestate abusum, in errorem deflexisse contendit, eoque nomine vehementissime
reluctatur. Inde argumentum pro Parisiensium sententia, alibi jam tractatum, sed hic necessario repetendum. Quod sanctus
Cyprianus hæreticos rebaptizavit, omnes postea erroris arguerunt ; quod
Stephanum Papam docentem episcopos ac de fide præcipientem, errare potuisse
crediderit, nemo succensuit ; ergo quantum illa de rebaptizatione
sententia culpabilis, tantum hæc de Romano Pontifice culpa vacat. Quid quod
Augustinus aperte excusandum putavit Cyprianum, qui errasset, antequam obscura
quæstio « tantis altercationum nebulis involuta, ad plenarii concilii
auctoritatem roburque perducta est. » Ergo existimabat, ad captivandum
intellectum, Stephani Papæ decretum atque auctoritatem non suffecisse solam.
Quin ipse Augustinus veræ de hæreticorum baptismo doctrinæ [171] assertor egregius, quod ad auctoritatem
pontificii decreti attinet, Cypriani sententiam aperte sequitur : « Neque
nos, inquit, tale aliquid auderemus asserere, quale Stephanus jussit, nisi
Ecclesiæ catholicæ concordissima auctoritate firmati : cui et ipse (Cyprianus)
sine dubio cederet, si jam illo tempore veritas eliquata per plenarium
concilium solidaretur. » Cui auctoritati Cyprianus ex
certissima fide cessurus fuisset ; cui Augustinus ipse in re obscura
cederet verba demonstrant : nempe Ecclesiæ catholica ?
concordissimæ auctoritati, concilio plenario, ex orbe christiano, ut semper
inculcat, vel ut idem loquitur, sancto concilio cunctarum gentium. Ad id
provocat post ipsum pontificale decretum, in eoque acquiescit.
En ergo quod sit
illud : Causa finita est Finita quidem est, ubi aperta quæstio est,
et ubique consensus, ut in Pelagiana causa vidimus : finita vero non est, magnis
altercationum nebulis involuta.
CAPUT IV.
Sancti Stephani Papæ contra rebaptizationem decretum, tota
Sedis apostolicæ auctoritate factum, et tamen concilii generalis sententiam
merito expectatam : sancti Augustini loci.
Hic censores nostri
oppido conturbati, in partes se scindunt. Respondet Bellarminus, excusatum Cyprianum, quia « Pontifex
noluit rem de fide facere sine generali concilio. » Et tamen pro cathedræ
auctoritate præcepit, et decretum condidit, et ad omnes misit Ecclesias ; eaque
res erat, ut aliud sentientes abstinendos putaret. Diserte Augustinus :
« Putaverat abstinendos, qui de suscipiendis hæreticis priscam
consuetudinem convellere conarentur. Ac si postea se repressit, non ideo
intelligitur mutasse sententiam ; sed executionem prudentia temperasse,
aut in aliud tempus distulisse. Hoc quidem non privati doctoris officium est.
Cæterum de
abstinendo exiisse decretum illa indicant, quibus [172] Cypriani legatos Romæ à sancto papa Stephano,
non modo hospitio fratrum, sed etiam omni Ecclesiæ tecto submotos Firmilianus
testatur. Lupus ipse sic scribit : « Sanctum,
inquit, Firmilianum Cæsareensem in Cappadocia archiepiscopum, Ponticæ diceseos
primatem, sanctus Stephanus pontifex communione suspendit. » Idem Lupus sancti Stephani
rescriptum, summa et irrefragabili Sedis apostolicæ auctoritate editum
esse contendit.
Sed age ut
vis ; quavis distinctiunculâ causam istam, quasi in scholastico pulvere
tueare. Certe Augustinus, non id quod tu profers, Cypriano excusationi
obtendebat ; non ad aliud majus aut luculentius Papæ judicium provocabat :
concilii generalis, totiusque Ecclesiæ catholicæ appellabat fidem ; in ea auctoritate
fidei certitudinem reponebat. Hic hæreant necesse est, vel alia excogitent.
CAPUT V.
Non tantum pertinaces, sed Sancti post papale decretum, aliud
quid desiderant.
Et quidem
Augustinus, atque, Augustino interprete, Cyprianus, ab universali concilio, non
elucidationem obscuræ quæstionis expectabant tantùm, quanquam et illam quoque,
sed auctoritatem ac robur. Unde illud : « Res ad plenarii concilii
auctoritatem roburque perducta est ; » et illud : « Potentior
veritas de unitate veniens ; » et illud : Cypriani sententiam
« catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit. » En quam auctoritatem, post Papæ
decretum, non hæretici et pertinaces, sed sancti sacerdotes Cyprianus et
Augustinus expectent.
Quod autem auctor
anonymus Cypriano tribuit, tolerari omnino non potest : nempe ut
quoniam sanctus Martyr dixit, se non ab altero, sed tantum à Christo judicari
posse, ideo existimarit se ab omni non modo Romani
Pontificis, sed etiam concilii [173] cumenici correptione immunem ; quod si Cyprianus sensisset,
inexcusabilis proterviae reus esset. Hæc ergo ad certos casus extraordinarios
redigenda ; neque cum ab alio se judicari posse negat, existimandum
est, ea voce alio, Ecclesiæ catholicæ aut etiam concilii generalis
excludi auctoritatem. Certe Augustinus ei auctoritati cessurum Cyprianum
docet ; atque in hac quæstione, non alteri auctoritati cedentem, non modo
ipse probat, sed etiam imitatur.
CAPUT VI.
Quæstionem rebaptizationis à Cypriano et asseclis inter
adiaphora non fuisse repositam.
Auctor libelli de Doctrina
Lovaniensium aliter expedire se conatur ; nempe ait, Cyprianum, Firmilianum, « aliosque
sequaces episcopos, persuasos fuisse quod Stephani rescriptum non fuerat
judicium definitivum, eo quod rem illam haberent pro adiaphora. » Atque
iterum ; « Hoc sibi voluerunt Cyprianus, Firmilianus et alii,
Helenus, Dionysius, Augustinus, qui affirmant Stephanum non de dogmate, sed de
aliarum gentium moribus et factis judicasse : potuisse illic labi ideoque
ejus usque ad synodum Nicænam judicio impune atque innoxie non fuisse
obeditum. »
Hæccine à doctis
viris proferri potuisse ? Habebant hæc Cyprianus, Firmilianus et eorum
sequaces pro adiaphoris atque indifferentibus ; nempe cum, facto concilio lxxxvii episcoporum, pro sententia hæc dicerent : Episcopus quidem ordine tertius :
« Qui hæreticorum baptisma probant, nostrum evacuant : » Octavus
decimus ; « Secundo baptismate (in Ecclesia dato scilicet) qui non
fuerit baptizatus, regno clorum fiet alienus : » Vigesimus :
« Qui hæreticorum baptisma probat, quid aliud quam hæreticis
communicat ? » Vigesimus primus : « Quot sint baptismi,
viderint aut præsumptores, aut fautores hæreticorum. Nos unum baptisma, quod
nonnisi in Ecclesia datum novimus, Ecclesiæ vindicamus : » Vigesimus
tertius : « Si non obtemperat error [174] veritati, multo magis veritas non consentit
errori : » Quadragesimus septimus : « Me non movet, si
aliquis Ecclesiæ fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat :
Quid enim si exciderunt à fide quidam illorum ? » Quinquagesimus octavus :
« Non sibi blandiantur qui hæreticis patrocinantur : qui pro
hæreticis ecclesiastico baptismo intercedit, illos christianos et nos hæreticos
facit : » Sexagesimus primus : « Qui hæreticis Ecclesiæ
baptisma concedit et prodit, quid aliud sponsæ Christi quam Judas existit ? »
Sic eam quæstionem inter indifferentia reponebant.
Huc accedit, quod
suam sententiam non humanis ratiociniis, sed divinis testimoniis muniebant. Legant
Cyprianum quicumque dubitaverint ; audiant episcopos in concilio
Carthaginensi ita decernentes : Quintum : « Baptisma, quod dant
hæretici et schismatici, non esse verum, ubique in Scripturis sanctis
declaratum est ; et secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno,
hæreticos omnes baptizandos : » Octavum : « Lectis litteris
Cypriani dilectissimi nostri, quæ tantum in se sanctorum testimoniorum
descendentium ex Scripturis deificis continent, ut merito omnes per Dei gratiam
adunati consentire debeamus ; censeo omnes hæreticos et schismaticos, qui
ad Ecclesiam catholicam venire voluerint, non ante ingredi, nisi exorcizati et
baptizati fuerint. » Quare cum errorem damnant, cum veritatem inculcant,
nonnisi veritatem in Scripturis revelatam, nec nisi errorem in
Scripturis damnatum intelligi volunt, qui hæc pro adiaphoris habere dicuntur.
CAPUT VII.
An Augustinus aliique Patres eam quæstionem inter adiaphora
habuerint.
Quod autem idem
auctor etiam Augustinum recenset inter eos qui hæc pro adiaphoris habuerint, quis
crederet ab homine ia Augustini lectione versata dici potuisse ? Nempe
Augustinus hæc ubique profitetur : Cyprianum quidem in errore fuisse, sed
ideo [175] excusatum, quòd res nondum fuisset concilii generalis totiusque
Ecclesiæ catholicæ auctoritate firmata. Non ille ad hæc levia et falsa confugit :
Stephanum noluisse rem de fide facere, aut in disciplinæ factique quæstione
labi potuisse ; sed errasse Cyprianum, atque id vel postea correxisse « in
regula veritatis ; quod suppressum sit ab eis, qui hoc errore nimium
delectati sunt : vel « hunc nævum candidissimi
pectoris cooperuisse ubere charitatis, ac passionis falce purgasse : » et nunc aliud quam hic
senserat videre, « in æterna illa luce veritatis, ubi certissime cernit
quod hic pacatissime requirebat. » Quæ plane demonstrant, non adiaphoram
ac variabilem disciplinam, sed à Deo revelatam, certissimam et inconcussam
veritatem.
Nempe hanc veritatem
Augustinus tuebatur ; verba Christi, quibus baptismus consecratur, tantæ
esse virtutis, ut etiam inter hæreticos valeant : signum militum Christi
etiam in desertoribus recognoscendum esse : sacramenta Christi etiam inter
hæreticos, non ipsorum, sed Christi et Ecclesiæ esse : remedium vulneri,
non sanitati adhibendum, adeoque corrigendum in hæreticis id quod pervertissent,
nempe fidem ; non id quod ab Ecclesia integrum abstulissent, nempe
baptismum, hoc est, fidei sacramentum. Hæc qui negarent, recurrere jubebat « ad
stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex divina auctoritate rerum
momenta pensantur. »
Et quidem permulta
causæ munimenta promebat ex Scripturis : quod autem de baptismo
hæreticorum nihil peculiariter scriptum esset, allegabat cum Stephano Ecclesiæ
consuetudinem, universalem illam quidem, quæ per totam Ecclesiam ab ipsa
origine propagata, « non nisi ab apostolis tradita merito crederetur. »
Neque vero aliud
Stephanus prædicabat. Et quidem urgebat [176] consuetudinem, sed universalem,
sed ab apostolis constantissimo tenore ad nos usque deductam, quam liber
anonymus, apud Rigaltium, Stephani tempore adversus
Cyprianum Cyprianique asseclas conscriptus, appellat « vetustissimam
consuetudinem ac traditionem Ecclesiæ ; » et addit : « Sit
unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et
necessaria humilitate : » tum « Damnari utique debet quod contra
priscam et memorabilem cunctorum emeritorum Sanctorum et fidelium solemnissimam
observationem judicatur ; » suggillatque eos, « qui errores et
vitia universarum Ecclesiarum correxisse se putent, ac monstri simile, episcopos
talia cogitare. »
Nec alio spiritu
scribit Eusebius, qui antiquam traditionem à Cypriano primo
mutatam agnoscit. Attestatur Hieronymus celebri illo loco : « Illi
ipsi episcopi, qui rebaptizandos hæreticos statuerant, ad antiquam
consuetudinem revoluti, novum emisere decretum. Quid facimus ? Ita
et nobis majores nostri, et illis sui tradidere majores. » Quin ipsa etiam flagrante discordia,
Cyprianus ejusque collegæ Africani, consuetudinem sibi adversari ultra
fatebantur. Id sæpe Augustinus notat ; et ipse Augustinus eam
consuetudinem, universalem et robustam vocat, quam Stephanus tueretur ; et quidem,
uti memoravimus, ab apostolica traditione venientem, hac etiam data regula :
« Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper
retentum est, nonnisi ab apostolis traditum rectissime creditur ; » quod
assidue sanctus Doctor inculcat.
Hæc Augustini dicta,
qui, catholici licet, ad variabilis et adiaphoræ disciplinæ detorquent
negotia ; hi profecto improvidi, Ecclesiæ matri firmissimas auctoritates
de dogmatis fidei, etiam traditione tutandis, extorquere conantur. Sed frustra
sunt : instat enim Augustinus errorem esse id quod Cyprianus tuebatur,
nondum quidem ab Ecclesia declaratum satis, sed interim errorem in æternitatis
manifesta luce purgatum. Quin etiam de Donatistis hæc habet : « Audent etiam
rebaptizare catholicos ; ubi se [177] amplius hæreticos esse firmarunt. » Jam ergo hæretici, ideo quòd
hæreticos ; sed « amplius hæretici, ideo quòd etiam catholicos
rebaptizabant. » Unde libro adversus Cresconium ad Donatistas ait :
« Hæretici quidem estis, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando
diversum sequimini. » Idem docet adversus Petilianum, et alibi semper.
Notum illud
Vincentii Lirinensis ; « Auctores ejusdem opinionis
catholici, consectatores vero hæretici judicantur : » postea quam
scilicet pronuntiavit Ecclesia. Et antea quidem, eodem teste Lirinensi, res ad veram Ecclesiæ doctrinam
pertinebat ; sed nondum Ecclesiæ universalis judicio declarata. Scribit
enim de Agrippino, quem auctorem Cyprianus sequebatur : « Primus
omnium mortalium contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiæ regulam,
contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta majorum,
rebaptizandum censebat. » De Stephano vero : « Intelligebat
vir sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua
fide à patribus suscepta forent, eadem fide filiis
consignarentur. » Reliqua videant qui his victi non fuerint.
CAPUT VIII.
Quid objiciant qui hæc referunt inter adiaphora ; Firmiliani
et Basilii locus.
Qui totam hanc quæstionem
ad variantem per loca disciplinam revocari volunt, hæc objiciunt : primum,
Firmilianum ita de rebaptizatione scribentem : « Nec meminimus hoc
apud nos aliquando cpisse : « deinde Basilium Firmiliani
successorem de rebaptizatione adhuc haesitantem, post Nicænam quoque Synodum, à qua
quæstionem terminatam fuisse plerique velint. Quid ergo ? An Firmilianum
causæ faventem suæ, Stephano, Eusebio, [178] Hieronymo, Augustino, Vincentio
Lirinensi, totique Ecclesiæ anteponent ? Quid vero Basilius ? Esto,
quæstionem ad disciplinam variantem forte revocaverit : nos quidem hic
Cypriani et Augustini mentem quærimus.
Neque tamen
Firmilianum mentitum dixerim, cum ait, rebaptizationem in sua ac vicinis
regionibus viguisse semper : facile enim demonstraverim, ea quidem
tempestate, iisque regionibus hæreticos fere omnes varia ac portentosa baptismata confinxisse. Nam
quique suam hæresim, quo magis baptizatorum animis adhærescere !, in
baptismum intrudebant. Atque hinc Firmiliano et aliis erroris occasio, cum
existimarent profanum baptismum, ac per se nullum, eo solo nomine, quod ab
hæreticis administraretur, repudiatum esse.
Neque Basilium
hactenus salis intellectum esse credimus. Hæc enim fuisse putamus, de quibus
hæsitaret, non quidem, an valeret baptismus verbis evangelicis
consecratus ; sed quinam hæretici eo ritu baptizarent ; quinam
perverso ritu, et proprio quod ait baptismate, qui sane propterea rebaptizandi essent. Hæc eliam suspensum habebant
Basilium : ecquid credibile esset recte baptizare eos, qui de Deo errarent,
cum errores suos plerique, uti modo diximus, in ipsum baptismum
ingererent ? Quærebat anxie, quæ et quanta haberetur fides iis, qui
dicerent se in Trinitatem baptizatos esse : nam aut oblivisci, aut certe
haesitare, aut etiam mentiri potuissent. Hinc illa verba Basilii synodum
optantis, uti decidatur, « an qui responderit, in responsione fide dignus
habeatur ; » quam ad quæstionem spectat canon Arelatensis, quo
legimus interrogatos qui ab hæreticis venirent, « an in Patre, et
Filio, et Spiritu sancto baptizati essent ; » additumque :
« Et qui interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur. »
Hæc nos ad cumulum
de Firmiliano et Basilio investiganda doctis, et confirmanda, vel etiam, si
placuerit, oppugnanda proponimus. Utcumque est, stat illud immotum : Cyprianum,
[179] Augustinum, cæteros, in eâ quæstione, quam fidei putarent, post judicium
quoque Romani Pontificis, dissidentibus Ecclesiis, ad habendam certitudinem,
Ecclesiæ universalis sententiam expectasse.
CAPUT IX.
Quæ sit illa synodus universalis, quam in hâc quæstione
Augustinus memoret : Nicænam eam esse ; sed, utcumque sit, nostra
immota esse.
Anxiè à doctis
quæritur, quæ sit illa universalis synodus qua istam quæstionem fuisse
terminatam Augustinus memorat. Qui Arelatensem primam esse volunt, Romani
Pontificis sententiam, iniquius, ut videtur, pendere decernunt ab ejus synodi
decreto, quæ nonnisi abusive universalis vocetur.
Nos eam quæstionem
in synodo Nicæna fuisse decisam cum sancto Hieronymo profitemur : « Quod Episcopo
Novatianorum, si conversus fuerit, non tantum baptismum, sed quod majus
est, etiam presbyterii gradum servet » (can. viii).
« Et quod omnes hæreticos susceperit, exceptis Pauli Samosateni
discipulis » (can. xix) ;
cujus rei causam cum beato Augustino esse credimus, quod Paulianistæ regulam
baptismatis non tenerent. Nec facile adduci possum ut credam Arelatensem primam synodum,
numerosam quamvis, et ex toto fere Occidente collectam, synodum cunctarum
gentium, et totius christiani orbis, et totius Ecclesiæ ubique diffusae ab
Augustino vocari : quippe quam vix Oriens noverit, nedum frequentarit,
neque Romani Pontificis vel præsentia, vel saltem legatio intervenit. Quin synodum Nicænam apud Augustinum concilii universalis nomine
intelligendam esse, non alio magis argumento probaverim, quam quod eam [180] nequidem nominant : eam enim toto
terrarum orbe celebratam, ipso plenarii concilii nomine statim ab
omnibus intellectam putabat. Et quemadmodum nos concilii nomine,
concilium Tridentinum intelligimus ; quemadmodum generalis concilii
nomine, Lateranensis illa synodus, sub Innocentio III, plerumque accipitur ; ita Augustini
tempore apud Ecclesias Africanas, synodi universalis nomine, Nicænam proprio
licet nomine minime appellatam, intellectam fuisse constat. Lego enim apud
Possidium, in vita Augustini, ordinatum eum fuisse vivo suo episcopo, « contra
synodi universalis vetitum, quod jam ordinatus didicit. » Non hic Nicænam nominat ; sed
Nicænam fuisse ex ipso Augustino accipimus. Sic universalis synodi nomine Nicænam
intelligi solere arbitramur.
Ut ut sit, qui
tantum Arelatensi tribuunt, in eam auctoritatem consensione devenisse dicent, gallicanamque
sententiam de consensionis summa et ineluctabili auctoritate confirmabunt.
CAPUT X.
Non tantum fidei causa, sed etiam aliæ quæ universalem spectarent
Ecclesiam ab universali concilio retractandæ, nec nisi consensione orbis finitæ
esse creduntur : causa Cæciliani : sancti Augustini locus.
Partem controversiæ
cum Donatistis maximam quæ in rebaptizatione posita erat nonnisi Sedis
apostolicæ et totius Ecclesiæ conjuncta sententia finitam esse, beato Augustino
teste, vidimus. Jam quod erat caput schismatis, in causa Cæciliani idem
evenisse, eumdem Augustinum adducimus testem.
Ergo Cæciliani
causa, cum tractata esset à Melchiade papa, ejusque judicio Donatistæ victi
essent, tamen hæc ait Augustinus : « Ecce
putemus omnes episcopos, qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse ;
restabat adhuc plenarium universæ Ecclesiæ concilium, ubi etiam cum ipsis
judicibus causa posset [181] agitari ; ut si male judicasse convicti
essent, eorum sententiæ solverentur : quod utrum fecerint, Donatistae
probent ; nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis
non eis communicat. »
Ex his duo
concludimus : alterum, post prolatum, habita synodo, papæ judicium, restare
adhuc plenarium Ecclesiæ universæ concilium, quo Pontificis judicium synodi
sententia solveretur : alterum, quamvis nulla fuerit cumenica synodus,
quae Melchiadis judicium retractaret, haud minore auctoritate decisam
fuisse causam, eo quod orbis terrarum non communicaret Donatistis ;
imo, ut ibidem Augustinus ait : « Experti sunt cum Caeciliano
permanere consensionem orbis terrarum. » Quibus verbis constat Melchiadis
judicium, quod alioqui canonico ordine retractari potuisset, ipsa Ecclesiæ
consensione in summam auctoritatem evectum.
Facti quæstio,
inquiunt. Certe ; sed ejus facti, in qua tota Donatistarum causa
verteretur ; ex quo illud efficitur, non tantum in fidei quæstionibus, sed
etiam in omnibus, quæ totam Ecclesiam spectarent, robur summum in consensione
esse positum : ut profecto mirum non sit, sub Eugenio IV, cum de
concilii potestate acerrime decertarent, illud ab omnibus, pro certo esse
positum, nempe altercantibus, si forte, concilio et Papa, concilii sententiam
potius attendendam, in fide quidem maxime ; sed etiam in aliis omnibus,
quæ statum Ecclesiæ principaliter perturbarent, ut supra memoravimus.
CAPUT XI.
Causa sancti Joannis Chrysostomi.
Hujus occasione
quæstionis, proponimus aliam ejusdem fere generis ; facti quidem
quæstionem, sed quæ universam Ecclesiam conturbaret. Beatum Joannem
Chrysostomum, Constantinopolitanum antistitem » Theophilus Alexandrinus, nullo canonum [182] ordine, sed sola
sæculari potestate fretus, aulico potius, quam ecclesiastico judicio, loco
moverat. Quæ causa cum totum orbem commovisse !, ad universale concilium
devolvitur. Et quidem sanctus Innocentius papa ab eodem Chrysostomo invocatur, « qui
scriberet hæc nullius esse roboris. » Is Joannem æque ac Theophilum in sua
communione retinuit ; Theophili judicium cassum et irritum habuit ;
ultimam tamen sententiam concilio cumenico reservavit, ut diserte asserit
inculcatque Palladius Chrysostomi comes, ac rerum omnium testis oculatus. Locum universalis concilii occidentales Thessalonicam
designabant. Memorabilis vero est hæc Palladii sententia :
« Scopus Romanæ Ecclesiæ iste est, non communicare orientalibus episcopis,
præsertim Theophilo, donec Dominus dederit locum universali synodo, quæ
putrefactis membris eorum qui hæc patraverunt medeatur. »
Sic Romanus
Pontifex, quæ pro loci amplitudine solus inchoavit, nonnisi totius orbis
sententia finiturus erat. Verum cum synodus cumenica ab Arcadio imperatore
impetrari non posset, totius Occidentis cum apostolica Sede conjuncta sententia
perfecit, ut Joannis Chrysostomi nomen Constantinopoli quoque in sacras tabulas
referretur ; ac sine novo judicio, consensione totius Ecclesiæ, Theophili
synodus solveretur.
CAPUT XII.
Decreta adversus Origenistas : Theophilus Alexandrinus
sanctum Anastasium papam præit, ac Romam ipsam liberat : in consensione
vis posita : sancti Hieronymi loci.
Paulo ante ea
tempora, Christi anno scilicet 398, sancto Siricio mortuo, sub ipsa sancti
Anastasii papæ initia, Origenis errores cum Rufini libris Romam invectos, atque
inter hos turbines [183] Romanam Ecclesiam fluctuasse Baronius narrat. Adversus eam postem Anastasius vigilabat.
Sed dum cunctabatur, ut, Ecclesiæ Romanæ more, consideratissimum et
accuratissimum judicium ederet, Theophilus Alexandrinus, collecta synodo, ad
omnes catholicos super nomine Origenis, ejusque dogmatum condemnatione, edidit
epistolam, datis etiam, ut videtur, peculiaribus ad sanctum Anastasium
litteris. De hac Theophili epistola, Hieronymus ad ipsum Theophilum hæc
scribit. « Vox beatitudinis tuæ toto orbe pertonuit, et cunctis Christi
Ecclesiis lactantibus, diaboli venena siluere. » Et paulo post : « Vincentius
presbyter ante biduum quam hanc epistolam darem, de Urbe venit, et suppliciter
te salutat, crebroque sermone concelebrat Romam et totam Italiam tuis post
Christum epistolis liberatam. » Quo etiam illud pertinet : « Hæresim
oppressam ejus auctoritate et eloquentia. »
Hæc ita dicimus ut
nihil imputemus Anastasio, viro, ut ait Hieronymus ditissimæ paupertatis et apostolicæ sollicitudinis ; »
sed ut ostendamus fidei robur tota Ecclesiâ fusum, atque interdum extremo ex
orbe prodire decreta, quibus etiam Romana illa, apostolico ore laudata, excitetur et confirmetur fides.
Neque ita multo post
prodiit Anastasii judicium : quo tempore Hieronymus alteram Theophili
epistolam latinam à se factam ad Romanos mittebat, cum primam præterito anno
accepissent ; scribebatque Hieronymus veluti concepto voto ; « Prædicationem
cathedræ Marci evangelistae, cathedra Petri apostoli sua prædicatione
confirmet. Quanquam celebri sermone vulgatum sit, beatum quoque papam
Anastasium, eodem fervore, quia eodem spiritu est ; latitantes in foveis
suis hæreticos persecutum, ejusque litteræ doceant damnatum in Occidente, quod
in Oriente damnatum est. » Qua ex consensione, illa jam
firmitudo fidei consistat, quam sæpe diximus. Eam consensionem commendat [184]
Hieronymus, « quod beati
episcopi Anastasius et Theophilus et Venerius et Chromatius, et omnis tam Orientis quam Occidentis catholicorum synodus pari sententia,
quia pari et spiritu, Origenem hæreticum denuntiant populis. » En igitur in consensione summa vis.
ac Spiritus sancti testimonium.
CAPUT XIII.
Turbæ post Chalcedonensem synodum : de iis seorsim per
encyclicas epistolas Ecclesiæ consuluntur : responsa mittuntur : communi
consensione quæstiones, finiuntur.
Anno 457, post sex
fere annos quam Chalcedonensis synodus acta erat, ejus incipiens, præsertim in
Ægypto, fluctuabat auctoritas. Itaque Marciano Augusto synodi auctore et
defensore mortuo, infanda illa Alexandriæ extiterunt : cæsus Proterius
orthodoxus et sanctus Alexandrinus episcopus : Timotheus Ælurus
interfector à furente plebe ejus loco substitutus : Chalcedonensis synodus
condemnata : Leo, Marciano successor datus, ac novo principatu ab bis seditionibus
multa religioni, multa imperio infausta veritus, de nova synodo consilia
agitare videbatur. At episcopi moleste ferebant retractari decreta
Chalcedonensia, seque abstrahi à sedibus, ac sollicitari toties Ecclesiarum
pacem. Quid ergo gestum sit, Liberatus hujus ævi historicus paucis complexus
est : « Imperator scripsit singularum civitatum episcopis, de utroque
negotio consulens, quid fieri oporteret, vel de ordinatione Timothei, vel de
terminis (seu definitione) synodi Chalcedonensis, et direxit per totum Orientem
Magistrianos. Mittit et Anatolius episcopus Asclepiadem
diaconum suum, per quem omnes illi episcopi, qui Chalcedone fuerant congregati,
quid Alexandriæ gestum sit agnoscerent, qui rescribunt, Chalcedonensem synodum
usque ad sanguinem vindicandam, eo quod non aliam fidem teneret quam synodus
Nicæna constituit ; Timotheum verò [185] non solum inter episcopos non
haberi, sed etiam christiana appellatione privari. Quo pacto scripsit imperator
Leo duci Alexandrino Stilæ, ut pelleret quidem ab episcopatu modis omnibus
Timotheum, inthronizaret autem alium, decreto populi, qui synodum vindicaret. »
Extat imperatoris
encyclica epistola eodem exemplo ad sanctum Leonem papam, atque ad alios
episcopos, cum ambarum partium supplicationibus missa. Extant sancti Leonis et maximorum orbis
orientalis episcoporum responsa, quibus Timotheum abjiciunt, fidei quæstionem
ab cumenico concilio definitam reiterari vetant. Omnes eodem sensu, eadem
forma agunt : Decernimus, statuimus, pronuntiamus, dicimus, judicamus. Ex
his epistolis compactum est volumen illud, quod apud antiquos encyclicarum sive
circularium epistolarum nomine celebratur.
Dicant nunc
episcopos Romani Pontificis consultores. Atqui imperator ab episcopis non
consilia, quæ ad Leonem papam mitteret, sed decreta et judicia, quæ
statim exequeretur exquirebat ; atque id ad omnes æque scripserat :
« Ut ex omnibus vestris litteris hæc integre cognoscentes, formam congruam
dare possimus. » Cæterum orthodoxus imperator de
synodo Chalcedonensi, cujus fidem professus erat, non ipse ambigebat ; sed
cum apud Ægyptios hæc quæstio versaretur, hoc quoque episcoporum cum Sede
apostolica consensione decidi voluit ; post synodum cumenicam iteratæ
quæstioni nullum esse locum. Sic in summis dissensionibus atque periculis,
Ecclesiæ catholicæ toto orbe diffusae, sed uno semper spiritu actæ, etiam sine
concilio generali, sese exerit auctoritas.
CAPUT XIV.
Sancti Simplicii papæ locus de decretis apostolicis
irrefragabilibus Ecclesiæ universalis assensu.
Hinc Romani Pontifices
ipsa semper consensione nituntur. Sanctus Simplicius papa, post sanctum Leonem
tertius, [186] apostolicorum
Pontificum antecessorum suorum irrefragabilem commendat auctoritatem ; sed
eam quæ cum totius Ecclesiæ consensione conjuncta sit. Unde illud :
« Quod apostolicis manibus cum Ecclesiæ universalis assensu, acie meruit
evangelicæ falcis abscindi, vigorem sumere non potest renascendi. » Qua mente, in epistola ad Acacium
Constantinopolitanum episcopum, rejicit à sede Alexandrina Timotheum
Ælurum, qui sit hæreticus, « atque ab universitate damnatus ; » ac postea : « Quem
conventus novos per se didicimus comminari, resolvi existimantem quod de se
universalis decrevit auctoritas. » Illud denique de prædecessoribus catholicis
episcopis toto orbe terrarum præsidentibus subdit : Sanctæ memoriæ
prædecessorum nostrorum extante doctrina, contra quam nefas est disputare,
quisquis recte sapere videtur, novis assertionibus non indiget edoceri, sed
plena ac perfecta sunt omnia. » Quo loco post synodum Chalcedonensem
finita omnia docet, nec novæ synodo locum esse ; quæ, inquit, « non
alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum, aut in
assertionibus emersit ambiguum ; ut in commune tractantibus si quæ esset
obscuritas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas. » Inde
ergo ex communi auctoritate lux certa est, quæ postquam Ecclesiæ exorta, abominabile
est innovari judicia, contra sententias totius orbis Domini sacerdotum. En
igitur in quo vim illam Ecclesiæ irrefragabilem collocaret. Cujus generis
testimonia si congerere incipimus, modum omnem excedimus voluminis.
CAPUT XV.
Sancti Gelasii locus, in epistola ad episcopos Dardani.
Neque obstant
magnifica hæc et vera, quæ sanctus Gelasius egregius pontifex, de Acacio
adversus Chalcedonensem synodum rebellante respondet, cum multi quererentur eum à Sede apostolica
sola, non indicta nova synodo, condemnatum. [187]
Summa doctrinæ
Gelasianæ est ; postquam hæreseon auctores semel ab Ecclesia universa
damnati sunt ; non esse necessarias adversus sectatores eorum novas ac speciales
synodos, ne in infinitum eatur, et ecclesiastica jaceat auctoritas : sed
esse à Deo constitutam Sedis apostolicæ potestatem, quæ, ipso apostolico
principatu communis sententiæ executrix, hæreticos jam sola prosternat : quæ
nos verissima confitemur.
Per hanc occasionem
sanctus pontifex commemorat, quæ Sedes apostolica etiam sola, ac sine
præcedente synodo, possit in absolvendis damnandisve, quas oporteat personis :
quæ quidem nos pari veneratione suscipimus. Absit enim, ut velimus Sedem
apostolicam in omnibus causis concilio cumenico esse succinctam ; cum
multa sint, quæ vel sola dissentiendo prohibeat atque disturbet, cujus
consensionem atque sententiam in maximis rebus maxime exquirendam perpetua
traditio docet. Hinc illa exempla, quæ nobis sanctissimus Pontifex pari magniloquentiâ
ac veritate subjungit, Athanasii, Joannis Chrysostomi, Flaviani, quos « Sedes
apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. » Quæ quidem vera
sunt ; sed aliunde supplenda ea, quæ cum ad rem non facerent, beatus
Gelasius prætermisit. Nos quæ ad hanc causam conferant, subnectamus.
Et de beato quidem
Joanne Chrysostomo docuimus, à sancto Innocentio prolatum fuisse
judicium, sed provisorium ; integram cognitionem cumenicæ synodo reservatam.
Ejusdem sunt generis
quæ à sancto Gelasio deinde referuntur : « Flavianum in Ephesino
latrocinio pontificum congregatione damnatum, quoniam sola Sedes apostolica non
consensit, absolvit : » ac paulo post, « impiam
synodum (Ephesinam illam) non consentiendo submovit. » Recte, si de
provisorio judicio intelligas, quoad congregaretur, quam ipse Leo petebat,
adversus synodum male gestam, alia generalis synodus ; interim, ut ipse
addit, « querelis et præjudiciis partis utriusque suspensis, quo
diligentius universa, quæ offensionem generaverant, retractarentur. » Sic quæ sine gravi scandalo differri
non possent, ipse [188] provisorio judicio statim ordinat : summam ipsam
cumenico concilio relinquit.
Cætera quæ Gelasius
commemorat, vel per se clara sunt, vel ex ante dictis facile elucescunt. Ac
Dioscorum quidem « Sedes apostolica sua auctoritate damnavit ; »
quod auctor fuerit ejus sententiæ, quam, facto deinde examine, Chalcedonensis
synodus confirmaret, ut vidimus. De episcopis vero, qui Dioscoro consenserunt,
hæc scribit : Sedes apostolica « hos in sua perfidia permanentes sua
auctoritate prostravit, quam congregatio, quæ illic (Chalcedone scilicet)
collecta fuerat, est secuta : quoniam sicut id quod prima Sedes non
probaverat, constare non potuit ; sic quod illa censuit judicandum,
Ecclesia tota suscepit. » Quæ ad Sedis apostolicæ auctoritatem
ideo referuntur, quod eam præeuntem Chalcedonensis synodus sit secuta : ut
profecto constet, in eo esse vim maximam et ineluctabilem, quod Sedis
apostolicæ judicia Ecclesia tota suscepit, habita quidem quæstione, et
nova discussione, ut ex gestis constitit.
Ita vel in iis, quæ à
solis Romanis Pontificibus facta, Gelasius memorat, Ecclesiæ universalis potior
auctoritas elucescit ; cujus illi, in iis quidem rebus quæ universam
Ecclesiam conturbarent, vel judicia exequuntur, vel sane cum præeunt, ab
ejusdem Ecclesiæ sententia ultimum ac perfectam robur accipiunt.
CAPUT XVI.
Propositio, Unus Trinitatis crucifixus, à Scythis monachis Constantinopoli
agitatur : monachi Hormisdam consulturi pergunt : professio
Justiniani, eadem de re Romanum Pontificem consulentis, pro ejus
infallibilitate objicitur,
Anno 519, sub sancto
Hormisdâ summo Pontifice, quæstio suborta est ingens, quam diligenter evolvere
oportet, quoniam inde ab utraque parte argumenta repetuntur.
Agebatur de
propositione hac : Unus Trinitatis, seu, unus ex Trinitate crucifixus
est. Hanc beatus Proclus [189] Constantinopolinus in epistola ad Armenos, paulo post sanctam synodum Ephesinam, novis
Nestorianis objecerat ; cum excommunicato Nestorio sub antiquiore Theodori
Mopsuesteni nomine patrocinarentur. Hi ergo Theodori publici laudatores,
Nestorii vero occulti defensores, unum filium in duos dividebant ; Mariæ
filium à Dei Filio segregabant ; pro Trinitate quaternitatem invehebant :
quos beatus Proclus aptissime redargui arbitrabatur, si Mariæ filium non
aliquem extra Trinitatem, sed unum Trinitatis esse faterentur.
Procli epistola ab
orientali synodo approbata, et ab ipso synodo Chalcedonensi laudata, toto etiam Occidente nobilis habebatur,
postquam eam Dionysius Exiguus in latinum sermonem vertit, ac Procli industriam
commendavit ; quod Christum unum ex Trinitate asserens, Nestorianus
fraudes aptissime confutaret.
Hanc ergo
propositionem Joannes Maxentius, aliique Scythiæ provinciæ monachi adversus
Nestorianas asserebant ; et qui eam respuerent, Nestorianismi arguebant.
At Dioscorus,
diaconus sancti Hormisdæ, ac Sedis apostolicæ legatus, Constantinopoli agens,
ad Hormisdam perscribit monachorum scytharum propositionem, ut novam, ad hæc,
ut hæreticam, et ab Eutychianis maxime assertam, respuendam videri.
Certum quidem est
Petrum Gnapheum seu Fullonem Eutychianum hæreticum, eo nomine à Felice
III ac synodo Romana fuisse reprehensum, « quod unum increatæ atque individuæ Trinitatis passionem subiisse
ac mortuum » esse diceret.
Sed id Petrus Fullo
ita intelligebat, ut « unus de Trinitate passionem pro nobis pertulisse diceretur
in substantia deitatis, » ut ipse Felix III refert ; à quo scelere monachi Scythiæ adeo
abhorrebant, ut semper hoc adderent, quod et beatus Proclus
accuratissime dixerat : Unum Trinitatis crucifixum carne : ne naturas confundere, et eum Eutychianis sapere viderentur.
Qua in re multum
distabant à Petro Fullone, et ab ejus assecla [190] Anastasio Augusto, et à Theodorâ Augusta, cujus sententia proscriberetur « unum
de Trinitate passum non asserens, secundum quid, sed absolute ; » Scythae
autem passum asserebant, non absolute, (quo hæretici significatum
volebant etiam divinitate passum), sed tantum secundum quid, hoc est,
secundum carnem.
Quæstione mota,
scythae monachi Romam profecti sunt, Sedem apostolicam ordine consulturi : eadem de re scribunt Justinus
Augustus ac Justinianus tunc comes domesticorum : atque hic monachos ut
inquietos ac turbulentos statim repelli petit, à Dioscoro persuasus. Mox ipsa re, ut videtur, gravius
considerata, per alias litteras Hormisdam sic interrogat. « Quidam
asserunt Christum pro nostra salute carne crucifixum, unum de Trinitate debere
prædicari. » Quærit, « quid sequi, quidve super hoc evitare debeamus :
quoniam verba videntur facere dissensionem ; nam sensus inter catholicos
omnes unus esse probatur. » Subdit : « Hoc enim credimus esse
catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum. » Quæ professio, ne statim ad
pontificiam infallibilitatem pertinere videatur, rei gestæ narrationem ad finem
usque expectandam monemus : interim bona fide notamus quid nobis
objiciant.
CAPUT XVII.
Viri boni sanctique consulendos docent per orbem terrarum
Episcopos : quæstionis finem ab Ecclesiæ universalis auctoritate
expectandum.
Quis esset interim
catholicorum ea de re sensus, exponere juvat. Ac primum scythæ monachi
fidem suam diligenter expositam sancto Fulgentio ejusque collegis sanctis
Christi confessoribus, ac Ferrando diacono, viris eo ævo sanctissimis ac
doctissimis approbarunt. [191]
Id tantum in
Fulgentio notaveris, malle eum dicere, unam ex Trinitate personam, quam unum
Trinitatis, vel anum ex Trinitate. Quæ diversitas tam est levis, ut qui ea re
tantum differant, eos unanimes et ubique consentaneos merito pronuntiaveris.
Unde nec illi monachi, à tantis episcopis rite interrogatis, reprehensionis
quidquam, sed fraternæ charitatis testimonia retulerunt.
Ac revera unus ille
Trinitatis indefinite dictus, quis est alius quam una persona
Trinitatis, ut etiam Joannes Maxentius et Ferrandus diaconus ac postea Facundus
episcopus Africanus, ejus ævi nobilis scriptor, luculentissime declararunt.
Sane Ferrandus
diaconus pravos sensus tres memorat, quibus dici posset, unus de Trinitate ;
veram eos sensus monachi apertissime respuebant. Quare Ferrandus diaconus
offensioni quorumdam tribuit, ut una de Trinitate persona dicatur potius
quam unus de Trinitate ; cum utrumque indifferenter apteque et
innoxie dici possit.
Sed cum Nestoriani personæ
nomine abuterentur, Christumque ut legatum, Verbi personam exhibuisse
dicerent ; ideo Nestorianarum fraudum gnari unum Trinitatis malebant
dici ; anteponebantque eam locutionem, in qua Nestorianorum dolus minus
abscondi posse videretur. Hæc Maxentius ; hæc Facundus ; notantque omnes hujus ævi scriptores,
ipsam Trinitatem ita esse locutam : « Ecce Adam quasi unus ex nobis
factus est : » non dixit ; Quasi una ex
nobis persona ; sed Quasi unus ex nobis ; cum tamen, ut ait
idem Facundus, « nullus de Trinitate melius loqui possit, quam ipsa de se
locuta est Trinitas. »
Addebat Joannes
Maxentius beati Augustini locum, quo Christum appellabat unum trium ; quod
quidem, quid est aliud, quam unum Trinitatis ?
Neque, quod
objiciebat Dioscorus diaconus, monachi scythæ [192] inserere fidei Chalcedonensi nitebantur eam
locutionem ; aut, quod illa deesset, imperfectam synodum arguebant ; sed
profecto asserebant, quod res est, licere ad hæreticorum fraudes refellendas
multa extra synodos usurpare ; præsertim vero ea, quæ Patrum usu probata
esse viderentur.
Cæterum
Chalcedonensem synodum, ac beati Leonis epistolam ubique celebrabant ;
neque tantum Eutychen, sed eliam Alexandrinum Dioscorum ejusque sequaces
condemnabant : et Christum non tantum ex duabus, Eutychianorum more ;
sed etiam in duabus naturis subsistere : unumque Trinitatis passum
quidem, sed carne tantum, non autem divinitate, omnibus paginis testabantur.
Hæc igitur quæstio
cum magna animorum contentione inter ecclesiasticos tractaretur, Ferrandus
diaconus à Severo scholastico Constantinopolitano rogatus quid sentiret, jubet
interrogari non se quidem, verum eos « quibus honor sacerdotii docendi
auctoritatem tribuit. Interroga, inquit, principaliter apostolicæ Sedis
antistitem, cujus sana doctrina constat judicio veritatis, et fulcitur munimine
auctoritatis. Interroga plurimos per diversa terrarum loca pontifices,
quibus scientia clestium præceptorum divinitus inspirata, famam grandem sui
cum veneratione collegit. » Hos quidem omnes interrogandos monet,
sed principaliter Romanum Pontificem. Cæterum post quæstionem
diligentissime pertractatam, quo tandem loco certissime figat pedem his verbis
explicat : « Unde desistendum à contentionibus reor : expectandum
potius persuadens, patienterque hanc dubitationem ferendam, donec universalis
Ecclesiæ auctoritate, vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur abjicienda. » En rebus in dubiis, amorisque vehementi
contentione suspensis quo refugere consuevissent. En unde
certissimam atque irretractabilem expectarent sententiam. Sed quomodo
postea finita sit quæstio, paucis enarramus. [193]
CAPUT XVIII.
Sancti Hormisdæ epistola ad Possessorem, qua scythæ monachi
condemnantur : illi Ecclesiæ catholicae sententiam expectant : eorum
propositio vincit : nonnisi Ecclesiæ universalis consensione quæstioni
finis imponitur.
Postquam quatuordecim jam mensibus causa pependerat,
monachique per annum fere integrum Romæ commorati, Hormisdas edidit epistolam ad
Possessorem episcopum Afrum, qui tum Constantinopoli agens, Sedem
apostolicam de Fausti Regiensis libris consulebat.
Ea epistola Pontifex, quid de scythis monachis sentiret, Constantinopoli
ac toto orbe terrarum innotescere voluit. Dicit hos « turbulentos,
pertinaces, contentionum studiis assuetos, contemptores auctoritatum veterum,
novarum cupidos quæstionum ; non eos monitis, non mansuetudine, non
auctoritate compressos : » ac plebem etiam commoturos, « per
diabolicæ semina nefanda zizaniæ, nisi fidelis populi constantia
restitisset : hos ergo esse vitandos. »
Hæc Hormisdas nulla interim anathematis aut depositionis mentione. Huc usque
sententiam temperavit suam. De quæstione nihil ; sed omnes facile
crediderunt, monachorum proscriptam esse propositionem, cum cætera innoxii, eo
importuni pertinacesque haberentur, quod ab ea nullis monilis discedere
voluissent.
Interim Hormisdæ tanti pontificis epistola haud prohibuit,
quominus catholici ubique terrarum, ac præsertim in Oriente adversus
Nestorianos, propositionem inculcarent. Ipse Maxentius adversus eam epistolam commotissimo
animo scripsit. Ejus auctorem, quisquis esset (neque enim fateri volebat
Hormisdæ eam esse, quæ ipsi tam impia videretur), hæreticum appellabat, atque
hæc insuper subdit : « Confidenter dicere audeo, non quod si per
epistolam, sed si viva voce hic in præsenti positus, idem Romanus [194] prohiberet episcopus, Christum Filium Dei
unum confiteri ex sancta atque individua Trinitate ; nunquam eidem Dei
Ecclesia acquiesceret ; nunquam ut episcopum catholicum veneraretur, sed
omnino ut hæreticum penitus execraretur : quia quisquis hoc non confitetur
non est dubium, quod Nestorianæ perfidiae tenebris excaecatus, quartum et
extraneum à sancta et ineffabili Trinitate, eum qui pro nobis crucem sustinuit,
prædicare contendat. Sed absit, ut ex qualibet parte catholicæ professioni
Romanus episcopus contradicat. »
Hæc postrema qui ad
pontificiam infallibilitatem trahunt, non salis advertunt quæ antecesserint ;
quamque Maxentius adversus fidem errasse Romanum Pontificem, abominandum quidem
execrandumque, non autem impossibile judicaret, imo vero fieri posse
supponeret ; dum eo casu quid eventurum esset exponit, nempe ut hæresim
asserenti, universalis repugnaret Ecclesia.
Nec placet interim, quod
Joannes Maxentius clamosior atque commotior Hormisdæ epistolam hæreticam,
potius quam asperam appellant, quæ scythas monachos insectata tantum, ne verbum
quidem de quæstione diceret.
Illud ex vero
Maxentius protulit, Ecclesiam omnino errare non posse ; ac si Romanus
Pontifex verum, quod Scythae asserebant, dogma proscriberet, non eam
assensuram. Id eventus docuit : usque adeo enim monachorum propositio toto
Oriente invaluit, atque adversus novos Nestorianos necessaria visa est, ut eam
edicto edito Iustinianus approbare cogeretur ; auctoribus, ut fieri solebat,
episcopis, ac præcipue Epiphanio patriarcha Constantinopolitano : quod
edictum est editum anno 533, duodecim annis post datas Hormisdæ ad
Possessorem litteras.
Imperator, legatione
ad Joannem II missa, edictum approbari petiit, et impetravit ; deditque
litteras ad Papam, quibus significabat : « Paucos infideles judaice
atque apostatice contradixisse omnibus sacerdotibus, denegantes unigenitum Dei
Filium hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctæ et consubstantialis
Trinitatis ; in quo videntur Nestorii malam sequi [195] doctrinam : » quod ipsum scythae monachi à quindecim
annis, atque ab ipso hujus contentionis initio propugnabant.
Neque imperator jam
consulit quid credendum, ut olim sub Hormisdâ fecerat ; sed rem ut certam
et exploratam, atque ab omnibus prædicatam refert, cui nemo nisi judaice et
apostatice contradicat.
Sic autem concludit :
« Petimus ergo vestrum paternum affectum, ut vestris ad nos destinatis
litteris, manifestum nobis faciatis, quod omnes qui prædicta recte confitentur
suscipit Vestra Sanctitas, et eorum qui judaicè ausi sunt rectam denegare
fidem, condemnat perfidiam. » Addit hæc observatu digna :
« Plus enim ita et circa vos omnium amor, et vestræ Sedis crescet
auctoritas, et quæ ad vos est unitas sanctarum Ecclesiarum inturbata servabitur ;
quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi, eorum quæ ad vos relata
sunt, sinceram Sanctitatis Vestræ doctrinam. » Quo significabat insinceram
visum iri, si Romanus Pontifex tam certum dogma improbasset ; ac sic
episcopi orientales Romani Pontificis sinceram doctrinam, non ex ejus
infallibilitate certo præjudicatam, sed ex ejus responsis exploratam volebant.
His victus Joannes,
concilio habito, datisque litteris ad ipsum Justinianum, ac deinde ad senatores, confirmavit Justiniani fidem ; et unum
de Trinitate crucifixum, iisdem asseruit Scripturarum ac Patrum Iocis,
quibus scythae monachi usi erant.
Diserte autem notat
hæc à se probari secundum Patres omnes, ac romanos præsules, quos in omnibus sequeretur : quod etiam
Justinianus dixerat epistola ad Joannem. Tametsi enim unum de Trinitate nondum
affirmassent, id tamen ex aliis eorum dictis atque sententiis perspicue
sequebatur.
In his igitur
omnibus maxime elucescit fidei exponendæ, et quæstionum finiendarum ratio, quam
tuemur.
Gravem quæstionem et
cum ipso legato apostolicæ Sedis [196] Constantinopoli excitatam, ad ipsam apostolicam Sedem statim deferri
oportebat.
Hormisdas
interrogatus sic respondet, ut prostrata quodammodo veritas videatur : ejus
defensoribus certa responsa quærentibus pro omni responso ploratus indicitur :
tacente, cunctante, obsistente potius Romano Pontifice, non ipsa tacet veritas :
pervicit ac perrupit dubitationem omnem Ecclesiæ catholicæ vox atque consensio ;
nec jam consulitur ut de re ambigua Romanus Pontifex, sed rei ut certæ et
indubitatæ approbatio petitur et elicitur. Quis hic non videat valuisse,
ut in omni ancipiti re, eam quam Ferrandus diaconus, et cum eo optimus quisque
expectabat, Ecclesiæ catholicæ consensionem ?
CAPUT XIX.
Formula consulendi Romani pontificis, rei gestæ serie, ac
Patrum traditione explicatur.
Jam credo, ipsa rei
gestæ series, et catholicorum in hac quæstione communis sententia, satis
ostendit, quæ vis sit professionis ejus, quæ à Justiniano Hormisdam
interrogante edita est : « Id credimus catholicum, quod vestro
religioso responso fuerit intimatum. » Recte et ordine atque ex consueta
formula erga Romanum Pontificem de fide rogandum ; cum merito praesumatur,
non eum veritati, non officio defuturum.
Certe de episcopis
sanctus Damasus Papa, ac synodus Romana sic scribunt : « Gallorum
atque Venetensium fratrum relatione comperimus nonnullos, non hæresis
studio ; neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, etc. » Si ergo tantum mali in singulos
episcopos cadere non posse merito præsumitur, quanto magis in eum qui tanto
loco præsit.
Quisquis ergo
præpositos, ac præsertim omnium doctorem ac principem Romanum Pontificem de
fide interrogat, is confidat in Domino veridicum responsum omnino
secuturum ; at eam [197] πληροφορίαν ; quam commendat Apostolus, hoc est, eam fidei plenitudinem quæ
penitus captivet intellectum, omni dubitatione sublata, in ipsa Ecclesiæ
consensione stare credat.
Id in hac
contentione ipse eventus docuit, et catholicorum omnium sensus. Unde etiam
illud contigit, ut et de Romano Pontifice optima tantoque officio congrua præsumerentur,
et interim dubitarentur. Ecce enim Joannes Maxentius ab Oriente Romam petit,
sanctum Hormisdam de fide rogaturus. Quid tamen dixerit, audivimus, nempe si Romanus Pontifex præsens unum Trinitatis
Christum dici prohiberet, totam Ecclesiam restituram, cumque ut
hæreticum execraturam fore. Vides quam bona praesumeret, quam mala
evenire posse crederet. Neque vero ea causa suspectus cuiquam esse debet ;
neque aliter in aliis controversiis, viri boni catholicique senserunt. Ecce
enim sequente sæculo, ad annum videlicet Christi 642, sanctus Martinus Papa, de
Monothelitarum hæresi, collecta Lateranensi synodo, judicaturus sedebat ; ad eum ejusque
synodum Ecclesiæ recurrebant undequaque terrarum ; an omni penitus
dubitatione submotâ, hæc sanctorum abbatum supplicatio docet. « Certissime scientibus vobis sanctissimis,
quod si aliter, quam à nobis pie postulata sunt, quidquam omnino integritatem
fidei corrumpens, à vestra terminetur (hoc est definiatur) Beatitudine, quod
absit, abfuturumque sit ; hoc enim omnino incredulum (id est, incredibile)
nobis est : liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus. » Id ergo infaustissimum,
difficillimum, rarissimum, atque adeo incredibile ; non autem impossibile
judicabant. Quid enim erat, cur tam gravi obtestatione à se amolirentur ac
deprecarentur culpam, quam omnino impossibilem judicassent ? Unde addunt
se Martino judicaturo, « suam confessionem in cognitione offerre
permanentes, in his quæ orthodoxe definit secundum Patrum et synodorum
doctrinam et traditionem. » Hac conditione spondent consensionem ; si
secus fieret, culpam à se deprecantur ; atque hæc coram sancto Martino
profitentur, cum ipse sederet in [198] synodo de fide judicaturus, eamque professionem Martinus eique assidentes
episcopi susceperunt.
Multa ejusmodi suis
postea locis occurrent, quibus firmetur id quod contendimus : nempe in
cæteris ecclesiasticis de fide judiciis, ipso etiam Romano Pontifice
considente, inesse fidelibus animis piam fiduciam ; πληροφορίαν illam ac plenam certitudinem, in unius Ecclesiæ catholicæ judicio et
consensione esse positam.
CAPUT XX,
Quæstio Elipandi de Christo adoptivo Dei Filio, Romani
Pontificis, ex Ecclesiarum consensione finitur : particula Filioque per
eadem fere tempora Symbolo addita.
Hæsit Latinorum, ac
maxime Gallorum animis à majorum traditione repetita, de consensionis
necessitate, atque auctoritate, sententia. Cujus rei illustre exemplum habemus
octavo sæculo sub Carolo Magno in Francofordiensi synodo. Ea synodus maximi nominis, summæque
auctoritatis fuit ; habebatque præsentes Theophylactum ac Stephanum
episcopos, Sedis apostolicæ legatos ; ac totam fere occidentalem, sive per
præsentiam, sive per litteras, complectebatur Ecclesiam.
De Christo Dei Filio
quærebatur, quem Elipandus Toletanus episcopus aliique Hispani pro adoptivo
habebant, quatenus quidem homo est. Dividebatur Dei Filius ; Nestoriana
pestis reviviscere videbatur. Carolus Magnus nondum quidem imperator, sed
Francorum atque Italiæ rex, ac Romanorum patricius, id maxime pro sua religione
curabat, uti quæstioni finis imponeretur. Quid autem gesserit ipse declarat ;
datis quippe litteris diligentissime exquisivit : « Primo, quid
Dominus apostolicus cum sancta Romana Ecclesia et episcopis illis in partibus
commorantibus : secundo, quid etiam Medionalensis episcopus et alii in
Italia doctores et sacerdotes Ecclesiarum Christi : tertio quid Germani,
Galli et Aquitani » crederent. » [199]
Primum ergo accepit Adriani Papæ epistolam, qua quæstionem
tota sedis suæ auctoritate judicabat ; atque Elipandum et sequaces, nisi
resipiscerent, « ex auctoritate prorsus Sedis apostolicæ ac beati Petri
apostolorum principis ; et per eam, quam illi Magister et Dominus ligandi
ac solvendi tradidit potestatem, perpetuo anathemate religavit. »
Neque tamen in tantæ Sedis tam expressa sententia finem
posuit ; sed accepta Medionalensis episcopi atque Italorum concordi
sententia, concilium ex Germanis, Gallis, Aquitanisque episcopis Francofordiam
convocavit. Patres rectam fidem, edita synodica epistola, et canone,
firmarunt ; Elipandi nefariam hæresim condemnarunt.
Jam Carolus Magnus, Sedis apostolicæ, totque Episcoporum auctoritate fretus,
hæreticos adhortatur ut decretis pareant, quæ pia unanimitas et pacifica
perscrutatio protulisset ; se enim cum his sanctis decretis et
catholicis statutis consensum suum subnexuisse, et corde amplexum ; plurimorum
testimonio roboratam fidem ; neque pro catholico habiturum qui ei
decreto repugnasset, in quo conjunctæ essent, Sedis apostolicæ auctoritas et
episcopalis unanimitas :
eos enim esse quibus à Domino dictum esset : « Ego vobiscum sum
usque ad consummationem sæculi. »
Quare hortabatur ut « ad multitudinem populi christiani, et ad
sacerdotalis concilii unanimitatem reverterentur. »
Hic existant illi, qui non tantum præcipuam, sed totam in
apostolica Sede auctoritatem ponunt : Carolo movebunt litem. Quid tu,
inquient, episcopos per totum Occidentem ea inquisitione fatigatos velis ?
Unus Papa consulendus, audiendus unus, ex quo omnium deinde sententia pendeat.
At non ita Carolus : quæstionem in Occidente ortam occidentalium
Ecclesiarum cum apostolica Sede communi sententia finiri placuit. Neque vero
huc episcopi diversarum partium adducuntur, ut papæ consultores, quod nunc
comminiscuntur : quippe qui seorsim per nationes appellati, sententiam
suam, eodem spiritu ducti, eodem fere tempore, nullaque communicandi consilii
facultate, exprompturi [200] essent.
Neque sola Sedes apostolica appellatur, quod censores nostri volunt ; sed
ita omnia firma esse intelliguntur, si ad Sedis apostolicæ auctoritatem,
unanimitas quoque episcopalis accedat.
Hic ergo Carolus
hæreticos universalis Ecclesiæ auctoritate premit : « Vos igitur,
inquit, quia pauci estis, unde putatis vos aliquid verius invenire potuisse,
quam quod sancta universalis toto orbe diffusa tenet Ecclesia ? » Sic
demum omnia in auctoritatem universalis Ecclesiæ resolvuntur, quæ et earum
partium, ubi exorta quæstio est, expressa declaratione, et cæterorum toto
terrarum orbe communicantium, certa, licet, tacita consensione constet. Hæc
Galli sub Carolo Magno ; hæc sub Ludovico Magno profitentur ; neque
Patrum traditionem avelli sibi sinunt.
Per eamdem ætatem
facta illa est Symbolo, quæ tot turbas excitavit, additio particulæ, Filioque :
cui additioni in Hispaniis inchoatæ, quantum Romani pontifices obstiterint,
Leonis III sub Carolo Magno gesta testantur. Pervicit tamen omnem difficultatem totius
occidentalis Ecclesiæ consensus, in quem deinde Romani Pontifices tot
Ecclesiarum auctoritate pertracti sunt ; neque postea Græcorum clamores
audierunt. Neque tamen succensemus Leoni HI talia prohibenti ; sed
reliquam Ecclesiam haud minus in proposito persistentem, divino numine actam, id
egisse, certa fide credimus.
CAPUT XXI.
Tricassina secunda synodus sub Joanne VIII : professio
obedientiæ Romano Pontifici facta secundum canones ab Hincmaro Rhemensi : episcopi
conjuncta auctoritate cum Papa judicant : ex consensione robur.
Quid episcoporum cum
Sede apostolica consensio præstet, non tantùm in fidei quæstionibus, sed etiam
in exerendà quibuscumque aliis causis ecclesiastica ultione, nono sæculo in Tricassinâ
synodo, Joanne VIII papa præside, apparuit. Is innumerabiles tum
rerum Romanæ Ecclesiæ pervasores, communi Sedis apostolicæ et coepiscoporum
sententia excommunicari postulabat [201] actione i. Actione ii,
episcopis inducias petentibus, quoad cæteri confratres advenissent, « delata
à Pontifice Romano sententia est excommunicationis et damnationis, » quæ per omnes metropolitanus
Ecclesias, conjunctis suffraganeis legeretur. At ut ex fratrum consensu,
robur accederet, actione iii, « universi
episcopi sanctæ synodi, libellum concordiæ ac devotionis unanimitatisque
confectum summo Pontifici porrexerunt ; quem idem præsul benigne propriis
manibus suscepit, et suum subbrevitate sancitum, super auctoritate canonica, et
concordia coepiscoporum, conjunctæ synodo dedit. »
Ex hac Sedis
apostolicæ et episcoporum conjuncta sententia plenum auctoritatis robur
exurgere demonstratur his verbis, act. iv :
« Lecta est lectio consensus totius synodi et sententia roborationis
ejus data in pervasores Ecclesiarum, et transgressores præceptorum Dei :
et statutum est ut scriptiones manibus singulorum roborarentur : » sic in consensu synodi, sententia
roborationis agnoscitur.
Extat Joannis VIII
allocutio ad episcopos in hanc formam : « Mecum viriliter state,
quærentes simul et judicantes tantæ patratores iniquitatis, tantæque
temeritatis praesumptores. » Tum subdit : « Et vos
fratres charissimi, ut decrevimus, nostræ communionis alienos tenete, et
anathematizatos fautores eorum mecum facientes consternite. »
Hæc à fratribus
postulabat, non cæca, ut aiunt, obedientia fieri, sed quæstione simul habita, simul
prolato judicio : Quærentes simul et judicantes. Quamobrem episcopi
respondent his verbis, quæ simul et obedientiam et auctoritatem præferant :
« Domine sanctissime ac reverendissime Pater Patrum Joannes, catholicæ
atque apostolicæ primæ Sedis papa : nos famuli ac discipuli vestræ
auctoritatis, Galliarum et Belgicarum episcopi,... dolori vestro conflantes
condolemus ; atque judicium vestræ auctoritatis, quod privilegio beati
Petri et Sedis apostolicæ, in eos et complices eorum, juxta sacros canones
spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et [202] secundum
ejusdem Romanæ Sedis Pontificum decreta protulistis, voto, voce, atque
unanimitate nostra atque auctoritate Spiritus sancti, cujus gratia in
episcopali ordine sumus consecrati, « gladio Spiritus sancti, quod est
verbum Dei, » eos interimentes, persequimur.
Scilicet quos excommunicastis, excommunicatos habemus ; quos abjecistis,
abjecimus ; quos anathematizastis, anathematizatos esse judicamus ;
et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas et apostolica Sedes
receperit, recipiemus. »
Sic episcopi, cum
decreta Sedis apostolicæ recipiunt, ipsi, quæstione habita, sententiam
sententiæ, judicium judicio, auctoritatem suam à Deo profectam, summæ à Deo
profectæ Romani Pontificis auctoritati, conjungunt ; gladium Spiritus simul
exerunt ; Sedis apostolicæ statuta, voto, voce, ipsa sua unanimitate
et auctoritate prosequuntur : non quod judicium suum et auctoritatem
Sedis apostolicæ judicio et auctoritati coæquent, sed quod intelligant ex ipsa
consensione atque unanimitate plenum robur existere.
Interim Romano
Pontifici auctori ac præeunti se obedire profitentur, sed pronuntianti, privilegio
beati Petri ac Sedis apostolicæ : quod sic postea interpretantur, « juxta
sacros canones spiritu Dei conditos, ac totius mundi reverentia consecratos,
etc. »
Hincilla, in ejusdem
synodi Tricassinæ act. ii,
Hincmari Rhemensis professio : « Secundum sacros canones spiritu Dei
conditos, et totius mundi reverentia consecratos, quos apostolica Sedes, per
beatum et Domnum nostrum Papam, et sancta Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum
mater, privilegio sancti Petri damnat, damno ; quos anathematizat, etc. ;
et quod in omnibus secundum Scripturarum tramitem, sacrorumque canonum decreta
Sedes Romana tenet, per omnia et in omnibus, pro scire et posse meo, perpetuum
prosequor et teneo. » Quæ tam clara sunt, ut ea legere
tantum oporteat, ac ne verbum quidem addere. [203]
CAPUT XXII.
Objecta solvuntur : Turonemis secundi concilii canon :
statuta Nicolai papæ canones Pontigonensis synodi : quæ Petri privilegio
facta habeantur : sancti Leonis insignis locus.
His objicere solent,
summorum Pontificum Decretales ab omnibus Ecclesiis, præsertim à gallicanis, summa
cum veneratione fuisse susceptas, ac legis instar habitas : quæ quidem
certa sunt, sed quæstio est, an Ecclesiæ eas Decretales indiscussas
reciperent ? Receptas certe, et totius mundi reverentia consecratas,
inviolabiles fuisse nemo negat. Nihil ergo ad rem, quod profert novissimus
scriptor anonymus concilii secundi Turonensis, anno 567,
canone xx, ita esse decretum ;
« Quis sacerdotum contra decreta talia, quæ à Sede apostolica
processerunt, agere præsumat ? » Dictum de sancti Innocentii
epistola decretali ad Victricium Rothomagensem, capite xii, quæ epistola pridem tota Ecclesia
obtinuerat. Pergunt Turonenses Patres : « Et quorum auctorum valere
possit prædicatio, nisi quos Sedes apostolica semper aut intromisit, aut
apocryphos fecerit. Et patres nostri hoc semper custodierunt, quod eorum
præcepit auctoritas. » Eorum sane auctorum, quos Sedes apostolica bonos,
probabilesque, non apocryphos ac suspectos duxerit. Allusum scilicet ad
Gelasianum decretum, de Apocryphis, ubique receptum. Jam vero quærimus, an
aliter recepta ista sint, quam ilia sancti Leonis ad Flavianum epistola. Atqui
eam non indiscussam receptam fuisse, nec nisi facto examine, toto orbe terrarum
invaluisse constitit. Quo exemplo de cæteris judicandum, neque
opplendæ paginæ præclaris verisque sententiis, quæ nihil ad rem faciant.
Nos autem, ne quid
dissimulare videamur, ultro adducimus ea, quæ longe firmiora sint. Nempe inter
statuta Nicolai I papæ, in concilio Romano hæc leguntur : « Si quis dogmata, mandata,
[204] interdicta, sanctiones pro
catholica fide, pro Ecclesiarum disciplina, pro correctione fidelium, pro
emendatione sceleratorum, vel interdictione imminentium, vel futurorum malorum,
à Sedis apostolicæ præside salubriter promulgata contempserit, anathema
sit. » Quæ tam absolute, tamque universim dicta sunt, ut nihil aliud
omnibus fidelibus, adeoque ipsis episcopis, quam cæcam, ut aiunt, obedientiam,
relinquere videantur.
Neque ab iis
abludunt, quæ à Patribus nostris, episcopis scilicet gallicanis, in
Pontigonensi synodo, anno 876, sub Joanne VIII, canone i, dicta sunt : « Ut sancta Romana Ecclesia, sicut
est caput omnium Ecclesiarum, ita ab omnibus honoretur et veneretur ;
neque quisquam contra jus et potestatem ipsius, aliquid injuste agere præsumat ;
sed liceat ei debitum tenere vigorem, et pro universali Ecclesia pastoralem
exhibere curam. » Canone ii, « Ut honor Domno et spirituali Patri nostro Joanni
summo Pontifici, et venerabili universali Papæ, ab omnibus conservetur ; et
quæ secundum sacrum ministerium suum auctoritate apostolica decreverit, cum
summa veneratione ab omnibus suscipiantur, et debita illi obedientia in omnibus
conservetur. »
Sed hæc ex ante dictis
elucescunt : inhæret enim ex perpetua Patrum traditione, ejusmodi
decretis, interpretatio et exceptio inseparabilis ; ut Romani Pontifices,
si quid contra canones, nedum contra legem Dei, et Scripturarum
tramitem, decernerent, non id privilegio Petri ac Sedis apostolicæ
decernere viderentur.
Hinc illa, quam
legimus professio obedientiæ, secundum Scripturas, secundum canones. Favebat
et illud sancti Leonis, toties per ea quoque tempora celebratum : « Manet
ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur æquitate judicium. »
Neque tamen ea, sive
interpretatio, sive exceptio, ubique ac necessario addebatur ; fiebantque
canones absoluta auctoritate, de præstanda obedientia, eo plane more rituque,
quo passim ab apostolis dictum : « Obedite præpositis, » quod præpositi [205] contraria legibus et canonibus decretali haud
facile præsumantur. Hac igitur lege Romanorum Pontificum decreta recipiebant :
non quod sibi judicium adversus judicem arrogarent ; sed quod canonibus
aperte adversa, non ipsi, sed canones respuere putarentur.
Hujus rei ne longius
argumenta repetamus, exemplum habemus præ manibus, in ea ipsa, quam nobis
objiciunt Pontigonensi synodo.
Nempe Joannes VIII,
cui tam perspicuis validisque sententiis debitam obedientiam spopondissent, Ansegisum
archiepiscopum Senonensem per legationem perpetuam, apostolicæ Sedis potestate
extraordinaria, evehebat ; quod cæteri metropolitani, assentientibus
coepiscopis, præter canones existimabant factum. Ansegiso Carolus Calvus
imperator impense favebat. Quaerenti ab archiepiscopis, quid de jussis
apostolicis responderent, data est responsio : « Ut servato singulis
metropolitanis jure privilegii, secundum sacros canones, et juxta decreta Sedis
Romanæ Pontificum, ex iisdem sacris canonibus promulgata, Domni Joannis papæ
jussionibus obedirent : et cum imperator et legati apostolici satagerent
ut absolute archiepiscopi responderent se obedituros de primatu
Ansegisi, sicut Apostolicus scripsit ; aliud, nisi quod prædictum est, ab
eis extorquere non potuerunt. »
Rex multa
comminatus, vicesque apostolicas sibi commissas præferens, sua ac Papæ
auctoritate præcepit ; ut Ansegisus « supergrederetur omnes ante se
ordinatos, Rhemorum archiepiscopo reclamante, audientibus omnibus, hoc factum sacris regulis
obviare. »
Interrogati rursus
archiepiscopi à Joanne legato apostolicæ Sedis, de Joannis papæ jussione
singuli responderunt : « Quod veluti sui antecessores, illius
antecessoribus regulariter obedierunt, ita ejus decretis vellent
obedire, » Subdunt acta : « Tunc facilius est illorum admissa
responsio, quam fuerat in imperatoris præsentia : » Sic Legatus apostolicus,
Episcoporum secundum canones lata responsa, æquo animo audiebat. [206]
Alia sessione legit
« Odo Belgivacorum (id est Bellovacorum) episcopus, quædam capitula à Legatis
apostolicis et ab Ansegiso et eodem Odone, sine conscientia synodi dictata,
inter se dissona, et nullam utilitatem habentia ; verum ratione et
auctoritate carentia. » Quid autem addit de iis, quæ nulla
ratione, nulla canonum auctoritate fulta essent ? Nempe id : et
ideo hic non habentur subjuncta : quippe quæ synodo irrita visa
fuerint.
Sic majores nostri
Romani Pontificis decreta, reverenter quidem, non tamen indiscussa suscipere
consueverant : ipsi canones exequenti, aut secundum canones præeunti,
reluctari nefas putabant.
Qui hoc obtentu
omnia legitima imperia solvi posse nugantur, hos remitto ad theologos, qui ista
pertractant. Nobis sufficit ex certo et perspicuo dogmate, objecta diluisse.
CAPUT XXIII.
Aggredimur demonstrare viros bonos sanctosque, post
Romanorum Pontificum decreta etiam de fide, suspenso animo mansisse, quoad
universalis consensus accederet ; sancti Victoris papæ decretum de
Paschate proponitur : sancti Stephani de rebaptizatione paucis repetitur.
Hinc factum est ut
viris sanctis bonisque fraudi non fuerit, quod Romani Pontificis, recta eliam
sentientis, pronuntiato non statim adhæserint ; antequam scilicet
catholicæ Ecclesiæ auctoritas accessisset.
Hujus rei multa
exempla memorantur. Primum illud secundo sæculo de sancto Victore Papa, qui
post Petrum pontifex decimus tertius fuit. Nota res est. De paschali die cum
Asianis agebatur : hi cum Judæis xiv
lunæ celebrabant, antiqua traditione nixi, quam à Joanne apostolo
repetebant, inquit Eusebius : reliquæ omnes Ecclesiæ, ex apostolorum
traditione, in proximam Dominicam quæ Christi resurrectione sacra esset,
conferebant. Atque hanc quidem sententiam Victor sequendam ab omnibus in [207]
concilio Romano definivit ;
cujus, aliorumque conciliorum definitionem Eusebius memorat.
Hac tamen definitione
ad Asianos perlata, Polycrates Ephesius cum collegis suis asianis episcopis, ad
ipsum Victorem haec scribit : « Non moveor iis, quæ nobis ad
formidinem intentantur. Qui enim majores me sunt, dixerunt : Obedire
oportet Deo magis quam hominibus.
Nihil moror
quæstionem : an eum et socios Victor ejus rei gratia
excommunicaverit ; an id tantum conatus sit. Certe Eusebius scribit, à « communione
abscindere conatum. » Subdit tamen continuo : « Datisque
litteris, universos qui illic erant fratres proscribit, et ab unitate Ecclesiæ
prorsus alienos esse pronuntiat. » Eusebium secutus Socrates : « Victor Quartodecimanis, qui in
Asia erant, excommunicationis libellum misit. » Quare id quod Eusebius de conatu
dixit, eo referendum videtur, quod res effectu caruerit. Utcumque est,
Eusebius refert non id placuisse omnibus episcopis ;
non Irenæo, Gallisque nostris, increpitumque Victorem, quod parum paci
consuleret, etiam ab iis qui cætera cum ipso sentiebant. Neque minus
certum est Polycratem et Asianos in sententia persistentes, pro sanctis piisque
habitos : neque Quartodecimanos hæreticis accensitos, nisi post cumenicæ
Nicænæ synodi sententiam.
Neque dicant rem
levem fuisse, quæque ad finem pertinere non videretur. Omnino enim Victor
excommunicabat asianas vicinasque Ecclesias, heterodoxa, hoc est, ut
erudite Valesius vertit, contraria rectæ fidei sentientes ; ὡς ἑτεροδοξούσας. Neque aliter Polycrates sentiebat. Is enim
in sua ad Victorem epistola sic scribit : « Hi omnes diem Paschæ xiv luna juxta Evangelium
observarunt ; nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter
sequentes. »
Neque vero res
orthodoxis exigui momenti videbatur ; quippe qui intelligerent, Asianorum
sententiam ad judaismum pertinere. Tertullianus recensens hæreticos, graviter
dicit : « Est præterea [208] his omnibus
etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere : Pascha
enim dicit, non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi xiv mensis. » Talia sentientes ac traditioni
apostolicæ adversos, à Victore insuper Papa condemnatos, inter pios habuere,
usque ad cumenicæ Synodi judicium : quo edito τέσσαρες
δεκατίται, hoc est Quartodecimani hæretici ab Epiphanio
aliisque memorantur ; receptique in Ephesina synodo, ut qui
ab hæresi resipiscerent.
Pari ratione vidimus, post Stephani papæ decretum, Cypriano,
Firmiliano, innumerisque collegis certam excusationem partam : non modo
teste Augustino, sed etiam tota probante Ecclesia, quæ horum memoriam
consecravit. Jam alia videamus.
CAPUT XXIV.
Pelagii I piis et orthodoxis suspecta fides propter
approbatam synodum V, non ut doctor privatus, sed ut Papa suspectus, exposita
fide, non allegata infallibilitate : se purgat.
Eodem loco memorare
possumus Pelagii I tempore, Francorum regem Childebertum, et gallicanos episcopos,
aliosque viros bonos, qui de hujus Pontificis fide dubitarunt.
Causa dubitandi fuit
quinta synodus ab ipso suscepta ; quæ synodus multis occidentalibus
videbatur concilii Chalcedonensis, ac sancti Leonis fidem infregisse.
Id si esset, non
erat dubium, quin Romani Pontifices, atque ipse Pelagius decrevissent contra
fidem, qui erroneam synodum in auctoritatem recepissent.
Hic Pelagius non
inclamat, seque et Romanos Pontifices errare non posse, schismaticosque eos
esse, qui in eorum decretis errorem suspicentur ; sed modeste se purgat,
edita suæ fidei clara primum ad Childebertum Regem, qua anathematizari à se
[209] declarat, quod sancti
Leonis et concilii Chalcedonensis fidei adversetur : « atque hoc,
inquit, breviter ad sanandam animum vestrum, vel omnium fratrum et
coepiscoporum nostrorum in Galliæ regionibus consistentium, faciendum esse
perspeximus. »
Eodem fere modo
episcopis Tusciæ satisfacit : « Hoc, inquit, Dilectionem Vestram
certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem, quam
sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicænæ synodi firmavit auctoritas,
quam Constantinopolitanæ, Ephesinæ primæ et Chalcedonensis sanctarum synodorum
explanavere sententiæ ; nec quidquam de præfatarum synodorum
definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse. » Ac paulo post : « Hac
igitur Dilectio Vestra fidei nostræ professione munita ignorantiam hominum
edocere festinet. » Denique id subdit : « Si cui supersit
scrupulus (ad se veniat) ut rationabili satisfactione percepta,
universali reformetur Ecclesiæ. Nos enim, secundum apostolicam sententiam, parati sumus ad satis factionem omni
poscenti nos rationem de ea, quæ in nobis est fide, quia in nullo nos à sanctis
Patribus deviasse cognovimus. »
Eamdem satisfactionem
reddit epistola edita ad universum populum Dei : « Id autem est,
inquit, ut fidem meam, annexa subter professione definiam, in qua Deo propitio,
et rectæ me apostolorum doctrinæ, et Patrum inhærere vestigiis evidenter
appareat. »
Cum nec sic animi penitus
quievissent, tandem ad Childebertum regem integram fidei suæ professionem
dedit, cum hac præfatione : « Veniens Rufinus vir magnificus, legatus
Excellentiæ Vestræ, confidenter à nobis, ut decuit, postulavit, quatenus vobis,
aut beatæ recordationis Papæ Leonis totum, à nobis per omnia conservari,
significare debuissemus, aut propriis verbis nostræ confessionem fidei
destinare : et primam quidem petitionis ejus partem, quia facilior fuit,
mox, ut dixit, implevimus (De tomo Leonis scilicet, quod epistola x supra memorata fecerat). Ut autem
deinceps, nullius, quod absit, suspicionis resideret [210] occasio, etiam aliam partem facere maturavi, scilicet
propriis verbis confessionem fidei, quam tenemus exponens. »
Cum ergo id faciat pro
auferendo suspicionis scandalo, atque ut modo legimus, ne ulla suspicionis
resideret occasio ; apparet fidem ejus et regi et episcopis
gallicanis, aliisque orthodoxis licet ac piis, fuisse suspectam, quibus
satisfecit, fidem profitendo, non se infallibilem prædicando.
Respondebunt id
fecisse humili condescensu. Imo profitetur id fecisse jussu Petri præcipientis reddendam
omni poscenti fidei rationem : unde inquit, « fidem meam præsenti
ad Excellentiam Vestram colloquio intimandam necessario judicavi ; »
jubente scilicet Apostolo ; non humili ac voluntario condescensu.
Denique
respondebunt, fuisse suspectum ut doctorem privatum, non autem ut Papam ;
imo vero ut Papam : quo nomine quintam synodum, unde suspicio orta
esset, suscepisset.
CAPUT XXV.
Bonifacius III
seu IV eadem causa sancto Columbano presbytero suspectus.
Eadem suspicio etiam
diutissime hæsit animis, quanquam synodus quinta à Vigilio papa, à duobus
Pelagiis, atque etiam à Gregorio Magno comprobata erat. Qua de re extat sancti
Columbam, seu Columbi, aut Palumbi, presbyteri, omni sanctitate conspicui,
gravis epistola. Repetendum autem animo est, ejus synodi gratia, multas in
Africa et Italia Ecclesias à Romana Sede. defecisse. Non ita Columbanus, qui in
ultima Scotiâ, Romanæ tunc Sedi addictissima, natus et educatus. Cum tamen in
Italiam post mortem Gregorii Magni venisset, ibique propter quintam synodum à Romanis
Pontificibus approbatam, tam populorum quam præsulum scindi studia
intellexisset, hæc ex monasterio suo Bobiensi, instinctu Agilulfi Longobardorum regis, et
Theodelindæ reginæ, scripsit ad Bonifacium III seu IV ; nondum
enim id mihi constitit. Sic autem incipit epistola : « Totius Europæ [211]
Ecclesiarum capiti, Pastorum Pastori, Bonifacio Patri, Palumbus. » Tum
subdit : « Doleo de infamia cathedræ sancti Petri. » Tum illud :
« Ut honore apostolico non careas, conserva fidem apostolicam, confirma
testimonio, robora scripto, muni synodo : » in eo enim vim
reponebant ; unde sequentia : « Vigila, Papa, vigila quia forte
non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant. » Postea :
« Causa schismatis incidatur cultello quodammodo sancti Petri, id est,
vera in synodo fidei confessione. » Ac mox : « Dolendum enim ac
deflendum, si in Sede apostolica fides catholica non tenetur. » Tunc rogat
Pontificem, « quare vel infamare auderet fidei orthodoxæ Sedem
principalem. » Magnifice ac præclare de Sedis apostolicæ majestate
dictum ; ac statim : « Ut caligo suspicionis tollatur de
cathedra sancti Petri : » Tum : « Jam vestra culpa est, si
vos deviastis de vera fiducia, et primam fidem irritam fecistis. Merito vestri
juniores vobis resistunt, et merito vobiscum non communicant, donec memoria
perditorum deleatur. Vestri erunt judices, qui semper orthodoxam fidem
servaverunt, licet juniores vestri sint. » Juniores, illius sæculi stylo, inferiores
vocat, cum prælati ac præpositi passim seniores dicerentur.
Ergòne, inquies, vir
tantus dicere potuit ad Romanum Pontificem, merito ei non communicari ?
Certe si pergeret, uti Columbanus putabat, hæresim profiteri, nec se admonitus
corrigeret. Cæterum nihilo secius ipse in Sedis apostolicæ communione
persistit : « Nos enim, inquit, devincti sumus cathedræ sancti Petri :
licet enim Roma magna est et vulgata ; per istam cathedram tantum apud nos
magna est et clara ; » dignitate scilicet ducta à Petro
et Paulo apostolis. Neque enim aliter Scoti, qualem se profitetur Columbanus,
Romam noverant, Romanis armis prorsus intacti ; solaque fides eis Romam
commendabat. Unde hæc : « Roma orbis terrarum caput est Ecclesiarum : »
quæ quidem, Roma scilicet, ideo præcellere videbatur, quod propter cathedram
Petri, sit « fidei orthodoxæ Sedes principalis, » Hinc addit
Columbanus : « Sicut magnus honor vester est pro dignitate cathedræ, ita
magna cura necessaria, ut non perdatis vestram [212] dignitatem per aliquam perversitatem. Tandiu
enim potestas apud vos erit, quandiu recta ratio permanserit. » Tum illud
præclarum : « Unitas fidei in toto orbe unitatem fecit
potestatis. »
Hinc de concilio
quinto ab eoque sublata personæ unitate et dualitate naturæ dicit, tum ad ipsum
Pontificem, qui eam synodum comprobasse diceretur : « Multi dubitant
de fidei vestræ puritate : » mox : « Tollatis hunc nævum de
sanctæ cathedræ claritate : non enim decet Romanæ Ecclesiæ gravitatem hac
instantis levitatis fama moveri à soliditate veræ fidei. »
An ergo existimabat
veram fidem extinctam esse Romæ, cum clerus universus totaque Ecclesia Romana
suis Pontificibus adhærere ! ? Neutiquam. Imo vero dicebat ;
« Ego enim credo semper columnam Ecclesiæ firmam esse in Roma : »
quod nempe putabat, id non pertinaci animo factum, atque admonitos facile
redituros ; neque unquam futurum ut cathedra Petri à vera fide, veraque
Ecclesia pertinacibus studiis abrumperetur.
Eodem animo Gallos
fuisse vidimus sub Carolo Magno, Ludovico pio, Carolo
Calvo, religiosissimis regibus, post Nicænam secundam synodum, quam à Papa licet
approbatam pro cumenica non habebant, neque ullo modo admittebant : neque
minus pii catholicique habebantur.
Neque hic necesse
est afferre cum Polycrate Asianos, cum Cypriano Afros, cum Columbano Scotos,
Gallos, Italos seu Longobardos, alios ; cum in promptu sit memorare
Ephesini concilii ducentos, Chalcedonensis sexcentos, aliorumque conciliorum
innumerabiles episcopos, iisque cohærentem catholicam Ecclesiam, à quibus
Romanorum Pontificum decreta pro irrefragabilibus non sunt habita, quoad
Ecclesiæ universæ consensione probarentur. [213]
CAPUT XXVI.
Romani Pontifices professi se apostolico officio fungentes
esse errori obnoxios, in auctoritate universalis Ecclesiæ acquiescunt : locus
Innocentii III.
Quin ipsi etiam
Romani Pontifices non nisi in universalis Ecclesiæ auctoritate acquiescunt.
Neque jam antiquos allegamus sæpe memoratos. En postremis temporibus,
Innocentius III, celebri epistola ad Philippum Augustum regem. Rogatus enim à rege
ut ejus conjugium solveret, sic respondet : « Sed in carnali commercio inter te
ac reginam conjugem tuam adeo processum est, quod si etiam illi tantum
confessioni vellemus insistere, quam nuper eadem regina fecisse proponitur, non
auderemus super hujusmodi casu de nostro sensu pro te aliquid definire, propter
illam sententiam evangelicam, quam ipse Christus expressit ; ut quod
Deus conjunxit, homo non separet ; cum absque dubio nec Sanctorum
exempla, nec Patrum decreta, intentioni tuæ in hoc articulo suffragentur. Verum
'si super hoc absque generalis determinatione concilii determinare aliquid
tentaremus, præter divinam offensam, et mundanam infamiam, quam ex eo possemus
incurrere, forsan ordinis et officii nobis periculum immineret, cum contra
praemissam veritatis sententiam nostra non posset auctoritas dispensare. » En unde auctoritatem quærat in rebus
maximis ; en unde etiam pnam metuat, si inconcessa tentarit.
An dicent hic
induere personam privati doctoris, qui à tanto rege interrogatus, ut
specialissimo Sedis apostolicæ officio, suprema scilicet dispensatione,
fungeretur, hoc responsum ediderit, quique professus sit, à se tractari rem
deliberatione generalis concilii dignam ? Ergo in tanta re infirmitatis
humanæ sibi conscius, agnoscebat aberrare se posse ab evangelica veritate ex
apostolico officio respondentem. Hic ne ullum quidem dicit [214] verbulum novissimus auctor anonymus, qui ad hunc
explicandum nodum tanta congessit. Unum hoc non perpendit, in quo est
difficultas : à Papa agnitum id fieri posse, ut ipse quæstionem fidei
inconsulto definiret, ac propterea loco caderet.
An forte ad
Pighianas redeunt ineptias ; et illud Innocentii, Si hæc tentaremus, ita
interpretantur : Si per impossibile ; ut quoniam Paulus semel
dixit : « Licet Angelus de clo quid novi annuntiaverit anathema sit ; » jam non liceat de Pontifice
aberraturo loqui, nisi per impossibile : quamque vehementiam ac
magniloquentiam adhibuit Paulus, ad adstruendam immobilem Evangelii
stabilitatem, eam ad unum hominem infirmum et imbecillem transferre necesse
sit ; aut vero oportuerit in eo laborare Innocentium III, ut
explicaret, quid factura esset synodus generalis, si ipse aliquid impossibile
perfecisset ?
CAPUT XXVII.
Joannis XXII
fidei professio, omnia quæ in apostolico officio gessit etiam circa
fidem, iterum examinari posse demonstrat.
Nota est etiam illa
professio quam Joannes XXII jamjam
moriturus protulit. Is quippe de visione beatificâ ad extremum usque judicium
dilata, cum multa dixisset, quibus in hæresis suspicionem venisse se sentiebat,
moriens ea de re mentem suam sic explicat, subditque : « Insuper si
quæ alia sermocinando, conferendo, dogmatizando, docendo, seu aliter quovis
modo diximus, prædicavimus, vel scripsimus circa præmissa, vel alia, quæ fidem concernant
catholicam, sacram Scripturam, vel bonos mores, ea in quantum consona sunt
fidei catholicæ ; determinationi Ecclesiæ, sacræ Scripturæ, ac bonis
moribus, approbamus : aliter autem illa habemus et haberi volumus pro non
dictis, prædicatis et scriptis, et ea revocamus expresse ; ac ea quæ de
prædicta visione, et omnia alia dicta, prædicta et scripta nostra de quacumque
materia, ubicumque et in quocumque loco, ac in quocumque [215] statu, quem
habemus, vel habuerimus hactenus, submittimus determinationi Ecclesiæ et
successorum nostrorum. »
Quid se
infallibiliter dixisse, praedicasse, docuisse, dogmatizasse, scripsisse
credidit, qui hæc, moriens judicioque divino proximus, profitetur ? an non
clare et liquido status quoque pontificii dicta scriptaque Ecclesiæ
determinationi subjicit ? Ecclesiæ vero suos successores addit pro
dignitate sua specialiter appellandos. Huic igitur potestati sua omnia
examinanda et judicanda subjicit. Quid autem est subjicere, nisi
retractanda atque examinanda omnia rursus, si Ecclesiæ ita visum sit, recognoscere ?
Diceret saltem subjicere se determinationi Ecclesiæ, quæ ut privatus doctor
docuerit : saltem decretales eas, quas de fide conscripsit, exciperet. An
vero eas exceptas voluit, qui diserte exprimit, quæcumque, quovis modo,
quovis tempore, quovis loco stetitque positus, de quacumque materia, nec
tantum de visione beatificâ, sed etiam de quacumque alia re, quæ fidem
concernat catholicam, quæ Scripturam, qua bonos mores, quanta
potuit diligentia, explicavit. An forte quæ decretalibus definivit, non sunt
eorum numero quæ scripsit, dogmatizavit, atque prædicavit, cum ea
vel maxime omnium prædicant ? Ea ergo etiam determinationi Ecclesiæ
subjicit, et quidem hæc professus est nullius errati sibi conscius ; sed
id tamen volens, ut siquid errasset, Ecclesia corrigeret. Neque vero hæc omnia
tanquam per impossibile dixit : absurdum enim esset fidei professionem de
impossibilibus rebus edere ; sed sibi conscius infirmitatis humanæ, ac
divina judicia, rebus etiam quas optimo animo gesserat, reformidans, totum se
resolvit in Ecclesiæ fidem*
CAPUT XXVIII.
Ejusdem Joannis XXII de animarum statu speciatim publico diplomate declarata
fides, à Benedicto XII successore
ad examen revocatur.
Ille vero Pontifex,
non modò generatim sua omnia, quæque [216] publice, quæque privatim egerat,
determinationi subjicit Ecclesiæ, sed etiam ea quæ speciatim et expresse de
fide exponenda censuisset. Certe in ea, quam nunc commemoramus, fidei
confessione, de animarum statu hæc speciatim edidit : « Ecce quod
nostram intentionem, quam cum sancta Ecclesia catholica circa hæc habemus vel
habuimus, serie præsentium, ut sequitur declaramus. Fatemur siquidem et
credimus, quod animæ purgatæ separatæ à corporibus sunt in clo, et vident Deum
ac divinam essentiam facie ad faciem clare, in quantum status ac conditio
patitur animæ separatæ. » Quæ cum expressissimè declarasset, ut
suam et Ecclesiæ catholicæ fidem, nihilo secius declarationem eam, Ecclesiæ et
successorum determinationi subjicit.
Hic rogare libet
eos, qui à Romano Pontifice editam fidem, non aliam esse putant, quam
ipsissimam Ecclesiæ catholicæ fidem, qua ratione putent Ecclesiæ catholicæ
fidem à Joanne XXII pontificio diplomate declaratam, ipsius Ecclesiæ ac successorum suorum
determinationi subjici potuisse, iterum examinandam.
An respondebunt à Joanne
declarari fidem eam, quam privatus profiteretur, non vero quam Pontifex ?
Atqui fidem eam consignari voluit publico diplomate, præfixoque, ut in aliis,
consueto titulo.
An vero causabuntur
has pontificias litteras grossatas quidem fuisse, non tamen bullatas,
superveniente obitu Joannis XXII, ut Benedictus XII successor
attestatur ? Ad has ergo ineptias talis quæstio devolvetur. Atqui quod per
tempus Joanni non licuit, Benedictus supplevit, bullatamque epistolam ad
omnes dimisit Ecclesias, pontificatus sui anno primo, Christi 1334.
Neque eo secius
fidem antecessoris, quam suam quoque esse edito diplomate confirmaverat,
revocavit ad incudem, quæstionemque de clara visione per duos annos tractavit
de integro ; ac demùm definivit anno pontificatus tertio, Christi 1336. Ergo existimavit Romanorum Pontificum
authentico diplomate declaratam fidem, adhuc in quæstionem revocari posse.
Nondum enim,
inquies, rem dixerant, adhibitis omnibus [217] solemnitatibus ; nondum ab omnibus tenendam sub anathemate, aut
contrariam sententiam esse hæreticam : tanquam Romanam fidem, nonnisi sub
anathemate declarari oporteret ; cum profecto anathemata, nonnisi suborta
hæresi decerni soleant : vera autem fides, ut ante omnem hæresim atque
omnia anathemata constitit : ita absque anathemate declarari potest.
CAPUT XXIX.
Gregorii XI
ac Pii IV professio.
Quo animo Joannes XXII moriens,
eodem animo Gregorius XI, apostolica sede in Urbem restituta nobilis, in iisdem appetentis lethi angustiis
constitutus, hæc edidit : « Volumus, dicimus et protestamur, ex
nostra certa scientia, quod si in consistorio, aut in concilio, vel in
sermonibus, vel in collationibus publicis, vel privatis ex lapsu linguæ, aut
alias ex aliqua turbatione, vel etiam lætitia inordinata, aut præsentia
magnatum ad eorum forsitan complacentiam, seu ex aliqua distemperantiâ, vel inadvertentia
aut superfluitate, aliqua dixerimus erronea contra fidem catholicam, quam coram
Deo et hominibus, ut tenemur præ cæteris, profitemur, colimus et colere cupimus ;
seu forsitan adhærendo opinionibus contrariis fidei catholicæ scienter, quod
non credimus vel etiam ignoranter ; aut dando favorem aliquibus contra
catholicam religionem obloquentibus ; illa expresse et specialiter
revocamus, detestamur et haberi volumus pro non dictis. »
Quibus verbis æque
complectitur ea quæ in consistorio, inque concilio, ac ea quæ in
colloquiis ; omniaque in se recognoscit, quorum causa quicumque mortalis
scienter, vel ignoranter, privatim ac publice errare potuit.
Extat in eamdem
sententiam Pii IV in consistorio habita ratio, cum de Francisci Mommorancii Annæ filii
matrimonio ageretur. Ea causa Romam missus D. de la Haye, doctor theologus,
hanc [218] rei gestæ narrationem scripsit, quam Castelnavius diligens et candidus scriptor, commentariis suis integram inseruit. Is
ergo Pontificem in cardinalium ctu, in hæc fere verba perorasse memorat :
« Ego vos congregatos volui, ut à vobis audiam rem haud mediocris
momenti ; utrum scilicet conjugium contractum per verba de præsenti,
nostra potestate solvi possit. Diligenter advertite quæ dicam : non verba
de futuro aut simplicem promissionem dicimus : quærimus an conjugium per
verba de præsenti initum, quod verum conjugium, verumque est sacramentum
secundum saniorem theologorum sententiam, à nobis solvi possit. Ne, quæsumus, tempus
terite in colligendis antecessorum nostrorum exemplis et factis, quæ nos
profitemur ita sequi velle, si cum Scripturæ auctoritate et theologica ratione
consentiant. Neque enim sum dubius, quin ego et antecessores mei aliquando
falli potuerimus, non solum in hoc facto, sed etiam in aliis. » En quid Pontifices rite interrogati, ut
pro pontificio officio respondeant, decernant, dispensent, de se ipsis
sentiant. Hæc retulerunt ii qui nihil de theologicis quæstionibus
cogitarent ; sed rem, uti gesta, uti nota-, uti divulgata erat, ita
enarrarunt. Neque quidquam novi Pius IV loquebatur : ab antecessoribus consentanea audivimus, qui in exequendo
apostolico officio contra veram à Scripturis traditam fidem, errare se potuisse
senserunt. Hunc igitur sensum illis ipsa fidei veritate insitum credimus ;
qua etiam veritate est insitum christianis omnibus, ut se quotidie peccare
multa sentiant : atque utrosque credimus, non modo humiliter, sed
etiam veraciter confiteri : ipsamque humilitatem non verbis, aut falsa
sententia, sed veritate niti, ut Patres Carthaginenses et sanctus Augustinus
docent. [219]
CAPUT XXX.
Ecclesiæ catholicæ auctoritas multis casibus Ecclesiæ
Romanæ laborantis auctoritatem supplet : primum exemplum, sæculi decimi
invasores.
Operæ pretium erit
considerare attentius ut Ecclesiæ catholicæ auctoritas laborantem ac
periclitantem adjuvent Romanam Ecclesiam, simulque, seipsam omni Romanorum
Pontificum auxilio destitutam, sancti Spiritus fulta præsidio sustentarit.
Primum igitur tantisper redire in memoriam volumus sæculi decimi
infamiam ; quo sæculo per septuaginta fere annos flagitiosissimi invasores
Petri cathedram occuparunt ; postquam scilicet imperatoria concidit
auctoritas, Romæque omnia per vim ac libidinem gerebantur.
Ac Baronius quidem
de his invasoribus sic agit, ut Sedes apostolica vacasse videatur : eos
enim appellat non modo « abortivos, monstra, Sedisque apostolicæ
inquinatores ; » verum etiam, quod aperte ad nullitatem
pertineat, « invasores, intrusos, illegitimos, nullo pacto legitimos, ac
nomine tenus Pontifices, Pontificis nomen usurpantes, pseudopontifices, qui non
sint nisi ad consignanda tempora in catalogo Romanorum Pontificum
scripti. » Neque tantum ait per vim ac metum in Petri cathedram violenter
immissos ; sed etiam aliis causis cassos nullosque, Joannem XI ac XII vix
puberes : illum etiam
spurium ac Sergii jam tum Papæ filium ac postea successorem ; quo nihil
magis canones abominantur ; « cui non ætas, non natalitia, non
legitima suffragaretur electio ; qui nonnisi nomen Pontificis malis
usurpatum artibus retineret. » Tales interim Pontifices ad multos
annos sacrilegum pontificatum prorogabant. Joannes certe X, quo nullius fuit
flagitiosior electio, atque administratio tetrior, ad octodecim fere annos.
Quorum temporibus non presbyteri, non diaconi, sed foedissima scoria
sacrosanctam potestatem [220] administrabant ; qui denique haud scio, an majore
flagitio non pellerentur quam intruderentur.
Hos ergo adeo nullos
Baronius existimare videtur, ut eo referat illud Actorum, quod ægros umbra Petri ab
infirmitatibus liberaret : ut profecto habeantur, non pro veri Petri
successoribus, qui ejus dignitatem, sed pro invasoribus, qui ejus umbram tantum
ac speciem gererent.
Hinc idem Baronius
sedem Petri solis instar ac lunæ perfectam, tamen confitentur eclipses esse
passam : neque debere nos, « nimis rigide in apostolica Sede majora
requirere, quam quæ in symbolicis signis fuerint divinitus demonstrata. »
Hæc igitur vacasse
Sedem demonstrare videntur sub his propudiosissimis invasoribus. Addit tamen
Baronius accedente consensu cleri toleratos, ne Ecclesia schismate scinderetur ;
quosdam novis comitiis electos, atque hinc pro legitimis Pontificibus cultos :
quod non ita contigisset, « nisi de facta, inquit, postea legitima
electione constitisset. »
Nos nulla ejusmodi
nova comitia legimus ; nullas electiones novas ; neque consensus
cleri Romani quidquam hic juvat, cum ipse clerus nihil sani aut corruptus
cogitaret, aut oppressus agere posset. Id quidem certum est, qui sedem Petri
tenere viderentur, eos per totam Ecclesiam agnitos atque observatos
fuisse ; nempe quod Ecclesia catholica præstabilius judicaret, pravum
caput habere, quam nullum.
Hinc igitur illis
Pontificibus certior affulget auctoritas ex consensu catholicæ Ecclesiæ eos
agnoscentis, quæ sancti Spiritus auctoritas est. Hæc auctoritas Ecclesiæ Romanæ
Ecclesiarum matri succumbat, cum nihil opis afferre posset ipsa sibi. Hac
Ecclesiæ catholicæ auctoritate suppleta sunt, quæ talium Pontificum electioni
et administrationi deerant. Hujus auctoritatis [221] plenitudine factum est, ne
quæcumque fierent, hoc defectu cassa conciderent. Est ergo Ecclesiæ catholicæ
plenissima ac suprema et universalis auctoritas, qua quæcumque deficiant, etiam
in Ecclesia Romana, suppleantur.
CAPUT XXXI.
Alia exempla ; turbæ sub Sergio III, ordinationum Formosi Papæ gratia. Auxilii
presbyteri locus : aliæ turbæ sub Joanne XII : turbæ graviores, atque
incertior status in diuturno schismate inter Urbanum VI et Clementem VII.
Majore perturbatione
res erant Stephani VII et Sergii III temporibus, anno Christi 897 et 908. Hi enim præterquam quod per vim
intrusi sunt, ad malorum cumulum multa insuper addiderunt. Hinc illa in
Formosum papam atrox sententia, quod à Portuensi episcopatu in Sedem
apostolicam translatus esset. Tunc ejus cadaver projectum in Tiberim à Stephano
VII ; et quanquam Stephani acta Joannes IX resciderat, Sergius
tamen III episcopos omnes à Formoso
ordinatos, item presbyteros, sive ab illis episcopis, sive ab ipso Formoso
ordinatos, aut abjiciebat, aut de novo ordinabat. Quo tempore ordinationes, exordinationes
ac superordinationes contigerunt eæ, quas Auxilius eorum temporum egregius presbyter
deploravit.
Is igitur propter
Formosi causam, cum à Sergio III exordinatus esset, in ministerio stetit ; aliisque eadem causa dejectis, ut
starent, auctor fuit, ea vel maxime causa, quod si omnis ordinatio à Formoso
profecta cassa esset, Italiæ regiones longe latèque « jam circiter viginti
annos absque christiana religione, absque sacerdotio, » absque sacramentis
vixerint.
His aliisque de
causis jussus à Sergio sub excommunicationis pna sacerdotali ministerio
abstinere, edito libro de Sacris ordinationibus, ac postea dialogo, qui
inscribitur : Infensor et [222] Defensor ; respondit, quod pastoribus injusta jubentibus
obediendum non esset ; quod excommunicatio ejus rei causa lata nulla
haberetur ; quod aliud sunt « pontificales
sedes, aliud præsidentes ; quod honor et dignitas uniuscujusque sedis venerabiliter
observanda sunt : præsidentes autem si deviaverint, per devia sequendi non
sunt, hoc est, si contra fidem vel catholicam religionem agere coeperint. » En quod Romano Pontifici exprobaret.
Addebat non observandam excommunicationem eam, quæ ad committendum facinus
pertineret. Usque adeo fieri potest, ut quis ad facinus à Romano Pontifice
etiam sub excommunicationis pna adigatur. Concludebat vero sic, suo et
sociorum suorum nomine : « Ideoque in sacro ordine, quo consecrati
sumus permanentes, præstolamur universalis concilii æquissimum examen. » Quin etiam illud concilium non à Pontifice,
qui omnia conturbaret, sed ab imperatore expectabat. Adeo in Ecclesia
Romana intestinis discordiis laborante, nihil erat opis : ac dum synodus,
consentientibus episcopis, cogeretur, ipse à Sergio habitus communionis expers,
Ecclesiæ catholicæ, eique connexæ Romanæ Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ
communione gaudebat.
Auxilium presbyterum
Sigebertus primum, atque ipse Baronius honorifice memoravit. Et Baronius quidem ait, hæc quæ Auxilius
deploravit, « perpetrata ab invasoribus et intrusis in apostolicam Sedem,
Pontificis nomen usurpantibus. » Verum Auxilius non ita se tuetur, neque
respondet Sergium illegitimum Pontificem à se impune contemni ; sed
recurrit ad ea quæ veris Pontificibus prava jubentibus obtemperari vetarent.
Quo certum omnino est, adversus Pontificem pro vero ac legitimo habitum, sed
potestate in Ecclesiæ perniciem usum, universalis synodi opem imploratam, cum
nullum aliud præsidium superesset.
At enim, inquies,
extraordinaria hæc, neque in exemplum trahenda : quæ nos ultro confitemur.
Illud autem volumus : gravissimos, divino judicio, multos incidisse casus,
quibus Ecclesiæ [223] Romanæ oppressæ ac laboranti nihil præsidii, nisi in Ecclesiæ
catholicæ toto orbe diffusae auctoritate superesset.
Ac fateamur necesse
est talia contigisse cum Joannes XII, flagitiosissimas pontifex, ab Othone I
imperatore, concilio congregato, depositus est, et Leo VIII huic substitutus. Baronio
facile concedimus illegitimum illud fuisse judicium. Interim pars orbis
maxima, Joannem ejusque successorem aversabatur ; Leoni ejusque
successoribus adhærebat. Bona profecto fide, sub incerto, imo nullo Pontifice,
haud minus Christo ejusque Ecclesiæ conjuncti vivebant.
Quæ mala Ecclesiæ
incubuere gravius in illo longo schismate inter Urbanum VI et Clementem VII, eorumque
successores. Quo in schismate, ubi locorum esset Sedes apostolica per
quadraginta annos multi viri boni sanctique nesciebant, nullusque sedebat
Romanus Pontifex, si quidem illud Bellarmini valet ; Pontifex dubius, pontifex nullus. Quibus
turbis Sedes apostolica non nisi auctoritate Ecclesiæ catholicæ, ultro in
Pisanam synodum confluentis, emergere potuit. Atque interim Christus hæc duo
demonstravit : primum, Ecclesiam Romanam occulto judicio in ea incommoda
turbasque labi posse, unde se ipsa extricare non possit, et ab Ecclesiæ
catholicæ auctoritate pendeat : tum illud, sub dubio ac fluctuante, imo
sub nullo ac falso Pontifice, certam remanere, longo etiam tempore, Ecclesiæ
catholicæ, non modo unitatem, sed eliam auctoritatem, qua rebus necessariis
consulatur.
CAPUT XXXII.
Ex his ostenditur, etsi quis Romanus Pontifex falsa
definiat, catholicam tamen Ecclesiam Sedemque apostolicam manere suo condere
constitutam.
His convincuntur ii
qui Ecclesiam catholicam statim interituram putant, si quis Romanus Pontifex
falsa definiat : tanquam una ea res sit, quam Ecclesiæ catholicæ
auctoritas supplere non possit. Atqui alia quæ memoravimus, cogitanda erant.
Nempe [224] certum est Romanum Pontificem à Deo esse positum, qui catholicæ
societatis communionisque esset vinculum. Stat semper invictum illud Optati de
Romano Pontifice : « Cum quo nobis totus orbis in una communionis
societate concordat ; » et illud Hieronymi ad Damasum :
« Qui tecum non colligit, spargit ; » et illud Cypriani, illud
Ambrosii, illud omnium, ut cum episcopo Romano, id est cum Ecclesia catholica
communicemus. Atque hinc etiam valet illud, absque Romano Pontifice non
colligi synodos : quippe quo duce Ecclesiæ uniri
conjungique debeant. Hæc à Christo instituta, hæc in ævum duratura sunt. Neque
eo secius, Deo permittente, ea interdum eveniunt, quibus viri boni sanctique,
pontificiæ communionis exsortes manere debeant, ut Auxilio presbytero
contigisse vidimus, ne fateri cogeretur, cessasse in
Italia per viginti annos legitimum sacerdotium legitimamque sacrorum
administrationem. Quid in illo schismate, cum inter duos tresve pontifices,
viri boni, ipsaque Ecclesia fluctuaret, et à duobus delusa, ab utriusque se
obedientia subtraheret ? An abrupta erat illa tessera christianæ
fraternitatis in Romani Pontificis communione à Christo constituta ?
Absit. Ad eam enim in integrum resarciendam votis omnibus anhelabant, Romano
Pontifici, si non actu ac reipsa, tamen animo, affectu, voluntate
conjungebantur. Interim Ecclesiæ catholicæ, quod sæpe dicendum est,
eique connexæ Sedis apostolicæ communione gaudebant ; et cum omnino synodo
opus esset, Romani Pontificis ad eam colligendam officium. Ecclesiæ
catholicæ, hoc est, Spiritus sancti supplevit auctoritas. An ergo officium
confirmandi in fide fratres, si casus occurrat, eadem Ecclesia supplere non
possit ? Absit. Certe infandi illius ac diuturnissimi schismatis tempore,
fdæ hæreses, Viclefi, Hussique tota Ecclesia vulgabantur ; quibus interim
certa Ecclesiæ catholicæ auctoritas resistebat : adversùsque eos multa
sunt edita ejusdem Ecclesiæ decreta gravissima, quibus catholici
Amabantur, hæretici profligabantur. Quin ipsi hæretici nihilo secius in
Sedis apostolicæ Ecclesiæque Romanæ [225] verba fidemque adacti sunt, et ad illam petram æque allisi, ac si
Romana Sedes suo præside frueretur. Nec mirum ; neque enim Romana Sedes
aut fides in vacatione interit, neque interitura est, etiam si graviora ac
diuturniora impedimenta contigerint. Cur ergo eo magis aut Sedes apostolica aut
catholica Ecclesia collabatur, si quis Romanus Pontifex falsa definiat ?
Nempe in uno hoc casu deficiet Ecclesiæ, ille à Christo datus, ut in ea maneret
Spiritus ? Nulla erit super, quæ succurrat, aut synodum colligat,
auctoritas ? Quid si Romanus Pontifex hæresim non jam definitione sanciat,
sed tamen prædicet ? Quid si sit aperte jam obstinatèque hæreticus ?
quid si simoniacus ? quid si schismaticus ? quid si contumaciæ nomine
merito deponendus ? quid si bonos viros à sua communione depellat ?
quid si mente captus ? quid si detentus ? quid si ea tam multa
contingant, propter quæ ei necessario obsistatur ? Hæc enim partim
evenisse, partim evenire potuisse omnes confitentur. Quid dicam de Marcellino,
quem thurificasse multi crediderunt ? Quid de illa, quam adversus eum
collectam memorant, Sinuessanâ synodo trecentorum episcoporum ? Faisane, an vera sit, nihil hic
nostra refert. Veram certe esse ipsa rei summa defendit Baronius : veram eam esse plerique canonistæ per
trecentos annos existimarunt ; eoque exemplo pro certo habuerunt,
quibusdam in causis synodum ultro convenire posse, non quidem ad judicandum,
sed ad convincendum atque increpandum Romanum Pontificem, ut saltem pudore
victus abdicare cogatur. At enim, inquiunt, causæ eæ sunt necessariæ cur
synodus fiat, eliam invito Romano Pontifice : tanquam ulla causa magis
necessaria sit, quam læsæ fidei ; aut adversus Romanum Pontificem valeat
Ecclesia, si hæresim prædicant, inermis vero atque omni præsidio destituta
jacent, si certas formulas ac solemnitates adhibeat : quo quid
absurdius ? Et tamen quandoquidem in eo causa stat, jam exempla afferenda
sunt, atque infirmiores animi ipsa experientia continuandi, ne quid fidei metuant,
si quis Romanus Pontifex, quod absit, officio desit. [226]
CAPUT XXXIII.
Lapsus Romanorum Pontificum nihil Ecclesiæ, nihil fidei, nihil
Sedi apostolicæ nocuerunt : Liberius ordine temporum primus recedetur.
Hic necessariò
repetendi sunt Romanorum Pontificum in causis fidei pertractandis, non modo
cunctationes periculosæ interdum, sed etiam lapsus. Etsi enim animus refugit commemorare ea
quibus imbecilles animi commoveri soleant ; tamen hæc me spes sustentat,
fidei omnia profutura, cum evidens futurum sit, Romanis quoque Pontificibus, in
injuncto officio continuandi fratres deficientibus, tamen illud officium haud
minus postea viguisse, haud minus immotam perstitisse Ecclesiam catholicam,
eique conjunctam Sedem apostolicam ac Romanam fidem.
Hic primo loco
occurrit Liberius. Neque vero animus est [227] tractare
quæstionem de Sirmiensibus formulis : qua in controversia doctissimi
quique dubitare se potius, quam certi aliquid tenere se fateantur- Nos in eam
sententiam propendemus, ut Liberius ei formulæ subscripserit, quæ esset omnium
maxime innocua. Hæc interim certa sunt ; pessime fecisse Liberium, qui cum
Arianorum artes fraudesque nosset, ei fidei subscriberet, qua Christus
consubstantialis ejusdemque cum Patre substantiæ taceretur. Illud enim erat initæ cum hæreticis
consensionis indicium ac tessera ; atque adeo per Liberii subscriptionem
Ariani id obtinebant, quo Nicænam infringerent et infamarent fidem. Quare
Liberius nec ipse dubitavit, datis fdissimis ac miserabilibus litteris, cum
omnibus Arianis communicare, atque à sua et Ecclesiæ Romanæ communione
segregare Athanasium, cum quo communicasse pars ecclesiasticæ atque catholicæ
communionis habebatur. Hæc à Liberio perpetrata, satis amplam
causam dederunt, cur ei hæc agenti anathema ab Hilario diceretur, et
cur ille ab Hieronymo et aliis in hæresim subscripsisse memoraretur. Quo etiam factum est, ut à Romanis haud
aliter reciperetur, quam ut qui fidem prodidisset, ac se Ariana communione
maculasset, hæreticisque per omnia communicasset, excepta rebaptizationis infamiâ, ut in vitis Romanorum Pontificum diserte scriptum legimus.
Neque omittendum
illud, quod est gravissimum, Liberium postquam Arianorum communione pollutus
Romam rediit, à maxima cleri et populi Romani parte rejectum ; sanctam Damasum
gravissimum ea tempestate Ecclesiæ Romanæ presbyterum ; ac postea Liberii
successorem præ cæteris ab ejus communione abhorruisse, ac Felici in ejus
exulantis locum substituto adhaesisse ; quod hic vice versa, catholicam
Ecclesiam contra Constantium tueretur. Hinc « ab eo die, quo scilicet
Liberius in urbem ingressus est, fuisse persecutionem maximam in clero, ita ut
[228] intra Ecclesiam presbyteri
et clerici complures necarentur, et martyrio coronarentur. » Hæc in vitis Romanorum Pontificum
scripta recipit Baronius ; quibus profecto rebus Liberius non
confirmabat, quam potius omni ope infringebat fidem. Nunc quid ad hæc
respondeant audiamus.
CAPUT XXXIV.
Adversariorum effugia prcluduntur : nostra argumenta
firmantur.
Primum quidem aiunt,
ad hæc misera et infanda vi adactum Liberium, tædio scilicet victum exilii, ut
scribit Hieronymus. Id ipsius Liberii, quæ supersunt miserabiles
testantur litteræ : satis enim constat, etsi districtos gladios non
legimus, tamen intentatos necis metus. Sed nihil magis infregit Liberium, quam
prava cupido tantæ recuperandae Sedis, quod etiam Baronius confitetur, verèque memoravit
eam fuisse Dalilam, quæ hunc Samsonem corruperit. Utcumque est, si verba Christi
dicentis : « Rogavi pro te, » omnino eo pertinent, ut Petri
successor nusquam fidei desit, nusquam officio continuandi fratres ;
Liberium haud minus ab ipso metu tutum esse oportebat, quam à cæteris pravis
cupiditatibus. Quis enim non videat, id promisisse Petro Christum, ne ulla animi
infirmitate vinceretur ? Quo loco si metum excipimus, nimium stulte in re tanta
ludimus. Atque hoc animi robur ad Petri successores manasse oporteat, siquidem
omnes eos promissionis ejus hæredes esse constet. Tum et illud quærimus,
si hæc Liberius non metu, sed vel imperitia, vel alia prava cupiditate
fecisset ; an ideo cessuri erant Eusebius et Damasus ac Romana
Ecclesia ? Imo tanto amplius restitissent. Fateamur ergo Romanam
fidem, Romanam Ecclesiam, non modo adversus metum, sed adversus omnem aliam
cupiditatem potuisse consistere. Denique si vel maxime metum causari placet, [229]
quid fiet Liberio, non jam metuenti ac persecutionem passo, sed ultro
persequenti fratres, ut ad impiam communionem cogerentur ; et quæcumque
adversus catholicam fidem gesta erant, etiam concitatâ persecutione firmanti.
Alia profecto quærenda sunt, quibus Liberius excusetur.
Hic ergo Bellarminus
ac Baronius omni ope contendunt, ne Liberius hæresi subscripsisse videatur.
Quo operæ pretio ; cum saltem sit certum subscriptam ab eo, probatamque
formulam qua fides Nicæna taceretur ? At enim, inquiunt, Hilarius
quoque hanc probavit formulam ; probavit vero tanquam omnino integram ac
perfectam ? an potius id egit, ut qui ea uterentur, eos alliceret ad
catholicam fidem, à qua non penitus abhorrere viderentur ? Cæterum ut à veris
orthodoxis ac fidei Nicænæ defensoribus subscriberetur his formulis, quibus
fides Nicæna taceretur, non probavit Hilarius : non probavit ut eo
silentio et episcopatus redimeretur, et pax cum perfidis iniretur ; id,
inquam, Hilarius neque probavit, neque fecit. At id nemo dubitat fecisse
Liberium.
Aliud est, inquiunt,
tacere, aliud negare. Non profecto aliud est, cum ad eum articulum devenitur,
ut tacere negare sit. Neque enim quidquam aliud Ariani volebant, quam ut fidem
Nicænam tacendo subruerent ; eòque deducta res erat inter catholicos et
hæreticos, ut utrimque contenderetur ; ab illis, ne fides Nicæna silentio
premeretur ; ab his, ut ipso silentio tolleretur ; neque id Liberius,
aut quisquam ignorabat. Quo tempore tacere, aperte negare est. Neque enim
frustra Christus dixit : « Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc
Filius hominis erubescet. » At qui sciens tacet, cum professionem
res postulat, profecto erubescit, imo etiam negat : unde quod apud Lucam
legitur ; « Qui me erubuerit, » legitur apud Matthæum ;
« Qui me negaverit. » Negavit ergo Liberius, dum tacuit id,
quod tum vel maxime oportebat confiteri eum ; in agone ipso scilicet, in
ipso martyrii, hoc est, testimonii articulo constitutum. Quo in articulo
constitutus, dum pudendo silentio Sedem apostolicam redimit, nempe quantum in
ipso est, omnes docet patere communionem cum [230] cathedrâ Petri, iis qui Nicænam tacerent fidem.
Neque id tantum ; sed etiam negari iis, qui illam tuerentur : cum non
alia causa Ariani Athanasium à communione Liberii segregatum vellent. Neque
in his cogitandum est, quid subtiliter dici possit, sed ipsius rei summa, quid
faciat in hominum animis. Neque etiam est quod dicant vituperari à se Liberii
factum, defendi fidem quam intus haberet. Nos profecto ipsum recte sensisse, et
contra id quod sentiret scripsisse et fecisse intelligimus, et ideo fidei
defuisse ; et talia facta ad ipsam fidei confessionem pertinere, nec ipse
Baronius negaverit.
Cæterum, id si
putant promissioni Christi tutandæ satis esse, ut Romanus Pontifex intus recte
credat, quidquid profiteatur, amplam nobis januam aperiunt. Ecce enim dicemus
Romanum Pontificem bene intus sentientem, prava tamen aliqua cupiditate
seductum, adversus fidem suam pronuntiaturum. Id si non sufficit tutandæ
Christi pollicitationi, ne his excusent Liberium : sin autem sufficit, en
casus quo Pontifex, ipsis fatentibus, salva pollicitatione Christi, falsa
definiat.
Has quidem
cavillationes sat scio viros graves et æquos facile contempturos ; et
tamen adversarii ad hæc minuta et futilia, sua subtilitate nos redigunt.
Placet eliam illud
quærere ; per eam temporum necessitudinem, an Romano Pontifici Arianorum
societate polluto, communicari oporteret ? At non illud Damasus, non
Eusebius, non alii catholici sentiebant : hoc enim ipsum erat, seque et
Ecclesiam catholicam Arianorum communione maculare. An forte per eam
temporum intercapedinem, Liberius cessavit esse Romanus Pontifex ? Quid
ita ? hæreticus scilicet, atque ipso facto depositus : id enim
videtur significare Baronius. Atque ipse Baronius, Bellarminus, et alii id
vel maxime agunt, ne hæreticus fuisse videatur. An igitur alias, præter
expressam, ut aiunt, hæresim, causas admittimus, propter quas Romanus Pontifex
cassus sit ? Hæc si volunt, ab alio ducentur in aliud, neque eis quidquam
erit integrum. Tum si in eo res vertitur, ut Romanus Pontifex ideo errare non
possit, quod statim atque erraverit desinat esse [231] Pontifex, quid vetat nos
quoque in eam arcem confugere ? Certe et id nobis profiteri licet ; à
Romano quidem Pontifice falsa judicari ac determinari posse ; sed eum
confestim non esse Pontificem. Si hoc dicto tuti sumus, vicimus : at si
quid ulterius à nobis exigunt, in Liberii lapsu, quo ipsi confugient ?
Fortasse ad illud, ista qualiacumque sunt, brevissimo temporis intervallo
transacta esse. At profecto durarunt septem ad minus menses. An vero contendent
Christi promissionem vel ad certa quædam momenta vacillasse ? Denique alia
memoramus, quæ non ea celeritate effluxisse constet. Verum, utcumque est, certe
illud tenemus, cum dicitur Petri fides, Romana fides. Sedesque apostolica
perire non posse, Romano Pontifici deberi obedientiam, cum Romano Pontifice à quocumque
catholico communicari oportere : hæc summa ipsa valere et æstimari, non ad
minutias redigenda. Omnino enim deficiente Liberio, Petri fides stetit : fides
stetit Sylvestri, Marci, Julii, aliorumque Romanorum Pontificum, qui Liberium
præcesserant. Hæc enim fides Romanos presbyteros sustentabat,
quemadmodum ipse testabatur Eusebius, à se teneri fidem, quam à beato Julio
ordinatus suscepisset. Neque Sedes apostolica, neque Ecclesia Romana
concidit ; neque casura erat, si etiam Liberius pejora moliretur ; et
cum ab eo abstinerent, haud minus Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ
fovebantur sinu ; Romanoque Pontifici tanto impensius adhærebant, quanto
magis eum orthodoxum vellent.
CAPUT XXXV.
Sanctus Zozimus Clestii Pelagiani confessionem aperte
hæreticam probat : ejus epistola ad africanos episcopos : sancti
Augustini loci.
De sancto Zozimo
papa sancti Innocentii successore, sanctus Augustinus hæc scripsit ; Clestium ab Africanis condemnatum,
ad eum edidisse libellum fidei, in quo hæc inerant : « Quod peccatum
Adæ ipsi soli obfuerit, et non generi humano : quod infantes qui
nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante [232] transgressionem. » Et illud :
« In remissionem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut
peccatum ex traduce firmare videamur, quod longe à catholico sensu alienum
est ; quia peccatum non cum homine nascitur, etc. » Apertissima hæresis, nulla
verborum ambiguitate prodita, quod etiam Augustinus agnoscit. Sane Cælestius in
fine professionis hæc apposuit : « Si forte, ut hominibus, quispiam
ignorantiæ error obrepsit, vestra sententia corrigatur. » Atque interpellatus à Zozimo
de Innocentii litteris : « se omnia, quæ Sedes illa damnaret,
damnaturum esse promisit. » His igitur auditis, refert Augustinus
à sancto Zozimo Cælestii libellum catholicum dictum esse, in quo tam apertæ hæreses legebantur.
Non tamen Cælestius
ab excommunicatione solutus scriptumque est in Africam, atque ad duos menses
dilata res, quoad inde rescriberetur.
In Zozimi epistola ; episcopi africani præcipitantiæ
arguuntur, quod Lazaro et Heroti viris levissimis ac nefariis de Cælestio
nimium credidissent. Hic placet excusari ea, quibus de africanis Patribus,
deque Lazaro et Herote viris sanctissimis, optimo Pontifici impositum est. Non
equidem scio quo modo id excusari possit, quod de fide Caelestii scribit :
« Censuimus innotescere [233] Sanctitati Vestræ, super absoluta Cælestii fide
nostrum examen, » Ac paulo post de Cælestii accusatoribus :
« Quare intra secundum mensem aut veniant, qui præsentem redarguant aliter
sentire quam libellis et confessione contexuit, aut nihil, post hæc tam aperta
et manifesta quæ protulit dubii Vestra Sanctitas resedisse cognoscat. »
Res igitur examine
et judicio Zozimi eo redacta erat, ut fides à Caelestio exposita integra et catholica
procul dubio haberetur ; illud quærendum superesset, an probari posset eum
aliter quam libello dixerat docuisse ? Sic nihil deerat quominus absolutum
completumque esset de dogmate judicium, resque omnino deducta ad facti
quæstionem.
Itaque Facundus,
Hermianensis episcopus huic ævo proximus memorat, « beatum Zozimum apostolicæ Sedis
antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, fidem ipsius
Pelagii, ejusque complicis Cælestii tanquam veram et catholicam laudantem,
insuper Africanos culpantem episcopos, quod ab illis hæretici
crederentur ; » non quod Zozimus speciatim « præceperit credi
oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci : » id
enim ab eo factum speciatim Augustinus negat ; sed quod approbavit ut catholicam eam
Cælestii confessionem, in qua illa hæresis perspicue continetur. Neque mirum
est Zozimum, datis paulo post ad eosdem Africanos litteris, favisse Pelagio, qui sententiam suam miris
verborum ambagibus involverat. Id mirum Cælestii approbatam fidem, qui
manifestissimas hæreses admisisset.
Neque enim usus erat
ullis verborum involucris, sed plane nitidèque rem elocutus est, atque omnino, ut
ait ipse Zozimus, quid de fide sentiret evidenter expressit.
Sane Augustinus qua
erat modestia et charitate, excusat Zozimum. Quod enim in fine libelli
Caelestius instrui se velle professus est, ea occasione Augustinus sic scribit :
« Voluntas emendationis, inquit, non falsitas dogmatis approbata est, et
propterea [234] libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ
mentis est » velle corrigi si errasset. Rectum
etiam illud, quod Cælestius sancti Innocentii susceperat litteras, quibus, si
sincero animo crederet, facile, ut idem Augustinus ait, omnia sua errata respueret. Itaque
sic Zozimi acta interpretatur, ut Clestium levibus fomentis perductum ad
sanitatem vellet. Quæ tamen profecto efficere non debebant, ut ejus fides tam
claro judicio probaretur.
Patres vero africani
ita responderunt : « Non sufficere hominibus tardioribus et
sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire
fatebatur ; sed aperte eum debere anathematizare, quæ in suo libello prava
posuerat ; ne, si id non fecisset, multi parum intelligentes, magis in
libello ejus illa fidei venena à Sede apostolica crederent approbata, propterea
quod ab illa dictum erat, eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter
illud, quod se Papæ Innocentii litteris consentire ipse responderat. »
Hæc sane non
absolvunt Zozimum ; sed docent qua modestia ac reverentia docendi sunt
Romani Pontifices, etiam cum sanctos gravesque episcopos immerito et aspere
objurgant, ac mala non malo animo faciunt : qua Zozimus benignitate atque
admonitione correctus, Caelestium ac Pelagium toto orbe damnavit.
Interim prima illa
Zozimi sententia et episcopale judicium, etiam si Pelagium ac Cælestium
obduratos hæreticos, pejores non facerent, quis dubitet infirmos his moveri
potuisse ? Certe id effecit, ut hæretici Romanos clericos arguerent,
tanquam eos, « qui, jussionis terrore perculsi, non erubuerint
prævaricationis crimen admittere, contra priorem sententiam suam, qua catholico
dogmati adfuerant. » Qua oratione, presso licet nomine,
Papam ipsum, qui fidem Cælestii approbasset, facile designabant.
Memorabile vero est,
id quod respondet Augustinus : « Sed si, quod absit, ita tunc (post
acceptas scilicet concilii africani litteras) fuisset de Cælestio et Pelagio in
Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quæ in ipsis et cum ipsis
papa [235] Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur ;
ex hoc potius esset prævaricationis nota Romanis clericis inurenda : » ut intelligeremus sibi, non veritati,
non Ecclesiæ Romanæ, aut Sedi apostolicæ nociturum Zozimum, si talia
judicasset. Id ergo Augustinus abominandum, infaustum, miserum, non vero
impossibile judicavit, idque ad Bonifatium Papam Zozimi successorem scripsit.
Et qui jam id
impossibile esse clamant, perpendant quæ facta sint. Nempe cum doctrinam
apertissime hæreticam non satis cogitans Zozimus approbavit, nihil hoc Ecclesiæ,
nihil fidei Romanæ nocuit : ita sane intelligant, si Zozimus in postremo
illo judicio per eamdem indiligentiam falsus esset, haud minus Sedi apostolicæ
provisurum Deum, ne prava coalescerent, neve Ecclesia catholica caput suum
Romanam Ecclesiam amitteret. Cætera prosequamur.
CAPUT XXXVI.
Hormisdæ atque Honorii gesta uno verbo repetuntur : Joannes
VII Trullanam synodum, qua
Romana Ecclesia erroris accusatur, suo judicio subditam, relinquit intactam.
Qua acerbitate
sanctus Hormisdas optimam propositionem : Unus de Trinitate crucifixus,
respuerit, quid postea successores ejus, rei veritate atque Ecclesiæ
catholicæ consensione victi, fecerint, commemoratum à nobis est ; constititque catholicissimæ
propositionis defensores à sancto Hormisdâ, egregio licet Pontifice,
conturbatos potius quam confirmatos fuisse, ac post consultum Papam, tamen ab
Oriente veritatis lumen exortum : adeo liquet multa quæ ad fidei
elucidationem spectent, à doctis Pontificibus, etiam interrogatis, etiam pro
officio agentibus, prætermitti, nec minus aliunde affulgere veritatem.
De Joanne VII Anastasius
Bibliothecarius in vitis Romanorum Pontificum hæc scribit : « Hujus temporibus, Justinianus
imperator (secundus nomine) illico ut palatium ingressus est, propriumque
adeptus imperium, tomos, quos antea sub Domno [236] Sergio apostolicæ memoriæ Pontifice, Romam
direxerat, in quibus diversa capitula Romanæ Ecclesiæ contraria scripta
inerant, per duos metropolitanos episcopos demandavit, dirigens per eos sacram,
per quam denominatum Pontificem conjuravit, ac adhortatus est, ut apostolicæ
Ecclesiæ concilium aggregaret, et quæque ei visa essent stabiliret, et quæ
adversa, renuendo excluderet. Sed hic humana fragilitate timidus, hos nequaquam
tomos emendans, per suprafatos metropolitas dixerit ad principem, post quæ non
diu in hac vita duravit. » Quod divinæ ultioni imputatum tenor
ipse verborum ostendit.
Hi tomi continebant
canones synodi in Trullo habitæ, quæ Quini-sexta dicitur. Hæc synodus
Ecclesiæ Romanæ ritus multos, nominatim in his, ipsam toto Occidente receptam,
atque ab antiqua et apostolica traditione manantem caelibatus legem presbyteris
et diaconis indictam, condemnabat, ut quæ evangelicis atque apostolicis
testimoniis repugnaret. Quod quidem si verum est, jam inde à primis sæculis
Romana totaque occidentalis Ecclesia incidit in hæresim. Hos canones Joannes VII primum
quidem vano metu territus, rogante imperatore, emendare noluit ; sanæque
doctrinæ debitum officium denegavit. Quin potius probasse apparet : non enim ait Anastasius, nihil egisse
Pontificem, neque ita scribit : Nihil respondit Pontifex, aut, Tomos
remisit intactos : sed, Tomos nihil emendans direxit ad principem :
quo ritu bona probaque mitti ac dirigi solent.
Non ita Sergius
prædecessor, qui eodem jubente Justiniano, « non acquievit, nec eosdem
tomos suscipere, aut lectioni pandere passus est ; » hoc est, ne
librum quidem aperire, aut evolvere sustinuit : « Porro eos ut
invalidos respuit, atque abjecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus
consentire. »
Honorium vidimus à tribus
patriarchis de fide interrogatum ea respondisse, quibus per totum Orientem
hæretici firmarentur, catholici turbarentur ; quæ denique à sexta synodo,
ac secutis Pontificibus, ut apostolicæ doctrinæ adversa damnarentur. Quam [237] futilia, quam levia, quam absurda respondeant, vidimus : quis enim
sanus hæc ferat ; pro privato doctore respondisse Honorium à tot tantisque
Ecclesiis de fide interrogatum, neque docere voluisse universam
Ecclesiam ? Rogamus, in Honorii epistolis, ad docendam Ecclesiam quid
desiderent ? Rem ipsam, ut revera doceat Ecclesiam, an formulam, ut
exprimat docere se velle. Certe ipsa res adest, docet Ecclesias principales, et
in eis universam, quantum in ipso est Ecclesiam. Neque magis Leo ad unum patriarcham Flavianum scribens, totam Ecclesiam
docuit, quam Honorius scribens ad tres patriarchas. Redigunt se ad formulas,
tanquam à formula non possit excidere, qui ipsa re, ipsa summa cecidit.
CAPUT XXXVII.
Stephani II, Gregorii II, Sergii III, Gregorii VII, ejusque occasione
Bonifacii VIII decreta et gesta referuntur : Decretalis : Unam
sanctam.
Extant in
conciliorum actis Gregorii II egregii Pontificis responsa ad interrogationes
sancti Bonifacii episcopi Moguntini ; quorum secundum sic habet :
« Quod proposuisti, quod si mulier infirmitate correpta, non valuerit
debitum reddere, quid ejus faciat jugalis ? Bonum esset, si sic
permaneret, ut abstinentiae vacaret ; sed quia hæc fortitudo magnorum est,
ille qui se non poterit continere, nubat magis. » Hæc est illa Decretalis, de qua
memoravimus dixisse Gratianum : « Hoc
evangelicæ et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum ; » nec immerito. Ac notandum illud :
Si mulier infirmitate correpta, quo aperte designatur infirmitas,
conjugio jam inito, superveniens. Conjugium vero, etiam quoad vinculum, ex ea infirmitate
dissolvi, et viro suaderi tantum, non autem præcipi abstinentiam, tanquam
necessariam ; sed novum permitti conjugium, manifeste pugnat [238] cum hac Christi sententia : « Quod
Deus conjunxit, homo non separet. » Neque hic dici potest Gregorium II
pro privato doctore respondisse : interrogatus enim à sancto Bonifacio
Moguntino, respondebat ea, quæ ad novellam Ecclesiam germanicam instituendam
pertinerent. Quare Gregorius hæc scripta esse memorat, « ex apostolicæ
Sedis vigore : » suamque illam vocat, « apostolici vigoris
doctrinam per beatum Petrum, à quo et apostolatus et episcopatus principium extitit, »
ut alio jam loco diximus.
Stephani II responsa
ad varia consulta tueri nemo potest. Responsum tertium : « Si quis in
aliena patria ancillam duxerit in consortium, postea in patriam reversus
ingenuam acceperit, et iterum contigerit ut ad ipsam, in qua antea fuerat,
patriam revertatur, et illa ancilla, quam prius habuit, alii viro
sociata fuerit ; hic talis potest aliam accipere ; tamen non illa
vivente ingenua, quam in patria propria habuit. »
Hoc Stephani II
responsum procedere videtur ex falso intellectu decreti sancti Leonis, quod sic
habet : « Ancillam thoro abjicere, et uxorem certæ ingenuitatis
accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis. » Leo tamen non agebat de vero et justo
conjugio, quod cum ancilla iniretur ; sed de illicita copula quæ ad
arbitrium solveretur cum persona servili : quippe cui nullum jus, nulla
actio, nulla querela contra hominem liberum legibus relinquatur. At Stephanum
II hic loqui patet de ea ancilla, quæ justis nuptiis conjuncta sit ; cum
redire permittat in ejus consortium, nisi alteri viro sociata fuerit. Quare
ancillæ connubium solvit, ingenuæ solvi vetat : quale discrimen conditione
cognita, nescit Evangelium, neque canones patiuntur ; quos talia
prohibentes multos invenias apud Gratianum, dist. xxix, quæst. ii,
et alibi passim.
Idem Stephanus,
responso xi : « Si quis
in vino, propterea quod aquam non inveniebat, periclitantem infantem baptizant,
nulla ei adscribitur culpa ; infantes sic permaneant in ipso baptismo. » [239]
Qua responsione et
infantis perperam baptizati periclitabatur salus, et simili errori ampla
patebat janua. Sed hæc et alia, à Petri licet successoribus rite interrogatis,
prolata responsa, ultro conciderunt ; quòd ea non admisit Ecclesiæ
catholicæ summa et indeclinabilis auctoritas.
Nec magis probata
est illa Nicolai I, egregii licet doctique Pontificis, responsio ad consulta
Bulgarorum, qua baptismum, « si in nomine sanctæ Trinitatis, vel tantum in
Christi nomine » collatus fuerit, omnino valere, neque iterandum
esse decernit, falsumque, certe dubium baptismum cum vero
certoque æque firmat ; ac Bulgarorum nascentem Ecclesiam falsi baptismatis
exponit discrimini : neque id obiter, ut vulgo in scholis ludunt, sed
expresso decreto, atque ex Actis Apostolorum et beato Ambrosio auctoritate
adducta, ne id leviter dixisse videatur.
Vidimus à Sergio III, sub anathematis
pna, de ordinationibus imperata ea esse, « quæ ad facinus pertinerent, quae contra fidem et
catholicam religionem agerentur ; » quæ per viginti annos in universa
Italia, atque adeo in ipsa Romana Ecclesia sacerdotium, sacramenta, atque ipsam
christianitatem extinguerent. Hæc profitentem, hæc suo et sociorum nomine
conquerentem presbyterum Auxilium, et universalis concilii judicium expectantem
nemo damnavit ; imo catholici susceperunt.
Gregorium VII ejusque
successores liquido demonstravimus evangelicæ veritati et antiquissimae
traditioni repugnasse, cum reges deponere aggressi sunt. Ac tametsi eam, quam tot anathematibus
exequebantur, animi sui sententiam neque expresso canone firmarent, neque in
ecclesiasticum dogma redigerent ; tamen ecclesiasticæ potestati conflabant
ingentem invidiam ; schismaticis et hæreticis occasionem præbebant ;
catholicos in errorem inducebant, nedum in fide confirmarent ; eaque omnia
ideo non nocent, quod Ecclesia catholica nunquam ea approbant, nunquam ut fidei
doctrinam admiserit. Bonifacium vero VIII, qui Decretali Unam
sanctam, hæc [240] quoque
niti visus est in Ecclesiæ dogma redigere, excusavimus quidem nos, quod
expositioni ipsa definitio minime respondeat, ut vidimus : at illud constitit, et in expositione
Scripturas à vero sensu contra traditionem aperte detortas, et multa
intolerabilia ad infirmandam potius quam ad confirmandam fidem fuisse collecta.
Ad hæc alii urgent, ex ipsa expositione definitionem explicandam, atque ideo ab
errore manifesto non posse defendi ; Nec desunt, qui omnia à Bonifacio
exposita, ut ab ipso asserta, ac vera Sedis apostolicæ placita tueantur,
nec erubescant habere pro errantibus, aut etiam hæreticis, qui fidem his non præbeant.
Quæ tamen Bonifacii decreta, utcumque se habent, fidei non nocent ; quod,
tacentibus cæteris, Ecclesiæ catholicæ tanta pars Ecclesia gallicana aperte
reclamant, Romanosque Pontifices ad temperandam Bonifacianæ doctrinæ
acerbitatem adduxerit.
CAPUT XXXVIII.
Paschalis II : gesta Lateranensis synodi ; Guidonis
Viennensis, mox Callixti II, decreta in synodo Viennensi à Sede apostolica
comprobata : hujus decreti verba ad Papam : Nos à vestra obedientia,
repelletis.
Post Gregorium VII, interserere
oportebat quæ Paschalem II, à
Gregorio VII tertium, speciatim tangerent ; sed nos rerum connexio extra temporum seriem tantisper abripuit.
Notum omnibus, quale
privilegium Henricus V imperator à Paschale II per vim extorserit, nempe ut
electi non consecrarentur, nisi ab imperatore per baculum prius investiti. Id ita fere est habitum, ac si Papa in
hæresim consensisset. Itaque, Lateranensi tertio concilio congregato, plus
centum episcoporum, mitram ac mantum, ut vocabant, pontificalem, hoc est, purpuream
cappam seu pallium, abjecit : Patres hortatus est ut juberent ipsum jam
non esse Pontificem. Cæterum quod liberet, sine ipso Ecclesia ordinaret. Hoc enim Godfridus Viterbiensis diserte
scripsit, inconditis quidem ineruditisque versibus, tamen ad [241] historiæ
fidem compositis. Ac sic Papam loquentem inducit :
Me quoque Pontificem
non fore jussa date.
Tum illud :
Ordinet Ecclesia sine
me quidquid placet, inquit.
Quin etiam, quantum
in ipso fuit, se ipse deposuit. At Patres non assensi sunt, eumque pristino
loco esse voluerunt : at privilegium condemnarunt, ut quod esset, « contra
Spiritum sanctum et canonicam institutionem. » Igitur id decretum à duodecim
archiepiscopis, quatuordecim et centum episcopis, quindecim presbyteris, atque
octo diaconis cardinalibus factum esse in actis memoratur, nulla Papæ mentione,
data quoque sententia excommunicationis in regem, « non à Papa, qui
juraverat nunquam hoc se facturum : sed ab Ecclesia injuriam sui patris
vindicante. » Ita refert hujus temporis manuscripti
codex, actis conciliorum insertus. Decreta concilii toto orbe vulgata sunt. Sic
optimo Pontifici, cum intelligeret rem à se, ut oportebat, non posse peragi,
Ecclesiæ catholicæ succurrit auctoritas.
Hæc gesta sunt anno
1112, quo item tempore Guido archiepiscopus Viennensis, postea Calixtus II
papa, Viennense concilium habuit, cujus decreta legimus in conciliorum actis. Ipse Guido decretorum summam ad Paschalem
pontificem perscribit his ver bis : « Igitur dictante Spiritu sancto,
investituram omnem rei ecclesiasticæ de manu laicâ, hæresim esse
judicavimus : scriptum illud, quod rex à vestra simplicitate extorsit,
damnavimus ; in ipsum regem nominatim et solemniter, et unanimiter
sententiam anathematis injecimus. »
Horum à Papa confirmationem
petit, subditque : « Si vero, quod minime credimus, nostræ
paternitatis (parvitatis seu fraternitatis legendum) assertiones prædictas
roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra obedientia
repelletis. »
Quo loco futurus, id
si contingeret ? An extra Ecclesiam, ac [242] Sedis apostolicæ communionem ? Absit, sed
tamen ita incidebant eæ temporum necessitudines, quibus sancti quoque episcopi à
Papæ obedientia repellerentur.
Paschalis II hanc
synodum confirmavit, datis litteris Guidoni et cæteris archiepiscopis,
episcopis et abbatibus, seu dominis sacerdotibus Viennæ congregatis : quæ litteræ in conciliorum acta
referuntur.
Quo sensu, qua
veritate, qua nonnullorum ejus ævi episcoporum ac maxime Ivonis Carnotensis discrepantia, investitura hæresis haberetur,
non est hic disceptandi locus. Hæresim proprio strictoque significatu
fuisse, id quod Paschalis II indulserit, vix quisquam sanus dixerit ; et
tamen hujus rei gratia de Pontifice Humano talia decernebant.
CAPUT XXXIX.
Alexandri III in exponenda Scriptura manifestus error,
omnium sententia reprobatus ; caput, Cum esses ; de Testamentis : item
Innocentii III falsa Scripturæ expositio : Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint
legitimi.
Grave illud est quod
de testamentis ab Alexandro III definitur his verbis : « Proposuisti talem in tuo
episcopatu consuetudinem obtinere, quoi testamenta, quæ fiunt in ultima
voluntate, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque
testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero à divina lege
et sanctorum Patrum institutis, et à generali Ecclesiæ consuetudine id esse
noscitur alienum, cum scriptum sit : In tyro duorum vel trium testium
stabit omne verbum ; præscriptam consuetudinem improbamus ;
et testamenta quæ parochiam coram presbytero suo, et tribus vel duabus aliis
personis idoneis, in extrema fecerint voluntate, firma decernimus permanere,
sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis hujusmodi audeat rescindere
testamenta. » Cap. Cum esses ; de
Testamentis.
Atqui hæc testamenta
quotidie rescinduntur, valetque in multis regionibus jus civile Romanum, quod
Alexander III, ex [243] Scriptura, ex traditione, ex universali consuetudine,
adhibita etiam excommunicatione proscripserat, tantaque auctoritate facta
Decretalis abjicitur.
Hanc quidem
Decretalem, ad ea quæ relicta Ecclesiæ sint, Glossa restringit,
auctoritate capitis sequentis : Relatum est ; quanquam
Alexander III, in eodem capite Cum esses, generatim de testamentis dixerat,
quæstionemque de legatis Ecclesiæ relictis, ex lege generali deciderat. Sed
quid nostra, cum nec in ejusmodi legatis ea Decretalis valeat, quam Pontifex
Scripturis, traditione, universalis Ecclesiæ sensu, hoc est, iis omnibus, quæ certam fidem
faciunt, asserebat ?
Argumentum istud
longe difficillimum, teste Melchiore Cano, sic ab eo solvitur : « In
decretis pontificiis, duo imprimis distinguenda sunt ; unum est tanquam
intentio conclusioque decreti ; alterum quasi ratio et causa à Pontifice
reddita ejus rei, quam constituerat. Atque in conclusione Pontifices summi
errare non possunt, si fidei quæstionem ex apostolico tribunali decernant ;
sin vero Pontificum rationes necessariæ non sunt, ne dicam aptæ, probabiles,
idoneæ, in his nihil est videlicet immorandum. Non enim pro causis nos à
Pontificibus redditis, tanquam pro aris et focis depugnamus. » Id postquam mullis exemplis
argumentisque asseruit, concludit valuisse Alexandri Decretalem, in locis
Ecclesiæ Romanæ, aliarumque Ecclesiarum ditioni subjectis ; quod id
Pontifex decernere sua auctoritate posset : quanquam Scripturam et
traditionem perperam allegavit.
Mitto quod Melchior
Canus, decreta generatim à summo Pontifice edita, redigere ad eas regiones
nititur, quæ sint ecclesiasticæ ditionis, cum soleant Pontifices accurate
notare, quæ faciant et decernant, tanquam principes, « ubi apostolica
Sedes et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis exercet
potestatem : » Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint
legitimi. Quo autem idem scriptor pontificii decreti
conclusionem à sacræ Scripturæ allegatione distinguit, ac valere conclusionem,
ex falsa etiam probatione contendit ; facile assentimur, ubi aliæ [244]
probationes adhibentur, vel adhiberi possunt. Cæterum, cum Alexander III nihil
hic aliud alleget, aut allegare possit, præter unum Scripturæ locum male ex
confesso intellectum ; apparet
eum falso fundamento nixum, ad id decretum sub excommunicationis pna edendum
prosilisse.
Haud pluris valet ab
Innocentio III allegata Deuteronomii auctoritas, qua
docet ; « cum
Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobari, ut quod ibi
decernitur, in novo Testamento debeat observari. » Cap. Per
venerabilem ; Qui filii sint legitimi.
CAPUT XL.
Ejusdem Alexandri III decretum, quo anteriorum Pontificum, de matrimonio per verba de
præsenti, statuta solvuntur : Innocentii III de revelanda
confessione rescriptum ad Cistercienses : idem Innocentius III, Cælestini III erroneam Decretalem solvit.
Idem Alexander III,
postquam judicavit id, quod est certissimum, valere conjugium per verba « de
præsenti, utroque dicente : Ego accipio te in meam, et ego accipio te in
meum ; » ac tale conjugium non dissolvi contracto alio connubio,
atque etiam copula consecuta, addit : « quamvis aliter à quibusdam
prædecessoribus nostris fuerit judicatum. » Consulti ergo judicarunt,
contra id quod est postea ab Alexandro III totaque Ecclesia judicatum.
Neque vero eos juvat
Nicolaus Dubois, hanc errori manifesto excusationem obtendens : « Fuit
olim dubium in Ecclesia, an matrimonium solo consensu firmatum dissolvatur per
matrimonium subsequens cum alia, et consummatum... Hinc factum quod diversi
episcopi et archiepiscopi, Salernitanus, Paduanus, Senensis, Norvicensis,
Ianuensis, etc., sanctam Sedem consuluerint. » Recte et ordine ; tunc enim vel
maxime consulendi summi Pontifices, cum casus arduus est et ambiguus. Quid tum
[245] postea ? Nempe illi à
tot episcopis consulti, pessime responderunt. Ergo vel maxime constat
apostolico officio defuisse, cum tot Ecclesiæ apostolici officii opem
requirerent.
Innocentius III, à toto capitulo Cisterciensi consultus, an
monachi confessionem sacrilegam, ab ipso confessario revelari oporteret ?
vocatis cardinalibus sic respondet : « Ego dico in tali casu,
confessionem esse prodendam ; quia potius est blasphemia quam confessio :
nec debet confessor tantam blasphemiam ac insaniam celare, per quam periculum
toti Ecclesiæ poterit incumbere. Et placuit sententia Innocentii omnibus ;
et scripsit sequenti anno ad capitulum generale, quod à se fuerat determinatum. » Ea ex canonum præscripto ad Romanum Pontificem
gravis relata quæstio, ex qua periculum toti Ecclesiæ incumbere videatur :
en matura et canonica deliberatio, totoque anno dilata ; tum ad universum
Cisterciensem Ordinem, tota diffusum Ecclesia, perlata responsio, ac
determinatio, quam juri divino ac naturali repugnare theologi canonistæque uno
ore confitentur. Hæc doctissimis et consultissimis Pontificibus rite consultis,
rite deliberantibus excidunt, ad testificationem humanæ infirmitatis : audens
dixerim (absit verbo injuria), et ad infallibilitatis præsumptionem
retundendam.
At idem Innocentius III caute
reprobavit antiquiorem Decretalem Clestini III, qui matrimonii vinculum inter
christianos, superveniente alterutrius hæresi, solverat. Hunc sui prædecessoris
errorem Innocentius III modeste reprobat his verbis : « Licet quidam prædecessor
noster sensisse aliter videatur. » Quod quidem dat honori antecessoris
sui, qui perspicue matrimonii vinculum solverat. Glossa quoque absolute, verbo prædecessor,
hæc habet : « Scilicet Clestinus, cujus dictum habuisti
Decretali Laudabilem : de Convers. infid., et male Clestinus ; » quare Decretalis ejus è corpore
Juris exclusa est.
Et quidem habemus
hujus Decretalis verba apud Antonium Augustinum, quæ sic habent : « Cum
christiano viro propter [246] odium uxoris Christum negante, et sibi copulante
paganam, et ex ea filium procreante, christiana in opprobrium Jesu Christi
relicta est ; tamen assensu archidiaconi sui, ad secundas nuptias
convolavit, et filios suscepit ex ipsis ; non videtur nobis, quod si prior
maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem debeat recedere à secundo, et
resignari priori ; maxime cum ab eo visa fuerit, Ecclesiæ judicio
recessisse. »
Hic vero Nicolaus Dubois,
Adrianum VI reprehendit, quod Clestinum III hujus Decretalis
gratia hæreticum judicant :
« Nondum enim, inquit, res erat ab Ecclesia definita ; nec erat
contrarius totius Ecclesiæ consensus, qui vim haberet definitionis. » En
interim ille consensus, quem tot vanis stultisque incessit irridetque
dicteriis, ab ipso quoque agnitus. Addit : « Clestinus, tantum
respondit per verba, non videtur nobis ; ut patet ex textu : nihil
adhuc vero definivit. Quomodo ergo Adrianus potest hæreticis annumerare
Clestinum ? » Quid nostra ? Quis enim
contendit Clestinum fuisse hæreticum, qui nulla contumacia hæc
scripserit ? Id tantum cum Adriano VI volumus, Romanum Pontificem de
quæstione ad fidem pertinente ordine interrogatum respondisse id, quod revera
est certissime hæreticum ; eumque Pontificem imposito confirmandi fratres
officio defuisse, cujus sententia, vir justa uxore privatus, mulier adultero
copulata manserit ; pessimum vero archidiaconi judicium confirmetur.
CAPUT XLI.
Franciscana controversia : primo loco ponitur
Decretalis Exiit Nicolai III ; probatur hanc veram esse definitionem
doctrinalem ac dogmaticam.
Ultimo ponimus quæ
Nicolai III seu IV, ac Joannis XXII temporibus contigerunt.
Nicolaus III, ut
sancti Francisci regula perfecte observaretur, et compescerentur illi qui hæc
instituta mordebant, ejus [247] interprolationem edidit decretali Exiit qui seminat. In eo vero versatur quam maxime ut altissimam Franciscani Ordinis
paupertatem exponat ; cujus articuli hæc summa est : quod « abdicatio
proprietatis, tam in speciali, quam in communi, meritoria est et sancta, quam
Christus et verbo docuit, et exemplo firmavit, ut etiam primi Ecclesiæ
fundatores ; quod Christus loculos interdum habuisse dicitur, id egisse
infirmorum persona suscepta ; quo condescensu factum sit ut et infirma
ageret, sicut interdum in fuga patet, et in loculis. »
Hoc igitur
fundamento posito, distinguit « in rebus temporalibus, proprietatem,
possessionem, usumfructum, jus utendi, et simplicem facti usum ; » quod
ultimum, nempe simplicem facti usum, ab ipso etiam utendi jure discretum, solum
relinquit fratribus ; propterea quod id « condecens fuerit, ei
professioni, quæ sponte devovit Christum pauperem in tanta paupertate
sectari. »
Sic igitur docet,
Christum quoque id paupertatis et abdicationis genus fuisse sectatum, distincteque
declarat, sic à se intelligi usum simplicem, « qui facti est tantum, in
utendo, præbet utentibus nihil juris. » Hunc igitur usum sanctum ac
meritorium esse definit, quippe qui exemplo Christi confirmetur. Atque
hæc summa doctrinæ est, qua etiam ipsissimam instituti Franciscani rationem ac
perfectionem, Christi imitatione constantem, expressam esse voluit.
Neque vero in hoc
simplice facti usu, consumptibilia, puta vestimenta ac cibos, distincta
voluit ab inconsumptibilibus, puta ædibus ac cellis : imo vero diserte
expressit ea, « quæ ad usum necessariæ sustentationis » pertinerent,
quæque fierent « pro necessitatibus infirmorum, et aliis fratribus
induendis, » ut fratres in his quoque ad simplicem facti usum redigantur,
nullo interim utendi jure ipsis reservato.
Ergo quæ data essent
utenda fratribus, in dominio dantis permanere posse voluit : et quoniam
qui hæc darent fratribus ita affecti esse viderentur, ut à se concessa vere
dimittere, atque ad alios transferre cupiant propter Deum ; ne talium
rerum, quæ fratribus utendae dentur, incertum videatur esse dominium, illud,
[248] exemplo Innocentii IV, ad se
et Ecclesiam Romanam transfert ; omnimodum usum relinquit fratribus,
concessa etiam potestate vendendi et commutandi libros et alia mobilia, prout fratrum usibus conveniret.
Sic deinde concludit :
« Cum ex prædictis et aliis multa maturitate discussis, regula ipsa
licita, sancta, perfecta, et observabilis, nec ulli païens discrimini evidenter
appareat, » ut hæc constitutio « sit
perpetuæ firmitatis, hæc, sicut cæteræ constitutiones vel decretales epistolæ
legatur in scholis, ac fideliter exponatur ad litteram : nullis additis
glossis, quocumque prætextu, sub excommunicationis pna, nisi iis, per quas
verba, seu verbi sensus, seu constructio, quasi grammaticaliter
exponatur. » Sic sancta esse debuit hæc constitutio ; sic non tantum
ad fratres, sed ad scholas universamque dirigitur Ecclesiam, ut omnes fideles
instruantur, quid de hac regula sentire debeant.
Hæc igitur definite determinatèque
dicta, nemo negaverit. Tum in fine subditur : « Qui contra prædicta
determinaverint (seu praedicarint) excommunicationis sententiæ
subjacere ; » quo nihil est clarius ad definitionem dogmaticam
exprimendam. Jam vero quanti hæc sint, sequentia demonstrabunt.
CAPUT XLII.
Decretalem Exiit confirmarunt Clemens V, Clementina Exivi,
et Joannes XXII, Extravagante Quorumdam : mox idem Joannes ejusdem
Decretalis auctoritatem infringere aggreditur.
Subortis postea
circa hanc Decretalem aliquot scrupulis, eam Clemens V elucidatam voluit,
Decretali inter Clementinas, Exivi de Paradiso ; de Verborum
significatione ; qua diserte probat, rerum utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum
dominium ac proprietatem, « dimisso ipsis fratribus in eis tantummodo usu
facti simplicis. »
Fratres contenderunt
hanc Clementinam vel maxime fuisse [249] irrevocabilem ; quippe quæ à concilio
Viennensi approbata fuerit ; quod falsum esse constat. Nec minus interim
constat apostolica auctoritate comprobatam fuisse à Clemente V.
Circa has Decretales
Nicolai III et Clementis V, Joannes XXII edidit Extravagantem Quorumdam, qua eorum declarationes vocat salubriter
editas, solidas quidem et claras et lucidas ; alibi, limpidas.
Ipse de vestium simplicitate ac forma, deque habendis cellis frumentariis
ac vinariis, quid agendum sit, superiorum permittit arbitrio, pontificatus anno tertio, Christi 1318.
Etenim multi ex
fratribus, fallace delusi paupertatis imagine, vanissima quæque in deformandis
vestibus comminisci cperant. Non ullis monitis, non ullis parere superiorum
imperiis ; seque eo pauperiores ac perfectiores arbitrari, quo insaniora
cogitarent.
Neque vero Joannes ea
Decretali tantos motus comprimere potuit ; quin potius hinc exorti
Fraticellorum insani clamores : Joannem hac Decretali fecisse
« contra evangelicam paupertatem et per consequens contra Evangelium
Christi ; et ideo factum hæreticum, ac papalem potestatem perdidisse, si
in hoc perseveraverit. »
Tantæ postea exortæ
sunt, circa illam inglossabilem Nicolai III constitutionem,
difficultates et rixæ, tam turbidi motus, tam insana deliria, ut idem Joannes XXII
eam paulatim, quam minima poterat antecessoris contumelia convellere cogeretur.
Ac primum illud glossandi interdictum sub excommunicationis pna à Nicolao positum, ad beneplacitum suspendit,
edita Extravagante Quia nonnunquam anno pontificatus sexto, Christi 1321. Quo tempore Decretalis Exiit cpit
vacillare auctoritas ; multaque adversus eam scripta prodierunt quæ
Rainaldus edidit. Imprimis impugnabant illud quod erat in ea Decretali
dictum : « Christum habuisse loculos, infirmorum suscepta
persona, » quemadmodum fugam præcipit : quæ omnia gravissime
refutabant, et utrumque suo modo ad perfectionem pertinere contendebant ;
cum [250] perfactionis sit
providere suis et egenis, ac per fugam dare locum iræ, nec temere aggredi pericula.
CAPUT XLIII.
Joannis XXII
Extravagans Ad conditorem canonum : ea
Decretalis Exiit
dogma rejecit.
Neque ita multo
post, Joannes XXII progressus ulterius, duas Decretales edidit,
quibus concitati fratres adversus Joannem, ut apertum jam hæreticum, una cum
Ludovico Bavaro imperatore dira moliti sunt, totaque Ecclesia famosas illas ac miras tragdias excitarunt.
Anno igitur
pontificatus septimo, Christi 4322, Extravagantem edidit : Ad
conditorem canonum ; qua rerum Fratribus utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum dominium,
à se et Ecclesia Romana amovet, exceptis rebus sacris ; vetat moveri
lites, aliaque quæ à Fratribus Ecclesiæ Romanæ procuratorio nomine agebantur.
Hac autem Decretali
miris modis exagitat simplicem facti usum ab utendi jure distinctum ; docetque
eum nec esse possibilem, nec verum, nec Fratribus utilem, ad perfectionem
paupertatis obtinendam, aut mundi sollicitudines removendas : ad hæc non
esse justum, nedum ad perfectionem ullam pertineat ; cum injustum sit
aliqua re uti eum, « cui jus non competat utendi ; » reservationem
quoque dominii ac proprietatis Romanæ Ecclesiæ attributam, pari modo nec esse
possibilem, nec veram aut sinceram, nec justam, ac nedum Ecclesiæ Romanæ,
utilis fuerit, « in illius notam atque injuriam redundare. » Igitur
se, « qui veritatem colere teneretur, dignum et congruum arbitrari, ut
professores dicti Ordinis, non verbis tantum, non simulatis actibus ; sed
operibus claris veritate suffultis, perfectionis status, ac altioris
paupertatis sibi prærogativam, præ aliis mendicantibus vindicarent. » Simul
declaravit consulere velle se « honori sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cujus
obnubilari posset gloria, si tam perversæ [251] simulationi, quæ profecto et
ipsis simulantibus officit, et aliis scandali materiam subministrat,
dissimulando illi occurrere consentiret. »
Addebat nolle se « in
posterum, sub prætextu seu pallio talia dominii temporalis, verbalis, nudi et
ænigmatici, tanta bona, quanta dicti fratres faciunt infici. » Quibus sane
verbis Nicolai III usum facti simplicem, ab eoque ortam perfectionis,
altiorisque paupertatis ideam, non modo subruebat, sed etiam irridebat. Tamen
prædecessorem, quibus verbis
poterat, excusabat, qui « pia consideratione motus, supradicta
ordinavit. » Curabat autem vel maxime, ut quod erat absurdissimum ab eo
amoliretur, nempe vindicatam Ecclesiæ Romanæ rerum etiam consumptibilium
proprietatem. Ejus igitur verba molliebat, sensum ad meliora vertebat. Id autem
vel maxime inculcabat : « neminem Sapientem æstimare debere, » quod
Nicolaus III absurda, injusta, nec
possibilia intenderit ; non sane addebat omnino impossibile esse, ut talia
definiret, quique id fieri posse sentirent, schismatis aut erroris reos ;
qualia nunc venditant.
CAPUT XLIV.
Joannis XXII
Extravagant Cum
inter nonnullos ; ea Decretalis Exiit, doctrinam de Christi et apostolorum
paupertate hæreseos damnat : à Romanis Pontificibus erronea definiri posse
demonstrat ; Franciscani appellantes in materia fidei à Papa ad concilium,
ejus rei gratia nullam censuram ferunt.
Supererat illud à Fratribus
prædicatum, à Nicolao III approbatum in Christo et apostolis per simplicem
usum facti, altissimæ, ut
putabant, paupertatis exemplum. Id Joannes XXII omnino subruit,
edita Extravagante Cum inter
nonnullos, anno pontificatus nono, Christi 1325, qua propositiones duas
examinat : alteram, « quod Christus et apostoli in speciali non
habuerint aliqua, nec in communi ; » alteram, « quod in iis, quæ
ipsos habuisse Scriptura testatur, nequaquam in ipsis jus utendi competierit. » [252] Has rite examinâtes, erroneas et hæreticas
judicavit, hanc vero postremam, doctrinæ catholicæ eo maxime inimicam, quod
Redemptori tribuat usum et gesta non justa : usum scilicet, sine jure
utendi, ut erat expositum superiore Decretali Ad conditorem.
At Minores id gravissime
tulere. Itaque ioanni XXII Nicolai Decretalem objiciunt : illum etiam
aperte hæreticum inclamant, quod illa, quæ « per clavem scientiæ in fide
ac moribus, à summis
Pontificibus semel definita sunt, eorum successoribus revocare non licet in
dubium. » Hos ut motus compesceret Joannes XXII aliam
eodem anno edidit Extravagantem Quia quorumdam ; qua quidem
Nicolaum excusat, ut potest, negatque aut ab ipso, aut ab aliis prædecessoribus definita, quæ Fratres tanto studio de
facti usu simplice asserebant : ac si vel maxime definissent, « constitutiones
illas fore invalidas, erroneas et infirmas, » Neque vero, quod nunc
somniant, id per impossibile dixit, aut omnino negavit evenire posse, ut
à Romano Pontifice talia definiantur ; sed duntaxat hæc scribit :
« Quod usura talem non justum conditor canonis Fratribus intellexit
reservare, probabile non videtur. » Profecto non putat rem esse
impossibilem, qui id causatur tantum, probabilem non videri.
Et quidem Joannes ad
Nicolaum excusandum hæc scripsit : « Non apparet ipsum dixisse,
sustentationem Christi et apostolorum ejus in solo et nudo simplici consistere
usu facti. » Verum id nihil est ; nam etiamsi verum esset concessisse
Nicolaum Christo et apostolis non modo usum facti simplicem, sed etiam
aliquando ipsum jus utendi ; tamen asserebat interim, usum illum
simplicem, non modo esse justum, sed etiam perfectum, et in Christo præluxisse,
atque ex ejus exemplo ad fratres propagatum ; cum Joannes usum illum, et
injustum esse universim definiret, et in Christo admittere hæreticum judicaret.
Quam profecto
sententiam, Decretali Quia quorumdam, luculentissime confirmavit. Ibi enim docuit, illam expropriationem, quam
in usu facti simplice absque jure collocabant, neque a Christo observatam,
neque apostolis impositam, neque sub voto [253] ab ipsis
fuisse receptam. Id enim in evangelica historia non fuisse traditum ; atque
hæc Christo tribuere, cum per se justa non sint, hæreticam, damnatam,
blasphemam, pestiferam esse doctrinam. Ergo satis constat Nicolaum, edita
Decretali, ut perfecta laudasse, ac præscripsisse Fratribus, quæ Joannes XXII injusta ; de Christo dixisse, quæ idem Pontifex,
non modo nova et in Scripturis inaudita, sed etiam blasphema atque hæretica
declararit.
Quæ cum ita sint,
omnes, credo, intellexerunt, id egisse Joannem, ut Nicolai Decretalem tanto
apparatu conditam, tanta auctoritate promulgatam, honestissime quidem ac
modestissime quoad fieri posset, sed tamen efficacissime hac in parte
subrueret.
Huc accedit Michaëlem
Cæsenatem fratrum Minorum generalem, ejusque socios, à tribus Joannis
Decretalibus, conceptis verbis, ad sanctam Romanam Ecclesiam, et ad generale
concilium universalis Ecclesiæ publice et solemniter appellasse, et
appellationem Joanni transmisisse. Id et testantur acta, et Rainaldus confitetur neque adversarii negant, has duas
Decretales, Cum inter nonnullos, et Quia quorumdam, quibus duæ
propositiones declarantur hæreticæ, ad fidei definitionem omnino pertinere. Jam
vero doceant, Minores, qui ab eis appellarint, qui professi sint Papam de fide
pronuntiantem errare potuisse, eo certe nomine à Joanne fuisse damnatos. Nihil
reperient tot inter apostolicas litteras, quibus eos coercuit ; cum nihil
prætermiserit, quo impudentissimos atque ineptissimos sycophantas argueret.
CAPUT XLV.
Bellarmini ac
Rainaldi effugia.
Nunc inutile est
copiosius narrare, quæ recentiores, Bellarminus primum, ac recentissime
Rainaldus dixerint. Summa est [254] hæc : Nicolai
decretalem male intellectam, neque vero suo sensu à Joanne damnatum ; tum
in quibus varient illi Pontifices, non ad fidem et mores pertinere, sed
esse de re metaphysica, interim pro certo habitum à Romanis Pontificibus,
definita circa fidei quæstiones, rata esse et irretractabilia : quæ omnia
putamus satis clare refutata ex ejus ævi scriptoribus, et ipsis Decretalium
verbis.
Et quidem de usu
facti simplice, definitionem Joannis Decretali Ad conditorem, editam, Rainaldus
tuetur, Bellarminus impugnat, et Joannem in controversia ad fidem non
spectante errasse decernit ; cum Joannes Decretali Quia quorumdam,
eum qui Decretalis Ad conditorem definita convellat, « tanquam
contumacem, et rebellem Romanæ Ecclesiæ ab omnibus haberi » jubeat.
Quid quod idem
Joannes non alia causa, illum, absque jure, usum facti simplicem in Christo
admitti, blasphemum, hæreticum, impium judicant, quam quod usus ille sit non
justus, in quo eum Bellarminus errasse asserit, ac duas Joannis de fide
decretales subruit.
Neque vero
concesserim in re metaphysica et vana versatum esse Joannem. Omnino enim è re
Ecclesiæ erat, ut evanesceret è Fratrum animis, illa quam Nicolaus foverat, falsæ
atque inanis perfectionis idea ; cum illam etiam Christo adscribere,
auctore Nicolao, minime vererentur, eâque dementati, sibi tantopere placuerint :
neque modo ad horrenda facinora, verum etiam ad hæreses et schismata
proruperint.
Quod autem
Constitutionem Exiit, ut decretum de fide haberi nolunt, quia id Papa non
expresserit, neque sua pronuntiata, de necessitate credenda proposuerit ;
tametsi contra ea determinare ac prædicare, sub excommunicationis pna
vetuerit, nos quanti hæc valeant lectori dijudicandum relinquimus. Interim
intelligimus, procul ab officio confirmandæ fidei abfuisse Nicolaum, qui,
definitione edita, ad id induxerit animos, quod Joannes XXII injustum
aut hæreticum declararit.
Sed jam de Joannis
Decretalibus duabus, Cum inter nonnullos, [255] et Quia quorumdam, nec habent quod
hiscant, cum eas decretales, adhibitis licet omnibus, quibus decretum fidei
nunc constare volunt ; tamen à Glossâ Corpori Juris inserta, pro
retractabilibus habitas, et ab ipso Bellarmino subrutas videant ; ut
profecto pateat, subtiles illos infallibilitatis pontificiæ defensores, dum ab
inania ac minuta nos redigunt, tandem aliquando in has coarctari angustias, ex
quibus nullis se scholasticis argutiis extricare possint.
CAPUT XLVI.
Questio de visione beatificâ ante universalem
resurrectionem : in ea Joannes XXII falsa prædicat, et suadere nititur : Gallis
obsistentibus, Ecclesiæ catholicæ consensioni cedit.
Sub eodem Pontifice
Joanne XXII, anno ejus 16, Christi
1331, teste Rainaldo, « agitari cpta est in pontificia Caria
quæstio de visione animarum, controversa inter theologos ejus temporis, » Et
quidem pro certo erat, purgatas animas in clum mox recipi ; idque
ipse Joannes instructione edita ad Ofinium Regem Armeniæ definiverat, ut habet
idem Rainaldus. An in clum receptæ visione faciali
fruerentur, dubium videbatur, et negabat Joannes ; atque, ut ait
Rainaldus, « maxima sollicitudine undique argumenta pro parte negante
conquirere, et varia ex Patribus testimonia contexere cpit : atque ea
tanquam privatus doctor in suis concionibus repetere, ut præsules doctoresque
ea argumenta diligentius discuterent. » His quidem Joannes se ipsum postea
defensabat, his eum excusatum volebant, qui ex ejus auctoritate, et concionibus
publice in ecclesia ad populum habitis, periculum fidei verebantur. Cæterum, si
ea volebat tantum discuti à doctoribus, quorsum pertinebat prædicari ad
populum ? Omnino certum est, id quod etiam tota Ecclesia ac maxime in
Gallia divulgatum ac creditum, eum errorem à Joanne publice prædicatum.
His Galli nostri
movebantur ; tum vero vel maxime cum [256] Geraldus Otho generalis Minorum minister,
Pontifici intimus, atque ab eo internuntius ad Gallias missus, illum errorem
Parisiis pro concione sacra exponendum suscepisset ; ac passim ferebatur, alia licet
specie, hujus rei gratia, à Joanne summissum, ejusque erroris Pontificem
auctorem ac signiferum esse.
Philippus vero VI Valesius
dictus, Francorum Rex, extrema minabatur iis, qui claram visionem beatis
animabus denegabant : ad quem Pontifex epistolam scripsit, quam Rainaldus
profert.
Hac epistola scribit,
quæstionem dubiam etiam Augustino visam ; variare doctores ; se
quidem hujus rei in sermonibus habuisse mentionem, quæstionem jussu suo, ut sic
plenius posset inveniri veritas, disputatam.
Subdit hæc postea :
« Et quia, fili dilectissime, forsan tibi dicitur, quod nos non sumus in
theologia magister, audi quid unus sapiens dicat. Non quis, inquit, sed quid
dicat, intende : » adeo et ad se quoque pertinere intelligebat
illud, ut non quis, sed quid diceret, cogitemus. Pergit : « Utinam, fili, sicut et
alias meminimus nos scripsisse, vellet audire, quæ in nostris sermonibus
diximus, regia celsitudo, et ut prædiximus, unum verbum de capite nostro non protulisse
reperies, sed quæ vel Christus, vel apostoli, vel sancti Patres et doctores
Ecclesiæ protulerunt. » Sic dubitantis specie, quam sequebatur doctrinam
regiis auribus instillabat.
Tum regem
dehortabatur ab insectandis iis, qui claram visionem negabant animabus ; neque
enim hoc ad regium honorem pertinere : atque omnino permitteret utramque
libere disputari ac prædicari sententiam, donec aliud per Sedem apostolicam
declaraturn fuerit. Hæc scripsit xlv Kalendarum
decembris, pontificatus anno 17, qui erat annus Christi 1333.
Nihil his motus
Philippus, mon multis post diebus, quam epistolam acceperat, Dominica scilicet
quarta Adventus, magistros parisienses congregavit, jussitque eos de quæstione
ferre sententiam ; qui omnes unanimi consensu in id convenerunt, ne clara
visio beatis animabus negaretur. Quam censuram Facultatis [257] habemus
integram, ejusdem jussu principis scriptam, pendentibus magistrorum sigillis.
Testatus quidem rex
erat, nihil à se quæri quod Papam tangeret, quem omni honore prosequeretur :
at doctores præfati erant audisse se, « quod quidquid in hac materia sua
Sanctitas dixit, non asserendo, seu opinando, protulerit, sed tantummodo
recitando : » adeo verebantur, ne pontificium animum offenderent.
Hujus censuræ
exemplum, teste continuatore Nangii, hujus ævi historico, rex misit ad Papam, mandans sibi à latere,
quatenus sententiam magistrorum de Parisiis, qui melius sciunt quid debet
teneri et credi in fide, quam juristæ clerici, qui parum aut nihil sciunt de theologia, approbaret, et quod
sustinentes in contrarium corrigeret. »
Facinus audax, inquies,
ut Galli Romanum Pontificem fidem ipsam docerent. Tanta erat fiducia agnitæ
veritatis ; atque his quidem Joannes cessisse videtur. Certe anno
sequente, sui pontificatus ultimo, Christi 1334, editam voluit professionem
eam, qua cum catholica Ecclesia fatebatur, « quod animæ purgatæ
vident divinam essentiam facie ad faciem. Atque adeo Ecclesiæ catholicæ
consensione, in veram certamque veritatis fidem, non jam cunctabundus aut
fluctuabundus adductus est.
Quod autem eam fidem Benedictus XII asseruit, eique obsistentes
hæreticos judicavit,
nihil aliud quam publicum et stabilem Ecclesiæ catholicæ eam in rem consensum
declaravit, quem jam Parisienses, quem ipse Joannes XXII moriens agnoverat. Neque interim illud
admittimus, quod est à Rainaldo aliisque responsum : quæ idem
Joannes adversus eam fidem publice in ecclesia prædicant, ea ab ipso fuisse
prædicata, ut privato doctore. Omnino enim prædicatio in eminentissima Ecclesiæ
Romanæ arce edita, ad apostolicum officium pertinet ; veramque fidem
oportet in Ecclesia Romana, non modo definiri prolato anathemate ; sed
etiam ita doceri, prædicarique, ut inde annuntietur per universum orbem :
cui plane officio [258] Joannes XXII defuit. An ergo cura ille falsa prædicaret, nutabat ea, quam
Ecclesia Romana prædicabat, fides ? aut Ecclesia Romana Sedesque
apostolica falsa et hæretica prædicavit ? aut quæ prædicanti Papæ, eadem
judicanti ac definienti non obstitisset Ecclesia catholica : defuissentque
vires, quibus falsa definitio solveretur ? Absit ; dictum enim de
Joanne XXII esset, quod ipse do Nicolao III dixit : si quid falsi definisset, « constitutiones
eas fore invalidas, erroneas et infirmas ; »
neque eo secius existimassent stetisse immotam Ecclesiæ catholicæ Sedisque
apostolicæ fidem. Ergo intelligamus, quæ Romani Pontifices prædicarint,
crediderint, declararint, nondum esse Romanæ Ecclesiæ Sedisque apostolicæ,
quoad à Romano Pontifice promulgata, totaque Ecclesia recepta, obtinuerint et
coaluerint, atque hanc esse Romanam, hanc Petri, hanc Sedis apostolicæ fidem,
quæ deficere non possit.
LIBER DECIMUS
Quo probatur convenire cum declaratione gallicana
hæc : quod romana sedes fidesque nunquam defectura sit ; et quod
prima sedes non judicetur a quoquam.
CAPUT PRIMUM.
Fides Petri quid sit : verba Petri : Tu es Christus ;
et Christi : Tu
es Petrus, etc. Petri fides Ecclesiæ fundamentum : ad locum Matth. xvi, 16 et seq.
Ne quid tam
necessariæ disputationi desit, placet exponere luculentius illud immotum, quod
in fide Petri omnis ab origine agnovit antiquitas. Id duplici modo à Patribus
intellectum : primum, ut Ecclesia catholica in Petri fide immota
consistat : tum, ut immotum aliquid et invictum in Ecclesiam quoque
peculiarem Romanam ac Sedem apostolicam, Petri fide, prædicatione, sanguine,
auctoritate, ac successione translatum fuerit.
Et quidem immotum
illud, quod à Petri fide in universam Ecclesiam diffundatur, sancti Patres
ducunt ab illa egregia Petri confessione : Tu es Christus, ac
deinde subsecuta Christi sententia : Tu es Petrus.
Petrus enim
apostolus, jam primus apostolorum à Christo constitutus, jam à Christo Petrus
dictus, atque his causis omnium primus ab evangelistis omnibus appellatus, quod ipse textus Evangelii prodit
legentibus ; cum Christus quæreret : Quem me esse dicitis ? omnium
nomine confessionem hanc edidit, qua fidei christianæ summa continetur : Tu
es Christus filius Dei vivi. Quæ cum Petrus dixisset, Hoc statim audivit à
Christo : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Quibus
verbis Christus, qui suam maxime unam volebat Ecclesiam, creavit
magistratum amplissima præ cæteris potestate ac majestate [260] præditum, qui
omnes moveret ad unitatem, maxime in fide. Atque his duo quidem
confirmavit : alterum, haud immerito Petrum omnium nomine respondisse, qui
omnium princeps ab ipso Magistro Christo constitutus esset : alterum,
quoties successores Pelli communem Ecclesiarum fidem, ex communi traditione,
pro officio promerent, eorum decretum, prædicationem, fidem, fore Ecclesiæ
fundamentum.
Hinc Christus
pollicetur, hac Petri confitentis fide Ecclesiam æternum constituram : Super
hanc petram, inquit, ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non
prævalebunt adversus eam, nempe Ecclesiam, ea fide nixam. Quo loco sanctus Leo :
« Super hanc, inquit, fortitudinem æternum extruam templum, et Ecclesiæ
meæ clo inferenda sublimitas, in hujus fidei firmitate consurget. »
Hæc idem Pontifex
passim inculcat ; hæc omnes uno ore Romani Pontifices ; hæc denique
Patres omnes ; ut in re clara et confessa plures locos congerere
supervacaneum sit. Omnino fixum illud est et immotum ; cum Ecclesia
catholica ædificio comparetur, eam quam Petrus confessus est fidem, æterni
ædificii æternum fundamentum esse.
CAPUT II.
Ipse Petrus et Petri successores, propter injunctum
officium prædicandæ et asserendæ fidei, Ecclesiæ fundamentum, huic officio
merito adjunctæ claves.
Neque minus ipse
Petrus, ejusque successor Romanus Pontifex, tanto in ædificio fundamenti loco
est, ut qui, ex commisso munere, ecclesiastici regiminis princeps, præcipuique
ac fundamentalis officii, prædicandæ scilicet et asserendæ fidei, caput
executorque sit.
Qua ex re, si quis
sequi putat, Romanum Pontificem commissi officii gratia fundamento comparatum,
ideo in exponenda fide [261] esse
infallibilem, fallitur : aliud enim est, ut ei aliquid officii
injungatur ; aliud, ut illud procul omni dubio præstiturum esse constet.
Atque ut officium,
quemadmodum oportet, ab ipso effectu secernamus, advertendum superest, cui rei
Christus æternæ stabilitatis promissionem adjecerit : an ipsi Pontifici,
an vero Ecclesiæ ? Ecclesiæ certe, ut verba declarant : Et portæ, inquit,
inferi non prævalebunt adversus eam, Ecclesiam scilicet, ut et verborum docet
ipsa connexio, et Leo atque alii Patres luculentissime profitentur. Cui loco convenire alia Christi dicta jam vidimus, quale illud
est : « Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et
publicanus : » « Ecce ego vobiscum sum
usque ad consummationem sæculi ; » et : « Cum venerit
ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. » Quæ ad unitatem apostolici ordinis
manifeste referuntur. Unde etiam extat illud apostolici primi concilii :
« Visum est Spiritui sancto et nobis ; » cui congruit illud in symbolo
item apostolico, quod attributum est toti et soli Ecclesiæ, certissimum
Spiritus sancti magisterium : « Credo in Spiritum sanctum, sanctam
Ecclesiam catholicam ; » nihil ut sit clarius, quam ipsi Ecclesiæ
catholicæ primitus promissionem, et vim æternæ stabilitatis adjunctam.
At enim, inquiunt,
petra ipsa, fundamentum ipsum, per sese est stabile, ipsoque adeo ædificio
stabilius ; quippe quo ædificium id habeat ut firmum ac stabile sit. Id
qui dicunt, non satis advertunt, ipsa etiam fundamenta posse convelli. Quare
Christus æternum structurus ædificium, non in eo præcise reponit æternam ejus
ædificii soliditatem, quod in tali ministeriali fundamento, Petro scilicet ac
Petri successore, sit positum ; sed quod ipso Christo ædificante
consurgat : « Super hanc, inquit, petram ædificabo Ecclesiam meam, et
portæ inferi non prævalebunt adversus eam ; » propter aedificantem
scilicet Christum, qui et fundamentum posuit, et exstruxit ædificium, et
invicta virtute utrumque continet. [262]
Quod ergo moderni
quidam eo usque provehuntur, ut in Petro et successoribus, certiorem et
clariorem, quam in ipsa catholica Ecclesia, stabilitatem agnoscant ; næ
illi nimii sunt, neque tolerandi, quibus clarius ac firmius videatur : Credo
Romanum Pontificem infallibilem ; quam : Credo sanctam
Ecclesiam, catholicam.
Certum quidem est,
Ecclesiam catholicam, constituto Principe, tanquam totius regiminis fundamento,
factam esse firmiorem. Neque tamen tu mihi fundamenti similitudinem sic urgeas,
ut Ecclesia collapsura sit, si quando Principis cesset officium ; alioquin
eum, qui summa in Ecclesia potestate fungatur, non modo infallibilem, sed etiam
immortalem esse oportebat : aut si ad extremum urgeri placet fundamenti
rationem ac vim, aliud certe est, ut ipsum fundamentum penitus subruatur :
aliud, ut sit aliqua in fundamento labes. Primum si acciderit, ruit
ædificium ; secundum, non ita : nonnunquam enim opus est ipsum refici
fundamentum. Aliquis Petri successor, sive Liberius, sive Honorius, sive quivis
alius in tacenda fide officio desit, atque ipsi etiam fidei adversetur ;
en aliqua in ipso fundamento labes, quæ ab Ecclesia facile reparari
possit ; non item, si Petri officium in totum tolleretur, Christi
institutione contempta.
Illud ergo officium,
ut constituere, ita destruere nullam humana vis potest ; statque illud immobile
à Christo constitutum ecclesiastici regiminis fundamentum.
Quare et illud
certum est, in ipsa ministeriali petra, Romano scilicet Pontifice Petri
successore, vim esse ; præcipuam illam quidem ac principalem, sed tamen
partialem, ut vocant ; ita ut totum ipsum parte sit firmius.
Namque et
aliquatenus aptis lapidibus ædificii compages sese ipsa sustentat, mutuamque
sibi operam fundamentum ipsum compagesque præstant : atque ut compages
fundamento sustentatur, sic fundamentum compage protegitur. Quin ut in papatu
maxima, ita in episcopatu magna est à Christo indita vis ; suntque
episcopi capita et fundamenta particularium Ecclesiarum, ex [263] quibus universa coalescit, et in vivo
ædificio, vivi lapides sese ultro coagmentant ; ipsique fundamento præcipuo,
scilicet romanæ Sedi, non nudo tantum obsequio, sed etiam adunati auctoritate
provident. Sic illa in infando schismate horrenda fundamenti labes, totius compagis
ope sanata refectaque est.
Stat ergo æternus
ille in Ecclesia Christi, ab ipso Christo constitutus magistratus, ad unitatem
movens fideique firmitati ex officio providens. Cui quidem officio merito
attributæ claves, solvendique ac ligandi tanta potestas ; ut quidquid in
terra solverit vel ligaverit, in clo quoquo solutum ligatumque sit ;
quibus verbis designari, non personæ injuncto officio defungentis
infallibilitatem, sed ipsius officii efficaciam ac vim omnes consentiunt.
Hæc igitur pertinent
ad illud Christi dictum : Tu es Petrus, constititque omnino, Petri
officium esse Ecclesiæ fundamentum, eo quod Ecclesia unitate consistat, cujus
sacramentum ac radix in Petro est.
CAPUT III.
Locus ; Rogavi pro te ; et : Confirma fratres tuos, Luc., xxii, 32. Aliud
præceptum, aliud promissum : præceptum, Confirma fratres, quid sit.
Eodem pertinet aliud
Christi dictum ad Petrum : « Simon, Simon, ecce Satanas expetivit
vos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non
deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus, confirma fratres
tuos. » In hac Christi sententia, ut in priore, rursus distinguimus ea quæ
ad officium Petri pertinent, et ea quæ ad Christi promissionem. Ad officium
Petri pertinet : Confirma fratres tuos ; ad Christi
promissionem certam : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.
Hoc ergo ex officio
Petrus habet : hoc Petri successores in Petro acceperunt, ut fratres
confirmare jubeantur, non profecto ut ei officio nunquam defuturi sint.
Si enim jubendo
Christus id præstat, ut præceptum ipsum impleatur, jam omnes sunt
impeccabiles ; Romanusque Pontifex, [264] cui Christus in Petro
dixit : Pasce oves meas, non modo in doctrina nunquam peccaturus
est, sed nec in ulla parte pastoralis officii, cum nulla profecto sit, quam non
illa vox complectatur. Jam quod aiunt, ipsa confirmandi voce, supremum et
indeclinabile judicium, eamque auctoritatem indicari, qua nulla major esse
possit, falsum est : nam confirma, hoc est, quantum in te est
enitere ut firmi sint. Misimus enim Timotheum, inquit Apostolus, ad
confirmandos vos ; et cuicumque Episcopo dictum est : Esto vigilans, et
confirma cætera, quæ moritura erant. Et ostendunt Scripturæ passim, confirmare vacillantes animos, per omnia
ecclesiastica ministeria fusum. Quod Petro ejusque successoribus
singulari titulo attributum efficit quidem, ut præ cæteris, ut erga cæteros,
atque etiam erga fratres et apostolos illud facere jubeantur : non autem,
ut id certissime præstent. Nam quod objiciunt, cuique officio suam esse à Deo
providentissimo adjunctam gratiam, quis id nesciat ? Adjungitur quidem ut
omni officio, ita etiam papatui, perpetua Dei benignitate, gratia
singularis ; at gratiam singularem non proptereà sequitur semper
accipientis certa fidelitas : alioquin nunquam in eo officio peccaretur,
quod est falsissimum.
CAPUT IV.
Promissio in illa precatione, ut non deficiat fides tua : fides Petri
quid sit ? nunquam defectura, neque in ipso Petro ; neque in
catholica Ecclesia ; neque in Sede apostolica, seu peculiari Petri
Ecclesia.
Atque hæc sunt, quæ
pertinent ad Christi praeceptionem ; Confirma fratres tuos. Jam ad
promissionem ista : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : quæ
quidem promissio multipliciter intelligi potest, pro multiplice personæ Petri
intellectu.
Est enim primum
Petrus singularis, cui Christus, teste Augustino, promiserit, « ut haberet
in fide Uberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem. » Quo [265] sensu promissio solum Petrum spectat, non
autem successores ; quos in fide confirmatos, nemo, credo, nisi
insipientissimus dixerit.
Et ea quidem
promissione ad exequendum officium Petrus juvabatur. Quis enim dubitet
promptius illud fuisse ac certius, ut confirmatus in fide confirmaret :
quod Christus Petro significavit his verbis : « Simon, Simon ;
ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum ; ego autem rogavi
pro te, ut non deficiat fides tua. » Quo loco Leo præclare :
« Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit
futurus, si mens Principis victa non fuerit. » Neque propterea Petri successores id
habent, ut in fide confirmentur, sicut non omnes habent illam eminentissimam
charitatem, qua Petrus plus cæteris Christum diligens audire meruit : Pasce
oves meas.
Hoc igitur est quod
Petro in propria persona promissum est, neque ad posteros transiturum ;
nempe ut in fide et gratia confirmetur. Jam quod sit ad posteros transiturum,
ex alia duplici Petri persona pendet.
Petrus enim præter
personam suam, aliam personam gerit, nempe Ecclesiæ universæ ; quod ipsum
ad ejus primatum pertinet, sicut Augustinum dicentem audivimus :
« Petrus Ecclesiæ gestabat in figura personam, propter primatum quem in
discipulis habuit. » Cum ergo Petro dicitur pro hujus
personæ ratione : Non deficiet fides tua, hoc nempe est, non
deficiet Ecclesiæ catholicæ fides, cujus tu figuram atque personam propter
primatum geris ; ac jubetur postea confirmare fratres, qui primatu
imposito tantam personam induerit.
Neque immerito Petro
dicitur : Non deficiet fides tua ; fides illa scilicet, quæ
cum sit christianorum omnium, vel maxime est tua ; quod eam primus omnium
atque omnium nomine prædicaveris.
Hunc sensum
interpretes sæpe memorati secuti sunt ; ad eumque alludere videtur
Augustinus : « Dicente Christo, Rogavi pro [266] te, ut non deficiat fides tua, intelligamus ei dictum, qui
ædificatur super petram, » hoc est, omnibus in Christo
perseveraturis.
Hic ergo secundus
sensus, pro secundo intellectu personæ Petri, totam in se repræsentantis
Ecclesiam, ac maxime electos. At tertio modo, Petrus intelligi potest
strictiore significatu, ut qui non modo Ecclesiæ universæ personam susceperit,
sed successores in primatu suos, eorumque curæ commissam peculiarem Ecclesiam,
Romanam scilicet, singulari titulo repræsentet. Quo etiam sensu, merito Petro
dicitur : Non deficiet fides tua ; cum nunquam futurum sit, ut
Petri successores eorumque universa series atque successio, Sedesque cui
præsint, atque Ecclesia quam docendam et regendam susceperint, à vera fide
evellantur.
CAPUT V.
Petrus ejusque successores cuidam peculiari ecclesiæ ac
sedi præsidere debent Petri fides in Petri Sede et in successorum serie non
deficit.
Et quidem de
successorum serie satis constat ; cum catholici omnes uno ore fateantur,
Petri officium, hoc est, papatum ipsum atque primatum à Christo institutum,
nunquam in Ecclesia desiturum. Sed Petri successores, cum ordinandi fuerint, è
clo lapsuri non sunt ; neque ad creandos eos, ubi opus fuerit, totam
Ecclesiam citari commoverique oportebit. Necesse ergo est, aliqua ut sit
catholicæ Ecclesiæ pars, ex qua existant, aliique aliis subrogentur. Quare ita
constituti sunt, ut non modo universæ Ecclesiæ præsint, sed quemadmodum cæteri
episcopi, peculiarem habeant quam regant Ecclesiam, nempe Romanam quam Petrus
fundaverit et rexerit, imo quam semper et foveat et regat. Hæc ergo Ecclesia ex
avita atque apostolica traditione, eo jure, ea dignitate est, ut quemcumque
sibi, eumdem etiam Ecclesiæ universæ ducem pastorèmque eligat, nec nisi ab
orthodoxa orthodoxum eligi par est. Hæc igitur Cathedra, hæc Sedes, hæc
Ecclesia est, quæ pro sui Pontificis dignitate uniendæ Ecclesiæ [267]
necessaria, nunquam à vera Ecclesia, nunquam à vera fide abrumpatur.
Neque objiciant,
Sedem à sedente Pontifice minime distinguendam. Hunc enim errorem, multis jam
veterum testimoniis sublatum esse credimus. Vel sanctum Leonem audiant
de sede Antiochena dicentem : « Aliud sunt sedes, aliud præsidentes. »
Neque propterea
dicimus, ipsam sedem aliquid exercere posse potestatis aut jurisdictionis,
aliter quam per ipsum praesidentem : sed si præsidens erraverit, errorem
eum statim repellendum, neque coaliturum.
Neque vero
distinguimus à Romanorum Pontificum fide, Romanæ Ecclesiæ fidem ; quam
scilicet non aliter quam à Petro primo, atque à Petri successoribus Romani
didicerint.
Neque huic fidei
oberit, si aliquot Pontifices officio defuerint, atque à vera fide, eique
conjuncta fidei professione aut prædicatione aliquando aberrarint. Stat enim
Romana fides, ab eorum antecessoribus stabilita, ab eorum successoribus statim
vindicanda ; ut factum in Liberio, Honorio aliisque vidimus, nullo Romanæ fidei, aut Romani primatus
detrimento. « Etsi enim, inquit Leo, diversa nonnunquam sunt merita
præsulum, tamen jura permanent Sedium : » quanto magis permanent jura in
Sedem apostolicam per Petrum, auctore Christo, collata.
Accipiendi ergo
Romani Pontifices tanquam una persona Petri, in qua nunquam fides penitus
deficiat ; atque ut in aliquibus vacillet, aut concidat, non tamen deficit
in totum, quæ statim revictura sit. Nam et Petrus negavit, et incredulus fuit,
postquam eliam audivit illud : Rogavi pro te, ut non deficiat fides
tua ; sed statim exsurgit, confirmaturus fratres, atque omnium nomine
communem praedicaturus fidem, sicut in Actis legimus. Sit ergo in
Leone ; sit in Agathone ; sit in aliis egregiis Pontificibus Petrus,
fratres confirmans : sit etiam in Liberio ; sit in Honorio Petrus ad
horam nutans et negans ; sed statim respiciente Domino convalescens, seque
ipso validior ; ut firmitudini, Domino providente, eliam lapsus ipse
serviat ; neque supersit ullum errati [268] vestigium. Id in Ecclesia Romana contigisse multa exempla docuerunt,
neque porro aliter ad consummationem usque sæculi, in tota Pontificum
successione, eventurum esse, certa fide credimus.
Id autem beati Petri
meritis tributum volumus. Omnino enim apostoli ad Christum recepti,
discipulorum ac successorum suorum regunt Ecclesias : neque illa vacat
Ecclesiæ oratio Dominum deprecantis : « ut gregem tuum, Pastor
æterne, non deseras ; sed per beatos apostolos tuos continua protectione
custodias ; » certumque est id, quod
subditur : « iis rectoribus Ecclesiam gubernari. » Quanto magis
Petrus omnium princeps, « in propria sede vivit ac præsidet, » ut et
sanctus Leo egregie docet, et universa Ecclesia in cumenicis etiam
conciliis sæpe confitetur.
Sic ergo tertio
sensu intelligatur Petri nunquam defectura fides ; quod eam Ecclesiæ
Romanæ semel traditam, in eadem Ecclesia, ipsaque successorum serie conservat
ac fovet. Quibus hæc magna et præclara, Sedisque apostolicæ majestatis digna
non sufficiunt, ii ut se in minuta atque oppido absurda ac falsa conjiciant,
non ratiociniis sed jam experimentis vidimus.
CAPUT VI.
Traditio Patrum de fide et Ecclesia Romana, deque Sede
apostolica nunquam defectura : Romanorum Pontificum de suæ Sedis dignitate
tuenda traditio.
Hæc ita, uti
diximus, se habere universa agnovit antiquitas. Sancti enim Patres ab ipsa
christianitatis origine dum quærunt illud immotum in fide, quod Ecclesiæ
principali, Romanæ scilicet, inesse necesse sit ; non Romanum Pontificem
doctorem publicum, quem à Romano Pontifice homine singulari, atque ut peccatis,
ita erroribus obnoxio, secernendum cogitant ; id enim postremæ ætatis
inventum est ; sed ipsam Romanam Ecclesiam, ac Romanam fidem, ipsam Petri
Cathedram ac Sedem apostolicam uno ore commemorant. [269]
Primus omnium
Irenæus occurrit, dum « maximam, antiquissimam et omnibus cognitam, à
gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo, Romæ fundatam et constitutam
Ecclesiam » celebrat. « Ad hanc enim, inquit, Ecclesiam, propter
potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est,
eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab iis qui sunt undique conservata
est ea, quæ est ab apostolis traditio. » Hæc Irenæus noster Gallicanæ Ecclesiæ
lumen.
Ludunt qui potentioris
principalitatis nomine. Urbis amplitudinem designari putant. Agit enim
Irenæus, non de Urbe, quam propter imperium frequentari ; sed de Ecclesia
fundata ab apostolis, ad quam ea causa convenire, in qua conservare omnes undique
fideles avitam et apostolicam traditionem oporteat. Neque aliter
Tertullianus : « Habes Romam, unde nobis quoque (Afris scilicet)
auctoritas præsto est. Ista quam felix Ecclesia cui totam doctrinam Apostoli
cum sanguine suo profuderunt ! » Inde auctoritas, et illa apud
christianos jam inde ab origine Romanæ Ecclesiæ præcipua commendatio.
Neque Cyprianus rem
tantam conticescit : « Navigare, inquit, audent ad Petri Cathedram,
et ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est. » En unde principalis, quod
Irenæus dicebat, et jam sermone ecclesiastico frequentatum. Hunc locum
Petri, et Cathedræ sacerdotalis gradum ; hanc Ecclesiæ catholicæ
radicem et matricem, ecclesiasticæ unitatis originem idem Cyprianus sæpe
commendat. Neque ab ejus Ecclesiæ principalis unitate
et fide deflectere se putabat, cum Stephani papæ de hæreticorum non iterando
baptismate decretum, tot undique conquisitis Scripturarum locis, vehemens
accusator urgebat.
Nec taceam illam
Optati unicam singularemque Cathedram, quam Petrus primus insederit apostolorum
Caput ; quam Petri successores, Optato referente, usque ad Siricium,
ac cæteri deinde teneant usque ad sæculi finem ; qua Donatistæ careant ; quam frustra occupare satagerent,
constituto Romæ suæ sectæ vano [270] episcopatu ; quam sola catholica, nulla
schismatica habeat Ecclesia : quæ proinde Cathedra, si concidere
posset, fieretque jam cathedra, non veritatis, sed erroris et
pestilentiæ ; Ecclesia ipsa catholica non haberet societatis vinculum,
jamque schismatica ac dissipata esset : quod non est possibile.
Hinc illud concilii
Aquileiensis ad Gratianum, Valentinianum et Theodosium Augustus :
« Totius orbis romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam
fidem apostolorum, ne turbari sineret, obsecranda fuit Clementia vestra :
inde enim in omnes venerandæ communionis jura dimanant. »
Hinc Hieronymus,
Oriente dissidiis agitato, « Cathedram Petri et fidem apostolico ore
laudatam » censuit consulendam ; atque ad Theophilum Alexandrinum
scribit, « se Patrum non transire terminos, semperque meminisse Romanam
fidem apostolico ore laudatam, cujus se esse participem Alexandrina Ecclesia
gloriatur. »
Veneratur et
Augustinus Romanam Ecclesiam, in qua semper apostolicæ cathedræ viguit
principatus : et in ea Romanam fidem, quam
in Ambrosii scriptis etiam hæretici Pelagiani suspicere cogerentur.
Hanc celebrat
Gelasius ad Anastasium imperatorem totumque Orientem confidentissime
scribens : « Quia mundo radix est apostoli Petri gloriosa confessio. » Qua voce designari solet
ecclesiastico stylo sacer ille et omni honore prosequendus locus, quo
apostolorum condita corpora, Ecclesiæ Romanæ totique christianitati, nec minus
orbi quam Urbi tutelæ sunt. Sic enim idem ad Euphemianum Constantinopolitanum
patriarcham : « Veniemus, frater Euphemiane, ad illud pavendum
Christi tribunal ; ubi comprobandum, inquit, utrum beati Petri gloriosa
confessio cuiquam eorum, quos regendos accepit, quicquam subtraxerit ad
salutem. » [271] Ecclesiam Romanam nominat à
potissima parte, ab ipso sacrario quo Petri reliquiæ requiescunt ; quo ex
loco Ecclesia Romana primatum repetebat suum. Inde scilicet facta est
Ecclesiarum Caput, quod apostolorum Princeps in ea sedem fixerit, in ea
martyrium fecerit, eam sanguine dedicarit ; quem ad locum videas,
priscorum quoque Pontificum tempore, synodos celebratas, tanquam à Petro
deductis apostolicæ doctrinæ ac disciplinæ rivis.
Hujus ergo rei gratia
Stephanus metropolita Larissæus ad Bonifacium II et synodum Romanam hæc
scribit : « Dixi quia auctoritas Sedis apostolicæ quæ à Deo et
Salvatore nostro, summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum
privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiæ. »
Est et illud sancti
Gelasii : « Duodecim certe fuere apostoli, paribus meritis parique
dignitate suffulti ; cùmque omnes æqualiter spirituali luce fulgerent,
unum tamen principem esse ex illis voluit Christus, eumque dispensatione
mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in præcipua urbe, vel prima,
primum et præcipuum dirigeret Petrum, ibique sicut doctrinæ virtute sublimis
emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus, æterno hospitio
conquiescit ; præstans Sedi quam ipse benedixit, ut portis inferi nunquam
pro Domini promissione vincatur, omniumque sit fluctuantem tutissimus portus. »
Audio quid
dicant : Romanis Pontificibus, Sedis suæ dignitatem commendantibus, in
propria videlicet causa non esse credendum. Sed absit ; pari enim jure
dixerint, ne episcopis quidem, aut presbyteris esse adhibendam fidem, cum
sacerdotii sui honorem prædicant ; quod contra est. Nam quibus Deus
singularem honoris dignitatisque prærogativam contulit, iisdem inspirat verum
de sua potestate sensum ; ut ea in Domino, cum res poposcerit, libere et
confidenter utantur, fiatque illud quod ait Paulus : « Accepimus
Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ à Deo donata sunt nobis. » Quod quidem hic semel dicere placuit,
ut temerariam ac pessimam responsionem confutarem ; profiteorque me de
Sedis [272] apostolicæ
majestate, Romanorum Pontificum doctrinæ et traditioni crediturum :
quanquam eorum Sedem non ipsi magis quam reliqui, ac tota Ecclesia, atque
Orientales haud minus quam Occidentales prædicant. Id sequentia declarabunt.
CAPUT VII.
Libellus à sancto Hormisdâ ad Ecclesias orientales
missus : ab eisdam Ecclesiis subsignatus mittitur eidem Papæ ; tum
sancto Agapeto, Nicolao I, atque Adriano II : prædicata in eo libello
Romana fides nunquam defectura.
Sancti Hormisdæ, ac
Justini Augusti tempore, Ecclesiæ orientales hanc adversus Acacium Eutychetis
defensorem, à beatissimo Papa missam formulam jussi
subscripserunt : « Prima salus est, rectæ fidei regulam custodire, et
à Patrum traditione nullatenus deviare ; quia non potest Domini nostri
Jesu Christi prætermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super
hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Hæc quæ dicta sunt, rerum probantur
effectibus, quia in Sede apostolica immaculata est semper servata religio. » Ergo ut semper servaretur, ad hæc
Christi promissa referunt. Subdunt postea : « Unde sequentes in
omnibus apostolicam Sedem, et prædicantes ejus omnia constituta, spero ut in
una communione vobiscum, quam Sedes apostolica prædicat, esse merear, in
qua est integra et verax christianæ religionis soliditas : promittens
etiam sequestratos à communione Ecclesiæ catholicæ, id est, non in
omnibus consentientes Sedi apostolicæ, eorum nomina inter sacra non recitanda
esse mysteria. Hanc autem professionem meam, propria manu scripsi, et tibi
Hormisdæ sancto et venerabili Papæ urbis Romæ obtuli. » Atque hæc
professio ab Hormisdâ Pontifice dictata, ab omnibus episcopis orientalibus,
eorumque antesignanis Constantinopolitanis patriarchis, est recepta. Qua de re
occidentales episcopi, præsertim gallicani, multum in Domino collætantur ; ut certum sit, hanc formulam à tota
Ecclesia catholica comprobatam. [273]
Eamdem fidem
Justinianus Imperator ad sanctum Agapetum Papam à se subsignatam, iteratis
vicibus mittit ; in secunda vero subscriptione sic legitur :
« Quapropter sicut præfati sumus, sequentes in omnibus Sedem apostolicam,
quæ ab ea statuta sunt prædicamus, ac promittimus ista inconcusse servari, et
compellere, ut juxta tenorem libelli istius, omnes faciant episcopi : ut
sanctissimi quidem patriarchæ ad vestram faciant sanctitatem, metropolitani
vero patriarchis, et alii ut suis faciant metropolitanis, quatenus per omnia
sancta catholica Ecclesia nostra suam habeat firmitatem ; » universali scilicet, ut sæpe
diximus, consensione constantem.
Omnes ergo Ecclesiæ,
subsignata formula, profitebantur Romanam fidem, Sedis apostolicæ et Ecclesiæ
Romanæ fidem, integra et perfecta soliditate constare ; ac, ne unquam
deficiat, certa Domini pollicitatione firmatam. Nempe hanc fidem ab
episcopis ad metropolitanos, ab his ad patriarchas, à patriarchis ad Papam
mitti oportebat ; ut omnium confessionem unus exciperet, ac pro
confessione fidei, communionem omnibus unitatemque rependeret.
Hanc professionem
eodem initio, eadem conclusione, additis subinde hæresibus atque hæreticis, qui
suis temporibus Ecclesiam conturbassent, per secuta sæcula frequentatam scimus*
Hanc uti sancto Hormisdæ Papæ sanctoque Agapeto, ac Nicolao I, omnes episcopi
fecerant ; ita iisdem verbis Adriano II Papæ, Nicolai successori, factam
in concilio octavo cumenico legimus. Hæc ergo ubique diffusa ; omnibus
sæculis propagata, ab cumenico concilio consecrata, quis respuat
christianus ?
Interim id
observemus, quid fixum ac divina pollicitatione firmatum ubique
inculcetur ; nempe id, Sedis apostolicæ atque Ecclesiæ Romanæ fidem minime
perituram.
Neque eo secius per
eadem tempora de ipsis Romanorum Pontificum definitionibus quæsitum,
deliberatum, retractatum, factoque examine judicatum fuit, in conciliis vi, vii,
viii. Neque obstitit sancti Papæ
Hormisdæ sententia adversus Scythas [274] monachos, quominus eorum de uno
Trinitatis crucifixo doctrina toti Ecclesia probaretur, ut suo loco vidimus.
CAPUT VIII.
Concilium Lateranense sub sancto Martino Papa : sancti
Agathonis ad synodum sextam epistola ; item Benedicti XII de visione beatificâ Decretalis.
In concilio
Lateranensi sub Martino Papa leguntur epistolæ ac supplicationes Orientalium
æque ac Occidentalium, quibus Sedis apostolicæ Romanique Pontificis dignitas et
auctoritas mirifice commendantur ; quod ejus sit definire de summæ fidei
rebus, deponere hæreticos, rectam pronuntiare ac firmare sententiam ;
aliaque ejusmodi, quæ ad ejus officium pertinere nemo catholicus negaverit. Hæc
igitur vehementer inculcant, ubi illud sempiternum exponunt, quod deficere non
possit : Ecclesiam Romanam, Sedentique apostolicam, ejusque fidem
prædicant. Cyprii quidem episcopi : « Firmamentum à Deo fixum et
immobile, atque tituli formam lucidissimam fidei, vestram apostolicam Sedem
constituit Christus Deus noster, dicens : Tu es Petrus, » etc. Africani vero : « Magnum et indeficientem omnibus
christianis apud apostolicam Sedem consistere fontem nullus ambigere possit, de
quo rivuli prodeunt affluenter, latissime irrigantes orbem christianum. »
Placet autem
imprimis audire Stephanum Dorensem episcopum, quæ prima erat sedes sub
Hierosolymitano patriarcha. Is igitur contestatur, Oriente turbato per Sergium,
Pyrrhum et Paulum Constantinopolitanus præsules, advenisse se ad apostolicam
Sedem ; quoniam Petrus apostolorum Princeps à Deo claves sortitus,
jussuque sit primus pascere oves ; et ipse præcipue ac specialiter firmam
præ omnibus habens in Dominum Deum nostrum et immutabilem fidem, convertere
aliquando, et confirmare [275] exagitatos consortes suos et spirituales meruit
fratres : utpote dispensative super omnes, ab ipso qui propter nos
incarnatus est Deus, potestatem accipiens et sacerdotalem auctoritatem. »
Hoc igitur
fundamento posito subdit : « Quod utique sciens beatæ memoriæ
Sophronius quondam Patriarcha sanctæ Christi Dei nostri civitatis, sub cujus
dicesi fungebar sacerdotali officio, studuit humilitatem meam sine mora ad
hanc apostolicam magnamque dirigere Sedem. » Ac paulo post :
« Duxit me indignum et statuit in sancto Calvariæ loco, ubi Christus
sponte crucifigi dignatus est, et ibi alligavit me vinculis insolubilibus
dicens :... Quantocius ergo de finibus terræ ad terminos ejusdem deambula,
donec ad apostolicam Sedem, ubi orthodoxorum dogmatum fundamenta existant,
pervenias, » etc.
Hæc igitur dicebat
ille Sophronius ; ille, inquam, qui Honorium consulens, responsum tulerat
de tacendis una vel duabus voluntatibus. Neque vero his motus
est ; sed duas voluntates prædicare non destitit ; neque
existimavit Romanam fidem concidisse ; eo quod Honorius, unus Pontifex,
pessima et catholicæ pietati adversa præcepisset. Sed intellexit in Ecclesia
Petri manere Petri doctrinam, atque optima fundamenta ; neque
futurum unquam, ut illa Ecclesia à vera religione abstrahatur, quod etiam
successorum Honorii, atque imprimis sancti Martini testabatur fides. Quare
deficiente Constantinopolitana ecclesia ac totum Orientem conturbante, veræ
fidei rationem, in illa inconcussa Petri Sede quærebat.
Ex eodem
Hierosolymitano tractu Romam advenerant abbates sanctissimi, quorum
supplicationem alio loco memoravimus. Hos, cum postulassent rectam et antiquam
à Martino sacraque concilio firmari fidem, hæc subdidisse jam legimus : « Certissime hoc scientibus
vobis sanctissimis, quod si aliter quam à nobis pro pietate postulata sunt,
quidquam omnino integritatem fidei corrumpens, à vestra terminetur, (id est,
definiatur) Beatitudine, liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet
existimus. »
Cum hæc sub dubio
proponerent, non tamen dissentiebant ab [276] iis, quæ reliqui de Romana fide
semper invicta dixerant ; eosque Martinus ac sancta synodus suscepit æque
ac cæteros : quod nempe intelligerent, non propterea Romanam abnegari
fidem, si de alicujus Romani Pontificis judicio dubitetur.
Sanctum Agathonem
Papam à synodo sexta susceptum vidimus, hæc scribentem : « Quod Petro
adnitente, apostolica ejus Ecclesia nunquam à veritate deflexa sit : quod
ejus auctoritatem ac doctrinam catholica Ecclesia, et cumenicæ synodi
semper amplexæ sint : quod eadem Ecclesia semper illibata permanserit,
propter eam Christi promissionem : Rogavi pro te, ut non deficiat fides
tua. » Hæc præclara, hæc magnifica, hæc vera sunt, ita ut ab Agathone
dicta, et à sexta synodo suscepta esse vidimus, hoc est ipsa summa, successionis
ipsius habita ratione ; atque omnino ita ut cum illis stent de ipsius
Agathonis judicio habita quæstio, atque in Honorii rescriptum anathematis lata
sententia. Quid plura ? Ipsa me charta deficiat, si referre aggrediar eos,
qui quærentes illud immotum, quod in Ecclesia Romana sit, nihil aliud quam
ipsam Ecclesiam, ipsam Cathedram, ipsam Sedem apostolicam memorarunt.
Nec Romani
Pontifices unquam aliter locuti. Sæculo xiv,
Benedictus XII visionem beatificam sanctis ac purgatis animabus asseruit. Quo
in diplomate, de Romanæ Ecclesiæ capitis ecclesiarum principatu, multa
præfatur, concluditque sic : « Pro qua (Ecclesia) ut in se ipsa
subsistens alios informaret, passionis suæ tempore Salvator noster Jesus
Christus Patrem exorasse perhibetur, dicens : Simon, etc. Ego
autem pro te rogavi, » etc. Sic ille ad ipsam
Ecclesiam Romanam Christi precationem refert : quo fieri asserit ut in
illa Ecclesia « non dogmatizetur improvidum, inseratur incautum, in fide
temerarium ingeratur. »
Hæc ait ille
Benedictus, quem audivimus ita disserentem, ut aperte fateretur,
determinationes in causa fidei à Romano Pontifice editas posse esse falsas, et
à successoribus retractari, quin etiam aliquas à Joanne XXII merito
retractatas. Quæ cum is cardinalis protulisset, non infirmavit Papa, imo
vero perspicue [277] confirmavit,
dum editam à Joanne antecessore de beatarum animarum statu fidem et ipse
promulgat ; et tamen post eam editam, ipsam quæstionem de integro tractat,
ut supra vidimus.
Ergo ille cum
ostendat, antecessoris suamque adeo fidem, toti Ecclesiæ propositam, rursus in
quæstionem vocari à se posse ; tamen Ecclesiæ Romanæ fidem immotam,
inconcussamque prædicat : adeo hæc diversa sunt. Atque iterum id
confidenter dixerim, cum Romani Pontifices pro eo, ut par est, soleant in omnibus
diplomatibus Sedis suæ dignitatem, auctoritatemque commendare, qui se, aut
Romanum Pontificem, in definiendis fidei quæstionibus infallibilem dixerit, ad
hæc usque tempora neminem extitisse : adeo id in Ecclesia Christi novum
nimiumque est.
CAPUT IX
Sancti Gelasii Papæ epistola ad Anastasium Imperatorem
nobis objicitur.
Objicitur nobis
insignis Gelasii locus in Epistola ad Anastasium Augustam, de Acacio
Constantinopolitano, qui synodum Chalcedonensem improbaverat. Eum à Felice III
excommunicatum et in excommunicatione mortuum, cum orthodoxis episcopis in
sacra liturgia memorari optabat imperator, agebatque cum Gelasio, ut id fieri
vellet. At negabat Gelasius catholicam fidem pati ; ut impiorum nomini
communicaretur. Quæ de catholicæ fidei sanctitate præfatus, de Sede sua hæc
subdit : « Hoc est,
quod Sedes apostolica magnopere cavet, ut quia mundo radix est apostoli
gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur.
Nam, si (quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus) tale aliquid
proveniret ; unde cuiquam resistere auderemus errori ? vel unde
correctionem errantibus posceremus ? Proinde, si pietas tua unius
civitatis populum negat posse pace componi ; quid nos de totius orbis
terrarum sumus universitate facturi, si, quod absit, nostra fuerit perversitate
deceptus ? » Hinc triplex argumentum
conficiunt : primum, si in [278] Sede apostolica ulla rima pateret pravitati, officio suo fungi non
ponet, quæ errore resistere non auderet ; at Sedem apostolicam suo officio
fungi posse oportet : oportet ergo in illa nullam pravitati patere rimam.
Alterum, sanctus Gelasius fieri non posse confidit, ut in Sede apostolica, ulla
pravitati rima pateat ; at si Romanus Pontifex de fide judicando
aberraret, rima pateret pravitati : ergo Gelasius id fieri non posse
confidit. Tertium, si Romanus Pontifex erraret, totus deciperetur orbis ;
ac totus orbis non potest decipi : ergo Romanus Pontifex à vero errare non
potest.
Non his moverentur,
si id quod Gelasius hic ageret, cogitare vellent. Id autem agebat, ut
adversus pravitatem omnem, ne unquam irreperet, summa Sedis apostolicæ cautio
omnibus esset cognita ; subditque rationem : Alioquin, unde resistere
auderemus errori ? vel unde correctionem errantibus
posceremus ? » Quo sensu à Domino dictum est : Vos estis sal
terræ, quod si sal evanuerit, aut insulsum fuerit, in quo
salietur ? Non quasi sal illud insulsum non possit fieri, sed quia, ne id fiat
diligentissime cavendum est. Quo item sensu, omnibus episcopis synodus Romana
sub Damaso dixit : « Quemadmodum enim poterunt corrigere errata
populorum, si ipsos error obsederit ? » Quod non eo dictum est, ut se
infallibiles cogitent, sed ut falli metuant et caveant ; atque eo illa
spectat à sancto Gelasio prædicata sua et aliorum Romanorum Pontificum summa
cautela adversus errorem ; ne si illis irrepserit, alios aut reprehendere
non audeant, aut curare non possint. Quo loco si concludis, fieri ergo non
posse ut errent, pessima argumentatio ; ab eo quod fieri non debeat, ad id
quod nequeat : aut ab eo quod fieri sine gravi detrimento non possit, ad
id quod fieri omnino non possit, concludendumque erat, ne errent doctores
Orbis, omni ope cavendum, non tamen impossibile ; imo eo cavendum
diligentius, quod impossibile non sit.
Jam illud
Gelasii : « Quod Deus avertat, quod fieri non posse
confidimus, » ut rima ulla errori aut pravæ hæreticorum communioni
pateat ; profecto pium votum, pia fiducia est, non certa [279] illa fides, quæ nunquam falli possit ;
neque absolutam impossibilitatem denotat, sed summam difficultatem, spemque
maximam, ut vigilantibus, attentis, caventibus, Deus obrepi non sinat.
Cæterum absolute
impossibile esse, ut hæretici aliquando per fraudes in Ecclesiae Romanæ
communionem obrepant, qua de re hic agebatur, ne ipsi quidem adversarii
dixerint ; nemoque est, qui non videat sub Liberio, sub Honorio, sub
reliquis Pontificibus suo loco memoratis, quam ampla pravitati errorique
patuerit, non rima, sed janua. Quin etiam illi, qui possibile esse negant, ut
Romanus Pontifex falsa definiat, possibile fatentur esse, ut falsa praedicet,
summa etiam contumacia, tantosque aditus errori aperiat, ut loco movendus sit,
ne error serpat latius : ut vel ipsis fatentibus, id quod dicit Gelasius,
ad piam fiduciam, non ad omnimodam certitudinem referri necesse sit. Quod autem
Gelasium movet ille metus, quid orbi terrarum fieret, « si nostra, inquit,
quod absit, fuerit prævaricatione deceptus ; » sensit ille quidem id
fieri posse, ut quantum in ipso esset, totus deciperetur orbis. Quantum enim in
ipso est, totum orbem decipit, qui docendi orbis auctoritate pollens,
prævaricatur officio. Neque tamen propterea necesse est totum orbem
decipi ; cui adversus errorem alia remedia adfutura sint Sic enim
Liberius, sic Honorius, sic alii, quantum in ipsis erat, totum orbem
deceperunt ; nec tamen deceptus est orbis, quem adversus errantes
vigilasse ac stetisse legimus. Hæc scripsit ille Gelasius, quo nullus
Pontificum de suæ Sedis amplitudine magnificentius dixit.
CAPUT X.
Leonis IX
et Gregorii VII loci objiciuntur nobis.
An vero recentioris
ævi Pontifices ab antecessorum traditione deflexerint, videamus. Profert
scriptor anonymus sancti Leonis IX egregii Pontificis
locum, quod pro solius Petri fide, ne deficeret, Dominus rogaverit :
« Quæ, inquit, oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, nec
defectura creditur, in [280] throno
illius, usque in sæculum sæculi ; sel confirmabit corda fratrum,... sicut
usque nunc confirmare non cessavit. » Hæc Leo ; sed quid contra nos,
qui quidem tanto conatu id agimus, ne illa Petri Sedes à vera unquam fide
avellenda credatur ? Quod autem ea Sedes in fide labascentes confirmare
non cesset, id à sancto Agathone depromptum, eodem intelligendum modo ;
nempe ut id ipsa series, ipsa successio non ut singuli quique praestiterint.
Quin idem scriptor anonymus ibidem impensissime laudat illum sancti Ignatii patriarchae
Constantinopolitani locum ad Nicolaum I, quo allegata Christi sententia : Tu
es Petrus, etc., sic concludit : « Et ideo ab olim et prisco
tempore, in exortis hæresibus, eradicatores et interemptores malorum zizaniorum
multi multoties facti sunt, qui
sanctitatem tuam illic (in Petri scilicet Sede) præcesserunt ; » quam epistolam in concilio
octavo lectain et susceptam anonymus refert. Sed advertat ad illa verba ; multi
multoties, quibus constat communem eum esse christianorum sensum, quod
Romani Pontifices ei officio præpositi, tantam rem summa quidem ipsa
praestiterint ; non ut omnes, nemine excepto, nullis ejus partibus
defuerint.
Idem anonymus
objicit Gregorii VII locum ;
quod Ecclesia Romana « per beatum Petrum, quasi quodam privilegio, ab
ipsis fidei primordiis, à
sanctis Patribus omnium Mater Ecclesiarum adstruitur, et ita usque in finem
habebitur semper ; in qua nullus hæreticus praefuisse dignoscitur, nec
unquam præfigendum, præsertim Domino promittente, confidimus. Ait enim Dominus
Jesus : Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides
tua. » Quae omnino nihil ad rem. Non enim quærimus, an Romanus
Pontifex possit fieri hæreticus, quod isti posse fieri passim confitentur ;
sed utrum hæresim definire possit, quod etiam non hæreticum facere posse
constat.
Neque enim necesse
est, ut sit hæreticus, qui hæretica definiat, cum possit id facere non hæretico
et contumace animo ; atque ipse Cyprianus rebaptizationis hæresim, ipse
non hæreticus, [281] habito concilio definierit. Jam quorsum id spectat, quod
neget Gregorius VII Romanæ Sedi ullum unquam præpositum fuisse
hæreticum ; nullum item
præponendum esse confidat ? An eo ut nullus Romanus Pontifex futurus sit
unquam hæreticus ? Id ne ipsi quidem dixerint. Vel ergo Gregorius VII nimius
fuerit, vel pia illa sit ejus fiducia, non certissima fides, non dogma
catholicum ; quod ipsa verba præferunt, si quis caute attendent.
Atque hinc liquido
patet, quam indiligenter in hac quæstione versentur, qui hos locos non satis
consideratos lectosque venditant. Neque tamen mirum, si Gregorius VII
asseverare ausus esset, Romanum Pontificem non posse fieri hæreticum, qui etiam id asserere ausus est :
« Quod Romanus Pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis
beati Petri indubitanter efficitur sanctus, » ut etiam inter ejus dictatas fertur. Neque tamen ibi legimus, Romanum Pontificem
errare non posse ; adeo id supra hominem in sanctis quoque visum
est : sed hoc tantum, « Ecclesiam Romanam nunquam errasse ;
nunquam erraturam ; catholicum non haberi, qui non concordat Romanæ
Ecclesiæ : » quod nos quoque credimus, omnique ope asserimus.
CAPUT XI.
Innocentii III
ab anonymo auctore locus objicitur, sed truncus et mutilus.
Censores nostros in
impugnandis nobis, multa quidem, id autem vel maxime peccasse vidimus, quod
officium pro re, piam spem ac fiduciam pro certa fide accipiant. Id vero
confirmabit Innocentii III insignis locus. Et quidem auctor anonymus id
vehementer urget, quod est ab eo Pontifice dictum in sermone ii consecrationis, qui locus sic
incipit : « Cum enim
sim servus, debeo esse fidelis et prudens, ut dem familiæ cibum in tempore.
Tria præcipue Deus requirit à me, videlicet fidem cordis, prudentiam operis,
cibum oris : hoc est ut sim fidelis in corde, ut [282] sim prudens in
opere, et dem cibum in ore. » Hæc quidem dixit, quæ ab ipso
requirantur, quæ præstare ipse debeat ; non quæ necessario ipse aut alii
exequantur. Pergit : « Nisi enim ego solidatus essem in fide, quomodo
possem alios in fide firmare, quod ad officium meum noscitur specialiter
pertinere, Domino protestante : Ego, inquit, pro te rogavi,
Petre, etc. ; rogavit et impetravit, quoniam exauditus est in
omnibus pro sua reverentid : et ideo fides apostolicæ Sedis, in nulla unquam turbatione
defecit ; sed integra semper et illibata permansit, ut Petri privilegium
persisteret inconcussum. » Hæc sunt, quæ anonymus urget, aperta
fallacia : quippe, cum id quod Innocentius debeat ; id quod ab
ipso requiratur ; id quod sit ejus, ut profitetur, officii ; confundat
cum eo, quod necessario credatur praestiturus. Rogo enim, quid illud est :
« Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide
firmare ? » De qua fide loquitur ? de ea profecto quæ in corde
sit. « Tria enim, inquit, Deus requirit à me ; fidem
cordis ; » atque iterum : « ut sim fidelis in corde. »
Unde affert illum Apostoli locum : Corde creditur ad justitiam. An ergo Innocentius ita se in ea fide, quæ in corde sit ad justitiam,
solidatum esse credit, ut infirmitatem humanam non jam reformidet, ab eâque
tutum se esse jactet ? id superbissimus, id insipientissimus ; non
profecto Innocentius dixerit. Quare illud quod ait : « Nisi ego
solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare ? » ita
intelligendum est, ut nisi sit in fide firmus, officium Armandi alios non pro
eo ac par est possit præstare, non ut ipse se credat plene et inconcusse,
nulloque unquam metu, in fide esse solidatum.
At enim eo loco
Christi precationem affert, ut Petri fides non deficiat ; unde concludit
fidem Ecclesiæ Romanæ nunquam defecisse, nunquam defecturam. At qui hæc urget
anonymus, hæc continuo addita et contexta prætermisit : « In tantum
enim mihi fides necessaria est, ut cum de cæteris peccatis Deum solum judicem
habeam, propter solum peccatum, quod in fide committitur possem ab Ecclesia
judicari. » Ergo non credebat suam penitus [283] inconcussam fidem ;
sed quod ei Ecclesiæ præsideret cujus fidem, pollicente Domino, inconcussam
prædicaret, sibi accommodabat, quæ ad universam Petri successionem, eique
conjunctam Romanam Ecclesiam pertinerent ; eo plane sensu, quo
illud : Ecce ego vobiscum sum, toti apostolico atque episcopali
ordini dictum, singuli suo modo sibi applicant, pia, ut diximus, fiducia, non
certa et indubitata fide.
Id aperte explicat Sermone
iii de Consecratione :
« Officium injungit, cum dicit : Confirma fratres tuos ; auxilium
impendit cum ait : Ego pro te rogavi, Petre. Exauditur enim in
omnibus pro sua reverentia ; Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat
mihi homo. » Hæc an ad piam fiduciam, an vero ad
certam pertineant fidem sequentia ostendant : « Propter causam vero
fornicationis Ecclesia Romana posset dimittere Romanum Pontificem ;
fornicationem non dico carnalem, sed spiritualem ; id est, propter
infidelitatis errorem : quoniam qui non credit ; jam judicatus est. » Tum subdit : « Ego tamen
facile non crediderim, ut Deus permitteret Romanum Pontificem contra fidem
errare, pro quo spiritualiter oravit in Petro : Ego, inquit, pro
te rogavi, » etc Audis quid dicatur de Romano Pontifice per
infidelitatem fornicante ; quamque illud dubitantis ac metuentis
sit : Non facile crediderim, etc. Quod ergo eo trahit Christi
precationem, non dogma fidei, sed pia fiducia, pia accommodatio est. Huic
favere licet, sperando et praesumendo ; pro fidei decreto hanc habere,
novum ac temerarium est.
Atque alios quidem
hujus Pontificis locos memoravimus, quibus nostra firmentur. Sed hic ostendisse
juvat quam hi quoque nihil sint : ut profecto illos pudere debeat, tantum
præsidii in iis collocasse, quæ nonnisi imperitis et cursim lugentibus fucum
faciant. [284]
CAPUT XII.
Petri cardinalis de Alliaco, de Sede apostolica nunquam
defecturi deque Pontifice interim fallibili et deviabili, sententia.
Ultimo loco
proferimus Petrum Alliacensem et Joannem Gersosonem de Romanæ Sedis æterna
firmitate disserentes, ut eam cum Parisiensium sententia egregie consentire
constet.
Et quidem Petrus de
Alliaco in illa legatione nobili, quam adversus Montesonum, universitatis
Parisiensis nomine, Avenione gessit, ad Clementem VII ita peroravit : « Non ignoramus, sed firmissime
tenemus et nullatenus dubitamus, quod sancta Sedes apostolica est illa Cathedra
Petri, supra quam, eodem Hieronymo teste, fundata est Ecclesia ; ut
habetur in capitulo Quoniam vetus ; et sicut dicit Cyprianus, xciii
dist., cap. Qui cathedram ; de qua Sede in persona Petri in
ea sedentis dictum est : Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides
tua. »
In eadem legatione
tractatum edidit ad Papam et cardinales, in quo hæc leguntur : « De
hac sancta Sede, in persona Petri Apostoli in ea praesidentis dictum est :
Petre rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Luc, xxii. Propter quod dicit
Cyprianus, xciii dist : Qui cathedram Petri, scilicet sanctam Sedem
apostolicam super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse non
confidat. Et Hieronymus, xxiv,
quæst. i, cap. Quoniam
vetus, dicit : Quod super eam fundata est Ecclesia, et quod quicumque
secum non colligit, dispergit, et in capite Hæc est fides, dicitur quod
ipsa semper immaculata permansit, et in futuro permanebit : ex quibus
omnibus satis patet, quod ejus nunquam deficit fides. »
Hæc igitur cum dicat
de Sede apostolica nunquam defectura, nihilo secius docet Romanum Pontificem in
fide posse deficere. Ibidem enim hæc habet : « In causa fidei à summo
Pontifice appellari potest ad concilium generale, sicut patet xix dist., cap. Anastasius ; et
manifestum est quod ad ipsum pertinet concilium [285] in causis fidei definire, sicut patet ex
auctoritate Gregorii, xv dist.,
cap. Sicut. »
Atque hæc, inquit,
« declarantur supponendo quid sit Sedes apostolica : nam vel ipsa est
universalis Ecclesia, vel aliquod generale concilium universalem Ecclesiam
repræsentans, vel particularis Ecclesia Romana, in qua scilicet Ecclesia sedet,
id est, cui præsidet summus Pontifex ; et ideo ipse et Sedes apostolica
non sunt idem, sicut non idem sunt sedes et sedens. »
Cum ergo ex Petro
Alliacensi aliud sit sedes, aliud sedens, non mirum est aliquid
convenire sedi, quod sedenti non conveniat ; nempe ut sedes
deficere non possit : cum sedens sit deviabilis, etiam
in judicio de fide, quippe à quo judicante, etiam in causis fidei, ad concilium
generale, secundum eumdem auctorem, appellare liceat.
Et quamvis doceat
sic appellari posse, haud minus diserte docet, « quod ad sanctam Sedem
apostolicam pertinet, auctoritate judiciali suprema, circa ea quæ sunt fidei
judicialiter definire ; » quia Sedes apostolica, tametsi subjecta est
universali Ecclesiæ, eamque repræsentati concilio generali, tamen suprema est
respectu singularium ecclesiarum ; quemadmodum tradit, non modo schola
Parisiensis, sed etiam ipsum Constantiense concilium, ut sæpe diximus.
Huc spectat ejusdem
Alliacensis alio loco relata sententia, qua explicans illud privilegium, de non
errando, quale sit : « Aliqui, inquit, extendunt ad Romanam
Ecclesiam : aliqui vero restringunt ad auctoritatem universalis
Ecclesiæ ; sed non potest extendi ad Papam. » Sic clare et perspicue Sedis
indefectibilem firmitatem, cum Romani Pontificis defectibilitate conjungi
posse declarat. [286]
CAPUT XIII.
Joannis Gersonis eadem de re sententia ; confutantur
qui putant variasse Gersonem : Dionysii Carthusiani loci repetuntur.
Joannes vero Gerson
ejus discipulus hæc coram Alexandro V prædicat : de Indis quidem : « Habent
Christum, inquit, an pure ? Quis doceat ? Facile in eis sinceritas
corrumpitur, cum Ecclesiæ Romanæ non cohæreant, à qua fidei certitudo petenda
est. » De Græcis vero : « Illos
mala tempestas à Sede Petri disjectos, non modò schismatis, sed nonnullius
etiam hæresis macula foedavit. Latinitas ista purior et immaculatior
Sedem habet Petri,
pro cujus fide ne
deficeret, specialiter oravit ille, qui in omnibus exauditus est pro sua
reverentia. »
Hæc docet ille, qui
ubique asserit Romanum Pontificem, etiam de fide judicantem, errare potuisse et
in eodem quoque coram Alexandro V sermone prædixerat ; « quid, si
quod perrarum est, summus Pontifex labatur in hæresim, ut legimus Liberium
Arianæ hæresi subscripsisse. » Cum ergo doceret talia, tamen
Ecclesiæ Romanæ inconcussam prædicabat fidem.
Hinc etiam
illud : « Papa fluit, papatus stabilis est ; quo scilicet ostenderet, in Papa
mortali, labili, atque ut vocat deviabili, inconcussam tamen papatus à
Christo instituti stare rationem.
Neque audiendi qui
dicunt variasse Gersonem eumque sub Alexandro V infallibilitatis pontificiæ
defensorem, circa Constantiensis concilii tempora in aliam sententiam
deflexisse. Qui si legissent tractatum de Unitate ecclesiastica, et Considerationes
de pace, anno 1403 editas ; si Propositiones coram Anglicis ante
concilium Pisanum, anno 1408 ; si tractatum de Auferibilitate Papæ, si
Considerationes quatuor, aliosque tractatus circa Alexandri V
pontificatum ; facile intelligerent ejusdem fixam
invariabilemque sententiam, concilium Papæ, ut indeviabile deviabili, anteponi
oportere. [287]
Certe hæc scribebat
tum : « Iubebit exempli gratia summus Pontifex, coram theologis
expertis, quod fideles credant Spiritum sanctum non procedere à Patre et Filio,
theologorum erit doctrinaliter resistere, » etc. Ergo id jubere potuisse
credebat, quod evangelicæ doctrinæ repugnaret, haud minus inconcussa Ecclesiæ
Romanæ fide.
Hæc quidem ostendunt
non à Joanne Gersone diversis temporibus, diversa dicta esse ; sed quæ
isti diversa putant, in unam revera coire sententiam. Quod item demonstrat pius
ille doctusque Dionysius Carthusianus, qui, et Papam in judicando fallibilem,
et Ecclesiæ Romanæ fidem nihilo secius nunquam defecturam credidit : adeo liquebat, hæc duo simul stare.
Atque hinc utraque amplexi gallicani Patres, et consensum Ecclesiæ post
pontificalia decreta necessarium, et nihilo secius « apostolicæ Sedis, in
qua fides prædicatur et unitas servatur Ecclesiæ, reverendam omnibus gentibus
majestatem » prædicant.
CAPUT XIV.
Dubium resolvitur : Ecclesiæ Sedisque Romanæ firmitas,
ab Ecclesiæ catholicæ firmitate : Ecclesiæ Romanæ traditio, universalis
traditionis pars ac specimen.
Dices ex antedictis,
nec ipsam quidem Romanam peculiarem Ecclesiam Sedemque apostolicam satis esse
firmam ; cum ostenderimus de Romanorum Pontificum, Clestini, Leonis,
Agathonis, aliorumque decretis in synodis cumenicis habitam quæstionem ;
cum ea decreta, toto clero Romano consentiente, Agathonis etiam toto fere
Occidentali concilio probante et condecernente, edita fuerint.
Id qui objiciunt,
non satis advertunt, quid immotum invictumque dixerimus ; nempe id quod
infixum penitus insertumque sit. Hæc est illa Petri, hæc est Romana fides, quam
ipsa successio certi instar firmique dogmatis attulerit. Neque vero probamus [288]
Turrecrematam aliosque docere
visos, Papam quidem per sese errare in fide, etiam prædicando et definiendo
posse ; non autem si cum cardinalibus ac synodo sua deliberet ;
tanquam peculiaris Papæ synodus, aut cardinalium collegium, id Papæ tribuant,
ut errare non possit. Certiora cogitent oportet, qui Ecclesiæ Romanæ Sedisque
apostolicæ inviolabilem statum fidemque prædicent ; nempe id eventurum
nunquam, ut quemadmodum Ecclesiæ, exempli gratia, Constantinopolitanæ,
Alexandrinæ, et nunc anglicanæ, Danicæ ; ita Ecclesiæ Romanæ error
inhaereat ; quem contumace proposito tueatur, et à veræ Ecclesiæ se
abrumpat sinu. Neque vero unquam Romani Pontifices refugerunt, ut quod cleri
sui consensu judicassent, cum cumenica synodo, si res postularet, æquo animo
retractarent. Quo profecto constabat, si aliquid forte erroris irreperet, certe
abesse contumaciam, qua sola fit hæresis. Quin vidimus sanctum Zozimum cum
clero suo sedentem comprobasse quidem Cælestii fidem, at nulla
contumacia ; atque ab africanis Patribus commonitum, statim ad meliora ac
prisca rediisse. Quanto magis si tota Ecclesia, aut cumenica synodus ipsum
commonuisset.
Unam ergo Ecclesiam
catholicam, utpote Spiritus sancti magisterio instructam, quæque eam
repræsentet, synodum cumenicam, eam esse credimus, in quam circa fidem nullus
unquam obrepat defectus, neque per contumaciam, neque per imprudentiam :
clerum vero Romanum, si quid erraret, ab Ecclesia catholica, atque ejus
cumenica synodo dirigi, revocari, doceri debere perficique omnino, ne error
inolescat. Unde illa Romanæ Ecclesiæ, Sedisque apostolicæ invicta firmitas,
ipsa Ecclesiæ catholicæ firmitate constat : quæ quidem Ecclesia Catholica,
cum ex Christi promissione sit immobilis, Petri successionem, eique conjunctam
principalem Ecclesiam Sedemque Romanam, partem Ecclesiæ necessariam, ea vi, quæ
totum continet, stare quoque oportet.
Quamobrem firma
quidem est Sedis Romanæ atque inconcussa traditio ; sed illud robur
catholicæ Ecclesiæ traditione constat. Unde Augustinus vim traditionis
exponens, id semper inculcat, [289] ut quæ per universam custodiuntur
Ecclesiam, nonnisi ab apostolis tradita et commendata credantur. Et Vincentius
Lirinensis firmum et inconcussum id esse definit, « quod ubique, quod
semper est. » Cui congruit Tertulliani
sententia : « Quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed
traditum ; » quo concludit fieri non
potuisse, « ut tot ac tantæ Ecclesiæ in unam fidem erraverint. » Tum
illud præcipuum, possibile non fuisse, ut Spiritus sanctus « nullam earum
ia veritatem deduceret, ad hoc missus à Christo ut esset Doctor
veritatis. » Atque hinc illud invictum, « ut veritas nobis
adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab apostolis,
apostoli à Christo, Christus à Deo tradidit. » Quæ clare demonstrant vim traditionis
in universalis Ecclesiæ consensione esse positam ; in qua quippe sit
certissimum Spiritus sancti magisterium. Neque ab ea sententia abludit his
antiquior Irenæus : « Ecclesia enim, inquit, per universum orbem
usque ad fines terræ seminata, et ab apostolis et à discipulis eorum accepit
eam fidem, quæ est in unum Deum. » Ac rursus : « Hanc
prædicationem cum acceperit et hanc fidem Ecclesia, et quidem in universum
mundum disseminata, diligenter custodit quasi unam domum inhabitans. » Pulchre, ut totius orbis terrarum tam
fida sit, quam unius domus consensio. Atque iterum :
« Traditionem itaque apostolorum, in toto mundo manifestatam, in omni
Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre ; »
et continuo hujus universalis traditionis egregium specimen editurus,
Ecclesiæ principalis, Romanæ scilicet, traditionem adducit, qua, inquit,
« confundimus eos, qui quoquo modo præterquam oportet colligunt. »
Ac meritò universali traditione proposita, partem ejus necessariam,
Ecclesiæ Romanæ traditionem commendat ; cum profecto certum esset, non
potuisse fieri, ut à reliquis ecclesiis discreparet, in qua omnes unitatem
servare debeant.
Quæ cum ita sint,
apparet Ecclesiam catholicam primitus esse immotam, cui dictum sit :
« Portæ inferi non prævalebunt [290] adversus eam ; » et :
« Ecce ego vobiscum sum : » Ecclesiam vero Romanam ità esse
immotam, ut partem Ecclesiæ principalem summeque necessariam ; quæ Mater
ac magistra Ecclesiarum, totam ipsam Ecclesiam Matrem ac magistram agnoscat.
Atque hinc obiter illud
solvitur, quod passim objiciunt : Non est discipulus super magistrum : nec si discipulorum turba millies
congregetur, ideo magistrum auctoritate vincet. Id quidem Christum de se
dicere, ut magistro unico, sequentia docent ; nec servus super Dominum suum.
Neque enim Christiani alterius quam Christi servi sumus ; sed propter
reverentiam quorumdam Romanorum Pontificum, qui hunc sibi locum attribuunt,
respondemus ex antedictis : in christiana Ecclesia docendi auctoritatem
acceptæ à Christo per apostolos traditionis nisi testimonio. Porro traditionis
omnes episcopi testes sunt ; ac vis testimonii testium consensu constat.
Summa ergo auctoritas in eo consensu est posita. Tum Papa, in Christi nomine,
respectu Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu
Ecclesiæ catholicæ discipulus, cum in Ecclesiæ catholicæ consensione manifestum
appareat Spiritus sancti magisterium
CAPUT XV.
Ex Sedis apostolicæ immobili firmitate concludi causas
fidei ad eam Sedem referendas ; non autem propterea infallibili judicio
finiendas : formulæ interrogandi Romani Pontificis, de ejus judicio piam
præsumptionem, non tamen continuo certam fidem fuisse ; cujus rei exempla
proferuntur.
Jam ex tota
antecedente doctrina id facile consequemur, ut majores, ac præsertim fidei
quæstiones, in ea potissimum Sede definiri oporteat, in qua error non
obtineat ; et ab eo potissimum Pontifice, qui in eam seriem intexatur quæ
à fide penitus abrumpi nequeat. Id voluit sanctus Bernardus, loco celebri ad
Innocentium II : « Oportet ad vestrum referri apostolatum pericula
quæque et scandala emergentia in regno Dei, ea præsertim quæ de fide
contingunt : dignum namque arbitror, ibi potissimum resarciri damna fidei,
ubi non possit fides sentire defectum. Hæc [291] quippe hujus prærogativa Sedis. » Ea Sedis universim ex antiqua
traditione ; non singuli cujusque Romani pontificis ; qua tamen
prærogativa Sedis id fit, ut de fidei periculis ad ejus sedis Præsidem
potissime referatur. Pergit : « Cui enim alteri aliquando
dictum est : Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides
tua ? Ergo quod sequitur à Petri successore exigitur : Et tu
aliquando conversus, confirma fratres tuos. » Exigitur certe ;
quis enim neget id à Petri successore postulari ? An id officii sit semper
ac necessario praestiturus, Bernardus non dicit ; ac fidenter dixerim, ad
Bernardi tempora dixisse neminem.
Interim de
Pontificis responso optima quæque praesumebant ; atque hinc illæ formulæ
interrogandi de fide Romani Pontificis ; Hieronymi quidem clamantis ad
Damasum : « Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tuæ,
id est cathedræ Petri communione consocior ; super illam petram ædificatam
Ecclesiam scio ; quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus
est ; si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. » Quæ de Sedis dignitate præfatus, de
ipso Damaso hæc infert : « Quicumque tecum non colligit,
spargit ; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. » Ac paulo
post : « Decernite, obsecro : non timebo tres hypostases dicere,
si jubetis, » Cui cognatum illud supra memoratum Justiniani ad Hormisdam
de uno Trinitatis crucifixo : « Hoc enim reputamus catholicum, quod
vestro religioso responso fuerit intimatum. »
Quæ formulæ ideo per
totam Ecclesiam frequentatæ ; quod in clero Romano tanta lux, tanta
doctrina esset, atque in docenda fide tanta cautio, tantum præterea in sede
nunquam defectura Christi præsidium ; ut facile præsumerent, ejus sedis
Præsulem officio non defuturum. Cæterum si hæc ad summos apices, non sedi
successionique universim, sed angulis quibusque Romanis Pontificibus tribuendum
putant, jam dicant Liberio, dicant Sergio III, dicant cæteris, à quorum communione tantisper abstinendum
fuit : « Qui tecum non colligit, spargit. » Dicant
Honorio : [292] « Non timebo unam, duasve voluntates facere vel
promere, si jubeatis ; » tota quidem Ecclesia confundetur. Hæc ergo
piæ fiduciæ, non certæ sunt fidei.
Quod ad Hormisdam
attinet, recordent ut velim, postquam à Justiniano interrogatus, spem
Orientis haud satis idoneo responso destituit, Orientalem ecclesiam in prisca
sententia perstitisse ; ac demum perpulisse Romanos, ut unum Trinitatis
crucifixum secum agnoscerent. Jam illud recordemur, Patres atque ipsos Romanos
Pontifices, sæpe ita esse locutos, ut qui de Romani Pontificis judicio dubitarent.
Hinc quæsitum in synodis generalibus, an eorum decreta recte haberent, necne.
Hinc illud Augustini : Romanos clericos nihil veritati nocituros,
sed tantum inusturos sibi prævaricationis notam, si sancti Innocentii
decreta rescidissent. Hinc illa contestatio monachorum
Hierosolymitanorum, innocuos se esse, si Martinus cum concilio suo prava et
fidei adversa definisset. Multa ejusmodi retulimus, quæ utique cum
illis formulis concilianda sunt, ut una sit ecclesiasticæ doctrinæ facies.
Conciliantur autem, si de Romani Pontificis judicio dubitatum quidem, sed
interim optime præsumptum esse dicamus.
Quin etiam
memoravimus similes de cæteris quoque episcopis locutiones, atque illud
imprimis concilii Romani sub Damaso : « Neque enim hæresis malum
cadere in Dei antistites potest : » non quod episcopi à fide
cadere non possent, sed quod id futurum non facile praesumerent.
Notum illud Cypriani
ad Florentium Pupianum in se rebellantem, de singulis quoque episcopis
dictum : « Nec hæc jacto, sed dolens profero : cum te judicem
Dei constituas, et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hos ad omnes
præpositos, qui apostolis vicaria ordinatione succedunt : Qui audit
vos, me audit
Inde enim schismata et hæreses obortæ sunt et oriuntur, dum
Episcopus, qui unus est, et Ecclesiæ præest, superba quorumdam
præsumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus, [293] indignus
hominibus judicatur. » Quem locum ad cujuscumque dicesis
episcopum pertinere, et sermonis probat series, et novissimus auctor anonymus
confitetur. An ergo volebant singulis episcopis sic
aptari illud : Qui vos audit, me audit, ut nemo à fide caderet,
nemini unquam obsistendum esset ? Hæc apte, hæc temperate, hæc pia fiducia
præsumebant, non ad extremos apices exigebant. Similis locus apud Cyprianum in Epistola
ad Cornelium Papam. Quid Hieronymus ? Nonne de Rufino hæc prodidit :
« Scribis quoque me litteris indicasse, quod Papa » Theophilus
expositionem fidei nuper ediderit, et polliceris, » quod quidquid ille
scripserit tu sequaris ? » An ergo Alexandrinum
antistitem infallibilem cogitabat ? Subdit Hieronymus : « Si
Papæ Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta
convelli, quid de cæteris dicis, quos ipse damnavit ? » Adeo optima quæque de
episcoporum judiciis praesumebant, neque tantum in fidei quæstionibus, sed
etiam in particularibus causis. Unde subdit : « Quid de Anastasio, de
quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantæ urbis sacerdos, vel innocenti tibi
facere injuriam potuerit, vel absenti. » Nempe adversarii, si de fide
ageretur, stricte illud urgerent, non potuisse fieri, ut Anastasius Romanus
Pontifex à fide deficeret : cum de Rufini peculiari causa agatur, fateri
coguntur, humani sermonis consuetudine, pro certis assumi solita, quæ pia
fiducia praesumerent.
Sexcenta ejusmodi
commemorare possem, sed in re tam obvia pudet esse diligentem. Quin ipse
novissimus scriptor anonymus quanta refert, quæ per se ipsa vana sint, nisi in
nostram interpretationem temperentur ! Nempe Innocentius I ad Macedonas
hæc scripsit : « Adverti Sedi apostolicæ, ad quam relatio, quasi ad
Caput ecclesiarum missa currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in
ambiguum sententia duceretur. » Hic anonymus, qui nihil nisi
infallibilitatem cogitat, statim infert, Romanorum [294] Pontificum in fide
certissimum esse judicium. Atqui non de fide, sed de disciplina variabili
agebatur. Percurrat capitula lector diligens, nihil aliud quam instituta
ecclesiastica inveniet ; cuiusmodi decreta non semper admitti, et etiam ad
incudem revocari posse, idem anonymus cum theologis omnibus confitetur. Tum
illud Innocentii perpendatur : « Adverti Sedi apostolicæ aliquam
fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. » Audis aliquam
injuriam ; non hæreticos, non schismaticos cogitabat : aliquam
injuriam fieri querebatur, quod de tanta potestate non satis æqua
praesumerent ; ut etiam si de fide ageretur, locus hic adversario nihil
prodesset.
Idem auctor laudat
Tarraconense concilium, ejusque Epistolam ad Hilarum Papam, in qua sic
habetur ; « Privilegium vestræ Sedis, quo per totum orbem beatissimi
Petri prædicatio universorum illuminationi prospexit, » etc.,
subdunt : « Ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam : inde
responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed pontificali
totum deliberatione præcipitur. » De Silvani Calaguritani causa
agebatur, ejusque ordinationibus præter canones factis : id petunt ab
Hilaro, ut quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus
instruantur, » Ac postea : « Erit vester triumphus, si apostolatus
vestri temporibus, quod sancti Petri Cathedra obtinet, catholica audiat
Ecclesia. » Exclamant Papam in fide esse infallibilem, cum de fide nullus
quæreret. Praesumebat synodus Pontificem, cui depositum fidei commissum esset,
ut in illo deposito, ita in peculiaribus causis, nihil errore, nihil
præsumptione ; sed omnia pontificali deliberatione gesturum, ut
in tanta Sede fieri consueverat. Cætera ejusmodi æque inania commemorare piget.
Memoratur et illud
Paschalis II, in concilio Lateranensi III. De privilegio agebatur, quod ad
investituras laicales tuendas,
Henricus V Imperator à Paschale II, in vinculis detento, per vim extorserat.
Bruno Signinus episcopus dixit : « Gratias agamus omnipotenti Deo,
qui Dominum Paschalem audivimus proprio ore clamantem, illud privilegium ;
quod pravitatem et hæresim [295] continebat. » Hic quidam episcopi commonere
cperant Paschalem hæreticum immerito appellari : privilegium illud malum
quidem fuisse ; hæresim non fuisse. Paschalis deinde hæresis horrenda voce
pulsatus, in hæc verba prorumpit : « Fratres et Domini mei,
audite : Ecclesia ista nunquam habuit hæreses ; imo hic omnes hæreses
conquassatæ sunt ; et pro hac Ecclesia Filius Dei in passione oravit, cum
dixit ; Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. » Hæc si
ad extremos apices urgent, dicant velim, an putent Papam nec hæreticum esse
posse ; professionem hæreticam ab eo, ne per vim quidem, extorqueri posse.
Non id dicent, sat scio. Ergo hæc ad commodam interpretationem temperanda, qua
de Pontifice, propter honorem Sedis, optima præsumantur.
Quid quod Guido
Viennensis, tum legatus apostolicus, mox Callixtus II Papa in Viennensi synodo
definivit, « dictante Spiritu sancto, investituram omnem de manu laicà
hæresim esse judicamus. » Quid quod Paschalis II hæc decreta
firmavit, seque adeo in eam hæresim, per vim quidem, sed tamen lapsum esse
confessus est ? Quid quod eadem synodus, sanctis episcopis
consentientibus, ad Paschalem scripsit ; « Si nostræ paternitatis
assertiones roborare nolueritis, nos à vestra obedientia repellitis. » Ubi
tum illud : « Qui tecum non colligit, spargit ? » Ubi
illud : « Hoc reputamus catholicum, quod vestro religioso responso
fuerit intimatum ? » siquidem ea ad extremos apices exigantur. Ex
quibus colligitur, quæcumque pro hac infallibilitate speciosissima venditant,
ea penitus introspecta, nihil aliud præferre præter præsumptionem probabilem ac
piam fiduciam.
Sic profecto nobis
integra, quod ad fidem attinet, judiciorum ecclesiasticorum ratio constat. Sic
enim intelligimus, aliud esse, quod pia fiducia praesumimus, aliud quod certa
fide credimus. Cum episcopi ac synodi particulares de fide judicant, hos vera
judicasse pia fiducia suadet ; succurrit enim illud : Ubi sunt duo
vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum : meritoque præsumitur, tanto præsidio
fultos ; officio non defuturos, [296] neque aberraturos ab antiqua ecclesiarum suarum traditione, cujus
custodes sunt. Jam si ad Romanum Antistitem quæstio devolvitur ; atque is
ecclesiarum omnium communione vigens, ad quem proinde omnia referuntur, promit
judicium ex illa Petri Sede, quæ est ædificata in generationem et generationem,
ubi stabiliendæ fidei tanta constantia, et adversus hæreses atque novitates
tanta cautela esse solet ; multo magis præsumitur judicium, ex Petri
æquitate ac prædicatione et communi ecclesiarum traditione esse depromptum. Cum
vero Ecclesia catholica ipsa decernit, aut ipsa consentit, non præsumptio, sed
res ipsa ; nec jam pia illa fiducia, sed πληροφορία, quam Paulus appellat, ac plenæ fidei
certitudo.
CAPUT XVI.
De sancto Thoma et sancto Bonaventura facultatis
Parisiensis doctoribus, quid Gerson senserit : utriusque ac præsertim
Angelici doctoris sententia explicatur.
Quanquam theologi
graves, postquam exploratam habent Patrum sententiam, non multum commoveri
solent novellis Scholasticorum opinionibus ; nostra tamen postulat erga
sanctum Thomam ac sanctum Bonaventuram, scholæ Parisiensis decora, reverentia
singularis, ne illos silentio praetermittamus.
Et quidem Joannes
Gerson, Sermone Constantiæ dicto, festo die sancti Antonii, in hæc
verba : Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ ; postea quam retulit illud sessionis v
Constantiensis, de conciliari potestate decretum : « Huic, inquit,
veritati fundatæ supra petram sacræ Scripturæ quisquis à proposito detrahit,
cadit in hæresim jam damnatam, quam nullus unquam theologus maxime Parisiensis
et sanctus asseruit. Vidi nuper sanctum Thomam et Bonaventuram dantes supremam
et plenam summo Pontifici potestatem ecclesiasticam. Recte, procul dubio ;
sed hoc faciunt in comparatione ad fideles singulos et particulares ecclesias. » Hæc Gerson ; neque revera
quidquam aliud apud sanctos illos Doctores legimus.
Certe sanctus Thomas
alicubi docet, « ad Romanum [297] Pontificem à synodo appellari, quæ omnia patent ex gestis Chalcedonensis
synodi. » Quo uno satis constat, sanctum Doctorem locutum generatim de
synodis, abstrahendo ab universali vel particulari synodo. In actis enim
Chalcedonensibus videmus appellatum à particulari Flaviani Constantinopolitani
synodo, ad sanctum Leonem ; à synodo universali appellatum fuisse non
videmus. Jam de pontificia infallibilitate, quem unum quæstionum fontem
vidimus, apud Bonaventuram quidem nihil invenio, quo eam Romano Pontifici asserat.
Imo vero tractans promissionem illam, qua pontificia infallibilitas vel maxime
stare videatur ; Rogavi pro te, etc. Bonaventura sic exponit, ut
ad fidem Ecclesiæ catholicæ referat.
Sanctum vero Thomam
audimus eodem modo exponentem : « Universalis Ecclesiæ fides non
potest deficere, Domino dicente : Rogavi pro te, ut, » etc.
Huic interpretationi
reliqua sancti doctoris, in imi de
fide tractantis, doctrina congruit : nam quæstione i, articulo ix,
sic habet : « Sed contra est, quod Ecclesia universalis non potest
errare, quia à Spiritu sancto gubernatur, qui est Spiritus veritatis : hoc
enim promisit Dominus discipulis, Joan., xvi, dicens : Cum venerit ille Spiritus veritatis,
docebit vos omnem veritatem. »
Eodem articulo, ad
tertium, exponens cur in Symbolo ita dicatur : Credo in Deum, quod
ad fidem formatam, id est cum charitate conjunctam, pertinet, ait, « quod
confessio fidei traditur in Symbolo quasi ex persona totius Ecclesiæ, quæ per
fidem unitur. Fides autem Ecclesiæ est fides formata : talis enim fides
invenitur in omnibus illis, qui sunt numero et merito de Ecclesia. » Quare illud : Rogavi pro te,
ut non deficiat fides tua, fidei formatae est. Talis enim Petro
promittitur, et merito refertur ad universalem Ecclesiam, cui semper inesse
constat fidem, eamque formatam.
Quod autem idem
doctor, articulo sequente, concludit, « Quod ad summum Pontificem
pertineat fidei symbolum ordinare, » [298] ita est intelligendum, ut ad
ipsum præcipue ; ut sine ipso ad nullum ; denique ut ad ipsum, ut
publicam personam, hoc est, « utentem concilio, et requirentem adjutorium
universalis Ecclesiæ ; » quemadmodum Antoninus Thomæ discipulus
exponebat.
Unde sanctus Doctor,
eodem articulo x, sic habet :
« Sed contra est, quod editio Symboli facta est in synodo generali ;
sed ejusmodi synodus auctoritate solius Summi Pontificis potest congregari, ut
habetur in Decr., dist. xvii.
Ergo editio Symboli ad auctoritatem Summi Pontificis pertinet ? » Summi certe Pontificis,
« utentis concilio, et requirentis adjutorium universalis Ecclesiæ. »
Et ibidem ad
secundum respondens ad illud synodi Ephesinæ interdictum, quod aliam fidem
præter Nicænam nulli proferre liceat, sic ait : « Ad secundum
dicendum, quod prohibitio et sententia synodi se extendit ad privatas personas,
quarum non est determinare de fide. Non enim per ejusmodi sententiam synodi
generalis ablata est potestas sequenti synodo novam editionem Symboli
facere ; non quidem aliam fidem continentem : sed eamdem magis
expositam : sic enim quælibet synodus observavit, ut sequens synodus
aliquid exponeret supra id quod præcedens synodus exposuerat, propter
necessitatem alicujus hæresis insurgentes. Unde pertinet ad Summum Pontificem
cujus auctoritate synodus congregatur et ejus sententia confirmatur. »
Porro confirmare quid sit alibi diximus, nec repugnat sanctus Thomas, sed
ecclesiasticam vocem ex universali traditione intelligendam relinquit.
Idem sanctus doctor,
articulo ix præcedente dixerat,
argumento Sed contra : « Symbolum est auctoritate universalis
Ecclesiæ editum : nihil ergo inconveniens in eo continetur. » Hic
robur, hic omnimoda et inconcussa firmitudo.
Cum ergo concludit,
in corpore articuli x : Quod
ad summi Pontificis auctoritatem pertineat editio Symboli ; quod ad ejus
auctoritatem pertineat finaliter determinare ea quæ sunt fidei, ut [299] ab omnibus inconcussa fide teneantur ;
quod unitas servari non potest, nisi quæstio fidei determinetur per eum qui
toti Ecclesiæ præest, ut sic ejus sententia firmiter à tota Ecclesia
teneatur ; » intellige ex ipso, non quod in Summo Pontifice solo ea
auctoritas resideat : nam universali Ecclesiæ ejusque synodis tribuit auctoritatem
et potestatem edendi symboli, eamque inconcussam : sed quod in Summo Pontifice sit ea auctoritas, quæ omnibus præsit, quæ
omnes moveat ad unitatem, quæ ubi opus est, et omnes convocet et acta
confirmet. Qui autem convocat et confirmat, non proinde ipse solus judicat
atque determinat ; sed omnium judicio determinationique consentit, atque
ex eis pronuntiat.
« Sic ejus
sententia à tota Ecclesia firmiter tenetur, » ut dixit sanctus
Thomas : quia ex omnium sensu ac totius Ecclesiæ traditione judicat. Unde
etiam synodi sententia, ejus sententia est ; alluditque sanctus Thomas ad
eum decernendi morem qui jam obtinuerat, ut sub Papæ nomine synodale decretum
ederetur, atque ipse, synodo approbante, decerneret.
Ex quibus
intelligitur, id quod ipse sanctus doctor sic deinde concludit : « Et
ideo ad solam auctoritatem Summi Pontificis pertinet nova editio Symboli, sicut
et omnia alia quæ pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare synodum et alia
ejusmodi : » satis enim ex dictis patet, Symboli
editionem ad solam auctoritatem referri Pontificis, quod et ipsa
præcipua sit, et sine illa nihil fiat aut valeat ; quod sæpe diximus.
Cum autem sanctus
Thomas ait, ad Summum Pontificem pertinere, ut congreget synodum,
ostendit se loqui de ordinariis casibus ; cum omnes fateantur multos esse
casus, quibus synodus, etiam invito Summo Pontifice, congregari possit, ut
vidimus.
Jam quod idem
sanctus doctor fidei unitatem inde proficisci docet, quod fidei quæstio ad eum
referatur qui toti Ecclesiæ præsit, omnes catholici consentiunt ; atque id
est quod Joannes Gerson his affirmat verbis : « Ea quæ fidei sunt,
debent eadem esse apud omnes ; et hæc identitas et unitas, vix aut nunquam
perpetuari potest, nisi recursus esset finalis ad unum caput. » [300] Non profecto quod omnia à solo Papa finiantur : nihil enim magis
abhorret à Gersonis sententia ; sed quod finale illud sit, quod cum tota
Ecclesia Papa definiat.
Merito ergo Gerson
nihil se à sancto Thoma discrepare docet ; ac si recte intelligatur eorum
sententia, summa quidem ipsa in unum convenit. Id tantum Gerson aliique
Parisienses sancti Thomæ doctrinæ addiderunt, quod diuturnissimi atque hactenus
inexperti schismatis malis docti, multa experiri, multa prævidere coacti sunt,
circa dissensionem synodi ac Papæ, quæ sanctus Thomas non attigit, tum quod
occasio et tempus non id postulabat, tum quod minus necessaria videbantur
rudioribus theologis, quos ipse in Summa instruebat, Unde hic, summa
capita attigisse contentus, reliqua prætermittit.
Denique quod sanctus
Thomas, eodem articulo x, majores
ac difficiliores quæstiones ad Summum Pontificem referri inde probat,
« quod Dominus, Luc., xxii,
Petro dixit, quem Summum Pontificem constituit ; Rogavi pro te, ut non
deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus confirma fratres
tuos : » recte omnino facit ; atque id directe probant illa
Christi verba : Confirma fratres tuos. Quo quidem officio
confirmanda fratres maxime opus est, in ardua et ancipiti re ; neque tamen
concludendum, ad summum Pontificem proprie pertinere, ut non deficiat fides ejus :
neque enim sanctus Thomas id dicit ; imo ex ejus dictis constitit, quod
illa non defectura fides Petri, sit ipsa universalis Ecclesiæ aut certe
peculiaris Ecclesiæ Romanæ fides. Atque ita sanctus Thomas exposuit, cum hunc
Lucæ locum dedita opera interpretaretur.
Quare si rem, ut
diximus, summa ipsa perpendimus, nihil sanctus Thomas à reliquis Parisiensibus
differre videatur, quem tamen si perfracti nihil tale memorantem, ad Romani
Pontificis omnino absolutam atque independentem ab Ecclesiæ consensu
auctoritatem trahant, patiantur certe nos in doctrina Patrum, qui
antecesserint, atque in posterioribus, jam quæstione mota, concilii Constantiensis
judicatis, tuto acquiescere. [301]
CAPUT XVII.
Testimonium ex cleri Gallicani ctu anno 1626
petitum : alia argumenta ex Janseniano negotio deprompta solvuntur :
conventus anni 1653, Bullæque solemnis acceptatio.
At enim objiciunt, male hæc à nobis memorari tanquam Ecclesiæ
Gallicanæ dogmata, cum à cleri Gallicani ctu recente memoria rejecta sint.
Atque hic referunt comitiorum generalium anni 1626 articulum cxxxvii, in quo
hæc verba sunt : « Hortandos episcopos, uti Sedem observent apostolicam,
Ecclesiamque Romanam infallibili Dei promissione fundatam. » At quorsum nobis hæc objiciunt quæ
tuemur ? Certe enim Sedem apostolicam, partem Ecclesiæ principalem, atque
omnium caput, ea promissione, qua totum ipsum nititur fulciri diximus. Gravius
illud putant quod subditur : « Petro cum clavibus datam
infallibilitatem fidei, quam videmus, divinæ potentiæ miraculo, in Petri
successoribus ad hodiernum usque diem immobilem permanere. » Quis enim
nostrum negat, Petro promissam eam, quæ nunquam deficiat, fidem, atque in ejus
successoribus, divina Providentia permansisse, ac porro permansuram fidem,
summa quidem ipsa, ita ut ipsa series atque successio nunquam à fide
abrumpatur, quemadmodum a Patribus intellectum esse vidimus. Miror hæc à viris
gravibus, atque à novissimo auctore anonymo venditari. Neque pluris valet id quod à Gallicanis
depromit episcopis, in ea epistola, quam ad Innocentium X, anno
1653, de condemnandis Jansenii propositionibus perscripserunt :
« Majores Ecclesiæ causas ad Sedem apostolicam referri, solemnis Ecclesiæ
mos est, quem fides Petri nunquam deficiens perpetuo retineri pro juro suo
postulat. » Quæ sane nihil contra nos, qui
confitemur fidem Petri in Sede apostolica minime defecturam atque ejus rei
gratia fidei causas ad eam referendas. Hæc ergo ex communi traditione
desumpta nobis objici ratio non sinit. Sed [302] quia ex Jansenii negotio, alia argumenta
ducunt, quæ magni putant ponderis, rem ipsam ab exordio repetamus.
Primum ergo prodiit
ea epistola anni 1653, qua plurimi episcopi Gallicani Cornelii Jansenii
Iprensis episcopi libro posthumo et doctrina commoti, à Summo Pontifice
flagitabant, ut quinque præsertim propositiones epistolæ insertas, « de
quibus disceptatio periculosior et contentio ardentior esset, sua Sanctitas
expenderet, ac perspicuam ac certam de unaquaque sententiam ferret. » Hæc summa epistolæ est, cui octoginta
[a) circiter episcopi subscripserunt.
Re diu perpensa,
multisque et gravissimis habitis consultationibus, Innocentius X, uti rogatus
fuerat, sententiam tulit de illis quinque omnium sermone celebratis
propositionibus, « de quibus occasione libri, cui titulus : Augustini
Cornelii Jansenii Iprensis episcopi, inter alias ejus opiniones orta fuerit
præsertim in Galliis controversia ; » quas propositiones singulas Pontifex
sua nota confixit, « nec tamen probatis aliis opinionibus quæ continentur
in dicto Jansenii libro ; » datum pridie Kalendarum Junii, anno 1653,
pontificatus ix.
Eam definitionem per
Nuntium apostolicum misit in Galliam cum duplici Brevi apostolico, altero ad
Regem, altero ad episcopos Gallicanos. Rex, 4 Julii, anno 1653, dedit Patentes, quas
vocant, litteras ad archiepiscopos et episcopos. His cum declarasset
nihil Innocentii Constitutione contineri, « quod ecclesiæ Gallicanæ
libertatibus et regiæ coronæ juribus esset adversum, » episcopos hortabatur atque admonebat,
ut eam publicarent et executioni darent. Nam quod primum irrepserat, id etiam jubere
regem, clero postulante, sublatum est.
Quid deinde in
recipienda atque publicanda pontificia Constitutione episcopi Gallicani
gesserint, docet relatio, anno 1655, jussu congregationis cleri Gallicani
lingua vulgari facta atque edita ad rei memoriam sempiternam ; atque à
quadraginta [303] episcopis,
totoque ipsis adjuncto presbyterio, universi cleri nomine subsignata.
Quæ ergo doceat illa
relatio hæc sunt. Primum quidem visum esse, « ut ad firmiorem Constitutionis
executionem, Sedisque apostolicæ majorem dignitatem, atque episcopatus
honorem, ipsa constitutio facto episcoporum ctu reciperetur atque firmaretur. » Habitus ille ctus undecimo Julii
anno 1653, in ipsa regia, in ea scilicet Luparæi palatii parte, in qua
morabatur eminentissimus Julius cardinalis Mazarinus, præcipuus regni
administer, qui sacro ctui præsidebat.
Ibi primum lectæ
sunt Patentes litteræ, observatumque ab episcopis, à rege « pro
more declaratum, ipsam Constitutionem nihil regni juribus nocituram, jussosque
regis administros, ut operam suam in exequenda Bulla episcopis adjungerent.
Cæterum quod attineret ad Constitutionis solemnem receptionem, quæ auctoritate
ecclesiastica fieret, id totum episcopali deliberationi à rege permissum. » Atque iterum :
« Definitionem à Papa editam, liberæ episcoporum deliberationi
relinquendam, ut ejus publicationem atque executionem decernerent, nullo coacti
judicio sæcularis potestatis. »
De ipsa
deliberatione, sic est in nostra relatione proditum : « Cum
Constitutionis materia et argumentum à duodecim annis per Gallias agitatum,
omnibus notum esset, facile agnitum, pontificia Constitutione, firmatam antiquam
Ecclesiæ fidem à conciliis ac Patribus traditam, atque in concilio Tridentino
innovatam... Itaque communi omnium sententia conclusum ab episcopis
congregatis, ut acceptarent Sullam, omnique obsequio ac reverentia susciperent,
quæ in ea decisa essent. » Sic à clero Gallicano pontificia
Constitutio, facta deliberatione, suscepta et acceptata est. Quam vocem
rei exponendæ necessariam condonari nobis volumus : ut quæ lingua nostra
aliquid spontaneum, atque, ut ita dicam, auctoritativum sonet.
Hic subit recordatio
susceptæ à majoribus nostris sancti Leonis adversus Eutychen epistolæ :
« Quod in ea recognoscerent fidei [304] suæ sensum, et ita se semper ex paterna traditione lætentur tenuisse. » Jam ad relationem redeamus.
Decretum in eadem
congregatione episcoporum, ut ad Summum Pontificem et ad omnes episcopos
scriberetur : utque epistola ad episcopos ita conscriberetur, ut episcopis
gallicanis constaret integrum jus definiendarum, primo certe gradu primoque
instantia, fidei quæstionum, ubi id utile videretur ; sive pnas juris
decernendo adversus manifestos hæreticos, sive res dubias, congregatione
habita, decidendo. » Sic ecclesia Gallicana juris
episcopalis ubique recordatur.
Epistolæ,
congregatione habita, lectæ, probatae ac subsignatæ sunt ab omnibus episcopis,
15 Julii.
Epistola ad Papam
hæc habet : « Non solum ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro
facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum, et anathematismis adversus
Apollinarium et Macedonium, nondum ab ulla cumenica synodo damnatos, à Damaso
paulo antea jactis ; judicia pro sancienda regula fidei, à Summis
Pontificibus lata, super episcoporum consultatione (sive suam in actis
relationis sententiam ponant, sive omittant, prout illis collibuerit) divina
æque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti : cui christiani
omnes ex officio, ipsius quoque mentis obsequium præstare teneantur. » Quo loco id volebant, non esse semper
necessariam synodi cumenicæ sententiam, ut christiani ad fidei officium
tenerentur ; sed omnino sufficere, consulentibus episcopis, Romani
Pontificis auctoritatem ; si quidem decretum ejus reciperetur, ut ipsi
fecerant, atque à se factum esse gestis indiderant ad rei memoriam.
In epistola ad
Episcopos diserte scriptum erat : « Et ad episcoporum necessariam atque
essentialem dignitatem pertinere, ut de fidei quæstionibus primam ferrent
sententiam ; et ne id facerent (episcopos qui Papam constituerant)
animorum dissensionibus fuisse prohibitos. »
Addebant : ad
nos Constitutione perlata, « episcopos [305] congregatos, ut deliberarent quid in hoc negotio
facto opus esset, uno spiritu, uno corde, uno ore ita consensisse ad
recipiendum illius judicium, cui per unitatem christiani episcopatus
hierarchica subordinatione colligati essent ; ut merito crediderent propositionum
condemnationem, una cum eo à se quoque esse prolatam ac pronuntiatam. »
Sic se episcopos hoc est, conjudices et condecernentes, quod sæpe
diximus ; suumque consensum, non nudi obsequii, sed etiam judicii,
decretique ecclesiastici loco esse meminerant.
Hæc triginta
episcopi decreverunt, subsignarunt, tota Gallia divulgarunt ; eoque
spiritu omnes episcopi Constitutionem ad se ab eo ctu missam receperunt ;
ut dubium non sit, quin communis is fuerit ecclesiæ Gallicanæ sensus.
CAPUT XVIII.
Tres aliæ secutæ cleri Gallicani congregationes probant
necessariam episcoporum consensionem, atque hanc pro ecclesiastico judicio esse
habendam.
Pergit relatio,
docetque « harum turbarum auctores, neque Summi Pontificis auctoritate,
neque ecclesiæ Gallicanæ universali assensu cohiberi potuisse ; » subortam de genuinis
propositionum sensibus quæstionem, sive vitilitigationem, cujus gratia (anno
1654, 9 Martii) xxxviii episcopi
iterum ad Luparam, apud eminentissimum Mazarinum convenirent.
Quæstio gravis
Patribus visa est, atque omnino id agi, ut Constitutio evanesceret, summusque
Pontifex tantum inani murmure detonasse videretur. Itaque datum negotium
aliquot episcopis, ut quæ ad hanc rem facerent, diligenter ponderarent ;
quorum relatione facta lectisque Iansenii necessariis locis, aliisque in eam
rem editis scriptis atque documentis, re ia deliberationem adducta,
« conclusum est (à sacro ctu) declaratum iri per modum judicii, visis
omnibus causæ ex utraque parte documentis, in Constitutione damnatas
propositiones, ut quæ Jansenii essent, ac sensu Jansenii, cujus judicii relatio
ad [306] Summum Pontificem atque
etiam ad universos episcopos Gallicanos, datis litteris,
mitteretur : » 28 Martii, anno 1654.
Sic episcopi in
Constitutionis apostolicæ executione atque interpretatione, suborta
difficultate, quam ad decreti fidei robur maxime pertinere constaret, agunt ut
judices, idque ad Innocentium X scribunt his verbis ; « Ad munus
episcopale pertinere putavimus, recens excitatas à clericis numero paucis
contentiones, definitione nostra compescere ; qua Constitutionis
apostolicæ integra executio, quæ nobis commissa est, adversus alienas à vero
illius sensu expositiones sanciatur. » Atque iterum : « Nos in hac
urbe Parisiensi congregati censuimus, et per epistolam encyclicam his litteris
adjunctam declaravimus, propositiones illas et opiniones esse Cornelii
Iansenii, et in sensu ejusdem Jansenii à Sanctitate Vestra damnatas, disertis
et manifestis verbis ; » denique :
« Constitutionem ordine canonico latam, atque genuino in sensu
intellectam, quem litteræ istæ patefaciunt nos suscipere testamur. »
Sic profecto testari
pergunt consensionem suam, cum ad papalis decreti auctoritatem accedit judicium
esse ecclesiasticum ; qua etiam Constitutionis verus genuinusque, quem
ipsi admittant, sensus exponatur ; genuino sensu, inquiunt, quem
litteræ istæ patefaciunt.
Epistola vero ad
præsules Gallicanos missa, sic dicunt : « Declaravimus et hoc nostro
judicio declaramus : » ut nemini dubium esse possit,
quin judicium ecclesiasticum hac sua definitione protulerint.
Hæc igitur omnia ad
Innocentium X missa, ac per episcopum Lutevensem tum Romæ agentem tradita, summa Pontificis gratulatione accepta sunt,
probatumque est latum de sublata difficultate ac Bullæ interpretatione ab
episcopis judicium, dato Brevi 29 Septembris, anno 1654.
Quo Brevi recepto,
ac per universam Galliam promulgato, tertio episcopi Parisiis congregantur,
atque ad universos Galliarum episcopos hæc gesta præscribunt, testanturque ab
episcopis [307] primum
congregatis, « cum reverentia receptam Constitutionem, unoque
spiritu cum sanctissimo Papa probatam ac pronuntiatam quinque propositionum,
quas ipse censura confixerat, condemnationem. » Quo rursus declarant consensionem
suam verum ecclesiasticumque judicium.
Subdunt ab episcopis
iterum congregatis verum Constitutionis sensum, expresso judicio declaratum,
data epistola, 10 Maii 1655.
Anno denique 1656,
episcopi quartum congregati numero xl, cum
deputatis omnibus, ordinario ctu cleri Gallicani, quæ tribus ante actis
ctibus gesta erant, ordine recensita confirmarunt 2 Septembris. Insuper affirmarent intactam et inviolatam
manere sancti Augustini doctrinam, quam Jansenius perperam sibi
vindicavit ; atque hæc omnia ad Alexandrum VII perscripserunt.
In epistola ad regem
hæc dicunt : « A se denuo confirmata et approbata, quæ Mazarino
cardinale præside gessissent episcopi ad acceptandum judicium suæ Sanctitatis,
et condemnationem errorum : » regique supplicant, ut jubeat
judices suos adesse auxilio episcopis exequentibus Constitutionem, eorum
consensu receptam.
Ad reginam vero
matrem : « Ab Innocentio X confirmatum id quod ipsi
judicassent : » tum : « Acceptatam à se unanimi consensu
Sedis apostolicæ definitionem. »
Postea ad
episcopos : « Exequendam Constitutionem eo sensu, qui judicio
episcopalis ctus declaratus esset mense Martio 1654 ; » ad quos etiam mittunt formulam
ab omnibus subscribendam.
Denique relationem,
ex qua hæc omnia retulimus, fieri jusserunt, comprobarunt ; manu sua
confirmarunt. Hæc gesta, prima, secunda et quarta Septembris in congregatione
generali totius cleri Gallicani, anno 1656.
Sic igitur ecclesia
Gallicana decretum fidei à Sede apostolica missum, consensu, judicio,
deliberatione accepit. [308]
CAPUT XIX.
Duo exempla ab antiquitate deprompta, quibus Gallicanarum
congregationum gesta firmantur : sancti Siricii de Joviniano
judicium : Capuana synodus, et ejusdem Siricii responsio ad Macedonas.
Sic quoque solebat
antiquitas. Quarto sæculo, cum Iovinianus virginitatis propositum improbaret,
eamque hæresim in ipsa etiam urbe Roma disseminare inciperet, sanctus Siricius
Papa, facto Presbyterio, eum condemnavit ; atque hoc judicium ad
Mediolanensem direxit ecclesiam. Sic autem erat constitutum : « Unde apostolorum secuti
præceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus.
Omnium ergo nostrum tam presbyterorum quam etiam totius cleri, unam scitote
fuisse sententiam, ut Iovinianus, Auxentius, Genialis, etc., qui incentores
novæ hæresis et blasphemiæ inventi sunt, divina sententia et nostro judicio, in
perpetuum damnati, extra Ecclesiam remanerent, quod custodituram Sanctitatem
vestram non ambigens, hæc scripta direxi. »
Hoc sancti Siricii
Papæ ac Sedis apostolicæ judicium Itali episcopi sancto Ambrosio præside,
Mediolani congregati, synodali judicio receperunt his verbis :
« Itaque Iovinianum, Auxentium, etc., quos Sanctitas tua damnavit, scias
apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos. » Sic damnatos Sedis apostolicæ
judicio, ipsi quoque, sed prolato pariter judicio damnant. Unde ille
consensus, quo ecclesiastica judicia summam vim obtinent, perinde haberi
censetur, cum vel episcopos præeuntes Sedes apostolica probat, vel Sede
apostolica præeunte, concinunt et consentiunt Ecclesiæ.
Sic ab episcopis
Gallicanis Lutetiæ Parisiorum frequente conventu sæpius congregatis, Innocentii
X recepta Constitutio. [309] Reliqua in Jansenii Augustinum sacrosanctæ Sedis
acta, eodem episcoporum consensu valuerunt In Galliis, maxima solemnitate
gravissimoque judicio expressus consensus est editus ; ut solet esse
clarior, ubi controversiæ maxime viguerunt. Bullas interim foto orbe catholico
receptas esse constat, ut nullus omnino sit dubitationi locus, quin istud
hæreticum dogma æterno judicio condemnetur.
Jam quod episcopi
Gallicani episcopalis juris esse profitentur, ut, cum res tulerit, ipsi adunati
de quæstionibus fidei primam ferant sententiam, ex antiqua item traditione
depromptum est. Ita enim Antiochenæ, Constantinopolitanæ,
Africanæ synodi, de Pauli Samosateni, Eutychetis, Pelagii ad Cælestii hæresi
judicarunt, multaque alia hujus rei exempla memorantur, quæ Sedes etiam
apostolica comprobavit. Illud insigne est, quod à synodo Capuensi gestum
est sub eodem beato Papa Siricio, cujus adversus Jovinianum decreta retulimus.
Ea synodus paulo
ante decretum illud, ut videtur, duabus de causis celebrata est ; primum
ad finiendam ecclesiæ Antiochenæ veterem discordiam cum Evagrius et Flavianus
de episcopatu contenderent ; secundo, ut de Bonoso episcopo ferretur
judicium, qui adversus beatæ Mariæ virginitatem blasphemare ausus fuerat.
Cum neque Flavianus,
neque, ut videtur, Bonosus synodo Capuensi se sisterent ; illius causa,
Theophilo Alexandrino atque Ægyptiis episcopis ; hujus, Anysio
Thessalonicensi ejusque synodo detegatur.
Hæc quidem decreta
erant, salva Sedis apostolicæ auctoritate ; unde beatus Ambrosius ad
Theophilum, synodi Capuensis nomine, hæc scribit : « Sane
referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanæ sacerdotem ecclesiæ,
quoniam praesumimus ea te judicaturum, quæ etiam illi displicere nequeant. » Subdit pacem futuram ; cum id,
inquit, gestum esse cognoverimus quod Ecclesia Romana haud dubie
comprobaverit. »
Neque est ambiguum
quin Anysio Macedonibusque, quibus præerat, episcopis, eadem lex dicta
sit ; cum constet eam [310] provinciam Sedi apostolicæ peculiari jure
fuisse subditam. Quo etiam factum est, cum quædam causæ pars indecisa penderet,
ut beati Siricii Papæ sententiam exquirerent. At sanctus Pontifex sic
rescripsit : « Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel
pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis ;
sed cum ejusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque
ejus accusatoribus judices tribuerentur, et præcipue Macedones, qui cum
episcopo Thessalonicensi de ejus factis cognoscerent, advertimus quod nobis
judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus, recte
de his quæ comprehendit vestrorum scriptorum series, decernereremus. Vestrum
est igitur, quia hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus ;
nec refugiendi, nec elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare.
Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus delegit. » Ac paulo post : « Vos enim
totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis ; nos quasi ex synodi auctoritate
judicare non convenit. » Hæc deinde subjungit : « Sane negare
non possumus de Mariæ filiis jure reprehensum, meritoque vestram Sanctitatem
abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus
natus est, alius partus effusus sit. » Quam causam multis ac præclare
egit.
Hanc egregiam
epistolam inter beati Ambrosii epistolas sub ejusdem Ambrosii nomine
legebamus : sed ipsa verborum series, atque ibidem facta Ambrosii mentio
repugnabat. Eam vir doctissimus et candidissimus Lucas Holstenius, Bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, ex veteribus
archivis sancto Siricio restituit.
Jam ex ea epistola
hæc habemus : primum, causam fidei Anysio ejusque coepiscopis à Capuanâ
synodo delegatam, atque ab iis judicatam fuisse : neque tantum judicatum
Bonosum beatæ Mariæ virginitati detraxisse, sed etiam eam blasphemam esse
sententiam ; quod judicium sanctus Siricius comprobavit. Hoc primum. Tum
illud, beatum Pontificem, etiam Macedonum episcoporum, id deferente concilio,
nullam judicii partem [311] delibare
voluisse, sed rem integram reliquisse iis, quibus Capuensis synodus
demandasset.
Et magna quidem
erat, cujus auctoritati sanctus Siricius detulit, Capuensis synodus : non
tamen cumenica. Verum Romani Pontifices, ecclesiastici ordinis atque æqui juris
observantissimi, non ea attingebant, quae à particularibus etiam synodis
decernerentur, nisi postquam ad eos canonico ordine devenissent.
Hinc illud :
« Vestrum est judicium ferre de omnibus ; » et :
« Nobis judicandi forma competere non potest ; » et :
« Vos potius synodi vice decernitis, nos quasi ex synodi auctoritate
judicare non convenit. » Et quidem satis indicat, neque id se detracturum
fuisse, si res integræ essent : sed post Capuensis concilii judicium, eo
modo atque ordine procedi oportere, quo sacrum concilium judicasset. Tanta erat
modestia, tam æquo jure omnia disceptabant ; neque interim, cum res ac
locus exposceret, suæ potestatis obliti, sed vim Ecclesiæ in canonico ordine
reponebant.
Ergo in Janseniano
negotio episcopi Gallicani, ex antiquo more ac jure hæc duo, sibi merito
vindicarunt ; et ut episcopale sit in causis fidei primam ferre
sententiam : et ut episcopi Sedis apostolicæ ad se perlata judicia, ipsi
dato judicio, recipiant, interpretentur, exequantur ; neque ulla in re
antiqua traditione ac Patrum sententia deflexerunt.
CAPUT XX.
Dictum illud :
Prima Sedes non judicatur à quoquam, cujus virtutis sit ; an cum Declaratione Gallicana
consentiat ; duplex ejus sensus ; alter de persona Papæ, alter de
sententia ab eo dicta : de particularibus synodis intelligendum :
Sinuessana synodus : Romana concilia sub Symmacho Papa.
Nunc exponendum
superest, quomodo cum Declaratione Gallicana consentiat illud à prima
antiquitate depromptum : Prima Sedes non judicatur à quoquam : vel
quidquid dictura est in eam sententiam. [312]
Id duplici modo
potest intelligi : alter, ut persona Pontificis eam Sedem tenentis à
nemine judicetur ; alter, ut lata ab ea sententia à nemine retractetur.
Primo itaque sensu,
sic legimus in Sinuessano illo suspectissimo concilio ab episcopis ad
Marcellinum Papam dictum, cum in Diocletiani persecutione thurificasset :
« Tu eris judex : ex te enim damnaberis, et ex te
justificaberis ; tu enim judex, tu reus. » Et iterum : « Juste ore suo
condemnatus est. » Ac postea : « Nemo enim unquam judicavit
Pontificem, nec Præsul sacerdotem suum ; quoniam prima Sedes non
judicatur à quoquam. »
Quæ utcumque se
habent, nihil ad rem. Quæstio enim superest, an hac voce, à quoquam, intelligenda
veniat tota Ecclesia catholica, sive concilium cumenicum eam repræsentans. Ac
si cum Baronio et Binio vel maxime volumus hanc admissam synodum, jam illud
constabit coactam synodum absque Romano Pontifice ; citatumque eum qui
responderet, ac negantem convictum esse, adductis testibus, et ad confessionem adactum,
et graviter reprehensum, ultimâ tantum sententia ipsi reservata.
Hæc enim omnia fieri
potuisse legitimo ordine, in fidei violatæ causa, canonistæ omnes, etiam
ultramontani, facile consentiunt, atque ex his actis probant. Alii ad
alia extendunt, atque ultimam tantum excipiunt sententiam.
Verum sententiam
hanc si dare non potuit privata synodus, et in facto particulari, eoque
obscuro ; quod nec nisi adductis infinitis testibus probaretur, et
adversus pontificem statim pnitentem : non profecto sequitur, ut in re
notoria et quæ totam spectet Ecclesiam, et adversus contumacem, totique
Ecclesiæ perniciosum Pontificem, nihil fieri possit.
Sed omittamus
suspectissimam synodum, cujus nec acta sunt integra, totaque actio ipseque adeo
locus, non cuiquam unquam notus.
Atque ut ad certiora
veniamus, primum occurrit illud ex concilio Chalcedonensi, damnatum Dioscorum Alexandrinum, qui [313] Leoni Papæ ausus sit anathema dicere, quod
nunquam factum est, ut in ea synodo legimus.
Verum et hoc nihil
ad rem : certum enim à Dioscoro id in particulari sua synodo factum, ut ex
historiis constat, et Baronius confitetur.
Graviora forte sunt,
ac propius rem, quae in conciliis Romanis sub sancto Symmacho gesta sunt, ad
annum Christi circiter 501.
Clerici quidam, ac
multi de plebe, Symmachum multorum scelerum postulabant ; atque ab eo per
schisma recesserant : quin etiam rebus suis spoliaverant, et tanquam
vacante Sede visitatorem induxerant. Ingens turba in Urbe consecuta
erat. Theodoricus Rex civitatis suæ paci consulens, synodum ex diversis
provinciis, nempe Liguriâ, Emiliâ ac Venetiarum congregat, ut de iis quæ
venerabili Papæ Symmacho ab adversariis dicerentur impingi, judicaret legitime. » Hæc ex synodo iii constant.
Quænam illa scelera
Symmacho imputata essent, necdum scimus, nullaque est historia, nullis gestis
proditum ; adeo obscura res erat. Id tantum in gestis legimus ;
dixisse regem, « plura ad se de Papæ Symmachi actibus horrenda fuisse
perlata. » Denique ab accusatoribus servi ad
testimonium poscebantur, quod cum etiam legibus interdictum esset, facile
demonstrabat, quam eos idoneæ probationes deficerent.
Ipse rex
testabatur : « Nihil ad se præter reverentiam de rebus ecclesiasticis
pertinere ? » penes synodum esse
judicium ; ac si à causæ cognitione abstinere vellent, paci certe Urbis
consulerent ; id unum imperabat. [314]
At episcopi in
synodo iii sæpe testati sunt
causam divino committendam esse judicio, vel maxime propter Sedis apostolicæ
dignitatem, et cum sancto Pontifici rerum ablatarum restitutio negaretur,
eumque sponte judicio se sistentem, adversarii pene ad necem cecidissent,
episcopi Romam convocati eo magis in proposito perstiterunt. Itaque in synodo v, ipsos accusatores Symmachi damnant,
ejus causam divino reservant arbitrio.
Interim Ennodius Diaconus,
synodi auctoritate ac jussu, apologiam Symmachi edidit, in qua hæc erant
scripta ; « Aliorum forte hominum causas Deus voluerit per homines
terminare ; Sedis istius Præsulem suo sine quæstione reservavit arbitrio.
Voluit beati Petri Apostoli successores clo tantum debere innocentiam, et
subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam. » Quem librum synodus, quæ fieri
jusserat, una cum Symmacho Papa, synodali et apostolica auctoritate firmavit,
ac robur decreti apostolici obtinere voluit.
Hæc igitur ad facta
particularia, eaque obscura, et ad particularis synodi auctoritatem spectant.
An proinde ad facta notoria, totique Ecclesiæ noxia, et ad concilii cumenici
auctoritatem trahi possent, lector dijudicet.
Certe sancta
synodus, cum ei Theodoricus eorum criminum judicium delegaret, respondit :
« Ipsum qui dicebatur impetitus debuisse synodum convocare : quia
ejus Sedi primum Petri Apostoli meritum et principatus : deinde secuta
jussionem Domini, conciliorum venerandorum auctoritas, singularem in Ecclesiis
tradidit potestatem, nec antedictæ Sedis Antistitem minorum subjacuisse
judicio, in propositione simili facile
forma aliqua testaretur. » En ut clare se redigant ad propositionem
similem ; atque id per se intelligendum esset, etiam si ipsi
tacuissent.
Quin etiam Papa
Symmachus, synodo probante, sic infit : « Est enim à multis
prædecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum, ut oves, quæ
Pastori suo commissæ fuerint, eum nec reprehendere, nisi à recta fide
exorbitaverit, præsumant : nec ullatenus pro quacumque de re alia, nisi
pro sua [315] injustitiam accusare audeant. » En quam gravem ac patentem decreto
suo, atque Ennodii dictis exceptionem adhibeant.
Cæterum hæc de
Romana ac particularibus synodis dicta, nihil ad nos, quibus propositum est de
conciliis cumenicis agere. Ejusdem generis est id quod à Carolo Magno ac
majoribus nostris factum in causa Leonis III ; neque his lectorem distineri placet.
Sit ergo profecto, nobis etiam auctoribus, Romani Pontificis sacrosancta
majestas, nulla eam synodus particularis judicare audeat ; ac ne quidem
cumenica, nisi propter eas causas quas in concilio Constantiensi memoratas
sæpe retulimus.
CAPUT XXI.
Persona Pontificis quatenus ab cumenicis conciliis
judicari non possit : Photii gesta Nicolaum Papam excommunicantis :
concilii octavi canon XIII.
Jam de ipsis
conciliis cumenicis. Concilium octavum, canone xiii,
id egit quod diligentissime considerari oporteat. Sed prius ejus canonis
occasio referenda est.
Photius coacto
conciliabulo, Nicolao Papæ anathema dicere ausus est. Id conciliabulum à Romana
synodo sub Adriano II reprobatur ; ac Photius Dioscori imitator, eo quo
Dioscorus anathemate percellitur. Quæ sententia synodi cumenicæ octavæ canone xiii confirmatur. Qua occasione compressis synodorum [316]
particularium ausibus, de synodo quoque cumenica in hæc verba
decernitur : « Si qua vero cumenica synodo collecta, de Romana etiam
Ecclesia controversia extiterit, licebit cum decente reverentia de proposita
quæstione veneranter sciscitari, responsumque admittere ; non tamen
impudenter contra senioris Romæ Pontifices sententiam dicere. » Hæc eo pertinent, ne synodo quidem
cumenicæ licuerit sententiam dicere iis casibus, quibus Photius dixerat ;
nempe adversus Romanum Pontificem, apostolicum officium exequentem : aut
si qua peculiaria adversus eum crimina et jurgia sererentur ; aut si forte
moverentur aliquæ peculiares quæstiones, qualis tum erat controversia de
Bulgarorum parciis, quas Ecclesia Constantinopolitana adversus Romanam sibi
vindicabat. Hæc igitur amice ac reverenter tractari placebat Patribus, neque
horum aut similium casuum vulgarium causa, lacessi pontificiam majestatem,
pacemque Ecclesiæ perturbari ; quod esset revera impudentissimum. Nec ideo
synodo cumenicæ silentium imponunt ; si forte inciderent ejusmodi causæ,
quæ Patres sextæ synodi adversus Honorium concitarunt, aut eæ, quæ à concilio
Constantiensi memorantur. Scitum enim illud est ; generalibus legibus non
comprehendi casus extraordinarios, eosve actus, quos ia re improvisa ipsa
necessitas expresserit. Atque hæc de primo sensu hujus sententiæ : Prima
Sedes à ne* mine judicatur ; quatenus nimirum ad personam Pontificis
pertinere potest.
CAPUT XXII.
De sententiis Romanorum Pontificum non retractandis ;
ea de re relati canones, eorumque vis : Gelasii Papæ loci.
Ad secundum sensum
ejus dicti pergimus : Prima Sedes non judicatur à quoquam : quo
signifie ari videtur, ne ejus sententia retractari possit. Ad hæc igitur
spectant hæc Bonifacii I ad Rufam Thessalonicensem, à Bonifacio II in concilio
Romano [317] repetita : « Nunquam licuit de eo rursus, quod semel
statutum est ab apostolica Sede, tractari. » Quæ si ad quoscumque casus, et ad
concilia etiam generalia protendantur, nempe synodi cumenicæ iii, iv,
vi, vii, viii, à
quibus Romanorum Pontificum decretales atque judicia retractari constat,
illicita perpetrarint. Eòdem spectat illud ejusdem Bonifacii à Nicolao I, sub
Innocentii nomine recitatum : « Nemo unquam apostolico
culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audaciter
intulit : nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari. » Quæ ipso tenore sermonis ostendunt,
de privatis agi, non profecto de totius Ecclesiæ catholicæ judiciis.
Unde illud passim in
ejusmodi decretis frequentatum : Ut à nemine, ut à nullo, ut non à
quoquam, Sedis apostolicæ judicia retractentur. Neque vero deerant
quibusque temporibus sui Dioscori, sui Photii, aliique contumaces, adversus
quos Sedis apostolicæ auctoritatem inculcari oportebat.
Talis erat sub
Gelasio Acacius Constantinopolitanus, Sedi apostolicæ Chalcedonensia decreta
exequenti obluctatus. Hujus ut contumaciam frangeret Gelasius, de Sedis
apostolicæ potestate, hæc vera et fortia memorabat : « Quod de omni
Ecclesia fas habeat judicandi, neque quiquam de hujus liceat judicare judicio. » Atque alibi : « Illam de
tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam
præceperunt judicio judicari. » Quæ si ad concilia etiam cumenica et
omnes causas indiscriminatim extendantur, falsa sunt nimium. Neque tantus
Pontifex ignorabat antecessorum suorum, Clestini Leonisque sententias in
Ephesina et Chalcedonensi synodis retractatas, deque iis canonice judicatum.
Idem in posterioribus cumenicis conciliis factitatum acta docuerunt. Quin ipse
Gelasius ejusque antecessores ac successores, ea tantum habent pro [318]
irretractabilibus, quæ universali sunt consensu constituta. Quos locos alibi
relatas qui cum his conferet, profecto comperiet, hæc irretractabilia et
incommutabilia Sedis apostolicæ judicata ex Gelasio esse ea, quæ conciliaria
decreta exequendo protulerit ; quæque adeo totius Orbis consensione
nitantur. Cum vero Gelasius Sedi apostolicæ facultatem attribuit de
omni Ecclesia judicandi ; sive, quod idem est, de tota Ecclesia ;
omnem ac totam in synodis congregatam nequidem cogitabat ; sed, et
quod sæpe diximus, quod synodus Constantiensis, Martino V approbante atque
exscribente, exposuit omnem per partes ; ut scilicet ab ejus
judicio nulla pars orbis immunem se putaret. Id vel Gelasii subjuncta
verba declarant : siquidem « ad illam de qualibet mundi parte canones
appellari voluerunt : » quod erat, omnem per
partes, non omnem collectim judicare. Quod autem Gelasius subdit :
« ut ab ea nemo sit appellare permissus ; ab ipsa nunquam prorsus
appellari debeat, » peculiarem quæstionem de
appellationibus tangit, de qua mox dicturi sumus. Interim constat esse multa
Sedis apostolicæ decreta, quæ in synodis cumenicis retractata fuerint, neque
ad eas causas pertinere Gelasii dicta, cum negat à quoquam de Sedis apostolicæ
judiciis judicatum.
Neque vero quisquam
existimet à se satis intelligi has Gelasii sententias, si eas accipit à causa,
propter quam dicebantur, avulsas. Nempe his Acacius petebatur, quem
Chalcedonensis synodi contemptorem Gelasius, apostolici officii potestate,
synodorum et canonum executor, merito condemnabat. Quæ sane executio decreti
synodalis, si ulla provocatione aut tergiversatione suspendi posset, pessum
irent omnia, nec tantum pontificia, sed etiam conciliaris auctoritas
labefactaretur.
Neque vero
contendimus, omnia Sedis apostolicæ quacumque de re decreta, in synodis
cumenicis retractanda ; ne, in quibuscumque privatis etiam negotiis,
christianum orbem sollicitari oporteat ; sed tantum ea quibus universalis
Ecclesia conturbetur.
His facile solvuntur
omnia, quæ ex Nicolao 1 aliisque Summis Pontificibus, apud Gratianum decreta
referuntur, de Sedis [319] apostolicæ judiciis non retractandis. Hæc qui ad
vivum persecuerit, agi comperiet de quotidianis, quæ per provincias occurrunt,
negotiis, non de iis quæ ad synodos cumenicas extraordinarie perferuntur.
Summa est : his
decretis caveri hæc duo : alterum, ne ordinaria consuetaque negotia, post
Sedis apostolicæ judicium ad ulteriora judicia referantur ; alterum, ne in
causis etiam maximis retractentur ea, quæ in conciliaribus statutis exequendis,
hæc Sedes egerit ; aut quæ universali firmaque consensione recepta jam
fuerint.
CAPUT XXIII.
Appellationes à Papa ad concilium : non esse de iis in
Gallicana Declaratione quæsitum : quo sensu improbari possint :
Petrus de Marca appellationes eas à vetere disciplina alienas, non satis caute
dixit : varii appellationis effectus ; instaurata cognitio, prolatæ
sententiæ suspensa executio : tutela et præsidium in Ecclesiæ catholicæ auctoritate
adversus papalem etiam sententiam, in certis quidem causis, res est
antiquissima.
Nunc dicendum
aliquid de appellationibus à Papa ad concilium ; quanquam id ad causam
nostram, atque ad Gallicanæ Declarationis defensionem non pertineat. Id enim gallicani
Patres tuendum susceperunt, quod in Constantiensi concilio, sessionibus iv et v
continetur, quo loco de his appellationibus nihil actum est. Id tantum
constituitur : concilium in certis et generalibus causis potestate
præstare.
Atqui illa superior potestas,
non necessario se exerit per proprie dictam appellationem ad universale
concilium, sed multis aliis modis. Id nobis sufficit, certas causas
esse, quibus concilii cumenici necessaria sit auctoritas ; illud semel
congregatum ejusmodi esse, ut etiam Papam parere oporteat.
Cæterum,
appellationes, si stricto forensique usu dicimus, ut sit perpetuum sive
ordinarium tribunal erectum, ad quod provocetur, atque illud omnino sejunctum
ab eo tribunali, à quo provocatur : sane appellatio à Papa ad generale concilium
non eo significatu constat. Primum, ideo quod generalis synodus [320]
extraordinariè tantum, atque ex causa convocetur ; deinde, quod ipsum
etiam complectatur Papam, et quidem tanquam caput ; denique quod certum
sit, non nisi summa necessitate ac renuente Papa concilium absque eo convocari
posse ; soleantque fieri appellationes eæ ad Papam simul atque concilium.
Quare stricte loquendo, papalis sententiæ in concilio facta retractatio,
revisioni, sive instauratæ cognitioni, quam appellationi propior esse videatur.
Interim habet
aliquid ex appellatione ; cum, ipsa convocatione concilii generalis,
papalis sententiæ executio pendeat, in eoque solvi possit ; nec nisi
approbata robur obtineat, ut acta Ephesina et Chalcedonensia, aliaque
docuerunt.
Quin ipsa petitione
et expectatione concilii generalis, Auxilius à Papa depositus, in suo
ordine stare se tutum arbitratus, à nemine catholico, quod sciam, hujus rei
gratia reprehensus est.
Hoc eòne contigerit,
quod papale decretum præter canones, ac nullum haberetur, nihil nostra :
cum id tantum velimus, certis in causis, sola invocatione concilii generalis,
suspendi posse papalem sententiam.
Ac si quidem
contenderint, pendere ipso jure propter nullitatem, ut vocant, sententiæ, hoc
nobis sufficit ; eum, qui hoc jure agat, interim in synodi, hoc est, in
Ecclesiæ catholicæ tutela et præsidio esse ; quod nemo negaverit.
Cum ergo
appellationes à Papa ad concilium malo intellectu celebrari possint ; hoc
intellectu putamus, tot gravissimis pnis à posterioribus Romanis Pontificibus
Pio II et Julio II fuisse vetitas.
Quod autem vir
illustrissimus Petrus de Marcâ, appellationes à Papa ad concilium à vetere
disciplina alienas esse censuit ; quoad aliquos appellationis effectus,
concedimus ; quoad omnes, ne ipse quidem dixerit
Namque ipse
profitetur generalibus conciliis, post Papæ sententiam, imperatoria auctoritate
convocatis, quæsitum in eis extraordinarium remedium : quo vel uno constat
in Ecclesia catholica adversus papale judicium tutelam aliquam fuisse. An ergo
sublata est ea, postea quam imperator concilia convocare [321] desiit ? An
adversus papalem potestatem, nullum jam præsidium, mutataque Ecclesiæ
constitutio est, tanquam ab imperatoria potestate penderet ? Absit. Id
ergo volumus ; cum Christus ita constituent Ecclesiam, ut summis in rebus
summa et indeclinabilis auctoritas penes ipsam totam sit ; aliquid in ipso
juro præsidii esse debere ; quo nemini fraudi sit, certis quidem in rebus,
Ecclesiæ catholicæ expectare sententiam. Eam vero tutelam, illud præsidium majores
nostri in appellatione posuerunt. Novum sit fortasse vocabulum ; ipsa res
antiquissima, et cum ipsius Ecclesiæ constitutione conjuncta est.
CAPUT XXIV.
Sanctus Gelasius non eo sensu appellationes à Papa vetuit,
quo sunt postea in Ecclesia frequentatæ.
Appellationes eo
sensu explicatas, nec ipse Gelasius vetuerit ; qui ubique confitetur vim
ipsam irretractabilem cum universali consensione esse conjunctam.
Ac revera
diligentius rem inspicienti patebit dicta Gelasii nihil ad appellationes eas
pertinere quas diximus.
Nempe ille
commemorat multiplicis generis apostolicum judicium : alterum provisorium,
quale erat à Leone latum in Flaviani causa ; alterum decretorium ;
idque rursus duplicis generis ; alterum in absolvendo, quale in Athanasii
causa dictum erat à Julio Papa ; alterum in condemnando, quale est
adversus Acacium.
His causis negat
Gelasius appellari posse. Recte : primum enim à provisorio judicio
appellari non solet Ecce enim Flavianum in Ephesino latrocinio à Dioscoro
condemnatum atque appellantem, Leo decernit in communione permanere interim,
quoad synodus universalis causam cognoverit. Id iure suo poterat, neque erat appellationi
locus.
Idem dixerim in
decretorio judicio, quo Athanasius, sive quis [322] alius, ab inferiore judice damnatus, absolvitur.
Appellatio enim in rei auxilium comparata, reo absoluto, vacat. Neque
appellatio, quam à minima vocant, nostris jam moribus introducta,
publici actoris nomine, in ecclesiasticis judiciis unquam invenitur.
Jam in eo judicio,
quo ab apostolica Sede damnatur Acacius, frustra ille synodum cumenicam
invocasset. Quippe Romanus Pontifex nihil hic aliud fecerat, quam ut synodi
Chalcedonensis exequeretur sententiam. Id cum assidue inculcet Gelasius, merito
profecto negat appellari posse ab iis judiciis, quibus Romanus Pontifex
communis decreti suscipit executionem.
Hæc ego sat scio
placitura iis, qui et ante dicta perpenderint, et cum Gelasianis, ista
contulerint. Neque vero illa verba : Nusquam, nunquam, et si qua
sunt alia, unquam efficient, ut à proposito argumento Gelasii dicta penitus
avellantur, traducanturque ad eos casus, quos neque oratione complecti, neque
animo providere Gelasius potuerit. Insolita enim et extraordinaria remediis
egent extraordinariis. Jam ergo videamus circa ejusmodi appellationes,
quid in anteriorum sæculorum gestis habeamus.
CAPUT XXV.
Ante schismatis magni tempus appellationes à Papa ad
concilium, exact pecuniæ gratia, frequentatæ ab Anglis : adversus
Bonifatium VIII à Gallis ; adversus Joannem XXII à Franciscanis. nullo pontificio
decreto condemnatæ.
Qui appellationes à
Papa ad concilium oppugnant, id asseverant passim, eas fuisse ignotas ante
illud luctuosum schisma sub Urbano VI et successoribus ; quod est
falsissimum. Anno enim 1246, ecclesia Anglicana maxime catholica Sedique
apostolicæ addictissima, grandi pecunia imperata, adversus Innocentium IV ad
concilii Lugdunensis tutelam se contulit. Post ipsum concilium, gravata iterum,
multa supplicatione recurrit ad
Papam. Quo nihil curante, ad legatos suos hæc scribit : « Cum igitur
huic exactioni contradicat ecclesia Anglicana, per procuratores, ut [323] hanc
contradictionem communem Domino Papæ insinuare velitis pro statu ecclesiæ
Anglicanæ, præsentiam Domini nostri Jesu Christi appellantes, et concilii
universalis aliquo tempore per Dei gratiam convocandi. » Testis Matthæus
Parisiensis, in Henrico III, ad annum 1246.
Matthæus
Vestmonasteriensis ad eumdem annum refert, quod Papa graviter succensuerit
Anglis, eo quod ausi erant de oppressionibus et injuriis conqueri in concilio,
Lugdunensi scilicet.
At ad annum 1264,
sub Urbano IV et Henrico III, idem refert historicus, à cardinale Salinensi legato apostolico,
excommunicatos barones Anglos urbesque interdictas : « At illi,
inquit, sententiam ipsam contra justitiam illatam attendentes,
appellarunt ad Papam, ad meliora tempora, vel ad generale concilium, necnon et
supremum judicem, certis de causis et rationibus commendabilibus : quæ
postea appellatio, in Anglià congregato apud Radingam concilio, recitata est,
et ab episcopis approbata et executa. » En appellatio ad Papam et ad
concilium generale, ut si Papa defuisset, concilii tutela superesset, idque
habito concilio ab episcopis approbatum et executioni datum.
Anno 1267, cum Angli
à legato ejusdem Urbani multis exactionibus gravarentur,
« appellant ad Sedem apostolicam, et etiam ad generale concilium, vel, si
necesse foret, ad summum judicem. » Hoc refert Matthæus Parisiensis ad
eumdem annum.
De Bonifacii VIII ac
Philippi IV Pulchri rebus, per aliam occasionem multa jam diximus. Quæ ad hanc quæstionem spectent hæc sunt.
Bonifacium
recordemur adversus supremam regis auctoritatem ea molitum, quæ universi regni
ordines improbarint. Cum illa contentio ad extremum devenisset, ac Bonifacius,
non ipse quidem, excommunicaret regem, sed tamen declararet variis modis in
excommunicationem latæ sententiæ incidisse, rex [324] totius regni ctum habuit ;
quo in ctu prodierunt qui Bonifatium hæresis, impietatis, multorum aliorum
criminum accusarent ; et concilium generale, quod de his cognosceret, omni
ope procurare peterent. Neque vero contendebant hæresim esse
notoriam ; sed tantum ea quæ objicerent, se sacro concilio probaturos.
Interim se, qui talia suscepissent, in concilii tutela adversus Bonifacium esse
voluerunt ; à futuris gravaminibus ad illud provocarunt. Huic provocationi
rex et universi ordines assenserunt : Prælati magno numero, ad quos alii
postea accesserunt, pollicentur se regem ac regiam familiam, regnique
libertates et jura, contra quemcumque, etiam contra Bonifacium defensuros,
salva Sedis apostolicæ reverentia : neque ullis adversus hæc ejus
sententiis decretisve adhæsuros. His consensit universitas Parisiensis, omnes
regni ordines, capitula, religiosi conventus, atque adversus omnia, quæ
Bonifacius moliretur, concilii cumenici protectione se muniunt.
His liquet, non
tantum hæresis, sed multorum etiam aliorum criminum causa, concilium cumenicum
postulatum, atque ad id appellatum, etiam ad regni tuenda jura : non quod
jura regia in synodi potestate ponerent ; sed quod ea defensuros, adversus
Bonifacii minas, concilii generalis præsidium tueretur.
Addebant et de
sanctorum locorum ab infidelibus occupatorum restitutione ; atque ut
omnium animis satisfacerent, omnes, quas poterant concilii congregandi causas
congerebant. Hæc acta sunt anno fere 1303.
Bonifacius eodem
anno, edito diplomate, firmat regem in excommunicationem incidisse :
blasphemiæ imputat imputata sibi crimina : « concilium sine se non
posse convocari » dicit ; seque processurum, « non obstante
hujus frivolæ appellationis obtentu, quæ ad majorem, vel parem, sive mortalem
aliquem non potuit interponi. » De appellatione ad concilium nihil
dicit gravius ; [325] atque etiam id quod dicit, auctoritate est vacuum,
cum ea Bulla inter eas sit, quas Clementis V jussu erasas vidimus.
Idem Bonifacius
regem ultima sententia proscripturus, quæ tamen prolata non est, propter
Pontificis interitum, multas causas excommunicationis obtendit, nihil de
appellatione ad futurum concilium.
Ejus quoque
successores Benedictus XI et Clemens V, hujus provocationis gratia, nihil
regi aut regni ordinibus, ipsisque adeo prælatis ac religiosis succensuerunt.
Joannem XXII
adversus appellantes ad cumenicum concilium, à definitione fidei, quam ipse protulerat, nihil decrevisse, suo loco
vidimus.
Hæc quidem
Constantiense concilium præcesserunt ; ne quis existimet, ab ejus decretis
ortum habuisse, sed à prisca, omnino traditione manasse, quod concilium Papa
præstare est creditum.
CAPUT XXVI.
Appellationes à Papa ad Concilium primus omnium condemnavit
Petrus de Luna in schismate obduratus : ejus ea de re decretum in concilio
Constantiensi revocatum.
Omnibus igitur
conticescentibus, primus omnium mortalium, qui appellationes à Papa expressa
sententia condemnavit, Benedictus fuit ille XIII, seu Petrus de
Luna, in schismate obstinatus et
induratus.
Is cum ab eo fuisset
provocatum, Bullam edidit : Crescit faciliter. Hac non licere
declarat à Romano Pontifice appellare, sive etiam provocare ; ejusmodi
appellationem manifeste esse contra « plenitudinem potestatis ac sacrorum
canonum instituta ; nec carere suspicione schismatis ; » sed
adversus eam Bullam iterum provocatum.
Post annos aliquot
aliam protulit : In dierum successu, anno 1407, qua adversus eos, « qui à se
et Romanis Pontificibus [326] appellare
præsumpserint, aut à sua eorumque obedientia recesserint, »
excommunicationis sententiam promulgavit. In epistola vero ad Carolum VI data,
cui Bullam interserit, haec quæritur : « Quod nonnulli catholicæ
veritatis æmuli, qui contra nos et Ecclesiam Romanam rebellionis calcaneum
erigere præsumpserant, à nobis, quod est contra canonicas sanctiones,
appellationes interponere non verentes, etc. »
Quas in eo schismate
ex utraque parte appellationes ediderint ad concilium, suo loco vidimus, neque hic repetimus.
Tacendum illud non
est, Bullam In dierum successu à concilio Constantiensi,
sessionibus xxx et xxxvi, jam tribus obedientiis
congregatis, revocatam fuisse : ut nullum stet adhuc decretum
pontificium, ac ne quidem in schismate editum, quo eæ appellationes condemnentur.
CAPUT XXVII.
Martini V Bulla de non appellando à Papa ad Concilium, quam
perperam objecta.
Aiunt à Martino V,
stante concilio Constantiensi, editum ea de re Bullam, quam Joannes Gerson
retulerit. Id vehementissime Emmanuel Schelstratus urget. Quidam galli
scriptores, atque ipse etiam Petrus de Marcâ confitentur, haud profecto id facturi, si rem diligentiùs
considerassent.
Ac primum certum est
hujus Bullæ nullam unquam à quoquam, sive Pontifice, sive privato scriptore,
historico, theologo, canonista, aut Bullarum collectore haberi mentionem,
præterquam à Gersone in duobus locis ; quos proinde locos, ut sunt apud
Gersonem integros commemorare nos oportet. Et is quidem libellum, Quomodo et
an liceat in causa fidei à Papa appellare, sic incipit : « Quæritur
utrum hæc assertio sit catholica : Nulli fas est à supremo judice,
videlicet apostolica Sede, seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in
terris, appellare, aut ejus [327] judicium in causis fidei (quæ tanquam majores ad ipsum, et Sedem apostolicam
deferendos sunt) declinare. » Tum subdit : « Arguitur
quod sic, auctoritate sanctissimi Domini Martini Papæ V, in sua constitutione, Ad
perpetuam rei memoriam, facta et promulgata in consistorio generali
celebrato Constantiae, v Idus
Martii, pontificatus sui anno primo (hoc est 10 Martii 1418) ubi reperitur hæc
assertio sicut dicitur. »
His in Gersonis
verbis primum illud occurrit : non ipsum id per se dixisse Gersonem, sed
tanquam ab aliquo objectum memorare. Quo loco id observatu dignum, quod est à
Gersone positum : Ubi reperitur hæc assertio, sicut dicitur, quæ
quidem ostendunt Bullam non fuisse publici juris et ubique vulgatam do cujus
verbis nec Gersoni constitisset.
Cujus autem
auctoritatis ea Bulla visa sit quæ postea secuta sunt concilii Constantiensis
acta indicabunt, cum in sessione xlv et
ultima ejus concilii, die 22 Aprilis, altero mense, postquam ea Bulla in
publico consistorio lecta et promulgata dicitur, Poloni regis legati, jam
dimissis Patribus, à Martino V ad futurum concilium cumenicum
appellarint.
Nempe illi à Papa
supplicabant, Joannis Falkembergii librum, crudelissimos errores
atque hæreses continentem, jamque in secretis congregationibus condemnatum,
in sessione publica condemnari : à quo denegante, provocabant ad
concilium. An, rogo, id facturi, si earum appellationum ulla legitima aut
probata condemnatio præcessisset ? An non ipse Martinus V inclamasset
impudenter agere Polonos contra interdictum ? Non id autem factum
est ; sed Martinus « dixit respondendo ad prædicta, se quidem probare
quæ per concilium conciliariter facta essent, non alia, » quæ scilicet in
secretis conventibus. Hoc tantum : ac de appellatione nihil quidquam. Non
ergo verum est eam ullo legitimo decreto, mense antecedente, fuisse prohibitam.
Et Joannes quidem
Gerson in Dialogo apologetico de supplicatione Polonorurn copiose agit,
memoratque ab illis oblatam schedulam de libello Joannis Falkembergii ;
neque illis satisfactum [328] esse, remque in deteriora lapsam, « Usque
adeo, inquit, quod pro parte dominorum Polonorum, interjecta est tandem
appellatio ad futurum concilium. Cui appellationi cum respondendum esset, lecta
est, ut dicitur, in consistorio generali et publico, quod ultimo Constantiae
celebratum est, minuta quædam sub forma Bullæ, destruens, ut asserunt qui
legerunt eam, fundamentale penitus robur, nedum Pisani, sed Constantiensis
concilii.... Continebat itaque in nullo casu licere appellationem à
Papa facere, nec ejus judicium in causis fidei declinare ; plane
contra legem Dei decretaque concilii. »
En post eam Bullam
de non appellando à Papa ad concilium, quæ 10 Martii 1418 edita dicitur, iterum
occasione interjectæ à Polonis appellationis ad futurum concilium, ejusdem
Bullæ minuta lecta dicitur. At siquidem 10 Martii transacta res
erat ; quid necesse fuit, post eam appellationem, actum agere, ac Bullæ minutam
iterum legere ? An quod ita oportebat refelli Polonos ? Quidni
ergo Martinus V, in ipsa concilii publica sessione, cum Poloni appellarent, ea
Bulla objecta, eos comprimebat ? An quia intelligebat sacram synodum non
id laturam fuisse ? Infelicem Bullam, quæ concilii cumenici lucem
auctoritatemque non sustinet ? Cur autem Joannes Gerson iterum de ea Bulla
loquitur, ut de ea, quæ nec à se visa sit ? Lecta, inquit, dicitur ;
et ut asserunt qui legerunt eam. Ergòne dicemus publicam, de qua
ipse dubitat, aut omnino divulgatam, quæ non ab omnibus videretur ? Quid
vero minutum Bullæ memorat ? Certe 10 Martii editam ac post sex
hebdomadas adversus Polonos innovatam, jam grossatam, ut aiunt,
oportebat, suisque vestitam formulis, dimissam per ecclesias ubique servandam.
Atque illud absurdum est, omnibusque sæculis inauditum, ejus momenti Bullam,
stante concilio generali, atque ei præsidente Papa, in ipso concilio non fuisse
prolatam. Cur enim Martinus V tanta de re synodi præsentis sententiam ne
requisivit quidem ? Ac multas quidem Bullas minoris momenti sessione xliii lectas, nonnisi approbante
concilio edidit ; hanc vero cur solus, atque adhibito tantum
consistorio, seu cardinalium ctu ? An quia intelligebat repugnaturos
[329] concilii Patres ? Bullam ergo repugnante concilio cumenico editam
valere credemus ? At si concilii auctoritatem Martinus metuebat ; ne
saltem vereretur publicam lucem, ne minutam semel atque iterum lectam,
nec intellectam premeret. Adeòne ejus Bullæ pudebat, ut eam nec ipse Gerson, à
quo solo memorata est, unquam viderit ? Itaque nullibi legitur ;
nullibi visitur ; nulli collectioni Bullarum inseritur ; non eam Pius
II, in Bulla Execrabilis ; non Julius II, in Bulla Suspecti
regiminis, quibus appellationes à Papa ad concilium tantis pnis prohibent,
vel leviter memorant. Et quidem Julius II Pii II Bullam firmat : de
Martino ambo tacent ; cum id stante concilio Constantiensi gestum vel
maxime commemorari è re esset. Quare apparet rem à Martino tentatam potius quam
confectam fuisse. Quod si in consistorio bulla vero animo à Pontifice proposita
et prolata est, profecto rejectam, improbatam, explosam oportuit ; cujus
et auctorem puduit, et apud posteros nulla memoria est.
Sed age ;
Bullam tanto studio Ecclesiæ toti posterisque occultatam placet inspicere
propius, et quid incommodi alat intelligere. Et quidem certum est, ex ea
superesse nihil, præter ea verba, quæ nunquam sibi lecta Gerson, à nescio quo
audisse se memorat. His autem, utcumque se habent, duo vetari videntur :
alterum generatim, ut milii liceat, sive ut in nullo casu liceat à
Romano Pontifice appellare ; alterum, ne liceat in carnis fidei,
illius declinare judicium. Quæ duo quam diversa sint, vocum discrimina
satis indicant.
Primum est
generaliter dictum, admittitque eos sensus quos reliqui ejusmodi canones ;
nempe ne passim, ne in ordinariis et quotidianis casibus appelletur.
Alterum, quod in
causis fidei Romani Pontificis judicium dedinare non liceat : quanquam
ambiguum videri potest, stricte tamen loquendo, verum est. Aliud enim est,
declinare judicium, tanquam judex non sit legitimus et competens ; aliud
ab eo appellare, quia non sit usquequaque supremus.
Jam ex Gersone
constat Martini V famam graviter laborasse, quod ab eo talia promulgata
jactarentur. Quin ipse Gerson, ne [330] Martinum ea
conatum reprehendisse videatur, pro sua modestia, atque in Romanum Pontificem
reverentia, factum excusat, ut potest, et qua demum ratione, verba Martini ab
ejus benevolis ad commodum sensum leniter inflectantur ostendit. Denique viam
docet, qua Pontifex hujus rei declinet invidiam, ac factis dicta compenset. Adeo
hæc non modo nulla et irrita, sed etiam Pontifici noxia videbantur.
His ergo omnibus
constat, primum, appellationem à Papa ad futurum concilium, ipso concilio
desinent© quidem, sed tamen adhuc præsente, factam, non fuisse improbatam, sed
in acta relatam, nulla omnino nota ; tum Martinum V eas appellationes bis
condemnare visum, sacræ synodi, imo totius Ecclesiæ refugisse lucem, atque synodi
talia repellentis prævaluisse sententiam ; denique, ut vel maxime fuerit
diploma bullatum, vulgatum, ritu solemni promulgatum, omnino concidisse,
eorumque loco esse, quorum in Ecclesia nulla vis, nulla mentio est.
CAPUT XXVIII.
Bulla Execrabilis Pii II in conventu Mantuano : qua
occasione lata : nostri intellexerunt de privatis tantum negotiis,
fundamento ex Bullæ verbis petito ; nec recepta est in Gallia, et ab ea
quoque appellatum : appellationes postea frequentatæ.
Anno 1459, post
conventum Mantuanum Pius II, edidit Bullam Execrabilis et inauditus. Hac
damnat eos « qui à Romano Pontifice appellare præsumant : qui
fecerit, sententiam excommunicationis incurrat, » aliasque pnas, quæ in reos
majestatis, et hæreticæ privatis fautores decernuntur.
Hujus sententiæ has
potissimum exponit causas : Quia ridiculum appellare ad id quod nusquam
est, neque scitur quod futurum sit : quod, eo obtentu, pauperes à
potentioribus opprimantur multipliciter, remanent impunita scelera, nutritur
adversus primam Sedem rebellio, libertas delinquendi conceditur, et omnis [331]
ecclesiastica disciplina et hierarchicus ordo confunditur. » Quæ docere videntur animum Pontificis
fuisse, has appellationes prohibere in ordinariis tantum casibus ac
peculiaribus negotiis.
Et revera constat
eam Bullam conditam occasione appellationis Sigismundi Ducis Austriæ, à
monitorio Calixti III, in quadam controversia cum Nicolao de Cusa
cardinali, episcopo Brixinensi, rerum temporalium causa.
Itaque, anno
sequente 1460, in appellatione ea quam adversus Pii II orationem in conventu
Mantuano habitam, vir clarissimus Joannes Dauvet, procurator generalis, edidit,
hoc etiam interposuit de Bulla Execrabilis : « Neque est
æstimandum dum sanctissimum Dominum nostrum, per litteras, quas Mantuæ
publicasse fertur, quæ incipiunt Execrabilis et inauditus, voluisse
prohibere ut in nullo casu, sive tangat conservationem orthodoxæ fidei, sive
extirpationem schismatis, sive universalem reformationem Ecclesiæ in capite et
in membris, super gravaminibus, quæ per aliquem Summorum Pontificum inferri
contingeret, principibus et regionibus liceat quovis modo habere recursum ad
judicium plenarii concilii ; cum sub generali prohibitione non veniant ea
quæ speciali expressione indigerent : et præsertim talia ex quibus læsio
fidei orthodoxæ, et schismatum fomenta, atque gravissima decoloratio status
Ecclesiæ universæ sequi possent. » Sic publicis ecclesiasticis causis
accensebant magnorum imperiorum salutem ac pacem : cum ea imperia pars
maxima Ecclesiæ, eique ornamento et præsidio essent.
Cum autem ipse
dicat, Bullam Execrabilis, in conventu Mantuano, ut fertur, publicatam ;
ostendit eam ad nos non fuisse perlatam, neque promulgatam consueto et canonico
more ; ac [332] nedum recepta sit, palam ei reclamatum fuisse, eo quidem
sensu, quo appellationes in gravissimis illis, quas diximus, causis prohiberet.
Cæterum quod Pius II
ridiculum dicebat, appellare ad id quod non sit, et quod exiturum sit
ignorabatur ; respondebant concilium ex Constantiensi decreto debuisse
celebrari, et quominus haberetur, elapso decennio, jam per Papam stare :
tum vero Ecclesiam catholicam semper esse præsentem ; neque cuiquam fraudi
esse, quod non congregata esset, cum appellatio dirigatur ad Papam qui eam
congregare tenetur.
Post eam ergo
Bullam, ejusdem Pii II tempore, multæ appellationes sunt editæ à nostris ab
ipso ad concilium, quod Pragmaticæ-sanctionis condemnationem
moliri videretur.
Has et alias
ejusmodi multas per ea fere tempora in Gallia frequentatas omittimus ;
quod in Probationibus Libertatum Ecclesiæ Gallicanæ integræ referantur.
Annotamus tantum
appellationem editam ad generale concilium ab Universitate, anno 1491, adversus Innocentii VIII, gravem
decimam imponentis, Bullam.
Similem
appellationem ab inclyta ac venerabili Ecclesia Parisiensi prolatam eodem anno eâdemque de causa legimus, ex qua etiam multa supra retulimus.
CAPUT XXIX.
Bulla Suspecti regiminis Julii II : in ea clausulæ extra omnem
ordinem : non publicata apud nos, nedum recepta appellationes postea
frequentatæ, non tantum à nostris, sed etiam ab aliis.
Anno 1509, Julius II
Bullam edidit Suspecti regiminis, qua [333] Bullam Execrabilis Pii II renovat ac
firmat ; Leonardum Lauredanum Ducem, generale concilium et commune
Venetiarum excommunicat, quod jam excommunicati, quia urbes pontificiæ
ditionis retinerent, ad damnatum et prohibitum appellationis remedium
confugissent ; alios eadem appellatione usos simili pna, plectit ;
Constitutionem suam adversus omnes valituram decernit, cum suppletione
solemnitatis cujuslibet, etiam publicationis omissæ. Quæ quo magis decernuntur extra ordinem, ac supra omnem legem et
canonem, eo minoris esse putantur à nostris. Certe, ut Galli clarius
designentur, nominatim Parlamenta commemorat ; quod, quia apud nos
nec publicatum, nedum receptum fuit, nostri, more consueto in gravibus causis,
ac præsertim in concordatorum causa, ad concilii generalis tutelam provocarunt,
in eaque sententia innoxii et illæsi diutissime perstiterunt.
Neque Galli tantum
eas appellationes emisere, sed alii quoque in libris Probationum Ecclesiæ
Gallicanæ Libertatum memorati : quæ tantum indicamus : cujusmodi
sint lectori expendenda relinquimus.
CAPUT XXX.
Bullæ Pii II et Julii II, occasione litium ac dissidiorum
temporalium editæ : qui appellationes respuunt, quam incommoda remedia
adhibeant ; Andreæ Duvallii locus.
Neque enim orbis
christianus adeo movebatur datis à Julio II in Venetos, flagrante bello,
sententiis. Bellum gerebatur inter Julium ut principem et Venetos. Jam si,
editis Bullis, ac sub anathemate Julius Pontifex jure repetit civitates eas,
quæ de Principe Julio bello captæ sunt, nullumque adversus ea decreta præsidium
est : nempe id superest, ut et Veneti et quicumque principes, quacumque
necessitate talia bella gesserint, deditionem faciant.
Neque vero res ab eo
statu multum abhorrebant, cum Pius II [334] diploma suum edidit. Nempe Sigismundus cum cardinale Cusano de
temporalibus maxime litigabat, atque arma moverat, cardinalemque ceperat, cujus
rei gratia à Pio citabatur Romam cum suis consiliariis, atque omnibus civibus,
infinito licet numero, uti de articulo : Credo in Ecclesiam
catholicam : ejusque consectaneis responderent ; quem sane articulum ideo negare
viderentur, quod Pontificis decretis, de re etiam temporali, dicto audientes
non essent. Sic à temporali lite ad hæresis quæstionem controversia deducitur,
ut miseri nec mutire auderent. Quas adversus ambages, atque circuitus, aliquod
petere refugium omnes optabant.
Neque vero id quæro,
jurene an injuria Sigismundus egerit. Hoc tantum indico, grave ac magnis quoque
Principibus, nedum privatis metuendum, ita procedi ; miscerique hæresim,
subortis maxime temporali causa litigationibus. Nec mirum si christiani
principes, nationes, ctus, quod negari non potest, à Romanis Pontificibus
aliquando vexati, eversis antiquis juribus, imperata ingente pecunia,
intentatis, sive etiam allatis armis, in Ecclesiæ catholicæ suprema atque
indeclinabili auctoritate, aliquid sibi præsidii relictum voluerint. Certe
appellationes eas, ut ante concilium Constantiense celebratas, ita nec post Pii
ac Julii decreta desiisse, multis exemplis ostensum est.
Unum superest quod
objiciant ; nempe à Leone X, Bulla Exurge, Domine, Luthero vitio
datum, quod citatus à Papa in vocem temerarie appellationis prorupit ad futurum
concilium, contra Constitutionem Pii II ac Julii II, taliter appellantes
hæreticorum pna plectentes ; » xvii Kalendarum Julii, anno 1520. Bullam autem toto orbe
christiano receptam esse constat.
Facile respondemus
receptam quoad ea, quæ ad Lutherum condemnatum pertinerent. Cæterum verba
prolata recitativè, ut aiunt, non decretive posita, nullam vim addunt Pii II ac
Julii II Constitutionibus ; atque adeo ut post eas, ita post hanc Leonis X
Bullam frequentatas appellationes, etiam à Germanis, atque ab ipso imperatore,
relata superius exempla demonstrant. [335]
Cæterum Lutheri
appellatio vere temeraria et cavillatoria fuit, quod à citatione appellans, in
negotio fidei Sedis apostolicæ judicium detrectant.
Neque eam tantum
causam Leo commemorat, cur Lutherus merito condemnetur ; subdit
enim : « Frustra etiam concilii auxilium imploravit, qui illi non se
credere palam profitetur. » Quare impuro sycophantae, omnia per
summam et apertam insaniam molienti, æquum erat nullum patere suffugium ;
non proinde debitum intercludi præsidium iis, qui vere gravati essent.
Nunc qui id genus
præsidii renuunt, alias vias docent haud leviter incommodas, nempe nullitatis,
ut aiunt, quam iniquis sententiis objiciant. At Galli non solent illam
probare jurisprudentiam, qua, objecta nullitate, sententia contemnatur. De
causis nullitatis coram judice agi volunt, ne sibi quisque judicet ;
modestius putant, si forte à Pontifice vexatos se sentiunt, concilium habere
judicem, quam nullo judice agere ut libet.
Andreas Duvallius,
cum appellationem omnem à Papa illicitam judicet, idque sive sit infra, sive
supra concilium, permittit tamen principibus ac rebuspublicis, ad graves
injurias depellendas, primum « non obedire mandatis pontificis ; imo,
si aliter sibi succurrere non possint, strenue prudenterque resistere. » An ergo læsos principes strenue rem
gerere, quam conciliare judicium expectare malint, ipsi dijudicent ? Nos
in his, ut diximus, nostræ quæstionis summam non ponimus : ut quæ ad
variabilem forte disciplinam aliqua ex parte pertineant. Certe Ecclesiæ
catholicæ ejusque cumenici concilii, in rebus generalibus, maxime vero in
fidei quæstionibus, gravi contentione orta, supremam et ineluctabilem
potestatem, ex omnium sæculorum traditione asserimus ; et inter res
judicatas post Constantiensia et Basileensia probatissima decreta referimus.
[336]
CAPUT XXXI.
Variæ de conciliis generalibus novissimi auctoris anonymi
vitilitigationes : quæstionem ab eo pessime constitutam : an concilia
inter res incertas numeranda ? Quæstiones generales à particularibus, ad
Constantiensis synodi mentem, jam inde ab initio distinctæ.
Qui unius Papæ
voluntati sine more modoque permittunt omnia, eo peccare solent ; primum,
quod argumentationibus malunt agere, quam traditionibus ; tum eo vel
maxime, quod à quæstionis statu procul absint ; quæque plana per se et
expedita sunt, miris involvant modis.
Et quidem in
quæstione male constituenda auctorem anonymum, qui diligentissimus
videri voluit, ubique multa peccasse jam vidimus. Illud imprimis quod nos ita
refellit, quasi infallibilitatem soli concilio cumenico tribuamus, cum sine concilio cumenico, catholicæ
Ecclesiæ valere consensum, Gallicana Declaratio diligentissime expresserit.
Jam de concilii
superiore potestate, ad secundum caput Gallicanæ Declarationis idem auctor hæc
scribit : « Satis, inquit, patet in Declaratione cleri Gallicani,
accipi hinc Summum Pontificem sine concilio, illinc concilium sine Summo
Pontifice, cura Declaratio decretis concilii Constantiensis nitatur quæ aliam
sententiam non admittunt ; » quæ omnia falsissima fiunt.
Primum enim falsum
est, à clero Gallicano ea tantum spectata esse concilia, quæ sine Papa
celebrentur : nec minus falsum est, quod decreta
Constantiensis concilii non aliam admittant sententiam, quam eam scilicet de
conciliis sine Papa congregatis : primum quia concilium Constantiense
declarat Papam subesse, non modo Constantiensi concilio, « sed etiam
cuicumque generali concilio legitime congregato : » non autem supponit omnia
futura concilia sine Papa congreganda esse ; non ergo loquimur de
conciliis sine Papa congregatis : tum quia nec [337] ipsum Constantiense
concilium sine Papa congregatum erat ; quippe convocatum à Joanne XXIII, qui
verus Pontifex merito haberetur :
neque is concilium dissolverat ; imo se concilio adhærere fatebatur, cum
illud Constantiense decretum est conditum, ut suo loco vidimus. Postremo Constantiense concilium, in
reformationis quoque causa, Papam subesse concilio decernit, cum reformationis
negotium non nisi electo Summo Pontifice tractaturum esset.
Quare quod idem
anonymus ubique testatur, cum ipse Papam synodo anteponit, agi
de concilio, à quo Summus Pontifex ejusque legati absint ; nihil aliud
testari visus, quam statum quæstionis à se ignoratum, eosque quos congerit
Scripturæ ac Patrum locos, plane esse extra rem, idque ab eo actum ut fucum
faceret imperitis.
Sane et illud
constitit, non asseri à Gallis synodos sine Papa congregatas, nisi iis in
casibus, quibus eas et auctor anonymus, et alii passim theologi canonistæque
admittant, hoc est, « in iis qui dilationem remedii non paterentur. »
Alia quidem quæstio
esse potest ; an concilium à Romano Pontifice semel convocatum, ipsoque
præside constitutum, ipso jure cesset, ubi ab eo concilio Papa recesserit,
quemadmodum Constantiae ; vel ubi illud concilium Papa dissolverit, ut
Basileæ factum est. Sed quæstionem eam, neque clerus Gallicanus sua
Declaratione complexus est, neque anonymus pertractavit. Interim certum est rem
esse ab Eugenio IV judicatam ; Basileense concilium ab eo
dissolutum, haud minus stetisse integrum ; ut eam quæstionem aliquo certe casu, res inter judicatas
referri necesse sit.
Quo fateamur necesse
est, pleraque ac potissima anonymi argumenta, quoad hanc quidem quæstionem,
plane concidere ; cum non eo quo oportet, collimare constet.
At argutulum istud
futile æque ac invidiosum quod objicit ; quamvis reges ac principes à
populo plerumque suam auctoritatem acceperint, « tamen Galliarum regem
comitiis generalibus [338] superiorem
esse, » et majestatis reos haberi qui sub
Henrico III elegissent, ut rex comitiorum sententiam sequi teneretur. Quorsum
enim ista ? An ut necesse sit ad gallicani imperii formam, Ecclesiam à Christo esse constitutam ? Aut vero
oporteat custodiendæ fidei ac religionis per universum orbem, eamdem ac unius
gentis administrandae esse rationem ? Cum nec ipsa imperia eamdem formam
habeant, neque Ecclesiam ad alias quam ad Christi regulas exigi liceat. Quid
autem illud est, ab eodem anonymo jactatum, non posse Summum Pontificem
Ecclesiæ subjacere, à qua suam non est mutuatus potestatem ? Quasi
quis cui subjaceat, non in Christi arbitrio ac sapientia positum fuerit,
aut id ratione aut humanis exemplis, non Dei revelatione, atque Ecclesiæ
traditione, quærendum sit nobis.
Ejusdem notæ est,
quod objiciunt, ut ecclesia particularis, nec tota simul
sumpta, episcopo suo capiti et pastori particulari ; ita universalem
Ecclesiam, nec totam simul sumptam, Papæ suo capiti ac Pastori universali
prævalere posse. Non enim quemadmodum Ecclesia universa, ita particularis, ex
promissione Christi, certa et infallibili sancti Spiritus assistentia
pollet ; ut proinde necesse sit quemadmodum in Ecclesiæ universæ, ita in
Ecclesiæ particularis consensu, certum collocare Spiritus sancti magisterium ac
testimonium.
Neque illud pluris
est, non posse stare in Papa eam, quam clerus quoque Gallicanus agnoscat, plenam
potestatem, si Gallicanæ Declarationi detur locus. Neque enim plenam esse, quæ
ab alterius arbitrio vel judicio pendet. Quod quidem nihil aliud est, quam in verbis
ludere. Plena enim dicitur respectu positivi juris, ea potestas, quæ
omnia potest, ubi id necessitas atque evidens utilitas postulaverit : non
ita sane, ut omnia sine lege modoque possit.
At illud etiam
argutius ac vanius, quod involvendæ quæstioni ab anonymo est positum ; Papam agnosci facile ab omnibus,
concilia rem incertam, nulla vera firmaque definitione constantem ; ad
hæc, raram, difficilem ac fere impossibilem ; parumque [339] abest,
quin eam ab Ecclesia alienam praedicet ; cum præsertim tribus primis
sæculis, concilia generalia ipsa persecutio prohiberet. Sed hæc, ad
persecutionis tempus quod attinet, quam falsa, quam vana, quam nulla sint,
demonstratum supra.
Jam quod parta
Ecclesiæ pace, conciliisque generalis congregari solitis, concilia rem incertam
dicunt, quia dubium est per quos et quomodo constitui debeant, hominum est, ut leniter dicam, nodum in
scirpo quærentium. Vanas enim et inanes difficultates congerunt ; non
constare scilicet an concilia ex episcopis tantum, an etiam ex presbyteris
conflentur necessario : quantus numerus aut episcoporum aut provinciarum
adesse debeat : quinam ex jure, quinam ex privilegio ? an per
se, an per procuratores ? tum quæ ratio absentium et excusator um haberi
debeat ; imo an concilium universale sit ? Quæ cum dixerint, eo rem
redigi volunt, « ut suprema et infallibilis sit Summi Pontificis
sententia, quam seu regulam semper tuto sequantur fideles. » Quæ profecto si quid valent, illud
efficient, ut conciliorum generalium omnem omitti mentionem præstabilius sit.
An enim id agunt, ut unus Pontifex, cuicumque ctui voluerit, concilii
generalis nomen adjiciat ? An ut concilia generalia haberi aut non haberi
perinde sit ? Id quidem nonnulli apud se sentiunt ; sed palam promere
pudor, et christiani orbis reverentia prohibet. Ergo vel hæc omittant, vel
nobiscum solvant. Cæterum plana solutio est ; primum enim certa traditione
constat, sufficere ut episcopi concilio præsto sint ; tum illud, concilium
esse cumenicum, cui Papa auctore, pro cumenico concilio se gerenti Ecclesia universa
communicaverit. Hinc concilii Constantiensis auctoritas asseritur : hinc
prioribus Basileensibus gestis sua firmitas constat. Neque nocuit ea
dissolutio, quæ ab ipso quoque Eugenio IV nulla et irrita
declarata est ; cum totus christianus orbis haud minus sanctæ synodo pro
cumenica sedenti et agenti communicaret.
Papa autem auctore
dicimus, ordinarie quidem, ac nisi ipsa necessitas aliud expresserit ;
quod schismatis causa aliisque in casibus admitti ab omnibus summo consensu
vidimus. Sed quoniam in conciliis non statim ac semper æque perspecta est [340]
nominis christiani
repræsentatio, quin interdum dubitari contingat, an aliquod concilium vere
generale sit ; tum Ecclesiæ consensu rem confici, Romanorum quoque
Pontificum auctoritate ostendimus.
Cæterum qui omnia
incerta et perturbata esse volunt, nisi christiani, aliis ecclesiis et
episcopis perinde habitis ac si nihil essent, in unius Romani Pontificis
infallibilitate acquiescant, in quantas ambages quantasque turbas ipsi sese
conjiciant, unde se nullo prorsus extricare valent pacto, jam toties notavimus,
ut hæc dicere rursum, nihil aliud esset quam actum agere.
CAPUT XXXII.
Recapitulatio eorum, quæ ad caput IV Declarationis Gallicanæ dicta sunt, atque
imprimis eorum quæ libra VII et VIII.
Absoluto nostro ad caput
quartum Declarationis Gallicanæ tractatu, superest ut quæ hic dicta sunt, ad
rei memoriam in compendium redigamus.
Primum illud
praestruximus quartum caput Declarationis Gallicanæ, rem esse judicatam ; quod sic conficimus : Judicatum
in concilio Constantiensi Papam, etiam in fidei quæstionibus, concilio subjici
oportere : at qui errare non possit, cum in fidei negotio alteri subjici
nefas : non ergo Papa is est, qui errare non possit. Rursus : In illo
concilio, de Papa, ut est Papa, actum est, non autem de Papa, ut est privatus
doctor : ergo Papa, etiam ut Papa, non is est qui errare non possit :
at Constantiense concilium à tota Ecclesia, atque adeo à Romanis Pontificibus
comprobatum fuisse, rationibus adstruximus necessariis : ergo Papam non eum esse quem dicunt,
res inter judicatas haberi debet. Hoc certissimum præjudicium. Nunc ad
rem, si adhuc injudicata esset, conficiendam, hoc fundamentum posuimus : à
Patribus vim summam et indeclinabilem esse repositam in eo, quod ubique,
quod semper est creditum ; non ergo in eo, quos solus Papa definiat. [341] Exinde concilia generalia ab apostolico usque concilio persecuti
sumus ; quod apostolicum Hierosolymitanum concilium, Actorum xv relatum, normam esse cæterorum,
datamque in eo quæstionum finiendarum formam, et ipsa auctoritate apostolici
nominis, et sancti Clestini Papæ sanctæque synodi quintæ sententia, et omnium
postea sæculorum secula praxi ostendimus ; collatisque gestis comperimus, ubique
valere apostolicum illud : Visum est Spiritui sancto et nobis ; atque
illud : Visum est Spiritui sancto, cum illo et nobis, hoc
est cum ipsa episcopalis atque apostolici ordinis unitate esse
conjunctum : non ergo, quod nunc fingunt, synodos habere à Papa, ut recta
decidant, sed à Spiritu sancto, eique conjuncta universalis Ecclesiæ
auctoritate ac testimonio.
Hic igitur
conciliorum gestis evolutis apparuit, ita esse Ecclesiam constitutam, ut
siquidem primæ Sedis sententiæ consensum accommodaret suum, quæstiones finitæ
haberentur : sin autem graves allegationes orirentur, adunata Ecclesia
opus esset. Compertumque item est, eo quidem rerum statu, primæ Sedis sententiam
concilii cumenici convocatione suspendi ; remque tanta Ecclesiæ adunatæ
auctoritate gestam, ut de pontificio decreto quæreretur, rectene haberet, necne ;
et responderetur à Patribus, si decretum probaretur, probandum videri ;
non quia falsum esse non posset, sed quia verax esse, facto examine,
comperissent : atque omnino quo ritu cæterorum epistolæ, eodem quoque ritu
Romanorum Pontificum decretales epistolas examinatas, evolutis gestis, et
synodi quintæ auctoritate monstravimus. Quo item loco patuit Romanorum Pontificum
epistolas, et fuisse authenticas, tota scilicet Sedis apostolicæ auctoritate
prolatas ; neque tamen fuisse normam fidei, cum de illis quoque quæstio
haberetur : de synodis autem nunquam eo ritu esse quæsitum ; sed
obedientiam statim consecutam. At non alia causa tanti discriminis, quam quod
illa decreta retractabilia, hæc irretractabilia viderentur.
Atque hæc etiam de
probatissimis Romanorum Pontificum decretis facta esse vidimus. Jam quædam
demonstravimus à [342] sanctis
synodis improbata constituta et responsa, quæ Romani Pontifices, puta Vigilius
et Honorius rite interrogati ad Ecclesias edidissent. Non ergo valere illud, pro privato doctore
esse edita ; omnesque vitilitigationes ita incidimus, ut quomodocumque
respondeant, quosdam Pontifices, apostolico officio continuandi fratres, in
necessario articulo defuisse constet.
His complexi sumus
primorum octo conciliorum traditionem nostræ sententiæ congruentem ;
quibus deinde conciliis reliqua omnia consentire, ex actis et ex Romanorum
Pontificum consensione docuimus.
Quin etiam
ostendimus, quæstionem hanc nostram, vel ipsa operosissima conciliorum
generalium convocatione confectam : ne frustra Ecclesia collectis toto
orbe Patribus, quærere laboraret auctoritatem irrefragabilem, quæ statim in
Romano Pontifice, vel solo, præsto esset. Ac siquidem Papa per se infallibilis,
consilio tantum atque admonitione indigeret, quod nunc comminiscuntur ;
adsciscendos fuisse eos, qui doctrina, non eos qui auctoritate pollerent ;
qui Papam docerent, non qui cum eo conjuncti docerent Ecclesias ; denique
qui admonerent, non qui conjudicarent et condecernerent : atqui omnino
constitit non ita esse gestum ; sed quæsitam in conciliis non tantum
majorem lucem, sed etiam majorem, et jam irrefragabilem auctoritatem : non
ergò summam illam et indeclinabilem vim in Romano Pontifice collocabant.
Quod autem
objicitur, superioritatem atque infallibilitatem Romano Pontifici à conciliis
generalibus jam esse adjudicatam, Lugdunensique ac Florentina, Lateranensique
synodis quæstionem judicatam, et Constantiensia jam Basileensiaque soluta esse
decreta ; primum quidem præstruximus, pessime
agere eos, qui ecclesiastica decreta collidant, non concilient : tum
illud, perperam pro judicato haberi, quod palam à nostris assertum, à sancta
Tridentina synodo atque à Pio IV pro integro sanoque sit habitum. Denique, ne
quid deesset, id quoque ex gestis [343] probavimus, Lugdunensem, Florentinam, Lateranensem synodos nihil nocere
Constantiensibus, neque Basileensibus prioribus gestis ; sed conciliorum
omnium unam esse faciem, traditionem unam.
His igitur
confectis, illud argumentum, quod ex conciliorum confirmatione repetebant,
solvimus ; docuimusque ipsum confirmare quid sit ; neque eo quidquam
superioritatis includi ; vanosque esse eos qui synodorum decreta, aut qui
saltem anathemata à confirmatione suspendunt, conciliorum omnium gestis
evolutis pandimus. Confutavimus denique qui episcopalem
potestatem ac jurisdictionem, à papali potestate ac jurisdictione manare
contendunt ; hisque novellis sive adinventionibus, sive adulationibus, seu
potius ludibriis, cum priorum sæculorum firmam ac Scripturæ inhærentem
doctrinam opposuimus, tum Gallicanorum episcoporum, ac nostræ
Facultatis constantem sententiam.
CAPUT XXXIII.
Recapitulatio eorum quæ sunt in libro IX.
His quidem
absolvimus quæ ad conciliorum generalium praxim ac traditionem attinebant. At
sequente libro de rebus sino concilio generali tractatis dicere aggredimur. Ac
statim id constituimus, ad finiendas fidei quæstiones sufficere Papæ judicium,
nisi gravis dissensio consequatur. Quo loco exponimus illud sancti Augustini de
Pelagianis dictum : Causa finita est, postea quam scilicet à Sede
apostolica responsa venerunt ; et illud ejusdem : Datum Pelagianis
competens sufficiensque judicium : collatâque causa pelagianorum cum
illa Cypriani de rebaptizandis hæreticis, ex Augustino efficimus, ut
Pelagianorum potius quam Cypriani causa per Papæ judicium finita intelligatur,
quod de Pelagianis quidem, ut aperte hæreticis tota Ecclesia consentiret ;
Cypriani vero quæstio magnis altercationum nebulis involuta, [344]
concilii universalis sententiam postularet. Non ergo in eo casu, sancti Stephani
judicium, tota licet Sedis apostolicæ auctoritate prolatum, à sancto Cypriano,
à sancto Augustino, atque aliis orthodoxis pro ultimo et irrefragabili esse
habitum.
Qui deinde, ut hoc
argumentum eluderent, responderunt, rebaptizationis quæstionem à Cypriano et
Augustino, non inter fidei quæstiones, sed inter adiaphora esse repositam,
Patrum testimoniis obruimus, docuimusque omnino rebaptizationem eam, ex ipsis
quibus tunc propugnabatur argumentis, ad manifestam hæresim pertinere.
Multa postea exempla
ac decreta retulimus, quibus constet generales quidem omnes, ut
Cæciliani, et sancti Joannis Chrysostomi, præsertim vero fidei, ut
Origenistarum, Semi-Eutychianorum, Scytharum monachorum, Elipandique causas,
non nisi universali consensione pro terminatis habitas ; in eamque sententiam, cum cæteris
omnibus, Romanos quoque Pontifices, Simplicium, Gelasium, Gregorium, alios
consentire. Nam de sancto Leone libro vii et viii
confectum est, cum de concilio Chalcedonensi ageremus. Non ergo summi Pontificis judicium per sese
ante consensum pro irreformabili est habitum.
Quem ad locum
ostendimus quæ sit illa obedientia secundum canones, quam Summo Pontifici
præstarent episcopi et ecclesiæ ; idque conciliorum et ipsorum Pontificum
auctoritate firmavimus ; neque unquam ab episcopis postulatum, ut decreta
pontificia etiam indiscussa reciperent : quo item conclusum, ad summam et
indeclinabilem auctoritatem consensum Ecclesiæ esse necessarium.
Hinc ostendimus
viris bonis sanctisque non fraudi fuisse, quod post Romanorum Pontificum, in
fidei quoque negotiis, pronuntiata etiam veridica, tamen suspenso animo
manerent, donec Ecclesiæ consensus accederet ; id, inquam, bonis viris nunquam
fraudi fuisse ; non Polycrati Ephesio, aliisque Asianis ; non sancto
Cypriano sanctoque Firmiliano, eorumque collegis, tot ac tantis [345] viris ; non Gallis nostris ac sancto
Columbano, quibus Romanorum Pontificum Pelagii I ac Bonifacii III
suspecta erat fides, eo quod concilium quintum pro cumenico approbassent ; non item Gallis nostris, quod Nicænam
secundam synodum, Papa auctore ac præside gestam, ad quam vocati non essent,
pro cumenica non agnoscerent, neque ullo modo admitterent ; non omnibus
denique conciliis, quæ Romanorum Pontificum latas, etiam de fide, sententias,
non nisi quæstione habita, susciperent. Ex quo illud argumentum : si
Romani Pontificis judicium pro irreformabili esset, non profecto qui, post
illud per Ecclesias promulgatum, suspenso animo manerent, orthodoxi
haberentur : habiti autem sunt orthodoxi : non ergo illud judicium
pro irreformabili habitum.
His subjungimus
claram professionem Romanorum Pontificum Innocentii III, Joannis XXII,
Gregorii XII, Pii etiam IV, qui sibi à concilio aut à Christo judice metuerent, si publico officio functi
falsa ac fidei adversa respondissent : non ergo existimasse eos, se in fidei
negotiis, apostolico fungentes officio, fuisse infallibiles. Quo
loco attulimus Joannis XXII tota Ecclesia promulgatam fidem, et Ecclesiæ
judicio ab eo esse subditam, et à
successore ad examen revocatam : non ergo eam fidem pro infallibili
fuisse habitam.
Atque interim
constitit, qui de Pontificis judiciis dubitarent, non tamen dubitasse de fide
apostolicæ Sedis : ergo hæc duo stare posse, et Pontificem etiam
judicantem errare potuisse, et tamen Sedis apostolicæ non defecturam fidem.
Quo item loco
claruit multos incidisse casus, quibus Sedi apostolicæ ac pontificiæ
auctoritati laboranti nihil aliud subveniret, nisi Ecclesiæ catholicæ
auctoritas. Id Ecclesiæ Romanæ status decimo sæculo ; id ingens illud
schisma decimo quarto sæculo demonstrasse : stetisse interim una Ecclesiæ
catholicæ auctoritate et ope Sedem apostolicam ac pontificiam dignitatem ;
nec minus potuisse succurrere Ecclesiam, ne quibusdam licet Pontificibus falsa
docentibus, Sedes tamen apostolica, aut series Pontificum à fide abrumperetur.
[346]
Cui etiam rei
serviunt graves Romanorum Pontificum, Liberii, Zozimi, aliorumque plurimorum
commemorati lapsus, rejectaque in singulis quibusque casibus vana
effugia ; et clare demonstratum est aberrasse à fide eos, etiam apostolico
officio defungentes. Qui lapsus memorati, non ad improperium, sed
ut illud constet : cum Romani Pontifices, etiam ut tales, aliena à
fide docent, haud minus Ecclesiam catholicam fidemque Romanam, ac Sedem
apostolicam, tanquam fidei caput et communionis ecclesiasticæ vinculum,
perstituram.
Huc pertinent ea,
quæ pro Joanne XXII, ab ejus ævi doctoribus, ac præsertim Jacobo
sanctæ Priscæ cardinale, mox
Benedicto XII, dicta sunt :
ideo potuisse ab eo Nicolai IV Decretalem tolli, aut corrigi, « quod Romani Pontifices errare possent,
etiam determinando de fide. » Id sæculo xiii ut certum proponebant : id in glossis quoque
Romanis ad Joannis XXII Decretales habebatur : cui addendum illud : xiv et xv
sæculis, non modo Alliacensem, Gersonem, Tostatum et alios pios sanctosque
viros innumerabiles, sed etiam Joannem à Turrecremata ejusque consortes, qui
Eugenio IV adversus Basileensem synodum tanto se studio adjunxissent, id pro
certo posuisse, quod à Romano
Pontifice falsa et erronea definiri possint, ejusque judicio concilii judicium
anteponi oporteat, xvi denique
sæculo Dominicum Jacobatium cardinalem, haud absimilia Romæ quoque
docuisse ; Adrianum vero Florentium Ultrajectinum, id Lovanii dedita opera
defendisse ; mox eumdem virum, jam Caroli quinti præceptorem, episcopum,
cardinalem, Papam, non eam sententiam retractasse, imo potius recudisse ;
neque quemquam theologorum contra insurrexisse, imo illi favisse Lovanienses
suos ; denique xvi sæculo exeunte, oriri cpisse privatorum quorumdam
theologorum dubias cunctantesque censuras ; Ecclesiam vero catholicam,
Tridentinumque concilium, ac Sedem apostolicam, ab omni penitus censura
temperasse. Hæc, credo, cogitantes censores nostros
pudeat, ex sua dubia novellâque sententia, novum fidei articulum repente
condere ; Parisiensiumque sententiam, [347] tot retro sæculis saltem
innoxiam, nunc demum proscribere, ex trepidis Bellarmini aliorumque
censuris ; insuper in re tam nova, tam fluxa, tam incerta, omne Ecclesiæ
Sedisque apostolicæ præsidium collocare.
CAPUT XXXIV.
Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt, de
Romanæ Sedis ac fidei firmitate, ac de illis verbis : Tu es Petrus.
Ultimo loco docuimus
nostram sententiam cum Romanæ Sedis Romanæque fidei æterna firmitate egregie
cohærentem ; consensuque Patrum id obtinuimus, ut qui de hujus aut illius
Romani Pontificis definitione dubitassent, haud minus certam tutamque Romanæ
fidei Sedique apostolicæ adscriberent æternitatem. Atque hinc argumentum
nostrum : si quid esset periculi in ea sententia, quæ Romanum Pontificem
negat esse infallibilem, maxime ex eo quod, cum ipse deficeret, Ecclesiæ
catholicæ, vel saltem Sedis apostolicæ periclitaretur fides : atqui
demonstravimus, ex eo quod Romanus Pontifex unus aut alter deficiat, haud eo
minus stare, non modo Ecclesiam catholicam, sed etiam Romanam Sedem atque
fidem : ergo in ea sententia nihil est periculi. Quo loco Christi de Petro
et successoribus promissa dictaque ex perpetua Patrum traditione ita
exposuimus, ut et nostra tueremur, et hæreticorum audaciam retunderemus. Sed
quoniam nostri censores Christi dictis præfidere videntur, quæ in hunc
contulimus locum, paucis repetimus ; atque id scholastico more, ad
juvandos eos, qui hoc genere delectantur.
Locus ille : Tu
es Petrus, id effecit ut Petrus, quique, Petri vice, apostolici sive
episcopalis collegii Princeps futurus sit, ex officio teneatur, exemplo Petri,
communem fidem omnium nomine promere ; omnesque christianos movere ad
fidei unitatem ; ex quo sequitur, cum eo munere bene defungitur, ipsum
fidemque ab eo expositam esse Ecclesiæ fundamentum.
Neque vero dicant,
quemvis alium episcopum ac doctorem, eo [348] modo futurum Ecclesiæ
fundamentum, si vera prædicet. In eo enim vis est ; quod Petrus, ejusque
vice Romani Pontifices Petri successores ad id constituti sint. Quo fit ut
illud officium, ille magistratus, illa potestas ad unitatem movens fidei, sit
Ecclesiæ fundamentum ; neque tolli ab Ecclesia, aut ulla unquam vi
labefactari possit.
Dices : Non
modo in genere pontificale officium, sed quivis Romanus Pontifex Petri
successor, petra est, fundamentum est : ergo immobilis est.
Distinguimus : Petra est, fundamentum est, officio ;
concedimus : ipsa re, semper et necessario ; negamus.
Instant :
Immortalis ædificii fundamentum deficere non potest : at Ecclesia
immortale ædificium est : ergo quisquis est Ecclesiæ fundamentum, is
deficere non potest. Hoc argumento facile concludi posset, Papam ne mori quidem
posse, neque vacare posse Sedem apostolicam, ne Ecclesia interiret. Ergo ne nimis
probes, ita distinguito : quod immortalis ædificii fundamentum deficere
non possit primarium, qui Christus est, verum ; secundarium ac
ministeriale, qui Papa est, rursus distinguito : deficere non potest
absolute et universim, hoc est, summa ipsa et quoad integram seriem et
successionem, verum ; secundum quid et accidentariò et particulariter,
falsum est.
Exemplum adduci
potest ab ipsa fundamenti ratione, à qua deducta Christi locutio est. Ædificium
enim stare nequit, penitus excusso fundamento ; non autem statim omne
collabitur, si sit aliqua in fundamento labes facile sarcienda ; Ita fieri
nequit, ut ipse primatus, ipsum pontificale officium in Ecclesia
intereat ; neque enim institutum à Christo officium aboleri potest. Ipse
ergo papatus, ipse primatus, ipsa successio certum fundamentum est : ex
Romanis Pontificibus particularibus, velut eximiis lapidibus constat :
summa ergo consistat oportet. Certe aliquis lapis, aliquis summus Pontifex
excuti ac labefactari potest, nullo totius [349] ædificii periculo ; aliud enim est petram ipsam exscindi, aliud
aliquam ejus quassari partem.
Exemplum aliud sumi
potest ab ipso episcopatu, qui absolute in Ecclesia cessare non potest, eo quod
sit officium à Christo institutum. Neque si aliqui episcopi, ideo ipse
episcopatus concidit, dicente Christo ad Apostolos : Ecce ego vobiscum
sum. Hæc enim promissa, summa ipsa valent. Ita de papatu dicendum ;
nec magis fieri posse, ut papale, quam ut episcopale officium in Ecclesia
intereat.
Eodem modo solvitur
illud quod aiunt : in eo vim esse, qui petra est ; quemvis autem
Papam petram esse : vim ergo repositam non tantum in universis, sed etiam
in singulis. Respondetur enim, vim quidem ipsam invictam et inconcussam in eo
esse, qui petra principalis et angularis est, nempe in Christo : neque
tamen negandum est in ipsa ministeriali petra vim esse, maximam illam quidem ac
præcipuam ; sed tamen partialem, ita ut totum ipsum parti prævaleat, ut
sæpe diximus. Considerandum quippe est, cui sit firmitatis adjecta promissio,
et unde petita sit. Et quidem à Christo petitur : Ædificabo, inquit ;
unde continuo ipsi adjicitur Ecclesiæ : Et portæ, inquit, inferi
non prævalebunt adversus eam ; ut vim ipsam esse doceat ab eo qui
ædificet, qui totum ædificium sua virtute contineat, hoc est ab ipso Christo.
Si qui autem
interpretes, illud : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam, ad
petram quoque referunt, primum quidem pauci sunt, ac pro uno mille in
contrarium recensere possumus ; tum qui ita interpretantur, non ipsum
Romanum Pontificem semper, sed quemvis fidelem in Christo consistentem
spectant : tertio eo nos ducit et verborum tenor, et summa interpretum, ut
ipsa Ecclesia sit, contra quam portæ inferi prævalere nequeant : postremo
et illud docuimus, quo sensu petra ipsa ministerialis, Sedesque apostolica,
Ecclesiarum caput, everti nequeat, ipsa scilicet toti Ecclesiæ corpori promissa
et adjectâ vi. [350]
CAPUT XXXV.
Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt circa
illud : Rogavi pro te.
Jam in eo : Rogavi
pro te, distinguendum diximus quod ad praeceptionem, et quod ad
promissionem pertinet ; ac promissionem quidem semper, praeceptionem vero
non semper implendam. Atque in promissione rursus distinximus id quod Petro esset proprium,
et id quod ad posteritatem transiturum esset ; ac Petro id esse proprium,
quod Petri singulari personæ ; transiturum autem ad posteritatem quod
Petro figuram Ecclesiæ gerenti et quod Petro Ecclesiæ principalis fundatori
promittitur.
Quamobrem tria hæc
ex æquo vera esse : fidem, fideique conjunctam veram confessionem, primum
in persona singulari Petri nunquam defecturam ; ac postea eamdem fidem,
quam Petrus prædicavit, cum in Ecclesia catholica, tum in Ecclesia particulari
Romana, ubi Petrus Sedem fixit, æternum victuram totoque orbe
celebrandam : unde jubeatur confirmare fratres, non modo ipse Petrus, sed
quicumque in illa Sede sederit.
Hinc nostrum
argumentum : Non potest à nobis quidquam exigi amplius, quam ut
Christi promissio certissime impleatur. Impletur autem Christi promissio, si
Petrus ipse, si Ecclesia catholica in Petro figurata, atque Ecclesia Romana à
Petro fundata æternum in fide manserint. Neque id necesse est, ut quivis
Romanus Pontifex sit infallibilis : non ergo id à nobis postulari potest.
Quod cum per se clarum sit, tum illud invictum : de fide ipsa agi, qua
corde credimus, eique conjuncta fidei confessione, qua nempe ad salutem ore
confitemur : ergo ad implendam Christi promissionem, quærendum aliquid est
in quo fides ipsa, qua intus corde creditur, nunquam defectura sit : non
autem talis est quivis [351] Romanus
Pontifex ; neque aliud quidquam tale est præter ipsum Petrum, atque in
Petro intellectam Ecclesiam catholicam peculiaremque Romanam : non ergo
aliud quidquam ad Christi promissionem pertinet.
Dices : Quivis
Romanus Pontifex jubetur confirmare fratres : qui autem titubat, non ipse
confirmat : nullus ergo Romanus Pontifex titubat. Id censores nostri
passim, id novissimus auctor anonymus ubique inculcant. Argumentum vanissimum, quod sæpe
notavimus ; ab eo quod fieri debeat, ad id quod semper futurum sit, sive
ab injuncto officio, ad effectum necessario secuturum.
At enim cuicumque
officio sua est adjuncta gratia ; qua impleri possit, fatemur ; qua
necessario impleatur, non ipsi quidem dixerint
Simile argumentum in
illo præcepto : Pasce oves meas : certe ad illud implendum
officium requiritur summa præ cæteris charitas, dicente Domino : Simon
Joannis, diligis me plus his ? Pasce oves meas. Neque illa summa charitas ad pascendum gregem minus necessaria est,
quam inconcussa fides ad fratres confirmandos, Ergòne concludes : In
Romano Pontifice semper est summa charitas ? Absonum absurdumque sit.
Instas : At
enim Petro illud : Ne deficiat fides tua, datum est ad illud
implendum : Confirma fratres tuos. Confirmatur ex Leone :
« Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certio sit
futurus, si mens principis victa non fuerit. » Totum concedimus ; atque omnino
constat, ideo vel maxime confirmatum in fide Petrum, ut alios certius
confirmaret. Ergo omnes successores æque in fide confirmati sunt ; nunquam
eorum mens victa est, quod de Petro Leo dixit ; nullo unquam errore, ne
intus quidem laborarunt, aut laboraturi sunt, quemadmodum Petrus : id
aliquis fortasse Pighius, non vero sanus homo, rerumque humanarum expertus
dixerit.
Quod ergo novissimus
auctor anonymus verba Christi ita connectit : Rogavi pro te ; et :
Confirma fratres tuos : quasi diceret : [352] « Ego
indeficientem tibi fidem impetravi : da operam ne alii deficiant, » de Petro ipso verum est, qui ideo sit
maxime idoneus ad confirmandos cæteros, quod in eo fides, ne intus quidem, qua
de re agitur, deficiat. Petri quidem successoribus id omnibus tribuere, nec
ipsi audeant.
Quod autem idem
anonymus subdit id Petro concessum, non solum ipsius causa, sed etiam in bonum
gregis, rectum est. Ut autem proinde in successores transeat, et illa summa
charitas, et ille in fide confirmatus animus, et cætera dona, quæ Petro in
bonum gregis data sunt, falsa consecutio est.
Quomodo autem nos
verba Christi connectamus respectu cujusvis Romani Pontificis, sæpe expositum
est ; nempe sic ; ut qui Petro succedit præestque Ecclesiæ, sive
universali, sive peculiari, in qua Petri fides semper victura sit, is Petri
exemplo ac vice fratres confirmare jubeatur.
CAPUT XXXVI.
An quemquam hominem infallibilem esse sit congruum, aut
Ecclesiæ necessarium ? An nulla sit Papæ, nisi infallibilis
auctoritas ? An Papa errante, nullum remedium.
Quæres cur tantopere
laboremus, ne id tribuamus Romano Pontifici, quod et ipsi et gregi utilissimum
foret ? Respondemus, ideo quod non ratiociniis aut votis duci nos, sed
certis promissis certâque traditione niti oporteat. Ac si vovere aut potius
somniare placet, certe expetamus homines, ut Romanus Pontifex, tanti gregis
ductor, non modo nullo errore, sed etiam nullo unquam peccato, nulla
ignorantia, aut negligentia, aut cupiditate teneatur. Quod cur Christus non
fecerit, ne quæri quidem fas est.
Pari jure quærerem,
cum Christus apostolis dixerit : Ego vobiscum sum usque ad
consummationem sæculi, cur non episcopi apostolis substituti, æternæ fidei
promisso gaudeant ? Valebit fortasse illud sancti Augustini, alia
occasione dictum, non id convenire huic tentationum loco ; « in quo
tanta sit infirmitas, ut [353] superbiam
possit generare securitas. » Atque ideo factum est, ut illud vobiscum
sum deficere possit in singulis ; ipsa tantum summa et universim
valeat : quod idem in Romanorum Pontificum seriem merito conferri possit.
Quod autem
objiciunt, si Romanus Pontifex falsa definiat, actum esse de fide, nullumque
remedium, ac ruitura omnia, cum omnes ei statim parere debeant. Quærimus
etiamne parere debeant adversus jussa divina imperanti ? Ne ipsi quidem id
cogitant. At enim, inquiunt, hac semel aperta janua, fas erit omnibus reniti
palam ; neque Romano Pontifici vis ulla adfutura est, qua sua etiam justa
et necessaria decreta tueatur. Falsum id quidem : non enim si reluctante
Ecclesia nihil potest, quemadmodum sub Liberio ; aut si in gravi
dissensione sententia suspenditur, ut sub Stephano Papa factum ; ideo
necesse est hæsitare Romanum Pontificem, statim atque aliqui obloquuntur. Quin
eos et sua et Petri auctoritate et reliquorum consensu premit damnatque, neque
effugio locus.
Instant : At
saltem in gravi dissensione, aut incerta erunt omnia, aut periculum schismatis
imminebit, neque quidquam remedii est. Neutrum : nam et eruditiores
traditione tenebuntur, ut factum sub Stephano Augustinus docet ; et
imperitiores, si quidem sunt Ecclesiæ veri filii, piæ Matris judicium
obedientissimè expectabunt. At enim repugnabunt Romano Pontifici, quod per
se ipsum grave est malum. Grave quidem illud in quocumque negotio ; esset
autem pestiferum, si id sine ordine et sine modo fiat : sed ut non ita
fiat, ille Ecclesiæ pacificus ac temperatissimus Spiritus prohibet. Quid autem
laboremus in quaerendis iis quæ tum factu opus sit ? Sunt quidem ea de re
multa à Gersone non incommode scripta. Verum id sufficiat, infinita esse quæ ille
Spiritus, in se unus ac simplex, in donis varius, Ecclesiæ suggerat. Id quidem
certa fide credere nos oportet ; non remedia, non auctoritatem defuturam,
cum Ecclesia catholica dispersa et adunata tanta possit.
Hinc existit
argumentum : Id tantum in Ecclesia habendum est pro impossibili, quo facto
nullum superest veritati præsidium : [354] at in casu, quem dicimus, tutum superesset in Ecclesiæ catholicæ
auctoritate præsidium : non ergo ille casus est impossibilis. Quæ cum ita
sint, Ecclesia catholica sola est, quæ nunquam deficere, nunquam errare possit,
ac ne momento quidem. Unde enim revictura ? Pontifex mortuus in
alio revicturus : vis enim illa creatrix Ecclesiæ inest ; quod idem
fieret, si fidei defectu moreretur. At non ut Pontificem si forte aberrantem,
Ecclesia catholica ; ita aberrantem Ecclesiam catholicam, alia Ecclesia
catholica corrigeret, coerceret, amoveret ; aut si ad veritatem se ipsa
revocaret, tamen labasceret ea, qua omnium animos teneri ac niti oportet,
auctoritas ; nullumque omnino remedium superesset, si Ecclesia catholica
dispersa adunatave, semel à vero deflexisset. Quare ipsam primitus et radicitus
immotam esse oportet.
Hinc etiam diximus
constare suam Sedi apostolicæ, Ecclesiarum capiti, firmitatem. Sive ergo, quod
absit, sacrosancta illa Sedes infidelium tyrannidi subsit, ut factum sub
Romanis persecutoribus ; sive exagitati seditionibus Romani Pontifices alio
se conferant ibique consistant, ut persæpe contigit ; sive quid aliud
humano animo provisum aut improvisum eveniat ; providebit Deus, ut clara,
perspicua, certa, intaminata, immota consistat, seseque assidue reparet
atque propaget illa Petri successio, quæ catholicæ Ecclesiæ radix
fundamentumque est.
In ea quisquis
quocumque modo à fide deficiat ; non tamen Romana, non Petri ac Pontificum
interibit fides : ipsi enim immortale semen post se reliquerunt.
Hæc igitur fides, ut
mortuo Pontifice non moritur, ita quoquo modo deficiente non deficit :
atque hoc est illud immotum, quod in Sede Petri, ab ipsa christianitatis
origine, Patres prædicarunt.
CAPUT XXXVII.
An contraria sententia dignum aliquid ecclesiastica
gravitate dicat ?
Qui aliud postulant,
nec ipsi se capiunt Primum enim non capiunt ipsam fidei vocem. Christus enim
fidem dixit qua christiani sumus, quamque intus corde gerimus. Hanc si omnibus
et [355] singulis Petri
successoribus promissam arbitrantur, plane desipiunt ; neque id profecta
faciunt. At si id vel maxime contendant, non proinde suam confirment
sententiam. Eo enim sensu Romanus Pontifex, puta Liberius, modo recte intus
credat, licet exterius prava decernat, in fide Petri stabit, quod nec ipsi
volunt, et est absurdissimum.
Damus etiam casum, quo
Romanus Pontifex, puta Honorius, non indocili aut contumaci animo falsa
definiat quid dicent ? Defecisse in illo fidem ? Nequaquam :
atque haud magis quam in Cypriano sanctissimo Christi confessore defecerit,
cum, synodo convocata, falsam pronuntiavit de rebaptizatione sententiam. Quid
ergo ? Stetisse in fide Petri ? Ergo stante promisso, falsam fidei
definitionem ediderit ; quod maxime respuunt.
An dicent nullum
Pontificem, neque per contumaciam, neque per imprudentiam, de catholica fide
falsa unquam crediturum ? Id credo, ne ille quidem irrisus ab omnibus
dixerit Pighius. Is enim à Romano Pontifice, non errorem sane omnem, sed
contumaciam, qua fiat hæreticus, amoliri vitietur. Ad alia ergo
confugiunt ; nempe huc, ut Romanus Pontifex, falsa licet credens, tamen ea
decernere aut definire prohibeatur. At nec sic se ipsi intelligunt, qui primum
eam, quam Christus dixit, fidem, in externam ac nudam professionem
vertunt : tum ne quidem capiunt quæ sit illa professio, quam in Petri
successoribus extingui posse negant.
Ecce enim Joannes XXII
moriens de visione beatifica fidei professionem edidit : hanc Benedictus XII ad
omnes Ecclesias apostolica auctoritate direxit : ipse tamen postea, tanquam re integra, de eodem argumento
quæstionem habuit. Talis ergo professio tam solemnis, tam
authentica, non id fuerit quod immotum, inconcussum, irreformabile, infallibile
esse velint.
Huc passim decurrunt,
ut tum Romanus Pontifex errare non possit ; cum doctorem agit
publicum ; cum fungitur officio confirmandi fratres ; tanquam Joannes
atque Benedictus non id docuerint totam Ecclesiam, quod dato diplomate, toti
Ecclesiæ testarentur atque profiterentur. An ergo consultos [356] interrogatosque esse oportet, ut doctorem agant
publicum, atque apostolico fungantur officio ? Quid si ipsi ultro doceant,
Ecclesiarum necessitate compulsi ? Quid quod interrogatos pro officio
falsa respondisse constat ? Testis Honorius aliique complures, quos
interrogatos, etiam ab episcopis, falsa et evangelicæ adversa doctrinæ
rescripsisse in confesso est.
Hic quidem in varias
interpretationes abeunt. Bellarminus enim, jure licet interrogatos, pro
privatis doctoribus respondisse dicit. Quod quoniam absurdum est, nec stat Romanos
Pontifices pro officio rogatos, privatam egisse personam ; ecce Lovanienses
quidam nova comminiscuntur. Nempe urgebat locus Adriani VI, affirmantis certum
esse « quod Ecclesiæ Romanæ caput Pontifex possit errare, etiam in iis quæ
fidem tangunt, hæresim per suam determinationem aut decretalem asserendo. » Quo loco mira narrant :
« Non enim omnia, inquiunt, quæ Pontifex etiam consultus scribit, aut
rescribit tanquam vir doctus et potestatem habens, mox habenda sunt pro
definitione Sedis apostolicæ. » Ac rursus : « Multa referuntur
ad Summum Pontificem tanquam ad supremum judicem, non quidem semper ut ipse
tanquam universalis doctor, ex infallibili Spiritus sancti assistentia illa
dijudicet ; sed sæpius tantum, ut auctoritate suprema, secundum suam
sapientiam et prudentiam particularem, desuper dicat judicium ; et difficultatibus
quæ in facto sic occurrunt, finem aliquem imponat ; saltem donec pleniori
examine præmisso, si res sit gravior, et ad fidem vel bonos mores tendens, ex
cathedra à Pontificibus definiatur. »
En quot in partes
Pontificem scindant ac distrahant ; neque tantum secernant privatum
doctorem à doctore publico ; sed eliam ab universali doctore supremum
judicem, et ab ipsa cathedra supremam auctoritatem particulari prudentia
exercendam, atque ab his omnibus segregant Spiritus sancti assistentiam :
[357] tanquam ad apostolicum officium confirmandi fratres non ista pertineant.
Atque hæc dicunt
evenire etiam in iis, quæ ad fidem moresque spectent. Nam id
omnino ibi agebatur, ut ex ipso argumento, verbisque ipsis constitit. Quæ quis
intelliget ? Ne ipsos quidem arbitror. At unde ista desumunt ? Ex
Scriptura ? ex Patribus ? ex conciliis ? ex Romanis
Pontificibus ? Ne verbum quidem. Atque interim hanc novam recensque
eductam è cerebro sapientiam, si Deo placet, pro fidei catholicæ decreto
venditant.
Ad formulas quippe
nos redigunt ; et tamen Gregorium II falsum esse fatentur, in quæstione
fidei ; cum evulgare se diceret, « apostolici vigoris doctrinam per
beatum Petrum, unde apostolatus et episcopatus initium est. »
Hæc ergo tam nobilis
formula non sufficit. Additam volunt excommunicationem. Atqui Alexander III
excommunicationem addidit ei decreto, cujus doctrinam tanquam ex Scriptura
proditam exponens, haud minus fallebatur, ut vidimus.
Ergo Romani
Pontifices edicant oportet doceri à se omnes ; aut ab omnibus, quæ
doceant, teneri oportere, siquidem se infallibiles esse voluerint. Quo ictu
quot acta bona probaque concidunt ? Quid si revera doceant omnem Ecclesiam,
nec docere se dicant ? Cassi erunt ? Quis has ferat
insanias ? hos de tanto officio, de tanta persona ludos ? At si licet
adversariis hæc ex cerebro comminisci atque his explicare, quid sit ex
cathedra ; et nobis licebit ex cathedra id dicere, quod ex communi
traditione et consensione sit proditum.
Ac revera patet via,
qua omne verum decretum pontificium ab omni erroris nota eximamus. Nempe
confitentur omnes, multa decreta ipso jure esse nulla, quod sint contra
canones : quanto magis si fidei adversentur ? Non ergo habebuntur pro
veris pontificiis decretis, ea quæ ipso jure nulla sint.
Quin et illud in
promptu est cum quibusdam dicere ; nullum Romanum Pontificem, falsum
contra fidem profiteri ac pronuntiare posse ; quando professus ac
pronuntians cessat esse Pontifex. [358]
Ac saltem licebit
dicere, nullum certum Pontificem falsa pronuntiare, cum falsa pronuntians statim
sit dubius ; quippe quem multi gravesque doctores, nullum ipso facto esse
doceant.
Quid quod
Turrecremata docuit, Papam hæreticum, occultum licet, ipso facto cessare esse
Papam : quo casu contra fidem pronuntians, ipso consensu in hæresim, Papa
esse desierit.
Quod si hæc Ecclesiæ
catholicæ gravitate parum digna videantur, jam omnes eo pariter consistamus
gradu, ut Ecclesiam Romanam Sedemque apostolicam, summamque ipsam ac seriem
Romanorum Pontificum, sanam, integram stare, ac Romanam fidem vigere statuamus ;
quidquid, quocumque modo quidam forte Pontifices doceant, judicent, definiant.
LIBER UNDECIMUS
DE PONTIFICIÆ POTESTATIS USU FER CANONES MODERANDO ;
AD CAPUT TERTIUM GALLICANÆ DECLARATIONIS.
CAPUT PRIMUM.
Refertur caput tertium Gallicanæ Declarationis.
Hinc apostolicæ
potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi
reverentia consecratos. Valere etiam regulas, mores et instituta à regno et
ecclesia Gallicana recepta, Patrumque terminos manere inconcussos : atque
id pertinere ad amplitudinem apostolicæ Sedis, ut statuta et consuetudines
tantæ Sedis et ecclesiarum consensione firmatæ propriam stabilitatem obtineant.
CAPUT II.
Exponitur tertium caput Gallicanæ Declarationis : hujus
duæ partes : id probandum suscipitur, ecclesiasticam disciplinam, sive
universam, sive particulares spectet ecclesias, à Romano Pontifice regi,
adhibitis regulis, sive universim, sive particulatim receptis.
Tertium, caput
Declarationis Gallicanæ versatur circa usum apostolicæ potestatis, quoad
ecclesiasticam disciplinam ; ac secundo ejusdem Declarationis capiti,
Constantiensique decreto merito annectitur.
Postquam enim erat
positum ex ejus decreti auctoritate, pontificiam potestatem conciliari subesse,
etiam quoad fidem ac reformationem, qua ecclesiastica disciplina continetur :
exponendum restabat, quæ esset illius subjectionis ratio in utraque ista re :
quod tertio quartoque capite Gallicani Patres exequuntur. [360]
Et Galli quidem
nostri, æque ac cæteri agnoverunt semper in Petro et successoribus plenitudinem
ecclesiasticæ potestatis, « quam nemo hominum præter Christum, imo nec
Ecclesia tota conferre potuit et auferre : » sed simul docuerunt
hujus potestatis exercitium et usum canonibus moderandum : quod à Gersone
dictum, non modo Academia Parisiensis, atque Ecclesia Gallicana, nostrique
omnes ; sed etiam per universum orbem optimi quique magno studio
celebrarunt.
Hanc ergo doctrinam,
qua ecclesiasticæ disciplinæ ratio, ecclesiæque Gallicanæ libertates constant, patres
Gallicani tertio capite profitentur.
Dividitur autem
caput illud bifariam. Cum enim ecclesiastica disciplina, vel universim
spectetur, vel particulatim ; hoc est, vel universam Ecclesiam, vel
particulares respiciat ecclesias, puta Gallicanam ; exponunt Gallicani
Patres, utroque respectu Ecclesiam, non ad arbitrium regi à Romano Pontifice ;
sed universam quidem per canones ubique receptos, ac totius mundi reverentia
consecratos : particulares vero ecclesias, verbi causa Gallicanam, per
regulas in hac ecclesia receptas. Regularum verò nomine etiam consuetudines
approbatas comprehendunt.
Ac ne qua sit
difficultas, exponunt, recepta ea, seu approbata haberi, quæ Sedis apostolicæ
atque ecclesiarum consensione et usu obtinuerint : quæ usque adeo sana
sunt, ut de iis fere ipsi etiam adversarii conticescant.
CAPUT III.
Ecclesia Romana iisdem canonibus regit ecclesias, quibus
ipsa regitur : probatur ex Romanis Pontificibus.
Hæc igitur
singillatim exponere potius quam probare nos oportet. Exponimus autem maxime ex
Sedis apostolicæ decretis, quæ obvia ac toties amplis voluminibus memorata, nunc
compendiose recensere placet.
Id fundamenti loco
ponimus, Ecclesiam Romanam eo maxime [361] eminere cæteris, quod canones et
aequatur, et aliis sequendos sua auctoritate praescribat.
Id sanctus Gelasius
profitetur loco celebri, quo docet : « Uniuscujusque synodi
constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, non aliquam magis
exequi Sedem præ cæteris oportere quam primam, quæ et unamquamque
synodum sua auctoritate confirma et continuata moderatione custodit. » En quæ Romana Sedes exequi, atque
exequenda mandare velit ; ea nempe quæ et ipsa firmavit, et universalis
Ecclesiæ probavit assensus.
Et ante eum Zozimus :
« Indecens autem,... hoc ab episcopis ob certas causas concilium
agitantibus extorquere, quod contra statuta Patrum et sancti Trophimi
reverentiam, qui primus Metropolitanus Arelatensis civitatis ex hac Sede
directus est, concedere vel mutare ne hujus quidem Sedis possit auctoritas. Cujus rei causam egregiam subdit his verbis :
« Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui statuta Patrum
sanxere reverentiam. »
Hæc occasione
Arelatensis Ecclesiæ dicta sunt à Zozimo de juribus peculiaribus ecclesiarum,
quæ secundo loco in hoc tertio capite Declarationis Gallicanæ contineri
vidimus. Et his quidem obligari se Sedes apostolica profitetur ; quanto
magis iis quæ universalis Ecclesiæ) firmavit assensus.
Hinc Leo ille
Magnus : « Nimis improba sunt, nimis prava, quæ sanctissimis
canonibus probantur adversa. »
Sanctus Gregorius
Magnus : « Si canones non custoditis et majorum vultis statuta
convellere non agnosco qui estis. »
Sanctus Martinus,
doctissimus Pontifex et Martyr egregius, « Canones ecclesiasticos solvere
non possumus, qui defensores et custodes canonum sumus, non transgressores. »
Et sanctus Leo III, ad
Caroli Magni legatos : Ego
me illis (concilii Patribus) absit ut præferam, sed etiam illud absit ut [362]
coæquare praesumam ; »
cum ab eo peteretur ut in disciplina canendi Symboli aliquid innovaret.
Sanctus Leo IV : « Non potuimus præfixos Patrum
terminos immutare. »
Nicolaus I,
auctoritatis apostolicæ vindex acerrimus, de Ignatio deposito ac Photio contra
canones substituto : « Talibus itaque, qui juris nostri, id est,
canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus. » Ac postea : « Canonum
paternorum vetus forma servetur, » Atque alia epistola eadem de re ;
« Romana Ecclesia semper sanctorum Patrum sincerissimas auctoritates in
omnibus actibus suis sequitur. » Verum hæc tractatio in volumen
excrescet, si omnia congerimus.
His ergo evincimus
duo : canones in Ecclesia Romana maxime observatas ; canonum
observantiam ab Ecclesia Romana ut capite, in omnia Ecclesiæ membra, et exemplo
et auctoritate diffusam. Hoc enim est quod aiebat Papa Zozimus : « Apud
nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas ; » et hæret apud nos, et
inde pullulat per omnes ecclesias. Quo etiam spectant illa sancti Innocentii ad
Victricium Rothomagensem : « Recte postulasti, ut in illis partibus
istiusmodi, quam tenet Ecclesia Romana, forma servetur ; non quo nova
præcepta aliqua imperentur ; sed ea, quæ per desidiam aliquorum neglecta
sunt, ab omnibus observari cupiamus, quæ tamen apostolica et Patrum traditione
sunt constituta. »
Sic Ecclesia Romana
antiquas regulas, quas ipsa omnium prima servaret, servandas mandabat cæteris.
Hinc etiam Nicolaus I, epistola ad Photium hæc docet ; quod Ecclesia
Romana sit caput omnium ecclesiarum, illas « ab ea rectitudinem atque
ordinem in cunctis utilitatibus et ecclesiasticis institutionibus, quas
secundum canonicas et synodicas sanctorum Patrum sanctiones [363]
inviolabiliter atque irrefragabiliter retineret, exquirere et sectari. » Ergo firmum illud apostolicæ Sedis
perpetua traditione, hinc ad omnes ecclesias, à Romana Ecclesia omnium Principe,
ordinem propagatum ; quod eas iisdem canonibus regeret, quibus ipsa prima
omnium regeretur.
CAPUT IV.
Idem probatur ex gestis sub Bonifacio II ; et ex
concilio Romano sub Joanne IX,
de translationibus.
Hinc fit, ut vix
ullos habeamus ordinandæ in Romana Ecclesia disciplinæ peculiares canones
constitutos ; sed quæ per omnes ecclesias jubebantur, ea in Ecclesia
Romana, vel primitus obtinebant, vel diligentissime recipiebantur et
custodiebantur. Sic annexus sacris Ordinibus cælibatus ; sic sacræ
electiones ordine celebratæ ; sic vetitæ translationes ; sic eadem
omnia quæ cæteris ecclesiis, Ecclesia Romana sibi vel maxime interdicta esse
intellexit.
In Vitis
Pontificum legimus de Bonifacio II : « Hic congregavit synodum in
basilica beati Petri Apostoli, et fecit constitutum, ut sibi successorem
ordinaret. Quo constituto cum chirographis sacerdotum et jurejurando, ante
confessionem beati Petri Apostoli, in diaconem Vigilium constituit. Eodem
tempore facta iterum synodo, hoc cassaverunt sacerdotes omnes, propter
reverentiam Sedis sanctæ ; et quia contra canones fuerat factum, et quia
culpa eum respiciebat, ut successorem sibi constitueret, ipse Bonifatius Papa
reum se confessus est Majestatis, quod diaconem Vigili um sui subscriptione
chirographi ante confessionem beati Apostoli Petri successorem constituisset,
ac ipsum constitutum in præsentia omnium sacerdotum et cleri et senatus
incendio consumpsit. » Ad reverentiam sanctæ Sedis pertinere
intelligebant, ut, quæ in ea contra canones fierent, cassarentur.
Neque Bonifacius allegabat plenitudinem potestatis, qua supra canones evectum
se esse [364] jactaret ; sed ipse primus omnium canonibus serviebat. ita
rem gerebant optimis Ecclesiæ Romanæ temporibus.
De translationibus
memorabile illud ; nullum in Sedem apostolicam ab episcopatu translatum
videri, ante Marinum anno 882, aut Formosum anno 891, ex episcopo Portuensi
assumptum : ut totis fere nongentis annis Ecclesia Romana nullam
translationem noverit : adeo canonibus, quibus Ecclesiam regeret,
serviebat.
Et id quidem Marino à
Basilio Macedone imperatore exprobratum : Stephanus vero V, à Marino
tertius, sic respondet : « Quicumque dicunt Marinum fuisse antea
episcopum, ac proinde non potuisse ad aliam sedem transferri, ostendant illi id
aperte. Scito, dilecte, et omni honore digne imperator, quod
licet illi impedimento fuisset, quod objicitur de canone, cum tamen id nunquam
fuerit, multitudo tamen sanctorum Patrum, et illorum auctoritas et judicium
potuit illum constituere in primo gradu. » Quo loco, per multitudinem
sanctorum Patrum, significat sacrum concilium Ecclesiæ ac provinciæ Romanæ,
vicinarumque ecclesiarum, quæ Papæ electionem facere vel firmare
consueverant ; quarum auctoritate Marinus per dispensationem transferri
potuerit.
Tum profert
Gregorium Nanzianzenum et alios, qui è sitis sedibus ad alienas translati
sunt. Nec ille quidem dicit Romanam Ecclesiam, aliis eminentem, canonibus
non teneri ; imo dispensationem ex sacri concilii auctoritate, in
ea, ut in aliis, locum habere potuisse.
Cætera quæ subdit,
tametsi peccatum fuisset in Ecclesia Romana, tamen primam Sedem à nemine
judicari ; eo pertinent, non ut Ecclesia Romana canonibus non
obligetur ; sed ut ejus Pontifices, etiamsi peccasse videantur, non tamen
subsint particulari concilio, quale adversus Marinum Constantinopoli ab
imperatore congregari potuisset ; quod alterius loci est.
De Formoso quidem
omnes norunt ejus cadaver à Stephano VI (septimum passim vocant) refossum,
objectumque illud mortuo : « Cum Portuensis episcopus esses, cur
ambitionis spiritu Romanam Sedem usurpasti ? » Ac deinde tribus abscissis
[365] digitis, quibus Pontifices benedicere solent, projectum in Tiberim.
Hæc quidem infanda
acta à Joanne IX damnata sunt in concilio primo Romano, septuaginta
quatuor episcoporum, cujus synodi capitulum tertium sic habet : « Quia necessitatis causa de
Portuensi ecclesia Formosus pro vitæ merito ad apostolicam Sedem provectus est,
statuimus et omnino decernimus, ut id in exemplum nullus assumat ;
præsertim cum sacri canones hoc penitus interdicant, et præsumentes tanta
feriant ultione, ut eliam in fine laicam eis prohibeant communionem ; quippe
quod necessitate aliquoties indultum est, necessitate cessante, in auctoritatem
sumi non est permissum. »
Canon memorabilis, Ecclesia
Romana ut forma cæterarum, adeo communi reliquæ Ecclesiæ canone se teneri
testata est, ut id etiam vereretur, ne laxata apud se disciplina, aliis quoque
laxata esse videretur : adeoque et ipsa laxati erga se canonis causam,
ipsam, quæ cæteras quoque excusaret Ecclesias, necessitatem affert : tum
cavet canonibus ab exemplo Romanæ Sedis, et eos innovat ac firmat. Fixum ergo
illud atque perpetuum, ita à Domino Ecclesiam Romanam cæteris præsidere jussam,
ut quibus Ecclesiam universam regeret, iis canonibus ipsa regeretur.
CAPUT V.
Aliud exemplum : concilium Romanum sub Joanne XII.
Aliud exemplum
videamus. Decimo exeunte sæculo, anno Christi scilicet 963, Joannes XII, à synodo habita auctore Othone I
imperatore, propter horrenda totoque orbe nota flagitia ac scelera, depositus
est. Leo dictus VIII huic substitutus. Hanc synodum, ut omni auctoritate
canonica, utque etiam ordine judiciario destitutam, Baronius rejicit inter
pseudo-synodos. Romanam synodum à qua, Joanne præside, anno 964,
illa damnata est synodus, miris effert laudibus. Hujus ergo synodi acta [366] audiamus, actione prima : « Joannes
piissimus ac sanctissimus sanctæ Romanæ Ecclesiæ Papa dixit : Scitis,
dilectissimi fratres, me fuisse expulsum imperiali vi per duos menses à propria
Sede. Quapropter vos plurimum rogo, si dici potest regulariter synodus illa,
quæ habita est me absente, in Ecclesia mea, ab Othone imperatore, suisque
archiepiscopis et episcopis, an non ? Sanctum concilium respondit : Prostibulum
favens adultero, invasori scilicet alienæ sponsæ, nempe Leoni intruso.
Piissimus ac sanctissimus Papa dixit : Ergo damnanda est à nobis ?
Sanctum concilium respondit : Auctoritate sanctorum Patrum damnanda ; hoc est auctoritate canonum- Tum à Papa
et episcopis prolata sententia est. Rursus Papa sic interrogat : « Quid
censetis de Sicone episcopo à nobis dudum consecrato, qui in nostro patriarchio
Leonem curialem, et neophytum, atque perjurum nostrum, jam ostiarium, lectorem,
acolythum, subdiaconum, diaconum, atque subito presbyterum ordinavit, eumque
sine aliqua probatione (hoc est sine consueto examine) contra cuncta sanctorum
Patrum statuta, in nostra apostolica Sede consecrare non formidavit ?
Sanctum concilium respondit : Deponatur ipse qui ordinavit, et qui ab eo
est ordinatus. » Nempe ex sanctorum Patrum statutis, quibus curiales, quibus
neophyti, atque assumpti ex laicis, episcopatu arcebantur, quibus episcopi sine
canonico examine fieri vetarentur. Papa iterum rogat : « Quid ergo de
illo curiali et neophyto, perjuro, atque invasore nostræ Sedis censetis ?
Sanctum concilium respondit : Omnino damnetur ; ut nullus deinceps
curialium, aut neophytorum, aut judicum, aut publice pnitentium ad summum
Ecclesiæ gradum aspirare præsumat. Tum piissimus ac sanctissimus Papa dixit :
Sit Leo curialis ac neophytus ac perjurus noster, Domini omnipotentis ac
beatorum apostolorum Principum Petri et Pauli et omnium simul sanctorum atque
venerandorum et universalium conciliorum auctoritate, necnon et Spiritus sancti
per nos judicio,... omni clericatu prorsus exutus. »
Hic Joannes tanta
sede depulsus, non sedis suæ privilegia, quæ essent maxima et notissima, prædicabat ;
nullos canones de [367] sua sede prolatos aut ipse, aut episcopi proferebant :
Patrum statutis, conciliorum universalium auctoritate, communi se canone
tuebatur ; quo damnatus Photius ; quo ubique curiales, neophyti
inexaminati, clero arcebantur. Sic igitur decimo sæculo corruptissimo in
Ecclesia Romana, ipsa traditione vivebat antiquitas, et communium canonum
disciplina : neque aliter Joannes, adversus Othonis synodum, quam communi
se canone defendebat.
CAPUT VI.
Nova et inaudita Gratiam interpretatio, XXV. Qust. i, p. 2. Si ergo.
Neque me fugit quem
in sensum Gratianus hæc, post aliquot sæcula detorserit ; nempe is primus
omnium mortalium, anno demum circiter 1150, de suo, neque ullum, ut alias
solet, auctorem allegans hæc scripsit : « Quemadmodum Christus
sabbati ac legis Dominus se sabbato submisit ; sic, inquit, summæ Sedis
Pontifices, canonibus, sive à se, sive ab aliis sua auctoritate conditis,
reverentiam exhibent, et iis se humiliando, ipsos custodiunt, ut aliis
observandos exhibeant. » Durius est, quod subjungit, neque
antea usurpatum à quoquam, quod iidem Pontifices « nonnunquam, seu
jubendo, seu definiendo, seu aliter agendo, se decretorum dominos et conditores
esse ostendunt, » Neque levius istud : Aliis imponitur necessitas
obsequendi : summis vero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas
obsequendi ; ut à se tradita observando, aliis non contemnenda
demonstrent, exemplo Christi, qui sacramenta quæ Ecclesiæ servanda mandavit,
primus in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret. » Quæ si quis
ante hæc tempora à Romanis Pontificibus, vel à quopiam probatioris notæ auctore
conscripta legerit, nihil repugno, quominus auctoritatem obtineant.
Valere autem quæ contra toties anterioris ævi traditionem, duodecimo demum
sæculo, Gratianus commentus est, theologicæ disciplinæ ratio non sinit. Sed, omisso
Grati mo, ad prisca et anteriora redeamus. [368]
CAPUT VII.
Concilium Mosomeme : Rodulphi Glabri locus : concilium
Ansanum : de eo anonymi responsiones : de exemplaribus obiter ; Petri
Venerabilis, et sancti Bernardi loci : an monachis Cluniacensibus
profuerit, quod Romanum Pontificem peculiarem episcopum habere vellent.
Cum ergo Ecclesia
Romana communi canone et regeretur et regeret, sancti Patres nostri Gallicani
episcopi, referente Flodoardo, ad annum 948, in Mosomensi synodo, mirantur
allatas litteras ex nomine Agapeti Papæ per clericum, qui eas Roma detulerat,
nihil auctoritatis canonicæ continentes, hoc tantum, præcipientes, « ut
Hugoni Rhemensi redderetur episcopium. »
Hoc nostris novum et
insolens videbatur, quippe à consuetudine Romanæ Ecclesiæ alienum. Pergit
Flodoardus : « Quibus lectis, ineuntes episcopi concilium, cum
abbatibus et cæteris sapientibus, qui aderant, responderunt... ut quod
regulariter cptum fuerat, canonice pertractaretur. » Itaque,
recitato capitulo xix
Carthaginensis concilii, « de accusato et accusatore, judicatum
est secundum definitionem ipsius capituli, ut Artaldo præsule retinente
communionem et parochiam Rhemensem, Hugo qui ad duas synodos evocatus venire
contempserat, à communione et regimine Rhemensis episcopii abstineret, donec ad
universalem synodum (ex Germanis et Gallis episcopis congregatam) se purgaturus
occurreret. »
Suspectas habent
allatas Roma ex nomine Papæ litteras, quod sola jussa, nihil canonicæ
auctoritatis continerent Ipsi ex canonibus Roberto Trevirensi legato
apostolico auctore, inchoata exequuntur. Sic Germani, sic Gallicani episcopi
judicabant.
Notum illud, neque
omittendum Rodulphi Glabri, de episcopis Gallicanis ægre ferentibus, cardinalem
à Joanne XVII delegatum, ut Romani Pontificis auctoritate,
basilicam in agro Turonico à Fulcone
Andegavensi comite constructam consecraret : quod [369] Hugo Turonensis
archiepiscopus ex causis canonicis facere recusasset. Qua de re Glaber hæc
scripsit : « Quod utique audientes Galliarum præsules præsumptionem
sacrilegam cognoverunt ex cæca cupiditate processisse. » Ac rursus :
« Licet Pontifex Romanæ Ecclesiæ, ob dignitatem Sedis apostolicæ, cæteris
in orbe constitutis episcopis, reverentior habeatur, non tamen ei licet
transgredi in aliquo canonici moderaminis tenorem. » Denique :
« Universi pariter detestantes, quoniam nimium indecens videbatur, ut is
qui apostolicam regebat Sedem, apostolicum primitus ac canonicum transgrediatur
tenorem. » Itaque turbinem repente coortum, quo concussa basilica ac
disturbata consecratio est divino judicio imputarunt. Anno 1004.
Sunt qui Rodulphum
Glabrum falsi convictum putent, tabulis ab illustrissimo viro Petro de Marcâ summatim
relatis. Atqui vir doctissimus his tabulis, Glabrum
non confutatum, sed illustratum voluit : deinde has tabulas visas
lectasque oportet integras, antequam candidissimo hujus ævi historico
detrahamus fidem : denique utcumque est, ejus testimonio firmatum videmus,
de observando etiam à Romano Pontifice canonico ordine, communem Ecclesiæ
Gallicanæ sensum.
Neque ita multo
post, concilium Ansæ in pago Lugdunensi congregatum est. Ibi Gauslenus de Viennâ
episcopus Matisconensis gravem expostulationem habuit, de ordinatione
Cluniacensium monachorum à Burchardo Viennensi facta, vi privilegii, quoi Cluniacenses
habebant à Romana Ecclesia. Qua de re sancta synodus sic statuit : « Relegentes
sancti Chalcedonensis concilii, et plurimorum authenticorum conciliorum
sententias, quibus præcipitur qualiter per unamquamque regionem abbates et
monachi proprio subesse debeant episcopo, et ne episcopus in parochia
alteterius audeat ordinationes vel consecrationes, absque licentia ipsius
episcopi, facere, decreverunt chartam non esse ratam, quæ canonicis non solum
non concordaret, sed etiam contrairet sententiis. Archiepiscopus ratione
convictus, à Gausleno veniam petiit. » Eidem, mulcta imposita, satisfecit,
anno 1025. [370]
Neque propterea
omnia privilegia cassa habebantur. Hoc tantum cavebant ne pro arbitratu, ne
necessitate nulla, ne inconsultis iis quorum intererat, concessa viderentur.
Itaque ea privilegia, quæ hactenus invaluerant, concedi solebant auctoribus
episcopis vel synodis certe consentientibus, et ad certum modum magnoque
respectu ad canonicum ordinem. Quod etiam vir doctissimus Ludovicus Thomassinus
luculentissime demonstravit.
Ansanæ synodi
auctoritatem elevare nititur auctor anonymus qui de Gallicanis libertatibus
scripsit. Ac primum quidem ex ea synodo nihil memorat,
præter fragmentum à Marcà relatum. At dissimulat narrationem integram optimae
notæ, in editione Labbeana conciliorum insertam. Ait postea narrationis hujus non adeo indubitatam
esse veritatem. Sed id pronuntiasse non sufficit ; docere
oportebat. Addit « monachos Cluniacenses privilegiis apostolicis usos
fuisse, quantumvis renitentibus, sed tandem cedere coactis episcopis. » Quis
enim hæc nescit ; et gliscente licentia, prævaluisse in mullis
contra canones absolutam illam et arbitrariam potestatem ? Id ex Ansano
concilio notum esse volumus, majores nostros, sæculo quoque undecimo, canonum
ac priscæ disciplinæ memores extrordinariis illis imperiis, quoad fieri salva
pace potuit, obstitisse.
Quare nihil ad nos
illud quod idem anonymus memorat, « Joannem XIX et monachos
privilegia jam concessa defendisse. » Neque
magis ad rem illa Joannis XIX epistola ab anonymo memorata, qua Burchardo Lugdunensi Ansani concilii
præsidi, « gratum animum testetur, quod Cluniacensi monasterio faveret
contra Gauslenum. » Qua epistolà anonymus ad infringendam Ansani concilii
auctoritatem frustra utitur. Potuit enim Burchardo Lugdunensi licet præside
refragante, adversus Cluniacense privilegium Patrum vicisse sententia : potuit
idem Burchardus ab ea sententia recessisse, quam in Ansano concilio
protulisset. Quibus modis à Joanne XIX grati animi significationem retulerit, illæsa [371] Ansani concilii veritate, illud
interim constiterit, et privilegium contra canones Chalcedonenses datum,
Gallicanis episcopis usque adeo nullum fuisse visum, ut Burchardus Viennensis,
quod eo usus esset, Gausleno Matisconensi satisfecerit.
Neque hic quærimus
an et quibus casibus Papa potuerit, absoluta illa potestate, hujusmodi
privilegia concedere, repugnantibus licet episcopis ; quam quæstionem
anonymus invidiose movet : sed id tantum volumus, quod Gallicana
Declaratio docet, illam plenitudinem apostolicæ potestatis per canones
moderandam ; idque à patribus nostris, lapsis Ecclesiæ rebus, atque etiam
undecimo sæculo, pro virili parte propugnatum fuisse.
Hic laudat anonymus
Petrum Cluniacensem duodecimo sæculo hæc scribentem : « His additis
et multa invectione extollitis, quod proprium episcopum habere refugimus :
nos vero respondemus istud veritati contrarium opposita fronte existere ;
quoniam patet nos proprium episcopum habere. Quis rectior, quis dignior Romano
episcopo episcopus potest inveniri ? » Hæc quidem scripsit Petrus
ille Venerabilis ad beatum Bernardum seu potius, modeste licet, adversus ipsum
et Cistercienses. Nunc lector viderit, Petrine Cluniacensis, an Bernardi
Claravallensis potior sit auctoritas. Paucos equidem esse reor qui Petro non
anteponant Bernardum accusantem eos, qui huc specie ab episcoporum auctoritate
recesserint. Nempe conqueritur is, « istis emancipationibus, monachos
dissolutiores fieri, imo et pauperiores ; peccare licentius vagum ac male
liberum vulgus ; noxiæ libertatis geminam sobolem esse ; paupertatem
et sæcularitatem, » sanctitatis nomine in monasteria
introductam. Cætera omnibus nota commemorare nihil attinet. Cæterum eventus
docuit, haud frustra hæc conquestum esse Bernardum. Quod enim monachi passim
magnum quidem et omnibus praesidentem ; sed tamen longe positum et omnium
ecclesiarum sollicitudine occupatum, habere voluerint peculiarem episcopum ;
hinc maxime provenisse vidimus, ut tot monasteria prope jam immedicabili
vulnere prostrata jaceant. Sed nos hæc [372] aliis tractanda et deploranda
relinquimus ; quæ à nobis sunt inchoata prosequimur.
CAPUT VIII.
Conditum Lemovicense II : Gregorius VII : concors Romanorum Pontificum et
episcoporum professio de regendo et obediendo secudum canones.
Anno Christi 1031, paulo
post Ansanam synodum, habitura est Lemovicense secundum concilium, in quo hæc
legimus ; « Episcopus Petracoricensis de quodam canonico suo tantum
clerico, qui uxorem duxerat, inquirendo proposuit dicens, ut judicarent quid de
eo ageretur. Ad hoc verbum in concilio responsum est : Canones judicent :
quomodo enim possumus nostro arbitrio judicare quidquam ? Qua regula, eliam à Romanis
Pontificibus gesta æstimabant : « Inconsulto, inquiunt, episcopo suo,
ab Apostolico pnitentiam et absolutionem accipere nemini licet. » Ac subdunt, neque Petrum ipsum aliter
facturum fuisse. « Certe beatus Petrus, si sciret illum (quem absolvit) esse
à beato Martiale excommunicatione obligatum, potius eum damnaret quam
absolveret. Sic Apostolici Romani episcoporum omnium sententiam confirmare, non
dissolvere debent ; quia sicut membra caput suum sequi, ita et caput
membra sua necesse est non contristare. »
Neque aliter Romani
episcopi sentiebant. In eodem enim concilio refertur Pontium comitem
Arvernensem à suo episcopo excommunicatum, à Papa absolutionem accepisse ;
conquestumque episcopum, hoc responsum à Papa tulisse : « Debueras
certe mihi antequam illa mortua ovis Romam veniret, ejus causam tuis
innotescere apicibus ; et ego eam omnimodo abjicerem, tuamque firmando
auctoritatem, eam anathematis ictu repercuterem. Profiteor quippe omnibus
consacerdotibus meis, ubique terrarum adjutorem me et consolatorem potius esse
quam contradictorem : absit enim schisma à me, et à coepiscopis meis.
Itaque illam pnitentiam et absolutionem, quam tuo excommunicato ignoranter
dederam, et ille fraudulenter accepit, irritam facio et cassam ; ut [373] de illa nihil aliud speret quam
maledictionem, quoad satisfactum tu juste absolvas. »
Aliud exemplum
afferunt Papæ episcopum « rogantis, ut pnitentiam, quam imposuerat, affirmaret ; » episcopi verò renuentis his
verbis : « Non credere possum hoc mandatum ab eo exortum, » quod
canonibus repugnaret. Quibus commemoratis : « Dixerunt episcopi, hoc
ab ipsis apostolicis Romanis et cæteris Patribus cautum tenemus, » quod
contra canones elicita, robore careant, ac praeter sententiam apostolicæ Sedis
expressa videantur.
Neque eo minus
pontificiam auctoritatem reverebantur sancti et humiles episcopi, qui Papam
caput suum ubique praedicant, asseruntque illud : « Judicium enim
totius Ecclesiæ maxime in apostolica Romana Sede constat. » Sed illud
judicium canonico ordine proferri volebant, non mandatis extraordinariis præter
canonum sententiam.
Hac disciplina
Gregorius VII vixit : « Solet,
inquit, sancta et apostolica Sedes pleraque considerata ratione tolerare ;
sed nunquam in suis decretis à concordia canonica, hoc est, à canonum consensione
discedere. » Alibi commendat « statuta Romanæ Ecclesiæ, quæ à tramite
sanctorum Patrum non recedit ; » reprehenditque episcopos,
« quoniam sanctorum Patrum decreta, et ecclesiasticæ religionis statum,
non ea, qua oportet diligentia custodirent. » Sic canonum observantia ipsum
religionis statum fulciri putabant :
Itaque episcopi in
ipsa consecratione Romano Pontifici profitebantur « canonicam obedientiam,
et secundum canones, et, servato ordine suo ; » quæ professio etiam nunc in
episcopali consecratione viget. Romani vero Pontifices, rite appellatis
octo universalibus conciliis, dato jurejurando profitebantur se, « quæ
prædicaverunt et statuerunt, omni modo sequi et prædicare ; omnia decreta
prædecessorum apostolicorum Pontificum, quæcumque ipsi synodaliter habuerunt et
probata sunt, confirmare [374] et
indiminuta servare ; et sicut ab iis statuta sunt, in sui vigoris
stabilitate custodire. » Sic totius disciplinæ ratio antiquis
constitutis nititur : profitenturque et episcopi, ut secundum canones pareant ;
et Romani Pontifices, ut secundum canones regantur, ac regant.
Hæc Papæ professio Diurno
Romanorum Pontificum continetur : hæc post octo prima concilia, post
octingentos annos vi sua stabat : hæc Ivonis Carnotensis, imo et Gratiam
tempore, viguit, quippe quam memorarunt et in canones transtulerunt.
Quam autem viguerit
illa, quam episcopi Romano Pontifici profitebantur secundum canones
obedientiam, testatur Hincmari Rhemensis in Tricassinâ synodo, Joanne VIII
præside, ipsi ac Sedi apostolicæ facta professio, in hæc verba : « Quod
in omnibus secundum sanctarum Scripturarum tramitem sacrarumque canonum
decreta, Sedes Romana tenet per omnia et in omnibus, pro scire et posse meo,
perpetuum prosequor et teneo. Quam professionem aptiori loco integram
retulimus.
CAPUT IX.
Libertas injure antiquo et communi : Pragmatica-Sanctio
sancti Ludovici : an ab anonymo idoneis probationibus falsi arguatur.
At postquam, labente
disciplina, ambitione atque adulatione gliscente, ab ea regula deflexum est, ac
Romani Pontifices [375] mandatis extraordinariis, reservationibus ac decimis, gravia
onera, etiam pecuniaria imponere et trahere ad se paulatim [376] episcoporum
clerique jura cperunt, sanctus Ludovicus Pragmaticam edidit, qua novos
ausus cohiberet. Primi capitis hæc verba sunt : [377] « Statuimus et ordinamus, ut ecclesiarum regni nostri prælati,
patroni et beneficiorum collatores ordinarii, jus suum plenarium [378] habeant ; et unicuique sua jurisdictio
servetur. » Caput secundum : « Item ecclesiæ cathedrales, et
aliæ regni nostri liberas electiones habeant, et earum effectum integraliter
prosequantur. » Quartum : « Item promotiones, collationes,
provisiones et dispositiones prælaturarum, dignitatum et aliorum quorumcumque
beneficiorum et officiorum ecclesiasticorum regni nostri, secundum
dispositionem, ordinationem et determinationem juris communis, sacrorum
conciliorum Ecclesiæ Dei, atque institutorum antiquorum sanctorum Patrum fieri
volumus et ordinamus. » Anno 1268.
Hæ sunt illæ, quas
vocamus, Gallicanæ Ecclesiæ libertates : regi jure communi, conciliorum
auctoritate, ac Patrum institutis. Hanc Pragmaticam vetustissimis actis et regestis inscriptam, à multis jam sæculis laudatam, memoratam,
commendatam ; idque ab ecclesiasticis, à magistratibus, à legatis, ab
universi regni Ordinibus congregatis, ac per tot sæcula nulli [379] suspectam quidam eliam Galli nostris temporibus, aut totam, aut partem ejus
aliquam, in dubium revocant nullo documento, postquam nempe audemus insimulare
falsi quidquid gustui non sapit.
Quid autem habet
novi, ut falsa habeatur ? Nempe illa jus commune, conciliorum
auctoritatem, ac Patrum instituta prædicat ; his adversantia valere non
sinit. Quid autem aliud sonant tot Patrum, maxime Gallicanorum gesta, quæ
legimus ? Cur ergo falsa sit, quæ usque adeo Gallorum ingenium
sapiat ? Quid quod si falsa esset, tamen haud aspernanda videretur, quæ
nostris moribus traditionibusque congruat, et tam pronis animis accepta sit.
Sed tamen videamus quid auctor anonymus, qui de Libertatibus nuperrime
scripsit, super hac falsitate dixerit, ut vel ex eo pateat, quam Milibus
argumentis agant.
Primum argumentum :
« Pragmatica illa à nemine allegata fuit per ducentos annos. » Facilis responsio : non enim
causa adfuit, ac si illa probatio admittitur, quot bona
legitimaque acta conciderint ?
Secundum argumentum :
« Nec etiam tunc in lucem edita fuit, sed tantum anno 1515. » Quid autem est, in lucem
edita ? An forte vulgatam typis oportuit, cum necdum typi essent ? An [380] vero negabunt more solemni promulgatam quæ in vetustissimis
Parlamenti regestis exstet ? An etiam necesse est, post tot
sæcula, acta promulgationis afferri ? Quia tam iniquas conditiones
imponere possit ?
Tertium argumentum :
pluries typis excusa est sine quinto capite, « quo exactiones et onera
gravissima per Curiam Romanam imposita prohibentur. » At quid hoc ad primum, secundum et
quartum caput, quæ nunc laudamus ? De quinto vero fatemur à Margarino de
la Bigne, quem alii secuti sint, in editione Bibliothec
Patrum fuisse prætermissum ; sed mancum, ut fit, exemplar nactus
est, ex integrioribus jam supplendum exemplaribus : seu viro bono
religioni fuit sancti Ludovici nomine quidquam edi, quo Curia Romana reprehendi videretur ; seu typographi metuerunt, infixis censuræ notis, creari sibi incommoda. Cæterum et ille
quintus articulus longe antea laudatus ac memoratus fuit.
Quartum argumentum :
« Non esse verisimile sanctum regem, tantæ erga Sedem apostolicam
reverentiæ, edicto solemni Romanæ Curiæ officiales comprimere voluisse. » Tum illud ; « necdum fuisse
morem inductum auctoritatem regiam sanctæ Sedis [381] ordinationibus opponendi, » tanquam
exactiones illæ ad pietatem aut ad Sedis apostolicæ dignitatem pertineant.
Quintum et sextum
argumentum : anno 1268, sanctus Rex « ad secundam in Terram sanctam
expeditionem, cum summi Pontificis concilio, se accingebat : » monitisque potius cum
amicissimo Pontifice quam edictis egisset. Neque is erat Clemens IV, qui
his coercendus videretur, innocentissimus atque abstinentissimus Pontifex : ac si « quod tum fuisset exactum
subsidium, non nisi ad juvandum in expeditione bellica regem impendendum
fuisset. » Quæ omnia sponte concidunt, si dicamus Ludovicum, non
præsentibus malis, sed, qua erat providentia, futuris, ac pridem expertis occurrere voluisse : Clementem vero IV, quo erat
abstinentior, eo æquiore animo tulisse, prohiberi ea, à quibus ipse abhorreret.
An vero probatione
nulla, tam futilibus conjecturis, celebratissima acta falsi insimulare liceat,
prudens lector judicet. Certe auctor anonymus, quo causam tueatur suam, nihil
affert verius quam istud : virum egregium, Ludovicum Thomassinum [382] Gallum, in eadem esse sententia. Hujus ergo conjecturas colligit, quas modo
refutavimus. Nos vero eum virum, ut doctrina clarum, ita pacis studio multa,
ac, fere dixerim, nimia cogitantem, ac, ne quemquam lædat, ubique metuentem,
nec lædere ipsi volumus. Atque hic de Pragmatico sancti Ludovici Sanctione dicendi finem
facimus. [383]
CAPUT X.
Edictum Caroli VI : decretum Florentinum : nulla
sunt quæ contra canones : Romanus Pontifex contra canones agere nolle
præsumitur, ne ipse adversetur sibi locus insignis concilii Basileensis.
Ex eodem fonte
manavit Caroli VI constitutio, « clero agente ac plaudente, edita anno 1406,
qua sublatis reservationibus, sive expectationibus (hoc est expectativis
gratiis) personas ecclesiasticas regni, ac Delphinatus ad suas franchisias et
libertates in perpetuum reducit, secundum antiqua jura communia et concilia
generalia ; » quæ ex sancti Ludovici
Sanctione deprompta sunt.
Hæc vero omnia
concilii etiam Florentini auctoritate sancita invenimus. Decretum retulimus, quo utriusque ecclesiæ, Græcæ scilicet ac
Latina consensione firmatur, à Petri successoribus pasci ac regi universalem
Ecclesiam ; sed ad eum modum, qui conciliorum gestis ac sacris canonibus continetur.
Quid si adversus
canones statuunt ? an continuo ad generale concilium appellandi ?
Nequaquam, nisi omnem solverent disciplinam. At in minoribus ac particularibus
causis id sufficit, decretum contra canones editum esse nullum. Sic enim
sanctus Zozimus jam relatus : « contra statuta Patrum concedere, vel
mutare, ne hujus quidem sedis potest auctoritas. » Et sanctus Leo Magnus ; « Ut
omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum canonum (videlicet Nicænorum)
fuerit constitutione diversum. » Atque iterum : « Infirmum
atque irritum erit, quidquid à prædictorum Patrum canonibus discreparit. » Et sanctus Martinus :
« Canones ecclesiasticos solvere non possumus, qui custodes canonum sumus. »
Id majores nostri, epistola
ad Adrianum II, hac etiam ratione [384] firmant « quod apostolica Sedes non potest esse sibi contraria. » Esset autem, si canonum ex officio
custos, canones solveret. Quo fundamento, si quid à Papa prodit minus
canonicum, sic est interpretandum, ut voluntas potius quum facultas desit.
Neque vero Ecclesia
Romana canonum est custos, tanquam alieni boni, sed profecto tanquam sui :
canones enim sunt ecclesiarum omnium maxime vero Romanæ omnium Matris, cujus
etiam auctoritate firmantur.
Scitum enim apud
Socratem, « canone ecclesiastico juberi, ne absque Romano Pontifice
canonizentur, » hoc est, regulentur, gubernentur,
suoque ordine componantur, et constituantur ecclesiæ : « μή κανονιζειν
τας
εκκλησιας. » Quod ipsum Sozomenus clarioribus
verbis expressit : « Lege pontificia pro irritis haberi, quæ præter
sententiam Episcopi Romani fuerint gesta. » Id etiam attestantur alia
ecclesiastica monumenta.
Itaque Sedes
apostolica canonibus adjicit vim robur, τὸ κύῥος ; sibique adversaretur, si eos solveret,
quos ipsa firmasset, aut etiam condidisset.
Id præclare explicat
Basileense concilium de Papa agens : « Quidquid enim statuitur in
sacris conciliis, sua etiam (Pontificis
scilicet) auctoritate statuitur, quæ semper ibi refulget, ut prima et præcipua,
præ omnibus, caput et directrix. Et cum, aut personaliter ; aut
auctoritative semper in synodis universalibus intersit, ipseque Ecclesiæ rector
sit et Pastor, decreta conciliorum, etiam sua, et Sedis apostolicæ, non
immerito dici possunt : nos enim unum Ecclesiæ corpus sumus, et ipse hujus
corporis caput sub capite Christo. Quidquid igitur fit ab hoc corpore
ecclesiastico, etiamsi omnia membra in idem concurrant, sicut in corpore
naturali accidit, magis tamen, ac præcipue oratio quævis capiti appropriatur et
adscribitur, ab ipsoque magis quam ab alio corporis membro procedere censetur.
Itaque non secus synodalia decreta pro suo debito et honore exequi debet, ac per
alios servari facere, quam si ab ore proprio dictata et promulgata essent :
dum enim ipse præsens inest, ipse concludit, ipse statuit ; et sub [385]
nomine suo ac persona ejus omnia decernuntur : dum abest, sui præsidentes,
qui vice ejus fuguntur locumque apostolicum tenent, et personam Pontificis
repræsentant, per sacrum concilium deliberata concludunt. »
Hæc pro pontificia
auctoritate magnifica et sublimia, à Iuliano cardinale, concilii Basileensis
præside, pronuntiata atque ab ipso concilio, diplomate edito, promulgata sunt.
Quæ profecto efficiunt, ut Ecclesia Romana sibi adversetur, dissolvents canones
sua primitus auctoritate Armatos. Quod eo minus præsumi potest, quo sæpius et
clarius nulla et irrita pronuntiat, imo sua inficiatur esse, quæ sacris
canonibus adversa, suo etiam nomine proponantur. Hinc Hilarus, quem cæteri
longo ordine consequuntur : « Nihil adversum venerandos canones,
nihil contra sanctæ memoriæ decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum
esse nobis constiterit. »
CAPUT XI.
De Decretalibus epistolis, deque consuetudine recepta, et
canonum origine.
Canonibus
annumeramus decretales Romanorum Pontificum epistolas, quanquam illæ sero,
Dionysii Exigui opera, Ecclesiæ codici et canonum corpori adjunctæ sint ;
idque in Occidente tantum : atque initio ducto à beati Siricii epistolis,
quarto sæculo per provincias missis. Namque anteriores interciderant, aut
remanserant penes Ecclesias, Sedem apostolicam consulentes, neque in unum
corpus collectæ erant, quæ innumerabiles hinc inde dimissæ certis casibus
providebant.
Cur autem postea in
unum collectæ corpus, ad Ecclesiæ cano* nes accesserint, in promptu erit juris
ecclesiastici origines repetenti Namque Ecclesiæ primitus traditione
regebantur. Hinc ex traditionibus apostolicarum Ecclesiarum conscripti canones
apostolorum, qui à Latinis sero, neque simul omnes, in auctoritatem adsciti.
[386]
Conditi vero postea
sunt canones per provincias, aut in universalibus synodis, cum vel labente
tempore, à priscis institutis deflecteretur, vel aliquid novæ difficultatis
occurreret. Sibi Ecclesiæ id honoris mutuo exhibeant, ut statuta ab aliis aliæ
plerumque ut sua ducerent, à communi scilicet profecta spiritu. Utebantur ergo
singulæ Ecclesiæ canonibus, vel universalium conciliorum, vel suis, vel
adoptatis, et consensu receptis. Hæc origo canonum. Horum executionem prima et
apostolica Sedes ubique terrarum urgebat. Hinc ortæ epistolæ decretales, de
quibus Hincmarus hæc : « Sunt leges et canones ac decreta Sedis
apostolicæ es iisdem canonibus promulgata : » ac paulo post : « In
decretis suis (scilicet Romanorum Pontificum), ex sacris canonibus promulgatis, »
etc Quæ quidem totidem verbis in Pontigonensi synodo repetuntur ; ut non unius Hincmari, sed omnium
episcoporum Gallicanorum esse constet.
Manant hæc ex
anterioribus Sedis apostolicæ decretis, quale est illud quod sanctus Sixtus III scribit
ad Illyricanos episcopos :
« A canonum præceptis vestrum nemo discedat, nec ab his deviet, quæ justa
regularum ordinem frequens ad vos directa Sedis apostolicæ decrevit auctoritas. » Sic ea quæ scribebant, ac per
universas mittebant ecclesias, et è canonibus prompta erant, et canonum
executioni serviebant.
Cæterum ratio
postulabat, ut qui canones firmarent et exequerentur, iidem, cum opus esset,
interpretarentur, et dubia jura reserarent, et pro tempore sancirent, quæ
canonibus congrua viderentur. Itaque merito in auctoritatem admissæ decretales,
sed quæ canonibus congruæ, quæ eorum executioni profuturæ, quæ denique probatæ
et usu receptæ essent. Quo pertinet illud in professione Romanorum Pontificum
supra memorata : « Ut custodirent decreta canonica prædecessorum
apostolicorum Pontificum, quæcumque ipsi synodaliter statuerunt et probata sunt : »
hoc est, communi usu et consensu recepta. In constituenda enim ecclesiastica
disciplina, universalem assensum ab antiquis [387] Pontificibus postulatum,
supradicta satis probant, et qui ampliora velint
nostros consulant. Nobis in re trita, summa quæque capita proferre est animus.
Consuetudines, ac
mores universalis Ecclesiæ usu receptos, vim canonum obtinere constat :
quandoquidem plerique canones si rerum originem attendamus, primum
consuetudines fuerunt usu receptæ et probatæ. Nicæna synodus sedium jura sanciens,
canone vi : « Antiqua
consuetudo servetur. » Et canone vii : « Quoniam obtinuit consuetudo et antiqua
traditio, ut Æliæ (hoc est Hierosolymorum) episcopus honoretur, » etc.
Sanctus Basilius ille canonum vindex, canonica epistola ad chorepiscopos, canonibus
accenset « consuetudinem, quæ in ecclesiis versabatur. » Epistola etiam ad Diodorum, consuetudinem
quæ in ecclesiis Caesariensis tractus obtinebat, vim legis habere decernit ;
« propterea, inquit, quod hæc statuta à sanctis viris sunt nobis tradita. »
Jam in citatis locis
consuetudines canonibus æquiparatas passim audivimus ; laudantque omnes
beatum Augustinum, cui mores populi Dei et instituta majorum pro lege
sunt. Unde ad intolerandissimam insaniam refert contemptum eorum, quæ sunt
universalis Ecclesiæ consuetudine roborata, epistola ad Januarium, et alibi sæpius. Ac passim in decretalibus
et in conciliis, conjuncta hæc duo, tanquam æqualis ponderis, de jure vel
consuetudine. Atque hæc de universalis Ecclesiæ regulis.
CAPUT XII.
Jura, canones, consuetudines particularium ecclesiarum
retinenda ; in iisque pars libertatis ecclesiasticæ : cæterarum
gentium eam in rem cum Gallis concors
sententia.
At ecclesiasticam
disciplinam libertatemque nostram, non solum tuemur universalibus canonibus ac
moribus ; sed etiam [388] iis, qui per singulas ecclesias valeant ;
quod secundo loco in Declaratione Gallicana est positum. Hoc quidem ex
antedictis jam confectum putamus. Laudata est Basilii Epistola de consuetudine
particularium etiam ecclesiarum, « quae vim legis obtineat, eo quod
hæc statuta (etiam particularia) à sanctis viris sint tradita : » laudatus est Zozimi locus de
servandis Patrum constitutis ; quem locum ad peculiaria jura ecclesiarum
pertinere vidimus : laudata est Nicæna synodus, primis
sedibus, ex ipsa consuetudine sua jura servans, canone vi et vii.
Accedit Ephesina, à Cypriis,
et aliis quibuscumque ecclesiis potentiores episcopos, qui eas invaderent
prohibens ; « ne Patrum canones proterantur ; neve sub
sacerdotii prætextu, mundanae potestatis fastus irrepat ; ne clam paulatim
libertas amittatur, quam nobis donavit sanguine suo Dominus Jesus Christus,
omnium hominum liberator. » Alludit ad illud Pauli : « Pretio
empti estis, nolite fieri servi hominum. » Hæc ergo pars comparatae Christi
sanguine libertatis, ut non hominibus, sed canonibus serviatur.
Sic igitur et jura peculiaria
ecclesiarum servanda ; et id pertinere ad ecclesiarum libertatem, synodus
cumenica definivit ; referunturque ad universalis ecclesiæ jus, etiam
particularia jura ; quippe quæ à synodis universalibus confirmentur.
Eodem fere sensu
Chalcedonensis synodus primo id capite decernit : « Regulas à sanctis
Patribus in unaquaque synodo, usque nunc prolatas teneri statuimus ; quibus regulis non tantum communia,
sed etiam propria cujusque ecclesiæ jura asseruntur.
Sanctus Gregorius
Magnus ad Dominicum Carthaginensem : « Sicut, inquit, nostra
defendimus, ita singulis quibuscumque ecclesiis jura servamus. » Atque alio loco : « Absit
hoc à me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia
infringam : quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo. »
Neque tantum majores
nostri laudaverunt universales canones, [389] conciliorum generalium
auctoritate conditos ; sed etiam Gallicanos ; « quoniam
venerandi et sancti viri eos ediderunt, quorum vitam et sanctitatem crebra
miracula commendarunt.
Valere autem, ut
canones, ita etiam consuetudines, non modo Ecclesiæ universalis, sed etiam
particularium ecclesiarum, antedicta firmant. Huc accedit Ratramnus
Corbeiensis, libro jussu regis et episcoporum Gallicanorum, contra Græcos edito,
quo particulares consuetudines laudat, de quibus etiam hæc scribit :
« Instituta vero majorum suis quibuscumque locis edita, sicut non omnibus
eadem, sic unitatem fidei nullo modo divisere. »
De his
consuetudinibus retinendis, Jordani Lemovicensis episcopi, in concilio
Lemovicensi, præclara sententia est : « Non enim una eademque lex
omnibus ecclesiis, sive populis, sive civitatibus, sive gentibus, semper potest
congruere ; sed quædam pro qualitate locorum, et gentis et animorum,
quamvis diverso, tamen congruenti ordine, in consuetudinem deducuntur. » Cujus rei multa exempla commonstrat.
In eamdem sententiam
Fulbertus Carnotensis : « Nec nos offendit observantiæ diversitas,
ubi fidei non scinditur unitas. » Quod sumptum ex sancto Gregorio,
Numidarum peculiares consuetudines firmante his verbis : « Consuetudinem
quæ tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere
concedimus. »
Notum omnibus beati
Ambrosii dictum, à beato Augustino tanta cum laude memoratum, de consuetudinibus regionum. At clerus
Gallicanus, ne consuetudinis nomine eas comprobare videatur, quæ in jure
vocentur corruptelæ ac vetustas erroris ; consuetudines eas
ad ecclesiæ Gallicanæ disciplinam libertatesque pertinere voluit, « quæ
Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmentur. » Sic nostræ libertates vel maxime
Sedis apostolicæ auctoritate constant, quippe quæ canonum executrix [390]
custosque sit. Unde noster Gerson docet omnem statum ecclesiastici ordinis « subesse
rationabili voluntati Papæ, quæ rationabilitas regulanda est per
determinationes conciliorum generalium, præsertim jam factas, de
consensu et auctoritate summorum Pontificum : » adeo nostri æquo jure omnia
metiuntur, totoque studio Sedis apostolicæ auctoritati consulunt. Summa
doctrinæ est, Ecclesiam ubique consensione regi.
Cæterum ne nobis
quisquam ea causa succenseat, habent, non modo Galli, sed etiam Hispani, Belgæ,
Germani, alii omnes, suas consuetudines, sua jura, vel usu firmata, vel pactis.
Hæc Sedes apostolica servat in ecclesiis quibusque gubernandis ; quæ pars
est vel maxima ecclesiastici regiminis, dicente Apostolo : « Omnibus
omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. » Habent eaedem gentes suos ritus.
Aliena, nova, noxia respuenda, si forte obtrudantur. Id sibi præ aliis ecclesia
Gallicana vindicat, ut jure communi regatur, hoc est, quoad fieri liceat, jure
antiquo, à quo dimoveri invita non possit. Quale jus, si reliquæ gentes
vindicare sibi velint, nihil profecto prohibemus.
CAPUT XIII.
Jura novella necessaria ; ad vetera collimandum :
patrum Gallicanorum ea de re in concilio Tridentino sensus : ipsum
Tridentinum concilium eodem animo fuit.
Cum autem vetusta
laudamus, atque in iis arcem nostræ disciplinæ libertatisque collocamus, non
propterea contendimus immutabilem esse Ecclesiæ disciplinam. Agnoscimus enim à patribus
nostris in concilio secundo Vasensi commendatos, non tantum antiquos, sed etiam novellos
canones. Hos merito laudat Agobardus, factos videlicet : pro causis
necessariis, quarum definitiones in illis generalibus conciliis non habentur. »
Et tamen ad antiqua
semper niti nos oportet ; præcipuumque [391] id fuit Gallorum studium in
concilio Tridentino. Itaque oratores regis, id, præ aliis omnibus, mandatum
acceperant : in Ecclesia reformanda, « primum id videri, ut ad
Ecclesiæ initia redeatur, ut Ecclesiae status ad originis suæ puritatem quam
maxime accedat. »
Id vero Tridentini
Patres, quoad iniquitas temporum tulit, egregie præstiterunt. Unde hæc habent
passim ; « Sancta synodus antiquorum canonum vestigiis inhærendo
decernit, » etc. Ac rursus : « Sancta
synodus vestigiis vi canonis concilii Chalcedonensis inhærendo statuit, » etc. Denique id semper agit, eoque
collimat ut antiqui canones, « qui temporum atque hominum injuria penè in
desuetudinem abierunt, innoventur, « universamque disciplinam cleri
restituit ex iis, « quæ alias à summis Pontificibus ac sacris conciliis
sancita fuerunt. » Tum præcipit ordinariis, « si
quæ ex his in desuetudinem abiisse compererint, ea quamprimum in usum revocari
studeant, non obstantibus consuetudinibus quibuscumque ; ne subditorum
neglectae emendationis ipsi condignas, Deo vindice, pnas persolvant. »
Si ergo sanctissima
atque omni veneratione digna synodus veterem disciplinam non omnino restituit,
id factum vel maxime quod temporum ratio non sineret. Qua in re memorabilis est
Caroli cardinalis à Lotharingiâ, archiepiscopi Rhemensis, una cum episcopis
Gallicanis, de Tridentina reformatione declaratio et protestatio, anno 1563 :
« Cum nudius-tertius meam de reformationis articulis dicerem sententiam, præfatus
sum etiam me valde cupere, ut prisca illa ecclesiastica restitueretur
disciplina : sed cum his corruptissimis temporibus et moribus, intelligam
non posse ea, quibus maxime opus est, protinus adhiberi remedia, interim a sentiri
et probare ea quæ nunc sunt decreta : non quod ea judicem satis esse ad
integram ægrotantis reipublicæ christianæ curationem, sed quod sperem his prius
lenioribus fomentis adhibitis, cum graviora medicamenta pati potuerit Ecclesia,
[392] Pontifices maximos, et
maxime sanctissimum Dominum nostrum Pium, pro sua insigni pietate et prudentia
diligenter curaturum, ut ea quæ desunt implens et efficaciora inveniens remedia,
in usum veteribus jamdiu abolitis revocatis canonibus, et maxime quatuor
veterum illorum conciliorum, quæ quantum fieri poterit observanda esse
censeo ; vel si expedire videbitur, frequentiori conciliorum cumenicorum
celebratione, morbum ab Ecclesia propulsans, eam suæ pristinæ restituat
sanitati. Hanc autem meam mentem et sententiam, tum meo, tum omnium
Galliæ episcoporum nomine, in acta referri volo, et ut id fiat, à notariis peto
et postulo.
Est ejusdem generis
et spiritus protestatio circa ejusdem concilii caput Causæ criminales :
et caput Causæ omnes, quibus episcopi Gallicani christianissimi
regni privilegia, jura, sacrasque constitutiones tuentur.
CAPUT XIV.
Ecclesia Gallicana antiquam et sanctam, sub Aurelio et
Augustino, Africanum Ecclesiam sequitur ; Christiani Lupi hallucinationes :
summa doctrinæ de libertatibus.
Qua in re ecclesia
Gallicana eodem spiritu agitur, quo nobilis illa quondam ecclesia Africana.
Notum quid ab ea sanctus Zozimus Papa, missa legatione, postularet, quid patres
Africani responderint. Duo tantum observamus : primum illud, Papam
Zozimum, cum appellationes ecclesiæ Africanæ suæ Sedi vindicaret, protulisse
canones, eosque Nicænos, in Africa quidem, ut toto orbe terrarum receptos ;
alterum, Africanos Patres aperte professos se ita probaturos appellationes eas,
si canonibus Nicænis juberentur.
Ergo neque Zozimus
absoluta voluntate agebat ; neque Africani [393] patres ea se gubernari
sinebant sed in receptis canonibus pars utraque vim omnem reponebat.
Interim Africani
præsules Sedi apostolicæ, de Nicænis canonibus adhibent fidem, donec
disquisitio fieret. Posteaquam constitit canones à Zozimo bona
quidem fide laudatos, non esse Nicænos, collectâ synodo scribunt nobilem
illam ; ad sanctum Clestinum post Bonifacium Zozimi successorem,
epistolam : qua nova, neque receptis canonibus probata repudiant, atque
sic in antiquo jure perstant.
Hæc egit ecclesia
Africana, eo tempore, quo tot orbis christiani lumina suo sinu alebat : Aurelium,
Alipium, alios et, qui unus omnium instar esset, Augustinum.
At Lupus tantæ
ecclesiæ tantæque synodi epistolam infelicissimum et scatentem erroribus ; synodum ipsam, erraticam, deviam
ac prævaricatoriam, appellare non veretur ; cujus causa factum sit, ne
Aurelius, vir maximus, « non appareat in Romanis sanctorum tabulis : nempe,
inquit Lupus, propter hunc filialem lapsum. » Qui si revivisceret, profecto videret
à doctissimo ac religiosissimo viro Joanne Mabillonio nuper editum ecclesiæ
Africanæ antiquissimum Martyrologium, quo sanctos inter episcopos, Gratum,
Augustinum, Quod-vult-Deum, Capreolum et alios ; sanctus quoque Aurelius
ille, si Lupo credimus, finaliter lapsus, adscribitur sub finem mensis Julii,
his verbis : « xiii
Kalendas Augustas, depositio sancti Aurelii episcopi. »
Quod autem Lupus
notat, « Augustinum, Alipium, Possidium, ac alios meliores episcopos
retraxisse manus, et infelicissimis litteris subscribere noluisse, ac solos
juvenes Aurelio adhæsisse, » viri docti me miseret tot ac tantas
ineptias congerentis. Primum enim constat quæ in ea synodo gesta sunt,
consentire cum iis, quæ in anteriore synodo sanctus Augustinus tunc, ut in
actis legitur, [394] « legatus provinciæ Numidiae dixit : Et hoc nos
servaturos profitemur, salva diligentiore inquisitione concilii Nicæni. » Ex quo sequebatur ne servaretur
amplius, postquam à Nicæno concilio abesse compertum est, quod synodus Aurelii
sanxit. Quid autem requiramus in ejus synodi epistola, sancti Augustini et
aliorum manum ? Nempe illi aberant : neque enim provincia Numidiæ,
aliæque, eosdem semper legatos mittebant. At si improbassent, utique adversus erraticam
et deviam synodum redamandum erat : quod contra factum est : ea
enim in alia synodo Africana, una cum aliis synodis sub Aurelio actis, recitata,
repetita et comprobata est ; neque prætermissa est illa epistola, quam
optimus Lupus scatentem erroribus reputat ; neque Augustinus unquam
ab Aurelio secessisse legitur, uti Lupus memorat. Quin potius Aurelium, et vivum
et mortuum, ni fallor, miris ubique laudibus commendavit. Hujus etiam memoriam, hujus epistolas
Africanorum conciliorum dictatas nomine, sequens ætas celebravit. Testis vir
egregius Ferrandus diaconus, in Vita sancti Fulgentii ; « Sanctæ,
inquit, memoriæ Aurelius Carthaginensis ecclesiæ antistes, inter sua privilegia
meruit, ut litteras ex Africano concilio dandas ipse solus scriberet. » Quod item sancto Fulgentio contigisse
memorat : tam sanctum habebatur illud officium !
Fingit bonus Lupus
juvenes tantum episcopos adhæsisse Aurelio ; neque illud saltem cogitat,
post ipsum Aurelium statim in epistolæ fronte apparere Valentinum, Numidiae
scilicet primatem : quem primatum ætati datum esse nemo
nescit. At enim ille etiam retrocessit una cum Augustino aliisque
Numidis, si Lupo credimus. Nempe fefellit eum sancti Augustini epistola
ad sanctum Clestinum de Antonio Fussalensi ; quam si attente legisset, profecto invenisset,
sub ipsa initia Clestini scriptam, antequam ab Oriente de Nicænis canonibus
responsa venissent ; quo [395] tempore ab Afris permissas appellationes, salva
diligentiore concilii Nicæni inquisitione, prout sanctus Augustinus
interlocutus erat, ut in concilio sexto Carthaginensi vidimus. Hæc vero nos de Lupo monenda esse duximus ut
viris bonis appareat, quam inepta, ne dicam impia, adversus sanctos viros, imo
adversus sanctissimam Africanam Ecclesiam suaserit falsa et praepostera pietas.
Quid postea in Africa, labentibus rebus gestum sit, nihil nostra : hoc
enim abunde est, nobis esse communem, cum tam claro sæculo tantisque viris, receptorum
canonum, atque in eo positæ ecclesiasticæ libertatis, defensionem.
Summa ergo sit
nostræ libertatis, sic novella jura, pia aut necessaria institutione stabilita,
servare, ut antiquiora respicere iisque sustentare labentem disciplinam ;
certe jus commune, atque in eo venerandas juris antiqui reliquias omni
ope servare, jusque arbitrarium, et mandata extraordinaria repudiare
studeamus ; in eâque partem maximam reponamus nostræ erga Ecclesiam
catholicam ac Sedem apostolicam reverentiæ ; quippe qui intelligamus, quo
quisque est studiosior antiquæ disciplinæ, eo magis cordi habere Ecclesiæ
catholicæ ac Sedis apostolicæ majestatem.
CAPUT XV.
Libertates quo sensu privilegia dicantur, nempe ut jura antiqua,
libertatum radix : an Petrus de Marca audiendus, qui conciliorum
superiorem potestatem à libertatibus separat.
Omittimus notum
illud, libertates nostras non privilegia, sed libertates dici ; ut quæ non
venia et indulgentia, sed ipso antiquo jure nitantur ; quanquam jura ecclesiarum
apud antiquos passim privilegia etiam appellantur ; vulgatumque illud, τα πρεσβεία, hoc est, antiqua et vetusta, quæ nostri privilegia
vocant, ipsa antiquitatis commendatione fulta, sua vi stare oportere.
Radix autem
libertatis ecclesiasticæ eo maxime constat, quod in ipsa catholica Ecclesia
vigeat suprema illa vis et indeclinabilis, [396] qua ipsa catholica Ecclesia gubernetur ; valeatque illud beat Hieronymi,
quod est à majoribus nostris toties celebratum : « Si auctoritas
quæritur, orbis major est Urbe. »
Haud me fugit virum
illustrissimum atque doctissimum Petrum de Marcâ, dum Romanis auribus parcit, aliam ac novam de libertatibus Gallicanis
protulisse sententiam- Is enim profitetur confutari à se communem opinionem,
quæ docet præcipuam libertatum regulam hanc esse ut concilium cumenicum
superius Romano Pontifice dicatur ; quamvis tamen hæc sit scholæ Gallicanæ sententia, non esse unam ex
libertatibus Gallicanis : illam niti eo fundamento, quod sit expendendum,
an nova constitutio vel novum rescriptum rebus Gallicanis consulat aut noceat :
ac fruatur licet Summus Pontifex, aut æquo jure cum conciliis generalibus, aut
superiore, nihil hoc ad libertatem ; cum et ea perinde utamur erga
conciliorum, atque erga Pontificum nova decreta : quod certum fieri aiunt,
ex modificationibus Basileensi concilio, ac deinde Tridentino adhibitis ;
atque omnino sufficere illud, ut Romani Pontifices canonibus derogare velle non
censeantur, etsi fortasse, formulis rescripti ex stylo Curiæ, aliter cautum
sit.
Hæc docet vir summa
doctrina summoque ingenio ; at quod nemo neget, versatili, et in utramque
partem æque composito. Profecto ut verum sit id quod exponit, nihil tamen
vetabat libertatem Gallicanam duplici fundamento niti : nec à Gallo
jurisconsulto ac præsule, circa libertatem antiqua et vulgata rejici oportebat,
dum ei muniendæ nova fulcimenta quærit.
Nam neque consultum
id erat, ad Scholam referre tantum, nostram de conciliorum potiori potestate
sententiam, quæ Constantiensibus canonibus innitatur. Cùmque nostra libertas
[397] conciliorum, maxime cumenicorum, canonibus contineatur, non erat
inficiandum ejus partem vel maximam in canonibus Constantiensibus esse
repositam, quos ecclesia Gallicana non modo summa pietate receperit, verum
etiam, ut conderentur, omni studio, procurant. Tum illud libertati erat
congruum, ut adversus extraordinaria mandata, certa praescriptione uterentur,
quod esset in canonibus firmum aliquid et invictum constitutum ab ipsa Ecclesiæ
potestate, quæ pontificiam potestatem, si quando extra limites efferretur,
coercere ; quin etiam interdum, in gravibus scandalis, castigare posset.
Quo enim alio firmiore telo usa est Ecclesia Gallicana ad tuendam libertatem,
quam appellatione ? At illa nulla est, nisi concilium statuas potiore
potestate esse. Quin Ecclesia Gallicana clare et aperte legitimæ defensionis
fundamentum in Constantiensium canonum auctoritate reposuit. Id docent ea verba
appellationis capituli Parisiensis et Joannis Dauvet Procuratoris regii, quæ
supra memoravimus ; placetque hæc addere haud minori
emolumento futura. Capitulum quippe Parisiense, repetitis, ut supra
descripsimus, Constantiensibus sessionis quintæ et aliarum canonibus, hæc
subdit : multa à synodo Constantiensi esse decreta, « ut Romanis
Pontificibus congregandi concilii universalis occasio necessitasque inesset, Sponsæque
Christi universali Ecclesiæ sic congregatæ ; id honoris singularisque
præeminentiæ locum deferre consuescerent : ut si quid forte tam arduum
contingeret, quod omnes tangat universorum que statum, commodum aut incommodum
spectare videatur, ipsius universali concilio atque veritate testante, supremo
infallibilique judicio deliberandum determinandumque committerent ; eoque
pacto, non se jam rerum dominos et omnipotentes, et quibus à nemine dici possit :
Cur ita facis ? sed Domini sui Christi Sponsæ famulos se, servorumque Dei
servos, non verbo et lingua, sed opere et veritate faterentur. » Hoc ergo fundamento, nempe invicta auctoritate
Constantiensium canonum de suprema et absoluta concilii cumenici potestate,
ipsa libertatis adversus imperatam pecuniam [398] defensio nitebatur. Quanto magis uteremur
illa defensione, si nobis præriperentur ea jura, quæ omni auro contra æstimamus ?
Neque patres nostri
unquam ab ea sententia discesserunt. Audivimus enim cardinalis Lotharingii è concilio
Tridentino scriptam epistolam, qua Papæ quoque ipsi testatum esse voluit,
Gallos ad necem usque in ea sententia perstituros, quæ Constantiæ atque
Basileæ, de conciliorum potestate firmata est, quippe qua omnia regni
privilegia innitantur.
Idem professus erat
Henricus II, cum in ipsis concilii Tridentini initiis, hæc suis oratoribus
declarat ac mandat, tanquam rerum suo nomine agendarum certissimum fundamentum :
« Nos pro nostro munere ac titulo, quem à majoribus accepimus, cupientes
ecclesiasticam libertatem sartam-tectam manere, et sacrorum generalium et
cumenicorum conciliorum, et Sedis apostolicæ auctoritatem illaesam conservari,
simul et Gallicanæ Ecclesiæ, regni ac dominiorum nostrorum jura ac libertates
salvas esse et incolumes ; » etc. Ecclesiæ igitur
universæ, ac privatim Ecclesiæ Gallicanæ libertates, cum apostolicæ quidem
Sedis, sed primum cum cumenicorum conciliorum auctoritate conjungit ; quæ
à viris ea tempestate maximis limata, atque ex intimo totius Ecclesiæ Gallicanæ
sensu deprompta esse constant.
Ergo Gallis non
placent, à Gallo homine et præsule, Gallicanæ expositæ libertates diversissimo
modo, quam antea fuerat à Gallis summa consensione factum : perstititque
Facultas, ut omittam cæteros, in pristina sententia, quam exposuimus, cum de Vernantii et Guimenii censuris
ageremus.
Atque haud scio an
probari debeat universim ea libertas, quam vir illustrissimus statuit, ut in
novis morum decretis, ab cumenicorum etiam decretorum auctoritate libere
recedatur. Factum id quidem semel in recipiendo concilio Tridentino, non solum à Francis nostris, sed etiam à Belgis
ditioni Hispanicæ subditis ; cujus rei multæ causæ sunt, et quædam à nostris
[399] tactæ in ipso Tridentino concilio, peculiares illæ quidem, nec trahendæ
universim ad generalia concilia, neque satis cautum aut honestam videtur passim
in eo reponere libertatem, ut ab universalis Ecclesiæ decretis recedere liceat.
Atque id quidem monere interim, at excutere penitus, alieno loco non libet.
Quod sane aiunt, ab Ecclesia Gallicana certis conditionibus ac modificationibus
receptum esse Basileense concilium, supra retulimus eas ita esse adhibitas, « sub
spe scilicet, quod per sacrum concilium admittentur. »
CAPUT XVI.
Hæc doctrina non obest dispensationibus apostolicæ Sedis ;
concilii Basileensis locus : Gersonis doctrina à sancto Bernardo ducta.
Neque vero putent, à
nobis tanta canonum et conciliorum auctoritate constitutas Sedis apostolicæ
dispensationes esse sublatas. Absit : has enim nemo catholicus, nemo veri
regiminis sciens, aut rerum ecclesiasticarum gnarus abstulerit. Has toto animo
complectitur, ea quam pontificiæ potestati maxime adversari putant, Basileensis
synodus. Sic enim loquitur : « Per concilium autem statuta in nullo
derogant suæ potestati, quin pro tempore, loco causisque et personis, utilitate
vel necessitate suadente, moderari dispensareque possit, atque uti summi
Principis ἐπιείκεία, quæ ab eo auferri nequit. » Anno 1435.
Itaque in decretis synodalibus
Papæ auctoritatem exceptam intelligunt, nisi aliter caveatur. Quam exceptionem
Gerson egregie explicat, atque ita vult dari locum pontificiæ dispensationi,
« non ut sit effræna libertas, sed si necessitas vel evidens utilitas
postularet, nec recursus pateret ad generale concilium ; alioquin non
esset uti plenitudine potestatis, sed abuti plenissime. »
Qua sententia vir
doctissimus juxta ac modestissimus mediam [400] tenebat viam : « Ne talis esset restrictio papalis
potestatis, ut semper ad concilium recurrendum esse propter raritatem ;
nec talis laxatio, quæ conciliorum robur enervaret. »
Grave illud ac
memorabile, quod idem christianissimus doctor coram Alexandro V apostolica
libertate prædicabat : « Leges recte latas, quantalibet importunitate
petentium fatigeris, nunquam dispensabis, nisi aut necessitas urgeat aut
communis provocet utilitas. Alioquin fuerit potius crudelis dissipatio, quam
justa dispensatio. Cavebis dispensationem ipsam lege communiorem facere ; ne
turpe sit, si regulam sua vincat exceptio. » Quo fere loco res esse, boni omnes
lugent.
Cæterum eruditus
lector in oratione Gersonis, beati Bernardi verba recognoscit. Notum id
melliflui doctoris : « Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio
est : ubi utilitas provocat, laudabilis dispensatio est. Utilitas, dico,
communis, non propria ; nam cum nihil horum est, non plane fidelis
dispensatio, sed crudelis dissipatio est. »
His igitur causis,
multa in jure permissa sunt sublimioribus ac litteratis personis ; multa
episcopis, ut episcopatus non tam dignitatem quam onera sustinere possint :
multa principibus, quorum rationes publicis atque etiam ecclesiasticis
rationibus prosint : cujus generis est illud Tridentini concilii :
« In secundo gradu nunquam dispensetur, nisi inter magnos principes et ob
publicam causam. »
Nec desunt quæ
indulgere privatis, publica etiam utilitas postulat, ne pereant, ne
abundantiori tristitia absorbeantur ; ne Ecclesia infirmis materna viscera
claudere videatur, excidatque ab Ecclesiastico regimine apostolicum illud :
Infirmum autem in fide assumite. Sed nobis non vacat prosequi singula ; summa
attigisse sufficiat.
Illud prætermittere
non possumus, aliud esse quod Ecclesia jubeat, aliud quod indulgeat, aliud quod
toleret. Id jubet, ut [401] quam
maxime observentur canones : id indulget, ut causis necessariis interdum
relaxentur : id tolerat, quod sine gravi perturbatione punire non potest :
quæ quidem tolerantia pars quædam est ecclesiasticæ disciplinæ ; sed ea
quæ peccantes non excuset, imo etiam gravet ; quippe qui divinæ ultioni
reserventur.
Bernardo et Gersoni
adjungere longo ordine poteramus scriptores antiquiores. Verum posterioris ævi
doctores, hoc loco, vel maximæ auctoritatis esse omnes fatebuntur : quippe
ex his æstimare liceat quid primis sæculis Ecclesia senserit, cum priscus
canonum obtineret vigor ; oportetque omnino immota esse ea, quæ
corruptissimis quoque temporibus ac profligata disciplina, suo tamen pondere
steterint.
CAPUT XVII.
Dispensationes sine causa ; canon Lugdunensis in earum gratiam à Petro de Marcâ
citatus, an id efficiat.
Quam autem ex
Bernardi Gersonisque temporibus projecta ac prolapsa sint omnia, vel ex eo
patet, quod dispensationes, etiam sine causâ, valere tam multi sentiant,
quorum auctoritas apud cordatiores nulla est.
Omnino enim, quæ
ratione constituta sunt, quæ publica utilitate, non debent sine ratione, sine
publica utilitate laxari ; tales autem sunt leges ; non ergo sine
ratione, sine publica utilitate laxari possunt.
Ligant ergo potius
quam solvunt, illæ nunc à multis tanto studio celebratæ dispensationes sine causâ :
ligant, inquam, non modo impetrantem, sed etiam dantem : et cum
Dominus incipiet rationem ponere cum servis suis, et egredietur illud ab alta Christi sede :
Redde rationem villicationis tuæ, non credo valebit illud postremis demum temporibus natum : Pro
arbitrio feci. Meminisse enim oportebat sancti Clestini dicentis :
« Dominentur nobis regulæ, non regulis dominemur. » [402]
Præpositis Ecclesiæ
dominantur regulæ, primum, cum eas exequuntur, deinde cum certa ratione
solvunt. At profecto regulis dominantur, cum pro arbitrio solvi à se posse
confidunt.
Vir illustrissimus
Petrus de Marcâ satis sibi disciplinæ cavisse videtur, si dispensationem sine
causa diceret, « in his quæ vel jura tertii, vel statum publicum
lædunt, nec licitam esse, nec validam ; » alioquin absque
crimine suscipi et concedi : tanquam status publicus non
statim lædatur, aut vero ullo modo possit consistere, solutis etiam sine
causa legibus.
Profert ille quidem
Lugdunense concilium sub Gregorio X, quod, inquit, ad Romani Pontificis
arbitrium retulit, « æstimare quem modum beneficii sui esse velit : » ex quo infert licere summo
Pontifici « sine causæ cognitione aliquem canonibus solvere, dummodo
status publicus non lædatur. » Quo etiam refert nomen beneficii, eoque
significari vult, « gratiam ex mera principis liberalitate
collatam. » Sed profecto hanc gratiam et liberalitatem merum, in
exequendis canonibus, Ecclesiæ traditio non agnoscit.
Ego vero diligentius
expensum vellem illud, æstimare, quid sit. Non enim, quod infert,
sine causæ cognitione aliquem canonibus solvere ; sed considerare,
ponderare, quæ sit mens canonum, et quatenus boni publici intersit eos temperari
certis et extraordinariis casibus, pensata ea, quam Ivo noster celebrat, honestâ vel utili compensatione, unde
existat illa, quam ipse Ivo memorat, provida dispensatio ; aut, ut
idem definit, auctoritate præsidentium diligenter deliberata
dispensatio ; quæ synodus Lugdunensis, æstimandi voce, complexa
est.
Cæterum ille canon
Lugdunensis agit de iis qui plures dignitates et ecclesias ex dispensatione
obtinent ; quod unum vel maxime, certâ atque optima causa fieri oportere,
et omnia jura clamant, nec ipse Marca inficietur. [403]
CAPUT XVIII.
De dispensatione sine causa sententia cardinalium sub Paulo
III : concilii Tridentini decreta memoranda.
De dispensationibus sine
causa, ac mera Papæ voluntate factis, optimam esset legi, alteque animis
infigi ea, quæ egregii cardinales, Gasparus Contarenus, Joannes Petrus
Theatinus, postea Paulus IV, Jacobus Sadoletus, Reginaldus Polus, una
cum episcopis ac theologis suo ævo maximis, ad Paulum III edidere, anno
1538, cum ejus Pontificis jussu
de emendanda Ecclesia tractarent. Primum illud : « Principium malorum
inde fuisse, quod nonnulli Pontifices prurientes auribus, ut inquit apostolus
Paulus, coacervaverunt sibi magistros ad desideria sua, non ut ab iis discerent
quid facere deberent, sed ut eorum studio et calliditate ratio inveniretur, qua
liceret id quod liberet. » Tum illud : « Principatum
omnem sequitur adulatio, sicut umbra corpus, difficillimusque semper fuit
aditus veritatis ad aures principum : qua doctorum adulantium fallacia
contigerit, ut voluntas Pontificis qualiscumque ea fuerit, sit regula, qua
ejus operationes et actiones dirigantur : ex quo procul dubio efficitur, ut
quidquid libeat, idem etiam liceat. » Subdunt : « Ex eo fonte,
sancte Pater, tanquam ex equo Trojano, irrupere in Ecclesiam Dei tot abusus, et
tam gravissimi morbi, quibus nunc conspicimus eam ad desperationem fere salutis
laborasse, et manasse harum rerum famam ad infideles usque. » Denique
illud : « Nec putemus nobis licere dispensare in legibus, nisi
urgenti de causa et necessaria. Nulla namque perniciosior consuetudo in quavis
republica induci potest, quam hæc legum inobservantia, quas sanctas majores nostri
esse voluerunt, eorumque potestatem venerandam et divinam appellaverunt. »
Non vacat
commemorare quæ de dispensationum atque indulgentiarum abusu viri gravissimi
protulerunt ; quorum summa [404] est, dispensationes nulla necessitate factas, solvendis legibus ac dissipandæ
Ecclesiæ esse comparatas.
Hinc illud
gravissimum atque sanctissimum de dispositionibus moderandis concilii Tridentini
decretum : « Sicuti publice expedit, legis vinculum quandoque
relaxare, ut plenius evenientibus casibus et necessitatibus, pro communi
utilitate satisfiat ; sic frequentius legem solvere, exemploque potius
quam certo personarum rerumque delectu, petentibus indulgere, nihil aliud est
quam unicuique ad leges transgrediendas aditum aperire. Quapropter sciant
universi, sacratissimos canones exacte ab omnibus, et quoad ejus fieri poterit,
indistincte observandos. Quod si urgens justaque ratio, et major quandoque
utilitas postulaverint, cum aliquibus dispensandum esse ; id, causa
cognita, ac summa maturitate, atque gratis à quibuscumque ad quos dispensatio
pertinebit, erit præstandum ; aliterque facta dispensatio subreptitia
censeatur. »
Hac lege confitemur
ex eodem concilio, in omnibus moram decretis « Sedis apostolicæ
auctoritatem salvam et esse et intelligi ; » quod avos nostros ita
commovebat, ut vel ea causa synodum Tridentinam admittere recusarent, cum
negarent à Papa relaxari posse synodorum universalium decreta, nisi ipsæ synodi
permisissent.
At recte æstimanti
sufficere potest, « quod nisi justa et urgente ratione, causaque cognita,
ac summa maturitate et gratis facta sit dispensatio, subreptitia, » adeoque
irrita et nulla habeatur.
Hæc pna decernitur,
non adversus dispensantes, sed adversus impetrantes : quo fit, ut in
ejusmodi dispensationibus irritandis, non semper recurri debeat ad ipsum
dispensationis auctorem. At debet impetrans conscientiam primum adhibere
judicem, atque illud apud se reputare, retractanda, imo etiam persæpe punienda
divino judicio, quæ humano judicio intacta fuerint. [405]
CAPUT XIX.
Natura ipsa dispensationis ex sancto Symmacho et sancto
Gelasio, Romanis Pontificibus. Hinc dispensationes sine causa evertuntur.
Hujus vero doctrinæ
de dispensationibus, fons radixque est ipsa dispensationis natura et vox. Non
enim dispensare est relaxare et solvere, quod jam animo conceptum habent ;
sed distribuere, regere, administrare pro locorum temporumque ac rerum
rationibus ; ex quo interdum juris relaxatio consequatur : unde quod
Græci ὀικονομίαν, nostri dispensationem vocant.
Atque hæc quidem vox
dispensationis, et res ipsa, est ex juris mente profecta juris
interpretatio, in causis extraordinariis et necessariis, quas ipsa lex
exceptura fuisse præsumitur, si animo prævidisset.
Qua de re extat
brevis illa quidem, sed aurea, quam Dacherius Lucas, vir doctissimus ac
religiosissimus edidit, sancti Papae Symmachi epistola ad Avitum : « Licet, inquit, confusionem provinciæ à prædecessore nostro
sanctæ memoriæ Anastasio episcopo, præter Ecclesiæ consuetudinem et antiqua
prædecessorum nostrorum statuta, factam esse dixerimus, et non esse tolerandam ;
attamen si ea quæ fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit,
gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum ; quia quod fit
præter regulam, modo sit ex justa causa, non infringit regulam, quam
sola pervicacia et antiquitatis contemptus lædit. Nam quamvis à Patribus
statuta diligenti observatione et observanti diligentia sunt custodienda,
nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur ; quod
et ipsa lex cavisset, si prævidisset ; et sæpe crudele esset insistere
[406] legi, cum observantia ejus
esse præjudiciabilis Ecclesiæ videtur ; quoniam leges ea intentione latæ
sunt ut proficiant, non ut noceant. » Qua una epistola diligens lector
omnia nostra firmata comperiet.
Præluxerat sancti
Gelasii auctoritas, quæ « in dispensationibus necessariis, adhibita
consideratione diligenti, decreta metiri, librare, temperare » jubet. Atque hæc illa est ἐπιεικείας ratio, unde ortæ dispensationes, librando, metiendo, considerando,
æstimando. Quam proinde ἐπιεικείαν qui liberalitate mera ac pro libitu, sine certa gravique ratione
administrari posse credat, cum sit ipsa summa ratio, profecto desipiat. Ex quo
sequitur in dispensationibus, quæ sine causa esse dicantur, ipsam
dispensationis rationem ac nomen everti. Hæc vero usque adeo certa esse
credimus, ut ea qui semel animo perceperit, nullo modo negare possit.
CAPUT XX.
An auctor Anonymus Tractatus de Libertatibus, ad tertiam
propositionem Declarationis Gallicanæ rectum aliquid, aut ad rem dixerit.
Nunc erit facillimum
ex dictis aperire, quæ, de libertatibus Gallicanis auctor anonymus, vel
perperam vel extra rem, et inani opera, toto volumine disseruit, et præsertim
ad caput tertium Gallicanæ Declarationis.
Quo loco statim
illud occurrit : « Potestatis usura, non potestatem ipsam Summi
Pontificis moderandum censent illustrissimi antistites. » Ac paulo post : « Sed
videtur, quemadmodum potestatem, ita potestatis usum, solus, qui concessit,
posse moderari, nisi ea facultatem alteri permiserit. » Denique : « Scimus
equidem inesse apostolicæ Sedi rerum spiritualium plenam potestatem, ut habet
secunda propositio ; sed à quo possit illius potestatis usus impediri ac
ligari, à quo habemus ? » Dissimulat Scripturæ locos, quibus supremam
ipsam atque omnino [407] indecliflabilem auctoritatem in ipsa Ecclesiæ
consensione esse positam, nostri ostendunt : dissimulat constantissimam
Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ ea de re traditionem : dissimulat
locos innumerabiles, quibus ipsi Romani Pontifices adversus canones se nihil
posse prædicant. Hæc ergo expandere, non una interrogatiuncula solvere, ac
velut difflare oportebat.
Quod Declaratio
Gallicana non ipsam pontificiam potestatem, sed illius usum moderandum esse
docet, à majoribus sumptum ; quorum locos toto hoc opere sæpe referimus.
Concedimus enim in jure quidem ecclesiastico, Papam nihil non posse, cum
necessitas id postularit. Quis sit autem in his modus, præscribunt canones totius
mundi reverentia consecrati ; quod jam non ad potestatem illam in se,
sed ad usum pertinet. Id si expendisset auctor, Gallicanos patres, ut
diligentissime et accuratissime ex majorum sententia locutos, laudasset ;
non inanibus vexasset cavillationes et quæstionibus.
Dispensationes
necessarias esse docet anonymus. Quis enim id nescit, aut quis negat ?
Quæ sit illarum ratio aut modus, quod ad rem pertinebat, levissime
transilit. Nempe illud unum volebat, notare Gallos, ut qui assidue dispensationes
implorarent, tanquam in reliquo orbe christiano plus canones obtinerent.
Litem movet anonymus
episcopis Gallis, quod instituta commendent à regno et ecclesia Gallicana
recepta ; quasi fraus aliqua in illis verbis lateat ; « nisi
forte, inquit, regnum et Ecclesia copulative sumantur, quod magis crediderim, » quasi vero aliter sumi possint.
Metuere se fingit
anonymus, ne probari videantur « abusus contra jura Ecclesiæ à magistratibus
inducti. » At patres Gallicani studiosissime monent statuta et consuetudines,
quæ pro legibus obtinere debeant, eas esse, « quæ apostolicæ Sedis et
ecclesiarum consensione firmentur : » quo nihil est clarius. Quare
anonymus nihil hic habuit, quod objiceret, nisi istud ; « Operæ autem
pretium esset statuta ejusmodi et consuetudines percensere :... alioquin
nequaquam tollitur suspicio, ne sub honestorum verborum specie, occultetur
animus sanctæ Sedis decreta [408] propriis rationibus accommodandi. » Quid igitur ? Gallicanos
antistites non generales regulas exponere, quod in animo habebant ; sed
omnia statuta, consuetudines omnes, percensere oportebat ; ac nisi statim
canones omnes compilarent, omnes probatas consuetudines recenserent, suspicari
licebit eos, decreta sanctæ Sedis ad suas voluntates accommodare velle. Quid
autem ineptius, aut malevolentius fingi potuit.
At illud etiam
gravius, quod alibi scribit anonymus : « Posset etiam fortasse
aliquis suspicari illustrissimos antistites Gallicanos, has quoque libertates, seu
verius servitutes probasse verbis illis tertiæ propositionis : Valere
etiam regulas, mores et instituta à regno et ecclesia Gallicana recepta. » Quasi metuendum sit, ne antistites
Gallicani omnia Fevreti, Puteani, omnia ab antecessoribus rejecta toties,
probasse videantur, eo quod non ecclesiam tantum sed etiam regnum nominarint.
Has postquam
gravissimas in tot ac tantos antistites suspiciones injecit, excusare voluit,
dum subdit, id non praesumendum. Tune id tantum ? At illustrissimi
præsules non praesumptionibus, sed apertissimis verbis has suspiciones propulsarunt,
disertèque expresserunt, commendari à se « statuta sanctæ Sedis et
Ecclesiarum consensione firmata. »
Cur ergo regnum
pariter et ecclesiam appellarunt ? Quærant imperiti ; non quærent,
qui sciunt Ecclesiam in regno esse, regni paci consulere, regni tutela ac
defensione uti.
Jam secundo capite
quærit anonymus de auctoritate Summi Pontificis in ecclesiam Gallicanam. Quis enim hanc negat ? aut quid necesse
erat operam in his perdere auctorem Declarationis Gallicanæ amplam discussionem
pollicitum ? An non enim satis clare Gallicani antistites eam auctoritatem
agnoverant Quæ deinde non pertractat anonymus ? Tanquam enim ea esset
Gallicana Declaratio, quæ omnia commoveret, incipit agere de immediata
jurisdictione Papæ in foro externo, interno ; de cauhis Romæ
judicandis ; de ordine judiciario ; deque citationibus et
probationibus ; de exigendis subsidiis ; de jure Summi [409]
Pontificis circa beneficia ; et quid non ? Qua in tractatione
quis commemoret, quot vera falsis, quot certa dubiis miscuerit ? quam
nihil à novellis antiqua discreverit ? quam parum adverterit vera quoque
et certa, quem habeant modum ? Sed hæc ad discussionem Gallicanæ
Declarationis minime profectura, si pertractare aggredimur ; nempe huc
omnia jura transcribi oportebit.
Unum est quod
auctorem volo esse monitum. Si quidem id sperat se suasuram Gallis, ut
arbitraria jura, et omnia Curiæ scita pro lege habeant ; ne agat
ratiociniis è cerebro sumptis, ut facere amat, sed auctoritatibus et canonibus :
ne confecta omnia putet, si scholasticos tantum canonistasve nominet, si
denique Gallos aliquos, qua in re victoriam plerumque collocat, pro se afferat
et laudet. Neque enim nos fugit multos etiam Gallos in posterioris ævi
adulationem abreptos. Scholasticos canonistasve in honore habemus, suo quidem
loco : sed nemo graviter feret, si Patres anteponimus ; si ad
ecclesiasticas origines convertimus oculos, quas posterioris ævi scriptores,
multis litterarum præsidiis, ut omittam reliqua, destitutos, nos satis explorasse
constat.
Absurdissimum illud
est, quod ad illimitatum pontificiæ potestatis usum, referre videatur insignem
de exemptionibus sancti Bernardi locum : « Sic factitando, inquit
Bernardus, probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiæ forte non
ita. Facitis hoc, quia potestis ; sed utrum hoc debeatis quæstio est. » Subdit Anonymus : « Adeo
certum habebat sanctus ille abbas Pontificem in christianos omnes eliam laicos
jurisdictionem immediatam haberet : » quod quidem nemo negat ;
sed summæ potestati adhibendum eum, quem dicimus, modum sanctus Bernardus
docet, dum in his plenitudinem deesse justitiæ, quo modestius, eo efficacius
ostendit ; dum etiam illud subdit : « Vides quam verus sit sermo
ille : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quid si forte non licet ? Ignosce mihi ;
non facile adducor licitum consentire, quod tot illicita parturit. » Hæc Bernardus docet, cujus
auctoritatem venerandam Gallis merito [410] prædicat anonymus. Sic
extraordinaria et arbitram inter illicita reputat. Hanc Eugenio III proponit
regulam.
CAPUT XXI.
Auctor anonymus libro primo nihil agit ; à scopo
quæstionis aberrare se docet.
Nunc percutimus ab
ipso initio ingens opus, ac paucis ostendimus auctorem anonymum in discutienda
Declaratione Gallicana, nihil fere aliud quam vana et extra rem atque aliena
sectatum. Et libro quidem primo multa ludit de definitione libertatum ecclesiæ
Gallicanæ : quo loco de Justelli, Leschasserii, Marcæ, Puteanorum
aliorumque definitionibus quærit. At quid hæc ad Gallicanæ Declarationis
discussionem pertinebant ? Habebat in inanibus Declarationem ipsam, qua
profecto quid vellent Gallicani præsules satis perspicue demonstrabant.
Et ille quidem ait
propositionem primam de regum potestate nihil ad libertatem Ecclesiæ pertinere ; quod confutavimus.
Ut secundam propositionem,
quæ de conciliorum potestate agit, à libertatibus separet, illustrissimum virum
Petrum de Marcâ laudat : cui loco satisfecimus, et conciliorum
supremam potestatem libertatis ecclesiasticæ fundamentum diximus.
Propositionem
quartam discussurus, quæ ad fidei quæstiones definiendas pertinet, hunc librum
sic aggreditur : « Putaveram hactenus libertates ecclesiæ Gallicanæ
nullatenus ad fidem pertinere ; » quasi nihil omnino pertineat
ad ecclesiasticam libertatem quo pacto doceatur fides, quidve ibi vel maxime
Ecclesiæ consensio valeat.
Quod si ad
strictiorem sensum ecclesiasticam libertatem placebat accipi, adverteret auctor
id quod ab ipso scriptum est : « Frequentius apud Gallos libertatis
significatio ea esse dicitur, quæ juxta concilium Ephesinum, canone ultimo, in
observandis [411] canonibus, et conservanda cuique Ecclesiæ sua jurisdictione
consistit. »
Hæc ergo si
quærebat, quæ frequentiora apud Gallos confitetur, ac libertatem Gallicanam ad
illa jura revocabat : habebat in manibus, et in ipsa Declaratione, quam
discutiendam susceperat, claram eorum jurium definitionem. Nempe Gallicani
Patres ea obtinere volunt, « quæ totius mundi reverentia
consecrantur ; quæ in regno et ecclesia Gallicana recepta sunt ; quæ
Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmata. » Quin illud aggrederis ?
Quid Marcam, Launoium, Chopinum, Puteanos sollicitas ? Quin clerum
Gallicanum, quem discutiendum polliceris, ipsum per sese loquentem
oppugnas ? Nempe hæc cleri doctrina invicta erat ; nihil metuebat
argumentationes, aut si verum amamus dicere, cavillationes tuas ; hinc ad
aliena digrederis et extra lineam ludis.
Atque is, qui veram
et claram à clero Gallicano prolatam libertatum definitionem prætermittit, alia
Declarationis verba aucupatur : « Conventus Parisiensis, inquit,
libertatum ecclesiæ Gallicanæ fundamenta sacris canonibus et Patrum traditione
niti, jam in ipso limine declarat, ut tanquam certum supponere liceat,
ecclesiam Gallicanam suas libertates in antiqui juris observatione constituere. » Ac deinde nos oppugnat ; tanquam
novella jura inter nos recepta à libertatum notione arceamus : neque
saltem cogitat quid sit illud nili. Vel ipsa Declarationis verba
perpendat : « Ecclesiæ Gallicanæ decreta et libertates à majoribus
nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta sacris canonibus et
Patrum traditione nixa. » En, vir optime, fundamenta libertatum
dicimus : quo collimandum sit docemus : non proinde novella jura apud
nos recepta spernimus : id tantum volumus, ne extraordinariis atque
arbitrariis imperiis ecclesiæ gubernentur, in eoque reponimus ecclesiasticam
libertatem.
Quare, quæ auctor
anonymus de antiqui juris insufficientia ad constituendas libertates Gallicanas
toto fere libro primo studiosissime quærit, supervacanea sunt. Neque propius rem
est quod de [412] origine Gallicanarum libertatum cum Marcâ disceptat. Non enim Petrum Marcam, atque, ut uno ictu
omnia incidamus, non Joannem Launoium, non Edmundum Richerium, non Carolum
Fevretum, non Tractatum de juribus et libertatibus Gallicanis, non ejus Probationes,
non alios in quibus confutandis toto fere opere desudat anonymus, clerus
Gallicanus tuendos susceperat. Si quid ad rem pertinens de sancti Ludovici
Pragmatica-Sanctione dixit, suo loco expendimus.
At postquam
auctores, de quibus non agitur, satis à se confutatos putat, ipse quæstionem
aggredi velle se simulat capite xvi,
sub hoc titulo : Vera origo et progressus libertatum ecclesiæ
Gallicanæ. Quis non hic existimet rem serio agendam ? At auctor nihil
aliud quam ludit. Summa est : in lugendo schismate, post Gregorium XI, exortas esse libertates Gallicanas ; quippe
cum utrique Pontifices beneficiariis gravissima onera imponerent, beneficiorum
collationem sibi reservarent, multaque contra disciplinam antiquam
committerent. » Tum à clero regiam opem imploratam,
« adductamque in medium libertatem Ecclesiæ contra Pontificum exactiones
ac beneficiorum reservationes, tanquam antiquis moribus et canonibus
contrarias, ac sensim contra cætera omnia quæ nimis gravia videbantur. Hinc
invasisse animos studium quoddam libandæ pontificiæ auctoritatis, ne ultra
positos sibi à Christo limites in præjudicium cleri ac regni
produceretur. » Hanc ille narrat fabulam ; quasi nusquam antea
adversus extraordinaria et arbitraria mandata etiam pontificia, recepti canones
allegati essent ; atque id fieri coepisset in lugendo schismate sub Carolo
VI, ætate ac mente debili, ut auctor commemorat. Cæterum probationes nullæ :
auctor anonymus de tripode pronuntiat.
Exinde memorat
Pragmaticam-Sanctionem, 1438, sub Carolo VII, olim à Gallis habitam ut arcem libertatis ; abrogatam deinde illam, et factum
concordatum sub Leone X et Francisco I : Gallicanam ecclesiam adversus
pontificia mandata sæculari tutela usam, in miseri orem servitutem incidisse,
[413] « Pragmaticam-Sanctionem Judicibus sæcularibus ad opprimendam et
fere extinguendam jurisdictionem ecclesiasticam viam stravisse : » quod etiam acta cleri anno 1673
edita doceant.
Et quidem acta ab eo
laudata docent regios magistratus, post Pragmaticam-Sanctionem jura ecclesiastica
acrius invasisse, inductis etiam illis appellationibus, quæ ab abusu vocentur : non quod Pragmatica-Sanctio quidquam
tale dixerit ; sed quod magistratus regis Pragmaticæ-Sanctionis tutelam
sibi commissam, ad omnia ecclesiastica extenderent. Quæ ut vera sint, non nisi
invidiosissime ac malevolentissimo animo adversus Declarationem Gallicanam
adducuntur : tanquam illa Declaratio sæcularis potestatis invasiones
probet. Interim de tuendis canonibus receptis, Sedisque apostolicæ et
ecclesiarum consensione firmatis, in quo ea Declaratio veram libertatem
collocat, altum ubique silentium. Sic ab anonymo promittitur Declarationis
ampla discussio : summa ipsa rei omittitur ; vana et aliena
copiosissime pertractantur.
CAPUT XXII.
Anonymi liber II : primum multa agit extra rem : tum
in eumdem sensum nobiscum congruit.
Postea quam ex
anonymi libro primo constitit ab universo quæstionis statu aberrasse eum,
cætera expediemus promptius.
Libro ergo II hic
impositus est titulus : De justitia libertatum Ecclesiæ Gallicanæ. At
sub egregio titulo quid ad rem dixerit videamus.
Statim quidem
profitetur duplicem à se tractandam quæstionem : alteram : De facultate
retinendae antiquæ disciplinæ canonicæ ; alteram, In jus sit
examinandi novas leges, easque repudiandi, si cum utilitate conjunctæ non
sint ? Ac primo loco demonstrat, interdum necesse antiquis legibus
derogari ; quod nemo nostrum negaverat. Postea
adversus Marcam disceptat, an [414] vis legum ab acceptatione pendeat. Quæ,
utcumque se habent, nihil ad quæstionem. Non enim necesse est de omni lege
quærere generatim, sed an Ecclesia ita sit à Christo constituta, ut suprema
ejus et indeclinabilis auctoritas in ipsa consensione sit posita ; quod
ita se habere toto hoc opere Amavimus, ac generalem illam de acceptationis vi
quæstionem omittimus.
Quæ deinde
pertractat auctor, nihilo magis ad Declarationem Gallicanam pertinere, ipsi
capitum tituli indicabunt ; nisi quod capite xii et ultimo id quærit : Quæ sint vera justitiæ
libertatum ecclesiæ Gallicanæ fundamenta ? Quo loco hæc scribit :
« Nihil differre Gallicanam nationem à cæteris in acceptandis vel
recusandis legibus ecclesiasticis : siquidem nulli non licet legum
executioni supersedere, si vel annuat Ecclesia, vel pensatis rerum, locorum ac
personarum conditionibus injustum sit ejus mandatis ad litteram servire. » Ac deinde clarius : « Si
sine causa repudiatæ sint à Gallis constitutiones (pontificiæ, de quibus hic
agit) ab aliis receptæ, non nisi ob tacitum Ecclesiæ consensum, ab
inobedientiæ peccato immunes sunt. Si autem is erat in Gallia rerum status, ut
ei, sicut cæteris provinciis orbis christiani, leges illæ non
convenirent ; jure naturali et ipsa legislatoris intentione, ab
earum executione liberi extiterunt : nec enim nocet disciplinæ diversitas,
dum eam exigit morum dissimilitudo. » Quo concesso, quid erat quod cum
Petro de Marcâ tantopere litigaret ? Neque enim vir illustrissimus
contendebat, ut à Gallis novellæ leges sine causa repudiarentur ; sed ideo
certe, si non convenirent. Cæterum, si anonymus nihil hic agit aliud, quam ut
Gallicana libertas naturali etiam lege asseratur, ac cæteræ christianæ gentes
communi nobiscum libertate gaudeant, non invidemus. In repudiandis noxiis, Ecclesiamve
aut rempublicam turbaturis legibus, sui cuique ritus moresque ; quos si
probat anonymus, næ ille inique agit, qui solos Gallos ut apostolicæ Sedi
suspectos insectatur. [415]
CAPUT XXIII.
De reliquis libris à III usque ad XII et ultimum uno verbo transigitur :
ostenditur quod in toto opere viæ tertia pars ad confutandam Declarationem
spectet.
Jam de reliquis
anonymi libris rem uno verbo conficimus : ac de libro quidem III perspicua
res est. Primum enim quod in libertatibus explicandis, canonibus potius quam
exemplis, ac si exemplis, probati duntaxat agendum ; nihil erat necesse, ut nos singulari
capite auctor commoneret. Quæ deinde toto libro de Gregorio Turonensi
et Hincmaro narrat, ad curiosa ; quæ de Petro de Marcâ, de Joanne Launoio, de Edmundo
Richerio, de Puteano tractat, ad aliena ; quæ adversus episcopos
Gallicanos anno 1681, Parisiis congregatos impotenter agit, ad facta particularia referimus.
Declarationis Gallicanæ doctrinam, quam unam hic tuemur, his minime tangi res
ipsa clamat. Pauca quæ de Joanne Gersone atque aliis Parisiensibus theologis
rem propius spectent, suo loco pertractavimus.
Libros Anonymi iv, v,
vi, vii, ad rem pertinere fatemur ; toto tamen libro v, ubi est comparatio Summi
Pontificis cum concilio generali, ab ipso quæstionis statu aberratur :
cum auctor profiteatur loqui se de concilio, à quo absit Pontifex ;
falsòque supponat Declaratione Gallicana nihil aliud agi, quod est falsissimum,
et rem suo loco ostendimus : hic tantum admonemus, quod jam supra
demonstratum est, librum sane vi, quo ctus Gallicani
propositio iii expenditur, unum
habere caput primum, atque illud fallacissimam, quod ad Declarationem faciat.
Jam librum viii, de Origine jurisdictionis
ecclesiasticæ, quo episcopalem à Papa, non à Christo deducit libro
nostro vii, [416] expendimus ;
atque ibidem docuimus quam pauca hic dicat anonymus quæ ad rem conducant.
Quatuor postremos libros ; ix,
quo Richerius ; x, quo
Puteanus, libri de Libertatibus Gallicanis ac Probationum volumina
duo ; xi, quo Petrus de Marcâ
ac Stephanus Baluzius ; xii,
quo appellationes ab abusu, Marca quoque ac Carolus Fevretus iis
patrocinantes oppugnantur, ad Declarationem Cleri Gallicani nihil pertinere
constat, præter paucissima, quæ suis notamus locis. Reliqua partim contemnimus,
partim ab instituto nostro aliena, aliis tractanda relinquimus. Ac si
quæ sint quæ vera Gallicana jura lædant, speramus è Gallis vindicem non
defuturum. Nec desunt in ingenti opere, quæ etiam probemus, ac tantum validiora
ac moderatiora esse cupiamus. Sane constat illam tanto hiatu promissam
Declarationis discussionem ejusmodi esse, ut vix tertia pars ad eam confutandam
saltem collimarit.
Hæc igitur sunt quæ
universum hunc tractatum, non satis solidum aut theologicum probent. Illud
neque theologicum, neque christianum, quod auctor modestiam professus, sævire,
non docere, ac de Gallis ubique falsa comminisci ; si quæ etiam, ut in
rebus humanis, vera mala sunt, ea non medicâ aut leni manu tractare, sed animo
hostili insectari et exprohrare videatur. Quæ nos partim contemnimus, partim,
ubi ad rem nostram pertinere visa sunt, suo loco confutavimus.
CAPUT XXIV.
An auctor anonymus Gallicanas libertates odiosas merito
esse dixerit.
Libertatis nomen,
quo perduelles et pessimus quisque abutuntur, suspectum evasisse legitimis
potestatibus, etiam ecclesiasticis docet anonymus ; in eoque initio totius
operis fundamentum jacit. Addit hujus nominis auctam invidiam, « quod aut
nunquam, aut fere nunquam allegatur ecclesiæ Gallicanæ libertas, nisi adversus
summum Pontificem ; quasi supremus Ecclesiæ Pastor et Pater amantissimus,
tyranni loco à christianissima illa gente [417] haberetur ; » quod est, non jam in Gallos,
sed in ipsos Romanos Pontifices invidiosissime et insidiosissime dictum. Cum
enim tot ac tanta contigisse constet, quibus Romanos etiam Pontifices, non modo
à Gallis, sed etiam ab aliis, summa cum reverentia, absit verbo invidia,
cohiberi oportuerit ; an illi omnes ex anonymi sententia pro tyrannis
habebuntur ? an vero ignorat, adhibitis legibus coerceri oportuisse etiam
patriam potestatem ? Neque illud verum est, quod est ab eodem anonymo
dictum, de iis qui Pragmaticâ-Sanctione sancti Ludovici utantur : « odiosum
poni principium ; cum Romani Pontifices ab antiqua disciplina primum
recessisse supponantur, ut beneficiorum collationem usurparent, tantosque in eo
fuisse abusus, ut sanctissimus rex eos suis edictis cohibere coactus sit. » Hæc à viro erudito dici potuisse
miramur ; cum è contra certissimum sit, ut supra ostendimus, Romanos Pontifices diutissime omnium
canonibus servisse, atque in ecclesiastica disciplina perstitisse. Cui etiam sarciendæ
tam firma jecerunt fundamenta, ut cum postremis sæculis extra lineas
prosilirent, non aliunde ipsis fuerit adhibendus modus, quam ex propriis
suisque canonibus : neque id piis christianisque regibus indecorum, ut eos
modestissime ad sua et antiqua revocarent. Id quidem Galli docent, qui
de libertatibus accurate scribunt. Quo quidem liquido constat Romanos
Pontifices ecclesiasticæ libertatis, hoc est, canonicæ disciplinæ auctores
potius ac primos defensores, quam primos oppugnatores, atque, ut ita dixerim,
violatores extitisse ; pessimoque animo actum ab anonymo, qui contrariam
sententiam nobis exprobrant.
Quid illud, quod
objicit : « Si quis consideret quæ hodie geruntur in Gallia,
libertates Gallicanas non inepte definierit, oppressionem jurisdictionis
ecclesiasticæ à laicâ, et depressionem auctoritatis Romani Pontificis à clero
Gallicano. » Quam infenso, quam amarulento animo
dictum I Quam ad Declarationem nostram parum attinet ! An quia clerus
Gallicanus vetera retinet ac renovat ; ideo pontificiam opprimit
potestatem ? cum potius ea doceat, quibus maxime constet, sitque
invictissima. De laicis [418] quod anonymus queritur, pridem intelligimus quam
hostili animo ista tractentur à multis, qui regni Gallicani splendorem ac pacem
moleste ferant. Nos autem queri juvat, cum decet et prodest : remedia
enim, non dissidia quærimus. Id quidem confidentissime profitemur, nusquam
verius ac sanctius libertates veras ac germanas fuisse tractatas : nusquam
luculentius falsas ac spurias fuisse rejectas, quam in Declaratione nostra, ubi
disciplinæ ratio in iis collocatur, quæ Sedis apostolicæ et ecclesiarum
consensione firmata sint.
Quis ergo jam ferat
auctoris anonymi haud invidiosam minus, quam ludicram definitionem
libertatum ? « Vocantur, inquit, non incongrue libertates ecclesiæ
Gallicanæ, arbitrium ex antiquis Ecclesiæ decretis retinendi, et ex novis
admittendi ea, quæ videntur utilia. » Quem impugnat aut quem irridet vir
tepidissimus ? An soli Galli sunt, qui ex antiquis novellisque ea
retinent, quæ, usu probata, publicæ utilitati pacique congruant ? Quin
ipse docuit ea in re omnium gentium æquam esse libertatem : sed quoquo modo Gallos derisos atque
invidiosissime traductos oportuit.
COROLLARIUM
Quod doctrina nostra primatus romanus non obscuratur, sed
illustratur et confirmatur.
I.
Regimen ecclesiasticum in duobus positum ; docenda
fide, administranda disciplina : Mennæ Patriarchæ dictum in
Comtantinopolitana synodo ; hæc duo à nobis illustrari.
Jam exacto opere
gloriari libet in Domino, non modo vindicatam Declarationis Gallicanæ
majorumque doctrinam : sed etiam, quod ab initio polliciti sumus, adversus hæreticos, schismaticos et
quoscumque obtrectatores, primatum Romanum ac Sedis apostolicæ majestatem,
optima et exquisitissimâ ratione à nobis propugnatam, confirmatam,
illustratamque fuisse. Id ita conficimus. Ea est optima et exquisitissimâ ratio
tuendi et illustrandi Romani primatus ac papatus, quæ cum absurda, incommoda,
invisa, ad hæc inania fugiat, maxima, plenissima ac sufficientissima æque
docet. Talis autem est ea doctrina, quam, Galli præsertim, tuemur. Nostra
ergo doctrina papatum Romanum, optima et exquisitissimâ ratione, confirmat et
illustrat. Istud argumentum cum pertractavero, perorabo. Res autem planissime
conficietur paucis ; cum ad id intelligendum non nova promere, sed
antedicta repetere, et mente complecti oporteat.
Ut autem procedamus
clarius, praemittimus ecclesiasticum regimen, cujus Romanus Pontifex Caput sit,
duobus contineri Primum, docenda fide, tum regenda disciplina. Hæc igitur sunt,
quæ in Sede Romana eminere debeant ; hæc sunt quæ de illa Sede, sancta
etiam Orientalis ecclesia, et sacer ille Mennas Constantinopolitanus antistes, in
Constantinopolitanâ synodo [420] prædicabat bis verbis : « Non mirum, si sua sequitur magna et apostolica
Sedes, sacras sanctiones sanctarum Ecclesiarum inviolatas conservando, et quæ
rectæ sunt fidei defendendo, et his qui peccaverunt clementem veniam tribuendo. »
Quibus quidem ea duo,
quæ protulimus, paulum inverso ordine continentur, uti à
Romana Sede recta doceatur fides, regaturque disciplina, quæ duobus item
constat : servandis canonibus, atque, ubi necesse sit, relaxandis ;
quod ad veniam, sive indulgentiam, atque ad eam quam vocamus dispensationem
pertinet. Hæc ergo apostolica, pontificia ac vere Romana sunt ; hæc à nobis
illustrari, confirmarique luce clarius ostendemus. Nam de directa indirectàve
temporalium potestate nihil hic ultra dixerimus ; quippe quam Ecclesiæ
catholicæ, Sedique apostolicæ minime profuturam, plerique ultro fateantur. Satis
enim illi quidem, Davidem armis pastoritiis expeditiorem ac fortiorem futurum, alienis
armis gravari et impediri, potius quam ornari intelligunt.
II.
De fide : in quot absurda adversarii se induant, ê re
ecclesiastica esse ea resecari ; ac primum in antiquis.
Primum igitur, ad
fidem quod attinet ; à nobis tribuuntur Romanæ Sedi ac Romano Pontifici,
quæ, remotis incommodis, sive absurdis, tum etiam invisis, denique inanibus,
maxima et ad fidem docendam sufficientissima sint. Ea sic ordine colligimus.
Et quidem, qui à nostra
abhorrent sententia, incommoda et absurda multa sectantur ; quæ nos
fugimus incommoda, inquam, et absurda sectantur ; primum, in antiqua
traditione explicanda, deinde etiam in explicandis postremæ ætatis decretis ac dogmatibus.
Antiqua memoramus,
quæ octo primorum conciliorum tempore, hoc est, octo fere primis sæculis
comprehensa, usque ad Photium et Græcorum incohatum schisma. In his si, quæ
falsa [421] dixerint adversarii,
commemorare vellemus, totum opus replicare oporteret : quæ autem aperte
absurda sint hæc notamus.
Imprimis episcopos
in fidei quæstionibus finiendis Romano Pontifici consultores, non
condecernentes et conjudices assedisse, aut in Romani Pontificis auctoritate
potius quam in ipsa consensione vim positam ; quæ si quis tueri velit, tot
absurda dixerit quot argumenta solvat.
Quid enim absurdius,
quam Nicænos illos Patres sancto Sylvestro tantum consultores datos ; aut
ut suum symbolum assererent, illius expectasse sententiam ; aut in ejus
sententia intellexisse vim positam, non quod omnes per orbem Domini sacerdotes,
in eamdem consentirent fidem ?
Quid autem
Constantinopolitani Patres ? An sancto Damaso consultores dati, qui in
diversa orbis parte collecti edebant symbolum ; non autem id agebant, ut Occidentis
Orientisque consensu, fides vera constaret ?
Item quam absurdum
est, ut sancti Clestini ac sancti Leonis de Nestorio et Eutychete judicia, vel
non tota Sedis apostolicæ auctoritate lata, quemadmodum Bellarminus ; vel certe cum cæteris, pro summa et
irretractabili fidei regula fuisse habita ; et tamen ad examen æque ac
aliorum privatam publicamve sententiam revocata dicamus ?
Idem de sancti
Agathonis sanctique Gregorii II, atque Adriani I, deque Nicolai I et Adriani II,
decretalibus epistolis esto judicium ; quæ et tota auctoritate prolatæ, et
tamen examinatae rursus, nec sine synodica cognitione probatæ sunt.
An etiam placebit
absurdum illud, elucidationis tantum, non etiam auctoritatis causa, factum
istud examen, definitiones editas, dicta anathemata, ac de novo quæsitum,
rectene an secus, Romani Pontifices dixerint, docuerint, judicarint ?
Jam in uno Honorii
facto, quot absurda congerunt ? Vel pro privato doctore egisse, cum trium
Patriarcharum consultationibus responderet ; vel recte dixisse, quem vera falsaque
juxta [422] improbantem, sexta synodus æque ac cæteros hæresis
condemnavit ; vel falsata esse sanctæ Synodi acta ; falsata, inquam,
toto orbe vulgata, toto orbe inscio, legatis apostolicæ Sedis, qui gestis
interfuerant, consentientibus nec mussitantibus ; falsatas quoque Leonis
II epistolas, queis acta firmentur ; dolosque Græcorum ad extremam usque
latinitatis oram pervasisse, omnibus obdormientibus, sive potius emortuis ? Hæc omnino dicenda sunt, ac præfracte
tuenda, adversam sententiam defensuris.
Quid quod nec ista
profuerint ? cum vel si sit ab omni errato purus Honorius, sufficiat tamen
tantum ejus erratum, aut à sexta synodo credi potuisse ; aut si sextæ
synodi acta falsata sint, sufficiat id quoque pro veris fuisse habita ;
totamque Ecclesiam in id consensisse, ut tribus patriarchis pro officio
rescribens erraverit Honorius.
An vero quia ista
assidue vexantur in scholis, et vanis distinctiunculis eluduntur, ideo viros
graves ad ea cogi oportet ? Non ea cogitanda quæ Orientalibus
Occidentalibusque schismaticis, ad nos utique, si Deus dederit reversuris,
suaderi possint ? Non pudet denique in his causæ catholicæ collocare
summam, quæ doctis irrisa, Scholæque altercantis ludibria, non docentis
sapientisque responsa habeantur.
Vel de Vigilio quid
dicent ? Egissene perperam sanctam synodum quintam, quæ ipso vetante,
nedum absente, de tribus capitulis quæstionem habuerit, quæque hæresis
condemnant lbæ epistolam, quam idem Vigilius, Constituto ad omnes
ecclesias edito, comprobarit ? Ac si synodus quinta egit perperam, cur
ejus judicium secuti Pontifices, Pelagii duo, et ipse Gregorius non
reprehenderunt, sed ut legitimum comprobarunt ?
Hæc ergo tot ac
tanta egisse episcopos Romano Pontifici tantum consultores datos ? Aut si
ab adversariis extorquemus fuisse judices, inferiores licet, etiam concilio
habito ; qui factum, ut concilio habito, de Romani Pontificis judicio
toties judicarent ?
Quid
Cyprianus ? quid Firmilianus totque Africani et Asiani Patres ? Nonne
sancti Stephani Papæ rebaptizationem vetantis, [423] decreto per omnes
ecclesias divulgato, factis etiam conciliis obstiterunt ? An et illud placebit, pro
indifferentibus hæc habita ; quæ cum apostolica traditione constarent,
tamen à diversa parte, apertissimis Scripturarum testimoniis adversa haberentur ?
An eo decurremus : quod Stephanus ageret pro privato doctore, qui teste
Augustino, pro officio præceperat ? aut, ut ait Bellarminus, quod noluerit rem de fide facere, is
qui dissentientes communione abstineret ? Et hi tamen ab ipso quoque
Augustino excusantur, quod in ambigua re Ecclesiæ universalis sententiam
expectarent, non scilicet elucidationis causa, sed auctoritatis. Aut forte
contumaces, quibus cum æqua et sufficientia Romani Pontificis judicia non
satisfacerent ; superflua ex Ecclesiæ totius auctoritate remedia, tanquam
ægris ac desperatis concederentur ? Hæc de Martyribus cogitari ? hæc
sancto Augustino probari ? in his summam fidei adversus hæreticos
collocari potuisse ?
Omnino enim aut ista
tuenda sunt, aut causa deserenda. An ergo catholicos non pudeat talibus
præsidiis nixam, non privatorum doctorum, sed universalis Ecclesiæ causam
esse ? Absit hoc dedecus ab Ecclesiæ catholicæ majestate.
Cætera omittimus,
quibus post decreta Romanorum Pontificum, viros etiam sanctos nationesque
integras catholicas toties hæsitasse constat, Romanis pontificibus non ægre
ferentibus. Nondum hæc novitia in mentem venerant.
Hærebat animis antiqua traditio à beato Leone Papâ, à beato Simplicio, post illum tertio,
explicata : fixa esse, quæ apostolico ministerio
definita essent ; cum ea (Deus scilicet) universæ fraternitatis
firmaret assensu : stare inconcussum, quod apostolicis manibus,
sed cum Ecclesiæ universalis assensu constabilitum esset. Quid autem
aliud jam Galli postulant, qui pontificia decreta summa quidem et indeclinabili
auctoritate constare profitentur ; sed, cum Ecclesiæ consensus
accesserit ? Quæ totidem verba à sanctis
Pontificibus dicta, nunc pro novis ac suspectis haberi, omni absurdo absurdius
est. [424]
III.
De posterioris ætatis monumentis, quæ Constantiensem
synodum antecesserunt, adversarii quot absurda congesserint.
Postquam Orientales à
Sedis apostolicae communione sejuncti sunt, in Occidente fere solo remansit
Ecclesia. Qua in Ecclesiæ parte Romani Pontificis potestatem, non modo
summi primatus ratione valuisse constat ; sed eo etiam, quod à priscis
temporibus, Romanus Episcopus Occidentali ecclesiæ peculiari titulo præsideret.
Et tamen antiquam de Ecclesiæ catholicæ summa et irretractabili auctoritate
doctrinam, non modo integram remansisse, sed eliam, occasione data, ab ipsa
Ecclesia in Constantiensi concilio definitam esse, luce meridiana est clarius.
Quo loco adversarii
ad incommoda illa et absurda coguntur : nostram sententiam occasione magni
illius post Gregorium XI schismatis natam esse ; cum etiam oblitteratis, quod absit, antiquæ Ecclesiæ
monumentis, hæc ante Gregorium XI ex novella quoque ætate prodantur.
A Papa ad concilium
sæpe appellasse Anglos, appellasse Gallos, appellasse Franciscanos certum est : nihil ea gratia à Romanis
Pontificibus reprehensos ; quibus certo constet conciliarem auctoritatem
absque controversia habitam esse potiorem.
Ad hæc Clementis V
tempore, cum is in eo esset, ut Viennense generale concilium celebraret,
Guillelmum Durandum episcopum Mimatensem, ejus ævi virum maximum, ejusdem
Pontificis jussu, de concilio celebrando tractantem hæc scripsisse : quod Ecclesia in capite et membris
à sacro concilio reformanda sit : quod non nova à Pontifice, sine
concilio decerni oporteret : quovis quod decennio generale
concilium celebrandum esset, etc.
Addimus, suborta postea
quæstione, de paupertate Christi à Joanne XXII propositiones
duas hæreticas judicatas, edita Decretali Cum inter nonnullos : hinc ei objectam Decretalem Exiit : [425] qua Nicolaus III contraria determinasset ;
ac denique hunc nodum à viris ea
ætate præcipuis fuisse solutum, quod Romanum Pontificem, etiam determinando
circa fidem et mores, errare contingeret : quod ejus responsa adversa
Scripturæ, nullius momenti sint : denique quod unius Pontificis
determinata, etiam circa fidem, à successoribus immutari possint : quæ nunc pro erroneis aut
schismaticis haberi, nihil aliud esset, quam prodere omnibus fdam in
dogmatibus tradendis levitatem et inconstantiam.
Quid quod ipse
Joannes XXII, decretali Quia quorumdam, cum fratres Minores objicerent, contrarium ejus quod ipse definisset ab
ejus antecessoribus definitum primum quidem id negat : tum si vel maxime
id fecissent, totum illud respondet esse irritum. Sed verba placet ponere ; « Procul
dubio, inquit, falsa asserunt dicendo, prædecessores nostros definivisse talia,
et adhuc sic loquentes, dum per talia Constitutiones nostras impugnare
satagunt, Constitutiones illas, quibus se adjuvant, ostendunt (si eorum falsa
assertiones veræ existerent) fore invalidas, erroneas et infirmas. » Nunc autem, si Deo placet, erronea
erunt atque schismatica, quæ is Pontifex edita decretali docuit.
Huc etiam pertinet,
quod Joannis XXII Decretalem supra memoratam, Cum inter
nonnullos ; quanquam est definitio de fide, Glossa quidem
Romana tolli cupit, remque in medio relinqui ut liberam, At sanctus Antoninus, potestatis pontificiæ
assertor eximius, ideo pro certo firmoque decreto haberi vult, quod per
prælatos et doctores acceptata, approbata et examinata fuerit : quæ Declarationi Gallicanæ aut gemina
sunt, aut etiam fortiora et explicata clarius. Sic antiqua traditio in
postremis quoque sæculis manet, sic Sedis apostolicæ studiosissimi, pontificias
definitiones, prælatorum et doctorum, non modo acceptationi et approbationi,
sed etiam examinationi subdunt. Nunc ea subito sunt erronea et
schismatica. [426]
Hæc igitur xiii, xiv,
xv sæculo dicta, facta, edita sunt :
nec mirum, cum Gratiam dictis congruant, quæ omnium manibus ferebantur. His
nempe constabat, Orbem Urbi etiam auctoritate esse majorem ; « Si
enim auctoritas quæritur, Orbis major est Urbe, » dist. xciii
legimus ; hoc est Glossa interpretante :
« Statuta concilii præjudicare statutis Papæ, si contradicerent. » Nunc
salva sunt omnia, si orbis extensive quidem, non autem intensive major esse
dicatur : quasi de extensione, non de ipso pondere auctoritatis ageretur.
Neque minus clarum
erat in Gratiani dictis vulgaribusque Glossis quædam statuta papalia fuisse
contra Evangelium ; quasdam epistolas decretales ; quædam
responsa authentica, « evangelicis præceptis, evangelicæ et apostolicæ
veritati penitus esse adversas. » Nunc eas sanctiones, ea responsa, ea
decreta, privata esse somniant ; Pontificemque pro officio consultum,
etiam ab ecclesiis, tamen pro privato doctore respondisse. At Melchior Canus
Gratianum accensebat iis, qui pontificiam infallibilitatem negasse videantur : nunc, credo, damnabitur, quem juris
pontificii fontem, Romani Pontifices esse voluerunt.
His igitur constat
quam falso dixerint, opiniones, quæ pontificiæ infallibilitati et superioritati
derogent, fdi illius post Gregorium XI schismatis esse ftus, cum eam doctrinam per manus traditam,
ad extrema quoque sæcula devenisse, tot acta demonstrent. Quo eliam factum est,
ut Ecclesia schismati provisura, cumenicam synodum imploraret, non ut eam, cui
extraordinaria potestas in schismate daretur ; sed ut eam, « à qua et
in qua solent gesta etiam Romanorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni
et judicari. » En quam consuetum esset illud
remedium, quod nunc extraordinarium et schismati proprium esse contendunt. En
quid synodis liceat in quæcumque gesta Romanorum Pontificum. [427]
IV.
In Constantiensi synodo nihil novum ; sed antiqua in
rei judicatæ auctoritatem necessaria causa transiisse : id qui negent in
quot absurda cocantur.
Nunc postea quam
omnium sæculorum traditione constitit, vim Ecclesiæ supremam et indeclinabilem
in ipsa consensione esse positam ; intuendum sane, quomodo data occasione
causaque necessaria, tanta res Constantiae in rem judicatam transierit.
Qui id judicium
incauti aspernantur, incredibile est in quot quantaque sese manifesto
conjiciant incommoda.
Ac primum quidem, ut
sanctæ synodi mentem obscurent, sic verba torquent, ut quilibet, quacumque
dignitate, etiam papali, præditus, sit tantum Papa dubius : tum, ut cujuslibet
concilii generalis legitime congregati nomine, intelligatur concilium in
schismate habitum : denique, ut ad causam schismatis concilii auctoritas
constringatur, quam Patres non tantum ad schisma, sed etiam ad fidem,
et ad reformationem in capite et in membris patere definiant.
Hæc igitur ludibria
vim illatam synodo tam aperte clamant, ut Turrecremata, hujus glossæ auctor, id
ipse fateatur : clarissimèque patuit ex gestis,
Constantiensem eamque secutam Basileensem synodum, non modo potestatem
sibi vindicasse in Papam etiam certum ; sed etiam exercuisse, Romanis
Pontificibus Martino V et Eugenio IV consentientibus, imo exequentibus.
Ex quo infirmantur
ea quæ de Constantiensium decretorum fluxa auctoritate commenti sunt.
Primum enim
constitit à ducentis Patribus communi consensu, sessionum iv et v
canones, de quibus agitur, fuisse conditos ; synodicoque decreto, non modo
celeberrimas orbis academias, prælucente Parisiensi, omnesque religiosos
Ordines ; verum etiam longe maximam Ecclesiæ catholicæ partem adhæsisse ; tum [423] horum canonum conditores eos fuisse, qui
primi omnium extinguendo schismati manum admoverint, qui cæteros à schismate
redeuntes in sinum susceperint, qui hæreticos Viclefum, Hussum aliosque
compresserint ; ut profecto pudere debeat aspernari ; imo fdis
erroris ac schismatis notis tantum infamare ctum, vel si etiam quod absit, pro
cumenica synodo non valeret.
Cum id negare nemo
possit, tum vero Constantiensem synodum pro cumenica jam inde ab initio
valuisse, sessionumque iv et v canones conciliariter factos totaque
Ecclesia approbatos, tot actis Martini V, Eugenii IV, Pii II, probavimus ; tot deinde decretis Senensis,
Papiensis, Basileensis Florentinique cumenicorum conciliorum ; ac
profecto Basileensis, dum etiam ab Eugenio pro legitimoque cumenico concilio
habebatur, ut id in dubium revocari, nihil aliud sit,
quam contemnendis synodis viam pandere, tot retro pontificibus illudere ; ut
unus Papa, summa semperque indeclinabili auctoritate polleat, conciliis, ipsis
pontificibus totique Ecclesiæ eam auctoritatem detrahere, uno verbo fidem
evertere.
Jam quod aiunt,
Constantienses canones in Florentina Lateranensique synodis antiquatos : primum
quidem satis constitit, ne nominatos quidem, nec de illis quæsitum ; imo
pro certis esse suppositos, cum eorum auctoritate in Florentina synodo, etiam
Basileenses premerentur ; atque interim Græci Latinique,
ipsaque Eugenius IV, dictis factisque firmarent, summam tractandæ fidei
auctoritatem, non in solo Papa, sed in Ecclesiæ consensione esse positam.
De Lateranensi vero
sub Leone X synodo, quod aiunt ; tantum abest, ut Constantienses canones
abrogant, ut ne Basileenses quidem, nisi post secundam dissolutionem, hoc est post sessionem xxiv ; anteriores vero sessiones
præsertim usque ad xvi ; integras
reliquerit ; quibus certe sessionibus Constantienses canones tot decretis,
atque Eugenii IV non modo consensione et approbatione, sed etiam executione atque obedientia
firmati sunt. [429]
Omnino enim
Eugenius, et synodum dissolverat, et continuatam damnaverat ; et tamen ad
obedientiam sessionis v
Constantiensis auctoritate adactus, Basileensibus hæsit ; decreta sua
rescidit, edito diplomate. An verax ac recte decernens ? confecta ergo res
est. An errans ? haud minus confecta res ; erroremque semel
fassus, frustra deinde infallibilitatem obtenderis.
Quo ex loco duo
fiunt : primum, ut Constantienses canones, invicta auctoritate ; tum
ut in Pontificem certum quoque et indubium, qualis erat Eugenius,
valeant ; stentque omnino synodi Constantiensis, et sensus, et
auctoritas ; neque jam revocari possint in dubium ea, quæ patres Gallicani
sua Declaratione complexi sunt.
V.
Constantienses canones postremis quoque Romanis
Pontificibus intactos, quam absurdum à privatis configi : quam item
absurdum ea, quæ Tridentina synodus, ac nostra etiam ætas tuta esse censuerit,
repente damnari, et de Papæ auctoritate postulari plura, quam ipse Duvallius
aliique Romanæ Sedis studiosissimi poposcerint
Quæ cum ita sint, si
quid Romani Pontifices contra Constantiensium canonum auctoritatem moliti
essent, irritum caderet ; utpote tot anterioribus Armisque decretis
contrarium. Nunc autem certum est, nihil ab ullo Romano
Pontifice, contra eos canones gestum esse : imo tota Constantiensis synodus,
æque ac cæteræ concilii generalis titulo insignita, in editione Romana Pauli V
jussu prodiit. Unus Binius tanto concilio ausus est hanc notam apponere : Concilium
Constantiense ex parte approbatum, nullis ecclesiasticis gestis, nulla
auctoritate nixus ; uno, scilicet Bellarmino, præeunte. Quæ si privatis liceant, nihil est
quod theologi adversus hæreticos, conciliorum cumenicorum fixa et
irrevocabilia decreta jactemus.
Tantumque abest, ut
Constantienses canones, ullo Ecclesiæ decreto læsi sint, ut Patres nostros eam
fidem professos, [430] synodus Tridentina ac Pius IV susceperint : ex ea doctrina suos canones, ipsamque
adeo fidei professionem temperaverint, diligentissimèque caverint, ne ea
doctrina vel in speciem laederetur. Quæ si jam jaceant, nempe nihil in Ecclesia
firmum fixumque est ; dogmata quoque, quod absit, temporibus serviunt,
omnisque ecclesiastica prostrata est auctoritas.
Jam illud quis non
doleat, tot Ecclesiæ lumina, Alliacensem cardinalem, Gersonem, pium illum
Dionysium sanctissimi Carthusiani ordinis decus, Tostatum Abulensem Hispaniæ
lumen, cæteros innumerabiles, ipsumque Adrianum VI, nusquam hactenus
reprehensos, imo summa cum laude nominatos ; quin ipsam Parisiensem
academiam studiorum decus ac lucem, repente damnari ? Quid Turrecrematam ? quid
sanctum Antoninum ? quid alios tot ac tantos eximios potestatis pontificiæ
defensores commemorem, qui ultimum fidei robur in communi Ecclesiæ auctoritate
collocarunt ; qui in fidei negotio rebusque universam Ecclesiam
tangentibus, concilium Papæ prævalere docuerunt ? Quid autem hæc
memorem ? cum ipsum Turrecrematam ; Turrecrematam illum, quo capite
tot illa absurda et nimia profluxerunt, plane et aperte docuisse constet fieri
posse « ut Papa errorem definiat solemniter, et à Christianis asserat
tenendum tanquam catholicum. » Ergo Eugenii IV tempore, cum summa
omnia peterent, ab hoc tamen temperabant, ne mortalis unus infallibilis
haberetur. An in eos quoque censura sæviat, novisque nova semper superstrui placet ? Quid vero privatos
memorare libet ; cum ipsas synodos, earumque sacrosancta decreta susque
deque habita lugeamus ?
An quia Bellarminus
suam de pontificia superioritate sententiam, fere de fide ; Parisiensium
Adrianique VI de infallibilitate sententiam, videri sibi erroneam atque
hæresi proximam dixerit, nova ac trepida privati doctoris censura ;
atque illud videri, pro certa firmaque Ecclesiæ catholicæ fide habeatur ;
aut quia alii nunc de fide esse dixerint, eorum sententiam pro certa [431] auctoritate teneamus ; ac nunc illud habeamus illius loco, quod
ubique, quod semper ? quam catholicæ fidei tesseram, cum Vincentio
Lirinensi omnes catholici celebrarunt. Absit hæc ab
Ecclesiæ catholicæ gravitate ac majestate levitas.
Quid Andreas
Duvallius ? Nonne cum Edmundum Richerium et Simonem Vigorium adortus
est ; Parisienses doctores à parte conciliorum generalium stetisse, atque
ad ea ultimam analysim fidei retulisse confitetur ? nonne summi
muneris loco postulat, ut non ea doctrina de fide habeatur ? nonne ipse
palam edixit sententiam, quæ concilium Papæ anteponat, neque esse hæreticam, neque
erroneam, neque temerariam ? pontificiam vero infallibilitatem, quam
aperte, quam clare non videri de fide, dixit ? Neque tantum dixit,
sed argumentis probavit non esse de fide, et contraria argumenta studiosissime
solvit. Hæc cum anno 1612, 1614, 1636, doceret ac
scriberet, tamen pontificiæ dignitatis acerrimus vindex Romæ quoque est
habitus. Hunc cardinalis Ubaldinus Sedis apostolicæ nuntius præcipue fovit.
Notæ in Urbe sunt, ac doctorum inter manus ubique versantur ejusdem cardinalis
litterae, quibus id conscribitur ; constatque Duvallii adversus Richerium
libros, Roma probante, Roma instigante, compositos et editos. Nunc adversarii
Romam incendant atrocibus dictis, ut quæ nostra ætate pro indifferentibus
habuit, acri censura configat. Quo operæ pretio ? An ut novitia ac repente
de fide fiant, ipseque jam Duvallius dignitatis apostolicæ proditor
habeatur ? Absurdum. Imo si hæc fierent, quod illi contendunt, nihil aliud
ageretur, quam ut novum experimentum novumque monumentum extaret publicum,
Pontificem falli posse. [432]
VI.
De Pontificum lapsibus agnitis vel prævisis ; deque
conciliorum congregandorum causa, quam vana et absurda dicta sint.
Antiquorum
Pontificum lapsus alios negant ; quam inani opera res ipsa docet : alios,
etiam corpori Juris insertos confitentur ; sed Romanos Pontifices non eo
animo egisse, ut docerent universalem Ecclesiam, neque pro cathedra dixisse
contendunt : qua quidem in responsione miris se involvunt ambagibus.
Primum enim ea errata vidimus, quæ ad universalem Ecclesiam ederentur ; tum
absurdum illud est, Romanum Pontificem jussum universim confirmare fratres,
officio fungi, cum universos docet, non autem cum singulos ; imo cum rite
consultus respondet Ecclesiis aut religiosis ctibus ; atqui eo ritu
consultos Stephanum II, Gregorium II, Caelestinum III, Innocentium III,
aliosque egregios licet Pontifices, falsa et erronea respondisse in confesso
est. Ergo apostolico officio confirmandi fratres defuisse constat ; eo quidem magis, quo viam salutis
quærentibus, cum certa et infallibilia possent, dubia et errori obnoxia
rescripta miserunt.
Jam illud toties
dictum à doctoribus ipsoque Augustino ; dictum ab ipsis Pontificibus,
ipsoque Gelasio, Innocentio III, Joanne XXII, cæteris ;
dictum ad ipsos Pontifices in conciliis sedentes ; si quidem ipsi prava definirent, nihil id veritati, nihil
Ecclesiae nociturum an elevari putant, cum responderint : Non id tanquam
dubios, ut ipsa verba præferunt, sed per impossibile voluisse
dictum ? Quem vero non pudeat doctrinæ catholicæ summam, ad hæc minuta et subtilia deduci ?
Denique illud quam
invictum inconcussumque est ; frustra convocari generales synodos, si tota
definiendæ veritatis ratio in uno Pontifice constat Quo uno argumento attoniti ac
veluti [433] palabundi, in
diversa fugiunt ; sed undique præcipitia, neque quidquam perfugii est.
Hi nempe respondent
consultores dari judicaturo Papæ. Consultores vero ei qui jam
judicasset, ut de sancto Caelestino, de sancto Leone, de sancto Agathone aliisque
certum : consultores ei, qui tim longe
abesset, qui legatos mitteret, non ad se relaturus, aut suam expectaturos
sententiam, sed statim cum Patribus judicaturos : consultores eos, qui
profecto non consultatoriam, sed decretoriam sententiam promerent. An non pudet
episcopos toto orbe convocatos, non alio loco esse, quam academias ac
theologicas facultates, consultatoria decreta proferentes ?
At forte illud
melius : convocari synodos elucidandæ rei ? Cur ergo non tractatus et
elucidationes, sed definitiones, sed anathemata, sed judicia et decreta jam
irretractabilia produnt ?
Denique decurrunt ad
illud : convocatas synodos, quacumque in quæstione, non ex necessitate, ad
solvenda dubia ; sed ex abundanti ad frangendos contumaces. Frangendos
vero, an potius adjuvandos ; si post infallibile, ut illi quidem volunt,
Pontificis judicium, quæstio innovetur ? Vel enim illusoria deliberatio
est, ludibriumque sit de re jam confecta quærere ; vel vera seriaque
habetur quæstio. Jam dubitante synodo, non modo contumaces, sed etiam modesti
probique dubitare coguntur.
His victi alii,
neque quidquam aliud habentes, quod concilio tribuerent ; respondent Papam
quidem per sese esse infallibilem ; sed congregata synodo, ad totam
synodum infallibilitatem transmitti, nec jam Papæ fas judicare soli. Quæ primum
nec sibi constant : absurdum enim est a Papa, convocata synodo, abdicatam
innatam potestatem : neque quæstionem solvunt ; et remanet quæstio,
cur operosa moliantur, cum prompta et expedita suppetant. Denique qualis Papa
in adunata Ecclesia, talis in diffusa est : neque enim habet aliud adunata
Ecclesia, quam ut toto orbe diffusam repræsentet. Quare quæ in adunata virtus,
ejus profecto radicem in diffusa esse oportet. Quæ cum ita sint, quæstionem
nostram ipsa conciliorum convocatione finitam contendimus. Compendiosa sanè et
explorata demonstratio, quæ in ipso concilii nomine continetur. [434]
VII.
Quam grave sit Ecclesiæ catholicæ causam in tot absurdis
collocari, cum præsertim ea invidiosissima sint.
Hæc igitur absurda
sunt, in quæ, nosque, seque, totamque Ecclesiam, quantum in ipsis est,
conjectum eunt. Quis autem non videt, quam eadem invidiosa sint, summam
Ecclesiæ ac fidei, uni homini summo quamvis, summaque dignitate prædito, sed
mortali tamen, ne quid dicam amplius, permittendam ? convocari episcopos
ac viduari ecclesias, ut unum audiant ? rem per se tantam, tam
incredibilem, atque huc usque pro dubia saltem habitam, pro certo Ecclesiæ
fundamento collocari ? denique ut id fiat, everti formulam ab apostolica
usque ætate firmissimam, nempe illam ; Visum est, non Petro, sed Spiritu
sancto et nobis ? Quanta autem audent, qui Petro negata, Petri successoribus tribuunt.
Atque hanc
apostolici concilii formam sanctus Clestinus, et sancta quinta synodus ad
omnia deinde concilia pertinere putant. Unde septima synodus : « Dominus
Deus noster nos sacerdotii principes, beneficio suo undique convocavit,
quatenus deifica catholicæ Ecclesiæ traditio, communi decreto recipiat
firmitatem. » Et octava synodus, qua nulla sanctæ
Sedi obedientior extitit : « Sanctissimi Vicarii senioris Romæ, et
nos qui reliquarum sedium vicarii sumus, hæc omnia dissolvimus, gratia Domini nostri Jesu Christi, qui dedit
nobis summi sacerdotii potestatem juste et congrue ligandi et solvendi. » En qui Papæ consultores atque vicarii
habeantur. Tum illud : « Spiritus enim sanctus, qui locutus est in
sancta Romana Ecclesia credimus, quod et in nostris ecclesiis locutus
extiterit. » Meminerant enim illud : Visum est Spiritui sancto et
nobis : quæ legati apostolici pronis animis suscepere ; atque
adjecere insuper ad imperatorem : [435] « Sanctissimus Papa nos
famulos suos direxit in hanc urbem, ad manifestationem veri et justi judicii in
conspectu imperii vestri et sanctæ universalis synodi ; ita un non habeant
(Photiani scilicet) vocem appellationis vel repedationis ; sed quemadmodum
jam judicati sunt et dejecti, in sæculum maneant. » En in quo vim summam collocarent, cum
scilicet capiti universa se Ecclesia conjunxisset. Quam modestiam omni elatione
firmiorem qui infringere satagunt, Sedis apostolicæ principatum extollunt in
speciem, re ipsa deprimunt invidiamque tantum non veram auctoritatem condiant.
VIII.
Hæc absurda et invidiosa, etiam esse inania, neque
prohiberi posse quin ad Ecclesiæ consensum necessario recurratur ; ex
cathedra pronuntiari, quid sit.
At illa importuna,
nimia, invidiosa sectati, nec sic proficiunt : huc enim illis res redit,
ut quantumlibet judicante Pontifice, tamen ad ultimum fidei stabiliendæ robur
consensus Ecclesiæ requiratur quod ita conficimus.
Sane qui Pontificem
ut Pontificem, errare posse negant, non eamdem ineunt viam ; neque omnes
conveniunt, illud, pro cathedrâ pronuntiare, quid sit. Turrecremata sic
docet. « Si Romanus Pontifex efficitur hæreticus, ipso facto quo cadit à fide
Petri, cadit à Cathedra et Sede Petri, ejusque judicium non esset judicium
apostolicæ Sedis. » Quid ergo. Repetendum, donec verum
pronuntiet ? Unde autem vera dixisse constabit, nisi cum Ecclesia
consenserit ?
Nihil horum
refugimus : placet non imputari Sedi apostolicæ, si quid erit noxium, si
quid erroneum, si quid alienum ; quæ sanctus Antoninus paulo enucleatius
explicare visus est. Is quidem sic distinxit : « Papam ut personam
particularem, ex motu proprio agentem, errare posse in fide ; at Papam ut
personam publicam errare non posse. » Personam autem publicam sic [436]
interpretatur, « utentem
consilio et requirentem adjutorium universalis Ecclesiæ, quæ non habet maculam
neque rugam. »
Sit ergo Pontifex ex
officio interpres Ecclesiæ : quoties avita et Ecclesiæ tradita interpres
attulerit, toties è cathedra dixerit, toties Pontificem personamque agat
publicam privatus habeatur doctor, teste Antonino, cum ex motu proprio in
fidei negotiis egerit.
Hinc idem Antoninus
pontificiam definitionem valere quidem dicit summa et ultima firmitate ; sed
acceptatam, examinatam, approbatam, quemadmodum mox retulimus : ut cum varii varia, de eo quod sit
pro cathedra dictum, attulerint, certissimum signum sit, pro cathedra esse
dictum, cum Ecclesiæ consensus accesserit.
Decorum
magnificumque Pontifici, ut pari fere loco atque concilia generalia habeatur.
Certum est apud catholicos concilia generalia infallibilia esse ; at cum
dubitari possit, conciliumne aliquod generale sit, id ex Ecclesiæ consensione
repetatur ; ita certum Armumque, si velint, habeatur Pontificem pro
cathedra docentem esse infallibilem ; at cum dubitari possit, an pro
cathedra dixerit, adhibitis omnibus conditionibus, ultima nota ac tessera sit
Pontificis ex cathedra docentis, cum Ecclesiæ catholicæ consensus accesserit.
Id si Romæ placeat
pacique profuturum sit, haud equidem contradixerim ; sed alia Bellarmino
ac Duvallio placent. Placet quippe Pontificem, quoties adhibita formula aliquid
Ecclesiæ proposuerit, saltem cum anathemate, esse infallibilem. An vel sic
Ecclesiæ consensum excludent ? Non sane Andreas Duvallius, cujus verba,
alio loco relata, adversus Richerium disputantis, audivimus.
Neque vero
Bellarminus, tametsi in speciem asperior, summa ipsa discrepat. Is enim est,
qui dixerit, « definitiones de fide præcipue pendere ex traditione
apostolica et consensu Ecclesiarum : ut autem cognoscatur, quæ sit totius
Ecclesiæ sententia, et quam traditionem servent, Ecclesiæ, non esse aliam
meliorem rationem, quam ut conveniant episcopi ex omnibus provinciis, et [437]
quisque referat Ecclesiæ suæ consuetudinem. » Addit necessaria videri concilia ;
« quia nonnulli aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare ; »
quorum nullam rationem haberi oporteret, nisi aut vera, aut saltem probabilia
dicerent.
Quare quidquid illud
est, quod Bellarminus dixerit, Parisiensium sententiam sibi videri erroneam,
atque hæresi proximam ; sane intellexit suum illud videri, minime
prohibere quominus ea sententia adeo probabilis videatur, ut in celebrandis
conciliis et quæstionibus summa et indeclinabili auctoritate finiendis, ejus
rationem haberi necesse sit.
Neque aliud, si
satis attendimus, patres Gallicani voluerunt. Hic enim patere volumus Gallicanæ
Declarationis arcanum ; Gallicanos Patres non id edixisse, ne Romanus Pontifex
infallibilis haberetur, de quo in scholis tantæ rixæ sint. Procul has scholæ
voces rixasque habuerunt ; non id episcopale suumque æstimarunt. Ad praxim
maxime respicere placuit ; atque illud pro certo figere, utcumque
scholastica ac subtilis quæstio se habeat, tamen convenire inter omnes
catholicos, pontificium decretum non haberi pro irreformabili, neque ultimum
robur esse consecutum, nisi Ecclesiæ consensus accesserit. Quo dogmate
constituto, tota infallibilitatis quæstio, speculativas inter vanasque
quæstiones habeatur.
Hunc in sensum si
accipi placet Gallicanam Declarationem, non ipsi Gallicani Patres, credo, refugient.
Ego vero toto hoc tractatu id egi, ne tantopere pro ea infallibilitate
litigent, quæ dubia saltem (pro dubia enim habemus in fidei negotio, quæ fide
certa non sit) nunquam conciliare possit Pontificiis decretis certam et
indeclinabilem auctoritatem : ut et illud omittam, nimis incredibile et
absurdum videri, infallibilitatem, tantum munus à Christo Pontifici traditum,
necdum Ecclesiæ revelatum fuisse. Interim quæ Sedis apostolicæ majestatem
decerent et certa traditione constarent, asserui clarius, quam ut in dubium revocari possint Nempe in Sede apostolica semper
vivere ac victurum Petrum fidei principem ; neque successionem ejus unquam
à fide abrumpendam, et catholicam fidem ad finem usque sæculi, non aliam [438] quam Romanam futuram ; ex qua fide
quoties Romanus Præsul dixerit, tunc ex cathedra dictum videri. Atque his
confido me talem exhibuisse papatum, qui resecatis dubiis, incommodis,
invidiosis omnibus, ad hæc inanibus ; sanctus et sanus, omnibus gratus
venerandusque habeatur ; præterea tam sit ad fidem stabiliendam
sufficiens, ut neque Duvallius, neque Bellarminus, quantumlibet infensus
atroxque esse videatur, aliam postulent sufficientiam.
IX.
De regenda disciplina discrepantes in speciem sententias
summa ipsa convenire. Duvallii loci. Item locus anonymi, qui de Gallicanis
libertatibus scripsit.
Jam ergo magna et
apostolica Sedes, ex Declaratione Gallicana, secundum Mennam, circa fidem
obtinuit, quod suum est ; nempe ut eam tueretur ; quod est præcipuum
ecclesiastici regiminis officium. De altero, quod ad servandos dispensandosque
canones spectat, audiamus.
Hic vero, sat scio,
nihil difficultatis occurret, si quæ in confesso sint advertantur : namque
Ecclesiam, et canone regi, et canones interdum relaxari oportere constat ; neque quis diffitetur.
At enim forte id
postulant, ut Papa pro plenitudine potestatis, supra omnia concilia in omnibus
pro arbitrio dispensare possit. At non ita Antoninus ; tametsi enim negat
Papæ à concilio præfigi posse legem, id tamen addit : « Dico quod in
concernentibus universalem statum Ecclesiæ, non potest Papa disponere contra
statutum concilii, si statuendo decoloraretur status Ecclesiæ, » Ita Turrecremata ; ita omnes
etiam pontificiæ potestatis studiosissimi confitentur.
Quid Duvallius :
Quæstione, an sit absoluta Ecclesiæ monarchia, hæc habet : « Non
potest suprema illa potestas (Romani Pontificis) statum ecclesiasticum in toto
aut in parte minuere, nedum evertere : verbi gratia, uni eidemque sexcenta
[439] beneficîa conferre : pueros
ad episcopatum promovere ; ritus etiam generaliter per Ecclesiam ab omni
ævo inviolabiliter observatos abolere, etc Sic enim Ecclesiæ dignitas et
splendor maxime minueretur, et ad certissimum exitium devolveretur.
Enumerant theologi
canonistæque canones longe plurimos quos Romanus Pontifex rescindere nequeat :
verbi causa, canonem latæ sententiæ adversus percussores
clericorum ; quod, eo rescisso, ecclesiasticus status decolorari
videretur : quasi non alii sint innumerabiles, quibus conculcatis honos
Ecclesiæ deflorescat magis.
Quin addit
Duvallius, Benedicto XIII « merito
denegatam obedientiam, non modo quod schismaticus esset, sed quod de
ecclesiasticis beneficiis, contra jus fasque, in detrimentum Ecclesiæ statuere
præsumeret. » En quot canones Romanæ potentiæ
invictos esse constet. Quid eos qui non universam, sed tamen singulares
pessumdent ecclesias ? An Romanus Pontifex abolere, et alios canones pro
arbitrio statuere potest ? Anonymus libertatum Gallicanarum oppugnator
audiatur. Is uno verbo rem conficit ; sic namque decernit : « nihil
differre Gallicanam nationem à cæteris, in acceptandis, vel recusandis legibus
ecclesiasticis ; siquidem nulli non licet legum executioni supersedere, si
vel annuat Ecclesia, vel pensatis rerum, locorum ac personarum conditionibus,
injustum sit ejus mandatis ad litteram servire, » En quid de abolendis statutis
veteribus novisque inducendis sanciant, qui nos vexatos volunt.
An autem supersedere
tantum, non vero novam legem in totum respuere liceat, sequentia demonstrabunt :
« Si is erat in Gallia rerum status, ut ei sicut cæteris provinciis orbis
christiani, leges illæ non convenirent, jure naturali et ipsa legislatoris
intentione, ab earum executione liberi extiterunt. » Quid Gallos exagitant libertatum
defensores, si cæteræ gentes, alio sub titulo aliove ritu, idem jus observent
et exerceant ?
At enim, inquies, se
tutos Galli putant, non modo naturali [440] jure, aut intentione Pontificis, sed etiam concilii generalis
auctoritate superiori ? Quid autem ? An ideo in nos Vaticana ab arce
fulmina detonabunt ; quod concilii generalis decreto legem naturalem ac
Pontificis intentionem congruere rati, omnia in unum conjungimus, ac disciplinæ
ecclesiasticæ servire cogimus ?
Nempe, inquiunt, in
Pontificem canonum eversorem, à concilio pro potestate, animadverti posse
dicitis. Quo enim pertinebat concilii Constantiensis allegatus canon ?
Nonne ut constaret Pontificem concilio contumaciter inobedientem, debite
puniendum ? Jam ergo non nos Galli, sed tanta
synodus, pacis ecclesiasticæ instauratrix, vapulat.
At enim
Constantiense concilium de dubio Pontifice interpretandum erat. Absurdum. Fac
tamen, ut mollioribus auribus parceremus, vim concilio illatam tortaque ejus
verba. Quid deinde proficiunt ? Nempe ostendimus scandalosum et contumacem,
utpote jam hæresis suspectum, pro dubio, imo pro nullo Pontifice haberi ab
optimis ac pontificiæ potestatis studiosissimis doctoribus. Quid quod mitiores ne sententia quidem, si
recte advertatur, sed verbis tantum ab aliis discrepant ? Hoc ergo
peccamus, quod Parisiensium, imo concilii Constantiensis simplicitate magis,
quam aliorum ambagibus ac subtilitate delectamur ? Certe bonus et æquus
Pontifex nihil metuit ab illis extraordinariis casibus, qui vix mille annis
eveniant, uti ex Joanne Majore discimus. Sed tamen mortalem tanta potestate
præditum, tot tentationibus obnoxium, tanta adulatione circumdatum, aliquo
canonum metu coerceri oportet.
X.
Sedis apostolicæ majestas et potestas.
Hic subit admirari
Romanam potestatem, uniendæ Ecclesiæ natam, unde perducamur ad æternam
charitatem, qua in Deo unum simus. Petrus ergo et Petri successor, ne inter se
[441] dissentiant Ecclesiæ, communis
traditionis interpres ; ne incertis motibus fluitent, communium canonum
executor, Sede apostolica auctore vel probante confectos custodit et vindicat.
Hæc habens et exercens apostolica Sedes, tanta antiquitus auctoritate viguit,
ut postea, fidens dixerim, imminuta magis quam aucta esse videatur.
En ille Leo Magnus
ex Patrum traditione influentem in omnium animos edit epistolam ; imperatorem
adversum nactus, ad Ephesinam generalem synodum, invitus, nec suo loco positus,
cogitur, nec auditur. Itaque antiqua condemnatur fides. At ille latrocinalem
synodum valere non est passus ; imperatoria potestate fretum Alexandrinum
Dioscorum fregit, ad instaurandam cognitionem imperatorem perpulit ;
Chalcedonensis synodi auctor, ac deinde executor, ad constabiliendam communem
Ecclesiæ fidem, invicta potentia stetit.
Eadem exequendi
auctoritate freti, Gelasius, ac deinde secuti Romani Pontifices, adversus
imperatores ac regiæ urbis antistites, in Chalcedonensem synodum rebellantes, nulla
nova synodo indigere se professi, tanta egere confidentia tantaque vi, ut
imperatores totamque Orientalem ecclesiam, ad condemnandos perduelles, sola jam
Sedis apostolicæ auctoritate perpulerint. Quid ubi nulla synodus
intervenit ? Ecclesiarum consensione freti, haud minus fiducialiter
egerunt ; Pelagianos nullo loco consistere passi sunt ; ac superbis
ne illud quidem solatium reliquerunt, ut ab cumenica synodo damnati
viderentur. Quis autem Pontifex posteriore ætate, qua nonnullis potestate aucti
videntur, tanta auctoritate tanta gessit ? Tanta potest, auctore et executore
Petro, Capiti connexa ecclesiarum fides ?
An ideo putamus
infirmam Sedis apostolicæ auctoritatem, quia ecclesiarum consensum
postulamus ? Imo firmiorem. Id enim tantum tribuimus ecclesiis, ut
agnoscant, ut sentiant, an communis interpres, satis ex communi traditione
dixerit ; in ea acquiescant, in ea Spiritus sancti magisterium collocatum, neque unquam defuturum, certa
fide credant. [442]
Nec minus invicti
fuerunt Romani Pontifices, cum canones ab ecclesiis, Sede apostolica, sive
auctore, sive probante, susceptos vindicarunt. His Constantinopolitanos
præsules alta spirantes et principum gratia ferocientes, et à Nestorianis
Acacianisque usque temporibus, Ecclesiæ graves, tanquam in schisma erupturos
animo providerent, qua gravitate poterant, coercebant, Orientali ecclesiæ, quæ
novæ Romæ faveret, Nicænos canones opponebant ; invictos se rati, quamdiu,
ut ipsi profitebantur, secundum canonum regulas paternorum rem gererent.
Itaque eorum tanta
vis fuit, ut Agapetus Papa exul, et supplex Constantinopolitanum præsulem ad
pristinam Trapezuntinam sedem, contra canones dimissam, amandaret ; ab hac
quoque dejiceret, nisi rectam profiteretur fidem ; ejus sociis certis
conditionibus veniam indulgeret : ex quo illud, quod hujus Corollarii
initio posuimus : « Magna et apostolica Sedes antiquum obtinet,
rectam fidem tuens, sanctarum Ecclesiarum sanctiones servans ; » ubi oportuerit indulgentia
utens.
Interim cum
episcopis rectam fidem et regulam secutis, æquo propemodum jure agebant.
Eulogius Alexandrinus episcopus scripserat se sancti Gregorii Papæ jussa
capessere. At ille ea verba jussionis vocem procul à se amolitus, hæc ait :
« Quod verbum jussionis peto à meo auditu removete : loco enim mihi
fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia visa sunt indicavi. » [443]
An non ergo ille se
superiorem sentiebat ? Id hæretici, id imperiti jactent : non enim
intelligunt quænam à Domino constituta sit ecclesiasticæ potestatis ratio ac
vis. At Gregorius, tam modestus quam feriis intelligebat : « Nam
quod, inquit, se dicit Sedi apostolicæ subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio
quis ei episcopus subjectus non sit : cum vero culpa non exigit, omnes
secundum rationem humilitatis æquales sunt. » Quam communem regulam omnibus
præpositis esse voluit : « Sit, inquit, rector bene agentibus per
humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ
erectus ; ut et bonis in nullo se præferat, et cum pravorum culpa exigit,
potestatem protinus sui prioratûs agnoscat. » Quod ille multis exemplis,
Scripturarumque testimoniis prosecutus, sic denique concludit : « Summus
itaque locus bene regitur, cum is qui præest, vitiis potius quam fratribus
dominatur. » Itaque ille Gregorius, tam humilis, tam modestus, tam æquo
cum cæteris jure usus, summa potestate Constantinopolitanorum præsulum
superbiam contudit : acta synodica per Sedem apostolicam
dissoluta cassataque memorat, et antecessoris ea de re sententiam vindicat :
neque ullus unquam Pontifex majore constantia apostolicam auctoritatem
exercuit. Quid ita ? quia canones, quia priscas consuetudines, quia omnium
fratrum jura æque ac sua servabat, ut vidimus.
XI.
Quam fdam ecclesiastici regiminis pontificique potestatis
ideam, adversarii, ac præsertim auctor anonymus proferant, quamque hæreticis
faveant, dum papatui favere velle videntur.
Et auctor anonymus,
qui de Gallicanis libertatibus scripsit, aliam papatus ideam informavit. Libro enim VI, quo caput iii
[444] Gallicanæ Declarationis aggreditur, id agit, ut, quia Romanus Pontifex
omnium fidelium Pastor etiam immediatus habeatur, omnia pro arbitrio ad se
trahere possit, nullis obstrictus canonum vel avitæ probatæque consuetudinis
vinculis. Ac primum quidem eos affert locos, quibus universa Ecclesia, atque
etiam Gallicana, Romano Pontifici subjecta sit, quod nemo nostrum negat. Atque
id ille sensit. Subdit vero : Hæc quidem ita in communi dicta negantur à nemine,
quia nemini sunt incommoda ; sed cum ad praxim deducenda sunt, auctoritas
concilii generalis, libertas Ecclesiæ, canones et similia opponuntur : quasi
vero illa excepta intelligantur in verbis Christi, aut etiam in declarationibus
solemnibus. »
Eo ergo nos adigit,
ut non modo ex solemnibus obedientiæ Romano Pontifici præstandæ declarationibus,
sed etiam ex Christi verbis ad omnia extraordinaria et arbitraria teneamur :
ut, quia Christus generalibus verbis Petro dixerit : Quodcumque
ligaveris, quodcumque solveris, jam neque Ecclesiæ libertatem, neque
canones, neque concilia generalia allegare liceat.
Sane ille prævidit
obstitura sibi primorum sæculorum tot ac tanta documenta, quibus Romanus
Pontifex, antecessorum quoque auctoritate, canonibus servire jubeatur : quæ
nos libro XI executi sumus. Quo loco id etiam ostendimus, promissam sane
obedientiam, sed secundum
canones et jure servato ; cui etiam professioni, Romanorum Pontificum
antiqua professio responderet. At anonymus, ne prisca illa traditio,
verborum Christi interpres, sibi objici possit, commento illo cavet, quod
jam confutavimus.
Ergòne, inquies,
nulla tunc canonum relaxatio : imo aliqua, non promiscua ; extorta
necessitate, non ad libitum proflua ; provida et modesta, non quæ se super
omnia jura super ferret. Hæc ad undecimum usque sæculum
permanasse ; hæc omnium cordatorum, præsertim vero Gallorum animis inhæsisse,
hæc in concilio Constantiensi stabilita esse ; hæc paulo ante
Constantiense concilium, à Durando Mimatensi, Clemente V jubente, scripta esse
[445] vidimus. Ille per dispensationes et exemptiones, impunem
regnare licentiam, ac perdita esse omnia conclamabat ; ille per synodos
generales his adhiberi modum, utque Ecclesia Romana, non omnia ad se
traheret, ne omnia perderet, postulabat. Cætera alibi memorata, ac præsertim egregiam
illam, jubente Paulo III, de reformanda Ecclesia summorum virorum
consultationem », atque ipsa decreta Tridentina
praetermittimus. Quidnam ergo illud esse dicemus, quo potestatis pontificiæ,
secundum anonymum, totus sese fulgor explicuit ? An cum non jam
fere tutandis canonibus, sed exemptionibus, dispensationibus, reservationibus,
denique extraordinariis arbitrariisque mandatis et imperiis eminere cpit
auctoritas, cum Papa longe positus, tot capitula, tot monasteria, de quibus ne
cogitare quidem vacat, immediate regenda suscipit, proprios arcet episcopos,
atque ab iis suum quoque clerum avellit ; cum episcopalem jurisdictionem
in monachos atque in mulieres effundit aut effusam tutatur ; cum denique
Romana Curia episcopos veluti adversos habere, in tot exemptis præsidium ac
firmamentum ponere voluisse visa est ? Hiccine ille est Ecclesiæ Romanæ
fulgor explicitus ? an fumus potius ? At nos ex illo fumo dari lucem
votis omnibus supplicamus. Id in concilio Tridentino, pro temporum
quidem necessitate, inchoatum, Ecclesiæ gratulamur ; certòque statuimus,
nunquam Ecclesiæ catholicæ, nunquam Sedi apostolicæ suam dignitatem
constituram, nisi defensis canonibus adscitisque episcopis, quos ipse Christus
adjutores dederit. [446]
XII.
Quam falso asserant Gallicana Declaratione contentam
doctrinam dissidiorum occasione proditam aut innovatam : cleri
facultatisque Parisiensis antiqua monumenta replicantur : nova etiam
produntur ; quædam Gallis malevolentissime ab anonymo objecta refelluntur :
votum auctoris ejusdemque erga Ecclesiam catholicam Sedemque apostolicam
devotus animus*
Jam luce est clarius
pessime objectum Gallis, quod de Sede apostolica male sentiant, cujus
dignitatem confirmare et illustrare non cessant. Sed quandoquidem auctor
anonymus Tractatu de Libertatibus Gallicanis ea de re mendacissime ac
malevolentissima scripsit, non feremus christianissimi regni impune violari
majestatem.
Ac primum grave
illud est, quod semel atque iterum inculcat, à Bonifaciani dissidii tempore, Gallorum in
Sedem apostolicam studia refrixisse : cum, ut cætera omittamus, id etiam
imperitissimis rei historicæ notum sit, post ea dissidia, sub Benedicto XI et
Clemente V, aliisque Pontificibus, Curiam pontificiam translatam ad Gallias,
atque Avenione toto fere sæculo residentem, cum Gallicano regno
conjunctissimam, ejus obsequiis floruisse. Sed nos insulsissimum
commentum jam confutavimus.
At anonymus graviora
protulit. Nempe et id scribere ausus : quæ à Gallis scriptoribus de Romani
Pontificis auctoritate proferuntur, « avitum ac fere ingenitum testari
illius nationis erga sanctam Sedem studium magis forte quam modernorum affectum ; » tanquam ab eo studio moderni
desciverint Postea : Quod Galli aliquibus schismaticorum nomine suspecti
sunt, aut inimicorum esse invidiam aut politicorum minas ;... aut forte
justum piorum metum ; ne si crescat pontificiorum mandatorum neglectus, in
contemptum transeat, qui à schismate solet non longe abesse : o quasi jam
Gallis solemne sit pontificia mandata negligere. Gravius et [447] acerbius
illud : « Fere pnitere Galliam, quod olim sanctam Sedem tanta
reverentia prosecuta fuerit, tanta humilitate audierit, tanto zelo defenderit. » At illud dirum et abominandum de
Gallicanis etiam antistitibus dictum : » Frustra antistites Gallicani
auctoritati pontificiæ gravissimum vulnus illaturi honorifica præfaciunculâ ferrum
occultant : » ut parum esse videatur, quod
Romano Pontifici adversentur, nisi etiam blandientium ac venerantium specie,
parricidiales manus inferant. Quo argumento ? qua probatione ? nulla :
nisi quod avitam, Ecclesiæ catholicæ Sedique apostolicæ salutarem, certe tot
retro sæculis, à studiosissimis Sedis apostolicæ salutarem, certe tot
retro sæculis, à studiosissimis Sedis apostolicæ defensoribus pro innoxia
habitam, sententiam, nulla cujusquam offensione proponunt.
Et quidem toto
anonymi tractatu sparsum illud priscas illas de Ecclesiæ catholicæ et
conciliorum generalium auctoritate sententias, in Gallia tunc esse prolatas,
cum reges à Romano Pontifice dissiderent. » In his igitur Gallos « aulæ
desideriis obsecutos, atque alicujus spei vel timoris impulsu » esse
permotos ; quin ipsos episcopos Gallicanos, anno 1682, « odiosam et
importunam objecisse doctrinam, ut summum Pontificem ab executione Lugdunensis
de Regalia canonis deterrerent. » Sed hæc quam falsa sint, quamque iniquo
animo exprobrata, alia ecclesiæ Gallicanæ acta testantur.
Vetusta omittimus ;
posteriorum sæculorum exempla proferimus. Nullum sane erat christianissimo
regno cum Martino V dissidium, cum sacra Facultas Joannem Sarrazinum, qui
conciliarium statutorum vigorem in summo Pontifice reponeret, repellebat, et ad
ista adigebat ; quod « tota auctoritas dans vigorem statutis
conciliaribus, residet, non in solo pontifice, sed principaliter in Ecclesia
catholica et Spiritu sancto. »
Nullum erat
dissidium cum Romanis Pontificibus, eo tempore quo eadem Facultas ad hæc
Lutheranos compellebat, ut Ecclesiæ catholicæ et conciliorum generalium
determinationes absolute [448] admitterent ; decreta vero Romanorum
Pontificum ita, « si ab Ecclesia recepta et approbata » essent.
Nullum erat
dissidium, cum editis adversus Lutherum articulis, ecclesiasticam potestatem
exponere aggressi Pontifici quidem suam ; at, ut errare non posset, non
nisi Ecclesiæ catholicæ et conciliis generalibus tribuebant.
Nullum erat
dissidium, cum toti orbi christiano Tridenti collecto, atque ipsi Pio IV testatum
volebant, se in Constantiensibus iisque conjunctis Basileensibus decretis
persistere, ac porro
perstituros, neque laturos unquam, ut sacrosancta decreta ulla vel ambigua
formula læderentur.
Recentiora ac nostri
sæculi exempla postulas ? Nullum erat dissidium anno 1614, cum gravis illa
extitit de tertii Ordinis articulo, ac regum suprema auctoritate dissensio :
et tamen in actis Ordinis ecclesiastici conscriptum legimus : Lecto
articulo, Patribus visum « eo articulo sterni viam ad schisma ; ac
fieri ut civiles Ordines nulla auctoritate, nec potestate legitima de verbo Dei
judicent, decernantque quid illi congruat ; damnent ac ligent
conscientias ; quæ auctoritas concilio generali et Ecclesiæ universæ
spirituali potestati reservata est. » Quo etiam pomeridiano conventu
iteratum ; « hujus quæstionis judicium concilio cumenico
reservatum. »
At enim, inquies,
non hic tractabant quæstionem, neque conciliarem potestatem cum pontificia
comparabant. Recte. Tanto ergo magis, quæ animis erant insita, nullo
contentionis studio proferebant ; arduam quæstionem summaque inter
catholicos dissensione agitatam, ubi etiam de Papæ auctoritate quæreretur, concilio
cumenico, sive ut explicitius in superiori congregatione dictum erat, nec
jam repetere necessarium, Concilio cumenico et Ecclesiæ catholicæ potestati
reservabant ; de fidei quæstionibus terminandis communem cleri
consensum simplice animo testabantur ; sancti et orthodoxi mirificas
laudes à Paulo V summo Pontifice, Brevi speciali edito, referebant.
Nullum erat
dissidium anno 1625, cum clerus Gallicanus [449] Stephani Louytrii decani
Nannetensis, apostolicæ Sedis auctoritate prolatam sententiam adversus
episcopum Leonensem, declaratione edita, impiam, sacrilegam, nullam esse
censuit : accepto deinde nuntio declarationem à summo Pontifice esse
abrogatam, regi christianissimo totius cleri nomine supplicavit : si res pacifice neque Romæ, neque in
Gallia componi posset, « permitteret nationale concilium, ut consuleretur
quid factu opus esset, et ut concilium cumenicum peteretur. » Concessum à
Rege, cum legato actum, missum Romam commonitorium, allatumque imprimis, « non
potuisse à Papa contra tot episcopos decerni, nisi illis auditis datâque commissione
in partibus, juxta concordato et privilegia ecclesiæ Gallicanæ ; ab
episcopis Gallicanis postulatum nationale concilium ; ac nisi Breve
apostolicum premeretur, daturos ibi operam, ne quid libertates et privilegia
ecclesiæ Gallicanæ detrimenti caperent. » Quid plura I Pressum Breve ; Louytrius
à sententia destitit ; Leonensi episcopo satisfecit.
Nullum erat
dissidium anno 1650, cum occasione viri illustrissimi Renati de Rieux de
Sourdeac, episcopi Leonensis, à Commissariis apostolicis depositi, atque
aliorum commissariorum sententia restituti, veritus est clerus ne provinciarum
juri et canonico ordini noceretur. Itaque solemni protestatione edita, et
nuntio rite intimata, id egerunt, « ut episcoporum judicia, congregatis in
synodo provinciæ Patribus, salvo jure appellationum ad Romanam Sedem, antiqua
canonum auctoritate reservarentur ; neve apostolicis litteris ullum sibi
præjudicium fieri possit ; neve trahantur eadem in exemplum, quo quisquam
sibi putet contra salutarium reverentiam regularum temere quid licere. » Sic cavebant ne adversus canones
extraordinaria et arbitraria mandata valere putarentur.
Nullum erat
dissidium anno 1656, cum sacræ Facultatis jussu, postulantibus ac probantibus
episcopis, in ordinario ac frequenti consessu Lutetiæ congregatis, è Francisci
Guillovii thesi hæc præsertim erasa sunt ; « Concilia ad melius convocari ;
in his, a [450] Pontifice auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua
auctoritate certoque et infallibili charismate, verbum fidei pronuntiari. » Substitutum illud : « Episcoporum
jurisdictionem esse juris divini, et esse immediate à Christo, eosque in
conciliis generalibus vere esse judices, atque in his ex eorum judicio summum
Pontificem pronuntiare. »
Denique nullum erat
dissidium, cum per eadem fere tempora tot adversus Jansenium acta confecta
sunt, laudatique à Romanis etiam Pontificibus episcopi Gallicani ; cum
tamen priscæ disciplinæ traditionisque memores, pontificias Constitutiones ita
admitterent, exequendasque mandarent, ut à se facta deliberatione datoque
judicio, acceptatas et interpretatas, ut ex actis publicis fuse docuimus.
Memorat anonymus,
libro VIII, inculcari frequenter ab episcopis Gallicanis, jurisdictionem
episcoporum ita esse de jure divino, ut eam « à sanctâ Sede neutiquam
accipiant ; eo fine, ut Summum Pontificem à proferendo circa controversiam
de Regalia judicio deterrerent ; aut si quid pronuntiaret, minoris
videretur esse auctoritatis. » Tum in eodem libro hæc habet : « Abstinuissemus
ab hujus quæstionis tractatione, non solum propter ejus difficultatem, sed
etiam quia, cum sacrum hunc Ordinem maxime veneremur, displicent nobis
quæcumque venerationem illam possunt quavis occasione imminuere : nisi
animadvertissemus illustrissimos episcopos Parisiis congregatos suam in Deum
jurisdictionem referre tum maxime conatos, cum justis Summi Pontificis decretis
repugnabant. » Quis ferat derisorem, reverentiæ specie, talia exprohrantem ? Qui
si ecclesiæ Gallicanæ et sacræ Facultatis acta toties publicata et à nobis
relata, amico animo perlegisset ; profecto
fateretur jurisdictionem episcopalem, nullo non tempore, ut à Christo immediate
profectam apud nos prædicatam ; neque nostra aut avorum memoria unquam
contigisse, ut quisquam hominum contrariam sententiam impune propugnaret. Quæ
nunc, si Deo placet, vir amicissimus et erga [451] episcopalem ordinem obsequentissimus, adversus
Pontificem comparata esse prædicat.
Hæc quidem sunt
iniquissima : hoc vero absurdissimum, quod appellationes ad concilium
generale factas eo nemine elevat, quòd « occasione dissidiorum vel
schismatis, natum sit genus illud appellationum, tum si Papa negaret, quod ex
parte regis rogaretur, aut vellet contra ipsum ejusve subditos procedere. » Quis enim appellaret, nisi aliquod
existeret gravamen aut dissidium ? An appellatum vellet ab eo qui omnia largiretur ?
Cæterum de illis appellationibus, quam schismate antiquiores sint, quamque non
tantum à Gallis, sed etiam ab aliis frequentatæ, suo loco ostendimus. Hic quidem commonere volumus, quam non modo
iniqua, sed etiam insulsa auctor anonymus contra Gallos scripserit.
Cujus etiam generis
illud est quod passim exprobrat de disputationibus apud Gallos maxime
frequentatis : quasi alibi canones puræ
obtineant ; nullæ translationes ; nulla pluralitas, nullæ commendas
sint ; uni tantum Galliæ in dispensandis gratiis desudet Curia ? An
quia non quemadmodum illi laicorum invasiones assidue improperant, ita nos ad
invidiam usque objicimus, oppressam ab Inquisitoribus ordinariam
potestatem ; erepta Episcopis de fide judicia, quibus maxime episcopatus
constat, ecclesiasticos reditus, per gravissimas pensiones, easque resignabiles
in frusta concisos, ac beneficiariis nudum propemodum relictum titulum ;
aliaque hujus generis innumerabilia, à quibus puri sumus, ideo disciplinam apud
nos profligatam confiteri oportet ; florere apud eos, quos inter
extraordinaria et arbitraria imperia sine more modoque vigent ? Et quidem
utinam omnes prophetarent ! Cæterum, si gloriari oportet, id dicam, quod
exteros audimus sæpe memorantes : nullum esse regnum, in quo magis religio
floreat, quam hoc christianissimum ; nullum, in quo sit Clerus doctior,
sanctius sacerdotium, monastica disciplina castior ac severior, morum doctrina
purior, Scripturarum et antiquitatum ferventius studium ; nullam denique
gentem, quæ [452] accuratam
disciplinam, si quis id fortiter aggressus sit, æquiore animo passura videatur.
Desinant ergo nos
incessere calumniis, tanquam ea quam Galli tuemur, doctrina è dissidiis orta
sit. Cogitent potius nostra memoria, aulicis artibus pressam, ultro postea
erumpere ac facile promi, quod est pectori insitum. Faxit autem Deus, ediscant
Ecclesiæ regendæ principes, ecclesiasticum regimen, non aulæ flatibus ac
motibus, sed æterna veritate ac Patrum traditione niti oportere.
Denique quod
objiciunt, cæterarum gentium consensione nos premi, ac posse à Pontifice secure
damnari Galliam, decreto ex nostris quoque dogmatibus totius Ecclesiæ consensu
valitura ; tanquam ecclesia Gallicana, tanta Ecclesiæ pars, eaque
florentissima nihil sit. His quidem objectis, inscitiam hostilemque animum, non
modo adversus Galliam, sed etiam adversus Ecclesiam universam produnt. Nempe
dum rex optimus ac pietate major quam armis, tot egregiis ac immortalibus
titulis, id etiam addit, ipso regnante, excisam hæresim in Galliis, tum ipsam
Galliam, sub tam pio principe, erroris aut schismatis damnari posse confidunt.
Sed frustra sunt. Non ita cumenici Constantiensis concilii jacebit auctoritas :
non ita Ecclesia catholica repente mutatur ; nec per cæteras gentes, usque
adeo prostratam veritatem arbitramur, ut ejus apud se tot vetusta, tot recentia
monumenta oblitterari sinant. Quod si tanta quæstio, tantis catholicorum
altercationibus nobilis, in qua concilians papalisque auctoritatis summa
vertitur, jam finienda est, non sine cumenico concilio eam finiri posse
sentiunt : aderit omnium sæculorum firma traditio : evigilabunt sui
memores episcopi, ac Spiritus sanctus veritatem vindicabit.
Illud etiam
exprobrant, gratam hæreticis esse eam, quam episcopi gallicani de concilii
auctoritate Declarationem ediderunt. At nos contra experimur, obstinatis
hæreticis eam esse molestissimam, qua calumniandi causas detractas esse
sentiant. Qui vero modestiores sunt ac pacatiores, hos in Ecclesiam catholicam
Sedemque apostolicam propensiores evadere, toti Ecclesiæ gratulamur.
His ergo
intelligimus Petrum ab alto vocari, quemadmodum [453] olim in Actis, ut comedat quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cli, mundaque
æque ac immunda in sinum congerat, in corpus trajiciat, unitati servet aut
reddat.
Jam qui
Declarationem Gallicanam veram quidem esse, sed tamen praeposteram objiciunt,
neque ecclesiasticæ rei conducere, ut ultro catholici nova et contentiosa
tractent ; hos quidem confutavimus ; neque iterare piget, à nobis non nova
proferri, sed à majoribus quæsita, imo etiam definita, quæ catholicæ Ecclesiæ
Sedisque apostolicæ æquitatem dignitatemque commendent.
De Regalia, cujus
gratia Declarationem Gallicanam exortam esse volunt, alii dixerint. Ego
hoc tantum extensam forte nullo malo animo, sed ex prætenso ac dudum
præconcepto jure ; Regaliam haud tantam esse rem propter quam jusque fasque
videretur, ex apostolica Sede tantos intentari metus, tanquam omnia ruerent.
Quod aiunt, Declaratione provisa esse remedia, si quid gravius immineret,
arcanorum inscius quid dicam ? Neque viri graves forte succenseant, si tot
inter minas, christianissimo regno, ex avitis consuetisque dogmatibus, aliquid
præsidii comparetur ; quæ præsidia qui Gallis erepta esse velint, cogitent
evenire posse. ea tempora, quibus Ecclesiæque, ac Sedi apostolicæ necessaria
esse videantur.
Nunc postquam de
suscepta quæstione dicta sunt omnia, de me uno verbo dicam. Ac primum, Deo
teste, profiteor, eum esse me, qui Sedi apostolicæ ac pontificiæ majestati
impensissime faveam ; et confido fore ut, si qui bono animo hæc quærant,
id sentiant ; Sedi apostolicæ sua et antiqua et tuta, humilis pacificusque
reddo ; hostibus, ne per aliena et falsa eam oderint, consulo ; catholicis
hominibus, ne utrinque forte sint nimii, vera et æqua praemonstrare
satago ; Gallos meos, ac præsertim episcopos nonnullis suspectos, tanquam
Sedi apostolicæ aliquid detractum velint, ab ea contumelia vindico ; tuta
ab illis esse omnia, priscis exemplis monumentisque probo ; Petrum has
super aquas tutum incedere, neque frustra trepidare moneo et hortor ; utcumque
est, securus hanc causam ad Christi tribunal perfero. Si Sedes apostolica
utrique parti, æquo jure consulens, silere interim edixerit, [454] polliceor parituram ; denique ad
supremum usque halitum, in Ecclesiæ catholicæ Romanæque et apostolicæ Sedis, in
eâque sedentis Romani Pontificis potestate esse me futurumque profiteor. Ita me
Deus salvum velit ; ita me Petrus ; ita me Pater sanctissimus habeat
oviculam ad ejus pedes pro pace ecclesiastica ; suspirantem, sub quo
incurvari peto altitudinem sæculi frustra intumescentis. Turcicamque barbariem,
hæreticamque et schismaticam, quocumque loco vel se exerit, vel latet,
superbiam ; atque id supplico ab his nostris abesse temporibus, ut hæc tam
antiqua, tam sana, audens dixerim, tam pacifica, tam modesta, ferre non
possint.