|
religiosus Ymerius in corde suo decrevit
qualiter suum corpus per martirium edomaret, lectum humane carni incommodum placuit sibi
ex asperrimis facere petris, et per novem annorum curricula breve tantillum quod quievit,
super ipsas rupes jacuit; sed et per aliud supplicium dilacerare se disposuit, timens ne
aliquando relictum crimen intus in animo fuisset de carnis sue contagione, cotidie enim in
nares cribratum cinerem ponebat, ut si quando ad se retraheret spiritum, cinis intrans per
naris concavum evigilare faceret Dei famulum; preter hec talem isdem Dei famulus habuisse
abstinencie castigacionem cognoscitur, tribus diebus in ebdomada semel modicum ordeacii
panis sumebat, ipsum autem panem aqua et cinere confectum circa horam nonam sumebat.
Cumque jam tempus esset ut tanta ac talis virtus remunerari debuisset, membrorum doler ad
precordia rediit, et cum se morti proximum agnovisset, ad confessoris Christi Martini
basilicam, quam ipse beatus Ymerius extruxerat, differri se jussit, atque pro
exspectacione sui exitus psalmos ymnosque prout valebat cum clericis decantabat. Inter hec
sancta illa anima carne soluta est ( « Pridie
idus novembris. Post mortem quidem illius, cottidianis miraculis ejus memba coruscant, per
eum cui est honor et gloria indeficiens. » Br. bas. « Carne sancto solutus
est. Et post mortem multis miraculis coruscabat. » Man. B.). Post mortem quidem
illius cotidianis miraculis ejus membra choruscant ad extinctum namque sancti Ymerii
corpus egri veniunt et sanantur, demoniaci liberantur, leprosi mundantur, claudis gressus
restituitur, cecis visus redditur, turba merencium et languencium variis infirmitatibus
oppressa, salutis medicamentum anime simul et corpore percipit. Perpendite, dilectissimi,
qualiter ejus anima vivit illic ubi semper vivit, cujus hic et mortuum corpus in tot
miraculis vivit. Gratia Domini nostri Jesu Christi qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit
et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. Explicit vita sancti Ymerii confessoris.
|
|