DEFENSIO I
Précédente Accueil Remonter
Bibliothèque

Accueil
Remonter
AVIS
CLERI GALLICANI
GALLIA ORTHODOXA
DEFENSIO I

 

DEFENSIO DECLARATIONIS CLERI GALLICANI DE ECCLESIASTICA POTESTATE

PARS PRIMA, QUA DE IMPERII IN TEMPORALIBUS SUPREMA POTESTATE DISSERITUR.

LIBER PRIMUS (sectio prima)

Ex statu quæstionis reique novitate, deponendorum regum directa et indirecta potestas confutatur, ad caput primum gallicanæ declarationis.

CAPUT PRIMUM.

Refertur caput I gallicanæ Declarationis.

Primum : Beato Petro ejusque successoribus Christi Vicariis, ipsique Ecclesiæ, rerum spiritualium et ad æternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium à Deo traditam potestatem, dicente Domino : « Regnum meum non est de hoc mundo ; » et iterum : « Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Caesari, et quæ sunt Dei Deo ; » ac proinde stare apostolicum illud : [132] « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi à Deo : quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt. Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. » Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiæ directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi à fide atque obedientia, ac præstito fidelitatis sacramento solvi posse, eamque sententiam publicæ tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiæ quam imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et sanctorum exemplis consonam omni modo retinendam.

CAPUT II.

Contrarium articulum ponunt adversarii. Status quæstionis : ex hoc intolerabilia incommoda ; neque magis tolerabilior indirecta quam directa potestas, cum solis verbis differant : huic primo capiti Declarationis gallicanæ, contrariam declarationem totidem verbis opponit auctor anonymus Doctrinæ Lovaniensium, quem alii adversarii sequuntur, et indirectam potestatem asserunt ; quæ sententia quàm falsa sit, statim intelliget, qui vel statum quæstionis adverterit.

Sciendum ergo primum est extitisse quosdam qui docerent romanum Pontificem Christi Regis vicarium, directe et jure divino Regem regum esse, ac totius orbis dominum. Quare exorta pontificia dignitate, statim regna atque imperia omnia in ejus imperium concessisse, reges omnes nonnisi Papæ vicarios esse ; gladium temporalis æque ac spiritualis potestatis proprie ejus esse, vicaria licet manu exerendum, atque ita in Pontificem omne translatum esse dominium, ut principes etiam infideles deturbare solio, eorumque regna jure suo donare possit quibuscumque voluerit fidelium.

Hanc sententiam iisdem fere verbis refert Bellarminus, quod quidem à Nicolao Dubois observari velim. Fingit enim se incidisse in quemdam, qui ista contenderet Sedi apostolicæ tribui à nonnullis, seque continuo exarsisse : « Quis enim, inquit, [133] catholicus scriptor ista sanctæ Sedi asseruit ? nomina unum, stringam calamum. » Qui profecto si vel Bellarminum legisset, nominatos ab eo invenisset, non unum, sed multos in quos calamum stringeret ; ac si piguisset legere Bellarminum, vel saltem legeret à se laudatum illustrissimi D. Nicolai Cevoli ex Marchionibus de Sarreto Antigraphum, in quo invenisset male à Bellarmino esse dictum : « Pontificem ut Pontificem non habere directe et immediate ullam temporalem potestatem, sed tantum indirecte : imo esse penitus de fide tenendum summum Pontificem romanum jure divino habere plenissimam potestatem in universum orbem terrarum, tum in rebus ecclesiasticis, tum in politicis et temporalibus ; et sic posse directe, ut Pontificem, quibuscumque Principibus imperare. » Sic directam potestatem non tantum asserit, sed etiam de fide tenendam esse dicit. Neque tamen miror D. Dubois ejus sententiæ absurditate commotum facile adductum esse ut crederet, ne unum quidem auctorem esse potuisse qui talia tueretur.

Ac revera certum est à Bellarmino et aliis eam sententiam non modo rejectam fuisse, sed etiam validissime confutatam. Non enim Christus aut hæreditario jure, aut data à Deo potestate, aut alio ullo modo rex temporalis fuit, qui regiam potestatem ad vicarios suos transmitteret. Quo admisso sequeretur id, quod est absurdissimum, Papam in orbe terrarum ipso jure divino solum esse regem, ac supremum dominum temporalem, episcopos etiam ubique terrarum suarum civitatum esse dominos, Pontifici quidem subditos, sed omnibus aliis imperantes, ac reges, non jam reges, sed romani Pontificis esse vicarios : quæ portenta doctrinæ in hominum animos incidisse, plane obstupescimus.

Hanc ergo sententiam, de directa romani Pontificis in temporalia potestate, Bellarminus aliique passim rejiciunt ; interim indirectæ potestatis nomine, ea in romanum Pontificem conferunt, quæ non minorem ipsi potestatem attribuant. Sic enim ipse Bellarminus ac Lovanienses ab anonymo relati, aliique adversarii de potestate indirecta statuunt.

Primum temporalia omnia ad spiritualia referri, ut ad finem, [134] iisque per sese subordinata esse ; tum ita « subordinari facultates, ut subordinantur fines ; » atque ideo qui fini præsit, eum etiam præesse mediis ; adeoque posse et imperare omnia, quæ fini adipiscendo necessaria videantur, et ea amovere quæ impedimento sint : « Quare omnem sæcularem potestatem eatenus in temporalibus esse Papæ subjectam, quatenus abusio, aut negligentia christianorum regum circa temporalia nata sunt impedire finem spiritualem, in quem Papa habet universam Ecclesiam dirigere. » Quam Papæ potestatem ideo indirectam vocant, quod non se extendat directe ad temporalia, sed indirecte, quatenus ex temporalibus spiritualia promoventur vel impediuntur.

Hæc autem valere volunt, « quando utraque potestas civilis, ac spiritualis pars est ejusdem reipublicæ christianæ ; » tunc enim spiritualem potestatem præesse civili ut spiritum carni. Quibus positis, hæc docent consequi : reges ac principes christianos posse ab ecclesiastica potestate, maxime à pontificia, in qua est apex hujus potestatis, privari regno ac deponi, non modo propter hæresim et apostasiam à fide, verum etiam quocumque scelere Ecclesiæ ac saluti animarum noceant.

Quod alio quoque modo efficere se posse putant : quippe quod Ecclesia excommunicare possit et anathematizare propter quodlibet scelus, omnem christianum incorrigibilem ; quo jure comprehendi etiam reges : « Eamdem enim esse justitiæ formulam, secundum Evangelium, qua rex et miles censentur. » Facta autem excommunicatione, ipso ejus effectu omnes christianos principes, omni potestate exutos esse, cum quibus videlicet nec liceat colloqui, neque quidquam habere commune. Quod quidem argumentum maxime urget D. Nicolaus Dubois ; auctor etiam anonymus Doctrinæ Lovaniensium laudat Lupum dicentem : « Septimi Gregorii tempore viguisse regulam, qua Regem anno integro in papali excommunicatione sordescentem exuebat omni jure regni. » Quare ex eorum sententia reges non modo hæresis, sed etiam cujuscumque sceleris causa deponi posse constat.

Hinc nempe factum est, ut Gregorius VII (quo auctore ista [135] omnia, nullo antea exemplo, prodierunt) mulctaret Imperio Henricum et Rodulphum de Imperio contendentes, si suum judicium detrectarent, suisque Legatis viam intercluderent ; Philippo vero I Francorum Regi depositionis pœnam intentaret, non modo simoniæ causa, quæ pro hæresi in jure habetur, sed etiam propter adulteria et rapinas, maxime vero quod mercatoribus infinitam pecuniam abstulerit ; neque his contentus docuit (quam juste alibi videbimus) auctore Gregorio magno, reges ipsos dignitate cadere, qui vel unius xenodochii privilegium violassent ; quem locum sancti Gregorii Magni omnes adversarii pro Achille habent ; adeo nullum flagitium esse putant propter quod potestas regia depositioni non sit obnoxia.

Quin etiam, quod majus est, asserunt reges christianos, nullo commisso scelere propter quod excommunicentur, à Papa deponi posse, si saluti animarum et Ecclesiæ utilitati conducere videatur. Pontificem enim posse omnia quæ in eum finem conferant ; laudantque Gregorium VII dicentem à Zacharia deponi potuisse Regem Francorum, Childericum scilicet, « non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantæ potestati non erat utilis ; » et Glossa quidem in caput Alius, ex hoc Gregorii VII loco depromptum ad verbum Inutilis, inepte et imperite dixit : « Non intelligas inutilis, id est insufficiens, tunc enim debuisset ei dari coadjutor, sed dissolutus erat cum mulieribus et effeminatus. » Non tamen id historici produnt : nullius enim sceleris accusatus, nedum convictus fuit ; eratque inutilis, non tam socordia sua aut culpa, quam quod Majores domus, ac Pipinus regiam potestatem occupassent ; neque saltem est admonitus, ut à socordia resipisceret, viginti circiter annorum adolescens, sed statim potestate exutus detrususque est in monasterium, quod Pontifici licuisse Bellarminus et alii tradunt.

Item Irenen Augustam, fide præcellentem, quippe quæ Oriente toto inveteram Iconoclastarum hæresim contrivisset omnibusque modis faveret Ecclesiæ, neque excommunicatam, neque ullius [136] sceleris postulatam, aiunt tamen à Leone III, eo tantum nomine Occidentis imperio esse mulctatam, quod id Ecclesiæ necessitas postularet, ea enim causa juste ademptum ei esse, atque in Carolum Magnum translatum imperium Bellarminus docet.

Neque enim tantum privari indignos, aut ad ecclesiasticam utilitatem minus idoneos principes auctoritate pontificia, sed alios etiam substitui posse contendunt, quo jure à Zacharia Pipinum Childerico, à Leone III Irenæ Carolum esse substitutos volunt : omnino enim « rempublicam spiritualem posse imperare temporali reipublicæ sibi subjectæ, et cogere ad mutandum administrationem, et deponere principes atque alios instituere, quando aliter non potest bonum suum spirituale tueri. »

Et quanquam Bellarminus videtur id juris tribuere ecclesiasticæ potestati in christianos tantum principes, qui suscepto baptismo Ecclesiæ sint subjecti ; tamen dogmatum consecutio postulabat ut Ecclesia fini spirituali intenta, etiam infideles ac paganos principes ei fini adversantes pari jure amoveret. Etsi enim Ecclesia, teste Apostolo, in eos qui extra sunt nullo jure pollet, tamen Bellarmini decreta postulabant, ne Ecclesiæ negaretur potestas tuendi suos eosque ab infidelium jugo liberandi. Quare aperte asserit : « Non licere christianis tolerare regem infidelem aut hæreticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam hæresim aut infidelitatem ; » atque addit : « Quod si christiani olim non deposuerunt Neronem, et Diocletianum, et « Iulianum Apostatam, ac Valentem Arianum, et similes, id fuit, quia deerant vires temporales christianis, » ut martyrum illa invicta constantia totiesque laudata à priscis christianis, illa in imperatores etiam persecutores inconcussa fides, non jam obedientiæ, sed imbecillitati deputetur.

Et quidem Bellarminus ita sententiam temperavit suam, ut nolit infideles deponi posse, nisi populum conentur avertere à fide, quam conditionem addi à se profitetur, « propter eos principes infideles qui dominium habuerunt supra populum, antequam converterentur ad fidem. » At alii contendunt eos æque [137] privari posse, etiamsi non conentur fideles à fide avertere, propterea quod satis exemplo noceant.

Imo Adrianus IV datis ad Henricum II, Angliæ Regem, litteris apostolicis, nulla persecutionis aut cujuscumque conatus ad fidem evertendam facta mentione, generatim hoc edixit : « Sane omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illusit, et quæ documenta fidei christianæ susceperunt, ad jus sancti Petri et sacrosanctæ romanæ Ecclesiæ (quod tua etiam nobilitas recognoscit) non est dubium pertinere. » Quo jure Henrico Regi, « salva beato Petro de singulis domibus unius denarii annua pensione, » concedit insulam Hiberniam, quam idem rex, « ad subdendum populum legibus christianis, et vitiorum inde plantaria extirpanda, intrare se velle, » significaverat.

Ratio non sinit ut insulæ alio jure quam cætera regna ac provinciæ habeantur. Quare Nicolaus V, Calixtus III, Sixtus IV, Innocentius VIII, Alexander VI, regibus christianis ea quæ postulaverant, infidelium Principum regna, concedunt ; quæ quidem non alio jure valere possint, quam quod temporalia spiritualibus serviant.

Quæ cum ita sint, non video cur tantopere abhorreant à directa potestate pontifici tribuenda. Indirectæ enim potestatis nomine idem juris continetur, ut nempe Pontifices de omnibus regnis, sive christianorum, sive infidelium suo jure decernant, cum è re Ecclesiæ judicaverint

Quin etiam indirectæ potestatis jure, id posse contendunt, non tantum ut læsam fidem catholicam ac læsa juramenta, sed etiam quæcumque sint publice commissa peccata ad suam cognitionem revocent, ac principes ea causa suis decretis parere recusantes, ut inobedientiæ atque adeo idololatriæ reos amoveant. Quo loco illud Samuelis commemorant dictum : « Quasi enim peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. » Atque ex eo Samuelis dicto Gregorius VII regibus sibi repugnantibus passim non tantum anathematis, sed etiam [138] depositionis pœnam intentât ; ut profecto necesse sit, etiam avaritiæ causa deponi posse eos, cum, teste Apostolo, avaritia sit idolorum servitus.

Hoc jure Pontifices de bello etiam, de pace, de tributis, de administranda justitia, denique de omni regimine, supremo judicio, sub depositionis pœna judicare possent, cum in omni ejusmodi regiminis parte, officium suum principes non sine peccato eoque gravissimo prætermittant.

Quin etiam Bellarminus docet, « Papam posse condere legem civilem, si sit necessaria ad salutem animarum, et tamen reges non velint eam condere ; et abrogare, si alia sit noxia saluti animarum, et tamen reges non velint eam abrogare. »

Quid autem conveniat saluti animarum, in potestatis ecclesiasticae judicio est positum, cum de fine cui præest una judicare possit, eaque sit subordinatio spiritualis ac civilis potestatis, ut illa imperare, hæc obsequi debeat : quæ profecto vel nulla sunt, ac tollenda omnino est illa, quam urgent indirecta potestas, vel omnino fatendum reges solo nomine supremos esse, atque omnia in Pontificum potestate esse, neque minus reges quam episcopos esse ejus potentiæ subordinatos.

Ait quidem Turrecremata id esse discriminis, « quod Papa possit deponere principem laicum, et praelatum ecclesiasticum, non tamen æqualiter, quia principem laicum non possit deponere sine justa causa et rationabili, alioquin privando nihil agit... sed in prælatis Ecclesiæ secus est, quia non sunt domini, sed procuratores, et superior administrator potest instituere et destituere inferiores administratores, et tenet quidquid facit,... licet ipse peccet. » Quæ ut imperite ac falso de episcopis, ita inutiliter decernit de regibus, cum causæ æquitas in Pontificis judicio sit posita, certumque remaneat ex illa doctrina deponi posse reges, quoties Pontifex Ecclesiæ id expedire judicaverit.

Quare bonum illud, quo supremæ potestates in temporalibus nulli nisi Deo obnoxiæ vivunt, indirecta potestate omnino [139] tollitur : quod tamen bonum tale est, ut eo sublato nulla sit pax, multoque sit præstabilius, pessimos etiam principes tolerare, quam subdendo eos alteri potestati in temporalibus, legitimum imperium in anarchiam vertere.

Cæterum quod asseritur de principibus deponendis propter bonum animarum, idem longe magis in privatos valet : meritoque Gregorius de Valentia, positis semel de indirecta potestate decretis, eodem jure cives omni dominio privari posse dicit. Addunt eliam decimas ac tributa imperari ab ecclesiastica potestate, quando rei ecclesiastica utile sit : quæ quidem si valeant, nihil jam prohibet, quominus Pontifex vere ut Rex regum agnosci debeat.

Quod si cogitemus hujus doctrinæ auctores, quam summum Pontificem extollant, quamque ab omni potestate etiam concilii absolvant, tum vero intelligemus, quale sit illud imperium quod universum orbem, in temporalibus æque ac in spiritualibus, complectatur, et de omnibus imperiis atque negotiis summa et indeclinabili auctoritate decernat*

Jam si respondeant supremo eo, per indirectam potestatem, judice constituto, tamen revocari posse in dubium in particularibus factis judicii æquitatem, nihilo secius imperia fluctuabunt, et quæ turbæ futuræ sint nemo non videt ; cum ubi regia nutat auctoritas, extremum periculum ipsumque, quo nihil exitiosius, anarchiæ malum reipublicæ immineat, aut potius adsit.

CAPUT III.

Horrenda atque ipsis adversariis detestanda necessario consequuntur, à quibusdam admittuntur : nec nisi extirpatâ radice resecantur : Henrici Borbonii Condœi principis oratio ad Ludovicum XIII.

Horret animus referre cætera quæ deinde consequantur. Hæc tamen exponere necesse habuit Ludovico XIII, augustæ memoriæ christianissimo regi, Ludovici Magni parenti, Henricus Borbonius Condæus, primus regii sanguinis princeps. [140]

Is enim, cum in solemni Ordinum regni conventu anno 1615, de hac quæstione magnis studiis ageretur, in ipso regio concilio ac Rege præsente ita peroravit : « Haudquaquam est dubium, Rex, quin Papæ, ut supremo Pastori à Christo constituto, tua majestas eodem jure subsit, quo cæteri fideles etiam infimæ sortis, ita ut ea potestate abscindi ab Ecclesiæ membris, et excommunicari possis, siquidem id tua peccata mereantur : qua quidem excommunicatione anima Satanæ tradita, tu Rex, Ecclesiæ communione pulsus, Sacramentorum extorris, omni etiam Ecclesiæ limine arceare. Cæterum quod attinet ad temporalia, tibi haud secus à subditis populis obedientia ac tributa deberentur, Christo et Apostolis verbo et exemplo præeuntibus. Qui contrariam tuentur sententiam, quamvis inimici regiæ potestatis, non tamen eo usque acti sunt in rabiem, ut reges cædi posse dicerent. At si rem penitus introspiciamus, facile intelligemus, nec tuam sacrosanctam personam à cæde tutam esse. Fac enim admonitum, excommunicatum, depositum esse te, jam Ludovicum XIII quandiu Rex erat, non potuisse cædi certum ; at postquam exrex factus est, alio legitimo rege constituto, si spreta Papæ spirituali, et novi regis temporali potestate pro rege se gerat, invasor profecto, et ut talis, reus, neci addictus, et ut publicus hostis à quocumque cædendus. »

Hæc in regio consessu pro sui officii ac generis dignitate, primus regii sanguinis princeps, pari in Sedem apostolicam ac regiam majestatem observantia dixit, Constat enim apud omnes, eum, et Sedis apostolicæ studiosissimum fuisse, neque tantum animi perspicacia, verum etiam doctrina commendatissimum. Quod autem Perronius cardinalis respondebat, reges etiam depositos à cæde esse tutos, « quadam habitudine ad regiam dignitatem, quippe quam emendati recuperare possent, » pace tanti viri, merum erat ludibrium. Fac enim ut ille depositus bella moveat urbesque ac provincias magno reipublicæ discrimine sollicitet, satis profecto constat à legitimo rege quid privatus pati possit, quid perduellis debeat, nec enim efficere potest habitudo [141] illa, ut non potior sit unius perduellis salute totius reipublicæ salus : neque res obscura erat. Quanquam enim Perronius ab indirectæ potestatis defensoribus nefariæ cædis invidiam omni arte amovebat, non tamen ita cæteri sentiebant. Gregorius enim de Valentia ponit hanc assertionem primam, « posse aliquem Pontificis auctoritate atque sententia dominio ac prælatione privari propter apostasiam, » quam deinde probat his verbis : « Probatur 1°, et quidem irrefragabiliter, iisdem argumentis quibus quæstione præcedenti probavimus posse hæreticos et apostatas à fide privari etiam vita, per Ecclesiæ auctoritatem ; nam si vita possunt privari, multo magis aliis bonis, atque adeo prælatione in alios. » Addit secundam probationem es Scripturæ loco, quo Athalia, quæ rerum in Judæa potiebatur, jussu pontificis Joiadæ, « regno et vita exspoliata sit, non solum quia tyrannice occupaverat regnum, sed ut apostasia ejus coerceretur. »

Quod quidem argumentum eodem modo ipse Bellarminus urget ; quam falso, et quam repugnante Scriptura, non est hic dicendi locus. Becanus verò, hos secutus, libro cui est titulus : Controversia Anglicana, anno 1612 Moguntiæ edito, rem apertius explicat his verbis : « Joiada Pontifex prius privavit Athaliam regno, deinde vita. Itaque illam privavit regno, ut reginam et publicam personam, privavit autem vita ut privatam personam ; » ac postea : « Ex eodem sic ergo argumenter : quidquid potestatis ac jurisdictionis permissum fuit Pontifici in veteri Testamento, hoc etiam in novo permissum est. »

Recte ille quidem, si concedamus id unde ista manant, deponi posse reges. Neque enim regi dignitate privato quidquam est reliquum, quo se à justo supplicio tueatur, si regem suum optimo jure constitutum, rebellis, factiosus et majestatis reus bello adoriatur, ac pro rege se gerens scindât imperium ; cum autem [142] viderimus tot afferri causas cur reges deponi possint, neque tantum hæresim aut apostasiam, sed etiam alia scelera ; imo nullo scelere, solam necessitatem ecclesiasticam. Quæ quidem si fateamur Pontificibus dari, satis intelligimus quam vario in discrimine, non modo regum auctoritas, sed etiam vita versetur. Et eam quidem doctrinam horruerunt omnes, Sedesque apostolica imprimis detestata est, ac Decani librum Paulus V, eodem anno 1612, sub pœna anathematis prohibuit ; « quod nonnulla falsa, temeraria, scandalosa et seditiosa respective in eo reperta essent. »

Hoc decreto nostri, nuntiis apostolicis id postulantibus, à rege prohibiti sunt, ne parricidialem doctrinam suis notis configerent, quod jam à summo Pontifice improbata, proscripta, et damnata esset. Cum vero impiam omnibusque diris devovendam sententiam detestati sint Romani Pontifices, oramus et supplicamus, ut indirectam potestatem ex qua hæc infanda profluunt, rejiciant vel saltem à nobis rejici sinant.

CAPUT IV.

Sententia Gallorum, ex Censura Sanctarelli, quæ integra refertur.

Jam ut ostendamus de tota ea doctrina, quæ sententia Gallorum sit, non pigebit exscribere latam à Facultate nostra Censuram, in librum Antonii Sanctarelli, 4 Aprilis 1626. Sic autem habet.

CENSURA SANCTARELLI.

« Si quis in nos fines sæculorum devenisse, ut loquitur Gentium Apostolus, forte dubitet, postrema hæc tempora tantisper expendat eaque cum prioribus componat. Is facile deprehendet humani generis hostem, in utraque politia et ecclesiastica et civili nihil intentatum reliquisse, quominus utramque non tam labefactare, quam omnino pessumdare videretur. Ecclesiam Christi [143] sponsam, qua stylo qua ferro conficere conati sunt impii illi, qui posuerunt in cœlum os suum : politiam illam civilem alia via aggressi dementati homines. Cum enim potestatem sæculi non sine causa gladium portare viderent, libris nefandis, quasi per clanculares insidias, è medio tollendam existimarunt. Hos sanctus Judas Epistola canonica, non alia nota nobis dignoscendos proponit, quam quia dominationem contemnant et majestatem blasphement. Atque utinam de solo contemptu et maledica oratione ageretur ! Quin male feriati scriptores id genus, potestatis cujusdam in Ecclesia temporalis prætextu, reges arbitrio et nutu ecclesiastico, levissimis etiam de causis ac plane ridiculis, de solio deturbandos, aliosque vel annuos, vel etiam diarios, si ita libuerit, substituendos contendunt. Quod cum in universæ civilis politia ac potissimum gallicæ monarchiae, sub christianissimo, clementissimo et justissimo Rege nostro Ludovico XIII, perniciem eversionemque meditatum confectumque videret Facultas theologica parisiensis, ut majorum vestigiis inhærendo, suum erga pientissimum regem nostrum, istudque præsertim christianissimum regnum, animum studiumque declararet, bonorumque omnium votis satisfaceret, præ cæteris nuperum librum Antonii Sanctarelli jesuitœ, de hæresi, schismate, apostasia, etc., à quibusdam selectis doctoribus examinandum censuit, in congregatione generali extraordinaria, decima sexta Martii immediate præcedentis habita. Sed quoniam multa in eo pertractantur, quæ ad rem de qua potissimum agitur minime spectarent, duo duntaxat capita xxx et xxxi Tractatus de hæresi excutienda selegit. Itaque anno Domini 1626, die prima aprilis, post Missam de sancto Spiritu, habitis solemni more usitatis comitiis in aula collegii Sorbonæ, audita est relatio magistrorum ab eadem Facultate selectorum, qui exposuerunt in duobus illis capitibus istas propositiones contineri : « Summum Pontificem posse pœnis temporalibus punire reges et principes, eosque deponere et suis regnis privare ob crimen hæresis, eorumque subditos ab illorum obedientia liberare, eamque semper in Ecclesia fuisse consuetudinem, » et propter alias causas, « ut, pro delictis, si expedit, si [144] principes sint negligentes, propter insufficientiam et inutilitatem suarum personarum. » Item, « Pontificem jus et potestatem in spiritualia simul et omnia temporalia ; et in eo esse de jure divino utramque potestatem, spiritualem et temporalem : credendum esse Ecclesiæ summoque ejus Pastori concessam esse facultatem puniendi pœnis temporalibus principes transgressores legum divinarum et humanarum, præsertim si crimen fuerit hæresis. » Dixerunt etiam eumdem Sanctarellum asserere, « Apostolos fuisse subjectos principibus sæcularibus de facto, non de jure ; » quin etiam « statim atque constituta est pontificia majestas, coepisse omnes principes esse illi subjectos. » Denique retulerunt eum explicare verba Christi : Quodcumque ligaveris super terram, etc, non tantum de potestate spirituali, sed etiam de temporali : ipsumque sancto Paulo imponere, verba illius, detracta negatione, immutando et multis auctoribus ab ipso citatis. Alia eliam multa similia retulerunt, quæ sibi videbantur gravi Facul' tatis animadversione et censura dignissima. Re itaque in deliberationem à Decano adducta, auditis omnium et singulorum magistrorum maturis deliberationibus, Facultas improbavit et damnavit doctrinam his propositionibus et horum capitum corollariis contentam, tanquam novam, falsam, erroneam, verbo Dei contrariam, pontificiæ dignitati odium conciliantem, schismati occasionem præbentem, supremæ regum auctoritati à Deo solo dependenti denegantem, principum infidelium et hæreticorum conversionem impedientem, pacis publicæ perturbativam, regnorum, statuum rerumque publicarum eversivam, subditos ab obedientia et subjectione avocantem, et ad factiones, rebelliones, seditiones et principum parricidia excitantem. Datum in Sorbona, die 4 Aprilis 1626. »

CAPUT V.

Quædam in Sanctarelli doctrinam, atque in censuram notæ : articuli Facultatis toto regno vulgati : Censura Malagulæ.

Hic tria considerari volumus : primum, Sanctarelli, de indi recta potestate in regum depositione sententiam, ea omnia [145] continere, quæ nos ab hujus sententiæ defensoribus doceri supra retulimus : tum diserte reprobari eam sententiam, non modo tanquam novam, falsam, erroneam, Verbo Dei contrariam, sed etiam tanquam ad factiones, rebelliones, seditiones ac principum parricidia excitantem, quod verum esse claruit : denique per eam censuram à sacra Facultate consultum, non modo paci publicæ, ac regum majestati, verum etiam pontificiæ dignitati, cum et illi odia conciliare dicitur hæc sententia, et schismati occasionem præbere.

Suis decretis hæsit sacra Facultas, dum articulos subsequentes per dominum Harduinum de Perefixe Sorbonæ provisorem, atque archiepiscopum parisiensem designatum, ad Ludovicum Magnum deferendos conscripsit his verbis : primum : « Non esse doctrinam Facultatis, quod summus Pontifex aliquam in temporalia regis christianissimi auctoritatem habeat, imo Facultatem semper obstitisse iis qui indirectam tantummodo esse illam auctoritatem voluerunt. » Secundum : « Esse doctrinam Facultatis ejusdem, quod rex christianissimus nullum omnino agnoscit, nec habet in temporalibus superiorem præter Deum : eam suam esse antiquam doctrinam, à qua nunquam recessura est. » Tertium ; « Doctrinam Facultatis esse quòd subditi fidem et obedientiam regi christianissimo ita debent, ut ab iis nullo prætextu dispensari possint. »

Quos articulos tota Gallia promulgatos magno consensu ubique fuisse receptos vidimus ; ut dubium non sit quin hæc sententia, non jam Facultatis sit, sed totius Ecclesiæ Gallicanæ.

Quare digni laude sunt gallicani Patres, qui communem Ecclesiæ gallicanæ sententiam, sua declaratione firmarunt.

Et quidem in ea declaratione ab omni censura temperare placuit. Interim quod verba ipsa præ se ferunt, cum censura Sanctarelli summa conveniunt, verbis licet mitioribus ; episcopali auctoritate ac moderatione dignum esse arbitrati, nulla cujusquam offensione, veritatis depositum custodire.

Postea cum quidam Malagula Dominicanus italus, sacræ Facultatis Baccalaureus, contra matris suæ solemni juramento suscepta decreta, pontificiam in temporalia potestatem fraudulenter [146] affirmasset, vir temerarius Facultate pulsus est, confixaque propositio iisdem notis quibus inustus fuerat Sanctarellus ; ac ne quis in similem errorem impingeret, Sanctarelli, magna totius ordinis consensione, repetita ac promulgata censura fuit, ex quibus satis demonstratur Gallorum sententia. Plura et antiquiora suo loco referemus.

CAPUT VI.

Hujus sententiæ novitas in Sanctarello notata à sacra Facultate : Scripturæ silentium : auctoris anonymi qui scripsit de Libertatibus in Scripturæ locos glossæ.

Qui Sanctarelli censuram accurate legerint facilè observarunt primam notam ejus inustam doctrinæ, ac cæterarum omnium veluti caput ac fontem fuisse, quod ea doctrina nova esset : atque hinc statim sequi quod secundo loco est positum, falsam eam esse : quod in Ecclesia catholica semper antiqua sit veritas, prævaleatque illud à Vincentio Lirinensi, et ab omnibus orthodoxis celebratum : Quod ubique, quod semper. Nunc de ea novitate aliquid delibare animus est.

Ac primum quidem viri theologi mirabuntur hujus potestatis, qua regna mutentur, neque tantum reges, sed etiam familiæ regiæ, aliæ exturbentur, aliæ erigantur, unde consequatur rerum humanarum tanta conversio ; hujus, inquam, potestatis (cum eam adversarii ordinariam in Ecclesia ipsiusque ecclesiasticae potestatis necessariam appendicem esse velint) nullam tamen in Scriptura vel minimam fieri mentionem ; neque tantum de deponendis regibus, verum etiam de adimendis cuique, etiam infimo, bonis temporalibus, nihil usquam à Christo, nihil ab apostolis fuisse proditum : imo vero de regibus id unum esse præceptum, ut iis etiam impiis veræque religioni adversantibus, ipsa tamen religione et conscientia ducti Christiani omnes, veram et sinceram obedientiam exhiberent.

Nam quod Bellarminus aliique passim inculcant, tametsi [147] Christus et apostoli de potestate indirecta nihil tradiderint, tamen eam consequi es spirituali clavium potestate quam explicuerant : id quidem suo, si Deus dederit, excutiemus loco. Interim satis admirari non possumus, hujus consecutionis, quæ tanta sit tantisque difficultatibus obnoxia, tam altum ubique esse silentium, neque uspiam commonitos esse, aut pastores ecclesiarum, quid in temporalibus, quid in ipsos reges possint ; aut etiam reges cæterosque fideles, quid pastoribus in ea re debeant.

Quod autem commemorant principes christianos Ecclesiæ subditos per baptismum, in Ecclesiæ potestate ita esse debere, ut ad ejus imperia etiam imperare cessent, si id è re esse ipsa Ecclesia judicet ; iterum admiramur arcanum illud baptismi, tot ejus ministeriis ac dotibus revelatis, nulla Scripturæ parte fuisse proditum. Ibi sane docemur baptizari nos subjicique Ecclesiæ, ut regnum cœlorum consequamur, non ut terrena imperia moderentur ; quare baptizari vel non baptizari, ad imperia quidem terrena nihil attinet.

At enim cœlorum regno terrena imperia servire oportet ; certe : et ita quidem oportet, ut qui cœlesti regno reges non serviant, ab eo regno exclusi, sempiternis suppliciis addicantur : id Scriptura clare et sæpe. Quod autem propterea per sacerdotale imperium terreno mulctentur imperio ne semel quidem innuit.

Auctor anonymus qui de Libertatibus Ecclesiæ gallicanæ scripsit, miram glossam edidit in illa Christi verba : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ;... euntes ergo docete omnes gentes, etc. Et ille quidem docet, ubi Christus ait : Regnum meum non est de hoc mundo, ad Pilati mentem locutum esse, ne Pilatus Christum bella gesturum, aut regum vulgarium more imperaturum crederet : tum hæc subdit anonymus : « At vero cum apostolis officium imponeret docendi et baptizandi, ne dubitarent collatam cum officio plenam auctoritatem quæcumque ad spirituale regimen necessaria essent præstandi, non solum in cœlo, sed et in terra datam sibi omnem sine exceptione potestatem asseruit. Ex primis enim verbis : Data est mihi omnis [148] potestas in cœlo et in terra, quasi concludendo infert : Euntes ergo, etc, quia potestas ecclesiastica directe ac præcipue circa spiritualia versatur ; circa temporalia autem nonnisi quatenus spiritualia requirunt. » Hæc à Christo prætermissa, ac nullibi expressa, ejus verbis assuunt. Et Christus quidam asserit omnimodam sibi in cœlo et in terra concessam potestatem ; tum diserte explicat, quam partem potestatis ejus assignet apostolis, nempe ut doceant doctrinæque consectanea alibi expressa præstent : quibus quidem verbis apostoli intelligant quam ipsi, ab eo qui omnia possit, habeant potestatem. At anonymus eo inflectit, ut et ipsi quoque cum Christo possint omnia etiam in temporalibus : tanquam eum, cui rex dixerit : Ego tibi suprema, qua in omnibus civilibus rebus polleo, potestate impero, ut exercitus ducas, aut inter cives judices omnia posse oporteat quæcumque rex possit, non autem debeat se restringere ad ea quæ rex imperaverit.

Ejusdem generis est, quod in hæc Christi Apostolique verba : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari ; » et : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : » id commentum assuit, ut auctore Pontifice, tyrannidi se subtrahere possint, nisi aliunde mala graviora timeantur ; tanquam hæc dicta sint, non ut omnimode respublica tuta sit, sed ut rebellandi tuta captetur occasio. Quæ quam aliena sint ab Evangelii spiritu omittimus : cur à Christo et apostolis tanto studio prætermissa sint, quærimus.

Jam quod ad illam potestatem principes deponentem, ab excommunicandi potestate suspendunt, neque ipsi in eo sibi constant : utque hæc et alia suo loco memoranda omittamus, iterum atque iterum quærimus, cur tandem existiment talem excommunicationis effectum tanto studio in Scriptura prætermissum fuisse ; quod quidem eo diligentius vulgari oportebat, quo erat ab omni rerum humanarum usu remotius. [149]

CAPUT VII.

Primus regum deponendorum auctor Gregorius VII, undecimo exeunte sæculo : orbis universus ea novitate commotus : explicatum obiter, quo sensu negarent, excommunicari posse reges.

At enim quod Scriptura silentio prætermisit de potestate indirecta annexa clavibus, forte traditio explicavit. Ne id quidem : imo undecim fere sæculis, cum tot reges nefarii, infideles, hæretici, apostatae, persecutores fuerint, de iis amovendis aut de excutiendo imperii jugo, nec cogitatum unquam fuit : ac nequidem de laicis quibusvis, per ecclesiasticam potestatem ulla rei suæ parte mulctandis.

Primus omnium quotquot extiterunt Gregorius VII, exeunte undecimo sæculo, anno scilicet ab Incarnatione Domini 1076 (quæ nota temporis concilio HI romano praefixa est), in eo concilio de Henrico IV, Teutonum et Italiae rege, ita pronuntiavit, « ex ipsa (ut quidem præferebat) ligandi ac solvendi potestate à Deo tradita, ego regnum contradico, absolvo subditos, ne ut regi serviant interdico. » Cujus quidem formulæ nullum anteactis tot sæculis exemplum proferunt.

Imo cum passim legantur veteres, aut divina judicia aut ecclesiasticas pœnas etiam regibus intentasse, is primus omnium hæc addebat, Legatis quidem suis : « Vos ei, si oportet, nostra vice resistite, et totius regni gubernacula contradicendo, tam illum quam omnes sibi consentientes, à participatione corporis et sanguinis Christi separate. » Aliis etiam : « Aut Rex ipse repudiato turpi simoniacæ hæresis mercimonio, idoneas personas, ad sacrum regimen promoveri permittet, aut Franci pro certo, nisi fidem christianam abjicere maluerint,... generalis anathematis mucrone percussi, illi ulterius obtemperare recusabunt. » Atque iterum aliis de causis ad episcopos scribens : « Quod si nec hujusmodi districtione voluerit resipiscere, nulli clam, aut dubium [150] esse volumus, quin modis omnibus regnum Franciæ de ejus occupatione, adjuvante Deo, tentemus eripere. » Ostendant vel unum antea romanum Pontificem ab obsequio legitimi principis cujuscumque episcopos retrahentem, aut adversus regna legitima talia molientem. At in Galliæ regnum sua stabilitate valentius, minas adhibuit tantum : Germaniam nactus civilibus dissidiis laborantem (pridem enim S axones in Henricum rebellaverant, magnisque se animis ac viribus sustentabant), aperte dixit : « Absolvo, interdico regnum, contradico. »

Itaque id contigit quod solet rebus novis atque inauditis, nempe ad rei novitatem obstupuere omnes. Testis Otho episcopus Frisingensis, duodecimi sæculi auctor nobilis, doctrina, virtutibus ac genere clarus ad hæc historicus candidissimus, et Gregorii VII laudator eximius ; Sedi vero apostolicæ sic addictus, ut romanos Pontifices propemodum impeccabiles faceret. Is enim de Henrico deposito hæc scribit : « Cujus rei novitatem eo vehementius indignatione motum suscepit imperium, quo nunquam ante hæc tempora hujusmodi sententiam in Principem Romanorum promulgatam noverat. »

Quin ipse etiam Otho, quantum ea novitate moveretur, his verbis testatur : « Lego et relego romanorum regum, et imperatorum gesta, et nusquam invenio quemquam ante hunc (Henricum IV) à romano Pontifice excommunicatum vel regno privatum. »

Ac ne quis existimet eum et alios fuisse nimios et aperte falsos, qui etiam de excommunicandi potestate dubitarent, diligentissime observandum infigendumque memoriæ est, quam excommunicationem ab imperatoribus regibusque amovendam intelligerent. Ea quippe erat, quæ vinculum omne humanæ etiam ac civilis societatis incideret : « qua separentur principes ac milites ab imperatoris sui consortio simul et obsequio. » Sic enim diserte [151] exponitur in apologia Henrici, quæ est apud Freherum. Quo etiam sensu in Glossa ordinaria et apud sanctum Thomam legitur, « quod princeps et multitudo non est excommunicanda. » En igitur in quo quæstionem reponerent ; reges in spiritualibus clavium potestati subjici non negabant.

Ipse Otho Frisingensis memorat Philippum ad breve tempus à romano Episcopo inter pœnitentes collocatum, et Theodorum à sancto Ambrosio, propter cruentam caedem, à liminibus Ecclesiæ sequestratum, ac de Theodosio scribit sic ; « Hic est Theodosius, qui ab Ambrosio Ecclesiæ liminibus arcetur, quod ipse humiliter ferens, tamdiu à communione se abstinuit, donec lacrymis ac bonis operibus, pœnitentia peracta, à præfato Pontifice reconciliaretur. » Quibus profecto docet, nisi resipisceret, ac veniam impetraret, ab omni limine Ecclesiæ in perpetuum fuisse prohibendum.

Idem Otho de Lothario Rege juniore, Lotharii Imperatoris filio, in celebri negotio Thietbergæ et Waldradæ hæc habet : « Verum Lotharius post crebras admonitiones, post violatum sacramentum, à summo Pontifice communione privatur, ex qua causa tam ipsi quam toti regno oritur gravissimum discrimen. » Novitas ergo qua omnes, atque ipse etiam Frisingensis Otho perculsi sunt, in eo erat, quod excommunicationem eam Gregorius tulerit, quæ fœdere omni humanæ societatis abrupto, ad regni privationem se extenderet. Ea est novitas ad quam orbis obstupuit, totoque elapso sæculo, post tot scriptiones, viri docti gravesque ea movebantur.

Quominus mirum est, ipso Gregorii et Henrici ævo, cum peracta res est, ingentes tumultus motusque extitisse ; tantaque omnino erat rei novitas, ut illi eliam, qui Gregorio VII erant addictissimi, ab ipso Pontifice hujus rei exemplum quærere cogerentur. Certe Herimannus metensis Episcopus is erat, qui ut [152] Baronii verbis utar, « præ cæteris ultra montes positis episcopis, semper adversus schismaticos pro Sede apostolica stetit defensor acerrimus et imperterritus. » Atque is tamen, anno 1076, statim atque prolatum est Gregorii VII decretum, rei novitate turbatus, ab ipso Gregorio quærebat, quid illis respondendum esset, qui dicerent « auctoritatem apostolicæ Sedis non potuisse regem Henricum excommunicare, nec quemquam à sacramento fidelitatis ejus absolvere : » excommunicare, ea quidem excommunicatione, quæ vinculum omne civilis etiam societatis abrumperet ; quo sensu quæstionem institutam fuisse vidimus. Hujus ergo rei exempla et documenta à Gregorio VII quærebantur.

Is, postquam ad illam quæstionem respondit amplissimis atque accuratissimis litteris, non tamen Herimanni animus conquievit ; sed rursus anno 1081, quinque post annos scilicet, ab eodem Gregorio de integro cœpit quærere de regum depositione quid respondendum esset ; adeo res nova et ambigua videbatur »

Huic consultationi respondet Gregorius longe adhuc copiosius, quam ante fecerat. Quam autem Herimannus hæc anxiè quæreret ejusdem testantur datæ eadem de re ad sanctum Gebhardum Juvanensem, seu Salisburgensem episcopum litteræ. Habemus autem sancti Gebhardi ad eas Herimanni litteras responsum, quod sic incipit : « Mandavit jam secundo charitas tua mihi, meisque in persecutione sociis, indicare tuæ paternitati, quid in hac Ecclesiæ dissensione tenendum sentiendumque censeamus. » Quantis ergo difficultatibus, ea in re, laboraret ostendit, qui beatum Gebhardum ejusque socios, iterum atque iterum, ipsumque Gregorium, imo jam accepto amplissimo responso, secundo consulit. [153]

CAPUT VIII.

Quæ Gregorius VII hujus rei exempla et documenta protulit, rei novitatem probant.

Jam operæ pretium erit inspicere propius, quæ Gregorius VII ab Herimanno metensi interrogatus, exempla, quæ Scripturæ ac Patrum documenta protulerit » ita enim facile intelligemus qua Scripturæ auctoritate, qua Patrum traditione nitatur.

Exempla omnino quatuor ex omni antiquitate protulit : primum quod Theodosius Magnus à sancto Ambrosio : alterum, quod Arcadius, pulso sancto Joanne Chrysostomo, à sancto Innocentio Papa fuit excommunicatus ; qua de re infra videbimus, interim hæc exempla duo ad excommunicationem quidem, non ad depositionem valent- Satis enim constat, neque Theodosium Magnum, neque Arcadium fuisse depositos ; neque id quisquam cogitabat. Quare exempla hæc duo adeo nihil proderant Gregorio Henricum deponenti, ut potius nocerent.

At duo alia protulit : primum exeuntis sexti sæculi in Gregorii Magni epistola ad Senatorem : a Si quis, inquit, regum, sacerdotum, judicum, personarumque sæcularium, hanc constitutionis nostræ paginam (de privilegio xenodochii Augustodunensis) agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat : » alterum octavi sæculi, de sancto Zacharia Papa Childericum deponente, ac substituente Pipinum. Sic è duobus exemplis, quæ Gregorius protulit, unum tantum est, nempe Zachariæ, quod executionem sonet, alterum minas tantum continet, nullo unquam exemplo aut affectu consecuto.

Verum antequam ista duo, queis tota causa nititur, suo loco diligentius exponantur, rogo bona fide, quem sana ac modesta mente præditum non pudeat asserere, ob unius monasterii violata privilegia, juridico ordine deponi posse regem, ac totam rempublicam conturbari ? Quare, vel hæc falsa ac subdititia esse [154] constat, quod multi contendunt, vel alio pertinere quam quo referuntur.

Nempe aliud est minari, seu potius imprecari, ut à malo deterreas, quod illis temporibus etiam laici in excommunicationis formam, teste Baronio, faciebant ; aliud juridicam ferre sententiam, cujus rei exemplum à Gregorio VII quærebatur. Jam de Childerico, quem à Zacharia vere esse depositum Gregorius VII memorat, ut nunc alia omittamus, ne ipsa quidem Glossa id patitur, quæ Gregorii VII verbis commemoratis, capite Alius, ad verbum deposuit, hanc adhibet notam : « Dicitur deposuisse, qui deponentibus consensit. »

Atque hæc dicimus, non quod uno exemplo octavi sæculi, superioribus sæculis insuper habitis, stare possit tanta res ; sed ut demonstremus Gregorio VII omni studio quærenti, ne unum quidem exemplum ex anteactis temporibus suppetere potuisse.

Auctoritatem vero Scripturæ passim affert eam, ubi Paulus dicit : Nescitis quia Angelos iudicabimus ? quanto magis sæcularia ? Quæ quam ad rem pertineat suo loco exponemus ; et nobis tacentibus nemo non videt, quam parum ad legitima judicia spectent, quæ de arbitris sponte eligendis Apostolus memorat.

At Gregorius VII ex omni antiquitate locum profert unum apocryphae falsæque Scripturæ, de ordinatione Clementis. Quo ex loco Gregorius hæc verba describit : « Si quis amicus fuerit iis, quibus ipse (Clemens scilicet) non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare Ecclesiam Dei volunt. » Quem quidem locum, magno Petri prolatum nomine, si vera etiam auctoritate polleret, non tamen ad necessariam obedientiam, sed ad amicitias cum schismaticis dissolvendas pertinere, ipsa res loquitur ; talisque omnino est is locus, ut jam eum allegare pudeat adversarios. Hoc uno testimonio, hac traditione Gregorii VII de deponendis regibus doctrina nititur.

Profert etiam Julii I falsam epistolam ad Orientales episcopos, [155] De primatu Petri, deque ea potestate, qua cœlos aperit et claudit, quam profecto potestatem nemo negat. Quod autem infert : « Cui ergo aperiendi claudendique cœli data potestas est, de terra judicare non licet ? » Item quod concludit sic : « Porro Exorcistæ super dæmones à Deo imperium habent, quanto igitur magis super eos qui daemonibus subjecti et membra sunt dæmonum ? Si ergo his tantum praeeminent exorcistæ, quanto magis sacerdotes ? » Hæc, inquam, quis jam theologorum vel confutatione digna arbitretur ?

Hæc Gregorius bis interrogatus ab Herimanno, protulit. Hæc eum impulerunt, ut reges deponi à se posse confideret. Jam cogitent omnes, annon pudeat inter ecclesiastica dogmata recensere, quæ non aliis fulta præsidiis, primum in lucem prodierunt.

Est enim alia ratio qua Gregorius VII juramentum fidelitatis à Sede apostolica solvi posse confirmat : « Quod etiam, inquit, ex frequenti auctoritate sæpe agit sancta Ecclesia, cum milites absolvit à vinculo juramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur. » Tanquam juramentum illud episcopo, ut episcopo factum, non statim abeat, sine dispensatione ulla, cum is episcopus esse desiit.

Non aliis tamen fultus argumentis Gregorius VII in concilio Romano IV confidenter id dicit : « Sanctorum prædecessorum nostrorum statuta tenentes ; eos qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate à sacramento absolvimus, et ne sibi fidelitatem observent, omnibus modis prohibemus ? » Cum tamen prædecessorum suorum aliorumque sanctorum statuta nulla, auctoritatem nullam, nulla exempla protulerit, nisi episcoporum qui depositi fuerint, ut supra vidimus, vanaque et apocrypha, et nulla collegerit, postquam bis interrogatus, ea, quæ suæ causæ faverent, operosissime conquisivit. [156]

CAPUT IX.

De Gregorii decretorum auctoritate in Ecclesia dubitatum, neque ipse sibi constitit.

Quare mirum non est, si post visas lectasque Gregorii VII Epistolas, totoque emenso sæculo, Otho Frisingensis hæsitabat adhuc et exempla quærebat, cum ipse Gregorius nihil satis firmum aut idoneum protulisset. Extat apud Ganisium sancti Gebhardi juvanensis vita, ejus ævo scripta, per eum virum qui Gregorium VII alterum Heliam appellat, cujus tamen hæc verba sunt : « Hoc novum, sive rarum in reges anathema, utrum ex venditione episcopatuum et abbatiarum, an ex alia infamia causas sumpserit, penes eorum conscios sit et judices : nobis sententia Pastoris timenda est, sive justa, sive injusta. » Hic profecto videmus de ipsa sententia, justane an injusta sit, quam trepide loquatur vir Gregorio VII addictissimus. Neque Gregorii Epistolæ imbibitam animis novitatis opinionem exemerant, quam addita raritatis voce mollirent.

Multos hic praetermittimus æque hæsitantes ; suo loco memorandos. Neque vero tantum cæteri dubitabant, sed ipse Gregorius, quantumcumque esset propositi tenax, hic ut in re inaudita et intentata hactenus, satis sibi constare non potuit. Ecce enim anno 1076, in concilio Romano Henricum simul à regno deposuit, et anathemate percussit ; qua sententia animati perduelles atque inde secutæ calamitates effecerunt ut, anno 1077, rex Canossam profectus à Papa veniam peteret, tristi omnino ac lamentabili cultu rituque. Quid autem hic gestum sit, exponit ipse Pontifex in secunda sententia adversus Henricum lata anno 1080 : « Confusus et humiliatus ( post primam sententiam scilicet) ad me in Longobardiam veniens, absolutionem ab excommunicatione quæsivit ; quem ego videns humiliatum,... solam ei communionem reddidi ; non tamen in regno, à quo eum in romana synodo (tertia scilicet) deposueram, instauravi, nec [157] fidelitatem omnium, quam sibi juraverant, vel erant juraturi, à qua omnes absolvi, in eadem synodo, ut sibi servaretur, præcepi. » Sic, teste Gregorio, anno 1077, Henricus communioni, non tamen regno redditus, manebat depositus. Qua in re Gregorium non sibi constitisse duobus argumentis facile omnes intelligent.

Primum, quod ipse, quique eum sequebantur, eo nituntur maxime, quod excommunicatus, quocum nec licet colloqui, regnare non possit, ab omni vinculo humanæ societatis abstractus. Atqui Gregorius anno 1077 communionem Henrico reddiderat : ergo depositio excommunicatione nixa stare non potuit. Neque responderi potest jam alium regem fuisse substitutum, cui regnum adimi rite electo non posset ; hoc enim rebus gestis non congruit, ut sequentia docebunt.

Secundum ergo argumentum ex rebus postea gestis exoritur ; nam soluta semel excommunicatione ac rebus confirmatis, Henricus communioni redditus, consueto more regiam potestatem exercuit. At Saxones aliique earumdem partium cum eum anno 1076, ut quidem arbitrabantur, rite depositum, non aliud quam exregem appellarent, anno 1077 Rodulphum Suevum regem elegerunt.

Hic Gregorius mirum in modum aestuare cœpit : Et Saxones quidem electum à se Rodulphum, Legato apostolico non modo præsente, sed etiam approbante, asserunt ; Gregorius nullo suo consilio id factum etiam juramento firmavit : nos jurato Pontifici de ipso credimus ; de Legato, Saxonibus, rem uti publicam affirmantibus, fidem negare vix possumus.

Utcumque est, siquidem Pontifex procul omni dubio ea se potestate præditum sentiebat, ut Henricum imperio exueret, illum pro deposito habere debuit, quoad imperium reddidisset, quoque magis nitebatur regnare depositus, eo magis necesse erat à Pontifice prohiberi.

Hoc fateamur necesse est à Gregorio VII, si ipse sibi constaret reique bene gestæ sibi esset conscius, agi debuisse. Quid autem. [158] egerit sic scribit historicus : « Domnus apostolicus apostolici vigoris oblitus, multum est à priore sententia mutatus. Nam qui prius Henricum cum omnibus adjutoribus apostolica severitate excommunicaverat, eique regnandi potestatem potenter interdixerat, et omnes qui ei fidelitatem jurassent absolverat et electionem novi regis consensu suo confirmaverat, nunc per litteras mandavit ut consilio facto, res uterque audiatur, et quem justitia regnare permiserit, altero deposito, tutus in regno confirmetur. » Exemplum litterarum Gregorii subdit, in quibus Henricus et Rodulphus æque reges appellantur, sedetque Pontifex medius, qui inter utrumque quis potiori titulo regnet, ipsis petentibus æquo jure disceptet. « Desideramus enim, inquit, cum consilio clericorum et laicorum ejusdem regni causam inter eos. Deo favente, discutere, et cujus parti magis ad regni gubernacula justitia faveat demonstrare. »

Eadem iterat sæpe, atque etiam in concilio IV romano anno 1078, et variis epistolis. At si Henricus, quem deposuerat neque restituerat, vere certòque erat depositus, non erat inquirendum, an meliori jure regnaret, qui jure omni privatus, vi regnum retineret ; sed Gregorius tanta re attonitus ejusque novitate vel ipse turbatus, neque minus eventus quam sui dubius, nihil certi consilii sequebatur. Quæ profecto sufficiunt, ut videamus Gregorium VII, regum depositorem confidentissimum licet, in tanta re decernenda præcipitem, in exequenda trepidum et cunctabundum, ad extremum illud atque intentatum hactenus, impetu potius quam certa ratione atque consilio descendisse ; neque teneri nos ad id decretum tuendum, de quo ipse decreti auctor ambigeret. [159]

CAPUT X.

Gregorius VII nimia et nova sectatur : initia regiæ potestatis superbiæ ne diabolo assignat, repugnante Scriptura, neque tantum Patrum, sed totius humani generis traditione.

Mihi vero hæc omnia animo revolventi, id unum occurrit, nempe Gregorium VII, fervido ingenio præditum, cum tam malos principes, quos ea ætas tulerat, ægre pateretur ; neque ecclesiasticis pœnis jam satis commoveri cerneret terrenis rebus addictos, eo devenisse, ut aliis pœnis exterrefaceret, atque adeo de imperio ipsis adimendo cogitasse, omnia nova et insolita Sedi apostolicæ vindicare nil quidquam metuentem.

Hinc illa extiterunt magnifica in speciem, sed ipsa re vana ; certe hactenus inaudita, quæ in concilio romano protulit. Postquam enim regnum iterato decreto sublatum ab Henrico, in Rodulphum Suevum vice apostolorum transtulit, hæc deinde depromit, ad ipsos apostolos sermone converso : « Agite, nunc, quæso, Patres et Principes sanctissimi, ut omnis mundus intelligat et cognoscat, quia si potestis in cœlo ligare et solvere, potestis in terra imperia, regna, principatus, ducatus, marchias, comitatus et omnium hominum possessiones tollere unicuique et concedere. Vos enim patriarchatus, primatus, archiepiscopatus, episcopatus frequenter tulistis pravis et indignis, et religiosis viris dedistis. Addiscant nunc reges et omnes sæculi principes, quanti vos estis, quid potestis, et timeant parvipendere jussionem Ecclesiæ vestræ. » Sic Petri et Pauli nomine terrena omnia, longo ordine recensita, ad sua et Ecclesiæ suæ imperia revocabat ; notus enim stylus antiquissimus et Gregorio VII utique frequentatus, Pontificum romanorum tribuentium Petro et Paulo quod eorum successores sive vicarii, ut tunc fere loquebantur, eorum auctoritate ac vice agerent. Et quidem eo jure et canonico ordine Petrus et Paulus pridem ecclesiasticas dignitates auferebant et dabant ; sed hæc vetera et obsoleta erant. Novum aliquid [160] perterrefaciendis regibus ac populis ille cogitabat, atque humana omnia suo subdebat imperio.

At non ille, quem suo loco laudabimus, Gregorius ordine II, pietate, doctrina, fortitudine, nulli non comparandus ; non, inquam, ita ille loquebatur, qui aperte scribit ad Leonem Isaurum : « Pontifex potestatem non habet regias dignitates deferendi, » quas nunc alter iste Gregorius propriis nominibus appellatas dare ei adimere aggreditur.

Neque vero hæc dicentes, Gregorii VII pietati obloquimur ; imo ejus commendatam Martyrologio romano laudamus memoriam, et bono animo egisse omnia, quibusvis petentibus haud inviti largiemur. Neque, quod passim objiciunt, schismaticorum sectamur calumnias ; sed quæ ipse scripserit, simplici animo referimus. Neque his oblitterari volumus, quæ pro ecclesiastica disciplina magna ac præclara gessit, ac ne miracula quidem, quæ à quibusdam auctoribus ipsi tribuuntur. Sed in sanctis viris non omnia imitanda. Docti, legibus non exemplis regi nos petimus, neque coarctari ad ea, quæ romanæ Ecclesiæ nunquam adoptavit fides.

Omnino Gregorium admiramur magno et erecto animo insurgentem in reges simoniacos et scelerum defensores ; sed interim dolemus eum, incitato semel animo, ad extrema et nimia devenisse. Spiritualem potestatem longo intervallo temporali anteponit, et hoc ex majorum scitis ; istud vero non ex Patrum sententia, quod addit : « Sed forte putant quod regia dignitas episcopalem præcellat Ex eorum principiis colligere possunt, quantum à se utraque differunt : illam quidem superbia humana reperit, hanc divina pietas instituit : » et alibi explicatius : « Itane dignitas à sæcularibus inventa, non subjicietur ei dignitati, quam omnipotentis Dei providentia ad honorem suum invenit ?... Quis nesciat reges et duces ab iis habuisse principium qui Deum ignorantes, superbia, rapinis, perfidia, homicidiis, postremo universis pene sceleribus mundi principe, diabolo videlicet, agitante, super pares licet homines dominari, caeca cupiditate et [161] intolerabili præsumptione affectaverunt ? » Nullus Pontificum, christianorum nullus hactenus dixerat aut cogitaverat, diabolo mundi principe agitante, legitima imperia inter homines fuisse constituta, cum pacis hostis diabolus leges et ordinem, omnesque adeo legitimas potestates adversetur, quod est à beato Irenæo præclare explicatum, his verbis : « Ad utilitatem gentilium terrenum regnum positum est à Deo, sed non à diabolo, qui nunquam omnino quietus est, imo qui nec ipsas gentes vult in tranquillo agere ; ut timentes regnum hominum, non se alterutrum homines vice piscium consumant, sed per legum positiones repercutiant multiplicem gentilium injustitiam ; et secundum hoc Dei sunt ministri, qui tributa exigunt à nobis, in hoc ipsum servientes. Et, quæ sunt potestates, à Deo ordinatæ sunt. » Ad magnam ergo contumeliam pertinet sublimium potestatum, asserere ipsas, agitante diabolo, cæca introductas cupiditate et intolerabili præsumptione dominandi super pares. Tantum enim humanæ societatis bonum, quo homines hominibus legitimo præsunt ordine, non superbia, sed recta ratio ; non diabolus, sed Deus inducit. Neque vero dici ullo modo potest, nisi per summam rerum antiquarum imperitiam, legitima imperia per ambitionem ac superbiam hominum incœpisse. Præclare enim Justinus historicus rerum humanarum aggressus historiam, sic orditur : « Principio rerum, gentium nationumque omnium imperium penes reges erat, quos ad fastigium hujus majestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populus nullis legibus tenebatur : arbitria principum pro legibus erant ; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat ; intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus Rex Assyriorum veterem, et quasi avitum gentibus morem, nova imperii cupiditate mutavit, » etc. Quæ initia et omnium gentium historiæ produnt, et ipsa Scriptura demonstrat. Primus enim Nemrod nominatur, qui vicinas civitates, utique jam per legitima imperia constitutas, invaserit ; pessimo quidem exemplo, sed quod non statim omnia humana pervaderet. Permansit enim [162] diutissime apud multas gentes mos probus et antiquus, Deo ac natura duce, constitutus. Quod humanæ societatis tam excellens bonum, si diabolus, omnis operis divini interpolator postea occupavit, haud propterea malum, quo optima instituta corrupta sunt, prius bono fuerit ; cum præsertim regii ac supremi imperii, in ipsa patria potestate, forma præcesserit primos inter homines, quorum familiæ per longissimam parentum vitam, in quædam veluti modica ac modesta regna succrescerent. Grave igitur illud, quod Gregorius VII. dum in superbos reges inflammatur, progressus extra metas protulit ; nec ipsi dignitati à Deo ordinatæ, aut apostolicæ doctrinæ satis consulebat, qua semper apud omnes constitit, sublimiores potestates à Deo esse ; et quidem à Deo propitio ; quippe quæ mala opera dato gladio coerceant, ac publicæ paci, Deo ita providente ac jubente, inserviant. Sed hæc suo loco luculentius declarabimus.

CAPUT XI.

Aliæ Gregorii VII novitates : novum excommunicationis genus, quo victoriam ab Henrici IV exercitu arcet : nova doctrina de omnium Pontificum romanorum sanctitate.

Scitum illud Chrysostomi : « Novitas novitatem parit. » Gregorius VII novæ depositionis sententiæ novum excommunicationis addebat genus ; hoc scilicet : « Quicumque temerario ausu hujus nostræ constitutionis violator extiterit, vinculo eum anathematis obligamus, et non solum in spiritu, verum etiam in corpore, et omni prosperitate hujus vitæ, apostolica potestate innodamus, et victoriam ejus in armis auferimus. » Quo decreto facto, hæc scribebat : « In prædicta synodo jam omnes excommunicationis et anathematis vinculo innodati, et ut nullam victoriam possint obtinere, potestate sancti Petri sunt alligati. » Qua formula delectatus, iterum sic decernit : « Illi cujus culpa [163] vel superbia pax ista remanserit, gratiam sancti Petri auferimus, eumque sicut membrum diaboli, et desolatorem christianæ religionis, cum omnibus fautoribus suis festinabimus à communione christianæ societatis abscindere ; ita ut nullam deinceps victoriam in bello, nullam prosperitatem habere possit in sæculo. »

Eo sensu, anno 1080, adversus Henricum nominatim hæc statuit, ad Petrum et Paulum sermone converso : « Iterum regnum Teutonicorum et Italiae, ex parte omnipotentis Dei et vestra interdicens ei, omnem potestatem et dignitatem regiam ei tollo, et ut nullus christianorum ei sicut regi obediat, interdico, etc... Ipse autem Henricus cum suis fautoribus in omni belli congressione, nullas vires nullamque in vita sua victoriam obtineat. » Sic ab adversantibus omnem prosperitatem potestate apostolica propellebat ; sic victoriæ imperabat. At Deo non erat placitum hæc in manu sua posita, ad formulam revocari. Quare eodem anno, et Henrico victoriam concessit, et Rodulphum, cui Gregorius Petri et Pauli vice imperium donaverat, in prælio cædi voluit ; et postea Gregorium fugari Roma permisit, et Salerni obire victum ; suo quoque tempore ulturus Henricum, falso et apostatico Pontifice constituto Guiberto Ravennensi, auctorem infandi schismatis et potestatis vere ecclesiasticæ contemptorem.

Ad ejus victoriam pertinent hæc Sigeberti verba : « Hildebrandus Papa, quasi divinitus revelatum sibi prædixit, hoc anno falsum regem esse moriturum, et verum quidem prædixit, sed fefellit eum de falso rege conjectura, secundum suum velle, super Henrico rege interpretata. Rex enim Henricus Saxonibus gravi prælio congreditur, et in congressu, falsus rex Rodulphus cum multis Saxoniæ principibus extinguitur. » Quæ Sigeberti narratio à Gregorii dictis decretisque non abhorret.

Exemplo Gregorii VII, Alexander III, Friderico I deposito et excommunicato, « inhibuit auctoritate Dei, ne vires ullas amodo in bellicis congressionibus habeat, aut de christiano aliquo victoriam consequatur, aut alicubi quiete et pace gaudeat, donec fructus pœnitentiæ condignos operetur : » tanquam hæc in [164] hominum potestate Christus esse voluerit. Ad hæc nimia ac melioribus sæculis inaudita, Alexander III, egregius alioquin Pontifex, Gregorio VII auctore deductus est. Adeo vana cogitant, quibus posterioris ætatis exempla sufficiunt.

Ne grave videretur, non modo omnia imperia sed etiam omnem rerum divinarum humanarumque cursum in unius hominis arbitrio collocari, ac ne de tanta potestate genus humanum aliquid iniqui metueret, docebat Gregorius VII, « ad apostolicam Sedem rite ordinatos, meritis beati Petri meliores effici, atque omnino sanctos. Et id quidem ex decretis Symmachi Papæ [165] repetebat, quæ sane decreta, commoda interpretatione molliri, non exaggerari, et ad extremum urgeri oporteret. Addebat Gregorius : Licet experimento sciamus, nempe Papam sanctum esse, quod hactenus nemo præsumpserat. Sic profecto Gregorius, dum [166] omnia humana ac divina trahere ad se nititur, et dignitatem regiam infringebat, et pontificiam novis, neque duraturis titulis commendabat.

Quod si certa fide credere non oportet deponi posse à Pontificibus reges, quod depositionem talem in concilio romano Gregorius promulgarit, eadem profecto fide teneamus, posse Pontificem auctoritate sua ab excommunicatis auferre victoriam, ac prosperitatem sæculi ; cum id non tantum in privatis epistolis, sed etiam decreto edito, Gregorius VII et Alexander III pronuntiarint.

Item eadem fide admittere debemus illud in Concilio romano editum : posse à Pontificibus, ut patriarchatus et episcopatus, ita et « omnes hominum possessiones pro meritis tolli et concedi ; » quæ nempe Pontifices solos reges, solos imperatores efficerent, quale imperium humana conditio neque gerere, neque tolerare possit.

Placet autem hic in antecessum expromere quæ suo Ioco probaturi sumus, Gregorium VII aliosve Pontifices, à quibus hæc gesta decretaque sunt, nunquam decreto ad omnem Ecclesiam edito docuisse, eam sententiam, quæ ecclesiasticæ potestati talia vindicaret, ad integritatem fidei catholicæ aut ecclesiastici dogmatis pertinere. Moderabatur animos ille qui Ecclesiam regit, Spiritus veritatis, ne humilis Christi grex in tentationem eam incideret. Quare etiam ii qui pontificiam infallibilitatem vel maxime tuentur, ab hac sententia abhorrere, deque his, ut et de aliis Pontificum gestis, libere disputare possunt

Si quis tamen libentes nos ad ea adduci putat, fallitur. Neque enim ii sumus, quibus Ecclesiæ vulnera nulla necessitate [167] retractari placeat ; sed rursus non sumus eorum numero, qui ubique trepidi et infirma fide, quantacumque vulnera, tanquam sint Ecclesiæ ipsi lethifera, perhorrescant.

Satis enim scimus Ecclesiam catholicam Sedemque apostolicam in petra fundatam stare firmius, quam ut his commoveri possit ; et quantumcumque hæc adscititia humanisque consiliis quæsita concidant, ipsam tamen petram, Christo auctore positam, inconcussam stare : qua fide securi, et superiora diximus, et alia haud minus necessaria prosequemur.

CAPUT XII.

Qua occasione Gregorius VII regum depositionem aggressus sit : quove imperii ac regnorum statu : quam universalis monarchiae etiam temporalis ideam animo informant : ejus mores, ingenium, et in omnia regna variæ molitiones ; ac i° in imperium Romano-Germanicum, in Galliam, in Angliam, in Daniam ; de iisque quæri, nihil imminuta Sedis apostolicæ majestate.

Gregorius VII novæ potestati, quam in temporalibus exercere se posse confideret, muniendæ, humana undequaque subsidia conquirebat, atque omnia regna in ditionem ac proprietatem Sedis apostolicæ vindicare satagebat.

Posteaquam enim Caroli Magni domus inclinata est, toto Occidente regia labascere ac nutare cœpit auctoritas : proceres paulatim omnia occupare, et prope æquiparari regibus ; episcopi, procerum antesignani, ad hæc insita religioni reverentia validi, pleraque reipublicæ munera ad se trahere ; regna in varias dynastias, seu ecclesiasticas, seu sæculares scindi, quæ quidem dynastiæ jura regalia multa, eaque maxima, sibi tribuebant, gravi imminutione regiæ majestatis : reges precariam veluti potestatem exercere, eo usque depressi, ut sæpe cum subditis ac vassallis æquo jure bellare cogerentur. Sic imperiis propemodum in anarchiam versis, bellis, cædibus, foedis populationibus omnia replebantur : quæ rerum inclinatio nono sæculo cœpta, decimo et undecimo in deteriora vergebat ; ut Gregorii VII tempore [168] vix ullus regum esset, qui regiam majestatem ac veram imperii vim retineret. Etsi enim Othones in Germaniâ et Italia magnis animis ac viribus seque ac rempublicam sustentasse videbantur, res tamen in pejus suo veluti pondere deflectebant ; ac sub Henrico IV urbes gentesque effræni licentia rebellabant, Inclytum Francorum regnum, quod omnibus fere reliquis imperaverat, etsi suo statu atque hereditaria successione valentius, communibus tamen incommodis laborarat ; necdum se Capetii satis confirmaverant, neque Capetiorum quartus Philippus I, qui tum imperitabat, tantæ majestati animis atque ingenio respondebat. Guillelmus ille victor atque Conquestor, recens Angliam occupaverat, validus quidem viribus atque imperandi certus, sed tamen imperio nondum constabilito : res Hispaniæ tenues, Saracenis prementibus, christianis etiam in diversa regna divisis : reliqua Europæ regna, alia aliis casibus fluctuabant.

Ea rerum ac temporum necessitudine, Gregorius VII, è sancta Cluniacensis monasterii disciplina, per varios dignitatum gradus, ad Cathedram Petri evectus est : acerrimi ingenii magnique animi vir, probis moribus, integra fama, ecclesiasticæ libertatis ac potestatis studiosissimus, et qui potius ultra concessa tenderet, quam aliquid de suo jure remitteret. Is ergo optimum factu ratus, ut Sedi apostolicæ, quæ caput religionis esset, regna omnia etiam in temporalibus subderentur, non modo potestate clavium, sibi summam deponendorum et constituendorum regum ac principum potestatem vindicabat ; sed etiam eos singulatim adortus, quacumque arte poterat, vectigales suos atque etiam suos homines ut tum loquebantur, facere cogitabat.

Et de imperio quidem Romano-Germanico res facilior videbatur, cum romani Pontifices in illud imperium peculiare jus quoddam sibi vindicarent ; imo vero illud, si quidem Bellarmino et Baronio credimus, à Gregorii V tempore, datis Electoribus, atque impositis legibus ordinassent. Certe memoratu est dignum id, quod Gregorii VII tempore, ab auctore Apologiæ Henrici 1V Imperatoris proditum ; cum se Saxonibus perduellibus, nonnulli [169] è Longobardis, Francis, Bavaris ac Suevis conjunxissent, eos omnes apud Gregorium VII accusasse regem : « Non decere tam flagitiosum, plus notum crimine quam nomine, regnare ; maxime cum sibi regiam dignitatem Roma non contulerit : oportere Romæ jus suum in constituendis regibus reddi : provideret Apostolicus et Roma ex consilio principum, cujus vita et sapientia tanto congrueret honori : qua deceptione delusus Apostolicus, simul et honore creandi regis, quem sibi fallaciter obtulerant, impulsus, regem banno innodavit, et episcopis aliisque principibus, ut à communione excommunicati regis se subtraherent denuntiavit : se cito venturum in Teutonicas oras, ubi de negotiis ecclesiasticis et de regno tractaretur. » Quæ quidem aliena non sunt ab eo Pontifice, qui tam excelsos spiritus gereret ; neque absimile vero est talem virum romanæ potentiæ gloria delectatum, qua Sedis apostolicæ dignitas amplificari videretur, atque illi omnino placuisse amplitudinem etiam religionis titulo coloratam. Intentus autem erat vel maxime Teutonico regno, cui romanum imperium junctum esset, quod etiam regnum per Saxonum rebellionem fluctuabat. Itaque Gregorius, Henrico IV imperatore deposito, Teutonum atque Italiæ Regem, qui imperator futurus esset, ita constitui decernebat, ut tale sibi præstaret juramentum : « Ab hac hora, et deinceps fidelis ero beato Petro Apostolo ejusque Vicario Papæ Gregorio, et quodcumque mihi ipse Papa præceperit, sub his videlicet verbis : Per veram obedientiam, fideliter sicut oportet christianum obtemperabo ;... et eo die quando illum primitus videro, fideliter per manus meas miles sancti Petri et illius efficiar. » Quod quidem est ligium, ut vocant, et perfectissimæ dominationis hominium, dataque est formula per veram obedientiam, quæ jussis adhibita indefectabile imperium designaret.

De Francorum regno post hominum memoriam longe nobilissimo atque augustissimo, unde etiam imperium, quale apud Latinos est, manasse noverat, hæc Legatis suis agenda decernit : « Dicendum autem est omnibus Gallis, et per veram obedientiam praecipiendum, ut unaquæque domus, saltem unum denarium [170] annuatim solvant beato Petro, si eum recognoscant Patrem et Pastorem suum, more antiquo. » Rationem addit : « Nam Carolus Imperator, sicut legitur in tomo ejus, qui in archivo Ecclesiæ beati Petri habetur, in tribus locis annuatim colligebat mille ducentas libras ad servitium apostolicæ Sedis. » Nos eum tomum ignoramus, nihil simile in Caroli Magni, ac secutorum principum historiis, gestis, capitularibus, aut in conciliis aliisque Actis publicis aut privatis, qualis ejus ævi sunt innumerabilia, legimus ; et Pontifici impositum fuisse credimus ab iis qui talia suadebant.

Carolus Sedi apostolicæ multas provincias devictas donavit, at regnum nemini vectigale aut censuale fecit ; neque quisquam ex ejus successoribus tale quid aut cogitavit aut passus est ; Francique reges Sedi apostolicæ omnium religiosissime in spiritualibus obtemperabant : omnium studiosissime suam in temporalibus dignitatem tuebantur. Quare Gregorius, adhibita licet formula, per veram obedientiam, qua imperium indetrectabile significatum fuisse vidimus, nullum unquam censum à Gallis impetravit ; sed neque per Legatos, jussos licet, quidquam ea de re postulatum fuisse legimus : ut totum illud in auras penitus evanuisse videatur.

In eadem Gregorii epistola sic legitur : « Idem magnus Imperator Carolus Saxoniam obtulit beato Petro, cujus eam devicit adjutorio, et posuit signum devotionis et libertatis. » Offerre beato Petro, consueto hujus ævi sermone, hoc erat proprietati Sedis apostolicæ adscribere ; at Carolus Magnus nusquam scripsit, nusquam dixit se beato Petro devictam obtulisse Saxoniam, sed tantum in devicta Saxoniâ primam ecclesiam consecratam, quam inquit, « pio Christo et apostolorum suorum Principi beato Petro obtulimus. » Sic Petro non Saxoniam, sed in Saxoniâ, pro gratiarum actione primam ecclesiam obtulit ; et quidem erecto templo apostolorum Principem rite veneratus, eam tamen provinciam nullius mortalis imperio quam suo vindicavit.

Cæterum annualem censum semel impositum Gregorius VII [171] facile in argumentum proprietatis ac dominii trahebat : quare Guillelmo Conquestori, Angliæ Regi, modis omnibus delinito suadebat, ut regnum Angliæ, quod anteriores reges solo voluntariæ pietatis sensu, nullo temporalis subjectionis animo, Sedi apostolicæ censuale fecerant ; ipse temporali hominio subderet, At Guillelmus ita respondit : « Hubertus Legatus tuus ad me veniens ex tua parte admonuit, quatenus tibi et successoribus tuis fidelitatem facere, et de pecunia, quam antecessores mei ad romanam Ecclesiam mittere solebant, melius cogitarem ; unum admisi, alterum non admisi : fidelitatem facere nolui, nec volo ; quia nec ego promisi, nec antecessores meos antecessoribus tuis id fecisse comperio. » Sic de fidelitate inverecundum petitorem acriter refutabat : de denario beati Petri avitam consuetudinem recto sensu intellectam prompto animo sequebatur.

Quod autem à Guillelmo Anglorum Rege, idem à Canorum Rege Sueno, ut ab ejus parente, atque etiam ab ipso promissum, Gregorius postulabat, neque hujus postulati ullam unquam videmus habitam esse rationem.

Interim opulentam provinciam, romanæ urbi vicinam, quam viles et ignavi hæretici tenerent, ei pollicetur. Quo jure suam non significat, nisi hæreticorum omnia, sua esse duceret.

CAPUT XIII.

De Hispania et Sardinia quid Gregorius VII decreverit.

Erat tum Hispania fere tota subdita Saracenis, à quorum manibus nobilissimum regnum recuperare multi undique Christian principes satagebant. Ad hos Gregorius VII sic scribit : « Non latere vos credimus regnum Hispaniæ, ab antiquo proprii juris sancti Petri fuisse, et adhuc, licet diu à paganis sit occupatum, lege tamen justitiæ non evacuata, nulli mortalium, sed soli apostolicæ Sedi ex æquo pertinere. » Addit concessisse se Evulo [172] Comiti habendam sancti Petri nomine, certis conditionibus, quamcumque ab infidelibus terram recepisset.

Cæterum id juris et Hispani nesciebant, et hujus oblitteratam fuisse memoriam ipsam ipse Gregorius fatebatur ; sic enim postea scripsit « regibus, comitibus cæterisque principibus Hispaniæ : Notum vobis fieri volumus, quod nobis quidem tacere non est liberum, vobis autem non solum ad futuram, sed etiam ad præsentem gloriam valde necessarium, videlicet regnum Hispaniæ ex antiquis constitutionibus beato Petro, et sanctæ romanæ Ecclesiæ in jus et proprietatem esse traditum : quod nimirum hactenus et præteritorum temporum incommoda, et aliqua antecessorum nostrorum occultavit negligentia. Nam postquam illud regnum à Saracenis et paganis pervasum est, et servitium, quod beato Petro inde solebat fieri, propter infidelitatem eorum et tyrannidem detentum, ab usu nostrorum tot annis interceptum est, pariter etiam rerum et proprietatis memoria dilabi cœpit. » Promittit tamen Gregorius Legatos à se missos rem omnem demonstraturos assertione certa : denique adhortatur « ut ad honorem beati Petri et romanæ Ecclesiæ promptos et magnificos se exhibeant ; » quod profecto fecerunt ; multique hispanorum principum Ecclesiæ romanæ animas pensiones spoponderunt, eique se ultro ut spirituali dominæ subjecerunt.

Id vero an excussis titulis potius quam ultroneâ pietate fecerint, non satis mihi constat. Stricto jure fecisse probat Baronius, allato exemplo « Berengarii Comitis barcinonensis, qui anno, inquit, 1091, Urbani Papæ quarto, cum recuperasset tarraco nensem civitatem occupatam à Mauris, eamdem obtulit Ecclesiæ romanæ. » Quæ vana esse omnia facile comprobabit ipsum à Baronio productum instrumentum : quippe quo legimus à Comite Berengario tarraconensem civitatem, non à Mauris recuperatam, sed jure paterno ac bonorum paternorum divisione [173] suam, non Sedi apostolicæ redditam, sed in Dei nomine specialiter donatam fuisse : quæ adeo non firmant, ut potius evertant jus illud in Hispanias venditatum.

At vero Petrus de Marcâ, vir doctissimus, ex antiquis monumentis probat Gregorio VII à Comite Besalvensi Bernardo, atque eliam ab Aragonum rege annuam concessam fuisse pensionem : id vero ab iis factum, antiquis excussis ac recognitis titulis, acta non memorant.

Neque item docent, an stricto jure potius quam voluntate sit fictum, quod idem Bernardus se militem ac vassallum sancti Petri fecit. Id enim eo tempore ab aliis etiam, ut à Comite Provinciæ ac barcinonensi, ultro ac nulla obligatione, factitatum fuisse, ejus ævi acta memorant : quod ii comites, ubi se Sedi apostolicæ addixissent, eo patrocinio tutiores, atque etiam adversus dominos securiores essent.

Refert etiam Petrus de Marcâ secutis sæculis, cum eam pensionem, quam Aragonenses concesserant, romani curiales violentius exigerent, à Regibus aragonensibus plane denegatam ; consensisse tamen illos ad illam pensionem voluntarie persolvendam, non autem contractu infeodationis inito aut obligatione pacta.

Castellæ vero reges nihil quidquam solvisse, nihil peculiaris juris in Sede apostolica recognovisse legimus : quo constare videatur ea, quæ Gregorii VII tempore ab aliis Hispanis facta sint, voluntarie potius quam stricto et antiquo jure fuisse imposita. Neque propterea Gregorium antiqua Ecclesiæ romanæ jura in Hispaniæ regnum memorantem, deceptorem putamus ; sed falsis [174 titulis, quales omni ævo multi confecti sunt, decipi potuisse confitemur.

Quænam certe ejus legati rei oblitteratæ, atque omni hominum elapsæ memoria, documenta protulerint, neque usquam legimus, neque animo aut conjectura assequi possumus, aut omnino intelligimus quomodo stare possint. Gregorius enim memorat, antequam regnum illud à Saracenis pervasum est, sanctæ romanæ Ecclesiæ in jus et proprietatem fuisse traditum, ac certa servitia fuisse constituta : atqui anno Christi 713 invasio Saracenorum contigit, quo tempore illa ex feudorum jure orta servitia atque proprietas, ne nomine quidem erant cognita. Neque vero Hispaniam Sedi apostolicæ Gothi ariani tradidissent, neque postquam reges anno 588 catholici sunt facti, tale quidquam egisse, tot concilia, tot acta, tot historiæ, tot epistolæ innuunt : cum Sedis apostolicæ potestas, sed spiritualis ilia atque cœlestis, omnibus paginis celebretur : neque à rege Pelagio, recidivi post Saracenicam invasionem Hispanorum imperii fundatore, ejusque successoribus aliisque hispaniensibus regibus per trecentos ac sexaginta annos, qui à Pelagio ad Gregorium effluxere, tale quidquam postulatum fuit : ac reges Hispaniæ per ea tempora haud minus quam alios absoluto jure regnasse, omnia monumenta testantur. Jam quod ait Baronius : « His juribus politam apostolicam Sedem, anno Christi 701, sub impio Rege Vitizâ, horum jacturam esse passam, » neque cum Gregorio VII convenit, qui hanc jacturam ad Saracenorum invasionem refert, neque cum Tudensi Luca, quem unum Baronius testem adducit. Is enim posteaquam auctore Vitizâ canones dissolutos, sacraque omnia conculcata memoravit, hæc addit insuper ; « Et ne adversus eum insurgeret sancta Ecclesia, episcopis, presbyteris, diaconis et cæteris Ecclesiæ Christi ministris, carnales uxores habere præcepit, et ne obedirent romano Pontifici, sub mortis interminatione prohibuit, » Quæ ad evitandum canonicæ atque ecclesiasticæ districtionis metum manifeste referri, rerum ostendit series : ad solvenda romani Pontificis, ut supremi etiam domini, imperia pertinere, [175] neque Lucas Tudensis significat, neque alii scriptores, neque Gregorius VII suspicatur.

Utcumque est, illud animo capere vix possumus, quod is Pontifex mavult Hispaniam servire infidelibus quam illud qualecumque jus ultro remittere. Sic enim ipse scribit supra dicta epistola, « ad principes in terram Hispaniæ proficisci volentes : Hoc neminem vestrum ignorare volumus, quoniam, nisi æqua pactione persolvendi juris sancti Petri in regnum illud animadvertere statueritis, potius vobis apostolica auctoritate, ne illuc tendatis, interdicendo contra feremur, quam sancta et universalis Mater Ecclesia, idem à suis filiis quod ab hostibus patiendo, non jam proprietatis suæ, sed filiorum detrimento saucietur. » Quasi vulnus illud remissione spontanea temporalis tributi curare non posset. Sed ista non reputat, et ovem in feræ faucibus palpitantem non eripere, sed tondere cogitat. Atque hæc facit abstinentissimus et innocentissimae vitæ Pontifex, dum Sedis apostolicæ jura etiam temporalia, quæ semel animo præceperat tantisper imminui pejus omnibus malis arbitratur.

Neque minus dura sunt, quæ Sardiniensibus scripsit. Cum enim in animum induxisset, ut aliquid ab eis commodi temporalis ferret, primam ad eorum judices dedit epistolam : « Romanam Ecclesiam omnium Matrem, privatam tamen eis debere sollicitudinem ; at antecessorum negligentia friguisse charitatem illam, quæ antiquis temporibus inter romanam Ecclesiam et gentem illam fuit, maximo inter ipsos christianæ religionis detrimento : atque omnino necessarium ut de salute animarum cogitent, romanamque Ecclesiam ut Matrem recognoscant atque antiquam devotionem impendant : se quidem non modo ut eorum animæ, sed etiam patria salva esset, sollicite invigilare ; si sua verba reciperent, gloriam et honorem et in præsenti et in futura vita consecuturos esse ; sin aliter agerent, suæ culpæ imputarent, si quid periculi contigisset : Legatos coram acturos quæ de salute eorum et honore tractaret. »

Quid esset illa salus honorque, quem ipsis quæreret, sequentia demonstrabunt. Nam paulo post de sui Legati postulatis hæc [176] scribit : « Nisi in hoc anno certa nobis super hac re ratione respondeatis, nec amplius vestra responsa quæremus, nec tamen ulterius jus et honorem sancti Petri irrequisitum relinquemus. » Censum ac vectigal satis aperte ista significant : eo primum illa verba lenia, eo denique minæ spectabant,

Gravius postea urget, scribitque hæc « glorioso Judici Calaritano Orsocco : Nolumus scientiam tuam latere, nobis terram vestram à multis gentibus esse petitam : maxima servitia, si eam permitteremus invadi, fuisse promissa ; ita ut medietatem totius terræ nostro usui vellent relinquere, partemque alteram ad fidelitatem nostram sibi habere : cumque hoc non solum à Normannis et à Thuscis, ac Longobardis, sed etiam à quibusdam Ultramontanis crebro ex nobis esset postulatum, nemini ea de re unquam assensum dare decrevimus, donec ad vos Legatum nostrum mittente, animum vestrum deprehenderemus. » Nempe ille Legatus exploraturus erat quo tributo oblato se ab invasorum deprædatione redimerent. Pergit enim : « Igitur, quia devotionem beato Petro te habere, in Legato suo monstrasti, si eam sicut oportet (quid autem oporteret satis aperte significaverat) servare volueris, non solum per nos, nulli terram vestram vi ingrediendi licentia dabitur, sed etiam si quis attentaverit, et saeculariter et spiritualiter prohibebitur à nobis ac repulsabitur. » Quid si denegaverint quæ Gregorius postulabat ? Nempe hostibus prædæ erunt. Tantine erat tributum romanæ Ecclesiæ persolvendum, ut propter eam causam miseros insulanos, data licentia, lupis pastor exponeret !

Cæterum quid in ea insula juris sibi esset, ne verbo quidem significat, jurium etiam temporalium vehementissimus ubique, ut videre est, ostentator. Sed ut concedamus Sardiniam insulam jam tum in Ecclesiæ Romanæ ditionem concessisse, utque id vel maxime non tantum jactaret Gregorius, sed etiam insulam seu metu, seu veri conscientia faterentur ; tamen in tributis exigendis nulla Gregorius possessione nitebatur ; antiqua, confusa, obsoleta, generalibus verbis, uti vidimus, venditabat dirisque comminationibus novum sibi titulum comparabat. [177]

CAPUT XIV.

De Hungariâ : de aliis regnis ac provinciis : quibus causis impulsi, pontificiæ ditioni se ultro subjecerint : arbitraria jura etiam in infideles principes protenduntur.

Salomon Hungariæ rex infans, Andreæ patris jussu, atque omnium Ordinum applausu rite coronatus ; mox, patre mortuo, propter infantiam pulsus ac per Henricum IV, Imperatorem, cujus sororem duxerat, sæpe regno restitutus, eidem Ilenrico Hungariam fecit tributariam. In necessitate gestum Gregorius regi crimini vertit ; quod « regnum Hungariæ sanctae romanæ Ecclesiæ proprium, à Rege Stephano olim beato Petro, cum omni jure ac potestate sua oblatum, et devote esset traditum. » Addebat probationem, quod nempe Henricus III Imperator, Hen-rici IV pater, « victo rege (hungaro) et facta victoria, ad corpus beati Petri lanceam et coronam transmisit, et pro gloria triumphi sui, illuc regni direxit insignia, quo principatum dignitatis ejus attinere cognovit. » Quare gravia minabatur : nec aliter beati Petri gratiam aut suam benevolentiam spondet, « nisi sceptrum regni, inquit, correcto errore tuo, apostolicæ, non regiæ Majestatis beneficium recognoscas. » Sic si quis beatum Petrum honorasset, regni proprietatem, atque omnia deinde jura feudorum Sedi apostolicæ vindicabat, quanquam ejus proprietatis nulla in annalibus ad ea quidem tempora mentio reperiretur.

Si quando dissidia inter fratres de regnis ac provinciis orirentur, ut in barcinonensi Comitatu evenerat, sancti Petri inexpugnabile pollicebatur auxilium ei parti, quæ in Sedis apostolicæ potestate futuram se esse profitebatur.

Afflicti ac pulsi reges Sedi apostolicæ sua regna tradebant, ejus auctoritate restitui se posse confidebant. Sic à Rege Russorum Demetrio, cum is à fratre pulsus esset, traditum regnum Gregorius VII suscipit, exhibita sancto Petro fidelitate. [178]

Neque exiguum tutamen erat ab apostolica Sede regnum accepisse. Scribit enim Vezelino adversus Dalmatiæ Regem insurgenti : « Scias nos de prudentia tua multum mirari, ut qui te esse dudum beato Petro, et nobis fidem promiseris, contra eum, quem in Dalmatiâ Regem auctoritas apostolica constituit, tu modo coneris insurgere. Quapropter nobilitatem tuam monemus, et ex parte beati Petri præcipimus, ut adversus jam dictum regem arma capere non præsumas, sciens quidquid in illum ausus fueris, procul dubio te in apostolicam Sedem facturum. »

Hæc incepit Gregorius VII : bis ac similibus ad regna Sedi apostolicæ tradenda hortabatur, et ad Geysam scribebat Hungarorum Ducem : « Regnum Hungariæ, sicut et alia nobilissima regna in propriæ libertatis statu esse debere, et nulli regi alterius regni subjici, nisi sanctæ et universali Matri Ecclesiæ romanæ, quæ subjectos non habet, ut servos, sed ut filios suscipit universos. »

Quare Salomoni Hungarorum Regi ademptum à Deo regnum prædicabat, quod is contempto nobili dominio beati Petri, « cui erat proprium Hungariæ regnum, » se Regi Teutonico, quamvis necessario subdidisset, subditque rationem : « Petrus enim à firma petra dicitur, quæ portas inferi confringit, atque adamantino rigore destruit, et dissipat quidquid obsistit. » Quæ dicta adversus hæreses, et alia vitiorum monstra, per Christi imperium debellanda, ad terrenam ditionem quotidie amplificandum, et ad comparanda sibi regna, vertebat.

Eam universalis monarchiae etiam temporalis ideam animo informaverat, quæ 'spirituali addita potestati, tale imperium conderet, quale res humanæ ferre non possent.

Iisdem vestigiis insistebat Innocentius III, magnus alioquin Pontifex, cum Joannem sine terra Angliæ Regem depositione mulctaret, Barones Angliæ, ac Philippum Augustum adversus eum invitaret, donec Joannes Sedi apostolicæ regnum traderet, uti suo loco memorabimus. [179]

Non ergo mirum si passim in servitium ruerent duces, comites, ipsi etiam reges in Sede apostolica suis rebus tutelam, atque etiam, proh dolor ! suæ cupiditati ad vicinos invadendos titulum quaesituri. Quæ quantum rei christianæ offecerint, lectori æstimandum relinquimus.

Nec alia moliebatur Adrianus IV, dum illud à nobis supra memoratum jus edidit, nempe « Hiberniam et omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illuxit, ad jus sancti Petri et sacrosanctæ romanæ Ecclesiæ pertinere. »

Postea ad libitum arbitraria jura crevere ; quo factum est, ut Nicolaus V, Calixtus III, Sixtus IV, Innocentius VIII, Alexander VI, tanta terrarum spatia infidelibus detracta, christianis regibus concederent.

CAPUT XV.

Regna infidelium, quo jure concessa Bellarminus aliique defenderint : hæc et alia de regibus deponendis gesta, nullo religionis periculo impugnari posse.

His in concessionibus tuendis Bellarminus maxime laborabat, cum negaret infideles, justos scilicet dominos, legitima possessione deturbari posse, nisi conarentur avertere à Christi fide subditos. At profecto illi reges, quorum Alexander VI aliique Pontifices partiebantur imperia, de fide christiana nequidem cogitabant. Quem nodum Bellarminus et alii sic exsolvunt. Alexandrum VI, cum regna infidelium daret, non id providisse « ut reges christiani, reges infideles debellarent et eorum regna occuparent, sed solum ut eo adducerent fidei christianæ prædicatores, et protegerent ac defenderent, cum ipsos prædicatores, tum christianos ab eis conversos : » ac si reges infideles resisterent, christianis jus esset bellum inferendi. O novos apostolos, et novo more tuitos ! O novam et Apostolo inauditam christianorum militum armaturam ! At si Christi apostolos hic omitti placet, quod infirma Ecclesia nondum hæc fortia auderet, mirum cur [180] Gregonus Magnus, valida jam Ecclesia, christiano imperio totque christianis fulta regibus, à Reginâ Brunechildi non tale satellitium, Augustino suo in Angliam profecturo, impetrarit. Cur non talibus diaconis succinctus sanctus Bonifatius moguntinus Germaniæ intulerit Evangelium ? Aut cur cum Pipinus ipsi devotissimus, pro fide christiana obtruncari permiserit ? Cur Willebrodi, Wilfridi, Swiberti, Adalberti et alii innumerabiles, qui per eamdem ætatem barbarica nomina martyrii gloria illustrarunt, nullo tali munimine praedicandam susceperint religionem christianam ? Denique hujus custodiæ evangelicis prædicatoribus datæ, bellique id liberam gentem ea causa suscepti, quod verbi divini præcones respuisset, nullum apud antiquos exemplum est. Qui Caroli Magni Saxonica bella commemorant, cogitare debuissent Saxones Francisci imperii perduelles, novaque semper contumacia rebellantes, victos, captos, deditos, patriæ, libertati, vitæ redditos, si Evangelio obedirent : postremo occisos atque dispersos quod fidem Salvatori Christo atque optimo Regi Carolo datam fefellissent, regionemque eorum aliis concessam incolis ; atque hi catholicam religionem ad ea usque tempora propagarunt, quibus eos ad infandum schisma Lutherus abripuit.

Neque vero me fugit quanti sint nominis, à quibus hæc Bellarminus aliique hauserint : sed doctores postremis sæculis natos, per librorum penuriam, ne alias commemorem causas, ecclesiasticæ historiæ non satis gnaros, atque ideo non vita, sed doctrina degeneres, antiquis placitis et exemplis postponi oportere, clara voce dicimus.

Nec putamus sanctum Thomam, cujus auctoritate utuntur, ad prædicandam gentibus fidem tali unquam auxilio profecturum : nec sancti franciscani ac prædicatorii Ordinis martyres : nec postremo sæculo sanctus Franciscus Xaverius, Indiarum apostolus, atque ex eodem sodalitio tot inclyti martyres hæc sectati : nec ævo nostro tot sancti episcopi, atque presbyteri, quos ad bar-haras gentes nostra Gallia, ac tota Europa summittit. Quin etiam Bellarminum aliosque, si talia præsidia offerrentur, toto animo [181] putamus fuisse aversaturos ; ut merito contemnamus eam doctrinam, à qua consectanda vel ipsi abhorrerent.

Neque magis probamus quod dicunt, ab Alexandro VI christianos inter reges distributas esse terras, « ut impediret contentiones, et bella christianorum, qui in illis regionibus negotiari volebant. » Neque enim, si vel maxime placeat Romanos Pontitifices, non verbi tantum, apostolico more, sed etiam commerciorum ac negotiationum esse duces ? et ad eorum arbitrium restringi imperia commerciorum ac gentium libertatem : non, inquam, si ista vel maxime placeant, talem explicationem Alexandri VI decreta ferre possunt : « Omnes enim, inquit, et singulas terras firmas, et insulas remotas et incognitas versus partes occidentales, et mare Oceanum consistentes reperias, et reperiendas in posterum, quæ sub actuali dominio temporali aliquorum dominorum christianorum constitutæ non essent, cum omnibus illarum dominiis, civitatibus, castris, juribus et jurisdictionibus universis, vobis, hæredibusque et successoribus vestris in perpetuum, tenore præsentium, motu proprio et ex certa scientia, ac de apostolicæ potestatis plenitudine donavimus, concessimus et assignavimus. » Quo decreto inter reges ducta linea dispertiit orbem, ex « apostolicæ, inquit, gratiæ largitate, motu proprio, non ad vestram, vel alterius pro vobis super hoc nobis oblatæ petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate..., ac de apostolicæ potestatis plenitudine. » Quæ profecto nihil aliud sonant, quam meram donationem. Quare alii rotunde magis Bullas eas referunt ad ea, in quibus Pontifices, ut in facto particulari, consensu omnium errare potuerint.

Quo exemplo nos quoque nostro jure possumus, non tantum hæc ab Alexandro VI totque ejus antecessoribus ad eamdem formam edita decretaque de infidelium terris dividendis ; verum etiam alia de supremis potestatibus deponendis gesta, exigere ad regulam et ad majorum fidem, adque ea decreta, quæ totis mille, et quod excurrit annis, intacta mansere. Placet enim omnino id quod Turrecremata alia occasione dixit : « Nec ista consequentia [182] est bona : factum fuit sic, ergo legitime factum fuit ; nos enim non debemus respicere quod factum est in præterito, sed quod juridice fieri debuerit in futurum. »

Hæc certe omnia salva fide quæri, uti prædiximus, Perronius quoque cardinalis confitetur, et Bellarminum testem adducit ; et certe Bellarminus censor audentissimus cujuscumque doctrinæ, quam Sedi apostolicæ non satis æquam putat, huic nostræ sententiæ nullam notam infert, tractatu amplissimo de ea re edito ; te Perronius celebri oratione in conventu Ordinum regni habita, id agit ut hæc quæstio inter problematicas habeatur. Quare licebit nobis, vel ipsis concedentibus, antiquam sententiam nostræ Facultatis, imo antiquam traditionem Ecclesiæ catholicæ sub Cleri gallicani, atque etiam augustissimi regis, totiusque adeo regni felicibus auspiciis, nulla cujusquam contumelia propugnare.

Hæc autem diligentissime exequimur, excussis omnibus utriusque partis argumentis : non quod Galli nostri hac tractatione egeant ; vix enim quisquam inter Gallos in dubium revocat supremam potestatem, atque ut ita dicam, regiæ majestatis independentiam, qua pax reipublicæ continetur : sed tamen cæteris satisfacere nos oportet, omnique studio amovere à theologorum scholis, alienam à christiana modestia ac melioribus sæculis inauditam, de deponendis regibus sententiam. Quod quidem dum facimus, Sedis apostolicæ dignitati consulimus, nedum ejus privilegia imminutum eamus. Quis enim inter Sedis apostolicæ privilegia reputet, quod possint de regibus amovendis vana et irrita, et omnibus jam populis contemnenda decreta conscribere ? Aut quis non videat apud cordatiores hanc totam de temporali Pontificum potestate fere obsolevisse sententiam : ut qui eam tuentur adhuc, ultimorum sæculorum exemplis abrepti potius, quam certa ratione duci esse videantur ? Non ita effluxere quæ Romani Pontifices de rebus ecclesiasticis condidere decreta : his cessere hæreses ; contusi fractique sunt, qui Ecclesiæ fidem [183] auctoritatemque invaserunt. Fides quippe post hæreses splendet purius ; contempta ab hæreticis Ecclesiæ auctoritas firmius invalescit. At quid Pontificibus profuerunt, quæ ad reges in temporalibus subjugandos tantis molitionibus suscepere ? Nempe hæc omnia conciderunt, cassaque et irrita nihil Sedi Romanæ, præter invidiam atque odia ; nihil toti Ecclesiæ, præter bella, cædes, schismata pepererunt. Tanti refert, quid Deo auctore, quid humanis consiliis moliare. Sed nos hæc melius exempla edocebunt. Rem ergo totam ab ipsis Ecclesiæ totiusque adeo humani generis initiis, explicare aggrediamur.

CAPUT XVI.

Ipsam quæstionem aggredimur : hæc tractatio bifariam distributa : quinque propositiones ordine comprobandæ.

Quærimus igitur an ecclesiastico ordini ipsique ejus capiti Romano Pontifici, sit jure divino concessa potestas, qua supremas potestates solio amovere possit. Ac supremas potestates dicimus, non tantum reges ac monarchas, sed quemcumque ordinem ac coetum, qui suprema auctoritate in civilibus ac temporalibus gaudeat. Quanquam enim reges plerumque nominamus apostolorum exemplo, eo nomine complectimur illos omnes, qui summa auctoritate gaudeant.

Hoc statu quæstionis constituto, claret quam inepte et imperite, nec bona fide agat D. Nicolaus Dubois, cum dicit et inculcat, vereri nos debere, ne feudis aliisque juribus temporalibus excidamus ecclesiastici, si Cleri Gallicani Declaratio valeat. Hæc fœda, et insulsa procul à nobis absint. Nos enim satis scimus Romanis Pontificibus et sacerdotali ordini, regum concessione ac legitima possessione bona quæsita, jura, imperia ita haberi ac possideri, uti quæ inter homines optimo jure habentur ac possidentur. Imo ea omnia, ut dicata Deo, sacrosancta esse debere, nec sine sacrilegio invadi, rapi, et ad sæcularia revocari posse. Sedi vero apostolicæ, romanæ urbis aliarumque terrarum [184] concessam ditionem, quo liberior ac tutior potestatem apostolicam toto orbe exerceat, non tantum Sedi apostolicæ, sed etiam toti Ecclesiæ gratulamur, votisque omnibus precamur sacrum principatum omnibus modis salvum et incolumem esse. Ac si contendant Romanis Pontificibus, quale in utraque Sicilia, aut in Sardinia aliisque forte regnis, tale sibi aut majus etiam, aut aliquatenus simile usu, consuetudine, possessione legitima, in imperio Romano-Germanico ordinando quæsitum esse jus ; illud Germani, et quorum interest omnes, et juris civilis interpretes quærant, et decidant utcumque libuerit : nihil hæc ad nos pertinent, neque ullam ea de re quæstionem movet Clerus gallicanus. Id enim tantum declarat, « reges et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiæ directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos à fide atque obedientia, ac præstito fidelitatis sacramento solvi posse.

Patet ergo quæri quid in regna et imperia sacer ordo, ejusque ordinis caput Romanus Pontifex, possit Christi ordinatione atque clavium auctoritate, et quid Ecclesia ea de re senserit. Quod ut sit apertius, quemadmodum in sacro Cleri gallicani coetu, illustrissimo Archiepiscopo parisiensi auctore, factum recolimus, universam hanc tractationem in duas partes distribuimus. Ac primum inquirimus, quid traditum ea de re ab initio fuerit usque ad Gregorii VII tempora. tum quid ab eo tempore decretum, gestum dictumque sit. Ac primis illis temporibus causæ nostræ firmamenta maxime continentur ; in posterioribus, quæ validissima sunt adversariorum objecta apparebunt. Porro sanam doctrinam comprobare aggredimur certis propositionibus, quæ sibi mutuo lucem roburque præstent, geometrico more et quanta poterimus perspicuitate constitutis. Quo rerum ordine, id profecto assequemur, ut si quis est error, facile deprehendi et confutari possit : sin autem à Deo datur summo studio quæsitam exponere veritatem, id speramus fore, ut nulla prorsus arte valeat obscurari, nullo deinceps argumento labefactari possit.

Placet autem hic statim ponere propositiones illas, ut summa [185] disputationis constituta, quid deinde probari debeat, omnes facilius animo comprehendant.

Prima Propositio. Regia ac suprema potestas, ordinandis rebus temporalibus præstituta, jam inde ab initio legitima est, etiam inter infideles.

Secunda. Ea potestas, etiam inter infideles, est à Deo.

Tertia. Regia ac suprema potestas jam inde ab initio, etiam inter infideles, ita est à Deo constituta, ut sit à Deo secunda, hoc est, in suo genere, rebusque suis sub Deo, et post Deum prima : neque Deus constituit aliam potestatem, à qua illa deponatur, aut in ordinem redigatur.

Quarta. Per institutionem sacerdotii legalis non immutavit Deus rationem ac statum principatus, seu regiæ ac supremæ potestatis ; imo luculentius declaravit eam potestatem à Deo esse secundam, et in suo genere, rebusque suis primam.

Quinta et ultima. Neque per institutionem sacerdotii Christian quidquam immutatum fuit in jure regnandi : imo diserte explicatum in Novo Testamento ac Patrum traditione, Pontificibus christianis nullam esse à Christo attributam potestatem, qua temporalia ordinare aut quemquam imperio mulctare, vel donare possint.

His propositionibus doctrinæ nostræ summa continetur : jam eas suo ordine confirmamus.

LIBER PRIMUS (sectio secunda)

QUA EXPENDUNTUR SCRIPTURÆ LOCI, ET PATRUM TRADITIONES ILLUSTRANTUR, AD CAPUT PRIMUM GALLICANÆ DECLARATIONIS.

CAPUT PRIMUM.

Prima Propositio probatur : quod regia seu suprema civilis potestas jam inde ab initio sit legitima, eliam inter infideles.

Prima nostra propositio sic habet : Regia ac suprema potestas, ordinandis rebus civilibus præstituta, jam inde ab initio legitima est, etiam inter infideles. Hic duo dicimus : primum eam potestatem esse legitimam, tum esse legitimam inter infideles.

Legitimam vocamus, quæ non tantum lege, sed etiam justa bonaque lege nititur ; atqui bona lex est, quæ præcipit homines per justa et legitima imperia adunari, dirigi, coerceri ; unde existit pax et tranquillitas publica. Quo factum est ut Propheta scriberet : « Quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci (Babylonis scilicet, impiæ illius et omni idololatria contaminatae), et orate pro ea ad Dominii m : in ipsa enim est pax vobis. » Nulli enim plebi pax vera obtigit, nisi pacato imperio, sub quo degit. Attestatur illud Apostolus præcipiens obsecrationes fieri pro Regibus, ut quietam et tranquillam vitam agamus. Quem locum interpretatus Tertullianus, sic imperatores alloquitur : « Cum enim concutitur imperium, concussis etiam cæteris membris ejus ; utique et nos.....in aliquo loco casus invenimur. » Ac sublato legitimo summoque imperio, cædes, latrocinia, scelera omnia impune grassari nemo diffitetur.

Unde consequens est, ut lex illa, qua sunt supremæ potestates [187] inter homines constitutæ, à naturali lege ducat initium. Natura enim duce homines, pacem bello, perturbationi ordinem anteponunt ; quo fieri necesse est, ut legitimo colla imperio submittant. Quare nulla gens est, nisi penitus non tantum barbara, sed etiam fera et belluino more vivens, quæ supremas potestates aliquas non agnoscat ; adeoque illa lex infixa est mentibus, ut non nisi extrema cæcitate atque feritate oblitterari possit. Hoc primum quod diximus : supremas potestates esse legitimas.

Alterum : legitima imperia etiam inter infideles floruisse exponimus tantum, non probamus id quod per se omnes vident, idque ab initio generis humani. Neque enim, ut ait beatus Augustinus, ita ratio in hominibus vitiis atque impietate ipsa detrita est, ut non ejus superessent saltem extrema vestigia ; Deoque bono placuit, ut etiam inter homines, qui ab eo descivissent, remaneret bonum societatis humanæ. Quare Abraham cum Sodomæ et Gomorrhae, et aliis infidelibus Regibus, uti legitimo ordine constitutis, fœdus iniit : Hi enim pepigerant fœdus cum Abraham ; et eosdem fœderatoriis tuetur armis. Et sanctus ille Joseph Pharaonis imperium, Ægypto jam corrupta per idololatriam, uti legitimum administrat. Neque necesse est uberius confirmare propositionem, ex sese perspicuam, cum præsertim aperte contineatur in his Domini verbis : Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari. Diserte enim præcipit Cæsari infideli principi, atque infidelis civitatis supremo magistratui præstare obedientiam. Accedit Petri auctoritas : « Subjecti estote... propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : hæc est enim voluntas Dei : » et Paulus : « Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. » Hæc omnibus sine ulla dissensione probata revocamus in memoriam, tantum ut doctrinæ connexio elucescat Pergamus ad secundam propositionem à prima manantem. [188]

CAPUT II.

Secunda Propositio, quod regia et suprema potestas etiam inter infideles sit à Deo : reges sacrosancti : juratum per eorum salutem : religio in principes : Tertulliani loci.

Secunda propositio : Ea potestas inter infideles est à Deo. Hanc quoquo confitentur omnes ; est enim Apostoli dicentis : « Non est potestas nisi à Deo : quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. » Loqui autem eum de civili potestate sequentia docent, ubi gladium ac vindictam publicam, vectigal, tributum, civilis potestatis instrumenta et jura commemorat. Ergo eæ potestates, quas Paulus à Deo esse, à Deo ordinatas esse docet, sunt reges ac principes.

Neque omittendum id, quod quidam objiciunt : à Deo ordinatas dici potestates, quod sub digniore minus digna, civilis scilicet sub ecclesiastica à Deo ordinata sit ; aliter enim non constare ordinem. Verum eo ratiocinio non utitur Apostolus, neque is locus postulabat, ut de illo ordine dissereret ; sed ita agit Paulus, ut ordinatæ intelligantur à Deo illæ potestates, quæ civilibus praesint officiis, quod sint à Deo constitutæ : unde præmittit : « Non est potestas nisi à Deo ; » cui connexum illud : « Quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt ; » et infert : « Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : » et : « Subditi estote non tantum propter iram, sed etiam propter conscientiam. » Jam si de ordine philosophari placet, alibi philosophandum : hic quidem ex Apostolo constat, quæ civilibus præsint potestates, eas etiam inter infideles à Deo constitutas et ordinatas esse.

Erant namque tum, qui summis præerant potestatibus infideles, et idololatræ, quos tamen nihilo secius ministros Dei, vocat Paulus, et gladium à Deo traditum esse principi docet, ut Dei ministro : « Non enim, inquit, sine causa gladium portat : Dei enim minister est. »

Quare merito sacrosanctæ habentur supremæ potestates, ut [189] quæ à Deo constitutæ, vices Dei agant : qua in re magnum venerandumque Dei mysterium in regibus sanctus Gregorius Nazianzenus agnoscit ; unde eorum incolumitas salusque in juramenti religionem assumitur. Jurant enim Urias, et illa sapiens Thecuitis, per salutem David ; neque eo secius Joseph semel atque iterum per salutem Pharaonis, impii licet regis et idololatræ : quod in regio ministerio, etiam inter infideles magnum Dei sacramentum sit. Id secuti christiani, hæc Tertulliani ore ad romanos principes christianæ religionis hostes, loquebantur ; « Juramus autem, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quæ est augustior omnibus geniis... Nos judicium Dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos præfecit ; id in eis scimus esse, quod Deus voluit, et pro magno in juramento habemus. » Hinc etiam idem auctor religionem atque pietatem christianam in imperatorem celebrat : quod imperator, uti sacrosanctus Deique vice functus, religioso quodam honore coleretur, quam religionem secundæ majestatis haud minus pie quam eleganter vocat. Grande ergo, eodem teste, imperatoris nomen, quod à Deo traditur ; grande imperatoris officium, divino numine constitutum.

CAPUT III.

Quo sensu suprema civilis potestas sit à Deot quodve discrimen sacerdotium inter et imperium.

Sunt autem supremæ potestates à Deo non tantum eo nomine, quod imperium nemo capessat, nisi providentia divina duce et auctore ; verum etiam duplici alio titulo : primum, quod, uti prædiximus legitima imperia sint exorta natura ipsa duce, hoc est, auctore Deo naturæ conditore. Habent enim homines hoc à natura inditum, ut ordinem colant, quo eis incolumitas et tranquillitas constat ; qui ordo nullus est, si desint legitimæ potestates.

2° Ad legem naturalem haud dubie accesserit doctrina per manus jam inde ab initio hominibus tradita, qua legitimis imperiis [190] coerceri se necessarium ducerent, cum genus humanum statim atque post diluvium per terras fuit diffusum, statim se ultro in regna civitatesque redegerit, quod tantum generis humani bonum, nonnisi à Deo traditum, inspiratum propagatumque esse Patres docent. Chrysostomus : « Quoniam honoris ac conditionis æqualitas pugnas et dissidia plerumque inducit, Deus multos fecit principatus multasque subjectiones, viri et uxoris, filii et patris, senis et adolescentis, servi et liberi, principis et subditi : » atque hæc ultima principis et subditi, ad formam paterni imperii facta esse creduntur ; nec immerito : ab ipso enim generis humani exordio, reges parentum loco habitos, vel illud regibus Palaestinis commune Abimelechi nomen ostendit. Abimelech enim latine vertitur : Pater meus rex ; quæ nota et obvia argumentis confirmare non est animus.

Quare hæc constitutio supremarum potestatum etiam inter impios et infideles, Deo auctori adscribitur ab apostolis ac Patribus. Cyrus Rex Persarum, æque ac Saul, et David, et Salomon, Christus Domini appellatur : certumque est omnino eam legem, qua res humanæ ordinantur, tam sanctam, tam necessariam, tanta consensione generis humani ab initio inolitam et ubique diffusam, non nisi divina auctoritate fuisse constitutam. Quo etiam factum est ut obliget conscientiam, meritoque Apostolus huic sententiæ : « Non est potestas, nisi à Deo ; » et : « Minister est Dei, » subnectat illud ut consectaneum : « Ideo necessitate subditi estote, non tantum propter iram, sed etiam propter conscientiam. »

Hujus autem rei causa est divina bonitas, quæ, uti prædiximus, homines quamvis à vera religione desciverint, non omnino deserit : imo vero malis tam bene consulit, ut ipso auctore, maneat inter eos societatis humanæ tam excellens bonum. Quod ab Irenæo præclare est explicatum his verbis : « Quoniam, inquit, absistens à Deo homo in tantum efferavit, ut etiam consanguineum, hostem sibi putaret, et in omni inquietudine, et homicidio, et avaritia sine timore versaretur, imposuit illi Deus humanum timorem (non enim cognoscebant timorem Dei), ut potestati [191] hominum subjecti, et lege eorum adstricti, aliquid assequantur justitiæ, et moderentur ad invicem, in manifesto propositum gladium timentes, sicut Apostolus ait : « Non enim sine causa gladium portat : Dei enim minister est. »

Huc pertinet illud, quod supra retulimus, ibidem ab Irenæo memoratum : quod summa imperia, quibus pax inter homines constat, non sint à diabolo pacis inimico, sed à Deo pacis auctore, pessimeque factum ab iis, qui tot regum permoti flagitiis, scelere, libidinibus, regium imperium ad diabolum auctorem referebant. Satis enim constat legitima imperia non ita, diabolo instigante et gliscente superbia, esse corrupta, quin in ipso bono pacis ac societatis humanæ, maximum Dei munus facile recognoscas. Quare divinum opus à diaboli opere secernendum erat cum Joanne Chrysostomo : namque « magistratus constituere, inquit, fuit Dei opus ; quod autem improbi ad eos provehantur, et eis, non ut decet, utantur, est hominum improbitatis. »

Adversus manifestissimam veritatem Gregorii VII ævo objiciebant passim illud Oseæ prophetæ : « Ipsi regnaverunt, et non ex me : principes extiterunt, et non cognovi : » quæ multi interpretes, illique gravissimi, intelligunt de Jeroboam, et israeliticis regibus, per seditionem ac perfidiam adversus legitimos reges insurgentibus, Deo quidem permittente, sed ad meritam Salomonis ultionem. Hæc tamen si ad legitimos quoque reges pertinere posse putant, facile referentur, non ad imperii institutionem, sed ad ejus exercendi modum : ut scilicet reges condemnetur qui non ex Dei legibus nutuque administrant eam potestatem, quæ divino est numine constituta.

Quæres quid jam intersit sacerdotalem inter et civilem potestatem, si utraque est à Deo. Multum per omnem modum. Primo, quia sacerdotalis potestas in Lege et in Evangelio à Deo ipso præsente atque conspicuo fuerit instituta ; civile autem imperium, quanquam suo modo à Deo vel inditum vel institutum sit, haud pari præsentia divinæ majestatis : tum sacerdotalis principatus forma et regimen expresse sunt à Deo instituta : civile imperium [192] generatim tantum traditum est, et hominum arbitrio forma relicta, sive illa monarchica, sive aristocratica, sive popularis foret. At verum quidem sacerdotium illiusque potestatis legitima administratio cum vera religione conjuncta est : imperia vero legitima et apud infideles vigent : denique ritus consecrandi sacerdotes omnino divinus, atque inter sacramenta à Deo instituta numeratur, valetque interventu proprio et expresso divini numinis ac spiritus : at regum consecratio neque à Deo est universim instituta, neque huic officio absolute necessaria, sive, ut aiunt, essentialis est : quæ, ut in re clara leviter attigisse sufficiat ; cum satis superque constet apud christianos legitima imperia à Deo esse, et quidem, uti memoravimus, à Deo propitio, ac rebus humanis consulente. Nunc quæ inde consequantur, ordine exponamus.

CAPUT IV.

Tertia Propositio : quod regia ac suprema potestas nulli alteri potestati Dei ordinatione subjecta : omnium gentium in eam rem consensio : Druidæ, Augures, alii ejusmodi frustra advocati ad præsidium indirectæ potestatis.

Tertia propositio : Regia ac suprema potestas jam inde ab initio etiam inter infideles ita est à Deo instituta, ut sit à Deo secunda, hoc est, in suo genere rebusque suis sub Deo, et post Deum prima ; neque aliam Deus potestatem instituit, à qua illa deponatur, aut in ordinem redigatur.

Hæc propositio facile deducitur ex antecedente : cum enim constet regiam ac supremam potestatem, etiam inter infideles à Deo esse, non minus certum est huic potestati nullam superiorem à Deo fuisse impositam. Quam enim ? An civilem aliam ? Sed hæc vere regia ac suprema esset, quam Deo auctori tribuimus, et à Deo secundam esse dicimus. An vero sacerdotalem ? At ea inter infideles non à Deo, sed à diabolo est ; neque Melchisedech, summi Dei sacerdotem, eo nomine quidquam in reges potuisse legimus, et ipsum regem quidem, sed suo et singulari regno præpositum fuisse scimus. Quod autem antea passim, sive primogeniti, sive [193] patres familias, sive quivis alii sacrificia offerebant, delibata ea parte sacerdotalis officii : nihil hoc ad regenda imperia pertinebat. Legale autem ac proprii jam nominis sacerdotium per Mosem institutum, longe post constituta regna legitima floruit, neque ad ullam gentem præterquam « Iudaicam pertinebat. Ergo vigebat jam inde ab initio regia ac suprema potestas, sic à Deo constituta, ut esset omnino in suo ordine rebusque suis ἀνυπέυθυνοσ, hoc est, nulli alteri quam divinæ obnoxia potestati ; quæ nostra est propositio.

Quare omnino sibi suæque potestati Deus reservabat, ut impios reges pœna coerceret. Populum enim suum Pharaoni et Ægyptiis, causa maxime religionis exosum, jam tum docuerat non insurgere in principem, quamvis saevientem, sed clamare ad Deum, adire regem, commonere, urgere prodigiis territum, nihil aggredi manu ; ipse enim, unus extento brachio in mirabilibus et terribilibus magnis Pharaonem adortus est, quem utpote regem suæ ultioni reservaverat. In hoc enim ipsum, inquit, excitavi te tanta potestate tantaque contumacia præditum, ut ostendam in te virtutem meam.

Hæc ergo vox, hic sensus est totius generis humani : neque enim aliter vigere poterat illa pax, illa ordinatio rerum humanariim, quam à Deo esse vidimus, nisi esset aliqua divino numine constituta suprema potestas, cui cedere omnes, ut à Deo secundæ, nullique alteri obnoxiæ tenerentur.

Hoc jure apud Romanos, hoc jure apud Græcos, Indos, Persas ; hoc jure apud omnes gentes administrata respublica est. Nulla erat supra civilem potestatem à Deo constituta potestas, cujus arbitriis imperia solverentur.

Nam quod druidas commemorant, quorum judiciis decretisque in omni controversia Galli nostri parerent, quod augures afferunt, ipsumque Ciceronem augurem de hujus sacerdotii dignitate pleno eloquentiæ flumine disserentem : quid ad nos attinet ? Nempe druidæ, augures, aruspices, extispices non erant, puto, divino numine constituti ; tam falsi sacerdotes, quam falsa erant [194] numina, quibus serviebant : civitatum ac principum auctoritate jus eorum invaluit. Quis autem dubitat partem aliquam publicæ potestatis in eos lege lata conferri potuisse, cum etiam legamus in quibusdam civitatibus cum sacerdotio regnum fuisse conjunctum ?

Quod autem eam sacerdotum, ac maxime augurum potestatem illustrissimus Baronius eò refert, « ut jure naturæ cuncti populi edocti sint, penes sacerdotes summam rerum esse ; » id quam aperte est nimium, tam aperte est falsum.

At enim, inquiunt, teste Cicerone poterant augures « à summis imperiis ac potestatibus comitia tollere, decernere ut magistratu se abdicarent Consules ; legem, si non jure rogata esset, tollere. » Hæc qui objiciunt, nequidem cogitant quo fonte ista manarint.

Nempe in fulguribus, inque fulminibus, à ; fragore tonitruum, in avium volatu, ac tripudiis, in victimarum extis, significationem esse peculiarem putabant divinæ voluntatis ; cui ita patefactae nisi obtemperarent, diram imminere ultionem. Quare neque haberi comitia, neque iniri magistratus, neque quidquam rei publicæ privatæve, agi posse, nisi aves addixissent : deos enim immortales eo indicio atque eloquio prodere quid vellent ; cujus divini eloquii intelligendi artem penes aruspices atque augures esse. Hæc si jure naturæ valent, male nobiscum actum est, qui talia contemnamus ; neque in sacerdotes, bella, judicia, comitia, omnia denique privata ac publica conferamus.

At jubebant augures consulem abire magistratu. Certe, si vitio creatus, si diremptis aliquo portento comitiis, si inauspicato, ac diis aperte, ut quidem existimabant, abnuentibus, magistratum iniisset. Quodsi hæc ad deponendos ecclesiastica auctoritate reges conferre non pudet, dicant nostros Pontifices indiciis expressis, propalatam divini numinis explicare voluntatem : aut, quandoquidem jure augurum delectantur, doceant eo jure regem aliquem jam inauguratum, jam agnitum (regem autem dico), doceant vel saltem consulem, annuum magistratum, suscepto semel consensione civitatis imperio, abdicare jussum. Sed in his diutius [195] immoramur ; neque tamen omittenda erant, quæ tantos viros, dum causæ suæ undique suffragia quærunt, commemorare non piguit. Jam ergo ad nostras propositiones revertamur.

CAPUT V.

Ex tribus primis propositionibus Corollarium : quod sine vera religione veroque sacerdotio, civile regimen perfectum ac seipso consistens, atque in rebus suis ab omni alia potestate absolutum : an in eo jure aliquid immutatum per legale aut per christianum sacerdotium, quarta et quinta propositione quæritur.

Hic tria quidem hactenus à nobis constituta : primum illud : ab ipsa rerum humanarum origine viguisse, etiam inter infideles, legitimo ordine suprema imperia ac legitimos magistratus : alterum eorum magistratuum potestatem à Deo esse ; tertium, ita iis magistratibus supremam potestatem à Deo esse traditam, ut sint à Deo secundi, in suo ordine primi, nulla alia à Deo potestate constituta, cui in rebus suis obnoxii viverent. Hæc nemo diffitetur. Jam certis propositionibus addimus haud minus certum.

COROLLARIUM.

Perfectum regimen, quod attinet ad ordinem et jura societatis humanæ, sine vero sacerdotio, ac sine vera religione esse potest. Explicamus, et ipsa explicatione probamus.

Regimen perfectum dicimus consideratione duplici : 1° In ordine morali, sive in genere moris : 2° In ordine politico, sive in genere civilis societatis.

Itaque asserimus sine vera religione esse perfectum regimen, non in ordine morali : neque enim boni mores sine vera religione veraque beatitudine, qui morum ac vitæ humanæ finis est, esse possunt ; neque, ut præclare Augustinus, aliunde esse potest beata ac perfecta civitas, aliunde homo, cum civitas nihil sit aliud quam hominum certo foedere conjuncta societas. Nullum ergo [196] regimen in ordine morali sine vera religione perfectum esse potest.

At perfectum esse posse dicimus in ordine politico, seu quantum attinet ad jura societatis humanæ : perfectum enim est eo respectu regimen, quod primum est legitimum, tum vere est a Deo, omnique animæ piæ colendum ; denique in se supremum, nullius alterius imperii indigum, nulli alteri obnoxium potestati. Tale autem fuit, et est regimen etiam apud infideles et impios ; ergo perfectum illud regimen sine vera religione veroque sacerdotio esse potest.

Cùmque apud infideles nonnisi falsum, et illegitimum sacerdotium esse possit ; veri tamen ac legitimi, et à Deo ordinati magistratus præsunt ; suntque ab ipso Deo, cum religio, tum imperium ita constituta, ut et vera religio sine adjuncto sibi imperio, et verum ac legitimum imperium sine adjuncta sibi vera religione esse possit.

Vera religio sine adjuncto sibi imperio, imo imperio plerumque adversante, sub Pharaone, sub Nabuchodonosore, Baltassare, cæteris Assyriis, Persisque et Græcis regibus, penes Hebræos ; sub tot impiis imperatoribus penes christianos fuit ; verum imperium sine vera religione ubique terrarum nititur.

Est ergo imperium, seu civile regimen, religioni subordinatum, et ab ea pendet in ordine morali, non autem in ordine politico, seu quod attinet ad jura societatis humanæ : cum hoc postremo ordine et religio et imperium sine se invicem esse possint.

Quæ cum omnes fateantur, illud est consectaneum, utcumque religio se habeat : utcumque sacerdotes, qui religioni præsunt, de principe, qui civili societati præsit, egerint, decreverint, edixerint, nihilo serius manere principi integra ea omnia jura, quibus civilem societatem ordinet ac regat ; neque omnino posse à sacerdote deponi principem, qui in suo ordine sub Deo primus sit à Deo constitutus.

Hæc, inquam, certa sunt, nisi Deus in supremis potestatibus à se constitutis, eorumque juribus aliquid immutaverit, instituto scilicet legali, aut christiano sacerdotio, attributoque jure [197] deponendi reges ac temporalia ordinandi. An autem id fecerit propositiones quarta et quinta luculenter edocebunt.

CAPUT VI.

Quarta Propositio : Per institutionem sacerdotii legalis nihil immutatum in regia ac summa potestate ; nihil ad eam deponendam juris sacerdotibus attributum ; probatum ex Deuteronomio Regumque libris.

Quarta propositio : Per institutionem sacerdotii legalis non immutavit Deus rationem ac statum principatus, seu regiæ ac supremæ potestatis ; imo luculentius declaravit eam potestatem à Deo esse secundam, et in suo genere rebusque suis primam. Hac ergo constabit, sacerdotali ordini per legem Mosaicam instituto, nihil juris à Deo attributum fuisse ad ordinanda temporalia, deponendosque reges, sive directe, sive indirecte, sive apud fideles, sive apud infideles.

Et de infidelibus quidem certum, cum legale sacerdotium nihil ad eos spectet : de fidelibus quoque idem facile probatur, vel hoc uno argumento, quod in tota lege, cum sacerdotale instituitur atque explicatur officium, nihil tamen ei à Mose in regiam potestatem fuerit attributum ; tametsi ipse Dominus eam potestatem inter Hebræos futuram pronuntiaverit his verbis in Deuteronomio : « Cum, inquit, ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes, » etc.

At multa quidem hic futuro regi præcipit ; ne multiplicet equos, ne uxores, ne divitias congerat ; ne revertatur in Ægyptum ; tu describat sibi legem, accepto exemplari à Sacerdotibus : neque enim illud prætermissum est, quod ad commendationem sacerdotalis officii pertineret. In sacerdotali vero officio describendo, Moses ad minutissima quæque descendit : de tanto illo jure sacerdotii deposituri reges, de obedientia tanta præstanda à regibus, ut depositi loco cederent, nihil omnino scriptum, cum perfecto id [198] eò magis memorandum esset, quo erat ex sese maximum, magisque ab omni hominum consuetudine abhorrebat. Quin etiam in Deuteronomii loco diserte expressum illud ; « Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes : » quibus verbis demonstratur civilem potestatem, eo, quo erat apud omnes, loco relinquendam, neque per legem Mosis quidquam immutatum,

At forte sacerdotale illud jus ad deponendos reges sibi Deus exponendum decernendumque reservabat eo tempore, quo reges, ac primum eorum Saülem constituturus esset. Imo vero populus dictorum Domini memor, sic ait ad Samuelem : « Constitue nobis regem ut judicet nos, sicut et cæteræ habent nationes ; » et iterum ; « Rex erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis : » prorsus eo sensu quo Deus in Deuteronomio dicturos prænuntiaverat : « Constituam super me regem ; sicut habent cæteræ per circuitum nationes : » scilicet nihil novi cogitabant, neque aliam animo informaverant ideam principatus, quam quæ apud cæteras gentes invaluerat. Quare æque supremam, æque absolutam intelligebant ab omni alia protestate. At qualem regem postulabant, talem Deus concessit ! « Dixit enim Deus ad Samuelem ; Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi ; » et iterum : « Nunc ergo vocem eorum audi. » Ergo inter fideles æque ac inter infideles, pari jure, nullaque majestatis imminutione, regnatum est. Sane apud fideles id additum, quod sacra unctione majestas facta est augustior et sanctior, et in Christi Domini imaginem reges Christi habiti, sanctiore titulo consecrati sunt.

CAPUT VII.

An unctio regum eorumque designatio per Samuelem interdum ac prophetas facta, in ordinandis civilibus aliquid sacerdotibus juris attribuat ? De concilio Sanhédrin Baronii sententia expenditur.

At forte ea unctio quam à sacerdotibus reges Israelitici [199] accepturi erant, eos sacerdotibus peculiari titulo submittebat : eratque pontifici peculiare jus, ut ad designandos, sic etiam ad amovendos reges attributum. Neutiquam. Si enim rem ab origine repetamus, primus omnium Samuel, ne quidem sacerdos, nedum pontifex, sed levita tantum, mandato Dei jussuque speciali Saulem designavit et unxit, et ad regnum evexit ; et postea reprobatum, haud minus speciali mandato, regno amovendum edixit, et Davidem in Regem unxitl : nihil ergo hic quidquam in admovendo amovendoque principe, sacerdotali et ordinario jure : nihil, nisi prophetico et extraordinario officio à Samuele est factum ; ut profecto mirum sit Baronium hæc extraordinaria, ad stabiliendam ordinariam Pontificum potestatem detorquere voluisse.

Neque vero Salomon à sacerdote, sed à Davide electus est : ac postea jussu Davidis à Sadoc sacerdote est unctus. Sic enim David jubet : « Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam, et Banaiam filium Joiadæ : qui cum ingressi fuissent coram rege dixit ad eos : Tollite vobiscum servos Domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon, et unget eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel. » Ordinario ministerio sacerdotis, propheticum quoque et extraordinarium adjungitur Nathani officium ; quod aliquid hic extraordinarium intervenisset, ac Salomon natu minor, jussu Domini ad Davidem per Nathanum perlato, ad dignitatem regiam esset provehendus.

Non ergo sacerdos, sed David à Propheta monitus jure regio designat successorem, vereque est illud à Bethsabee dictum : « Verumtamen, Domine rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, Domine mi rex, post te. » Neque quidquam aliud postea Pontificibus attributum, nisi ut eos ungerent, quorum hæreditario jure esset imperium.

Nihil ergo juris in lege Mosaicâ sacerdotibus attributum est, quo regia imperia solverentur, sive cum sacerdotale, sive cum regium institueretur ac describeretur officium ; estque omnino [200] regia ac civilis potestas, legali etiam sacerdotio instituto, in suo ordine rebusque suis prima et absoluta.

Neque ulla ratione stare possunt ea, quæ ait Baronius de collegio septuaginta duorum seniorum à Mose instituto, cujus officium esset de lege, rege, atque propheta judicare, quo factum sit, ut « reges subjecti essent summo Pontifici, qui suo arbitrio moderabatur magnum illud concilium, cujus concilii judicio Herodes rex postulatus est, » ut Josephus testatur. Hæc, inquam, nullo modo stare possunt.

Primum enim nihil tale in Scriptura legimus, nec cum instituti sunt à Mose magistratus, conflatumque ex illis est, aut aliter quomodocumque, Deo jubente, institutum illud senatorum septuaginta concilium : non eos constitutos fuisse videmus, ut de regibus summaque potestate decernerent, sed ut Mosem subjudicandi populi onere fatiscentem, in privatis controversiis disceptandis adjuvarent : neque à tali concilio ullum unquam judicem, ullum regem judicatum fuisse in Judicum, aut Regum, aut Paralipomenon libris legimus ; neque Josephus prodidit, in recidivo sub Machabaeis Judæorum imperio, eum senatum ad reges in ordinem cogendos quidquam fuisse molitum ; nec, si rabbini quidam dixerint ab eo concilio de rege judicatum iri, nempe si qui de regno litigassent, id ad reges deponendos trahi possit, cum jure regnant : neque Herodes, quem ad id concilium reum citatum esse idem Josephus memorat, regia tunc potestate erat, sed et ipse et Antipater ejus parens, sub Hircani pontificis principatu vivebant, ejusque auctoritate omnia poterant ; stetitque judicio Herodes, ejusdem Hircani pontificis pariter ac principis jussu. Nec si concedamus huic concilio datum esse ut de regibus decerneret, idcirco eam potestatem in pontificem transferimus, cum esset is cœtus ex omnibus tribubus constitutus : neque vero pontifex in omnibus præerat : sed diserte præscriptum est à rege Iosaphat, « Amarias sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismael, qui est [201] dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent : » nec si concedamus pontificem in omnibus præsedisse, ideo etiam pro imperio decrevisse fateamur ; neque magis probat Baronius reges pontifici, quam totius gentis concilio esse subjectos : ut quæ ille dicit non modo falsa sint, sed etiam ejus instituto non congruant.

CAPUT VIII.

Bellarmini argumentum ex Deuteronomii loco.

Eodem vitio laborat Bellarmini argumentum ex Deuteronomii loco repetitum : « Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam..., et dixeris : Constituam super me regem, non poteris alteris gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus : » hoc est, ejusdem gentis ac veræ religionis consors. Quo ex loco vir maximus sic ratiocinatur : Cum ejusdem periculi sit eligere, et non deponere, utrumque æque vetitum esse, intelligendum ; ac proinde deponendos principes veræ religionis exsortes.

Sed hoc argumentum, primum quidem nihil ad rem. Agimus enim vero de potestate pontificis, de quo in hoc Deuteronomii loco ne verbum quidem. Agit Moyses de toto populo terram ingressuro, et regem electuro absque ullo peculiari interventu pontificiæ potestatis, ut et ipsa Mosis verba demonstrant, et Samuelis non pontificis, sed prophetæ extraordinaria, quam commemoravimus, ad officium designandi regis, delegatio confirmat.

2° Argumentum illud nimis probat : probat enim alienigenas ac veræ religionis exsortes non modo non eligendos, sed nec etiam tolerandos esse ; quod nec ipse Bellarminus admittat ; quippe qui retinendos doceat infideles principes, ea conditione, si populum à fide non avertant ; at eos profecto eligere non licet, cum lex generatim edicat : « Non poteris alterius gentis [202] hominem regem facere, qui non sit frater. » Falsissimum ergo est, vel teste Bellarmino, deponi posse eos qui eligi vetentur.

Ac profecto Judæi Babylonios, Medos, Persas, Græcos, Romanos, cum non essent fratres, eligere non poterant ; quos tamen colere debuerunt, postquam ia eorum manus legitimo ordine devenerunt. Procul dubio enim alienigena et infidelis erat Cæsar, de quo tamen Christus dixit : « Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari, » Ergo non abjicere aut deponere, sed colere debebant, quem eligere, utpote alienigenam, ex legis interdicto vetabantur.

Hoc de infidelibus et alienigenis : jam vero de ipsis fratribus, si existimaveris eum, qui ad regnum evellatur veram religionem secutus, deponi debere postquam ab ea desciverit, haud minus absurdum erit : cum nemo ausit dicere Achaz, Manassen, et alios, post regnum adeptum, ad idola conversos, deponi necessario debuisse, quos prophetæ ac pii omnes pro veris regibus coluerint.

Ac multa omnino sunt, quæ, re integra, facere non liceat propter grave periculum : facta, propter gravius periculum, mutare non licet : quale est periculum. in deponendis regibus, ubi soluta imperii vi, una cum republica religio periclitatur.

CAPUT IX.

Quæ ante dicta sunt, Judæorum historia recensita, luculentius explicantur : Judæorum regum, etiam ad idola cogentium, inviolata majestas : reges Assyrii, Medi, Persæ, pari cultu observati : erga eos egregia, Alexandri Magni tempore, Judæorum fides : Josephi locus : eadem obedientia in Alexandrum, et Græcos Syriæ reges.

Hæc per se luculenta magis elucescent, si populi Israelitici historiam paucis retexerimus.

Vixit populus ille sub Mose primum, qui, utramque complexus potestatem, sacerdotale officium in Aaronem ejusque filios hæreditarium transtulit ; civile imperium moriturus in Josue contulit. Hisce temporibus, ipse Deus regem agebat ; quo factum [203] est, ut, populo regem petenti, ad Samuelem dixerit : « Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. »

Interim, cum opus esset, Deus extraordinarie delegabat, qui civile imperium exercerent : quo jure judices rempublicam administravere. Et quidem Heli Pontifex maximus eo munere functus est, sed ad id ipse quoque vel populi consensione, vel, quod illis temporibus magis congruit, divino numine delegatus. Certe si quid ei pontificatus jure, idem eliam cæteris pontificibus competisset. Successit tamen illi Samuel, neque pontifex, neque sacerdos, sed levita tantum, ut diximus : quæ profecto res vetat, ne civile imperium cum sacerdotali officio conjunctum arbitremur.

Sub Samuele regium est constitutum imperium, eo quidem ad omnia præeunte ; sed, ut id præstare posset, extraordinarie delegata : quare Leviticæ tribui nulla est peculiaris in reges attributa potestas.

Exinde Hebræi fuere sub suis, ac sub extraneis regibus : sub suis à tempore Saulis usque ad Sedeciam, quo tempore reges passim idolis servierunt, templum Domini occluserunt, in pios saevierunt, prophetas ceciderunt ; neque interim de iis deponendis, aut sacerdotes unquam, aut ullus hominum cogitavit : sed ab omnibus sunt habili pro veris regibus, eliam à prophetis, qui à Domino missi tanta auctoritate tantaque præsentia divini Spiritus, divina oracula nuntiabant ; et cum in lege scriptum esset, ut quicumque ex Israelitis deos alienos coleret, capitali supplicio puniretur, nemo tamen est suspicatus, à quoquam, nisi à Deo, animadverti posse in reges : ergo regia potestas sacrosancta et ab omni alia, præterquam à divina potestate, absoluta habebatur.

Item lege cautum erat, ut adulteri et percussores morte morerentur, et tamen David adulter et percussor dicebat ; Tibi soli peccavi. Quem in versum, notum est illud Ambrosii : « Rex erat ; nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges à vinculis delictorum : neque ullis ad pœnam vocantur legibus, tuli sub imperii potestate : homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. » [204]

Hic vero notandum reges à legis præscripto generali, nulla clausula exceptos, ipsa majestate regii nominis pro exceptis habitos. Ergo intelligebat soli Deo reservatos, et ab omni alia potestate immunes.

Si ventum eo est aliquando, ut reges regno extorres futuri declararentur, quemadmodum Sauli contigit : id vero Samuel prophetico ministerio extraordinarie, ac peculiari revelatione jussus præstitit, nullique unquam ordinariæ potestati talia concessa sunt.

Eodem prophetico atque extraordinario officio, et Jeroboam, et Jehu, et alii scissarum tribuum reges amoti et ordinati : quæ Baronius more suo ad ordinariam pontificum potestatem studiosissime confert. » Nos melius concludimus talia de regibus non nisi extraordinarie ac peculiari jussu, divinitus designari.

Quin etiam reges à Deo reprobati, quandiu in vivis erant, ab omnibus colebantur ; etiam Saul, à Samuele, dicta licet sententia hac in nomine Domini : « Abjicit te Dominus ne sis Rex, » et ab eo Samuel discessurus, mansit tamen à Saule rogatus in hæc verba : Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel ; » ne majestas regia in homine reprobo vilis haberetur : et in illa spelunca, Davidem jam regem et unctum « percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, » et Christum Domini licentius contigisset : denique et mortuum est ultus, ut Christum Domini, quemadmodum antea contestatus erat : « Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, propitius mihi sit Dominus, ut non mittam manum meam in Christum Domini : » adverte, nisi Dominus percusserit eum, quo demonstrat regem, quantumvis impium et aperte reprobatum, Deo tamen ultori reservatum, et quandiu à Deo est incolumis, pro Christo Domini esse colendum.

Quare Jeremias Sedeciam regem, de quo et ipse scripserat ; Fecit malum coram Domino, ut antecessores sui idola secuti : eum, inquam, regem, jam everso regno, Nabuchodonosori [205] traditum à Domino, prosequitur lacrymis, et majestatem regiam in eo conculcatam luget : « Polluit, inquit, regnum et principes ejus ; » et addit : « Spiritus oris nostri Christus Dominus, » sive, ut alii vertunt : « Christus Domini (Sedecias) captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus. » Nempe regis impii calamitatem, non ejus, sed populi suisque peccatis tribuit ; eumque haud minus vita ac spiritu charum, etiam inter hostes, suis solatio et præsidio futurum veneratur ac diligit : quæ quidem adeo magnifica sunt, ut Christum ipsum adumbrent. Eo honore ab Israelitis, atque etiam à prophetis, regia majestas in impio rege, victo spoliatoque habebatur.

At postquam everso regno judaico, infidelibus regibus Hebræi subjecti sunt, haud minore fide eos observarunt, jussi à prophetis quærere « pacem civitatis ad quam a transmigraverant (Babylonis scilicet et regni Babylonici), « et orare pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus ; ut sint dies eorum sicut dies cœli super terram ; et ut, inquit, det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. »

Translato deinde ad Medos et Persas imperio, Judæi ad eos fidem et obsequium transtulere, et adversus Assuerum regem Persarum, quicumque ille sit, edicto proposito eos neci addicentem, omnes nulla arma compararunt, præter jejunia piasque ad Dominum preces.

Sic inflexus res ad misericordiam : Aman Judæorum hostis ultimo supplicio affectus est ; quo facto, victores Judæi cepere per urbes ultionem de hostibus eosque trucidarunt, sed Assueri auctoritate et edicto.

Neque veriti sunt victoris Alexandri, subsidia poscentis in obsidionem Tyri, iram provocare, ut Persarum regibus suis dominis, fidi obsequentesque viverent. Respondit enim Jaddus Pontifex maximus Alexandri nuntiis : « Sacramento se obligatum [206] Dario, ne arma contra eum caperet, idque ratum fore, quandiu Darius ipse viveret. » Sic ipsi pontifici videbatur illud inviolabile sacramentum, neque per pontificiam potestatem, præsente licet Synagogæ totius tanta utilitate, imo necessitate solvendum.

Rerum potienti Alexandro, obstricta semel fide, paruerunt ; et post Alexandrum, Syriæ regibus attributi, in obsequio manserunt, nusquam imperio sollicitato, tametsi reges populum ad idola sectanda omni arte pellicerent, vimque persæpe intentarent,

CAPUT X.

Recidivum sub Machabœis imperium peculiari Dei instinctu à Mathathia inchoatum, à filiis stabilitum, Romani ac Cæsares eodem jure, Christo approbante, regnarunt.

At enim, inquiunt, ad extremum sub Antiocho Epiphane arma ceperunt, auctore Mathathià sacerdote. Hoc argumentum quidam supra modum efferunt : sed frustra. Et quidem illud exemplum Bellarminus merito prætermisit ; neque enim Mathathias summus Pontifex fuit, qui de his pro potestate decrevisse fingatur, neque sacerdotali potestate quidquam egit, sed instinctu divino, quemadmodum Phinees zelo Dei commotus. Sic enim scriptum est in Machabæorum libris : « Accessit quidam Iudæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis ; et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram : sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit ; et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Jamri, filio Salomi ; et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. » Hoc ergo egit eo instinctu, quo actus est Phinees, hoc est, peculiari ac plane divino, quod doctores omnes summa consensione tradunt ; quo instinctu Aod Eglonem ; quo instinctu [207] ipse Moses Ægyptium interfecit : « Existimabat enim intelligere fratres, quoniam Deus per manus ipsius daret salutem illis : » ut est à sancto Stephano in Actis proditum ; quo instinctu tam multa extraordinaria, neque in exemplum trahentia, facta esse legimus. Neque vero, si fanatici homines instinctum Dei mentiuntur, ideo mendacii coarguere debemus ea, quæ Deus ipse à se instigata testatur ; at Deus instinctum Mathathiæ multis miraculis, et è cœlo factis illuminationibus, confirmavit ; tale est in Machabæorum libris traditum : « Cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cœlo viri quinque... ducatum Judæis præstantes ; ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circum septum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant : » ut omittam quot victorias, tot fuisse miracula. Quin eliam per divinum ac fide dignum somnium, scimus « extendisse Jeremiam dextram, et dedisse Judæ gladium aureum, dicentem : Accipe sanctum gladium, munus à Deo, quo dejicies adversarios populi mei Israel : » quæ vere divina fuisse, secutæ victoriæ demonstrarunt.

Huc etiam facit de Antiocho, Judæorum persecutore sævissimo, manifesta Dei ultione sumptum supplicium ; qua ultione perterritus, et ipse confessus est Deum aperte favere Judæis, ut non tantum Judæi, sed etiam hostes, in tot mirificis gestis, ultricem Dei manum ac divinam potestatem agnoscerent. Constat ergo Judæos adversus saevientem regem, non antea arma cepisse, quam instinctu peculiari, totque divinis testificationibus ad id incitati sunt : quare male ea referri ad ordinariam potestatem luce clarius est.

Huc accedit Ecclesiæ et Synagogæ diversa conditio, diversus spiritus : ut ab altera ad alteram consecutio non valeat. Non enim si divino impulsu Elias è cœlo ultricem flammam elicuit, ideo hæc Novo Testamento congruunt, dicente Domino ad apostolos Eliæ similia cogitantes : Nescitis cujus spiritus estis ; tum veteris Synagogæ tempore statutum erat, electum populum ex eodem [208] tantum Abrahami genere propagari ; sacrique fœderis ac religionis pars erat vel maxima, ut terram Chananaeam patribus jurejurando promissam incolerent ; cultus quoque religionis affixus erat ei loco, quem elegerat Dominus, extra quem locum non vota, non festa solemnia, non ipsa sacrificia ac sacra reliqua, sancta rataque essent. Quare cum Dominus transmigrari ad Babylonem voluit, misso Ieremia propheta, ac peculiari jussu indicta migratio est : simul datum promissum, ne ultra septuaginta annos esset duratura, neve postea unquam, stante certe fœdere, à locis religioni addictis moverentur : quæ nunc omnia vacant. At ea omnia, quibus antiquum fœdus constaret, Antiochus evertebat : hæc enim Mathathias lamentatur : « Væ mihi ! ut quid natus sum, videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manus inimicorum, sancta in manus extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis ? » quæque alia vir sanctus deploravit. Ac postea magis magisque mala increvere, cum scilicet Lysiæ mandavit Antiochus, ut mitteret exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israel, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco, et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribuer et terram eorum... Et audierunt mercatores regionum, et acceperunt argentum et aurum multum valde, et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos : » mittebatque Antiochus tota Judæa, qui « omnes perfectæ ætatis interficerent, mulieres ac juvenes venderent extraneis. » Quibus perpetratis terraque Chanaan alienigenis tradita, nec fœdus, nec religio stare posset, templumque ipsum, cui Domini jussu affixa religio, titulo Domini in æternum abolito, non alio deinceps quam Jovis olympii titulo cognominaretur.

Quo loco cum res essent, non tamen aliter nisi peculiari instinctu arma sumpserunt : et Deus ad hæc omnia, quæ memoravimus à Juda et à fratribus, suo suscepta numine, regum quoque Syriorum consensionem accedere voluit : Jonathasque et Simon non modo purpura, principatu, consessu regio, verum etiam iis omnibus, queis regiæ potestatis vis constat, cudendæ [209] pecuniæ, muniendarum arcium, armandi exercitus jure ; Judæi quoque immunitate et libertate donati sunt. Sic ad novum principatum stabiliendum, divina et humana jura cumulantur, atque extraordinaria in ordinariam potestatem desinunt ; ac demum supremum apud Judæos imperium ab universo populo, annuentibus regibus, in Simonem est collatum, postquam eo maxime auctore, ablatum est jugum gentium ab Israel.

Neque Simon, pontifex licet, principatus honorem ac vim, sacerdotii sui jure sibi vindicavit, sed « in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis et seniorum regionis ; » totius gentis decreto ac veluti lege regia, in se collatum accepit : qua una consensione cum sacerdotali officio regium conjunctum imperium est.

Post centum et quinquaginta annos, in Judæa Romani regnarunt, datis etiam regibus Herode et ejus liberis, sub quibus Caesares partem regni ipsamque Jerosolymam, regni ac gentis caput, Romano imperio vindicarunt : certe nusquam obnoxii Pontifici Judæorum, qui eorum imperia solveret. Nemo enim id his temporibus, vel per somnium cogitabat : quod quidem imperii jus ipse Dominus confirmavit, dicens ; « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei, Deo : » nihil interpellata scilicet Cæsarum potestate, ac tantum decreto edito, ut Deo ac religioni debita obsequia servarentur.

Quare regnum et sacerdotium distinctas potestates, in suo quamque ordine supremas esse, non autem sacerdotali regiam obnoxiam, ab ipsa sacerdotii legalis origine, usque ad Christum Dominum, et excidium gentis, omnes Hebræorum historiæ, omnia monumenta clamant ; neque ullum Dei præceptum, ullam populi Judaici traditionem, ullum exemplum, quod huic doctrinæ adversaretur Baronius et Bellarminus aut alii protulere. [210]

CAPUT XI.

An Athaliæ cœsæ exemplum his obsit.

Duo tamen exempla Bellarminus objicit : ac primum memorat Athaliam Reginam, uxorem Jorami, Regis Judæ, Joiadæ pontificis jussu fuisse interfectam, non modo quod nepotes suos, et omne semen regium occiderit, ac regnum invaserit ; sed quod idolis servierit, Quorsum ista, obsecro ? An ut intelligamus supremas potestates pontificum jussu interfici posse ? Absit. At id probas, vel omnino nihil probas. Jam exempla quærimus supremarum potestatum, quæ à pontificibus loco dejectæ fuerint ; at profecto Athalia non gaudebat suprema illa potestate, eamque habebat non legitimo ordine, sed invasione ac parricidiis. Porro supererat è sanguine regio Joas, quem soror Josabeth ex Athaliæ manibus clam ereptum, Joiadæ viro suo custodiendum, educandum, et in avito solio aliquando reponendum tradiderat. Quid ergo mirum est, si pontifex sub rege septenni, quem neci eximerat, quem in templo educaverat ab incunabulis, quem filii loco habuerat, quem regno restituerat tutorem agens regis, in impiam Athaliam regiæ majestati subditam, ejusdemque læsæ ream, pro potestate animadvertit ? Neque enim aliter constitura erat regi regnoque salus. Esto damnata quoque sit idololatriæ nomine : quid enim nostra refert, pro aliis quoque sceleribus damnari regis et regni hostem, publicæ potestati subditam ?

Atque id sibi juris sub rege minore extraordinarie et summa necessitate, et consensu omnium pontifex vindicabat : quo jure et Regi uxores accepit, et omnia administravit. Si ergo efficere aliquid volebat Bellarminus, aliquem oportebat regem ex tot idololatris proferre in medium, de quo simile sumptum supplicium fuerit, sola sacerdotali auctoritate : quæ cum exempla desint, imo cum contraria adsint, nullum in Athalia præsidium est. [211]

CAPUT XII.

De Ozia propter lepram ejecto.

Verisimilius objicitur leprosius Ozias, hujus morbi causa per sacerdotes ex præscripto legis primum templo ejectus, tum hominum societate ac regni administratione depulsus : scriptum enim in lege erat : « Quicumque maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,... omni tempore, quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. » Ergo pontifici in regem ea sunt concessa quibus etiam regni administratione privaretur. Hinc consecutio : id si fieri potuit in Veteri Testamento, propter lepram corporalem, quanto magis in Novo propter spiritualem, id est, hæresim ? Duo hic consideramus : primum, eventum ipsum extraordinarium ac plane singularem, quem in exemplum trahere non liceat : alterum, allegoriam occultamque significationem in facto ipso latentem, ex qua theologicum dogma constitui theologi non ferant.

Certum ergo est lege fuisse præscriptum, ut quivis leprosus arbitrio pontificis separatus, solus extra castra urbesque degeret. Jam si fas pontifici ea exequi, quæ lex aperte ac directe præscripserit, haud propterea liceat ad alia et alia, ex consecutione, jus illud extendere. Atque hic si consistam, tota vis argumenti sponte concidat.

Quid, quod sacerdotes nihil sibi aliud vindicarunt, quam ut Oziam è domo Domini propellerent ? Lege Paralipomenon librum secundum, quo ista narrantur, nihil aliud invenies : cætera lege regni à Ioatham regis filio facta. Quid, quod nec Oziæ regnum ablatum est ; sed illius tanquam regis nomine, à Joathamo filio regni suscepta administratio, ut solet sub insanis delirisque regibus ? Scriptura attestatur his verbis : « Fuit igitur Ozias Rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro [212] Joatham filius ejus rexit domum regis et judicavit populum terræ. » Quid autem vetabat ne, ut regis nomine, ita etiam imperiis, quod lex fieri non vetabat ; cum nec nisi patre mortuo regnasse memoretur : « Dormivit enim Ozias cum patribus suis,... regnavitque Joatham filius ejus pro eo ; » parque omnino est credere nullum erga parentem ab optimo viro Joathamo prætermissum, quod lege præstare sineretur ; ut non regno depulsum Oziam, sed tantum per filium regnasse appareat. Sed quanquam hæc proba sunt, tamen rem altius investigare placet.

Quæro enim an de leproso principe aliquid nominatim in lege edictum fuerit ? Neutiquam ; sed lex est generalis, inquies, qua simul comprehendi principem oporteat. At ego jam postulo quidni princeps intelligatur etiam comprehendi eis legibus, quibus universim dictum erat de adulteris, de percussoribus deque idololatris esse sumendum supplicium ? Nempe reges inde nulla legis clausula exceperat ; at si majestate sola excipi intelliguntur, non video profecto, cur non eodem titulo eademque majestate regii nominis, è lepræ quoque legibus eximantur, nisi aliquid peculiare hic intervenerit.

Et profecto clarum est intervenisse manifestam et extraordinariam testificationem divinæ voluntatis. Rex enim temerarius sancta penetraverat, thuribulum manu ceperat, obstantibus sacerdotibus minabatur. Hic Dominus sacrilego in fronte lepram immisit, quo miraculo moti sacerdotes, tanquam signo accepto divinæ voluntatis, regem templo expulerunt. Ipse amens, exterritus, sceleris divinæque tam patentis vindictæ conscius, « acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. » Accessere et alia portenta, quæ Dei manum demonstrarant. Nam contremuit terra, teste Zacharia, et Amos, quam Dei ultionem ad sacrilegos Oziæ ausus pertinere tradunt interpretes. Ergo manum Domini extraordinariis signis demonstratam esse constat, testificatusque est Deus, qui à tot aliis legibus reges exemerat, velle se huic regi lepræ legem imputari : id, inquam, testificatus est, dato extraordinario voluntatis suæ indicio, ne quisquam [213] præter ipsum in reges animadvertere posse videretur. Atque hic profecto certum est, non tam pontifices quam Deum ultorem, edito miraculo, fuisse, qui minanti ac superbienti lepram primum, deinde terrorem ipsi quoque, et terræ tremorem immiserit.

Jam si facti significationem, atque latentem doctrinam quærimus, multa occurrunt : merito inustum fronti superbæ ignominiæ signum : merito amisisse honorem regium, qui sacerdotii inconcessos honores sibi vindicabat : conturbari terram ac rerum humanarum fundamenta concuti, cum sacerdotale officium et regium confunduntur.

Lepra significari hæresim ultro concedimus ; alia quoque peccata eo morbo adumbrati passim tradunt Patres. At propter hæresim aut quæcumque peccata, expelli posse principem ac regno deturbari, nunquam allegoria efficiet. Potest enim allegoria rem aliunde Armatam declarare, rem per se ipsa conficere et probare non potest. Neque quisquam sanus sibi persuaserit, plus posse ad exturbandum principem, aut hæresim, aut ejus imaginem lepram, quam tot alia scelera, atque ipse idolorum cultus, quem Judæi in regibus, eorum majestate salva, toties pertulere.

Quid autem eo exemplo licere sibi putarent christianæ religionis antistites, sanctus Lucifer Calaritanus in Sardiniâ episcopus, docuit libris adversus Constantium editis ; sanctum autem voco, cujus festum diem, Sede apostolica approbante, ab omni Patrum memoria Calaritani aliique insulares agant. Quanquam enim in quibusdam vehementior fuerit, ejusque inclyto nomine, quidam ejus discipuli atroces ac superbi, schisma conflaverint ; multis tamen argumentis demonstratum est, eum in Ecclesiæ communione obiisse. Utcumque est, libros profero, quos cum ille scripsit, catholicis omnibus magnoque illi Athanasio admirationi fuit : proferam autem hic librum, cui titulus : De non parcendo in Deum delinquentibus : quo libro sic compellat Constantium, arrogantiæ ac superbiæ catholicos antistites incusantem : « Quæ ista nostra, Constanti, superbia est, quæve arrogantia ? Si quia te videamus morbidum esse, pestiferum quippe arianum, [214] elephantiam in te esse ; quia istam consideremus illam, quam Arius habuerit ; quod urgeamus te secedere à populo Dei, sicut illi sacerdotes Domini Oziam de templo compulerint egredi, quia te ita cogamus Deo dare honorem. Si enim Oziam Dei sacerdotes idcirco pellebant ex aula Dei, quia meminissent divinitus præceptum, leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos ; quanto magis nos digne te, conspice, ex Ecclesia pellere Christi, de domo Domini, quia non sit licitum hæreticum convenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum immundis spiritibus cum eis in quibus inhabitat Spiritus Dei. » Eatenus igitur Oziae exemplo Patres utebantur, ut hæreticum imperatorem templo Dei, domo Dei, Ecclesia Christi arcerent, non ut imperii administratione deturbarent Constantium certe à catholicis omnibus, et ab ipso Lucifero, pro legitimo imperatore semper habitum, et fatentur omnes, et infra referemus. Hoc exemplo Oziæ docebat : hisce finibus coercebat is, quem vehementissimum atque interdum nimium fuisse constat.

Neque aliter alii sentiebant. Exstat Hincmari Rhemensis epistola ad Carolum Calvum Regem, qua monet, ne Oziæ exemplo, « manum extendat ad ea quæ sacerdotali ordini Spiritus sancti dono commissa sunt. » Ibi fuse relata separati per sacerdotes regis historia, addit ex Apostolo : « Hæc autem in figura contingebant illis ; scripta sunt autem propter nos ; » ac denique concludit : « Sic et eorum judicio, quibus dicit Dominus : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris mei qui loquitur in vobis, voluntarie atque ex deliberatione, quiscumque violans et convellens constituta divina ; quia docente Petro : Non est personarum acceptio apud Deum : ab Ecclesiæ corpore separatus, nisi per pœnitentiam et sacerdotalis indulgentiæ reconciliationem, eidem Ecclesiæ fuerit reincorporatus, erit ab æterna Ecclesia separatus. »

Non aliud Patres nostri in Ozia viderunt, quod ad christianismi tempora pertineret : de terreno regno per spiritualem lepram adimendo nihil cogitabant ; separari posse putabant reges id [215] meritos per sacerdotale officium, ab Ecclesia quidem et à regno cœlesti, quorum respublica regnumque Judaicum figura fuit. Quæ nunc de suo addunt, ea nos à Patribus spreta rejicimus.

Hæc ex Vetere Testamento Bellarminus et alii proferunt, caduca per sese ac nequidem sibi satis cohærentia : non quod indocti sint qui ea objecere ; sed quod, semel suscepta causa, per occupationem animi necesse sit vana sectari, quibus valida et vera argumenta desint.

Stat ergo propositio : per institutionem sacerdotii legalis non fuisse immutatum statum principatus ; neque alteri potestati quæ reges deponeret ac temporalia ordinaret, regiam potestatem directe vel indirecte fuisse subjectam, Jam ad Novi Testamenti sacerdotium veniamus.

CAPUT XIII.

Quinta Propositio : Neque per institutionem christiani sacerdotii quidquam fuit immutatum in regnandi jure : id probare aggredimur ex evangelicis Scripturis : explicatur potestas quam Christus apostolis tradiderit.

Quinta propositio ; Neque per institutionem christiani sacerdotii quidquam fuit immutatum in jure regnandi ; ac pontificibus christianis nulla à Christo attributa potestas, qua temporalia ordinare, aut quemquam imperio mulctare vel donare possint ; patet ex antecedente. Si enim religionis causa in terrenis imperiis, atque in supremarum potestatum juribus aliquid fuit immutandum, id maxime fieret per religionem Mosaicam, terreno imperio, terrenis promissis nixam : atqui non id factum est, neque regiam potestatem, in rebus quidem suis, Moses sacerdotio fecit obnoxiam : multo ergo minus christiana religio, promissis tantum nixa spiritualibus, id faceret, aut imperiorum jura mutaret.

Sed quandoquidem in hac maxime propositione quæstio vertitur, eam diligentius Scripturis primum, deinde Ecclesiæ traditione ac praxi confirmamus. Quibus in locis pertractandis nemo à nobis postulabit, ut demonstremus dedita opera confutatam eam potestatem, quam nullus hominum cogitaret, sed ut [216] perspicue pateat nullam hujus in Scripturis, nullam in primis sæculis fieri mentionem, cum id res vel maxime postularet, tum vero eam cum Patrum christianæque doctrinæ placitis non posse cohærere. Sic duabus profecto causis contraria sententia concidet, et quod nova, in Ecclesia Christi ac prioribus sæculis inaudita, et quod à christiano atque ecclesiastico spiritu alienissima proferat.

A Scripturis inchoamus : quærimusque quam Christus apostolis dederit potestatem ? Et quidem Magister ac Dominus duplicem in apostolos, ministros ac vicarios suos, contulit potestatem, extraordinariam et ordinariam : utramque complexus est his verbis ; « Convocatis Jesus duodecim discipulis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent, et misit illos prædicare regnum Dei, et curare infirmos. » Edere miracula, extraordinariæ potestatis, prædicare regnum Dei, potestatis ordinariæ fons et caput est.

Jam cujus generis esse putant illam potestatem deponendi reges ? Certe ordinariam : nam extraordinariam, quæ per miracula se exerat, nihil moramur. Quo verbulo refellimus adversarios passim ingerentes et arefactam ficum, et immissos porcis dæmones, et Ananiam et Saphiram Petri voce percussos ; quæ quidem Nicolaus Dubois et alii haud minus inani quam ingenti opera congerunt : nam quo ista pertinent ? An ut pontifices patrare miracula suo jure, ac pro cathedræ suæ potestate possint ? Ne id quidem cogitant. Quare cum hæc proferunt, nihil aliud faciunt, quam ut vera argumenta deesse demonstrent, qui tanta operâ falsa et nulla colligunt.

Quin etiam commemorant flagellis verberibusque ejectos è templo vendentes et ementes. Quid autem probaturi ? An quia Christus templi contemptores templo ejecit, ideo pontifices regnis ejecturi sunt eos, qui religionem contemnant ? Aut quoniam Christus flagellis est usus, ideo ejus ministri atque vicarii ad bella in reges movenda christianos compellent ? Aut vero id volebat Christus, ut ecclesiastici linguæ verbere, ac prædicationis [217] flagello non contenti, ipsi per se vi agerent, atque arma corriperent ? At id nemo cogitavit unquam. Quare hæc, quæ congerunt extraordinarie gesta, vel ipsi fateantur necesse est ad rem non pertinere.

Ad ordinariam potestatem veniamus. Hujus caput est verbi prædicatio, ecclesiastici ministerii basis. Hanc deinde consequuntur sacramenta consecranda, administranda dignis, quodque est consectaneum, indignis pro potestate adimenda : tum hæc omnia complexum regimen ecclesiasticum, monere, increpare, arcere sacris, sive, ut ait Tertullianus, exhortatio, castigatio ac censura divina ; hæc Scripturæ exsequuntur copiose, luculenter, nulla temporalium cuiquam, sive dandorum, sive adimendorum mentione facta.

Pascendi potestatem late patere volunt. Certe. Non ita tamen quin iis contineatur finibus, quibus se Christus ipse continuit. Pavit autem oves Christus, ut pascua invenirent, vitæ verbum scilicet et vitam æternam per verbum : « Oves enim meæ vocem meam audiunt ; et ego cognosco eas, et sequuntur me ; et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. » Ad hoc pavit Christus, ad æterna perduxit, temporalia cuivis, ac suis cuique legibus habenda, utenda, adimenda permisit. At si ad hæc pavit Christus, ad hæc pascat Petrus : Pasce enim, inquit, oves meas, sed meo more meas. Ne ergo pastores ad temporalia, eo quo erant jure locoque à Christo relicta, concessam à Christo potestatem conferant.

At enim Matthæi xvi et xviii potestatem ligandi ac solvendi tradidit, sed peccata scilicet : sic enim ipse Christus interpretatur Joannis xx : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. » Quæ ad potestatem ligandi ac solvendi pertinere, eòque referri, et theologi omnes, et ipsa Tridentina synodus intellexit.

Piget vero referre in re nota et obvia Patrum auctoritates. Uno verbo dixerim : qui hanc potestatem ligandi atque solvendi ad peccata referant, omnes invenias ; [218] qui ad temporalia danda vel adimenda referat, mille et amplius annis omnino neminem.

Jam illud à Christo prolatum, quo maxime se in christianos contumaces potestas ecclesiastica exerit : « Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, » frustra referas ad temporalia, quorum ullam partem detractam ethnicis aut publicanis fuisse, non ipsi Judæi, nedum cæteri intellexerint.

CAPUT XIV.

Locus Evangelii : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari,

His ergo præstruximus, quam Christus apostolis dederit potestatem, amplissimam illam quidem, et omnino divinam, sed in spiritualibus ac cœlestibus ; in terrenis quidem ac civilibus nihil præcepit, nisi ut obtemperarent iis, qui rerum potirentur.

Neque enim bonus magister eam prætermisit partem veræ pietatis, ac diserte dixit : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo ; » ne quis rempublicam conturbaret, aut constituta sollicitaret imperia ; qua brevissima absolutissimâque sententia complexus omnia est, quæ civili potestati deberentur ; nempe obtemperandum in omnibus, quæ divinis præceptis non repugnarent.

Multi enim è Judæis putabant romani imperii ac romanorum Cæsarum, utpote infidelium, iniquam, violentam, tyrannicam atque omnino nullam in populum Dei potestatem esse : quorum turbulentos spiritus Magister optimus hac sententia compressit. Cum enim id agerent inquieti homines, ut religionis specie legitima imperia commoverent, id è contra Christus docuit, nihil ad vim ipsam religionis pertinere, quis imperet, atque omnino religione relinqui imperia eo loco, quo sunt gentium ac populorum juribus constituta.

Hoc autem perfecit ostenso numismate atque imagine Cæsaris ; ut quoniam respublica ac civilis societas stat commerciis ac permutationibus, quarum instrumentum est nummus seu publica [219] pecunia ; ideo omnes intelligerent in ejus potestate necessario permanendum, cujus numismatis uterentur ; quod profecto non sic præcise et absolute diceret, si aut intelligeret pontificum ac Synagogæ auctoritate legitima imperia solvi posse, aut talem potestatem suis suæque Ecclesiæ ipse aliquando esset concessurus.

Quod ergo nunc interpretantur : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari ; hoc est, « si ipse Cæsar, quæ Dei sunt, Deo reddat ; » vanum est et illusorium, imo contrarium Christi instituto, cum juberet parere iis, quos idololatras et impios, Deo, quæ Dei erant, non reddere certum esset.

Neque minus vanum est, quod alii hæc assuunt : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, « nisi noceat religioni atque Ecclesiæ, aut nisi ipse Cæsar per Ecclesiam ac pontifices deponatur. » Quæ quidem assumenta captiosam, quod absit, et illusoriam Christi responsionem facerent,

CAPUT XV.

Prævisis malis quæ ab impiis regibus Ecclesiæ essent eventura, quæ Christus et apostoli auxilia reliquerint ; et an aliqua præter patientiam ?

Neque vero quis negaverit à Christo esse prævisa, cum omnia incommoda Ecclesiæ nocitura, tum vel maxime ea quæ à malis regibus evenirent, quæ quidem et ipse expertus est ; testanturque apostoli impletum in ipso Jesu id quod erat à Davide pronuntiatum : « Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. » Neque ignorabat manatura ad discipulos, quæ in Magistro præcessissent : Ad præsides enim, inquit, et ad Reges ducemini : neque id apostolos fugiebat, cum et à Domino commoniti essent, et jam vim regiam toti Ecclesiæ gravem ipsi experirentur, et sæviora quæque imminere cernerent.

Cum ergo eum Magistrum, eosque duces habeamus, qui mala nobis totique Ecclesiæ, à mundi potestatibus obventura animo [220] prævideret, experimento probarent ; videndum plane nobis adversus hæc mala, quæ præcepta, quæ remedia aut auxilia compararint.

Hæc autem in Evangelio luculenter apparent. Ecce enim præviso malo, ac longe ante denuntiata : Ad præsides, inquit, et ad Reges ducemini, statim addit, in testimonium illis : hoc primum ; aperta professio veritatis ; unde et illud : « Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, prædicate super tecta ; » et illud : « Omnis ergo qui confitebitur me, confitebor et ego eum. » Primum ergo succurrit nobis ipsa fiducia profitendæ veritatis ; tum idonea verba, quibus adversarii revincantur : « Ego enim dabo vobis os et sapientiam, quibus non possint resistere et contradicere omnes adversarii vestri. » Accedit certa promissio salutis consequendae, quæcumque supplicia inferantur : unde christianis invicta firmitudo, infixumque animo, « non timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. » Quo certa salus animæ constat, sed propter patientiam : « In patientia vestra possidebitis animas vestras ; » neque tantum animas, sed suo etiam tempore ac loco ipsa corpora : « Capillus enim de capite vestro non peribit. » Summa ergo est, ne quid timeant, ne quid amittere se posse putent ; hac spe invicti persistant, nec veritatem prodant : hoc est, ne in malis pareant. Ut autem quovis auctore in ipsos insurgant, aut in civilibus jussa detrectent, ne quidem innuit : imo vero id aperte vetat, cum nihil aliud indicit, quam pati, quantumvis sævituri ac nocituri essent. Hæc promissa, hæc præcepta, hæc adversus potestates ac mundum saevientem invicta auxilia subministrat.

Neque tamen propterea ultro se neci sint objecturi Christi discipuli : « Cum enim persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ; » sic adversus reges et præsides ac legitimos magistratus Christus Magister, nihil præter fugam relinquit, ut divina præsidia, in invicto fidei spiritu ; humana vero, in fuga habeamus. Nihil præterea christianis adversus reges et magistratus concessum est. Sic declinare vim regiam eique obluctari licet. [221]

Magistrum sequuntur apostoli, et Paulus : « Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit. » Cavillantur adversarii, dum respondent, præcipi quidem ab apostolis uti obediatur regibus, quandiu reges fuerint ; non autem prohiberi quominus, si Ecclesiæ adversentur, deponantur à pontificibus christianis : quasi non pontifices Paulus his dictis complexus sit : Omnis anima ; quod et Chrysostomus hic, et res ipsa indicat : « Ostendit enim, inquit, quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus, et monachis, non tantum sæcularibus, id quod statim in exordio declarat, cum dicit : Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit, etiam si apostolus sit, si evangelista, si propheta, sive quisquis tandem fuerit. » Puto ergo non excipi apostolicam potestatem, cum etiam antiquum pontificem audiamus, ex apostolico throno hæc de regibus prædicantem : « Quibus nos etiam subditos esse sacra Scriptura demonstrat. » Atqui absurdissimum est quem pari cum cæteris obedientia Paulus obstrinxerit, eum non modo posse resistere, sed etiam deponere. Mirum profecto à Paulo non esse explicatam exceptionem illam, tum cum Neroniano gladio imminente diceret : « Ego jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. » At nec sic à regis, quantumvis sævientis, obedientia christianos amovebat, nec deponendum eum, sed colendum docebat.

CAPUT XVI.

An generali præcepto obediendi regibus, Christus et apostoli aliquam exceptionem attulerint, et quam ?

Certe generali præcepto obediendi regibus necessariam exceptionem Scriptura non omittit : obediendum scilicet, nisi Deo adversa jubeant. Ac Paulus quidem ad Titum : « Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. » Quo docet in bonis tantum parendum esse, et, quod sæpe dicemus, mala imperantibus [222] obedientiam non simpliciter, sed in malis denegandam. Et alio loco : « Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali... Dei minister est tibi in bonum. » Quare jubentibus quæ pietati adversentur, libere reponendum apostolicum illud : « Obedire oportet Deo magis quam hominibus. » Tum si vim ultimam inferrent, succurrit ultimum resistendi genus, fuso sanguine : « Nondum enim, inquit, usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes. » Hucusque resistere datur : hanc exceptionem Scriptura adhibet generali præcepto obediendi Regibus : nova illa exceptio de deponendis regibus Scripturæ superstructa atque aliena est.

Est ergo summum illud christianæ repugnantiae, ut prava jussi facere, ad mortem usque reluctentur : ulterius progredi vetitum, mittunturque christiani inter lupos, sed sicut oves, inermes scilicet, qui sint prudentes sicut serpentes, exposito corpore, ut caput servent, id est, animæ salutem, teste Augustino passim ; et simplices sicut columbæ, quæ gemendo Deum, patiendo inflectant homines, atque iras modestia et humilitate frangant ; cæterum nunquam saeviant Neque enim adversus lupos ac feras ovibus aut columbis arma suppetunt

Neque aliter ipse Christus egit, cum « testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem ; » neque enim Judæi quidquam aliud agebant, quam ut crucis metu deterreretur Christus à profitenda illa veritate, quod nempe ipse esset Christus, Rex verus Judæorum. At Christus, et se Regem Judæorum esse, et ne quid Pilatus Cæsari reique romanæ metueret, regnum suum de hoc mundo non esse profitetur.

Hic ergo videmus circa reges et præsides, quid evangelica disciplina præcipiat, quid excipiat. Non enim hoc excipit, ut ad mala cogentibus absolute et in omnibus obedientia denegari, aut quavis auctoritate subtrahi possit ; sed hoc excipit tantum, ne obediatur in iis quæ inique imperant, quibusque se Deo superiores esse velint : quæ exceptio regulam firmat, evincitque in [223] omnibus aliis præstandam obedientiam, honorem, vectigal, omnia quæ sunt Cæsaris ; eo fine scilicet, quemadmodum ait Tertullianus, « ut Res honoretur, cum suis rebus insistit. »

CAPUT XVII.

Adversariorum effugia : distinguunt tempora infirmæ et adolescentis, à temporibus robustæ et jam prævalentis Ecclesiæ : an hæc christianis digna ?

Quæ supra diximus, hæc quidem adversarii fere confitentur ; sed duo reponunt : primum quidem, his Christi et apostolorum præceptis comprehendi ea quæ incipienti et infirmæ, non autem ea quæ adultæ, suisque jam viribus confirmatae Ecclesiæ conveniant : recte enim jussam esse tolerare reges quos compescere infirma non posset. Quo loco si urgeas, ac petas demonstrari tibi, quænam ilia sint robustæ jam et adultæ Ecclesiæ præcepta reservata, nulla quidem proferunt, sed illud secundo loco addunt : qui finem præscripserit, ab eodem idonea ad finem consequendum comparata media : quare Petrum et successores, clavibus datis regni cœlorum, ligare, solvere, pascere jussos ad æternam salutem, id quoque accepisse, ut et ea quæ huic fini conducerent adhibere, et ea quæ nocerent amovere possent : atque ideo jus esse ut abjiciant malos principes, qui animas procurantibus tanto sint obstaculo. Hæc duo sunt in quibus adversarii suæ causæ præsidium ponunt.

Sic grande illud christianæ religionis arcanum, vimque omnibus retro sæculis inauditam, qua unius pontificis judicio, non modo deponantur reges, verum etiam ipsa imperia transferantur, tantæ potestatis institutor Christus, ac primi administri apostoli conticescunt : secuturis sæculis longa argumentorum consecutionumque serie colligenda atque inferenda relinquunt. At profecto si Christus et apostoli paterentur, quæ tempori congruebant, admonerent saltem quid, aliis temporibus, adulta jam Ecclesia ac robusta faceret ; ne necessariam doctrinam, si quidem talis est, [224] de deponendis regibus, generali decreto, de præstanda obedientia atque etiam exempli sui auctoritate premerent.

Neque enim homines intellecturi erant, amissis spiritualibus, temporalia statim excidere, quod est falsissimum : aut eadem potestate utraque simul donari vel detrahi posse, quæ tam diverso jure haberentur. Et quidem si uspiam scriptum esset universim, qui ab Ecclesia et spiritualibus separentur, eos bonis etiam temporalibus posse mulctari per ecclesiasticam potestatem, an eo quoque decreto reges conclusi essent, dubitaretur forsitan, propter pacem rerum humanarum, et convellendæ, non sine ingenti animarum etiam strage, reipublicæ graves metus. Cum vero nec uspiam scriptum sit patresfamilias, etiam infimæ sortis, per ecclesiasticam potestatem, vel uno servulo mulctatos, aut mulctandos fuisse ; quis in animum induceret mulctandos imperiis ipsos quoque reges, de quibus eo clarius decerni oportebat, quo facilius, tanto loco positi, Ecclesiæ auctoritatem vel reipublicæ tranquillitatis specie eluderent ?

Jam ut adversarios strictius urgeamus, pudet profecto me discriminis illius, quod inter incipientem et adultis jam viribus robustam Ecclesiam esse volunt. Scilicet cum prædicat Dominus : « Ecce ego mitto vos sicut oves ; » et : « In patientia vestra possidebitis animas vestras, » nullumque adversus legitimos magistratus nisi in fuga præsidium, sic intellecturi sumus : Fugite, sed quoad viribus convalescatis : unam præscribo patientiam adversus præsides et reges, sed infirmis et invalidis : cæterum cum prævalere dabitur, excutite jugum, et adversus legitimas potestates, quæ luporum more sæviant, non jam oves et columbæ, sed leones ultro insurgite ; vel cum edixit Petrus, cum Paulus sublimioribus potestatibus obtemperandum esse, eo quoque tempore, quo in Christi gregem saeviebant : « Neque tantum propter iram, sed etiam propter conscientiam, » propter Deum, propter religionem, sic eorum mentem interpretabimur : Nos quidem nunc nihil præscribimus præter obedientiam : de depositione conticescimus ; sed hæc aptata temporibus, non in perpetuum valitura. Parete, obedite, propter conscientiam et religionem, donec [225] adolescamus, atque Ecclesia roboretur : tunc enim, sumptis viribus, auctoritate nostra reges deponentur, aliis dabuntur imperia, arma indicentur, vi agi decernetur ; tanquam hoc sit parere propter Deum et propter conscientiam, majores expectare vires, quibus insurgere in eos, et arma etiam expedire possint.

Hæc tot retro sæculis inaudita, ac postremis demum nata temporibus, cujuscumque doctoris nomine prodeant, si pati cogimur, colere certe non possumus, atque aperte opponimus evangelicum illud : « Nescitis cujus spiritus estis : » neque enim magis est evangelici spiritus, ignem è cœlo elicere adversus Samaritanos, quam adversus legitimos principes bellorum incendia concitare.

CAPUT XVIII.

An eludi possit locus Evangelii : Regnum meum non est de hoc mundo.

Eludunt Dominicum illud : o Regnum meum non est de hoc mundo, » et, « Regnum meum non est hinc ; » et in Declaratione Cleri Gallicani perperam allegatum esse contendunt, ac diligenter advertunt non esse à Domino dictum : « Regnum meum non est hic ; » sed : « regnum meum non est hinc : » neque item dictum : « Regnum meum non est in hoc mundo ; » sed : « Non est de hoc mundo. » Quæ quis nesciat ? Certe enim scimus nobis à Domino dictum : « Regnum Dei intra vos est, » qui profecto in terra versamur, et regnum cœlorum Ecclesiam esse, quam toto terrarum orbe diffusam certa fide colimus, et nunquam destituram credimus. Illud non intelligunt, quo Christus respiciat, ista dicens : « Regnum meum non est hinc. » Nempe intelligebat id agere Judæos, ut eum apud Pilatum invidioso Regis Judæorum nomine premerent : « Neque opus ei erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine ; » ac jam in mente præceperat quod Judæi statim inclamaturi essent : « Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris ; omnis enim qui se regem facit contradicit Cæsari. » Hæc ergo videns, antequam clare edicat : « Tu dicis, quia [226] Rex sum ego, » hæc ultro praemittit : « Regnum meum non est de hoc mundo ; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis ; nunc autem regnum meum non est hinc ; » atque his quidem verbis, Cæsaris regnum, cui Pilatus serviebat, olim à se commendatum cum diceret : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, » nunc à suo regno tutum ac securum præstabat. Neque tantum Pilato ministro Cæsaris, sed etiam venturis regibus testabatur, nihil unquam terrenis regnis à sui regni legibus, aut a ministris suis metui velle, neque quidquam esse in Evangelio, atque per Evangelium tradita potestate, quod rempublicam commoveret. Quæ christiano spiritu digna profecto corruunt, si jam auctoritate Christi reges deponuntur, imperia transferuntur, bella civilia concitantur.

Non ergo in eo vim ponimus, quod regnum ejus non sit hic, sed quod tametsi sit hic, non est hinc. Tamen et de mundo non est, ac terrena regna non mutat diversissimi generis et ordinis regnum. Præclare enim Augustinus : « Rex Christus, quod mentes regat, quod in æternum consulat, quod in regnum cœlorum, credentes, sperantes amantesque perducat : » à quo profectò regno, terrenis regibus nihil periculi, plurimum firmamenti est.

Quæ ut luculentius demonstraret, prodit quidem Rex Christus, sed ipsa purpura illusus, corona spinea, solio cruce, eâque una regium titulum præferente ; venitque in mundum, nil magnificum, nil regium spirans ; mundi quidem victor, sed uno vanæ pompæ despectu ; quin ipsa nativitate subjectionem imperio et imperatori professus. Notant passim et mirantur sancti Patres humilitatem novi Regis terreno imperio servientis, ipsa subjectione omnibus imperantis ; atque hæc mente complexi, vanos Pilati, vanos Herodis, vanos postea Romanorum principum irriserunt metus, quod terrenis regnis ab humili Christi regno metuendum aliquid existimarent.

Neque verò à Nicolao Dubois theologiæ professore contemni decebat advocatum, qui talia objiceret : « Non eripit mortalia [227] qui regna dat cœlestia : » non decuit, inquam, contemni advocatum, qui talia objiceret, ac Breviarium legeret laicus. Quasi hominum incuria perficere potuerit, ut officium ecclesiasticum, summo olim studio etiam à laicis frequentatum, nunc ad solos Clericos redigatur. Quis autem despiciat id quod Sedulius presbyter initio V sæculi cecinerit, alii Patres inculcarint, ac tota jam Ecclesia accinente ubique celebretur ? Plane non eripit Christus regna mortalia, nec regibus hoc nomine est metuendus ; neque ejus vices agit, hoc quidem in negotio, qui hæc à se metui velit.

CAPUT XIX.

An ad rem pertineat ille ab adversariis objectus locus ; Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra, et ille locus : Rex Regum.

Nec valet, quod objiciunt : Christo tradita omnia in manus, et post resurrectionem ab ipso dictum : « Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ; » et : « In capite ejus diademata multa ; » et : « Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex Regum et Dominus dominantium. » Non enim quærimus, quam etiam Homo Christus habeat potestatem, sed cujus potestatis vicarium Petrum, ejusque successores reliquerit. Illius profecto qua peccata remittit, qua veritatem docet, qua sacramenta tradit ; non autem illius, qua « regit gentes in virga ferrea, ac tanquam vas figuli confringit eas, et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. » Hæc enim potestas non decretis, non canonibus, non externis ministeriis ac formulis, sed omnipotentissima atque occultissima efficacia constat. Hujus potestatis non reliquit vicarios episcopos, eorumque caput romanum Pontificem ; sed consortes adsciscit Sanctos omnes, qui mundum vicerint : « Qui enim vicerit, dabo illi potestatem super gentes ; » et : « Reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi à Patre meo, » Quod quidem est egregie à sancto [228] Dionysio Alexandrino explicatum his verbis : « Divini martyres nunc assessores Christi sunt, et regni illius consortes, ac judicii participes, et cum ipso judicantes. » Hos consortes Christus adsciscit supremæ illius occultissimae atque omnipotentissimae potestatis.

CAPUT XX.

Locus Evangelii : Quis me constituit judicem super vos ?

Externo autem ministerio quid in terrenis possit, in Lucæ Evangelio luculenter exponit, ubi nempe hæc legimus : « Ait ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo, ut mecum dividat hæreditatem. At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos ? » Quæ verba si perpendimus, statim intelligimus finitam hanc, quam tractamus, de temporalibus quæstionem.

Ac primum qui sic petebat : Domine, dic fratri meo, aperte à Christo petebat, uti ipse pro potestate decerneret : cum autem Christus respondit, Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos, aperte item negat eam potestatem ullo modo pertinere ad illud officium, quod in terris gerebat, cujus vicarios apostolos relinquebat.

Et quidem Christus alludit ad illud olim Moysi dictum : « Quis te constituit principem et judicem super nos ? » Quamque in ipso potestatem ille homo de turba requirebat, eam ultro Christus ab officio suo amovet dicens : « Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ? »

Fixum enim illud ab Apostolo dictum : « Nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur à Deo tanquam Aaron : sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu ; » et : « Tu es Sacerdos in æternum. » Qua ergo ratione pontificiam sibi vindicat auctoritatem, Pontifex à Deo constitutus, eadem ratione amolitur à se in [229] civilibus rebus judiciariam potestatem, quod horum à nemine judex constitutus est.

Hinc existit argumentum : Christus apostolos non alterius reliquit officii vicarios, quam ejus quod tum gerebat in terris ; at ad illud officium pertinere negabat eam, quam ille homo de turba deferebat, res terrenas ac civiles dijudicandi potestatem : ergo ea ad apostolicum officium nihil pertinet.

Quorum certe judices à Christo constituti sint, in Evangelio legimus : a Tibi, inquit, dabo claves regni cœlorum ; » et : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. » Consentanea loquitur, qui officio suo terrenorum potestatem abjudicans, vicariis suis cœlestia tantum suo nomine judicanda committit.

Quare eum quem tractamus locum Bernardus excutiens : « Quis me constituit divisorem super vos, » et cum illo comparans : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, » ad Eugenium Papam hæc scribit : « In criminibus non in possessionibus potestas vestra ; quoniam propter illa, et non propter has accepistis claves regni cœlorum. » Ac Bernardi quidem locum alibi legemus integrum, eoque doctrinam nostram luculentissime confirmabimus. Illud quidem habemus interim, clavium potestatem in terrenis possessionibus minime versari, neque propter eas apostolis esse traditam ; qua profecto sententia vel una vincimus, nisi forte apostolicam potestatem à terrenis possessionibus dijucandis abstinere jussam, propter regna concessam putemus, ac jam imperia distribuant vicarii, quorum Dominus, ne agros quidem dividendos, sibi attributos esse docet.

Hæc vero non ad contumeliam dicimus sacerdotalis officii. Bernardo enim assentimur, hæc negari pontificibus, « non quia indigni illi sint, sed quia indignum illis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. » Paria Ambrosius in eumdem Lucæ locum ; Quis me constituit judicem ? « Bene terrena declinat, qui propter divina descenderat, nec judex esse dignatur litium et arbiter facultatum, vivorum habens et mortuorum judicium, arbitriumque meritorum. » Et paulo post : « Merito refutatur hic frater, [230] qui dispensatorem cœlestium gestiebat corruptibilibus occupare. » Ergo in ecclesiasticam potestatem non modo aliena, sed eliam indigna conferunt, qui terrena quævis illius subdere satagunt imperio.

An forte huc afferent suum illud : Directe et indirecte ? Quasi non licuerit Christo indirecte dividere eam, de qua rogabatur, hæreditatem ; aut vero ignoraret, quod nunc assidue jactant, quantum temporalibus spiritualia juvarentur. At ipse universim à se negotium amolitus, causas incidit omnes, quibus hæc ad ecclesiastica judicia revocentur, nullamque rerum terrestrium potestatem pertinere docet ad illud officium, cujus apostolos ministros ordinabat.

CAPUT XXI.

Respondetur ad objecta capitis XVII : an impii reges ab Ecclesia impuniti, si tuti à depositione habentur.

Jam ea quæ sunt objecta superius facile dissolvemus. Objiciebant enim sic : Ecclesiæ suppetere debere media ad salutem animarum procurandam, atque adeo remedia adversus malos principes, qui earum saluti nocerent. Hæc argumenta, quibus sese maxime efferebant, nunc sponte concidunt. Repetimus enim more Scholæ argumentum ; atque ad illud : Debent Ecclesiæ suppetere media atque remedia, distinguimus : media atque remedia, quæ Christus ipse tradiderit, ipsa quæstione, ut vidimus, in medium adducta, fatemur ; media ac remedia, quæcumque ipsi per nos excogitare possumus, negamus ac pernegamus. Neque enim illud verum est, quod tanta confidentia assumere videntur : Christum qui præcepit finem, salutem æternam scilicet ab Ecclesia promovendam, statim indulgere omnia, quæ ad finem conducere, aut impedimenta amovere posse videantur. Imo ab ipso audiendum quæ media, quæ remedia concesserit optimus ipse Provisor animarum, ac providentissimus divinæ rei Procurator. Nec enim dubium quin ea remedia dederit, quæ christianæ disciplinæ idonea sibi [231] viderentur. At et ipse, et apostoli ea quæ nunc passim novi theologi venditant remedia tacuere ; et Christus quidem diserte præscripsit quid esset agendum, eum ad præsides et reges pro Evangelio vincti traheremur : cùmque ipse et apostoli prævidissent, imo experirentur quanta pati oporteret à mundi potestatibus pietatem professos, non aliud quidquam præter obedientiam imperarunt, salva quidem conscientia, quæ uni Deo pareret. Ergo alia omnia, quæ tanto postea intervallo excogitarunt homines, nempe ut temporalia adimerent, jugum excuterent, bella concitarent, procul à piorum animis, atque ab Ecclesiæ modestia ac fide abesse voluerunt.

Neque propterea christianam fidem professos, ipsosque etiam reges ab Ecclesiæ auctoritate immunes reliquerunt. Tametsi enim nec temporalibus, nec terreno regno, at cœlestibus et æterno regno mulctant, et amandant Christi vice ad ethnicos, et ligatos addicunt suppliciis sempiternis. An Leonem Isaurum, ut hoc octavi sæculi exemplum in antecessum demus, an, inquam, Leonem Isaurum Gregorius II Pontifex impune dimittebat, qui pro apostolica potestate minabatur se impium principem Satanæ traditurum ? An hæc parum valebant, quod interim de terreno regno directe aut indirecte adimendo nullas jactaret minas : atque etiam imperium à sua potestate intactum et immune esse fateretur dicens : « Neque Pontifex introspiciendi in palatia, neque imperator in ecclesias introspiciendi habet potestatem ? » An vero gravior, aut verendus magis Gregorius VII, quod prorsus omnia, terrenaque non minus quam cœlestia, sibi vindicaret ? Imo vero ille nempe Gregorius II tanto validius feriebat, quanto magis ab alienis abstinens, sua tantum intorquebat.

Quid si anathemata spernant, inquies ? Quid si depositionum [232] spernant sententias ? Quid si, ut tam sæpe factum est, opponant arma atque victorias ? Quid proderit jactare principem depositum verbis, rerum potientem ? Sane cum excommunicant Romani Pontifices, stat valetque statim ipsa vi sua adversus contumaces ac rebelles, quocumque loco positos, excommunicatio, Deo ligante in cœlis, quæ divinitus tradita potestate in terris ligata sunt. At cum depositionis quocumque apparatu proferunt sententias, nisi statim suppetunt exercitus, profecto, si verum dicere volumus, quo magnificentioribus, eo inanioribus verbis ludunt. Sed quid his immoramur, tanquam necesse sit eam à Christo in Ecclesia institutam fuisse potestatem, quæ omnia incommoda propulsaret : non autem pars sit vel maxima christianæ doctrinæ, multa incommoda subortura, adversus quæ nullum sit humanum remedium, sed quæ vel precibus amoliri, vel demisso animo pati debeamus : ut scilicet ad illud suspiremus regnum, in quo nullo obstaculo, nullo incommodo perturbemur ? Quod si alia præsidia quærimus, alia ex aliis incommoda consequentur, perficieturque præposteris curis, ut malis oppressi, remediis quoque gravius laboremus. Certe cum Pontifices Ecclesiæ consulere cœperunt, deponendo reges, secutæ sunt eæ calamitates, quibus doceremur quam consulto Christus ab iis remediis temperant.

CAPUT XXII.

De excommunicationis effectu : an privet temporalibus : quid sit illud : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus ? interdicta de vitandis excommunicatis in litteris apostolicis contenta expenduntur.

Sed nihil plane est quo vehementius illam potestatem confutemus deponendi reges, quam cum intuemur, qua in re ipse Christus ecclesiasticæ potestatis arcem collocaverit. Est autem in ipso anathemate, cujus vim ex Scripturis exponere nos oportet ; ut cum intellexerimus quousque se protendat summum id, quod Ecclesiæ à Christo concessum sit, cætera ut aliena respuamus.

Vim autem anathematis Christus explicuit his verbis : « Dic Ecclesiæ ; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus [233] et publicanus : amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo. »

Hic autem primum quærimus quid illud significet : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Certe illud : ut quemadmodum Ecclesiæ, ita sit regni cœlorum extorris ; unde Christus addit : Quæ alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo. Ligant ergo illos, non modo ut communione fidelium, sed ut cœlo excludantur.

Jam si quis existimet his verbis : Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, non modo spiritualia, sed etiam temporalia adimi, id dicat necesse est, temporalibus rebus privari ethnicos ac publicanos quod non tantum risu, sed etiam anathemate dignum esset.

Nam illud à Christo tanta auctoritate prolatum : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, » satis demonstrabat quam jure obtinerent, non modo reliqua temporalia bona, verum etiam imperia, qui veram religionem aversati, idolis serviebant. Quare nihil vetabat etiam regnare eos, qui ad conditionem ethnicorum redacti essent. Jam de publicanis haud minus clara res est, dicente Zachaeo publicano : « Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. » Ergo alia bona legitimo jure publicanus possederat, et sua, non aliena egenis tribuebat : Dimidium, inquit, bonorum meorum. Neque aliud quid ab eo Dominus reposcebat dicens ; « Hodie salus domui huic facta est. »

Quare nec famulitio privabantur, quæ pars erat bonorum maxima ; præcipitque diserte Apostolus manere fideles in dominorum etiam infidelium potestate ; quominus admirere mansisse integram in ethnicis publicam potestatem, cum etiam herilis manserit.

Neque quisquam somniabat, his atque aliis bonis temporalibus privatos esse ethnicos aut publicanos, ut propterea iisdem bonis mulctati intelligantur christiani, qui excommunicati ethnicis et publicanis accensentur. [234]

Sane ex eo Christi decreto constat, quoad fieri potest, vitandam eorum esse consuetudinem, nec esse salutandos, nec iniri cum illis debere convivia. Vitabant enim Judæi cum publicanis cibum sumere : unde illud in Evangelio passim apostolis exprobratum : « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester ? » Et Zachæi occasione « murmurabant dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset. » Consertiunt interpretes, Maldonatus, Estius et alii passim ; allusumque esse constat ad Judæorum mores, « qui ab ethnicorum et publicanorum, quos pro publicis peccatoribus habebant, consuetudine abstinebant, ita ut nec salutandos putarent. »

Ergo indicebat Christus excommunicatos vitari eo ritu modoque, quo à Judæis ethnici ac publicani vitabantur, ut eos nec salutarent, nec cum eis cibum sumerent : unde apostolicum illud : « Scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator, etc, cum ejusmodi nec cibum sumere. » Quo pertinet etiam illud ad Thessalonicenses : « Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum illo, ut confundatur ; » et illud Joannis : « Si quis hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, neque Ave ei dixeritis : qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. »

Hæc sunt interdicta de excommunicatis vitandis, quæ quidem in Evangeliis atque apostolicis scripturis habemus. Ecclesiastica, quæ inde manarunt, ex his interpretari nos oportet, neque res obscura est. Satis enim constat hæc interdicta ad bonos mores, non ad ea pertinere, quæ civili jure continentur.

Ad mores, inquam, hæc pertinent. Debet enim vir bonus abstinere à malarum hominum consortio, eo quod, ut ait Apostolus, « corrumpunt mores bonos colloquia mala ; » et quod vir bonus probare videtur illius doctrinam vitamque, cujus consuetudine delectatur ; unde Joannes : « Qui dicit ei Ave, communicat operibus ejus malignis. » [235]

Quod si malos vir bonus per sese quantum potest vitat, quanto magis eos malos, qui ecclesiastico judicio ut mali notati sunt ? Quo sensu Augustinus, eumque secuti passim latini Doctores intelligunt apostolicum illud : « Non commisceri cum eo qui frater nominatus, adulter sit. » Sic enim Græca ad verbum habent. Ita autem interpretatur Augustinus : ut vitemus fratrem, qui sit adulter nominatus, hoc est, ecclesiastico judicio notatus : quam Augustini interpretationem cum græco textu egregie consentire demonstrat Estius.

Pertinet etiam ad bonos mores illud : « Nolite commisceri cum illo, ut confundatur ; » hoc est, ut pudore victus ab iis actibus abstineat, quorum gratia viris bonis horrori se esse intelligit. Ergo excommunicatus evangelica atque apostolica auctoritate, humanæ societatis exsors est, quatenus humana societas ad bonos mores spectat, manentque integra, quæ civili lege continentur, nisi aliter lex ipsa cavent.

Quod autem postea inter christianos excommunicati, nisi resipiscant, sint infames, intestabiles, ad quædam vitæ civilis officia inhabiles, id ex eo ortum est, quod christiani principes, quoad fieri potest, leges suas ad bonos mores atque evangelicam disciplinam aptent, non quod excommunicatio per se ullo temporali jure bonoque privet.

Neque aliter intellexerunt Patres. Notum illud Tertulliani in Apologetico : « Ibidem (in sacris scilicet christianorum conventimus) exhortationes, castigationes et censura divina : nam et judicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu ; summumque futuri judicii præjudicium est, si quis ita deliquerit, ut à communione orationis et conventus, et omnis sancti commercii relegetur. » Notanda hæc postrema verba ; Omnis sancti commercii, quibus etiam comprehenditur conversatio et consuetudo cum sanctis. Sancti enim, hoc est, Christi fideles, idcirco maxime inter se conversari debent, ut sancta tractent, etiam in familiari colloquio ; atque ideo ab eorum abhorrent consuetudine, quibuscum hæc tractare non possunt. Sic mali christiani, et per [236] ecclesiasticam sententiam notati ut tales, non modo à communione orationis et conventus, sed etiam ab omni sancto commercio, et à sanctorum consuetudine relegantur. Nihil ultra licitum christianis ecclesiastica potestate, juraque temporalia excommunicatis per Ecclesiam in tuto sunt. Scilicet Christus animam per baptismum sponsam, ac postea adulteram, facto divortio, repudiât : sua sibi habeat jubet. Christi ergo bona donaque, et eorum omnem usum amittit, reliquis integris et illaesis.

CAPUT XXIII.

Alius excommunicationis effectus : Tracti Satanæ ad interitum carnis : argumentum pro nostra sententia ductum ex memoratis in Scriptura excommunicationis effectibus.

Jam quid ex eo Christi cum anima divortio consequatur, exponit Apostolus, de illo Corinthio dicens : « Ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit ; et paulo post : « In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, » ut qui Christi et sancti Spiritus sit exsors, spiritui nequam tradatur ; quippe cum, teste Augustino, « extra Ecclesiam sit diabolus, sicut in Ecclesia Christus. » Sane apostolicis temporibus, quemadmodum ad apostolicæ manus impositionem Spiritus sanctus etiam manifeste descendebat, ita manifeste exercebat Satanas vim suam in virum ecclesiastica potestate sibi traditum. Cæterum hæc ad tempus : firmum illud et æternum, quod intus, et per impositionem manus, sancto Spiritui, et per excommunicationem, Satanæ addicantur.

Si bonis privatus fuisset ille Corinthius Satanæ traditus, non id Apostolus prætermisisset, qui etiam commemorat traditum esse Satanæ ad interitum carnis ; quod quidem de ulcere pessimo, aliove gravi malo per Satanam inflicto Chrysostomus hic et alii passim intelligunt. [237]

Cum ergo et Christus, et apostoli, quo loco explicant ecclesiasticæ potestatis censuræque vim summam, nihil de adimendis temporalibus juribus aut rebus edicant, satis profecto constat non id ad ecclesiasticam potestatem pertinere. At ratio non sinit, ut quæ auctoritas in suorum bonorum ac jurium possessione relinquit privatos, ea depellat reges. Ergo excommunicati redactique ad ethnicos eo jure regnabunt, quo etiam ethnici Cæsares, Christo approbante, regnarunt.

CAPUT XXIV.

Objectum ex interdicto de vitandis excommunicatis, per exceptionem moralis, quam vocant, sive civilis necessitatis, ex omnium theologorum doctrina solvitur : ea in re Gregorii VII tempore manifestus error, nunc communi consensu refutatus.

Jam vero nullo negotio solvimus id quod objiciunt : vitandos excommunicatos, ruptum cum eis humanæ consuetudinis vinculum, neque excipi reges, si forte hæretici aut excommunicati sunt : non ergo colendos pro regibus, quos ne alloquio quidem et salutatione dignari nos oportet.

Hoc illud argumentum est, quo uno Gregorii VII temporibus viros bonos doctosque permotos fuisse videbimus, ut ab Hen-rici IV regis excommunicati obedientia recederent ; sed, quod apud omnes constat, errore manifesto. Certissimum enim est consensione theologorum et decretis Pontificum, illud interdictum de vitandis excommunicatis, quatenus ad humanam consuetudinem pertinet, exceptionem necessitatis, non physicæ tantum illius, quam vocant, et ineluctabilis, sed etiam moralis ac civilis admittere. Hinc ea decreta variis subinde sunt emollita modis, queis factum est, ut jam cum hæreticis et schismaticis propter necessitatem versemur innoxie, quos tamen quo minus audiunt Ecclesiam aperti ejus hostes et contemptores, eo magis pro ethnicis et publicanis haberi oportet. Quare cum interdictum de vitandis excommunicatis erga privatos quoque causa necessaria temperetur ; urgeri erga reges, tanto incommodo rerum [238] humanarum ac reipublicæ periculo, supra quam dici possit, absonum absurdumque est. Quo etiam factum est, ut hoc argumentum regum deponendorum ab excommunicatione depromptum, Bellarminus prætermitteret, tot inter argumenta, quæ undecumque congerit. Atque hæc sufficerent ad eam difficultatem, si qua est, explicandam. Cæterum ne omittamus ea, quibus viri graves moti olim sunt, quæque D. Nicolaus Dubois inculcare et inferre non desinit ; quæ sit vis interdicti de vitandis excommunicatis, quantum ad rem nostram attinet, exponamus ; et hujus quoque juris fontes recludamus.

CAPUT XXV.

Ejusdem interdicti vis diligentius quæritur : probatur, evangelicis apostolicisque litteris, quod exceptionem necessariæ causæ admittat, neque ab obsequiis regum arceat.

Tria sunt in quibus excommunicatis communicari vetitum : in malis, in sacris, in quotidiana consuetudine. Mala autem hic dicimus ea quidem propter quæ excommunicati sunt, quod crimen criminosum vocant.

Jam hæc tria inter se magno habentur discrimine. Primum enim in malis sacrisque qui communicaverit, pari excommunicatione percellitur, majore scilicet, quæ non tantum sacramentis, sed etiam conventibus ac suffragiis privet : qui autem in hoc tertio, nempe in quotidiana consuetudine, communicaverit, is jam, ex ecclesiastica disciplina, aliud genus incurrit excommunicationis, quam minorem vocant ; et sacramentis quidem, non tamen suffragiis aut fidelium cœtu ac societate caret.

Huc accedit discrimen alterum, quod magis ad rem nostram spectat : nempe interdictum de non communicando in malis,. atque etiam in sacris, postquam adhibiti sunt constituti ab Ecclesia ritus, nullam exceptionem habet : quippe cum illud sit primus et principalis excommunicationis effectus, primus internus ac præcipuus finis. At vero quod attinet ad vitæ consuetudinem, [239] quæ est tantum excommunicationis appendix, exceptionem, hujus quam diximus necessitatis, admittit. Id autem exponimus, primum ex evangelicis apostolicisque Scripturis, tum ex prima antiquitate, postea ex Gregorio VII, cujus tempore hæc maxime urgebantur, postremo ex temporibus consecutis.

Quod attinet ad evangelicas apostolicasque Scripturas, res ex antedictis liquet. Perspicue enim vidimus ethnicos et publicanos, ad quos excommunicati relegantur, ut nullo temporali bono ac jure, ita nec etiam civili societate privatos fuisse. Ac de ethnicis quidem, quis dixerit civili societate fuisse privatos qui regnare juberentur ? Quo necessario flebat ut Judæi et venerarentur imperantes, et jussa capesserent, et sæpe supplicarent, et missos ab eis præsides, magistratus, milites, suo quemque gradu locoque acciperent, et cum iis civilia negotia tractarent ; quod et Paulus fecit nulla Judæorum offensione, quippe cum id passim etiam ipsi factitarent. Idem Apostolus ad tribunum Lysiam misit adolescentem sororis suæ filium, de avunculi vita et incolumitate tractaturum. Pari modo à publicanis, si qui etiam Judæi essent, quales fuerunt illi quos Joannes baptizabat, et ipse Zachæus, non uxores, non liberos, non servos, non colonos quisquam abstrahebat. Veniebant, emebant, contrahebant ; quod illi in republica quidem communi cum aliis jure viverent. Quare in ethnicis atque publicanis, nec publica, nec patria, aut herilis potestas ullo jure læsa aut immutata erat.

Vetita ergo intelligimus, non quæ necessitas postularet, sive erga principes ac magistratus, sive erga dominos ac parentes, sive etiam erga cives ; sed quæ voluntariæ ac peculiaris necessitudinis ac familiaritatis essent indicia : salutare, convivari, hospitio accipere ; quæ etiam apostoli diserte explicant. Neque enim aut Paulus aut Joannes vetant ne contrahatur, ne ematur, ne vendatur, ubi necessitas id exposcit, sed ne commisceantur cum notatis ac nominatis fratribus ; ne scilicet utantur eis familiariter, ne tecto, ne mensa, ne salutatione aut osculo excipiant ; quæ non necessitatis, sed spontanei officii sunt ; quæ quidem Judæi cum ethnicis et publicanis religiose omittebant. [240]

Neque tamen hæc quoque ad supremos juris apices exiguntur. Quis enim apostolico præcepto repugnare jam se putet, si Calvinistas hæreticos salutarit ? Quod nempe tam multi sint tamque obvii, ut quoddam discordiae publicæ genus esset, salutationem et communis vitæ officia tot civibus denegari. Id autem nec apostoli præcepisse videntur ; quippe qui ita pronuntient : « Si is qui frater nominatur ;... Si quis hanc doctrinam non affert ; » ut nempe intelligamus hanc interdicti partem, quæ communis vitæ officiis excommunicatos arceat, ad paucos pertinere, ne ad magnam quoque multitudinem pervagata civile dissidium pariat. At si ea necessitas adversus cives valet, qui negaverit valere adversus principes, næ ille quid civis, quid princeps sit, ne nomine quidem intellexerit.

CAPUT XXVI.

Idem probatur ex sanctis Patribus.

Hæc autem ab ipsa christianitatis origine manasse ad omnem deinde Ecclesiam, Iuliani Apostatae et Valentis Ariani, aliorumque hæreticorum principum exempla demonstrant. Notum illud erga Iulianum, ejurato non tantum baptismo, sed etiam clericatu, omnibus detestatum, Valentiniani postea Augusti, qui, « cum lanciarios ad palatii custodiam constitutos, tribunus regeret, Iulianum in templum Genii publici intrantem præcedebat. At aspersam chlamydi lustralis aquæ guttam conspicatus, Ædituum pugno percussit, inquinatum se dicens, non autem purgatum : » quo facto ablegatus, pro confessore est habitus, quod cum in necessario officio imperatori præsto esset, in sacris tamen aut potius in sacrilegiis, ab ejus societate et communione abhorreret.

Sanctus Gregorius Nazianzenus refert Cæsarium fratrem apprime christianum, sanctique episcopi filium, « gloriosa cupiditate ductum, atque, ut Cæsarius ipse profitebatur, quo urbi suæ præsidio esset, in aulam se contulisse, » ad Iulianum Apostatam scilicet, et quidem in aula medicus militavit, seque peculiari [241] obsequio imperatori dedidit, christianos alios secutus, qui passim in diversis muneribus innoxie ministrabant, eo quod obsequia in principem inter necessaria reipublicæ officia habebantur. Quo quidem à consilio, Gregorius Nazianzenus data epistola deterret Cæsarium, non tamen eo quòd tali consortio à christiana pietate occideret, cum etiam aperte testetur factam ab eo rem, « sibi quidem ingratam, non tamen reprehensione dignam. »

Memorat sanctus Ambrosius quemdam sub Juliano judicem, à quo « ille damnatus qui aram dejecit et turbavit sacrificium, martyrium fecerat : itaque, inquit Ambrosius, nunquam ille judex qui audivit eum, nisi persecutor est habitus ; nemo illum congressu, nemo illum unquam osculo dignum putavit. » Omissa officia quæ non essent necessitatis docet : ab ejus tribunali abhorruisse christianos, si necessitas exposceret, aut eum pro judice non fuisse agnitum non docet.

Sanctus Basilius scribit præsidem Libyæ à magno Athanasio condemnatum anathemate, « omnibus aversandum et execrabilem futurum : ita ut nec ignis, nec aquæ, nec lecti communionem cum illo sint habituri. » Cæterum nec eum ab officio præsidis, nec proinde christianos à necessariis obsequiis prohibebat.

Idem Andronico contigit patriæ praefecturam à Theodosii libeberis consecuto. Eum Synesius, patria Cyrenensis, factus Ptolemaidis episcopus, inauditae crudelitatis ac blasphemiæ reum, adhibito presbyterii consilio, excommunicavit, decretumque Ptolemaidensis ecclesiæ, de vitando eo, ad sorores transmisit ecclesias in hanc formam : « Andronico et Thoanti eorumque sociis, omnis religiosa ædes, omnia septa clausa sunto ; privatos omnes ac magistratus hortor ut nec ejusdem cum illo tecti neque mensæ participes esse velint ; tum sacerdotes imprimis, qui nec viventes illos salutabunt, nec mortuos funebri pompa deducent. Qui Ecclesiam nostram contempserit, et ab ea damnatos receperit, hic, sive levita, sive presbyter, sive episcopus, apud nos eodem cum Andronico loco censebitur, neque cum eo dexteram [242] jungemus, nec eadem ex mansa vescemur unquam ; tantum abest ut cum iis arcana mysteria communicemus, qui cum Andronico et Thoante partem aliquam habere voluerint. » En quibus communicari vetitum excommunicato magistratui : primum ac maxime in sacris, tum etiam in voluntariis officiis, salutationis scilicet, mensæ tectique consortio. Hæc explicite Synesius. Non profecto prohibet ne præfectum habeant, ne causam dicant, ne jussis pareant, ne consueta ac necessaria reipublicæ officia adeant atque obeant.

Quis autem vel fando audiit, tot inter hæreticos ac schismaticos, qui passim in urbibus inter christianos viverent, quemquam unquam fuisse à servorum, si quos haberet catholicos, possessione dejectum, aut uspiam catholicos prohibitos quominus sibi necessaria emerent, venderent, agerent ? Nonne ergo eos, Julianumque ac Valentem, ex præcepto Domini, pro ethnicis ac publicanis habebant, qui Ecclesiam non audirent et aperte contemnerent ? Certe. Sed in malis sacrisve, exceptione nulla : in vitæ communis officiis exceptam necessitatem noverant.

Au forte illud dicent, non fuisse Iulianum ac Valentem nominatim ac publice excommunicatos, quare nec vitandos fuisse ? Quasi non satis aperte Ecclesiam contemnerent, aut necessaria esset adversus publicos persecutores denuntiatio, aut posterioris ævi de denuntiatione decreta ia eam quoque ætatem transferri possent. Sed quandoquidem vani homines etiam hæc obtrudunt, quid de Anastasio dicent, quem testatur Baronius in concilio Romano à sancto Symmacho Papa, ut hæreticum nominatim excommunicatum fuisse ? Quid autem de Leone Isauro, quem idem Baronius memorat à Gregorio II nominatim percussum anathemate ? Quos vitatos fuisse, cum certo jure imperarent, quis vel ineptissimus dixerit ?

Sane Baronius defecisse ab Isauro memorat Occidentis imperium, quod quidem nos ex eodem Baronio refellemus. Sed quid ad nos interim, cum Orientis imperium, tum sane catholicum non neget Baronius in imperatoris obedientia permansisse, [243] nec profecto vitasse in civilibus societatem ejus, cui tam prompto studio obediret ? Hæc quidem suo loco fusius exponemus. At dare in antecessum juvat, quæ pessimam causam, Baronii quoque testimonio, jugulent.

Anastasii mentio reduxit in animum id quod in sancti Hormisdæ Papæ Indiculo, seu Commonitorio legatis dato, legimus. Sic autem præcipit de damnatis episcopis, qui Chalcedonense concilium, ac sancti Leonis epistolam contemnebant, et excommunicati Acacii nomini in sacris communicabant : « Si episcopi voluerint occurrere, in qua decet eos veneratione suscipite ; et si voluerint secessionem parare, (domum quo divertatis) nolite spernere, ne judicetur à laicis nullam vos cum illis velle habere concordiam : si vero vos ad convivium rogare voluerint, blanda excusatione declinate, dicentes : Orate ut mysticam illam mensam primum mereamur habere communem, et tunc erit nobis ista jucundior : victualia et quæ alia offerre voluerint, excepta tamen subvectione, si causa poposcit, nolite suscipere. » Sic convivia vitant, alloquia frequentant : victualia respuunt, accipiunt subvectiones, ac domos quo divertant ; atque illud interdictum, ne quis cum hæreticis excommunicatisque versetur, ne salutet, ne munera accipiat, ita servant, ut necessaria causa aliqua prætermittant. Adeo hæc præcepta, eorum numero non esse putabantur, quæ stricte et ad summos apices exigenda sint, sed quæ ad personarum, temporum rerumque convenientiam, per christianam prudentiam charitatemque sint temperanda.

CAPUT XXVII.

Idem probatur ex Hincmari insigni responsione ad Adrianum II, vetantem ne cum Carolo Calvo rege communicaret.

Quare cum Adrianus II, sub anathematis pœna, Hincmaro rhemensi præcepisset, ut nisi Carolus Calvus pontificiis jussis obtemperaret, se ab ejus, ut excommunicati, alloquio, [244] salutatione, præsentia, sequestraret ; Hincmarus in hæc verba respondit : « De hoc quod scripsistis, si ipse rex Carolus in obstinationis suæ perfidia persistere maluerit, ab illius me communione atque consortio sequestrem et, secundum Apostolum, ne Ave ei dicam, si vestræ communionis volo esse particeps, et præsentiam ejus modis omnibus devitem ; cum magno cordis dolore ac gemitu dico, quoniam et ecclesiastici et sæcularis ordinis viri, qui diversis de regnis, Rhemos civitatem plurimi convenerint, inaproperando dixerunt et dicunt, nunquam hujusmodi praeceptionem ab illa Sede ulli decessorum meorum missam fuisse ; » et paulo post : « Sed et domino nostro Regi Carolo ad exaggerationem dicitur à quibusdam, quod nec pro Lothario, publico adulterio denotato et apud Sedem apostolicam accusato, talem præceptionem et comminationem ab antecessore vestro, nullus episcoporum in isto regno acceperit, nec etiam ab hæreticorum vel schismaticorum sive tyrannicorum imperatorum ac regum, quales fuerunt Constantius Arianus ac Apostata Iulianus, et Maximas Tyrannus, præsentia et salutatione, sive collocutione, Sedis apostolicæ Pontifices, vel alii magnæ auctoritatis ac sanctitatis episcopi, cum locus et ratio et causa exigit, se subtraxisse leguntur. » Ergo hæc de salutatione atque alloquio omittendo, non stricte exiguntur, sed prout locus et ratio et causa exigit, temperantur.

Quod ut demonstret non aliter posse fieri, addit : « Nescio quomodo ipsius regis, vel inter quos habito, præsentiam et communionem et consortium (externum illud scilicet) valeam devitare, cum rex et cohabitantes secum una cum rege, non solum in parochiam, verum et in civitatem meam sæpe conveniant, et ibi tamdiu, sicut regi complacet, degant. Ecclesiam et plebem mihi commissam deserere et aborsum, ut mercenarius, non valeo fugere ; nec quo extra regnum ejus fugiam habeo ; sed regio cultu eo recepto, de ecclesiasticis facultatibus, sicut præcipit, et quamdiu præcipit, illi et sibi obsequentibus servio. Dicit enim hanc potestatem suos decessores habuisse, quam ipse nulla interdictione dimittet. » Quæ cum ille quaesisset, consulendo qualiter [245] erga regem se gerere deberent, ut apostolicæ sententiæ de observandis regibus obedirent ; nempe illa, de omittenda salutatione ac neganda regi præsentia, evanuerunt. Hæc si cogitassent, qui Gregorii VII tempore, tanta imperitia interdictum de vitandis excommunicatis explicabant, facile intellexissent, quam necessario justæ atque idoneæ causæ exceptionem exposceret

CAPUT XXVIII.

Idem efficitur ex Gregorii VII decretis.

Ipse etiam Gregorius VII, cum vel maxime urgeret, secedendum ab excommunicatis, ut Henrico IV excommunicato obedientiam omnem adimeret, tamen coactus est hanc interpretationem sequi. Hæc enim legimus in concilio Romano IV, anno 1078 : « Quoniam multos, peccatis nostris exigentibus, pro causa ex communicationis perire quotidie cernimus, partim ignorantia, [246] partim etiam nimia simplicitate, partim timore, partim etiam necessitate ; devicti misericordia, anathematis sententiam ad tempus, prout possumus, opportune temperamus. Apostolica namque auctoritate ab anathematis vinculo hos subtrahimus : videlicet uxores, liberos, servos, ancillas seu mancipia, necnon rusticos et servientes, et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum concilio scelera perpetrentur, et illos qui ignoranter excommunicatis communicant, seu illos qui communicant cum eis qui communicant excommunicatis. Quicumque autem aut orator (loca pia orationis causa frequentans) sive peregrinus aut viator, in terram excommunicatorum devenerit, ubi non possit emere, vel non habet unde emat, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus ; et si quis excommunicatis pro sustentatione, non superbiæ, sed humanitatis causa, aliquid dare voluerit, fieri non prohibemus. »

Tot exceptiones patitur interdictum de vitandis excommunicatis, auctore Gregorio VII, vehementissimo, si quis unquam fuit, hujus interdicti exactore atque executore. Has exceptiones docuerunt omnes deinde Pontifices totaque theologorum et canonistarum schola duobus versiculis notissimis has celebrat. Summa est : sensum interdicti eum esse, ut vitandos intelligamus excommunicatos in communi eliam consuetudine, cum hac exceptione, nisi causa adsit necessaria. Quæ cum à Gregorio VII ipsa necessitas expresserit, quis non jam inter causas necessarias reputant obsequium in principes ac magistratus, sine quo respublica stare non possit ? Quare illius ævi hominibus persuasum fuisse, ut liceret magis colonis ac servis, patremfamilias, quam civibus regem ac magistratus in civilibus ac necessariis colere, incredibile dictu est, summamque eorum temporum imperitiam aut incogitantiam prodit. Quæ iterum atque iterum notari volumus adversus eos qui eorum temporum auctoritate nos premunt

Notari etiam volumus in decreto Gregorii duo quædam : primum, quod Gregorius significet hæc se indulgere apostolica [247] auctoritate, misericordia victum, quasi non hæc extorqueat ipsa necessitas ; aut vero quisquam unquam cogitant, per excommunicationem abstrahi à patrefamilias servos aut colonos, nedum uxorem ac liberos. An vero etiam ad misericordiam, non autem ad necessitatem pertinet illud, de non excommunicandis iis, qui ignoranter excommunicatis communicant, aut illud, ut qui inter excommunicatos versetur rerum omnium inops, ab iis accipiat necessaria ? Et tamen Gregorius (pace tanti viri dixerim) quasi pro magno id largitur ; Licentiam, inquit, damus ab excommunicatis accipiendi ; tanquam uon id per se liceat, aut ante eam licentiam, oporteret virum bonum et catholicum enecari fame. Hoc quidem esset, non jam excommunicatos, sed fideles et catholicos mulctare pessime. Quare hanc Gregorii misericordiam, veniam ita intelligimus, ut id quod jam esset per sese licitum, ad omnem eximendum scrupulum clarius indicaret. Certe utcumque est, claret non esse jure divino interdicta quæ à Pontifice concedantur.

Secundo, notari volumus illa Gregorii verba de curialibus, ut absolvantur ab anathemate, « qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur ; » quibus significat impune versari in aulis ac ministeriis principum atque optimatum excommunicatorum, eos, à quibus non soleant de exequendis sceleribus exquiri consilia. Quid si exquirantur, et illi pro officio suo bona suadeant, atque ab omni mala re abstineant ? An quia principes excommunicati sunt, reipublicæ deesse debeant in necessariis justisque officiis ? Nemo profecto id nisi ineptissimus dixerit. Summa ergo in ignorantia versabantur, qui Gregorii VII tempore, Henrico IV excommunicato regi, neganda putabant obsequia etiam reipublicæ necessaria, eoque solo nomine ab ejus imperio atque obedientia recedebant. [248]

CAPUT XXIX.

Idem probatur ex secuta Pontificum omnium, atque Ecclesiæ praxi : insigne exemplum sub Gregorio IX, ac Friderico II imperatore : huic præstitum obsequium ; negata interim mensa et osculo.

Quare nec secuti Pontifices existimarunt sola excommunicatione, aut anathemate solvi obedientiam. Postquam enim, exemplo Gregorii VII, id sibi tribuerunt ut reges deponerent, non propterea semper pro depositis habuerunt eos reges, quos etiam nominatim anathemate percussissent. Id innumeris exemplis demonstrabimus, ubi ad eorum temporum historiam venerimus. Nunc in antecessum, unum Friderici II exemplum proponemus.

Hunc ergo imperatorem, anno Christi 1228, Gregorius IX nominatim excommunicavit his verbis ; « Imperatorem Fridericum excommunicatum publice nuntiamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari ; contra ipsum, si contumacia ejus exegerit, gravius processuri. » Quid autem gravius tali anathemate, nisi quod anathemati depositionem adjuncturus erat, ut anno 1239 his verbis fecit : « Omnes qui ei fidelitatis juramento tenentur, decernendo ab observatione juramenti ejusmodi absolutos, o etc. lta decernunt cum depositos volunt.

Quare illud certum est : ex mente Gregorii IX, apud Fridericum II stetisse imperii vim, etiamsi ita decrevisset : « Excommunicatum publice denuntiamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari : » quod nempe illud interdictum necessarias exceptiones admitteret, nec magis solveret à justo imperio cives ac subditos, quam à dominorum jugo colonos ac servos.

Quo factum est, ut imperatori ad bellum sacrum in Orientem profecto, cum excommunicatus, nondum tamen depositus esset, fideles quidem omnes communicare nollent, neque tamen eo secius in justis ac necessariis obedirent. Utrumque accepimus ab ejus ævi scriptore Matthaeo Parisiensi : nempe, ab episcopis, à clericis, à templariis, ab hospitalariis, ab aliis denique qui [249] Romano Pontifici addictissimi erant, Fridericum in bellicis ac publicis officiis pro duce esse habitum ; et tamen omnes ei in osculo et in mensa, communicare noluisse ; maxime adhortatos, « ut Papæ satisfaciens rediret ad sanctæ Ecclesiæ unitatem, » Vides ut interdictum de vitandis excommunicatis ad mensam et osculum redigerent ; ad officia reipublicæ necessaria extendi ne quidem cogitarent.

Cùmque negarent oris osculum, eam tamen interim salutationem adhibebant, quæ imperatoriæ majestati conveniret. « Flexis enim genibus adoraverunt eum, genua ejus deosculantes, » quod nempe erga Principes humilis salutatio, non solius urbanitatis sit officium, sed obsequii necessarii pars maxima.

Quod autem ab oris osculo abstinebant, id factum arbitramur, quod putarent tali osculo religiosi officii aliquid contineri, scribentibus apostolis in omni Epistola : « Salutate invicem in osculo sancto, » ut oris osculum christianæ fraternitatis signum esse videatur.

Alia ejusmodi passim occurrent, nec eorum pigebit lectorem commonere, ubi locus tulerit ; atque omnino certum dabimus, seclusam à depositionis sententia fuisse, excommunicationis atque anathematis sententiam ; nihil ut fuerit vanius, quam illud inter dictum de vitandis excommunicatis ad depositionem usque protendere.

Ratio autem hujus rei est, quod illud interdictum in humanis quidem, exceptionem, uti diximus, necessitatis admittat ; obsequia autem erga principes inter necessaria manifeste habeantur.

CAPUT XXX.

Sancti Thomæ locus : canon Constantiensis : item Lateranensis concordato insertus : quo sensu reges excommunicari non possint ; dictorum in hoc interdictum recapitulatio ; atque hinc firmum argumentum.

Ut autem magis pateat, quæ sit hujus interdicti vis, intelligenda sancti Thomæ ac Doctorum sententia. Quærit sanctus [250] Thomas : « Utrum participare cum excommunicato in casibus non concessis, semper sit peccatum mortale. » Casus autem concessos vocat Gregorii VII decreto comprehensos, quos supra retulimus. Respondet sanctus Thomas : « Quod participans excommunicato, (etiam extra concessos necessitatis casus) non semper peccet mortaliter, sed solum quando in crimine illi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiæ. »

Cujus quidem rei hanc rationem reddit : « Quod præceptum Ecclesiæ (de vitando excommunicato) directe respiciat spiritualia, et ex consequenti actus legitimos ; et ideo qui communicat ei in divinis, facit contra præceptum et mortaliter peccat : qui autem participat et in aliis, facit præter præceptum et peccat venialiter. »

Notanda sancti Doctoris verba, quibus interdictum de vitandis excommunicatis, Ecclesiæ præceptum vocat, non divini juris, nam et illud inter Doctores quæritur. Quid autem hic sentiant perinde nobis est, quod sive divinum est, sive apostolicum, seu mere ecclesiasticum, certe exceptionem necessariæ causæ admittat : quibus causis necessariis, nisi necessaria reipublicæ officia complectimur, manifeste desipimus.

Quin etiam decretum illud, quod tractamus, de vitandis excommunicatis, usque eo processu temporis emollitum temperatumque est, ut jam ex constitutione Constantiensis concilii, quæ incipit Ad evitanda scandala, redigatur ad eam sententiam, vel censuram excommunicationis, vel interdicti ecclesiastici, « quæ fuerit contra personam, collegium, etc..., locum certum, vel certam, à judice publicata, vel denuntiata specialiter et expresse : » quo jure cum hæreticis ac schismaticis, quantumvis aperti sint Ecclesiæ hostes et contemptores, impune versamur.

Hoc decretum, tametsi deest in Constantiensis concilii gestis, [251] Martino V id Constantiensis concilio passim tribuitur, et ab omnibus recipitur.

In eo autem decreto à communi regula excipitur clerici percussor notorius : « Nam, inquit, à communione illius, licet denuntiatus non fuerit, volumus abstineri. » Cur autem casus ille excipiatur unus, non ex jure divino, sed ex ecclesiasticæ disciplinæ ac temporum ratione manat.

At postea in Basileensi, et Lateranensi sub Leone X concilio, res paulo aliter explicata est. In utrisque enim æque ac in Constantiensi, ut excommunicati vitentur denuntiato expressa requiritur. At ea adhibetur exceptio : « Si ita notorie in excommunicationis sententiam incidisse constiterit, ut nulla possit tergiversatione celari. » Sic quidem legitur capite x. Statuimus, quod est Concordatis insertum. Quo jure si uteremur non tantum essent vitandi, ex Constantiensi concilio, clericorum notorie percussores, sed etiam Calviniste, Lutheranique omnes, quos adeo notorium est esse excommunicatos, ut non nisi soluto vinculo excommunicationis, in Ecclesiam admittantur. Ah his autem omnibus, necessitate illa civili et morali, quam diximus, excusamur.

Hæc sane demonstrant quam latas admittat interpretationes inter dictum de vitandis excommunicatis, quatenus ad communis vitæ officia pertinet ; ut profecto jam illud ad reges deponendos urgeri apertæ insaniæ sit.

Ex his etiam intelligimus, quo sensu quidam dixerint reges excommunicari non posse, quod etiam in Glossa ordinaria, et apud sanctum Thomam vidimus ; quem sensum secutos diximus Henricianos ipsos, qui, Gregorii VII tempore, negabant excommunicari posse reges, eo scilicet excommunicationis genere, quod ita omne vinculum humanæ societatis abrumpit, ut etiam in civilibus obedientia subtrahatur.

Quod autem alii ejusdem ævi putabant excommunicationem eo etiam pertinere, ut regi excommunicato, etiam necessaria [252] reipublicæ officia negarentur, atque adeo penitus solveretur imperium ; manifestum errorem in exemplum et auctoritatem trahi ratio non sinit.

Quare omnibus modis invictum est argumentum nostrum. Tota ecclesiastica potestas, quatenus in puniendo et animadvertendo versatur, sola excommunicatione constat : id enim à Christo et apostolis diligentissime explicatum, neque quidquam aliud uspiam est proditum ; atqui excommunicatione nihil immutatur, neque in civium, neque in principum juribus, uti à nobis Scripturæ auctoritate et communi omnium consensione est traditum ; ergo ecclesiastica potestate, quantacumque est, quatenus in puniendo et animadvertendo versatur, nihil immutatur, neque in civium, neque in principum juribus : ergo reges deponere pœna ecclesiastica non est, neque id à Christo concessum, neque ab apostolis explicatum, totumque adeo ab Ecclesia Christi alienum est.

CAPUT XXXI.

Ambas potestates, ecclesiasticam et civilem, in suo quamque ordine esse primas, ac sub uno Deo proxime collocatas, Scripturis ac Patrum traditione demonstratur : Tertulliani locus.

Jam illud considerandum aggredimur, quod ex ante dictis est consectaneum, et tamen ex Scripturis diligentius explicandum : ambas potestates, ecclesiasticam et civilem, ita esse divino numine constitutas, ut in suo genere et ordine, unaquæque sub uno Deo proxime collocata, prima ac suprema sit, ac Deo quidem æque subditæ : collatæ vero invicem, sociæ fœderatæque sunt ; ac licet illa dignior, hæc tamen æque pertingit ad Deum, ejusque numini ac judicio reservatur.

Eam doctrinam Petrus, christiani gregis Princeps, his explicat verbis : Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ, πάσῃ ἀνθρωπίνῃ κτίσεὶ, propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, sive duabus tanquam ab eo missis. Sic obediendum ducibus, sive inferiori potestati, tanquam à rege ac suprema potestate missis : [253] regi, autem sive supremæ ac præcellenti potestati, non propter aliam humanam potestatem, sed propter Deum ; tanquam eum à quo est, à quo ordinata est, cujus ministra est, quo auctore viget polletque. Quo fit ut omnis humana creatura, sive omnis ea, quæ est inter homines rerum ordinatio (nam et hoc sonat vox κτίσις) etiam in civibus ad Deum referatur, Deique nomine ac vice admimstretur suprema potestas, nulla alia interposita potestate. Quem sensum secuti sunt ab initio Patres et christiani omnes, ac primum Tertullianus adversus Scapulam : « Colimus imperatorem sic quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem à Deo secundum, et quidquid est à Deo consecutum et solo Deo minorem ; » et in Apologetico omnium nomine : « Et sciunt omnes imperatores quis illis dederit imperium ; sciunt quis homines, quis et animam. Sentiunt eum esse Deum solum in cujus solius potestate sunt, à quo sunt secundi, post quem primi. » Vides quid sentiant ipsi imperatores, plaudente Ecclesia ; nempe se in solius Dei potestate esse, à Deo secundos et post Deum primos ; non igitur ab aliquo per Deum constituto Pontifice deponendos.

Hinc exurgit argumentum. Qualem ideam principatus genus humanum ipsique imperatores animo informaverant : talem Ecclesia suscipit : atqui eam principatus ideam informaverant, quæ civilem potestatem in suo ordine primam, ac sub Deo secundam poneret : ergo talem formam Ecclesia probabat. Jam si quæ potestas est à Deo in terris instituta, cujus judicio supremæ potestates stent aut cadant, immerito profecto sese illæ existiment ia suo genere et ordine à Deo secundas, et post Deum primas. At imperatores non id immerito de se credidisse Tertullianus refert, et Ecclesia probat : non ergo est ulla potestas, cui deponendi subsint, à Deo instituta.

Id quidem Tertullianus à Petro, Petrus à Christo didicit. Neque alius sensus est ejus Dominici effati, quod sæpe relatum, nunc etiam attentius consideratum volumus : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. » Quippe hæc de imperio romano jam collato ad Caesares, eo intellectu dicta sunt, quo in omnium mente sensuque erat. Porro Romani ac devictae gentes [254] æque sentiebant romanum imperium ita esse supremum, ut nulla superesset in subjectis provinciis potestas, quæ in tale imperium jure insurgere directe aut indirecte posset ; neque profecto erat ulla provincia, quæ excutiendi imperii jus ullum alicui, quæ apud se esset, potestati etiam sacerdotali tribueret, ac si quæ tribuisset, jus fasque fuisset eam pro perduelli haberi. Jam vero Judæi Cæsarius romanoque imperio non alio erant jure subditi, quam aliæ gentes ; neque eorum sacerdotes quidquam sibi juris ad solvenda imperia vindicaverant ; neque sub Græcis, neque sub Persis, neque sub Assyriis, neque sub propriis regibus, sive Machabæicis, ac recidivo imperio, sive etiam Davidicis, ac prima regii imperii origine. At vero Romanos, deteriore quam alios jure regnare, nemo unquam intellexit. Quale autem imperium sibi ipsi vindicarent, et omnes recognoscerent, tale imperium Christus confirmavit ; neque retro aspexit, rectene an secus, Pompeius aliique romani duces regni judaici statum immutaverint ; sed ex possessione et gentium jure, propter publicam pacem, imperii statum, quo erat firmavit loco : neque obedientiam, aut religionis prætextu sollicitari aut à sacerdotum voluntate pendere voluit. Rursus qualem Judæis, talem christianis sub imperio romano formam dedit : ergo absolute voluit, quicumque imperarent eo jure quod leges ususque publicus approbasset, illos ab Ecclesia sua sanctos inviolatosque haberi, neque ulli quam divinæ potestati subesse, quod et imperatores, et omnes gentes volebant, et cum eis Tertullianus totaque Ecclesia fatebatur.

CAPUT XXXII.

Alice Patrum auctoritates : an his satisfiat dicendo principes in temporalibus, non minus soli Deo subesse, cum ejus Vicario subsint

Uti Tertullianus interpretatus est, ita cæteri Patres. Sanctus Ambrosius in illud Davidicum : Tibi soli peccavi : « Rex utique erat, inquit, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges à vinculis delictorum ; neque enim ullis ad pœnam vocantur [255] legibus tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. » Cassiodorus in eumdem Davidis locum : De populo si quis erraverit, et Deo peccat et regi ; nam quando rex delinquit, soli Deo reus est... quia hominem non habet, qui ejus facta dijudicet. Merito ergo rex Deo tantum se dicit peccasse, quia solus erat, qui ejus potuisset admissa discutere. »

Hinc sanctus Gregorius Turonensis hæc ad Childericum Regem : « Si quis de nobis, ô Rex, justitiæ tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest : si vero tu excesseris, quis te corripiet ? Loquimur enim tibi ; sed si volueris, audis ; si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is qui se pronuntiavit esse justitiam ? » Ac paulo post : Sed quid plura ? Habes legem et canones : hæc te diligenter rimari oportet, et tunc quæ praeceperint si non observaveris, noveris tibi judicium Dei imminere. »

Hæc passim apud Patres, quibus clare docent temporali potestati nullam imminere sui generis atque ordinis pœnam, hoc est temporalem, quam homines infligant : quæ si congerere sit animus, jam adversarios non locis ac testibus, sed voluminibus obruamus. Unum subjungimus sanctum Isidorum Hispalensem, ut Italiæ et Franciæ addamus Hispaniam : « Difficile est principem regredi ad melius, si vitiis fuerit implicatus : populi enim peccantes judicem metuunt, reges autem nisi solo Dei timore, metuque gehennæ coerceantur, liberi in præceps proruunt, et per abruptum licentiæ, in omne vitiorum facinus labuntur : ideo principem non oportet delinquere, non formam peccandi faciat peccati ejus impunita licentia. »

His et similibus respondere se putant, si dixerint subesse Pontificibus Dei Vicariis, nihil esse aliud quam ipsi Deo subesse, ac merito dici à Deo secundos, qui nonnisi ejus Vicariis, ac per eum institutæ ecclesiasticæ potestati subsint : quæ quidem postremis sæculis usurpata non nego » At si hæc valeant, jam pari jure dicamus reges non modo in imperio, sed etiam in religione [256] soli Deo subesse ; cum in religione nullis aliis subsint quam sacerdotibus Dei vices agentibus, atque ecclesiasticæ potestati à Deo institutæ. At non id dicimus, passimque in sequentibus audiemus Patres id aperte professos reges quidem in temporalibus soli Deo subesse, sed in ecclesiasticis et sacris æque ac cæteros fideles subesse sacerdotibus. Ergo in quibus soli Deo subesse dicunt, etiam sacerdotale excludunt officium.

Neque pluris valet illa responsio : supremam esse, ac Deo secundam civilem potestatem, tametsi ab alia potestate, nempe à spirituali, deponi possit, quia indirectè tantum, non autem directe deponi potest. Nobis enim non placet verbis ludere ; ac plane negamus eam potestatem supremam atque à Deo secundam vere ac serio dici, quæcumque ab altera, quocumque nomine, sive directe, sive indirectè, deponi et in ordinem cogi possit.

Quare neque eam admittimus utriusque potestatis, civilis nimirum et ecclesiasticæ, subordinationem, quam adversarii passim inculcant : satis enim constitit non ita esse subordinatas, quæ sine se invicem stare possint, tota vi sua ac numeris omnibus absolutæ : atqui supra vidimus planèque in confesso est, stare vera religionem, stare Ecclesiam tota vi sua, etiam ab imperio separatam : stare in ordine civili perfectissimum regimen à veri Ecclesia veraque religione seclusum : ergo ambæ potestates, supremæ ac principes in suo ordine, conjunctæque et amicæ, non una alteri per sese subdita subordinataque est.

CAPUT XXXIII.

An ut umbæ potestates inter se ordinatæ sint, unam alteri subdi necesse sit : sancti Gelasii aliorumque Pontificum doctrina.

Hinc illud solvitur, quod passim objiciunt, ambas potestates inter se ordinatas oportere esse : non autem ordinatæ sunt, nisi una alteri, minor potiori, civilis scilicet ecclesiasticæ subsit. Nos autem dicimus in eo esse ordinem collocatum, ut quod est ordinis genus quoddam, societate, foedere, pace, conjunctæ sint. [257]

Hinc illud Zachariæ : « Ecce vir Oriens nomen ejus, » Zorobabel, ad litteram publica ac civili potestate functus, « et ipse exstruet templum Domino... : et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. » Vides pace mutua, non ipsa subordinatione conjunctos ; et explicitius : « Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismael qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent. » Sic ambæ potestates suis limitibus circumscriptæ, sociæ quidem et amicæ, conjunctis agebant viribus, non una alteri imperabat. Atque hoc sectus sanctus Gelasius Pontifex, hæc scripsit celebri Epistola ad Anastasium Augustum : « Duo sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, sacerdotalis auctoritas et regalis potestas : » Utraque principalis, suprema utraque, neque in officio suo alteri obnoxia est. Subdit : « Nosti enim, clementissime fili, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen præsulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuæ salutis expetis, inque sumendis cœlestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam præesse. Nosti itaque inter hæc ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicæ disciplinæ, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites... ; quo, rogo, te decet affectu eis obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis ? »

Et quidem Gelasius ubique celebrat pontificiam potestatem uti digniorem, quippe quæ dignioribus ac cœlestibus præsit ; nec tamen alteram, minus licet dignam, alteri obnoxiam facit, in rebus quidem suis. Quod autem imperatores Pontificibus subdit, diserte explicat non illud absolute, sed in sumendis ac disponendis cœlestibus sacramentis, qua etiam in re judicari docet : « Nosti, inquit, inter hæc ex illorum te pendere judicio. » Ordinem autem in eo esse intelligimus, non quod potestas dignior alteram ad sua [258] jura revocet, sed quod, cum ambæ supremæ sint, altera alteri suo quæque officio obsequantur. Favet sanctus Symmachus Papa ad eumdem Anastasium : « Ille (imperator) rerum humanarum curam gerit ; iste (scilicet Pontifex) divinarum ; tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque ut non dicam superior, certe æqualis est honor. » Potuisset enim dicere honorem sacerdotalem superiorem esse honore regio, hoc est, praestantiorem, sublimiorem, digniorem ; neque quisquam negasset christianus : at in æqualitate utriusque potestatis sanctus Pontifex merito acquiescit ; quod æquo et absoluto jure, altera divinis, altera humanis rebus præsit.

Hæc dicebant Pontifices superbo imperatori, qui ad se omnia etiam ecclesiastica trahere, et Acacii merito excommunicati nomen imperatoria potestate sacris diptychis restituere, vel conservare niteretur : quem proinde oporteret diligentissime commoneri ejus, qua ipse deponi posset pontificiæ potestatis, si quidem talia cogitassent. At illi hunc locum prætermittant, ambasque potestates, ut non subordinatas, sed ut coordinatas et contradistinctas, ac sub uno Deo proxime collocatas memorant.

Hoc sequuntur omnes deinde Pontifices, quorum suo loco dicta referemus. Præluxit omnibus doctus ille, tersusque Synesius, Arcadio imperante, Ptolemaidis Cyrenensis episcopus, nec minus sanctis moribus quam eleganti ingenio multaque oratione nobilis. Deinde in eo sunt Patres omnes, ut ambas potestates divino numine separatas, ac suis finibus circumscriptas, unique Deo subditas esse prædicent.

CAPUT XXXIV.

Cur hæ potestates tanta providentia distinctæ sint : sanctus Gelasius duas causas affert, quæ indirecta potestate tolluntur.

Cur autem sociæ et amicæ potestates suis officiis ac finibus divino numine tam accurate distinctæ sint, sanctus Papa Gelasius [259] causas affert : « Christus, inquit, memor fragilitatis humanæ, quod suorum saluti congrueret dispensatione magnifica temperans, sic actionibus propriis, dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi, ut et christiani imperatores, pro vita æterna Pontificibus indigerent, et Pontifices pro temporalium cursu rerum, imperialibus dispositionibus uterentur : quatenus spiritualis actio à carnalibus distaret incursihus, et ideo militans Deo minime se negotiis sæcularibus implicaret ; ac vicissim non ille rebus divinis præsidere videretur, qui esset negotiis sæcularibus implicatus ; ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. »

Duas omnino causas memorat cur ambæ potestates suis finibus circumscriptæ, suis addictæ sint officiis. Primum, ne superbia offerretur in quem congesta essent omnia : tum, ut quisque se ad ejus ordinis, quem professus esset, actiones eo facilius aptaret, quo cujusque actiones diligentius inter se distinctæ essent.

Itaque illud imprimis observatu dignum, officia à Christo fuisse distincta, ut modestia utriusque ordinis curaretur, ac ne extolleretur utroque suffultus. Quis autem non videat, quam hæc a Christo incassum distincta sint, si qui ab eo est spiritualibus rebus summo jure præfectus, is non modo, ut diximus, maxima reipublicæ imperiorumque negotia, verum etiam temporalia omnia toto orbe terrarum, ad suam potestatem curamque revocare cogitur ?

Nam si ad id cogitur propterea quod humana divinis, terrena cœlestibus, atque animarum saluti corporalia servire necesse sit ; jam illud consequetur, ut spiritualis potestas civilem potestatem, omniaque ejus officia ad sua imperia revocet, cum nihil sit in iis officiis, quod non ad Dei gloriam et ad æternam salutem omnino pertineat. Quæro enim an sit aliqua imperii civilis pars, quæ sacerdotali imperio non sit addicta penitus, an vero sit nulla ? Si aliqua, rogo quam talem esse velint ? Bellumne an pacem ? Leges, judicia, ac jurisdictionem, an tributa ? An quid aliud ? Hinc [260] profectò sequeretur ea ad Dei gloriam, et ad æternam salutem nihil pertinere, quod est falsissimum. Si autem nulla sint, ac potestas ecclesiastica omnia complectatur, quocumque id fiat nomine, directe, indirecte ; proprie, improprie ; uno ictu deponuntur terrenæ potestates omnes, neque ullum superest in verbis levamen, cum reipsa concidant.

Quod si hæc inania et nimia sponte corruunt, jam aliquos limites invenire nos oportet, quibus comprehensa civilis potestas supremo jure agat, nullique alteri obnoxia potestati. Quare tuum illud, ad unum principium, atque ad unam potestatem omnia revocanda, fallax et specie decens, reipsa ineptum atque invalidum est.

Jam si ad certos limites te redigas rerum humanarum necessitate victus, quam dabis regulam ac legem his regendis finibus ? Nempe dicturus es tunc esse obnoxiam spirituali potestati civilem potestatem, ac merito deponendam, si commiserit ea quæ ad religionem labefactandam manifeste pertineant. Quid autem est manifeste ? An ut directe princeps veram religionem oppugnet, uti Diocletianus et Julianus fecere ? At non Childericus Francus, non Irenes Augusta catholicam religionem ita oppugnabant, quos tamen merito depositos esse contendis. Certe, inquies, quod necesse sit labefactatis imperiis periclitari religionem, quibus imperia sint præsidio. Rursus ergo illuc revolvimur, ut civilia omnia, leges, tributa, bella ad ecclesiasticam potestatem revocentur. Quare ea doctrina, quæ ad unam potestatem, nempe ecclesiasticam, revocare omnia ac relegare nititur, nulla omnino lege, nullo ordine, ut et illud omittamus longa sæculorum experientia notum, vix unquam Pontifices in re ecclesiastica indiligentiùs esse versatos, quam post ea tempora, quibus rerum, etiam humanarum, potestatem sibi attributam esse voluerunt. [261]

CAPUT XXXV.

Ambarum potestatum separatio ac societas ex sancti Gelasii doctrina explicatur : Bellarmini comparatio ; S. Gregorii Nazianzeni locus ab eo objectus.

Quare solutum est ex gelasiani decreti doctrina et auctoritate argumentum illud, quo sese efferebant. Nempe statuebant potestates duas in unum principium unamque potestatem spiritualem reducendas, ne ordo desit rebus humanis, neve in diversa principia resolutæ distrahantur, quasi equis in diversa reptantibus : hæc, inquam, soluta sunt sancti Gelasii aliorumque Pontificum doctrina. Satis enim claruit duas quidem potestates esse oportere : ecclesiasticam et civilem, distinctis officiis, quæ principales sint ac supremæ, et tamen sociæ ; ac supremæ quidem suo quamque in officio, ne si ad unam omnia referantur, hæc vel onere victa collabescat, vel, ut Gelasius docuit, plus æquo extollatur utraque potestate suffultus ; conjunctæ tamen et amicæ, ne societas humana distrahatur.

Conjunctas autem esse dicimus, quod, ut exposuere sancti Pontifices, et mutuam sibi operam debent præstantque ; et licet supremæ invicem, Deo tamen ambæ communiter subsunt : quo ut ut sub binis licet potestatibus, res tamen humanæ minime dissolvantur, quod Deus habenas temperet ; atque ita non ad duo principia, sed ad unum principium omnia referantur.

Hoc sensu, si ordinatas esse volunt ambas potestates, eòque referri placet apostolicum illud : « Quæ sunt (potestates scilicet), à Deo ordinatæ sunt, » quanquam Apostolum alio respexisse constat, non tamen id refugimus. Satis enim ordinatæ sunt, quæ non incompositis feruntur motibus, sed à Deo gubernantur ab eoque constitutæ sunt, ut sibi invicem auxilium et tutelam afferant.

At enim, inquiunt, erit ordo præstantior, si ecclesiasticæ civilis tanquam potiori subesse cogatur ; qui ordo si desit, maximo [262] res humanæ incommodo laborabunt, collisis persæpe duabus potestatibus suo in ordine supremis, nullaque earum absolute imperante. Quare præclarius erit civilem minus dignam à digniore in ordinem cogi, atque etiam loco amoveri posse.

Nos autem monuimus quam suaviter somnient, qui id agunt ut res humanæ nullo incommodo laborent, tanquam in cœlesti aula versemur inter angelos. At qui id moliuntur praeposteri homines, ne id quidem intelligunt quantis se incauti implicent incommodis. Vel tu id cogita, dum omnia incommoda superari à te posse putas, ad unam potestatem, imo, ut rem ipsam dicamus, ad unum hominem revocando res humanas ; id, inquam, cogita, quale sit incommodum congerere in unum caput totius orbis curas, divina humanaque omnia, resque sæculares æque ac ecclesiasticas. Hoc incommodum veriti sancti Pontifices, rerum humanarum onus duas inter potestates à Deo partitum fuisse docuerunt, ne altera toto pondere gravata fatisceret. Addiderunt id factum, ut modestia utriusque ordinis curaretur, ac ne extolleretur utroque suffultus. Ne scilicet qui unus ad sua arbitria revocare omnia se posse confideret, nimia potestate omnibus gravis, ipse quoque sui impos deviis motibus ferretur in præceps* Neque enim quisquam eo usque desipit, ut asserat romanum Pontificem, eliam in administranda pontificia potestate, à recto bonoque aberrare non posse, esseque infallibilem simul et impeccabilem. Quamobrem regere ea omnia quæcumque ad Dei gloriam, et ad animarum salutem referuntur, hoc est, humana omnia, non ejus profecto est qui se in administranda sua potestate, erroribus et cupiditatibus abripi posse sentiat. Duæ ergo potestates sese mutuo non tantum adjuvent, verum etiam temperent ; neve tu hic mihi cogita eam rerum humanarum pulchritudinem, quam res humanæ ferre non possint ; ac si duæ potestates inter se collidantur, ne propterea putes omnia in incertum fluitare, aut abire in diversa, ut equos ruptis habenis ; sed intus adesse occultum moderatorem Deum, qui sollicitari interdum Ecclesiam suam, non tamen dissipari velit. At enim, inquiunt, ita se habet civilis potestas ad [263] ecclesiasticam potestatem, ut caro ad spiritum, Gregorio Nazianzeno teste. Esto. Non id tamen verum est ratione omni, sed aliqua tantum. Sed hæc more Scholæ, transire sinamus, ut quod in barathrum nos deducant, semel intueri liceat. Pergunt : Atqui spiritus, si necesse sit, carnem quoque adigit ad interitum. Quid tum postea ? Ergo ecclesiastica potestas adigere ad interitum potest civilem potestatem ; decernere potest scilicet ut civilis potestas tollatur è medio, sepeliatur, computrescat ; ipsa interim ab omni civili potestate separata vivet. Transfer in cœlum eam, qui sic ratiocinaris ; vel agnosce potius quam male hæc decidantur institutis comparationibus, quæ comparationes cum certa tantum ratione valeant, si ad extremum urgeantur, ad immane præcipitium nos devolvant.

Atque ut intelligamus quousque protendi comparatio valeat, recordemur id quod supra est dictum, in ordine morum à vera religione pendere civitatem ; at civilem potestatem, quod ad rationem attinet humanæ societatis, per se ac tota sua vi sine vera religione, sine vera Ecclesia, sine vero sacerdotio stare posse.

Interim adjuvent se mutuo utræque potestates : contemptam Ecclesiam, reges pœnis capitalibus, contemptas Reges, Ecclesia anathemate ulciscatur. Hæc passim in Capitularibus, hæc in Gallicanis, Hispanicis, Anglicanis, omnium ubique gentium conciliis legimus. Hæc ad confirmandam mutuam societatem, non ad confundendos utriusque potestatis fines pertinent.

Item quod rex præcipit : « Applica arcam Dei, applica Ephod : » quod denique jubet uti sacerdotes suo fungantur officio : quod item Pontifex in Dei nomine præcipiat regibus uti rempublicam ex Dei legibus administrent, hoc debito ordine ac moderatione factum, societatis est mutuæ. Quod autem aut rex sacerdotibus [264] auctoritate regia, aut sacerdos regibus, clavium potestate depositionem intentent, non jam ad tuendam societatem, sed ad invadendos alterius potestatis fines manifeste spectat.

CAPUT XXXVI.

Canon Omnes, objicitur et solvitur.

Hic adversari videtur Canon, Omnes, Nicolai II Papæ, à Gratiano citatus, cujus hæc sunt verba : « Illam (Romanam Ecclesiam) solus ipse fundavit, et super petram fidei nascentis erexit, qui beato (Petro) æternæ vitæ clavigero, terreni simul et cœlestis imperii jura commisit. » Hæc Gratianus refert ex Papæ Nicolai Epistola ad Mediolanenses, quæ si probi auctoris esse constaret, neque eorum numero habeantur, quæ Gratianus bene multa in suum Decretum falsis titulis corruptisque sententiis consarcinata conjecit, tamen in rectum sensum facile reducuntur. Nihil enim aliud præferunt, quam hoc scilicet : postquam Petro dictum est : « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis : » ejusmodi esse eam, quæ Petro concessa est, rerum spiritualium potestatem, ut cœlo terraque juxta valeat.

Cæterum neque Nicolai I, neque Nicolai II ullam legimus ad Mediolanenses epistolam. Reliqui Pontifices, qui Nicolai nomen habuerunt, post Gratianum vixere. Ac Nicolaus quidem I ad Michaelem Imperatorem egregiam de sacerdotii regnique finibus scripsit epistolam, in qua nihil aliud quam sancti Gelasii verba descripsit. Neque vero à Gratiano relata verba, ex incerta epistola et incerto auctore decerpta, tot sanctorum Pontificum evertent certas auctoritates. Certe nemo dixerit in unum Romanum Pontificem proprie ac stricte utriusque imperii jura collata [265] à Nicolao I, qui post Gelasium docuit ea necessario fuisse disjuncta, ne unius ordinis modestia gravaretur.

CAPUT XXXVII.

Objicitur à Bellarmino Apostoli locus de judicibus ab Ecclesia constitutis : Jeremiæ locus : duo gladii, regale sacerdotium : allegoria alia et accommodatitia : dictorum in hoc libro recapitulatio.

Pudet adversarios de tanta re, tamque, ut existimant, Ecclesiæ catholicæ necessaria, nihil quidquam expressum inveniri in Scripturis, sed totum negotium agi consecutionibus, iisque falsis, aut certe quod nec ipsi diffiteantur, obscuris et dubiis, ac longe petitis. Quare Bellarminus et alii hunc proferunt Novi Testamenti locum, quo sibi Apostolus tribuisse videatur rerum temporalium potestatem. « Audet, inquit, aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos, et non apud sanctos. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis... Sæcularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. » Hic Bellarminus : « Sicut novi judices constitui potuerunt, ita et novi principes et reges, si vires adfuissent. » Scilicet si tantum valerent viribus, novam sibi confestim rempublicam facerent, qui jam judices et magistratus designabant. At quis non statim intelligat, haudquaquam id agere Apostolum, ut ejus auctoritate novos sibi constituant magistratus qui judiciis præsint ; sed ut consensione mutua arbitros deligant, quod legibus romanis licuisse ipsa jura clamant. Sic certe Paulus loquitur : « Si in vobis judicabitur mundus, indigni estis ut de minimis judicetis. » Id ergo profecto agit ne indigni videantur. Neque vero concludit sic : Hæc vobis vestro jure potestas competit ; sed profecto digni estis, ut vestri fratres vos eligant rerum minimarum arbitros, quos summarum quoque judices, et in tremendo illo judicio assessores suos Christus instituit. Ac postea : « Sic non est inter vos sapiens quisquam, [266] qui possit judicare inter fratrem suum ? » Ad id ergo idoneos eos esse contendit per sapientiam : dignos esse docet per tantam Domini dignationem : de legitima cognitione ne quidem cogitat,

Certe si de legitima potestate ageretur, non valeret consecutio : majora potestis, ergo eliam minora, indignumque id apostolica prædicatione esset. Neque enim hic cogitandum est quid curque præstet ; sed quid curque concessum sit. Neque si Deus sacerdotibus maxima concesserit, puta spiritualia judicia, ideo jus fasque sit humana invadere et inconcessa aucupari.

Quare quod legimus à Gregorio VII toties inculcatum : « Si spiritualia judicamus, cur non magis sæcularia ; » si de eo judicio intelligit, quo de temporalibus suo jure decernat, causæ profecto suæ dicta Apostoli præter litteralem sensum accommodat, qui arbitri honorificentiam ac sapientiam, ad ordinarii ac legitimi judicii jus potestatemque transfert.

Cur autem christiani plerumque vetarentur coram judicibus infidelibus agere, multæ causæ erant : imprimis quod judiciis legitimis jurare per Gentilium deos, aut etiam christianam religionem ejurare cogerentur : qua occasione martyrium fecisse sanctam Julittam Martyrem beatus Basilius refert.

Hoc adversarii depulsi unico Novi Testamenti loco, ad prophetica confugiunt, et ad novi sacerdotii auctoritatem referenda contendunt ista : « Ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. » Dictum ad Jeremiam scilicet. At quæro Jeremias quos reges deposuerit ? Quæ imperia everterit ? Nempe respondebunt nuntiasse eum divinam ultionem regnis ac regibus de propinquo imminentem ; quod cum responderint, et ex Hieronymo aliisque probaverint, statim inferemus : hæc ergo ad ministerium propheticum, hoc est, ad officium extraordinarium pertinere.

Neque tamen negaverim hæc, ut cætera, in figuram nostri facta esse, et ministerio Novi Testamenti, longe meliori jure, quam prophetico convenire ; sed Novi Testamenti more et spiritu. [267] Sunt enim profecto christiani Pontifices super gentes et regna : evellunt, dissipant, plantant victrice prædicatione, verbo etiam ultore, dum cœlum aperiunt aut claudunt ; ut ad tantam potestatem superbi omnes, etiam in soliis positi, contremiscant. Hæc Scriptura clamat. Ut autem invitis regna extorqueant, et quo velint transferant ; ut humana omnia æque ac divina supremo et invicto jure in potestate habeant, hoc est, si proprie loquimur, ut soli ipsi regnent, cæteri sub ipsis precariam veluti potentiam exerceant, tacente Scriptura, imo etiam vetante, dicere non audemus.

Neque porro objiciant adversarii Romanos etiam Pontifices, post Gregorium VII, ad temporalia sibi vindicanda passim usos esse hoc Jeremiæ loco. Nam et apud ipsos, sicut apud alios constat in Decretalibus infinita inveniri Scripturæ testimonia, ad eum translata sensum, qui accommodationis dicitur : quæ quantumcumque inculcent, non profecto efficient, ut valeant ad litteram, aut ad dogmata probanda pertineant ; præsertim cum hæc, assentientibus theologis omnibus, Melchior Canus edixerit : « Aliud intentio conclusioque decreti, aliud ratio et causa. » Quo fundamento nixi, et ipse et alii allatas etiam in Decretalibus Romanorum Pontificum Scripturæ accommodationes potius quam interpretationes reverenter quidem, sed tamen libere planèque rejiciunt. Atque hæc semel dicta volumus, ne locos plurimos à Romanis pontificibus prolatos, aut eas quibus in hac materia utuntur rationes, excutere compellamur.

Posteaquam adversarios in tanta re deficiunt Scripturæ testimonia, ad allegorias nempe confugiunt, memorantque duos gladios penes apostolos fuisse inventos, postulante Christo, et materialem incaute à Petro strictum, ipsius tamen fuisse dictum ; quæ quidem propter beatum Bernardum, qui primus induxit hanc allegoriam suo loco expendemus, et ad rem nullo motio pertinere docebimus. Hic quidem pertractari quæ extra sensum litteralem allata, et ad allegorias deducta nihil probent, ratio non sinit. [268]

Neque etiam arbitramur sollicite esse excutiendum id quod de regali sacerdotio à Petro proditum, Baronius eo transfert, ut sacerdotalis apud christianos auctoritas, etiam de republica, regali quadam auctoritate decernat ; tanquam ad Pontifices proprie, non autem ad omnes christianos dictum sit : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ; » aut non omnes ad Agnum exclament apud Joannem : « Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes ; et regnabimus super terram. » Sed profecto certum est suo modo sacerdotes regesque esse omnes christianos : ac sacerdotes quidem, ibidem attestante Petro : « Vos autem domus spiritualis, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum ; » reges autem, de quibus scriptum sit : « Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo ; » et : « Si sustinebimus et conregnabimus ; et : Consedere fecit in cœlestibus in Christo : » jam scilicet in antecessum devictis hostibus, quodque est vere regium, cupiditatibus subjugatis.

Nos autem omissis allegoricis, tropologicis et accommodatitiis Scripturae allegationibus, litteræ inhæsimus ibique investigavimus eam, quocumque appellent nomine, sive directam, sive indirectam, quam adjungunt sacerdotio, rerum temporalium potestatem. Invenimus autem ante legale sacerdotium supremas potestates à Deo institutas, et à Deo secundas, solique Deo subditas inviolabili majestate : nihil in eo jure postea immutatum, neque sub mosaico, neque sub christiano sacerdotio ; quin etiam explicatum in Vetere Testamento, eadem apud Hebræos, qua apud cæteros majestate regnatum : neque quidquam præ scriptum sacerdotibus aut regibus, quo in temporalibus, vel illi decernerent, vel hi obedirent, ac mansisse regibus, quantumvis idololatris ac saevientibus, potestatem integram, à prophetis agnitam, à plebe sanctisque religiose observatam : neque id à Christo immutatum, neque cum explicaret apostolicam atque ecclesiasticam potestatem, quidquam adjectum esse de temporalibus ordinandis, nedum de deponendis regibus, cum id vel maxime fieri [269] oporteret, et adesset occasio : neque quidquam christianis præscriptum esse adversus mundi potestates, nisi fugam et patientiam, et invictam constantiam profitendæ veritatis, et in iis quæ veritatem et conscientiam non læderent, summam obedientiam : imo jussisse Christum ut Caesares, infideles scilicet, agnito ab omnibus jure regnarent, utque civilis potestas integro jure esset, neque religionis causa sollicitari posset, suo in ordine confirmata : ab eodem Christo Herodem et Pilatum, regesque ac regum ministros à suo regno tutos luisse præstitos : neque spirituali regno in regnandi civili ordine immutatum quidquam, tum eam quam in Ecclesia maximam esse voluit potestatem, non ultra extendi, quam ut christiani contumaces ad ethnicos publicanosque redigantur, spiritualium extorres, nullo temporalium jure aut possessione detracta, denique diserte traditum civilem potestatem et ecclesiasticam, suis quasque finibus ac distinctis officiis circumscriptas, utramque in ordine suo supremam et absolutam esse, ac reges soli divino judicio reservatos. Hæc illa doctrina est, quam in Scripturis legimus. Jam ab ea origine ad posteriora sæcula longe latèque diffusam ordine videamus.

LIBER SECUNDUS

Quo patrum testimonia et exempla afferuntur usque ad gregorium vii.

CAPUT PRIMUM.

Ordo et distributio tractationis hujus, primum in duo tempora, tum in duas quæstiones. Prima quæstio ; de regibus propter scelera reprehensis : an deponendi visi sint ? Patrum doctrina et exempla in persecutione et tribus primis sæculis : an christianorum obedientia ex imbecillitate Ecclesiæ et eorum temporum ratione prodierit ?

Christi et apostolorum doctrinam ea praxis æque res gestæ consecutae sunt, quæ talem institutionem decebant. Meminisse autem lectorem putamus hanc disputationem à nobis ita esse institutam, ut priusquam ad Gregorii VII tempora veniamus, explicemus ea, quæ antecesserunt. Hæc vero ita exponemus, ut quandoquidem vidimus Bellarmini aliorumque judicio duabus de causis reges deponi posse, primum propter crimina, tum etiam absque ullo crimine propter Ecclesiæ necessitatem ; primi generis primum postea secundi generis exempla quæramus.

Primum ergo dicimus, tot labentibus sæculis nunquam fuisse principes depositione mulctatos, cum eadem crimina intervenerint, propter quæ id fieri sequenti ætate Gregorius VII et alii docuere ; atque omnino, quemadmodum impiis regibus, Deum Israelis deserentibus atque idola colentibus, Achabo, Achazo, Manassi, cæteris, Hebræi paruere ; eumdem ad modum paruisse christianos, non modo paganis regibus, sed etiam christianismi desertori Juliano, Hæreticis Constantio, Valenti, Anastasio, reliquis etiam Ecclesiam persequentibus, atque extrema omnia potius pertulisse, quam ut ab eorum fide atque obedientia discederent.

Neque id adversarii diffitentur, sed uno ore respondent : [271] obtemporatum in regibus fuisse, quod Ecclesia necdum adulta ac firmata viribus, eos compescere non posset, atque in ordinem cogere ; nec profecto cogitant ad quantam contumeliam pertineat nominis christiani, ut apostoli, imo vero Christus, ipse, cum illa magnifica patientiæ atque obedientiæ præcepta ediderunt, temporibus tantum ac necessitati servierint, ut melioribus sæculis alia reservarent. Nos autem ea Patrum monumenta proferemus, quibus hæc duo simul elucescant : neque vires Ecclesiæ defuisse, cum paruit : et eis rationibus ad parendum adductam, quæ ad omnem statum, ad omnia tempora æque fundarentur.

Et quidem sub paganis, nihil commovisse se christianos, nihil seditionis agitasse, sed ubique paruisse, atque omnibus aliis fide et obsequio præstitisse constat : eaque est longe maxima religionis nostræ commendatio, quam nunc infringere christiani moliuntur, qui majorum nostrorum infirmis viribus hanc modestiam tribuunt. At illi non intelligebant infirmos esse, qui tanto numero essent, tantoque animo mori possint, Vel Tertullianum audiamus nomine christianorum, probante Ecclesia, ad romani imperii antistites hæc edentem : « Si enim et hostes exertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum ? Plures nimirum Mauri et Marcomanni, ipsique Parthi, vel quantascumque, unius tamen loci et suorum finium gentes, quam totius orbis ? Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum : sola vobis relinquimus templa- Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere ? Potuimus, et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia adversus vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus à vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot qualiumcumque civiumque civium amissio ; imo etiam et ipsa destitutione punisset. Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum, et stuporem quemdam quasi mortui orbis [272] quæsissetis quibus imperaretis : plures hostes quam cives vobis remansissent : nunc enim pauciores hostes habetis, præ multitudine Christianorum, »

At forte multitudini deerant duces, aut milites : quasi vero in tam fortibus animis, et milites, et duces non ipsa necessitas perperisset, si licere credidissent. Sed profecto nec deerant, neque christiani militiam detrectabant. Sic enim sancti martyres intra ipsa martyria inclamabant : « Nos imperatori terrenam quidem militiæ corporalis servitutem debemus ; » neque à militia desistebant, nisi forte per militiæ occasionem ad execranda sacra compulsi. Hinc ille Centurio Marcellus : « Jesu Christo Regi æterno milito. Abjecitque cingulum et arma, et addidit : Ex hoc militare imperatoribus vestris desisto,... si talis est conditio militantium, ut diis et imperatoribus sacra facere compellantur. « Itaque cingulum abjecturi erant, non si eorum pontifex ab officio exsolveret, sed si ad nefaria sacra congerentur. Hinc Tertullianus in illa nobili Apologia : Vobiscum, inquit, militamus ; et testantem audivimus, tantam fuisse christianorum multitudinem, ut implerent non modo urbes, insulas, municipia, sed etiam castra ipsa et omnia præter templa idolorum. Quin integræ legiones præsto erant christianismum professæ. Testis illa fulminatrix sub Marco Aurelio, et Mauricio duce legio Thebanorum quæ, puto, bella haud minus fortiter quam martyria obiisset. An vero duces non erant, ipse Mauritius, Sebastianus et alii, quos commemorare nihil necesse est, fama ac martyrio inclytos et omnibus notos ? Quos profecto, si christiani Pontifices subjectione exsolutos, ad Cæsarum imperia detrectanda, aut ad arma capienda concitare poterant, non erat quod Tertullianus diceret : « Nunc pauciores hostes habetis præ multitudine christianorum ; aut illud : « Per hanc sectam habetis à quibus nihil timere possitis. » Imo vero habuissent infinitam multitudinem, à qua omnia timere debuissent ; quippe quæ, ad excutiendum publicæ potestatis jugum, nihil aliud quam opportunitatem aut jussum Pontificis expectaret. [273]

Sed hæc ab Ecclesiæ sensu procul abhorrebant. Quare christiani, cum suam in Imperatores fidem atque obedientiam prædicarent, nunquam significabant quidquam à se metu aut conditione temporum agi, sed omnia Christi et Apostolorum auctoritate et exemplo, atque amore tranquillitatis publicæ, pronâque in rempublicam voluntate ; quæ ad omnia tempora pertinere non est dubium. Sic audivimus jam dicentem Irenæum, ideo imperio obsequendum, quod publica tranquillitas, publicus ordo à Deo constitutus id exposcat : sic Tertullianum totius Ecclesiæ nomine prædicantem, ideo obsequendum, quod Deus ita velit religiose coli supremam majestatem, se auctore, constitutam, sibique soli subjectam. Hæc sanctus Justinus Martyr : hæc Theophilus Antiochenus : hæc Origenes : hæc alii omnes mira consensione tradunt ; supervacaneumque est hic studiose colligere, quæ libros aperientibus statim obvia sint. Denique uno ore omnes eamdem obedientiam, eadem veritatis æternæ regula, eadem Scripturarum auctoritate profitentur ; ut hæc ad conditionem referre temporum, nihil aliud sit, quam certæ et inconcussae doctrinæ auctoritatem penitus infringere, atque ad hominum arbitria flectere.

CAPUT IL

Quartum sæculum, Julianus Apostata : an Ecclesia tum invalida fuerit ? S. Gregorii Nazianzeni locus : item S. Augustini : S. Thomæ responsio ad locum Augustini, non satis cognito rerum sub iuliano statu.

At forte quis dixerit, ethnicis quidem regibus parendum fuisse, non autem christianis, si à christiana religione defecissent, aut eam insectarentur. Sed quanquam illa distinctio vana omnino est, christianosque jussa Ecclesiæ detrectantes tantum pro ethnicis haberi vult Christus, atque adeo illos haud magis quam ethnicos regnare vetat : tamen ut eam rem certius exploremus, placet intueri Juliani Apostatae tempora ; quem quidem non modo christiano baptismo, sed etiam clericali ordine initiatum, ac Lectoris officio defunctum esse constat. [274]

Ac primum, notum est regnasse Julianum medio quarto sæculo, post Constantium et Constantinum, quorum temporibus fidem christianam et Ecclesiam catholicam mirum in modum fuisse propagatam omnes historici memorant ; ut tanta multitudo, quantam à Tertulliano descriptam vidimus, secutis temporibus comparata, modica haberetur. Sic enim scribit sanctus Gregorius Nazianzenus oratione in Julianum III : « Ac ne hoc quidem perspiciebat (Julianus) quod prioribus quidem persecutionibus, parva perturbatio sequebatur, quia nondum dogma nostrum ad multos propagatum erat, sed in paucis adhuc hominibus veritas hærebat... Nunc autem salutari doctrina longe lateque fusa, et apud nos præsertim dominante, religionem christianam immutare,... nihil aliud fuerit quam Romanorum imperium convellere, ac de rerum summa periclitari. » Non igitur infirma tum erat Ecclesia catholica, sive ipsa veritas et salutaris doctrina, quæ in imperio romano dominabatur ; cum qua rerum summa periclitatura erat, si christiani pristinæ modestiæ obliti anna caperent.

Notum etiam illud Joviani Imperatoris christianissimi et catholicissimi post Juliani necem electi, atque ideo imperium respuentes, quod imperare nollet nisi christianis ; ex quo vox erupit totius exercitus, christianos se esse, atque in pia disciplina Constantino et Constantio imperatoribus educatos. Non ergo multitudo tantum plebis, sed totius exercitus Christo serviebat.

Id eliam docet, quantum praevaleret in romano exercitu vera fides, quod Joviano post sex menses mortuo, Valentinianum haud minus christianum et catholicum, ad hæc fidei confessorem, Augustum elegere.

Quam autem egregie milites, vel Juliano vivo, in Christum animati essent, docet illud à sancto Gregorio Nazianzeno relatum ; nempe propositam fuisse Juliani statuam, quam pro more adorarent, adjunctis tamen idolis, ut ea adorasse viderentur ; tum vero milites donativum accepturos ab eo imperatore, thus [275] quidem incendisse incautos, postea vero monitos quam id ad Gentilium superstitionem pertineret, è publico convivio statim exiliisse atque exclamasse : « Christiani, Christiani sumus » : denique ad imperatorem accurisse, projectâque pecunia, iterum exclamasse : « Non dona accepimus, Imperator, sed morte damnati sumus ; » et quæ præclara hic Gregorius Nazianzenus commemorat.

Quod Cardinalis Perronius objicit, Julianum ab Ecclesia neque prudenter, neque utiliter, potuisse deponi, hoc etiam nomine, quod Arianorum factio Ecclesiam catholicam oppressam teneret, à tanti viri scriptis abesse vellemus. Neque enim id Gregorio Nazianzeno rem coram intuenti, ac Juliani imprudentiam singularem incusanti congruit. Ad hæc satis constat Ecclesiam catholicam, longo intervallo arianis præstitisse, cum primum toto Occidente regnaret, paucis ibi arianis : in Oriente vero universus fere populus in prisca fide staret, solis plerumque episcopis, quos Constantius violenter intruserat, aliud sentientibus, iisque inter se mira confusione divisis. Certe qui vel unum Athanasium legerit, satis intelliget quantum Ecclesia catholica, etiam sub Constantio praevaleret : quod quidem Calvinistis, Arianorum multitudinem et victorias amplificantibus, catholici omnes, et ipse Perronius luce clarius demonstrarunt. Quare quod ariani catholicam Ecclesiam opprimerent, solius Constantii violentiæ tribuendum : quo statim mortuo, catholici adeo praevalebant, ut exercitus nonnisi catholicos Imperatores eligeret.

Cum ergo adeo et multitudine, et robore, et animis valeret Ecclesia ; tamen christiani fidem Imperatori servarunt impio, apostatae, blasphemo in Christum, nihil non molienti ut christianam è medio tolleret religionem. Etsi enim christianismi nomine paucos interfecerit, quod nostris martyrii honores invideret, tamen et iniquis legibus premebat christianos, et plebis in nostros sævientis seditiones alebat ; ut eo nemo fuerit vehementior christianæ fidei insectator. Neque eo magis christiani ab officio recessero ; imo vero ejus statuas, teste Gregorio, cum aliis civibus omnino adoraturi erant, repugnante nullo, nisi eis statuis imperator idola adjunxisset : adeo non modo in necessariis [276] obsequebantur, sed nequidem à superfluis, qui regiæ majestati deferri solerent, honoribus abstinebant.

Memorabile illud apud Theodoretum sanctorum Martyrum Juventini et Maximini, qui cum Iuliano Apostata præcipuo militiæ honore conjuncti, idololatriam ei liberis vocibus exprobrabant : « Hoc unum, inquiunt, in tuo imperio moleste ferimus. » Adeo aberant ab imperio in aliis rebus, atque in militia detrectando.

Attestatur beatus Augustinus his verbis : « Aliquando injustii perveniunt ad honores sæculi. Cum pervenerint et facti fuerint vel Judices, vel Reges, quia hæc facit Deus propter disciplinam plebis suæ, non potest fieri, nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. » Audis verba, non potest fieri ; quæ certe oratio non est accommodata temporibus ; sed ab inseparabili rerum conditione, naturaque ipsa profecta, ad omnia tempora diffunditur. Cur autem non potest fieri quin exhibeatur ille honor ? Nempe respondet : Quia est illi debitus potestati, et quia hoc facit Deus ; ut illi profecto potestati parere necesse sit eum, qui Deo paret.

Hoc fundamento posito, pergit Augustinus ; cùmque servos memorasset Domino infideli obedire, ad reges progressus, hoc exemplum adducit : « Iulianus extitit infidelis imperator : extitit apostata, iniquus idololatra : milites christiani servierant imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in cœlo erat ; si quando volebat ut idola colerent et thurificarent, praeponebant illi Deum. Quando autem dicebat : Producite aciem : ite contra illam gentem ; statim obtemperabant. Distinguebant Dominum æternum à domino temporali ; et tamen subditi erant propter Dominum æternum etiam domino temporali. »

Manifeste ergo sanctus Augustinus principem apostatam, Ecclesiæ hostem ac persecutorem, accenset iis principibus, qui licet injusti sint, cum tamen ad honores sæculi pervenerint, « non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati : » et quidem exhibeatur, non illa, quam jactant, prudentia ac metu, sed æterna et incommutabili lege, propter æternum Regem scilicet, qui res humanas æterno consilio ita ordinavit. [277]

Hunc locum interpolatum et mutilum sub Ambrosii nomine Gratianus protulit, atque ita mutilum et truncum sanctus Thomas vidit, ac sibi objecit. Respondit autem sic : « Quod illo tempore Ecclesia in sui novitate nondum habebat potestatem terrenos principes compescendi, et ideo toleravit fideles Juliano Apostatae obedire, in his quæ non erant contra fidem, ut majus fidei periculum vitaretur. » Quae verba sancti Doctoris exscribere non piguit, ne quid dissimulare videremur. Tamen si in Gregorii Nazianzeni locum aliosque similes incidisset, credo, intellexisset non fuisse tum Ecclesiam in sui novitate, nec potestate destitutam ; quippe quæ quadringentis fere annis victrix jam dominaretur, nec nisi imperio convulso labefactari posset. Sed nimirum hæc et alia multa antiquitatis monumenta, librorum inopia ac linguarum imperitia, vix erant cognita : labente etiam disciplina, cum pauca spiritus vestigia superessent. Nos igitur his responsis. Patrum testimonia facile anteponimus, ac de sancto Thoma, cum tota Facultate nostra Petri Alliacensis ore respondemus : « Nos hujus Doctoris sanctitatem veneramur, et ejus doctrinam, quantum fides et ratio patitur, tenendam esse censemus. » Hæc ille, cum de immaculata Virginis Conceptione, sancti Thomæ nomen atque auctoritatem objicerent Quæ semel dicta volumus ad hanc et alias sancti Doctoris auctoritates, quæ objici possent. Quod autem sanctus Doctor addit : toleratum fuisse tum Juliani imperium, ut majus fidei periculum vitaretur : rogo, potuerintne Ecclesiæ res pejore loco esse, quam sub eo principe, qui ut christianam religionem exscinderet, nec dotis, nec donis, nec minis, nec suppliciis parcebat, eòque periculosius sæviebat, quod interdum parcere videretur, sævumque animum quadam clementiæ specie occultaret ; ac denique, teste Gregorio Nazianzeno et aliis, satis praeferret à se extrema omnia adhibitum iri, si de Persis victoriam reportaret ; quam tamen victoriam milites ducesque christiani omni ope promovebant. Quid autem pertimescebant Juliani temporibus, quod non item omni Ecclesiæ tempore pertimescendum fuerit, regibus depositis ? Nempe quotiescumque à Pontificibus depositi sunt, secutæ eæ calamitates, stragesque, et [278] scelera, imo etiam schismata, quæ historiæ produnt, magno fidei animarumque periculo. Quare, si teste sancto Thoma, Bellarmino et aliis, horum malorum metus Pontifices deterrebat merito à Constantio, Valente, Anastasio et reliquis ; et ab omnibus quoque regibus deponendis, pari ratione abstinere oportuit.

Hinc autem exsurgit nostræ sententiæ demonstratio : non eam profecto Christus Ecclesiæ suæ clementi et pacificæ potestatem dedit, quæ sine vi, sine cædibus, sine bellis civilibus, tetrisque schismatibus non posset exerceri ; atqui non aliter exerceri potuisse potestatem illam deponendi reges experientia testatur : non ergo ea potestas à Christo est,

CAPUT III.

A paganis regibus atque ab apostata Iuliam transitus ad hœreticos : Constantius arianus, catholicœque Ecclesiæ persecutor : an imbecillitate factum, quod Hilarius, Athanasius, Lucifer Calaritanus, alii, indirectam potestatem ne quidem intentarent.

Post paganos et apostatas reges, hæretici proferendi. Primus prodeat imperator Constantius, Constantini Magni Alius, arianæ hæresis propugnator, quarto sæculo Ecclesiæ. De eo sic scribit sanctus Hilarius : « Nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem... Christi novus hostis es, Antichristum prævenis... Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis : novo inauditoque ingenii triumpho, de diabolo vincis, sine martyrio persequeris. Plus crudelitati vestræ, Nero, Deci, Maximiane, debemus : diabolum enim per vos vicimus... At tu omnium crudelium crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desævis. » Hæc et similia demonstrant [279] non fuisse leviorem habitam Constantii hæretici persecutionem, quod cædibus parceret ; cum interim in pios et orthodoxos, bonorum proscriptione, exilio, carceribus omnique alia crudelitate sæviret.

Sed nec ille cædibus pepercisse putandus est, qui et inflictis incommodis enecaret, et impunes esse vellet eos, qui per seditionem ac plebeios tumultus tot Sanctos trucidarent.

Quin etiam vehementissimæ ac violentissimæ persecutionis fuit, quod episcopos et synodos, ad prodendam fidem compelleret. Sic enim ait Hilarius : « Assisto Orientalium in Seleuciâ synodo, ubi reperi tantum blasphemorum, quantùm Constantio placebat. » Ac postea : O tu sceleste, qui ludibrium de Ecclesia facis. Soli canes ad vomitum suum redeunt : tu sacerdotes Christi resorbere ea quæ respuerant coegisti. » Quæ sane persecutio eo periculosior ac damnosior fuit, quod simplices animæ, episcopali imo et synodali auctoritate deceptæ, auctore Constantio, in hæresim ruerent.

Quin etiam sanctissimum tum fortissimumque Papam Liberium è Petri sede dejecit, substituitque eum quem ariani vellent. Extat apud Theodoretum ejusdem Liberii fortissima cum Constantio Imperatore collocutio, qua Pontifex ejus exilia comminantis iniqua quidem jussa contemnit, in aliis imperatoriam potestatem agnoscit integram ; neque commemorat ei, tam indigna molienti, ullum à se aut ab Ecclesia imminere posse periculum.

Eum postea Constantius exilii tædio ad pravitatem inflexum sedi restituit. Et, ô te miserum, Constanti, dicebat Hilarius, qui nescio utrum majore impietate remiseris quam ejeceris. Quid enim Ecclesiæ damnosius, quam romanum quoque Pontificem fuisse coactum, ut post Nicænam fidem alteri fidei subscriberet ? Hæc tamen perpetranti, hæreticosque omni ope foventi, orthodoxos vero hostiliter insectanti, ac denique Antichristi loco habito, omnes obtemperabant in iis quæ ad imperium pertinerent : in sacris tantum jussa detrectabant. Quæ idem Hilarius accurate distinguit his verbis : « Praetermitto autem, licet potissima regi sit referenda reverentia (quia enim à Deo regnum est), non tamen [280] æquanimiter ejus judicium episcopalibus arbitriis admitti, quia, Cæsaris Cæsari, Deo autem reddenda quæ Dei sunt. » Imperatoria de religione decreta contemnit ; cætera ex Christi mandato servanda profitetur : ex Christi, inquam, mandato, non imbecillitate virium, ut jam obtrudunt.

Hæc scripsit Hilarius, regnante Constantio, quod observatum velim adversus falsam hujus libri inscriptionem : Contra Constantium jam vita functum : neque enim uspiam de morte ejus loquitur, sed semper alloquitur ut viventem, Ecclesias persequentem, et diserte nunc regno potientem. Quin etiam suæ certam scriptionis notam attulit : « Assisto, inquit, Orientalium in Seleucia synodo : » quo tempore constat vixisse Constantium.

Lucifer vero Calaritanus non modo, vivo Constantio, adversus eum scripsit, sed etiam per Diaconum libros ad ipsum imperatorem perferri curavit ; de iisque interrogatus, suos esse magno et invicto animo testatus, catholicis omnibus admirationi fuit.

Et quidem, ex his libris locum jam insignem attulimus, quem nunc non modo repetendum, sed etiam diligentius enucleandum esse duximus.

Jam diximus librum, ex quo ille locus est descriptus, ita inscriptum fuisse : De non parcendo in Deum delinquentibus ; locus idoneus quo discamus quousque et quatenus parcendum sit, necne, imperatori hæretico ac saevienti.

In exemplum adducit Oziam Regem, Regem, inquam, non modo templo, verum etiam publica regni administratione depulsum : quo nullus erat commodior locus, ut ostenderet regno quoque exturbandum Constantium, siquidem id licere sentiret. At eam historiæ partem non assumit in exemplum, verum eam tantum, ubi sacerdotes domini Oziam de templo compulerint egredi, et addit : « Si enim Oziam Dei sacerdotes idcirco pellebant es aula Dei, quia meminissent divinitus præceptum, leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos ; quanto magis nos digne te, conspice, ex Ecclesia pellere Christi, de domo Domini, quia non sit licitum hæreticum convenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum [281] immundis spiritibus cum eis in quibus inhabitat Spiritus Dei. » Summum ergo id erat, quod à Pontificibus imperatores hæretici ac persecutores metuerent, templo Dei. Ecclesia Christi sacrisque arceri conventibus. Hoc tantum prædicabant Domini confessores, cum vel maxime Constantium exagitandum putarent.

Quamobrem cum Lucifer passim ut hæreticum, ut arianum, veræ religionis atque ecclesiasticæ communionis extorrem, Ecclesiæ ac fidei hostem, persecutorem, Antiocho et aliis persecutoribus comparandum, imo pejorem, denique Antichristum, sive Antichristi præcursorem insectatur, neque eo secius imperatorem appellat.

Et quidem contemnit inanem regni gloriam vanamque potentiam, quæ nihil Dei regno nocere possit : illegitimam eam esse erga homines, ne innuit quidem, et omnia quidem extrema in regnum ejus, à Deo nihil ab Ecclesia minitatur : docetque passim quid Dei antistites possint in imperatores quoque : nempe arguere, increpare, arcere à domo et Ecclesia Dei, neque aliud quidquam.

Quin efficacissimis verbis profitetur, nullam esse imperatoris potestatem in iis quæ adversus Dei mandata præcipit : « Proba te, inquit, super nos ad hoc constitutum imperatorem, ut nos armis tuis ad omnem implendam voluntatem amici tui diaboli perduceres. « Quid omissurum putas qui talia scribere haud vereatur ? At interim hæc profitetur : « Nam quia dicas nos debere tibi obsequia, scito quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus, in obsequiis repræsentantibus, novimus esse debitores. Dicit enim Apostolus : Admone illos principibus et magistratibus subditos esse ; obedientes, ad omne opus bonum paratos esse... Admonet ergo nos esse debere subditos in bonis operibus, non in malis... Quia autem hæc dicis, injuriam patior à Lucifero homine misero, et utique imperator :... et tu arbitraris aliud le posse judicari à me, nisi anathema esse ? »

En quibus se coerceat finibus ille, hæreticis non parcendum docens. Quoniam Constantius assidue jactabat imperatori sibi [282] obediri debuisse, distinguit Lucifer, et Constantium quidem, ut imperatorem legitima imperantem coli oportere, verum, ut hæreticum, omnino anathema esse, neque quidquam amplius.

Ac ne Luciferi auctoritatem elevari posse putent, odio Luciferiani schismatis ; primum salis constat hos libros ante illud schisma conscriptos, imo ante synodum Ariminensem, cujus occasione schisma illud exortum est : cum nihil in iis appareat quod ad eum rerum cardinem spectet ; tum prædiximus illam, qua schisma conflatum est, nimiam Luciferi severitatem, maximo argumento esse, quam inviolata sint in regia majestate, quæ Lucifer ille tam vehemens, in Constantio quoque integra et sancta esse voluit.

Leguntur autem ad Luciferum sancti Athanasii litteræ, hos libros, de quibus inaudierat, mitti ad se postulantis eosque collaudantis ut apostolico spiritu à fortissimo Domini Confessore scriptos, neque mirum à sancto Athanasio comprobatam de colendo Constantio Luciferi doctrinam, quam ipse dictis factisque confirmavit : quippe qui Constantium in se pro causa fidei toties sævientem, ac sæpe hæreticum appellatum, haud minus observat ; ad eumque edit apologiam, qua quidem relegatos queritur tot in orbe terrarum nobiles episcopos, Osium, Paulinum, Dionysium, Eusebium Vercellensem, illum Luciferum, alios vastatasque per Syrianum Ducem Ecclesias, sibi quoque, et suis publice intentatam necem per edicta cruenta imperatoris, quod cum Arianis communicare nollet. Cæterum haud minus ut Imperatorem agnoscit : « Puto enim, inquit, tuam Majestatem in memoria habere suas pollicitationes ; » et : « Neque enim restiti decreto tuæ pietatis ; neque Alexandriam ingredi conabor ; » et : « Tu tamen, Deo dilectissime Auguste, vivas per multos annorum recursus. » Addit ipsi suspectos esse non debere catholicorum conventus et preces ; quippe « cum scias, inquit, omnium vota precesque id expetere à Deo, ut salvus sis et perpetuo in pace regnes. » Idem Athanasius, cum ab impio imperatore etiam laesi imperii accusaretur, non eo se tuetur, quod sibi licuerit [283] negare fidem publico Ecclesiæ hosti : imo Deum hominesque testatur se in fide mansisse, mansurumque porro, fausta omnia imperatori imprecantem.

Quod vero religiosissimam Deoque dilectissimum passim appellat, quem alioquin hæreticum fuisse profitetur, nihil necesse est à nobis diligentius explicari : nemo enim nescit hos titulos imperatoriæ dignitati dari consuetos. Ita enim adscribebant Pietati tuæ, uti nunc nos, adscribimus Majestati tuæ. Quare satis constat hæc non ad fidei commendationem, sed ad honorificentiam pertinere, quam negandam imperatori etiam persequenti Athanasius non putabat.

Audisti tres fortissimos viros Domini Confessores, Hilarium, Luciferum, Athanasium ; vis et Osium Cordubensem, Nicænæ synodi ducem, episcoporum ac synodorum Patrem, adhuc fortem, et invictum fidei Confessorem ? « Tibi Deus, inquit, imperium commisit, nobis quæ sunt Ecclesiæ concredidit, et quem admodum qui tibi imperium subripit, contradicit ordinationi divinæ ; ita et tu cave, ne quæ sunt Ecclesiæ ad te trahens, magni criminis obnoxius fias : Datæ (scriptum est) quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo ; neque igitur fas est nobis in terris imperium tenere ; neque tu thymiamatum et sacrorum potestatem habes, imperator. » Sic officia distinguebant, et in aliis ad obsequium proni, in sacris tantum imperia detrectabant.

Neque id faciebant tantum quod non ita tempora postularent ; sed quod non ea esset sibi attributa potestas, qua de imperio decernerent, quemadmodum nec ulla imperatori data erat, qua de sacris judicaret.

Vis totam synodum proferamus, eamque numerosissimam toto fere Occidente collecto ? Audi Arïminensem, et quidem eo tempore, quo sancta adhuc venerandaque habebatur. Hæc igitur scribit ad Constantium vehementissime sævientem : « Tuam Clementiam iterum obtestamur, Imperator augustissimo, ut ante hiemis asperitatem, modo tuæ Pietati visum fuerit, nobis ad nostras Ecclesias reverti facias potestatem, quo possimus Deo [284] Patri omnipotenti, et Domino et Salvatori nostro Christo, Filio ejus unigenito, pro tuo regno consuetas preces cum populo fundere, sicut et ante fecimus, et adhuc facere non desistimus. »

Sinceram mentem precatio demonstrabat ; satisque constabat eos rebus imperii vero animo, non imbecillitate favisse, qui pro iis Deo cordium inspectori vota facerent.

At si catholici intelligebant deponi ab Ecclesia potuisse Constantium ; quid tandem expectabant ? Quidve tenebat Ecclesiam tot malis vexatam, quominus ea potestate confestim uteretur ? Negant eam fortitudinem his temporibus congruisse ; quasi vero Ecclesia catholica tanta accessione fidelium aucta, ac tot per Constantinum, et sub ipso Constantio, ariano licet, firmata præsidiis, non aliquem inter suos Magnentium invenisset.

Imo sub initia Constantii, cum jam ille arianos ad secreta aulas admisisset, eorum instinctu omnia commoveret, episcopos orthodoxos sede dejiceret, mulctaret exiliis ; habebat Ecclesia Constantem Constantii fratrem in Occidente regnantem ; atque is tanto studio catholicarum partium tenebatur, ut arma intentaret fratri, nisi Athanasium ab ipso Constantio pro fide fugatum sedi Alexandrinæ redderet. Adeo belli causas serere placebat. Neque tamen animum subiit, ut ullum imperii titulum Occidentis imperator à Romano Pontifice impetraret, aut Ecclesia tanto munita præsidio Constantium deponendum aggressa est. Talia quippe tum, ne quidem per somnia cogitabant.

Quod si postea Constantium toti jam orbi imperantem aggredi verebantur, profiterentur saltem, quantam Ecclesia accepisset ad Reges deponendos à Domino potestatem. Sic enim vel Constantium deterrerent, vel certe demonstraret, quantum ei Ecclesia pepercisset. Certe non tacebant Domini Confessores, quid in sacris posset sacerdotalis auctoritas. Cur cætera omittebant ? Cur illam in temporalibus adimendis auctoritatem ? Metune, an adulatione ? Atqui vidisti ut metuerent, ut adularentur. An dices, ne temporibus quidem illis congruisse, ut omnia Ecclesiæ jura proferrent ? Misera vero jura, quae tot labentibus sæculis, data quoque [285] occasione, tacere cogerentur Domini Confessores, nedum exercerent.

Neque obest nobis quod de Constantio mortuo Gregorius Nazianzenus, et alii mitius interdum locuti sunt. Ut enim hæc obiter perstringamus, factum id tum maxime, dum eum cum Juliano Apostata compararent. Neque prætermittendum id, quod à Gregorio Nazianzeno est traditum : nempe famam increbuisse, morientem eum sera pœnitentia hæc tria doluisse : « Quod suos necasset ; quod Julianum Apostatam Cæsarem designasset ; quod novis dogmatibus studuisset. » Cæterum hæc non prohibent, quominus certum sit et Constantium Ecclesiæ persecutorem fuisse acerbissimum, et interim, non modo pro imperatore habitum, sed etiam tanquam ex Dei jussu religiosissime observatum fuisse, etiam eo tempore, quo efferatus sine more modoque vexabat Ecclesiam.

CAPUT IV.

Quarti Ecclesiæ sæculi reliqua exempla proferuntur : Valens hæreticus et persecutor ; sancti Basilii aliorumque Sanctorum sensus ; Justinæ Arianæ, Valentiniani II nomine, catholicos insectanti, sanctus Ambrosius viribus prævalens, quousque repugnari posse putat : quid idem comminatus sit Gratiam et Valentiniano, si sacra paganorum restituerent.

Inter hæreticos imperatores secundus temporis ordine, impietate et crudelitate facile primus, Valens extitit. Hic post Julianum et breve Joviani Principis religiosissimi imperium, à Valentiniano fratre, Orientis imperator factus, arianam hæresim tutabatur ; de quo Gregorius Nazianzenus hæc scripsit : « Imperator auri amantissimus, et Christi inimicissimus..., post persecutorem persecutor, post apostatam non quidem apostata, sed [286] nihilo tamen eo meliorem se christianis præbens. » Hujus imperatoris quanta in orthodoxos crudelitas fuerit, prodit illud relatum à Socrate, quod nempe mitescere visus sit, « cum mortis loco exilium irrogavit sacerdotibus. » Atque hunc tam crudelem, tam impium. Ecclesia nihilominus imperatorem coluit. Ejus ministrum ad se missum cum imperatoris litteris, ut exilium indiceret, sanctus Eusebius Samosatensis episcopus admonuit, ne, causa adventus sui prodita, plebem in se concitaret. Ipse clam, ne turba fieret ulla, ex urbe profectus, populo ad se accurrenti piumque pastorem effusis lacrymis revocanti, « recitavit legem apostolicam, quæ diserte præcipit obediendum esse magistratibus. »

Sic sanctus Basilius Modestum præfectum ad se missum, qui ad imperatoris communionem cogeret ; atque extrema omnia minaretur, non negat legitimum imperium gerere ; atque interroganti : « Nos, inquit, quales tibi videmur ? Nihil, respondit, dum hæc jubetis. » Adeo in una religionis causa detrectat imperia : « Cæterum, inquit, potestate tua fruere : hæc ad imperatorem defer. » Passurum se omnia commemorat, jubente imperatore. Uno verbo, agnoscit potestatem sacram et inviolabilem, abusum potestatis notat et contemnit,

Edessæ sanctus presbyter Eulogius, jussus à præfecto « communicare imperatori iisque quibuscum imperator communicat, respondit : Numquid ille, inquit, una cum imperio sacerdotium adeptus est ? » Sic utriusque potestatis agnoscit limites : imperatorem sua agentem observat : arianis sacerdotibus communicare jubentem despicit,

Sic erga Valentem se gerebat Ecclesia adeo praepollens viribus, ut Valentinianum Valentis fratrem, et postea Valentiniani filium Gratianum, Augustos, fide ac religione præstantes haberet in Occidente ; neque tamen iis præsidiis freta de abdicando Valente quidquam cogitavit, aut saltem ostendit id se posse. Neque Oriens minus Valenti furenti, quam Occidens Valentiniano et Gratiano [287] piis ac faventibus detulit. Sic omnes in diversissimâ Principum erga Ecclesiam voluntate, eamdem majestatem, ut à Deo profectam, venerabantur.

Post Valentiniani I Valentisque tempora, regnavit Gratianus Valentiniani filius, magnumque Theodosium imperii consortem accepit. Valentinianus II, Gratiam frater, Mediolani levabatur nonum fere annum agens, Justina matre, ariana muliere regnum administrante. Tyrannus Maximus, caeso Gratiano, Gallias occuparat ; Romæ atque Italiae victor imminebat. Eo in rerum cardine, Justina principis nomine jussit, uti arianis suis basilicæ à sancto Ambrosio Mediolanensi episcopo traderentur. Ipse oratione habita traditurum se negat, neque enim fas esse sacerdoti tradere impiis ecclesias Christi nomine dedicatas. « Nec mihi, inquit, fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit... Allegatur imperatori licere omnia ; ipsius esse universa. Respondeo : Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea quæ divina sunt imperiale aliquod jus habere : noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Est scriptum : Quæ Dei Deo, quæ Cæsaris Cæsari. Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiæ : publicorum tibi jus mœnium commissum est, non sacrorum. » Et iterum : « Si tributum petit, non negamus : agri Ecclesiæ solvunt tributum... Solvimus quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo : tributum Cæsaris est, non negatur : Ecclesia Dei est, Cæsari utique non debet addici. » Hæc dicebat Ambrosius : potestati nihil detrahebat : officia discernebat.

Videamus quam vim opponeret impotenti feminæ principis nomine extrema omnia intentanti : hanc nempe : « Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo... Habeo arma, sed in Christi nomine : habeo offerendi mei corporis potestatem... Habemus tyrannidem nostram : tyrannis sacerdotis infirmitas est : Cum infirmor, inquit, tunc potens sum. » Ipsa plebs exclamabat : « Rogamus, Auguste, non pugnamus ; non timemus, sed rogamus. Hoc, inquit Ambrosius, in vobis hodie Spiritus [288] sanctus locutus est. Hoc christianos docet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei constantia nec mortis revocetur periculo. » Ita resistebant. At nunc, confirmata Ecclesia, si adversariis credimus, ultro arma jussu Pontificum inferemus.

Piget quidem repetere parum congrua christianis. Sed quandoquidem his urgemur, considerare nos oportet quo tunc loco res essent. Imperabat in Oriente Theodosius Magnus, catholicæ fidei studiosissimus propugnator. Cæso Gratiano, Maximus tyrannus regnabat in Galliis, unde Valentiniani inhiabat imperio, vicinæque Italiae imminebat. Quo autem ille fidei catholicæ studio teneretur, hæc Theodoreti verba docent : « Ubi Maximus accepit ea quæ adversus eximium fidei præconem Ambrosium Valentinianus fecerat, scribit ad Valentinianum litteras, ne pietati bellum inferret, ac patriam religionem proderet ; denique arma minatur, nisi à proposito discederet, nec secus ac dixerat, gessit. Nam Mediolanum promovit exercitum : » Italiam scilicet, ac Valentiniani provincias, ipsamque adeo Romam invasurus. Cui catholicam fidem tuenti, imo vero fidei causa bellum professo, catholici Pontifices, cur non regnum traderent, et ab ariano principe, etiam sæviente, deficerent ? Ad hæc Mediolani pars catholica maxime prævalebat ; quin ipsi Valentiniani milites, qui basilicam circumfusi occupaverant, imperatori nuntiant « se præsto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire ; alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros. » Licebat ergo tunc fidenter expromere vim illam deponendi reges ; ac si pupillo principi parcerent, licebat arianam mulierem in pueri animos venena hæresis insultantem à gubernaculis amovere. At dicebat Ambrosius : « Dolere potero, potero flere : adversus arma, milites, Gothos quoque, lacrymæ meæ arma sunt ; talia enim munimenta sunt sacerdotis : aliter nec debeo, nec possum resistere. » Nec debeo, nec possum, inquit, cui tot undique auxilia suppeteret. Non enim depositiones tum, non bella civilia jussu Pontificum movenda cogitabant.

Victo Maximo, ad Valentinianum, Theodosium et Arcadium, [289] Augustos, senatus delata est supplicatio, ut ara Victoriæ Romæ restitui juberetur. Scribit Ambrosius ad Valentinianum : « Quisquis hoc suadet sacrificat, et quisquis hoc statuit. » Tum addit : « Certe si aliud statuitur, episcopi hoc æquo animo pati et dissimulare non possumus. Licebit tibi ad Ecclesiam convenire, sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem. » Quid autem est resistentem ? A sacris prohibentem. « Quid, inquit, respondebis sacerdoti dicenti tibi : Munera tua non quærit Ecclesia, quia Gentilium templa muneribus adornasti ? » Et alia ejusdem spiritus. Alias Ecclesia minas, etiam in summis periculis, nesciebat.

CAPUT V.

Sancti Ambrosii cum Theodosio gesta : an Ambrosius aliquid temporalis potestatis attigerit, ut Bellarmino visum ; an vel de eo cogitaverit ? Aliud Ambrosii erga eumdem Theodosium post incensam synagogam.

Jam de Theodosio Magno dicere nos oportet, quod in eum Ecclesia suam potestatem exeruit, et illud exemplum Gregorius VII iterum atque iterum in medium attulit. « Beatus, inquit, Ambrosius, scilicet sanctus, non tamen universalis Ecclesiæ Episcopus, pro culpa, quæ ab aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium Magnum imperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit. » Ab ecclesia certe, non à regno. Sed hæc amat miscere Gregorius, tanquam unum ex alio consequatur.

Bellarminus vero intellexit, Theodosio ne quidem intentatas depositionis minas ; adeoque tali exemplo gravari se potius quam [290] juvari, nisi aliquid adderetur. Hæc autem addidit : primum excommunicatum ab Ambrosio fuisse Theodosium, « propter cædem, quam Thessalonicæ à militibus fieri imperaverat : » tum ei præceptum ab eodem Ambrosio, « ut legem ferret, ne sententiæ latæ de cæde vel bonorum publicatione ratæ essent, nisi post triginta dies. » Quæ postquam ex Theodoreto Bellarminus retulit, jam infert : « Atqui non potuit Ambrosius excommunicare imperatorem, nisi prius causam cognovisset et dijudicasset, licet criminalis esset et ad forum externum pertineret : non potuit autem cognoscere, nisi etiam in foro externo judex Theodosii fuisset. » De lege autem sic ait : « Cogere imperatorem ad legem ferendam,... manifeste ostendit posse episcopum interdum potestate temporali uti ;... et si episcopus quilibet id potest, quanto magis Princeps episcoporum ? » Hæc igitur objiciunt. Nos autem factum recensemus ex ipso Ambrosio, et ex Theodoreto, quem Bellarminus laudavit.

Refert igitur Theodoretus, seditione Thessalonicæ facta, quosdam è magistratibus saxis obrutos ; iratum imperatorem misisse milites, qui, nullo habito judicio de reis, promiscua cæde uterentur : septem millia virorum interfectos esse, nullo insontium noxiorumque discrimine. Hæc illa culpa est, quam dicit Gregorius VII « aliis sacerdotibus non adeo gravem fuisse visam. » Cur autem culpam extenuat, nisi ut in gravioribus culpis majora audenda significet ? Non ita Theodoretus, qui Theodosium « imperatorem ut tyrannum, ira pro lege habita, » hæc fecisse memorat. Ambrosius vero ad ipsum Theodosium hæc scribit : « Factum est in urbe Thessalonicensium, quod nulla memoria habet, quod revocare non potui, ne fieret : imo quod ante atrocissimum fore dixi, cum toties rogarem, et quod ipse sero revocando, grave factum putasti. Hoc factum extenuare non poteram. Quando primum auditum est, propter adventum gallorum episcoporum, synodus convenerat : nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit (en culpa quæ aliis non ita gravis videretur). Non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione : in me etiam amplius [291] commissi exaggeraretur invidia, si nemo diceret, Dei nostri reconciliationem fore necessariam. » Gravis ergo causa, non Ambrosio tantum, sed cæteris episcopis visa erat, de qua, ipso tacente, cognituri essent. Videamus in tam atroci tamque tyrannico facto, quid Ambrosius fortissimus episcopus fecerit.

Et quidem judicia divina commemorat : Teodosium exemplo Davidis ad pœnitentiam hortatur ; nisi faciat, sacrorum eum extorrem futurum : « Noli peccato tuo aliud peccatum addere, ut usurpes quod usurpasse multis officit. » Et postea ; « Offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. » Postremo : « Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem. » Summum id in imperatorem, ut et in alios christianos.

Quid postea factum sit refert Theodoretus : nempe imperatori pro more Ecclesiam ingressuro occurrit Ambrosius : « Ingressum prohibuit : Quibus enim, inquit, oculis templum aspecturus es ? Quomodo sacrosanctum Domini corpus accepturus es ? Quomodo pretiosum sanguinem, tot hominum fuso sanguine ? » Non, ut Gregorius VII : Quomodo regnaturus es ? Efficiam equidem, ne quisquam tibi pareat. Tunc Ambrosius : « Accipe, inquit, vinculum, » quo sacris profecto, non quo regno arceare. At imperator « gemens in palatium reversus est, his verbis obtemperans : quippe qui probe nosset quæ sacerdotum, quæ imperatorum officia essent. » Sic defert Ambrosio, qui nihil regiæ majestati detraxerat, nihil nisi sacerdotale et ecclesiasticum attrectabat.

Ingemiscebat postea imperator, « quod, ecclesiæ aditu interdicto, clausæ essent cœli fores : memor enim sum, inquit, Dominicae vocis ; Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis. En quam intelligeret Ecclesiæ potestatem.

Hic Rufinus, nefandi consilii cædisque imperatori auctor, pollicetur suasuram se Ambrosio, ut « solvat vinculum : cui imperator : Non persuadebis, inquit ; novi æquitatem sententiæ illius. » Pergit tamen Rufinus ad Ambrosium ; « cùmque imperatorem brevi adfuturum esse diceret : Ego, inquit Ambrosius, tibi prædico ac praenuntio, me illum ab ingressu sacri vestibuli repulsurum : si Verò imperium in tyrannidem verterit, ego quoque [292] libenti animo caedem excipiam, » En quousque imperatori etiam contumaci et sævituro fortissimus episcopus restiturus esset.

Accessit postea imperator, spe fallente, inflecti posse Ambrosium arbitratus. Illi procedenti cum allata ista essent : « Ibo, inquit, ut justas patiar contumelias. » Ratus Ambrosius ipsum vi in ecclesiam irrupturum, « hujusmodi adventum tyrannicum esse dixit, et Theodosium adversus Deum furere legesque illius calcare. » At imperator alia omnia sentiebat : « Non inquit, non sum violenter ingressurus ecclesiam ; sed à te peto, ut vinculis me absolvas... Cui Ambrosius : Quam igitur, inquit, pœnitentiam ostendisti ? At imperator : Tuum est medicamenta ostendere, mei autem officii oblata suscipere. » Tum præcepit Ambrosius legem indici eam, quam Bellarminus vult exemplum esse gestæ ab episcopo temporalis potestatis ; nempe ut per triginta dies latæ sententiæ penderent. « Hoc vero consilium cum audisset imperator, et utilissimum esse existimaret, legem scribi præcepit, subscriptione firmavit, relaxato vinculo » communionem accepit.

Jam nemo non videt quam vane et extra rem hic, in publico facto, adversus pœnitentem et ultro confitentem, inquisitiones et criminales causas, et forum externum Bellarminus obtrudat. Quæ tametsi omnia in causa ecclesiastica fateremur, quid hæc deinde ad rem ? Neque illud de lege pluris valet. Nam et mitigandæ iræ, per quam Theodosius lapsus erat, imprimis congruebat ; et ipse imperator, teste Theodoreto, utilem existimavit eam, sibi scilicet, et reipublicæ. At profecto, non negamus bonos principes æquo animo laturos, indici sibi ea in pœnitentiam, quæ reipublicæ, quæ frænandis cupiditatibus conferant, quæ ipsis etiam recta et utilia videantur. An ad id cogi depositionis metu, aut eodem illato metu, à malo deterreri possint, id vero quærimus. Ambrosium certe, aut Theodosium, aut eo ævo quemquam, ne id quidem cogitasse ; neque sanctum episcopum adversus principem, quamvis contumacem, ulterius fuisse processurum, quam ut sacris arceret, ac regia vi tentatus mortem pateretur, ipsa gesta à nobis relata clamant

Neque aliud inculcat idem Ambrosius, cum incensa à christianis synagoga Judæorum, jussit Theodosius synagogam ab ipso [293] ædificavi episcopo. Hic Ambrosius : « Non vereris, inquit, imperator, ne acquiescat (episcopus) sententiæ tuæ ? Ne prævaricetur non times ? Non etiam vereris quod futurum est, ne verbis resistat Comiti tuo ? Necesse erit igitur ut aut prævaricatorem, aut martyrem facias. » Nempe, Ambrosio teste, prævaricator fidei foret episcopus, si jussis imperatoris cederet, ac synagogam reficeret : martyr, si repugnans vi regia cogeretur. Negat ergo episcopum parere debuisse ; adversus sævientem principem nulla arma repugnanti tradit, nisi martyrium. Hæc imperatorem monet Ambrosius in regia ; ne, inquit, si necesse esset, audires in Ecclesia. » Nempe increpasset : nempe sacrorum privationem inculcasset : sævienti martyria, non arma objecisset.

An forte respondebunt Romanum Pontificem, cui majora licerent, majora inolitarum fuisse, et graviores illaturum minas ? Absit hoc à theologia portentum, ut Romanus Pontifex alias habeat claves quam cæteri episcopi, alia injiciat vincula. Non ille diversi generis anathema intorquet, sed ejusdem generis ampliore ac suprema potestate : ac si tanta inest vis, ut ligando ac solvendo etiam solvere possit imperia, idem cæteri episcopi poterunt, reservato tantum episcoporum capiti superiore judicio. Neque id adversarii diffitentur ; et contendit Bellarminus, beatum Ambrosium indirecta potestate usum, de temporalibus decrevisse, quod esse falsissimum et ab ejus mente alienissimum vidimus. Ac si somniemus Romano Pontifici reservatum, ut reges deponeret ; ostenderet saltem Ambrosius eam, quæ inesset capiti Ecclesiæ potestatem. Neque vero dicant hæc tantum contumacibus, non autem modestis principibus ostentanda : ecce enim Ambrosius eum animo Theodosium effingebat, qui imperium in tyrannidem verteret, vi sacra corriperet, repugnantem episcopum ad martyrium usque cogeret ; neque tamen ad fastus regios comprimendos, eam Ecclesiæ auctoritatem ostendit, qua etiam imperia solverentur ; et quamvis Ambrosius nihil à Theodosio immodestiæ timuisset aut cogitasset, tamen è re fuisset ut, quod cæteris esset documento, ordo sacerdotalis totam auctoritatem suam modestis etiam principibus vel semel exhiberet. Quid enim prohibebat ? Au [294] quod Theodosius pœnitens in ipso Ecclesiæ limine à tanto episcopo veritatem audire non posset, ac statim in iras verteretur ? Pudeat ergo tandem nos ejus auctoritatis, quam optimis Ecclesiæ temporibus, cum id res vel maxime postularet, neque fortissimi episcopi saltem ostenderent, neque modestissimi princi pes paterentur, neque quisquam hominum cogitaret.

CAPUT VI.

Quinti sæculi exempla : Arcadius, ac de eo Gregorii VII verba : Burgundiones : Visigothi : Vandali : Theodoricus Ostrogothus : Hunericus Vandalus : Odoacer Herulus : Zeno Imperator.

Quinto vero sæculo, de potestate indirecta non magis cogitabant. Eo ineunte regnabant Theodosii Magni liberi Arcadius et Honorius. De Arcadio sic scribit Gregorius VII. « Si, inquit, speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum ; Beatus Innocentius Papa Arcadium Imperatorem, quia consensit, ut sanctus Joannes Chrysostomus à sua sede pelleretur, excommunicavit. » Hoc quidem non ita esse consentiunt litterati omnes : nempe conficta est ea, quæ à Nicephoro refertur, excommunicationis formula, cujus est initium : Vos sanguinis fratris mei Joannis : atque ea qualiscumque est, imperatorem à sacris, non ab imperio arcet, cum nequidem de tali potestate cogitarent, qui talia contingebant.

Eodem quinto sæculo ariani multi catholicas provincias obtinebant : nempe Burgundiones, Lugdunensem ac Viennensem : Visigothi, Hispaniam et Galliam Narbonensem : Odoacer Herulus, ac postea Theodoricus Ostrogothus, Italiam ac Romam ipsam ; neque quidquam adversus eos sese Ecclesia, aut Romanus Pontifex commovebat : quanquam Theodoricus extra regnum quoque suum Arianos tueretur, eorumque causa toti Italiae extrema [295] intentaret. Ita enim in libro Pontificali est scriptum : « Pro hac causa, Theodoricus hæreticus exarsit in iram, et totam Italiam voluit gladio extinguere. » Sanctum quoque Joannem Papam coegit legationem suscipere ad Justinum Imperatorem, « ut redderentur Ecclesiæ hæreticis in partibus Orientis : quod si non, omnem Italiam gladio perderet. » Idem Theodoricus catholicos adeo suspectos et exosos habebat, ut Boetium et Symmachum romanæ urbis, et Ecclesiæ lumina, cæderet : Joannem vero Papam, et duos senatores legationis socios, « in custodia afflictos maceravit, ita ut beatissimus Joannes, primæ Sedis episcopus, deficiens moreretur. » Tantæ igitur cædis tantæque impietatis reum, Ecclesia romana sanctique Pontifices coluerunt : nullo unquam adversus eum posterosque ejus, publico occultove molimine, agere visi sunt »

Vandali item ariani, et Gensericus, atque omni bellua tetrior Hunericus, Africanam Ecclesiam devastarunt. At interim catholici omnes in fide se manere testabantur ; ac sanctus Fulgentius Ruspensis episcopus et Christi confessor inclytus, hæc ad Trasimundum regem arianum scripsit : » Cùm pro nostra fide, in quantum facultatem divinitus accepimus, libere respondemus, nulla contumaciae seu contumeliæ debemus suspicione notari, cum nec regiæ simus dignitatis immemores, sciamusque Deo timorem, honorem regibus exhibendum, apostolica ita nos præmonente doctrina : Reddite omnibus debita ; » et paulo post : Cui timorem, timorem ; cui honorem, honorem. » Locum etiam Petri commemorat : Deum timete, regem honorificate. « Competens igitur, inquit, mansuetudini tuæ deferimus honoris obsequium ; cui regalis apicem culminis divina cernimus largitate collatum : nec tamen quemquam sapientem fugit, quanto sempiternus ille Rex regum et Dominus dominantium timore debeat suspicii, qui temporales etiam reges præcipit honorari. » His persuasi decretis, non metu aut infirmitate coacti, reges impios ac religioni infensissimos observabant ; neque temporariam et ab opportunitate pendentem, sed æternis decretis nixam, exhibebant fidem. [296]

Eadem fide erant adversus Gondebaudum arianum, Burgundionum regem, sanctus Avitus Viennensis et cæteri episcopi gallicani, qui perfidi regis imperio suberant ; et habebant quidem Clodovæum Francorum regem, catholicæ fidei defensorem et Gondebaudi hostem. Neque tamen ei adversus Gondebaudum pugnanti, regis ariani regnum dabant, aut à sui regis obedientia recedebant. Extat nuper edita à viro religiosissimo eorum episcoporum cum arianis facta collatio, Apostolorum digna temporibus : qua in collatione ipso Gondebaudo querenti de rege Francorum suos fines invadente, sic sanctus Àvitus omnium respondet nomine : « Ignoramus, ô Rex, quo consilio et qua de causa, rex Francorum facit quod dicitis ; sed Scriptura nos docet, quod propter derelictionem legis Dei, sæpe subvertuntur regna, et suscitantur inimici ex omni parte, illis qui se inimicos adversus Deum constituunt. » Ergo à Deo multa eaque gravia comminantur ; nihil ipsi moliuntur adversus ejus imperium, tanto defensore Francorum rege freti ; et regem suum tam impense colunt, ut is moveretur ; ac tametsi induratum, et à Deo reprobatum, multis argumentis cernerent, haud minus pro rege habuerunt.

De Hunerico et Odoacro scribit Gelasius, Hunerico Eugenium Carthaginensem et catholicos sacerdotes restitisse, extrema tolerantes : se quoque Odoacri scripto cum aliqua non facienda præcepisset, nullatenus paruisse. His docet quousque resistere fas sit regibus iniqua jubentibus : eatenus scilicet, ut extrema omnia tolerentur, ut obedientia non simpliciter, sed tantum in illicitis denegetur, non sane ut imperium abrogetur.

Ad eumdem Hunericum, postquam ab eo interdictum erat catholicis sacerdotibus, ut conventus minime celebrarent, extat sancti Eugenii Carthaginensis episcopi omnium collegarum nomine data Epistola, quæ sic habet : « Nuper potestas regia per Vitaritum Notarium meam parvitatem admonere dignata est, qui nobis de merito ac religione fidei præceptum ejus in Ecclesia, præsente clero et plebe, recensuit. Ex cujus tenore cognovimus ad omnes episcopos meos præceptum regium similiter emanasse, [297] ut die constituta pro disputatione fidei veniatur : quod nos venerabiliter accepisse suggessimus. » Ad eumdem edit professionem fidei, ducto initio ab obedientia debita regiæ potestati : « Regali imperio fidei catholicæ, quam tenemus, præcipimur reddere rationem ; ideoque aggredimur. » Quæ si imbecillitas, non ipsa veritas postulasset, tacere potuisset Eugenius.

Atque hæc de arianis eo ævo regnantibus. Zenonem vero Imperatorem impio decreto, quod Henoticum, id est, unitivum appellabat, et Chalcedonensi synodo anathema dicentem, Simplicius et Felix, Romani Pontifices fortissimi, diutissime, et, quantum in ipsis fuit, pacatissime regnare permiserunt.

CAPUT VII.

Anastasius imperator hæreticus, persecutor, anathemate nominatim in Oriente, et à Romano quoque Pontifice in Occidente damnatus, Ecclesiæ peculiari sacramento obligatus, regno ea conditione suscepto : ejus deponendi mira opportunitas : sancti Pontifices Gelasius, Symmachus, Hormisdas ne id quidem cogitaverunt.

Impio Zenoni successit impius Anastasius, fidei catholicæ persecutor ; omni enim saevitia exagitabat eos qui Chalcedonense concilium, in eoque probatam sancti Leonis Papæ Epistolam prædicabant. Atque hujus quidem tempore, Perronius docet claruisse indirectam potestatem. Nos contra, ex ejus temporis gestis, vel maxime elisam esse contendimus.

Quid ad eum imperatorem sanctus Gelasius Papa scripserit, quamque non modo imperatorem agnoverit, sed etiam distinctis utriusque potestatis officiis, imperium ab ecclesiastica potestate illæsum intactumque præstiterit, copiose executi sumus. Quia vero sancti Papæ Symmachi gesta dictaque tantum delibavimus, ea nunc integra proferimus, ne quid studioso veritatis lectori subtrahatur. [298]

Primum ergo describimus verba Baronii de concilio IV Romano agentis. « Constat, licet synodalia acta desiderentur, in tanta corona Patrum, proposita in medium causa imperatoris hæretici, rogata sententia singulorum, communi omnium consensu à Symmacho Papa excommunicatum impium Anastasium Augustum. At nihilominus pro imperatore est habitus ab omnibus orthodoxis. Vel ipsum Papam Symmachum audiamus, in Apologetico ad Anastasium : « Dices quod mecum conspirante Senatu te excommunicaverim. Ita quidem ego ; sed rationabiliter factum à decessoribus meis sine dubio subsequor. » Nimirum id sibi et antecessoribus suis tribuit, ut imperatorem jure excommunicaverint, qui Acacii damnatæ memoriæ in sacris communicans, ejusque hæresi sociatus, in idem ipse se anathematis vinculum conjecerat. At tanta auctoritate excommunicatum, ut imperatorem salutat, et Principem rerum humanarum vocat ; solutum excommunicatione vinculum, quo cives principi conjunguntur, aut sua auctoritate solvendum, ne quidem cogitat.

Hæc Romæ sentiebant : hæc toto orbe terrarum : nam scribit Evagrius : « Nonnulli Anastasium, tanquam concilii Chalcedonensis adversarium existimantes, ex sacris tabulis exemerunt : Hierosolymis autem anathema fuit illi denuntiatum ; » neque tamen ab ejus imperio recessero.

Quantæ autem venerationi esset Ecclesiæ sententia Hierosolymitanae, hæc Justini imperatoris in eadem Acacii causa verba testantur ad Hormisdam Papam : « Huic, inquit, Ecclesiæ omnes honorem impendunt, quasi matri christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere. » Ab hac tamen Ecclesia expresso anathemate segregatum Anastasium, haud secus pro Augusto habuere. [299]

Ad hunc imperatorem resipiscere visum, professumque sancti Leonis et Chalcedonensis concilii fidem, sanctus Hormisdas, Symmachi successor, legationem misit, cum hoc Commonitorio : « Si imperator dixerit : Ecce mihi communicate qui synodum Chalcedonensem recipio, et epistolas Papæ Leonis amplector : nunc communicate mihi ; respondendum est : Quo ordine Pietas vestra communicari sibi desiderat ? » Tum ea præscribit, quæ ab imperatore subdolo ac fallace postulanda essent, ut perfecte satisfaceret : neque esse antea communicandum ; at interim ut imperator, cum ab ipso Pontifice per litteras, tum à Legatis, Pontificis jussu salutatur.

At si quis unquam extitit imperator solio deturbandus, is maxime fuit Anastasius, quo nullus ad servandam fidem Ecclesiæ esset obstrictior. Scribit enim Evagrius, cum Anastasius, Zenone mortuo, ad imperium eligendus esset, « obstitisse Euphemium patriarcham Constantinopolitanum, quoad Anastasius professionem ipsi Euphemio daret, gravibus sacramentis, manuque firmatam sua, qua testaretur, si sceptra susciperet, servaturum se fidem integram, neque unquam res novas in sanctam Ecclesiam inducturum : quam professionem Macedonio sacrarii custodi tradidit. »

Similia fere scribit Theodorus Lector, et alii. Hæc ab Anastasio, cum suspectae fidei esset, Ecclesia postulaverat : sic eum sibi, non tantum communi religione christiani nominis, sed etiam chirographo et jurejurando obstrictum tenebat. Quam fidem reposcere eo magis poterat Ecclesia Romanusque Pontifex, quod ea imperator conditione regnaret. Sed profecto intellexit potuisse quidem respui eligendum, nisi sana fide esset ; jam electum, jam Augustum, jam divino numine constitutum, non posse à se dejici ; ac manere chirographum ad testificationem officii, non ad imminutionem imperatoriæ potestatis.

Neque occasiones defuere dejiciendi Anastasii, cum multi Caesares adversus eum levarentur ; plebis pars longe maxima, ejus hæresim detestata, Constantinopoli quoque seditiones agitaret, [300] atque eo usque fureret, ut imperator abdicare se cogeretur, corona coram plebe ultro deposita, quam, ipsa plebe sic ad misericordiam inflexâ, quasi precarie recepit.

Hæc Perronius non veretur ad indirectæ potestatis præsidium trahere, quæ huic vel maxime adversantur. Quo enim pertinebat Vitalianum Comitem rebellasse, neque prius dedisse pacem quam catholicos restitueret : quasi ignoremus sæpe factum, ut causa hæresis bella civilia moverentur. Illud tu velim, mihi probes de quo quærimus : id, jubente Ecclesia, jubente Papa, factum esse. Quod cum nullus unquam scripserit, tum fatearis necesse est non id cogitasse, cum tanta opportunitas se offerret, tollesque duces ac populi in imperatorem odio hæresis rebellarent

Quæ cum sponte in Oriente facerent, quid acturi erant, si Romanus Pontifex ab alta Petri sede depositionis dixisset sententiam, aut fidelitatis sacramento absolvisset ? Cur autem id non faceret, si fieri posse crederet ? Quippe imperator erat hæreticus, Ecclesiæ persecutor, eidem Ecclesiæ peculiari juramento obligatus, ea conditione regnum susceperat : plebs veræ fidei favebat. Jam ab Anastasio nullus Pontifici metus. Vivebant enim Romani tum sub Gothorum regno, procul ab imperatoris potestate ac minis : ad eum denique deponendum omnia incitassent. At Symmachus fortissimus, idemque doctissimus Pontifex, id admonet tantum, ne confisus imperio supra hominem se efferret. « Precor, Imperator, pace tua dixerim : memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate. »

Illud etiam memorata dignum est, quod sanctus Symmachus ad Anastasium scribens, Petri potestatem et habebat præ oculis, et vehementissime inculcabat ; unde illud : « An quia imperator es, contra Petri niteris potestatem ? » Quam sane potestatem cum imperatoria comparatam, ubique commemorat. Cur autem non explicaret totam ? Cur non id ageret, ut superbus imperator imperium suum à pontificia potestate pendere intelligeret ? Nihil tale Symmachus, suisque se continet finibus, etiam adversus eum principem, qui de religione pro sua potestate decerneret, [301] damnatumque haeresis Acacium ab excommunicatione absolveret. At eum aliena invadentem Pontifex sic alloquitur : « Conferamus, inquit, honorem imperatoris cum honore Pontificis, inter quos tantum distat quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Tu, Imperator, à Pontifice baptismum accipis, sacramenta sumis, orationem poscis, benedictionem speras, pœnitentiam rogas ; postremo, tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque, ut non dicam, superior, certe æqualis honor est. » Rogo bona fide, qui hæc tam accurate tradit, an omissurus esset quidquam quod ad commendandam pontificiam dignitatem, ac saevi imperatoris retundendam contumaciam pertineret ? At non ultra ecclesiastica prosilit : nec minus sibi quam imperatori modum ponit, quamque eum à sacris arcet, tam se à civilibus, æquo utrinque jure.

Sic deinde prosequitur, paucis interiectis : « Fortassis dicturus es scriptum esse, omni potestati nos subditos esse debere. Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Cæterum, si omnis potestas à Deo est, magis ergo quæ rebus est præstituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Cæterum, si tu Deo non deferas, non potes uti ejus privilegio, cujus jura contemnis. »

Sic docet principi obedientiam denegandam, non quidem simpliciter, cum eum ubique imperatorem, rerumque humanarum principem veneretur, sed tantum in eis quibus princeps in Deum inque Pontificem divina exequentem insurgat, salva in aliis imperii majestate. Neque quidquam agit sacræ dignitatis retinentissimus Pontifex, quam ut Pontifices et reges ex æquo componat, ac mutuo obedire doceat : supremam illam suam, quam tunc maxime urgeri oporteret, in ordinandis rebus etiam civilibus potestatem tacet. [302]

CAPUT VIII.

Sexti ac septimi sæculi exempla : sancti Gregorii Magni ad Mauricium Epistola memorabitis : in eam Baronii nota : quædam de Pontificum subjectione erga Principes.

Sexto vero sæculo, vel ineunte septimo, eodem spiritu ductus sanctus Gregorius Magnus imperatori Mauricio, cum aliquam legem, quæ sancto Papæ parum æqua et pia videbatur, ab eo publicandam pro more transmitteret, hæc rescripsit : « Ego quidem iussioni subjectus, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci ; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meæ paginam serenissimis dominis nuntiavi. » Non sibi tribuit indirectæ potestatis nomine, ut legem abroget, animarum utilitati parum congruam, quippe quæ conversos milites à monasteriis abstraheret : sed cum intelligeret imperatorem, licet haud satis recte, suo tamen jure usum, monebat, flebat, orabat, parebat interim, ac legem ad alios jussus transmittebat : prævaricator procul dubio futurus, si quam edito decreto pro pontificia potestate solvere potuisset, ad alios quoque habendam observandam que transmitteret.

Notat Baronius initio hujus epistolæ à Gregorio dictum : « Neque ut episcopus, neque ut servus jure reipublicæ, sed jure privato loquor ; » tanquam indignum Pontifice esset ut se regi subjiceret : quo nihil est alienius à Gregorii mente. Nempe putaverat pacatius audiri se, si familiaritatis jure potius quam episcopali ex officio loqueretur. An propterea credimus eum episcopali jure, juri imperatorio non fuisse subjectum ? Ergo, nec ut servus reipublicæ, atque in publicanda lege publico officio functus, suberat imperatori. Quis hoc dixerit ? An vero cum addit Gregorius : « Potestas super omnes homines dominorum meorum Pietati cœlitùs data est, » sacerdotes exceptos volebat ? [303] Quid quod aperte profitetur sacerdotes imperatoribus esse subjectos ? Deum enim inducit Mauricio hæc dicentem : « Ego sacerdotes meos tuæ manui commisi ; » et alia Epistola de eodem negotio agens : « Valde mihi durum videtur ut ab ejus servitio milites suos prohibeat, qui ei et omnia tribuit, et dominari eum, non solum militibus, sed etiam sacerdotibus concessit. » Nempe ait Baronïus : suberat Mauricio Ecclesiam persequenti, ut Neroni et Diocletiano. Id enim comprobat ex Gregorii Commentario in Psalmos pœnitentiales. Quid nostra ? Cum Neroni paruisse christianos, et quidem ex animo, et propter conscientiam, et Dei ordinatione, Scripturæ prodant. Neque hæc dicentes sacerdotium regno cum novatoribus, quod Baronius quæritur, sed sacerdotes regibus ; in iis quidem quæ ad regium officium pertinent, auctore Gregorio, subdimus.

CAPUT IX.

Privilegia ab eodem sancto Gregorio concessa expenduntur. Imprecatoriæ formulæ eo ævo familiares : Gregoriana formula ad alia privilegia non transit

Nunc, cum Gregorius Magnus seque et sacerdotes omnes, tam modeste, tam demisse subjiciat regibus ; jam interrogare juvat, ecquid deceat eum propter unius xenodochii vel monasterii violatum privilegium, reges, judices, sæculares personas dignitate privare, ut Gregorium VII, eumque secutos Baronium, Bellarminum et alios objecisse videmus. Quis autem vel fando audiit, Gregorii ævo totque anteactis sæculis, ob violatam fidem et canones, cuiquam, excommunicato licet, vel unum servulum Ecclesiæ auctoritate detractum ? Nunc autem imperia regnaque adimuntur ob unum xenodochium. Sed ista omittamus ; rem ipsam explicemus.

Gregorii ergo nomine hæc prodeunt privilegia sancti Medardi, et xenodochii Augustodunensis, in Epistola ad Senatorem, [304] quibus id edictum legimus : « Si quis regum, antistitum, judicum vel qualiumcumque sæcularium personarum his contradixerit... ; cuiuscumque dignitatis vel sublimitatis sit, honore suo privetur..., à consortio christianitatis, et corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi sequestretur. » Simul enim spirituales ac temporales pœnæ in utroque privilegio conjunguntur.

Mitto id quod à plerisque et recte dicitur : hæc quidem collectim et in confuso dici, pœnis temporalibus spiritualibusque uno tenore connexis ; distributæ tamen, sive respective, ut vocant, intelligenda esse, cuique ordini sua pœna applicata. Mitto temporum stylique, ac rerum gestarum notas, quibus hæc, ac maxime sancti Medardi privilegium, falsitatis insimulent. Ad ea enim nos recurrere nihil necesse est, cum manifestum sit his Gregorii vobis, quatenus de temporalibus decernit, nihil aliud contineri, quam imprecandi formulam hisce temporibus usitatissimam.

Solebant ergo passim etiam laici imprecationes facere excommunicandi ritu, tanquam de spiritualibus decernerent : quo nihil mirum sit, etiam Pontifices imprecandi formula, de temporalibus decrevisse visos. Vel Baronium audiamus, quo teste, hæc sepulchris inscripta visuntur : « Nemo suum, nec alienum corpus super me mittat ; quod si hoc præsumpserit, maledictus sit, et in perpetuum anathemate constrictus. » Quibus ex monumentis aliisque plurimis, docet à privatis factas donationes, appositis formulis imprecatoriis, tanquam anathematis ritu fuisse conscriptas.

Huc accedunt relatæ passim à Marculpho Formulæ in donationibus laicorum : « Si quis huic voluntati meæ obvius, vel repetitor, convulsor etiam, aut tergiversator extiterit, anathema sit : et tam qui fecerit, quam qui consentiendo fecerit, anathema sit ; » et alia formula : « A conventu omnium christianorum vel limitibus ecclesiarum, extraneus habeatur, à communione extraneus efficiatur. » [303]

Sexcenta ejusmodi commemorare possumus ; quibus profecto formulis, haud magis Pontifex reges deponere, quam excommunicare privatus aut laicus valeat ; ut profecto pudeat à viris etiam doctis, tam vana, tam absona pro argumentis adduci.

Et tamen certum est eam formulam quam nos in duobus tantum Gregorii Magni privilegiis invenimus, quod certo quodam sensu videretur arrogantior et iniquior, à secutis Pontificibus fuisse prætermissam. Privilegium datum Fulrado Abbati sancti Dionysii ejusque successoribus à Stephano II Papa sic habet : « Interdicentes omnibus cujuslibet Ecclesiæ præsulibus, vel cujuscumque dignitatis præditis potestate, sub anathematis interpositione ; » nec aliud quidquam. Item in privilegiis sancti Dionysii, ab Adriano I ; Floriacensis monasterii, à Joanne VIII ; Solemniacensis, à Marino datis, nihil aliud legimus, quam ut contemptores sint « auctoritate apostoli Petri anathematis vinculo innodati, à regno Dei alieni, ab apostolica communione anathematis animadversione separati, alieni à sacratissimo corpore Domini Jesu Christi, » aliaque ejusmodi nota, et ecclesiastica.

At in Tricassino concilio II, anno 878, Joannes VIII distinctius : « Si quis hujus apostolicæ censuræ violator extiterit, si sacerdos fuerit, proprio honore privetur, et christiana communione cassus, anathematis vinculo innodetur : si laicus similiter perpetua damnatione cum Juda traditore torqueatur. » De laico non addit ut honore privetur, sicut de ecclesiasticis sanxerat Ecclesiasticos honores secernit à laicalibus ; communem utrique ordini Excommunicationem intentat.

Verbo dicam : nullum contigit videre privilegium, præter illa duo Gregorii, in quibus dignitatis regiæ privatio legatur. Nam quod interdum, ut in privilegio sancti Carilefi, à Nicolao I constituitur : « Ut quisquis hoc molitus fuerit, sui honoris dignitate privetur, sive sit sæcularis, sive ecclesiasticæ personæ ; » de his dignitatibus et honoribus, qui ad Ecclesiam pertineant intelligitur. Satis enim constat cœpisse tum patronatus laicales : habuisse [306] ecclesias vicedominos ductoresque militum, quos ad exercitus regios summittere tenebantur, aliosque sæculares suæ potestati obnoxios ; ut omittam, in iis privilegiis sanciendis sæpe concurrere utramque potestatem, quemadmodum est hic adscriptum, « ut et pontificale decretum, regumque immunitates, Romanique Pontificis constitutum inviolabilem perpetuis temporibus obtineant firmitatem. » Decretis enim communi consensione munitis aliquid reverentiæ et auctoritatis accedit.

Addo ejusmodi formulas ad terrorem et majestatem quamdam plerumque compositas, non tanti esse roboris, ut jus novum condere et antiquam Ecclesiæ Patrumque traditionem à Scriptura manantem convellere, aut utriusque potestatis, tanta ab antiquis subtilitate distincta jura et officia confundere valeant : cum potius ex ecclesiastica traditione ac Patrum doctrina explicari et ad rectum sensum redigi revocarique debeant,

CAPUT X.

Sancti Maximi monachi et confessoris locus de monothelitis imperatoribus.

Septimo sæculo sanctus Abbas Maximus, cum tanta pateretur ab imperatoribus monothelitarum hæresim professis, atque Ecclesias persequentibus, hæc suo nomine ad imperatorem perferenda edixit : « Ecce dico, audiente Deo, ac sanctis angelis et omnibus vobis, quoniam quidquid jusserit mihi, supra quacumque re cum hoc sæculo destruenda et corrumpenda, prompte faciam. » Quo spiritu sancti Pontifices, ac Martyres, Martinus Papa et alii, Heraclii et Constantis decreta, Ectheses nimirum ac Typos hæretica declararunt, pro fide exilia et mortes tolerarunt, erga imperatores in fide et obsequio perstiterunt. [307]

CAPUT XI.

Octavi sæculi exempla : iconoclastœ imperatores : ac primum Leo Isaurus : de eo Bellarmini argumentum ex Baronio solvitur : quæ hic sint demonstranda proponuntur.

Octavo sæculo, Leo Isaurus Imperator sanctas imagines confringebat, atque omni crudelitate depopulabatur Ecclesiam : Pontifici quoque Gregorio II dira minabatur : postremo sicarios summittebat. Ipse Gregorius in concilio Romano insanæ hæresi anathema dixit ; Quo tempore inclaruisse maxime indirectam potestatem volunt. Sic enim objicit Bellarminus : « Gregorius II Leoni imperatori iconomacho à se excommunicato prohibuit vectigalia solvi ab Italis, ac proinde mulctavit eum parte imperii. » Cedrenum et Zonaram, historicos Græcos refert, qui hoc narrant, neque reprehendunt.

Sic quidem, si adversariis credimus, imperatores vel toto imperio, vel parte imperii mulctantur, utcumque Pontifici collibitum est : neque cogitant quam mutila respublica futura sit, si regnantibus ac bella gesturis tributa tollantur. Quod quidem nihil est aliud quam imperii potestatem velle illis relinquere, succidere interim nervos, et mancum imperium hostibus objicere. Cur autem non ut tributa, ita vel arma, vel judicia detrahant, atque ad sua arbitria de imperiis ludant ? Sed hæc alii amplificent : mihi significasse sufficiat, quanta ignorantia sive despicientia publicæ potestatis hæc tractent.

Jam Bellarmini argumentum, ex Græcorum historicorum auctoritate repetitum, solvet Baronius. Et certum quidem est Leonem Isaurum depositis fractisque, tanquam falsorum numinum idola essent, Christi Salvatoris ac Sanctorum imaginibus, tota quidem Ecclesia, sed toto maxime Occidente exosum fuisse : per eam occasionem Italos rebellasse, tributa negasse, idque et alia per seditiones facta, sancto pontifici ab imperatore imputata [308] fuisse. Quod autem historici græci in eam de Gregorio II opinionem inducti fuerint, hos Baronius falsi convincit his verbis : « Hæc Theophanes,... Zonaras,... et reliqui Græcorum historici ; sed rerum latinarum ignari, ut quæ sumus dicturi manifeste docebunt. In odium enim atque invidiam Romanæ Ecclesiæ, jacturam factam Occidentalis imperii in Romanum Pontificem Græci schismatici retorquere soliti sunt, ad commovendos, tum imperatorum, tum aliorum animos in Romanam Ecclesiam. »

At idem Baronius, qui de græcis historicis, ad annum 726 hæc scribit, idem ille, ad annum 730, iis maxime auctoribus probare nititur, Leonem Isaurum à Gregorio II Papa non modo anathemate percussum, sed etiam toto Occidentali imperio, auctoritate apostolica fuisse privatum : cum græci historici de imperio nihil aliud dixerint, quam Gregorium ab obedientia descivisse, ab eoque, Italos et Occidentem totum ad defectionem esse pertractes.

Nos autem, quod illi Gregorio II Papæ defectionem imputant Italiæ, id vel odio confictum, vel Leoni Isauro hæc ad Gregorium maligne referenti temere creditum demonstrabimus : neque modo Gregorium II, sed ejus successores ad extremum usque in fide atque obedientia romani imperii permansisse, certis monumentis, ipsaque rerum serie, ac Baronio demum fatente firmabimus ; nihil ut sit vanius, quam illud de Gregorii defectione, vel ut Baronius interpretatur, de Leonis lsauri depositione figmentum. Sed quo res clarius elucescat, ante omnia græcorum historicorum verba referamus

CAPUT XII.

An græci historici à Baronio et Bellarmino in Gregorii II ac Leonis hauri rebus adducti, atque ab eis relata gesta indirectæ potestati faveant

Hoc in negotio tres omnino historici græci memorantur : Theophanes, Georgius Cedrenus, et Joannes Zonaras, Et Theophanes quidem, in Chronographiâ sua hæc scripsit ad annum Leonis [309] nonum, qui Christi 724 à Baronio numeratur : « Hoc anno impius imperator Leo de proscribendis et deponendis sanctis imaginibus primum tractare cœpit : quæ cum accepisset Gregorius Papa Romanus, Italiae ac Romæ tributa ad ipsum deferenda prohibuit, scripta prius ad ipsum Leonem dogmatica sive decretali epistola, qua monet non oportere imperatorem de fide quidquam statuere, et antiqua Ecclesiæ dogmata, à sanctis Patribus firmata innovare aut convellere. »

Ad annum vero Leonis decimum tertium, sive, ut Baronius computat, decimum quartum, qui Christi est 730, idem Theophanes hæc narrat : « In veteri Roma, Gregorius sacratissimus, vir apostolicus, Petrique Apostolorum coryphæi consessor, verbo et opere prælucebat : qui Romam atque Italiam, totumque Occidentem, à Leonis obedientia tam civili quam ecclesiastica, et ab ejus imperio subtraxit : » græce ἀπέστησε, ad defectionem perpulit, deficere fecit ; quæ vox manifestam perduellionem sonat.

Narrat deinde sanctum Germanum patriarcham Constantinopolitanum, sacrarum imaginum defensorem, à Leone dejectum, Leonis impietati faventem Anastasium, ejus loco substitutum. Tum addit : Cæterum Gregorius sacer Romæ Præsul, quemadmodum jam praemisi, hunc una cum libellis (fidei suæ, quos ad Sedem apostolicam pro more miserat) abdicavit, Leonemque ipsum tanquam impium per epistolas redarguit, ac Romam cum universa Italia ad defectionem ab ejus imperio perpulit. »

Idem tamen historicus id postea Constantino Copronymo, Leonis Isauri filio et successori tribuit, ut « es prava ejus sententia orta sit Italiae defectio : » ut nec sibi satis constitisse videatur.

Hæc Theophanes, haud procul ab iis temporibus ; quippe qui sub Leone Copronymo, Leonis Isauri nepote, clarescere coeperit, atque ad longissimam ætatem provectus, sub Michaele Balbo, Ludovici Pii, Franci Imperatoris, temporibus, nono sæculo scripserit. Georgius vero Cedrenus et Joannes Zonaras, duodecimo demum sæculo, hoc est, quadringentis post res gestas annis, suas historias ediderunt ; quos tamen, quia cardinales Bellarminus et Baronius his utuntur, audire nos oportet. [310]

Et Georgius quidem Cedrenus utrumque Theophanis de Leonis Isauri temporibus locum exscripsit, ut eum referre sit supervacaneum : cujus tamen hæc verba Theophani addita, observare placet : « Gregorius à Leone ob ejus impietatem defecit, et pacto cum Francis icto, tributa Leoni denegavit. Anastasium ac socios anathemate percussit, atque imperatorem multis epistolis notissimis palam redarguit, » Zonaras vero sic scripsit : « Qua de causa Gregorius, qui repudiata societate Præsulis novæ Romæ, necnon illorum, qui eum sequerentur, illos una cum imperatore synodico anathemate obstrinxit, et vectigalia quæ ad id usque tempus imperio inde pendebantur, inhibuit, icto cum Francis fœdere, unde illi occupandæ Romæ occasionem habuerunt : neque enim Romani generis sunt Franci. » Hæc Zonaras. Cùmque narrasset Francorum in Romanos odia et bella, addit : « Igitur Papa Gregorius deficiens ab imperatoris obedientia, ut dictum est, cum Francis pepigit ; » quod quidem alibi repetit iisdem fere verbis. Hæc Cedrenus et Zonaras scribunt, haud satis suis distincta temporibus, et confuso rerum ordine, ut infra videbimus. Scribunt autem, præsertim Zonaras, manifeste eo animo, ut amissi Occidentalis imperii odium in Romanam Ecclesiam detorquerent. Quare hos nihil moramur, tot sæculis à rerum fonte dissitos, meritoque suspectos, conflato jam schismate, apertisque Græcorum in Ecclesiam Romanam odiis.

Theophani vero græco, quemadmodum de Græcorum rebus recenti memoria scribenti fidem non detrahimus ; ita, cum de Occidentis rebus scriberet ; more Græcorum, nihil nisi rumusculos collegisse credimus. Id rerum Francicarum periti norunt, fœdique anachronismi, ac de Merovingianis postremis regibus, quos inertes vocamus, portenta fabularum abunde demonstrant.

Neque hic expers fuerit illius odii ac livoris, quo Græci amissae Romæ, memores in Ecclesiam romanam exardescere tum cœperant, ut scriptæ ad Gallos Nicolai I de Græcorum objectionibus repellendis, testantur litteræ, sub imperatore Michaele Balbo, quo in Græcia imperante, Theophanem scripsisse vidimus. [311]

His ergo expositis, multa jam intelligimus : primum, haud satis ex vero dixisse Bellarminum, quæ Græci ac Zonaras ipse de negatis tributis retulerint, nulla Pontificum Romanorum reprehensione ab illis dictum ; cum defectionem atque inobedientiam, pactaque foedera cum Francis romani imperii hostibus, ac Romam ipsam proditam exprobrent.

2° Apparet à Græcis nullum esse memoratum decretum, quo mulctatus imperator fuerit Occidentis imperio. Atque illi anathematis quidem decretum memorant : quod autem ad imperium attinet, defectionem solam atque inobedientiam, quæ, si decreto diserte ea de re edito facta esset, eo magis vel ipsa rei novitate memoranda videretur.

Quod ergo Baronius inde colligit, Leonem Occidentis imperio auctoritate apostolica mulctatum fuisse, duo peccat hic, doctissimus alioquin Annalium scriptor ; et quod defectionem à græcis historicis exprobratam, in titulum apostolicæ auctoritatis verterit ; et quod tantum detulit græcis historicis, quorum antea tam digna censura tamque invictis argumentis fidem elevavit.

3° Neque eo se tueri potest, quod Theophanes quidem ex odio Romanæ Ecclesiæ scripserit, anno Leonis nono, statim atque ille in impietatem proruit, ei, auctore Papa, negata esse tributa, quod præcipitantiæ fuerit : cæterum, id verum, quod, crescente Leonis contumacia, anno ejus decimo quarto depositionis tulerit sententiam, quam Græci item ex odio defectionem appellent. Hoc enim est historiam fingere, non scribere, ac testes quidem allegare, quos merito infamaveris, sibique interim uni, non illis credi velle.

4° Jam illud, quod Baronius urget, Leonem Italia ac toto Occidente à Gregorio II fuisse mulctatum, multiplici laborat incommodo. Nam statim quærimus, cur depositionis decretum in Oriente non valuerit, cum Sedis apostolicæ auctoritas, cui annexam esse volunt hanc in reges potestatem, totam Ecclesiam complectatur.

At enim Gregorius II de solo Occidente decrevit. Cur ? An nihil ad ejus curam reliqua Ecclesia pertinebat ? Aut Græci, orthodoxi licet tum sedique apostolicæ adhærentes, his depositionibus [312] credituri non erant ? Quis autem non videat, quam fluxum vanumque sit dogma, quod tanta pars Ecclesiæ ignoraret, contempturaque esset ?

Quid quod Sicilia Italiæ vicina, consensu omnium, nihilque repugnantibus Romanis Pontificibus, in imperatoris fide mansit, ut depositionis sententia ne Siculum quidem fretum trajecerit ? Quid quod in ipsa Italia Apuli, Calabri, ac vicinæ regiones in imperatoris obedientia perstiterunt, reclamante item nemine ? An igitur ne Italia quidem tota Romano Pontifici imperatores deponenti creditura erat ? Nam quod ad reliquum Occidentem attinet, quis nesciat ante Leonis tempora, Gallias, Germaniam, Hispanias, aliasque provincias, quin etiam maximam Italiæ partem, quæ Longobardis parebat, ab imperio romano pridem fuisse avulsas ; ut se illa potestas deponendi reges, quam tota Ecclesia valere volunt, Roma quidem, ac forte Exarchatu Ravennate, vicinisque aliquot regionibus contineret ? Quod cum absurdum sit, tum illud facile demonstramus, ne in Exarchatu quidem, imo ne Romæ quidem, ac nequidem à Papa, aut ab ullo mortalium fuisse cognitam.

CAPUT XIII.

Gregorium II nihil in imperatorem hæreticam movisse, imo ea occasione aliquid molientibus obstitisse, ex ejus gestis, epistolis, doctrina demonstratur.

Id primum ex ipso Gregorio II comprobamus. Cum enim imperator, nono seu decimo imperii anno Constantinopoli Salvatoris imaginem dejecisset, edicto imagines proscripsisset, multos impiis conatibus obsistentes omni crudelitate necasset ; Luitprandus, Longobardorum Rex, Ravennam vicinasque regiones per eam occasionem invasit : « Imperatorem scilicet detestatus, et indignum ratus, ut catholicis imperaret, qui bellum eo modo in Christum indixisset. » Hæc quidem Luitprandus, teste Baronio. At Gregorius II falsæ pietati obstitit, deditque ad Ursum ducem Venetiarum Iitteras, in quibus eum ad imperii defensionem [313] adhortatur his verbis : « Ut ad pristinum statum sanctæ reipublicæ, in imperiali servitio dominorum nostrorum Leonis et Constantini, magnorum imperatorum, ipsa revocetur Ravennatum civitas, ut zelo sancteque fidei amore in statu reipublicæ et imperiali servitio, firmi persistere, Domino cooperante, valeamus. » Sic apostolicæ doctrinæ, priscæque traditionis memor, zelo et amore sanctæ fidei, non ulla alia necessitate sanctus Pontifex in imperatoris etiam hæretici ac persecutoris obedientia permanebat, ac Luitprandi zelum præposterum cohibebat, veramque pietatem ac mores antiquos, fideli in talem principem obsequio tuebatur.

Quam autem id certa firmaque ratione faceret, docent epistolæ duæ, quas ad Leonem à sancto Pontifice scriptas, idem Baronius græce et latine primus edidit, memoratque datas ad annum 726, « cum ad eum Leo spirans minarum et cædis scripsisset. »

In iis autem epistolis, id primum occurrit, quod tantæ impietatis atque hæresis anathemate damnatæ auctorem, ipsique Pontifici diras ac sacrilegas intentantem minas, nihilo secius imperatorem appellat, et caput christianorum. Neque apostolicæ potestatis oblitus hæc loquitur ; nam pœnam commemorat, quam irrogare possit ; « ut qui, inquit, facultatem et potestatem atque auctoritatem à sancto Petro Principe apostolorum habeamus. » Interim quantum abesset ab eo ut crederet pœna à se irroganda posse imminui imperatoriam potestatem, hæc epistolæ verba demonstrant : « Scis, Imperator, sanctæ Ecclesiæ dogmata non imperatorum esse, sed Pontificum, qui tuto assolent dogmata tradere. Idcirco Ecclesiis præpositi sunt Pontifices à reipublicæ negotiis abstinentes : et imperatores ergo similiter ab ecclesiasticis abstineant, et quæ sibi commissa sunt capessant. » Nihil ergo erat imperatorium impediturus officium. Quin potius sanctorum antecessorum more, sibi eamdem quam imperatori legem dicit ; ut nec ille de rebus ecclesiasticis, uti fecerat, nec de temporalibus Pontifex ipse decernat. At quomodo id diceret, cui id incumberet officii, ut cum res Ecclesiæ postularent transferret imperia, summamque rempublicam capesseret ? [314]

Dices : Nondum advenerat tempus, quo eam potestatem exerceret, priùsque tentanda erant remedia lenia, quam ad extrema decurreret. At si charitas ac prudentia christiana prohibebant, ne totam potestatem exereret ; non illæ prohibebant quominus ostensa ea saltem, superbum principem à nefariis consiliis deterreret. Nam imperator hæc erat comminatus, ipso Papa referente : « Romam mittam et imaginem sancti Petri confringam, sed et Gregorium illinc Pontificem vinctum adduci curabo, sicut Martinum adduci Constantius jussit. » Impius imperator hæreticorum etiam Principum, qui sanctos Pontifices persecuti erant, sequenda sibi exempla proponit. Videamus quid Gregorius talia meditanti, atque imperatoriam jactanti potentiam reponendum putet. An eam in sua potestate esse, pontificio scilicet arbitrio, detrahendam ? Ne id quidem cogitat. Sed hac una defensione utitur : optare se martyrio consummari, exemplo Martini, quem omnes colunt. Adeo aberat ab eo, ut defectiones, arma viresque viribus oppositas, aut depositiones animo agitaret.

CAPUT XIV.

An Gregorius II, imbecillitate virium, ab indirecta potestate exercenda, vel saltem ostendenda temperarit.

At forte suum illud objicient, infirmam tum fuisse Ecclesiam, necdum satis viribus confirmatam. Imo infirmissimum in Italia imperium fuisse, hæc Gregorii II ad minacem imperatorem verba testantur : « Ad quatuor et viginti stadia secedet Romanus Pontifex : (quo scilicet imperium non pertingat) ; tum tu, inquit, vade, ventos persequere. » Addit prohibituros reges Occidentis eas injurias, quas beato Petro imperator inferre cogitaret. « Quod, si, inquit, velis experiri, plane parati sunt Occidentales ulcisci eliam Orientales, quos injuriis affecisti. » Etiam, inquit, Orientales ; non nos tantum : et beatum Petrum ; tum : « Totus Occidens, sancto Petro apostolorum Principi, fidei fructus offert. [315]

Quod si quospiam ad evertendam imaginem miseris sancti Petri, vide, protestamur tibi, innocentes sumus à sanguine quem fusuri sunt ; verum in cervices tuas et in caput tuum ista recident. » Neque hæc immerito ille jactabat : Omnino enim putamus reges occidentales, imprimis vero, pietate florentes Sedique apostolicæ deditissimos Francos non fuisse laturos, ut impius imperator sancti Petri templum, et commune orbis christiani sacrarium violaret. Videmus igitur non defuisse sancto Pontifici opportunitatem temporum. Quas vero tum depositiones Gregorius VII non esset comminatus ? Quanta voce intonasset, à se posse non modo adimi imperium, sed etiam tradi alicui occidentalium regum, qui ad bella inferenda ultro parati sint, sola contumelia fidei permoti ? At Gregorio II non is erat animus, necdum enim talia cogitabant.

Et quidem pontificia charitas id effecit ut Gregorius ostentaret imminentem imperatori à tot regibus metum : cæterum Gregorius non erat concitaturus eos. Parati, inquit, sunt ; et sponte ipsi accurrent. Hoc tantum ostentat, regna prædæ exposita, et ultro accensos ad bella principes, titulumque grassanti cupiditati datum, nec tamen id intentat tanto præsidio fretus, et Christi Sedisque apostolicæ contumeliis incitatus : imo vero distinctis utriusque potestatis officiis, profitetur, pontificiæ potestati in republica quidem nihil licere.

CAPUT XV.

Gregorius II confiteri pergit nullam esse suam in rebus civilibus potestatem.

Neque id semel inculcat : sed cum imperator atrocius rescripsisset, ipse secunda epistola data sic incipit : « Accepimus vestri à Deo conservati imperii atque in Christo fraternitatis litteras, meque prorsus vitæ meæ tæduit, quod sententiam non mutaris, sed in eisdem malis perseveres. » At in his obstinatissime perseverantem ut imperatorem salutat ejusque à Deo imperium [316] conservatum colit : tum iterum inculcat illud : « Non sunt imperatorum dogmata, sed Pontificum : militarem et ineptum quem habes sensum et crassum, in spiritualibus dogmatum administrationibus habere non potest. Ecce tibi palatii et ecclesiarum scribo discrimen, imperatorum et Pontificum : agnosce illud, et salvare ; nec contentiosus esto... Quemadmodum Pontifex introspiciendi in palatia potestatem non habet, ac dignitates regias deferendi ; sic neque imperator in ecclesias introspiciendi, et electiones in clero peragendi, neque consecrandi, vel symbola sacramentorum administrandi ; sed neque participandi absque opera sacerdotis ; sed unusquisque nostrum in qua vocatione vocatus est à Deo, in ea maneat. » Videmus in quo reponat Pontificum munus : Non habet, inquit, Pontifex potestatem deferendi regias dignitates. At si tales, quales nunc Romanos Pontifices circumsistunt, consiliarios habuisset, nequaquam dixisset id : Non hanc habet Pontifex potestatem ; sed non hanc habet voluntatem. Non ita Gregorius II, sed plane : Non habet potestatem Pontif ex deferendi regias dignitates, haud magis quam imperator ecclesiasticas ; quo nihil dici potest apertius. At nunc ducatus, marchionatus, regna etiam ipsa atque imperia deferunt ; adeo à prima illa gravitate ac simplicitate defecimus.

Gregorius II, qui tanto à se studio temporalium potestatem amolitur, quid in spiritualibus possit non tacet ; imo : « Persequeris me, inquit, ac tyrannice vexas militari ac carnali manu : nos inermes ac nudi, qui terrenos et carnales exercitus non habemus, invocamus principem exercitus omnis creaturæ sedentem in cœlis Christum, qui est super omnes exercitus supernarum virtutum, ut immittat tibi dæmonem, sicut ait Apostolus, tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit. » Summum ergo illud est, quo potestas pontificia se extendat ; excommunicare nempe, quod est Satanæ tradere ; revera malorum omnium in hac vita extremum, et æternæ damnationis præjudicium ; sed nimis ludibrio habitum, ex quo Pontifices non contenti sua sorte tantaque divinitus tradita potestate, aliena et inferiora occuparunt. [317]

Hæc Gregorius II, fortissimus juxta ac modestissimus Pontifex, rescribit ad minaces cædemque spirantes impii imperatoris litteras. Hanc doctrinam sanctos antecessores suos Gelasium et Symmachum secutus, Christi tradebat ecclesiis. Jam vero quid egerit, utque se gesserit, cum ei imperator toties intentaret necem, latinos scriptores narrantes audiamus.

CAPUT XVI.

De Gregorii II gestis latini historici proferuntur, Paulus Diaconus et Anastasius bibliothecarius : eæ his demonstratur, nihil ab eo, nisi pro tuendo imperio gestum, etiam post anathema imperatori dictum.

Græcos scriptores produximus : Gregorium ipsum animi sui sensa promentem legimus. Jam ad certam gestorum fidem, latinos historicos, his proximos temporibus, Paulum Diaconum, Caroli Magni æqualem, et Anastasium Ecclesiæ Romanae bibliothecarium, noni sæculi historicum audiamus.

Et Paulus quidem Diaconus, libro VI de Gestis Longobardorum, de hoc negotio sic scribit : « Eo tempore Rex Luitprandus Ravennam obsedit, classem invasit, atque destruxit. Tunc Patricius Paulus ex Ravenna misit, qui Pontificem interimerent. Sed Longobardis pro defensione Pontificis repugnantibus, Spoletanis in Salario ponte, et ex aliis partibus Longobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennatium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator apud Constantinopolim Sanctorum imagines depositas incendit. Romano quoque Pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit. Sed Pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennæ exercitus vel Venetiarum, talibus jussis unanimiter restiterunt ; et nisi eos prohibuisset Pontifex, imperatorem super se constituere fuissent aggressi. » Hæc quidem sunt quae de Gregorio II scripsit. Quo loco eum pro imperio romano sollicitum, atque alios à defectione prohibentem, non defectionis auctorem, aut tributa prohibentem legimus.

Jam vero Anastasium bibliothecarium audiamus, Pontificum [318] Romanorum vitas ex Ecclesiæ Romanæ scriniis describentem. Sic autem Baronius divisit temporibus ea, quæ Anastasius in vitis, ordine quidem, sed nulla temporum nota, exposuit.

Ad annum Christi 726, Leonis undecimum, refert edictum hoc ab imperatore missum, ut in nulla Ecclesia imago haberetur ; id si Gregorius fieri prohiberet, à suo gradu derideret. Qua de re Anastasius : « Respiciens pius vir profanam principis jussionem, jam contra imperatorem, quasi contra hostem se armavit, renuens hæresim ejus, scribens ubique cavere se christianos, eo quod orta esset impietas talis. »

Ne vero hic mihi tu bella in imperatorem tanquam depositum auctore Pontifice gesta, aut arma carnalia suspicere, cum depositionem, nec ipse Baronius ad hæc tempora, et ad undecimum Leonis annum referri posse putet. Anathema ergo audis, et imperatorem hostem Ecclesiæ judicatum, et arma expedita, sed spiritualia atque apostolica, quæ scilicet renuant hæresim : neque concitatos ad defectionem Italos, sed admonitos ubique Christianos cavere se ; eo quod tanta auctoritate tantæque majestatis nomine, orta esset talis impietas. His anathema clare expressum est, quod post eas quas legimus admonitiones, merito sequebatur.

Et Itali quidem per eam occasionem bella moverunt ; sed quam invito Pontifice, docent sequentia : « Cognita imperatoris nequitia, omnis Italia consilium iniit, ut sibi eligerent imperatorem, et ducerent Constantinopolim. Sed compescuit tale consilium Pontifex, sperans conversionem Principis : » non quasi desperata ea, ipse ultro cum aliis in principem insurrecturus esset ; sed exponit Anastasius quid eum incitaret vel maxime ad rebelles compescendos ; nempe quod speraret principem suis obsequiis delinitum, ad meliorem mentem reversurum ; qua spe et seipsum sustentabat et Italorum mitigabat iras.

Hoc animo eum fuisse res postea gestæ declarant. Nam cum populus, imperatoris duces, qui Pontifici necem intentabant, per tumultum ac seditionem cæderet, « missum Patricium [319] occidere voluerunt, nisi defensio Pontificis nimia præpedisset. » Neque tantùm populum à caedibus prohibebat, verum etiam « ne desisterent ab amore et fide romani imperii admonebat : » adeo non ejus consultu aut instinctu bella civilia movebantur. Sic etiam post dictum anathema, in impii ac sævientis imperatoris obsequio, et ipse mansit, et manere porro omnes voluit. Quin etiam « cum Tiberius Petasius regnum romani imperii usurpare conaretur,... Exarchus hæc audiens turbatus est ; quem sanctissimus Papa confortans, et cum eo proceres Ecclesiæ mittens atque exercitum, profectus est. » En quo studio Exarchum tuebatur eum qui in ipsius vitam toties conjuraverat : quæ Baronius ad annum refert 729, Leonis decimum quartum.

Satis, opinor, Gregorius his omnibus demonstrabat se extrema quæque passurum, potius quam ab obedientia discederet. At eum pro tuendo etiam imperio tanta perpessum, tandem ultimo vitæ, anno Christi 731, Leonis decimo sexto, inducit Baronius « apostolica auctoritate clamantem : Securi ad radicem admota, succidite arborem. Quo tonitru, inquit, excitati fideles occidentales mox desciscunt à Leonis imperio. Quo pertinebat magnifico vocabulo occidentales dicere ; cum pridem Gallia, Hispania, Germania, ipsa etiam Italia magnam partem à romano imperio avulsæ essent ? Ubi vero decretum illud Gregorii, aut à quo est historico memoratum ? Quid autem fuit novæ causæ cur sic repente de imperio decerneret, nihil unquam tale comminatus : imo hæretico diris condemnate atque Ecclesiam persequenti, hucusque obsequendum ratus ? Sane, ut imperator de dicendo anathemate sæpe est à Papa commonitus ; ita, de dicenda depositionis sententia commoneri oportuisset ; neque defuissent, qui novum atque inauditum hactenus de imperatoris depositione decretum memorandum putarent.

Anastasius quidem bibliothecarius nihil prætermisit, quo Gregorius H erga imperatorem impium ejusque asseclas præclare officio esse functus videretur ; neque conticuit quid de Anastasio Constantinopolitano patriarcha decreverit : quem imperatori [320] assentientem Gregorius II extorrem à sacerdotali officio esse mandavit. Atque id Baronius factum esse vult eodem fere tempore, quo imperator ab occidentali dejectus imperio est. Sed cum Anastasius bibliothecarius patriarcham depositum memorant, de imperatore deposito minime tacuisset, pontificiæ potestatis studiosissimus, Sedisque apostolicæ privilegia amplificare potius quam imminuere solitus. Vide autem quid de utroque, de patriarcha nempe, et de imperatore scripserit, « Anastasium Patriarcham extorrem à sacerdotali officio esse mandavit : imperatori quoque suadens salutaria, ut à tali execrabili miseria declinaret commonuit, » Id enim admonendum supererat, postquam imperator etiam anathemata contempsisset. En quam diserte Anastasius bibliothecarius significet sanctum Pontificem de patriarchatu quidem, non autem de imperio adimendo cogitasse. Cætera quæ Baronius nullo auctore, nullo teste, nullo documento memorat, ignoravit : quin etiam demonstravit non haberi à se Leonem pro deposito, quem toto opere imperatorem appellare non cessat.

CAPUT XVII.

Cur Græci illud de tributis Gregorio II objecerint ? Id utcumque se habete an nostræ sententiæ noceat ?

Hæc lectis visisque Ecclesiæ Romanæ actis docet Anastasius, pontificiæ historiæ scriptor vernaculus, cui potius quam Græcis longe positis, nec pari diligentia ac fide ista tractantibus, credimus.

Ac profecto manifestæ indiligentiæ, ne dicam invidentiae, est, quod Græci Gregorii II in Romanum imperium merita prætermittant ; defectiones autem Pontifici de republica Lene meritissimo, ac prohibita tributa et pacta cum Francis foedera ; denique ea omnia quæ in Ecclesiam Romanam apud Orientales invidiosa erant, tantum commemorent.

At enim, inquiunt, in Anastasii ecclesiastica Historia, eadem [321] quæ apud Theophanem de Gregorii defectione prohibitisque tributis legimus. Certe, Namque Anastasii Ecclesiastica Historia, nihil aliud est, quam Theophanis de verbo ad verbum interpretatio. Quærere autem nos oportet, non quæ fidus interpres verterit, sed quæ ex scriniis Ecclesiæ Romanae auctor ipse scripserit.

Idem de Landulfo dicimus, qui in Miscellæ Historiæ centonem à se continuatum, Theophanis Historiam totam, ex Anastasii versione transtulit. Quare hæc omnia nihil aliud quam Theophanem sonant, quem cæteri Græci secuti, defectionem ac tributa prohibita exprobrarint.

Neque Theophanes hæc ipse confinxerit. Hæc enim omnia Leo Imperator sancto Pontifici imputabat, eodem animo, quo, teste Theophane, sanctum Germanum Constantinopolitanum « observans, atque submittens quosdam sermones, satagebat sicubi inveniret eum contra imperium suum agentem ; quatenus hunc ut conjuratorem, non ut confessorem à throno deponeret. »

Neque movere nos debet id quod ipse scripsit Anastasius in Gregorio II : « Paulus Exarchus, imperatoris jussione, eumdem Pontificem conabatur interficere, eo quod censum in provincia ponere præpediebat. » Quis namque non videat ab Anastasio referri, non quid egent Gregorius, sed quid infando sceleri Paulus Ëxarchus, et ipse etiam imperator obtenderit : eodem plane animo, quo Judæi de Christo ipso hæc jactabant ; « Hunc invenimus prohibentem tributa dare Cæsari, » ut mirum non sit servum ac vicarium, eadem qua Dominum calumnia fuisse imperium. Neque vero Gregorii rebus gestis, et tantæ modestiæ ac magnanimitati congruit, litigasse de vectigalibus, cum in reliquis omnibus ad finem usque vitæ romano imperio tam impense studuerit ; aut eum obsecutum dicenti Apostolo : Cui honorem, honorem ; obitum vero esse quæ his cohærent : Cui vectigal, vectigal.

Quod autem commemorant Græci ; et ipse Baronius de fœdere [322] cum Francis inito, id quidem ad Gregorii III ejusque successoris tempora pertinere liquido ostendemus.

Ac si de tributis instant, quid tandem consequentur ? Aliud quippe est abrogare imperium, aliud per aliquod tempus tributa denegare. Certe enim poterant tot in gravibus Italiæ ac civitatis romanæ incommodis, ac Longobardorum incursihus, honestæ et verisimiles ostendi causæ, cur tributa interim negarentur, integra in reliquis imperii majestate : tantoque esset certius Gregorium II nihil de defectione esse conatum, quod Anastasius de negatis tribulis loquens, de depositione ac defectione tacuerit. Denique si tanti interesse putant Gregorium II aliqua saltem ex parte fuisse perduellem, nihil aliud ab invitis extorquebunt, quam ut respondeamus : nos scilicet ejus doctrina nixos, hæc exempla improbare, et Domini jussu sequi quæ docuerit ac dixerit, non quæ gesserit ; atque omnino adhærescere dicenti, apostolico ordine, nullum sibi esse jus in publica munera, potestatem nullam. Cæterum quantumcumque facilis solutio est, veritatis tamen amore ducti, sancti Pontificis tuemur innocentiam, prætendimusque eum, sua ipsius dogmata veneratum, ab imperio romano nunquam recessisse : quod etiam secutorum Pontificum obsequiis ac fide clarius demonstratur.

CAPUT XVIII.

De Gregorio III, Gregorii II successore, ejusque erga Leonem Isaurum et Constantinum Copronymum ejus filium obsequio : de ejus Pontificis duplici legatione ad Carolum Martellum, quarum alteram Baronius Gregorio II assignavit.

Mira confidentia, pace tanti viri dixerim, scripsit Baronius Gregorium II, in deponendo Leone Isauro, « dignum posteris exemplum reliquisse, ne in Ecclesia Christi regnare sinerentur hæretici principes, si sæpe moniti in errore persisterent, » At nunc ex successorum gestis apparebit, à Gregorio II ad posteros non desciscendi, sed obsequendi exempla manasse. [323] Gregorius III ei proximus sedit. Refert autem Anastasius statim atque pontificatum iniit, « persecutione grassante, misisse commonitoria scripta ad imperatores Leonem et Constantinum. » Vides pro imperatoribus haberi, etiam post dictam à, Gregorio II (si quidem Baronio credimus) depositionis sententiam.

Paulo post, eodem teste Anastasio, Gregorius III, habita synodo nonaginta trium episcoporum, decrevit, ut qui imagines improbaret, « sit extorris à corpore et sanguine Domini, vel totius Ecclesiæ unitate atque compage. » Ita synodi anathemata decernebant : depositiones à sæcularibus dignitatibus ne quidem cogitabant.

Exinde memorat Anastasius hæc : « Cuncta generalitas istius provinciæ Italiæ, similiter pro erigendis imaginibus supplicationum scripta unanimiter ad eosdem principes dilexerunt. » Ita pii et orthodoxi etiam in Italia Leoni ut imperatori supplicabant, post ea quoque tempora, quibus Occidentem totum ab eo recessisse Baronius memorat.

Ubi tunc ea exempla, quæ his data esse vult à Gregorio II, ne obstinati hæretici regnare sinerentur ? At eum, quo nemo fuit aut pestilentior, aut obstinatior, Gregorius III non modo regnare sinebat, sed ipse ultro datam ad sanctum Bonifacium archiepiscopum epistolam hac temporis insignivit nota. « Data iv Kalendarum novembris, imperante Domno piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno xxiii, sed et Constantino Magno imperatore ejus filio, anno xx, indict. viii : » quod ad annum Christi 739, Gregorii nonum, refert Baronius.

Idem ad eumdem annum refert, quod est ab Anastasio in Zacharia proditum, Gregorium III ejus antecessorem in maximas conjectum esse angustias, cum magna esset turbatio inter Romanos et Longobardos ; ipsa Urbs gravi obsidione à Luitprando Longobardorum Rege pressa, resque in extremum discrimen adductæ essent, nulla à Romanis imperatoribus præsidii spe. « Pro [324] quo, inquit Anastasius, vir Dei, Gregorius Papa, undique dolore constrictus, sacras claves ex confessione beati Petri Apostoli accipiens, direxit navali itinere ad partes Franciæ, Carolo (Martello) sagacissimo viro, qui tunc regnum regebat Francorum, per Missos suos, id est, Anastasium sanctissimum virum episcopum, necnon et Sergium presbyterum, ad postulandum à praefato excellentissimo Carolo, ut eos à tanta oppressione Longobardorum liberaret. » Confugit itaque ad Francos Gregorius III, sed necessitate coactus, nec adversus romanum imperatorem, sed adversus Longobardos, non minus romani imperatoris, quam romanæ civitatis hostes.

Extant etiam Gregorii III litteræ ad Carolum Martellum de tuenda sancti Petri Ecclesia adversus Longobardos, qui eam opprimerent : quibus etiam litteris missa à se sacra munera, ac Petri claves è venerando sepulchro depromptas, sanctus Pontifex commemorat.

Cum autem duplex Legatio à Gregorio III ad Carolum missa sit, quid tractatum cum eo fuerit, nostri historici diligenter tradunt.

Et quidem auctor Appendicis ad Gregorium Turonensem, sive Fredegarius, sive alius quilibet, hujus certe temporis scriptor, hæc prodit : « Eo tempore bis à Roma, Sede sancti Petri Apostoli, beatus Papa Gregorius claves venerandi sepulchri cum vinculis sancti Petri, et muneribus magnis et infinitis, legatione, quod antea nullis auditis aut visis temporibus fuit, memorato principi destinavit, eo pacto patrato, ut ad partes (hoc est, consueto hujus ævi stylo à partibus) imperatoris recederet, et Romanum consulatum præfato Principi Carolo sanciret. »

Easdem legationes copiosius referunt Annales Metenses anno 741 : « Carolus Princeps bis eodem anno legationem beatissimi Gregorii Papæ, ab apostolica Sede directam suscepit, qui sibi claves venerandi sepulchri Principis apostolorum Petri, ejusdemque pretiosa vincula cum muneribus magnis delatis obtulerunt, quod antea nulli Francorum Principi, à quolibet Præsule romanæ urbis directum fuit. Epistolam quoque decreto Romanorum [325] Principum sibi prædictus Præsul Gregorius miserat, quod sese populus Romanus, relicta imperatoris dominatione, ad suam defensionem, et invictam clementiam convertere voluisset. » Eodem vero anno obiisse Carolum refert, diviso inter filios Francorum regno.

Ex auctore Appendicis statim memorato, contendit Baronius à Gregorio II missam legationem adversus imperatorem, eamque ab hac Gregorii III legatione diversam, errore manifesto. Nullam enim legimus à Gregorio II ad Carolum missam legationem ; et quam auctor Appendicis à Baronio laudatus, atque Annales Metenses narrant, eam ad Gregorii III tempora constat pertinere ; atque illi quidem auctores binam legationem memorant à Gregorio missam, sed eodem anno. Quare utraque ad Gregorii III tempora refertur ; diserteque tradunt primam legationem eam fuisse, quam Sedes apostolica ad Francorum misisset Principes. Nulla igitur erat ad Martellum missa legatio ; neque Gregorius II quidquam egisse videtur cum eo principe, nisi ut Bonifacium ad Germanos directum tueretur. Qua de re extant Gregorii II epistolæ, septima ad Martellum, et octava ad Bonifacium. Quod autem Græci ad ejus tempora hanc legationem referre videantur, hoc ideo contigit, quod utrumque Gregorium, alterum alteri proxime succedentem, facile confuderunt.

Majoris momenti est quod Gregorius III, apud Fredegarium et Annales Metenses, ab imperatore recessisse videatur ; quippe qui instiget Martellum ut ab eo recedat, et accepto consulatu, populi romani tutelam suscipiat. Sed hæc nihil ad nostram quæstionem. Profecto enim quærimus, an propter hæresim decreto edito depositus fuerit à Romano Pontifice Leo persecutor. At franci scriptores nihil tale tradunt : hæc enim apud eos vidimus : « Scripsisse Gregorium, decreto Romanorum Principum, quod sese populus romanus, relicta imperatoris dominatione, ad suam defensionem et invictam clementiam convertere voluisset. » Nulla hæresis mentio, nullum decretum, cujus Pontifex auctor extiterit. Imo ipse, decreto Romanorum Principum, scribit : [326] « Populus romanus ad extrema redactus per Longobardos, invictum defensorem quærit. » Probaverit Gregorius III quod ipsa necessitas extorquebat : pro grege Pastor optimus ad Carolum Martellum intercessor extiterit, ac remedium aliquod rebus desperatis quæsierit, aut quærendum suaserit ; quanquam hoc nec historiæ produnt, quid ad nos ? Hæc quidem non ad decreti apostolici auctoritatem, sed ad rerum tractandarum industriam modumque pertinent. Quam autem Pontifices à defectione abhorrerent, sequentia demonstrabunt.

CAPUT XIX.

Zacharias in obsequio perstitit : Stephanus II, pro imperio conatus omnia, nonnisi necessitate ad Francos refugit : ad eos translatum imperium sub Leone III, cum græci imperatores ad fidem catholicam rediissent.

Gregorius quidem III, has inter angustias, paulo post est mortuus. At sanctus Zacharias Pontifex ei successor datus, statim atque respiravit, totum eo se convertit, ut Exarchatum Ravennatem imperio conservaret. Refert Baronius ex Anastasio, ad annum 743, ubi etiam id notat : « Es his vide quam injustæ sint querelæ Orientalium de Romano Pontifice, quod exuerit occidentali imperio orientales imperatores. » Non ergo, quod Baronius paulo ante volebat, à fide et obedientia romani imperii, aut Pontifices recesserant, aut ipsi Italos repellebant.

Quin ipse Imperator Constantinus Copronymus, Leonis Isauri filius, ac paternæ impietatis hæres, sancto Pontifici reipublicæ bene gestæ dedit testimonium, atque ejus rei gratia, prædium quoddam concessit Romanæ Ecclesiæ : « Hac saltem ex parte, inquit Baronius, ei placere desiderans qui ob hæresim omnino sciret se illi displicere : » neque cessavit unquam pro imperatore habere Copronymum, quem eo minus agnoscere debuisset, quod Leonis depositi, si quid Baronio credimus, filius, ipse patrem impietate et crudelitate superaret. [327]

Stephanus vero II, recurrit quidem ille ad Pipinum Francorum Regem, sed postquam « cerneret ab imperiali potentia nullum esse subveniendi auxilium : » ita Baronius post Anastasium.

Quin ipse Pontifex, de rebus imperii in Italia tuendis, ad impium et persecutorem Constantinum Copronymum legatos misit, rediitque cum ejus legatis Joannes « imperialis Silentiarius, deferens jussionem imperialem, in qua inerat insertum : ad Regem Longobardorum (Aistulphum) eumdem sanctissimum Papam esse properaturum, ob recipiendam Ravennatium urbem, et civitates ei pertinentes. » Hæc Anastasius, qui jussioni Stephanum paruisse memorat. Neque refugit legationem ab imperatore hæretico impositam sanctissimus Pontifex, quod reipublicae causa, pium id sanctumque duceret. Sed quid impetraret à superbis hostibus, inermis imbecillisque imperatoris nullo exercituum robore suffulta legatio ? Vix à Longobardorum manibus Francorum auctoritate Stephanus se proripuit ; ac tum adversus eos ad Pipinum confugit, cum omnia alioquin desperata essent.

Neque vero peccare se putabat in Romanum Imperatorem, si Romam, bello sine viribus suscepto, perituram, salvam esse mallet sub Francorum tutela, quam eversam ac perditam frustraque renitentem, in Longobardorum tamen manus devenire ; neque tantum imperio perire, sed etiam è medio tolli, pari Ecclesiæ ac reipublicæ discrimine.

Neque interea sanctus Pontifex à romano Imperatore penitus recedebat : sed utcumque poterat, sustentabat imperii dignitatem, Constantinumque Copronymum pro imperatore legitimo agnoscebat : cum etiam à Franciâ reversus, pactoque cum Francis fœdere, hanc privilegio Fulradi ac sancti Dionysii adponeret temporis notam : « iv Kalendas Martii, imperante Domino piissimo Constantino à Deo coronato, magno imperatore, anno xxxviii. » Nullum omisit titulum, qui ad imperatoriam [328] honorilicentiam pertineret, demonstravitque se ad nullius extranei principis tutelam confugiturum fuisse, si romano imperatori aliquid virium superesset.

Sic agebant cum impio Copronymo paternæ hæresis sævissimo atque obstinatissimo defensore ; ad hæc etiam auctore insanæ synodi, quæ se septimam appellabat. En ut hæreticos regnare non sinerent.

Post Stephanum II, Romani Pontifices Francis quidem addicti erant, quibus defensoribus necessario uterentur. Cæterum, exemplo Stephani, Constantinum et Leonem ejus filium, pro hereditariis Augustis habuere. Ac Paulus I, teste Anastasio, « suos missos cum apostolicis obsecratoriis, atque admonitoriis litteris, præfatis Constantino (Copronymo), Leoni (item Copronymo, à parente Constantino in imperii societatem assumpto) Augustis direxit pro restituendis imaginibus ; » ut in Paulo I refert Anastasius.

Hoc jure hæreditario Constantinus Leonis Copronymi filius, sub Irenes matris tutela imperavit. Hi Nicænam synodum II convocarunt, et antecessorum hæresim à sancta synodo condemnatam, penitus abjecerunt. Ad eam vero synodum vocatus ab imperatoribus Adrianus Papa legatos misit cum litteris sic inscriptis : « Dominis piissimis et serenissimis imperatoribus ac triumphatoribus... Constantino et Irenæ Augustis. » Quibus proinde Constantinum agnoscit pro hærede legitimo legitimorum imperatorum. Acta sunt hæc anno 785.

Sub his Augustis, ac postea sub eodem Constantino solo, fides catholica floruit. Eo mortuo, cum jam Leo III pontificatum gereret, devenit imperium ad Irenem solam ; neque ita multo post Carolus Magnus Romæ Augustus est appellatus, anno 800.

Ex hac rerum serie satis intelligitur male à Baronio, male à cæteris dictum, imperatores à Pontificibus propter hæresim fuisse depositos, translatumque ea de causa ad Francos imperium : cum [329] contra pateat, etiam dum hæretici fuere, haud minus pro imperatoribus in Italia quoque, et Romæ, et à Pontificibus fuisse habitos ; ac translatum denique ad Francos imperium, cum abjecta hæresi, Irene catholica mulier imperaret.

Patet etiam Pontifices primum confugisse ad Francos, non propter hæresim imperatorum, sed necessitate per Longobardos facta, rebus scilicet desperatis, nullaque alia præsidii spe : quo factum est, ut etiam imperante Constantino Irenes filio, catholico principe, sub Francorum tutela necessario remanerent.

CAPUT XX.

An valeant allatæ à Baronio causæ, cur Constantino Irenes filio, catholico imperatori, imperium restituendum non fuerit ; Adriani I locus nihil ad rem ; recapitulatio dictorum de iconoclastis imperatoribus : de fide illis servanda Orientalis Ecclesiæ sensus : illi imperatores in coronatione jusjurandum dederant de tuendis Ecclesiæ dogmatibus ac ritibus : ex his argumentum.

Scripsit Baronius Constantinum Irenes filium, catholicum licet, ac de fide catholica bene meritissimum, tamen « non fuisse dignum habitum, cui restitui deberet imperium, quod ablatos à prædecessoribus hæreticis imperatoribus archiepiscopatus et episcopatus, qui immediate essent sub juribus Romanæ Ecclesiæ, et dempta ejus amplissima patrimonia, admonitus licet per Adrianum Pontificem, minime restituere voluisset. » Jam æquus lector judicet, ecquid sit verisimile, propter aliquot prædia et aliquot episcopatuum immediatam subjectionem, neganda fuerit Constantino Irenes filio, catholico principi, à piis Pontificibus imperatoria dignitas, quam Leoni Isauro, Constantino et Leoni Copronymis, hæreticis, impiis, persecutoribus, illaesam mansisse vidimus.

Neque illud est validum quod Baronius memorat ex Adriano I, quod nempe de Constantino ad Carolum Magnum hæc scripserit : « De diœcesi sanctæ nostræ Ecclesiæ Romanæ, tam [330] archiepiscoporum quam episcoporum, seu de patrimoniis, iterum increpantes commonemus ; et si noluerit ea sanctæ nostræ Ecclesiæ, Romanæ restituere, hæreticum eum pro hujusmodi erroris perseverantia esse decernemus. d Decernemus, inquit. Minas audimus, et fortasse nimias : sed certe tantum minas, et tantum initum animo consilium, non prolatum decretum. Quid porro ad rem nostram : Hæreticum decernemus ? Esto : an et illud addit ? Imperio in æternum privatum declarabimus. Quale autem illud est, ut propter excommunicationem, forte decernendam, imperio indignus sit, cum hæresis manifestæ damnatos Leonem Isaurum, Constantinum Copronymum et Leonem ejus filium, haud minus pro imperatoribus habitos esse constet ?

Sed esto, Constantinus episcopatus aliquot ac prædia retinens, indignus imperio sit, saltem occidentali : nam de orientali nemo litem movebat. Quid hoc ad Irenem ? Pessima quidem mulier, sed nihil ad rem nostram ; cum nullius sceleris rite postulata, nedum condemnata sit. Hæreses insectabatur, fidem tuebatur, fovebat Ecclesiam, ditabat ecclesias ; nemo Ecclesiæ Romanæ res ab ea repetierat. At illa sub ipsa imperii initia, toto Occidente statim mulctata est. Quo jure, suo loco facile exponemus. Certe id non hæresi, non ulli impietati, non persecutioni, non etiam anathemati tribuendum esse, luce est clarius.

Huc accedit Orientalis Ecclesiæ testimonium. Ea enim Romanis Pontificibus adhærebat, iisque anathematizantibus hæreticos imperatores obsecuta erat : denique ab imperatoribus extrema quæque patiebatur, neque eo secius in obsequio persistebat. Sanctus etiam Germanus Constantinopolitanus antistes, egregius ille his temporibus fidei catholicæ propugnator, teste Baronio, « reprehendebat Italos, quod ita penitus ab imperatore resiliissent. » Extat enim in græco codice Orientalium canonum, ejusdem sancti Germani epistolæ fragmentum, in eos qui ab imperio descivissent. Non ergo placebat ista defectio, etiam hæresis causa. Sancti quique Martyres sub Leone et Constantino tanta passi, ipsos nihilominus pro imperatoribus salutabant. Id passim acta [331] Martyrum à Baronio relata testantur. Iidem martyres, et sanctus Germanus, Paulus, Tarasius, Constantinopolitani antistites, aliique episcopi contemnunt quidem Leonem Isaurum de fide decernentem, quod id alienum esset ab imperatoria dignitate et potestate : nullam illi movent litem de iis quæ in civilibus pro imperio statuisset. Sancta ergo Orientalis Ecclesia anathematizatos quosque principes, pro veris principibus coluit.

At profecto Romanus Pontifex haud minus orientali quam occidentali Ecclesiæ præsidebat ; ac si depositi imperatores essent, haud minus in Oriente quam in Occidente eis abrogaretur imperium ; turpissimumque fuisset Romanis Pontificibus, sibi et Occidenti, deposito imperatore, consulere, contemnere Orientem longe graviora passum, cum ab imperatoribus apud se agentibus premeretur.

Sic tota Ecclesia catholica, quacumque patebat, Leonem Isaurum, dirum persecutorem, et Constantinum Copronymum triginta et amplius annis sævientem, Leonemque IV haud minus crudelem, pro imperatoribus habuere : ac totis sexaginta annis, quibus impia domus vastabat Ecclesiam, de movendo imperio per decreta legitima, nemo in Oriente, nemo in Occidente, non plebs, non episcopi, non religiosi, tot licet vexati suppliciis, non ipsi Romani Pontifices cogitabant.

Attamen omnia intervenerant propter quæ deponi oportere imperatores adversarii docent : hæresis, pertinacia, immanis persecutio : ad hæc, quod maximi ponderis esse volunt, violatum jusjurandum, quandoquidem imperatores Ecclesiæ, Deo teste, spoponderant, se in religionem nihil novitatis inductores.

Scribit enim Theophanes, sanctum Germanum Constantinopolitanum, Leoni Isauro « reduxisse ad memoriam ejus sponsiones ante susceptum imperium sibi factas, Deo in fideijussorem dato, quod in nullo Ecclesiam commoturus esset à suis apostolicis et divinitus traditis ritibus. »

Hæc autem cum ita se haberent, non modo persecutorem pro imperatore colebant ; verum etiam, qui per eam occasionem [332] seditiones cogitarent, atque ab imperio deficerent, gravi, quoad poterant, auctoritate comprimebant ; adeo ab hominum mentibus hæc aberant, in quibus nunc spem Ecclesiæ et Pontificis robur collocatum volunt.

CAPUT XXI.

Noni sæculi exempla ; Ludovici Pii imperatoris depositio : hæc et inde secuta, impia, irrita, nulla, male intellecta, nihil ad rem, nobisque potius favent quam adversariis : an expectata, ad restituendum Ludovicum, Gregorii IV auctoritas.

Nono sæculo memoranda nobis est depositio Ludovici Pii imperatoris et Francorum regis, per Lotharii filii impiam ac nefariam factionem, protractis in consensionem sceleris, non modo proceribus ac militibus, verum etiam episcopis, Ebbone Rhemensi seditionis incentore. Quanquam enim hæc paulo post communi consensione rescissa sint, ac teste Baronio, « rem per vim ac metum actam, coloratamque falso religionis pigmento, nemo non dixerit, atque improbarit ; » non desunt tamen, qui hæc quoque infanda ac toti Ecclesiæ detestata, nobis objiciant. Nempe, inquiunt, extant et apud Baronium et in conciliorum libris Compendii acta, quibus titulus : Exauctoratio Ludovici Pii episcoporum nomine publicata. Ex his autem patet Ludovicum Pium, anno 833, imposita publica pœnitentia, deposuisse cingulum militare, judicatumque ab episcopis, secundum canones id consequi, « ut post tantam talemque pœnitentiam, nemo ultra ad militiam sæcularem redeat, » quod idem profecto erat, ac regno exclusisse : idque adeo fas esse episcopis judicabant, ut etiam Ludovicus ab ea sententia eorum auctoritate absolvi se vellet. Scribit enim coævus auctor vitæ Ludovici : « Imperator episcopali ministerio voluit reconciliari, et per manus episcoporum armis accingi consensit. » Quin etiam Baronius Gregorii IV Papæ auctoritate restitutum eum fuisse, ex Paulo Æmilio rerum [333] francicarum scriptore, et Mariano Scoto antiquiore annalista, probare nititur.

Nos autem, etsi ea, quæ à rege imbecilli et per proditionem deposito, atque à seditiosis episcopis, inaudito exemplo, sunt gestæ, ut nulla et irrita contemni potuerunt ; tamen, veritatis amore ducti, rem ipsam expendimus, proferimus acta causamque nostram adjuvari iis, paucis demonstramus.

Et primum quidem, quoniam vidimus hujus temporis episcopos eo maxime nixos fuisse, quod imposita publica pœnitentia, atque abjecto cingulo militari, non liceat ultra ad militiam sæcularem redire, id qualecumque sit, nihil ad reges pertinere facile demonstramus, eorum quoque auctoritate qui talia gesserunt.

Certe constat paulo antea, anno scilicet 822, eumdem Ludovicum Pium ab iisdem episcopis gallicanis, in Attiniacensi conventu pœnitentiam publicam suscepisse. Quo quidem in conventu, auctor vitæ Ludovici, à Baronio relatus, etiam supra memoratus, hæc gesta narrat : « Anno 822, Ludovici nono, dominus Imperator, primo quidem fratribus reconciliari studuit, quos invitos attonderi fecerat, deinde omnibus quibus aliquid læsuræ intulisse videbatur. Post hæc autem palam se errasse confessus, et imitatus Theodosii Imperatoris exemplum, pœnitentiam spontaneam suscepit, tam de his, quam de iis quæ in Bernardum nepotem (Caroli Magni) fecerat. » Hunc autem excæcatum neci tradiderat.

An ergo in eo conventu, ubi omnia pacate atque ordine gerebantur, de tollendo per militiæ omittendæ speciem imperio quidquam episcopi cogitarunt, audiamus quid hujus temporis auctor scripserit ? « dcccxxii, Ludovicus Imperator sacerdotum usus consilio, de omnibus quæ publice perperam gessit, publicam pœnitentiam egit, et post hæc cuncta, quæ in regno suo corrigenda invenire potuit, corrigere atque emendare curavit, » Non ergo regno amovendos per pœnitentiam publicam, sed ad regnum bene administrandum animandus esse putabatur. [334]

Idem scribit Agobardus Lugdunensis : « Sacer et religiosus Dominus noster Imperator, evocato conventu in Attiniaco, agebat strenue, providens de omnibus utilitatibus commissorum sibi populorum. »

Hic ille est Agobardus, qui anno postea 833, vix undecim elapsis annis, in Compendiensi conventu, libello edito, gloriatur se accessisse ad eorum episcoporum partes, qui pœnitentia publica imposita, spem omnem reditus ad militare cingulum Ludovico ademere : quæ Attiniaci iisdem episcopis, cum de iisdem pene criminibus ageretur, ne quidem in mentem inciderant.

Quam autem impie et præter fas omnia Compendii gererentur, vel ex eo liquet, quod non piguit episcopos adscribere inter scelera, pro quibus Ludovicus pœnitentiæ addictus est, etiam illa maxime, quæ Attiniaci jam expiata erant ; cum à Deo præscriptum sit, et sacris canonibus toties inculcatum, non bis vindicabis in idipsum : quod etiam ejus ævi scriptores seditiosis episcopis merito exprobrabant.

Hæc primo loco notamus : secundo loco dicimus, quæ Compendii acta sunt, acta esse in Ludovicum jam privatum, jam depositum, atque omnino ad quæstionem nostram non pertinere.

Id vero testantur ipsa acta Compendii, ipsaque horum actorum inscriptio, quam apud Baronium, et in Conciliorum quoque voluminibus legimus : qua inscriptione constat hæc omnino gesta esse contra Ludovicum, postquam regno privatus est.

Acta ipsa sic habent : « Nos episcopi, sub imperio Domini et gloriosissimi Lotharii Imperatoris constituti, anno Incarnationis Domini Jesu Christi dcccxxxiii, ejusdem principis i. » Ergo Lotharium pro imperatore habebant, non jam Ludovicum : cui, aiunt, etiam acta hæc, post subtractam potestatem, et, potestate privato, id unum superesse, ne animam perderet. Eumque ideo appellant, non jam imperatorem, sed venerabilem virum. Agobardus quoque in libello suo aperte declarat acta hæc esse, « præsidente serenissimo et gloriosissimo Lothario imperatore, adversus ignaviam Domini Ludovici venerandi quondam imperatoris. » In hoc ergo conventu Lotharium pro imperatore, Ludovicum pro privato habebant.

Itaque Ludovicus non coronam, non purpuram, non alia quævis ornamenta regalia deposuisse fertur : sed ut miles duntaxat cingulum et gladium, referente Thegano, actis attestantibus, omnibus fatentibus.

Quando autem, et quomodo depositus fuerit Annales produnt : nulla scilicet vel in speciem forma legitima, quæ in tanto facinore nulla esse potuisset ; sed per vim et scelus apertum ; factione filiorum ejus, Lotharii præsertim, qui regiam sibi potestatem vindicarat, defectione militum, ducum proditione, consensione procerum, quibus episcopi, primi scilicet inter proceres, assentiebantur, Ebbone Rhemensi sceleris hortatore : qui quidem episcopi postquam hæc cum cæteris egissent proceribus, nempe id sibi ut sacerdotibus reservabant, ut imponerent privato eam pœnitentiam, qua reditum ad militiam intercludere niterentur.

Cæterum inter omnes constat, neque à Lothario et proceribus jure potuisse deponi Ludovicum, neque ullo item jure prohiberi potuisse ab episcopis, quominus ad regnum revocaretur, revocatusque consueto regendæ militiæ munere fungeretur ; atque omnino hæc omnia nulla, irrita, absurda, impiis conatibus esse gesta, magno bonorum omnium luctu. Quare summo omnium applausu Theganus chorepiscopus, vir optimus atque sanctissimus, ejus ævi scriptor, in Ebbonem sic invectus est : « Crudelis, cur non intellexisti præcepta Domini ? Non est servus super dominum suum ; quamobrem contempsisti præcepta apostolica : Omnibus potestatibus superioribus subditi estote : non est potestas nisi à Deo, et iterum alias dicit : Deum timete ; regem honorificate. Tu vero nec Deum timuisti, nec regem honorasti. » Satis ergo intelligebant, quam inviolata esset, et ab omni alia potestate immunis, divino etiam jure, potestas regia. Quare nec fraus illa scelusve diu valuit, sed statim ad officium Franci rediere. Ebbo depositus ; acti in exilium reliqui : Lotharius omnium fuit [336] execrationi : campus ille, in quo Ludovicus desertus fuerat, Campus mendacii dictus, ad tantæ proditionis infamiam sempiternam : totaque ea res inter exempla pessima, divinâque ultione reprobata, ab ævo sequente ac secutis Conciliis relata est. Quod ergo Ludovicus, ut auctor vitæ prodit, per episcoporum manus armis accingi consensit ; factum id, ut et ipsi dissolverent quod male fecerant, datumque est id timori imbecillis principis ; non quod vim haberent ullam, quæ per metum, errorem ac proditionem acta, ne in privatum quidem valuissent : resque tanta omnium, non modo consensione, verum etiam exultatione contecta est, nihil ut sit vanius, quam recurrere Romam, ac Ludovici restitutionem Gregorii IV auctoritati cum Baronio tribuere. Certe ejus ævi auctores in ea restitutione, ne Gregorium quidem nominant. Marianus Scotus, à Baronio laudatus, primum post trecentos scripsit annos : tum ne id quidem dixit quod Baronius memorat : imo vero hæc habet, anno 835 : « Pipinus et Ludovicus patrem suum restituerunt in regnum, » nulla Gregorii mentione facta. Paulum Æmilium nostri ævi scriptorem à Baronio allegatum nihil moramur ; totaque hæc historia certo argumento est, quantum episcopi etiam perduelles ab eo abessent, ut per episcopale ministerium deponi posse principem cogitarent.

CAPUT XXII.

Lotharii Junioris excommunicatio, propter Valdradam, nulla unquam depositionis mentione.

Eodem procedente sæculo, Lotharius Junior, imperatoris Lotharii supra memorati filius ac Ludovici Pii nepos, idem Austrasiæ Rex, repudiata Teutbergâ legitima conjuge, ac Valdradâ pellice superducta, Romanos Pontifices merito concitavit. Et quidem Nicolaus I, doctissimus juxta ac fortissimus Pontifex, insanis amoribus irretito excommunicationem intentat ; de regni privatione ne cogitat quidem. « Cavendum est, inquit, ne cum ea (Valdradâ scilicet jam excommunicata) pari mucrone percellaris [337] sententiæ, ac pro unius mulieris passione et brevissimi temporis desiderio vinctus et obligatus, ad sulphureos fœtores et ad perenne traharis exitium. » Ac paulo post : « Cæterum præcave ne quando nos secundum Domini præceptum duos aut tres testes adhibeamus ; imo vero ne hoc Ecclesiæ sanctæ dicamus, et, quod non optamus, fias cunctis sicut ethnicus et publicanus. » Neque quidquam inculcat aliud, cum ea de re longe plurimas ad proceres, ad episcopos, ad reges Lotharii patruos, ad ipsum Lotharium, easque fortissimas atque amplissimas litteras dederit.

Ergo extrema omnia, quæ ecclesiastica potestate fieri possent, interminatus, nihil de depositione somniabat ; quod quidem si ecclesiasticæ potestati concessum his temporibus cogitassent, non defuissent Nicolao rei exequendæ vires, cum Lotharii patruos ac præsertim Carolum Calvum ejus regno inhiare intelligeret.

Quod autem scribit ad Ludovicum et Carolum reges, Lotharii patruos, « dilatam à se vindictam in eum, ne sanguis effunderetur, et ne bella excitarentur ; » non hæc eo pertinent, quasi ipse Pontifex Lothario regnum adimere, aut alteri tradere moliretur, sed quod principes adversus Deum et Ecclesiam contumaces, contemptu et odio populorum, civilibus bellis agitari soleant.

Cæterum non modo adhibitas in Lotharium excommunicatio-

is minas, verum etiam datam excommunicationem ipsam, hæc Nicolai ad episcopos in regno Lotharii constitutos scribentis verba testantur : « Nostræ communionis cum mœcha sibi sociata et suis fautoribus ipse dudum factus est exsors. » Quo etiam factum, ut excommunicatione perculsum Carolus ad osculum atque colloquium admittere recusaret, ut legimus in Capitularibus ; neque eo secius pro rege habet, neque uspiam increpiti proceres, ac populi, qui in ejus obsequio permanebant : aut excommunicatum licet, Nicolaus I et Adrianus II regni extorrem fuisse, aut futurum esse pronuntiant. [338]

CAPUT XXIII.

Adrianus II Carolum Calvum à Lotharii mortui regno deterret excommunicatione ; quam grave Francis visum fuerit terrenis rebus immiscuisse se Pontificem, nihil de depositione cogitantem : Hincmari locus,

Posteaquam Lotharius per apertam Dei vindictam extincto est, Adrianus II Carolum Calvum ejus patruum, ab ejus regno invadendo gravibus deterret minis : captum jam et occupatum regnum, Ludovico imperatori Lotharii fratri reddendum, eadem interminatione præcipit ; neque tamen aliud quidquam præter excommunicationem, et beati Petri Romanam Ecclesiam protegentis iram intentat : « Si quis contra fecerit, excommunicationis nexibus, vinculis anathematis obligatum, in gehenna cum diabolo deportandum » declarat. De regni privatione, quod nihil ad suam potestatem pertineret, gravissimus licet et minacissimus Pontifex, ne verbum quidem facit.

Attamen illa etiam excommunicatio, quod temporalis regni gratia lata erat, Francis gravis visa est. Scribit enim Hincmarus ad ipsum Pontificem respondisse ipsos non defuisse regi justas causas, cur regnum Lotharii occuparet, ab ejus regni proceribus invitatus ; ac Ludovico quidem tacite exprobrabant, quod ad regnum obtinendum Papæ excommunicationes adhiberet. Dicebant autem episcopis, qui pontificia mandata attulissent : « Petite Domnum apostolicum, ut quia rex et episcopus simul esse non potest, et sui antecessores ecclesiasticum ordinem, quod suum est, et non rempublicam, quod regum est, disposuerunt, non præcipiat nobis habere regem, qui nos in longinquis partibus adjuvare non possit, contra subitaneos et frequentes, paganorum impetus ; et nos Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, qui scriptum esse in sacris libris [339] audimus, ut pro libertate et hæreditate nostra usque ad mortem certare debeamus. » Addebant : « Non convenit uni episcopo dicere, ut christianum, qui non est incorrigibilis, non propter propria crimina, sed pro terreno regno alicui tollendo vel acquirendo, nomine christianitatis debeat privare, et eum cum diabolo collocare. » Denique : « Si Domnus apostolicus vult pacem quærere, sic pacem quærat, ut rixam non moveat ; quia nos non concredemus ut aliter ad regnum Dei pervenire non possimus, si illum, quem ipse commendat, regem non habuerimus. »

Hincmarus hæc, Francorum procerum nomine sic explicat ; ut à se collegisque probata satis aperte significet. Quæ responderit jubenti Pontifici, ut à regis excommunicati alloquio, præsentia, salutatione abstineret, quamque hæc omnia evanuerint, supra exposuimus. Hæc docent, si quis tum regna decretis bullisque pontificiis dari aut adimi contendisset, quam Galli exhorruissent, qui adeo exarserunt cum ne quidem talia Romani Pontifices cogitarent.

CAPUT XXIV.

Eodem nono sæculo Stephani V epistola ad Basilium Imperatorem, de finibus utriusque potestatis.

Eodem sæculo ix, Photianum illud schisma est conflatum ; quo initio, adversus Romanam Ecclesiam Græca Ecclesia rebellavit. Atque idem ipse Photius à Romanis Pontificibus sæpe prostratus, adnitente VIII generali Synodo, Joannis VIII fœda indulgentia, et Basilii Macedonis Græci Imperatoris auctoritate, valentior resurgebat. Resurgentem Marinus, Adrianus III, Stephanus V, resumptis viribus conterebant. Hic Basilium ecclesiastica invadentem his verbis coercebat : « Licet ipsius Christi Imperatoris similitudinem geras in terris, rerum tamen mundanarum et civilium tantum curam gerere debes, quod etiam precamur ut ad multos annos præstare valeas. Quo igitur pacto à Deo largitus es nobis terrenis rebus præesse ; ita etiam nos per Principem [340] Petrum spiritualibus rebus Deus præfecit. Accipe, quæso te, benigna fronte quæ sequuntur : datum est tibi curare ut tyrannorum impietatem et feritatem gladio potentiæ concidas, ut justitiam ministres subditis tuis, ut leges condas, ut terra marique militares copias disponas : hæc est præcipua cura potentiæ et principatus tui. Gregis cura vero nobis commissa est, tanto præstantior, quantum distant à cœlo ea quæ in terris sunt. » Sic docet eminere regia potestate pontificiam potestatem, quod hæc majoribus rebus præsit, non profecto, quod illam ea temporalium ad spiritualia subordinatione quam fingunt, in ordinem cogere ac loco movere posset. Hæc scripta sunt ad annum Christi circiter 885. Ea tum modestia agebatur.

CAPUT XXV.

Eodem sæculo Fulconis Rhemensis locus à Perronio objectus.

Per eadem fere tempora, Fulconis Rhemensis nobis objicitur auctoritas, qui eodem sæculo exeunte, anno scilicet 898, perturbatissimis Galliæ rebus, licentius scripserit ad Carolum Simplicem, Ludovici regis filium, quem regno pulsum, sex annorum puerum, ex hostium manu Fulco eripuerat, domique diutissime aluerat : mox puerum adhuc, ac sua tantum opera patrio regno restitutum, prisco cathedræ suæ jure Rhemis inunxerat : unus denique adversus Eudonem regem à proceribus electum, totoque fere regno potientem, auctoritate, opibus, armis etiam sustentabat, quibus scilicet tum Ecclesia Rhemensis praevaleret. Ad eum igitur Fulco hæc scripsit, cum se improvidus, atque ad extrema redactus adolescens, adversus prævalidos hostes, Normannis idololatris regnum invadentibus sociaturus esse videretur : « Sciatis, inquit, quia si hoc feceritis, et talibus consiliis acquieveritis, nunquam me fidelem habebitis : sed et quoscumque potuero, à vestra fidelitate revocabo ; et cum omnibus coepiscopis meis vos et omnes vestros excommunicans, æterno anathemate [341] condemnabo. Pro fidelitate, quam vobis servo, haec gemebundus scribo ; quoniam cupio vos secundum Deum et secundum sæculum semper esse honoratos, et non Satanæ, sed Christi adjutorio, ad debitum vobis conscendere regni fastigium. » Hæc Fulco patria veluti libertate, ad octodecim annorum scribit adolescentem, quo, trepidum vixque regnantem, atque ex ope pendentem sua, gravibus minis ab impia societate deterreret. Atque interim quod ipse proprio nomine scripserat, diligenter secernit ab iis, quæ coepiscoporum nomine minitaretur : « Cum episcopis, inquit, æterno anathemate condemnabo, » Regemque, et qui simul in impiam societatem consensissent. At suo nomine, ut procerum primus, atque in regno maxima pollens auctoritate : « Nunquam me fidelem habebitis, et quoscumque potuero à vestra fidelitate revocabo. » Hujusmodi vero minas per ea tempora passim à proceribus adversus imbecillem regem, infirmissimo imperio ac regno jam à Carolinâ stirpe ad aliam familiam inclinato, pridem inolita superbia jactatas, si quis ad certum jus legitimique exempli auctoritatem trahat, næ ille non jam Romano Pontifici atque omnibus episcopis, sed omnibus omnino proceribus permittat omnia adversus regiam majestatem. Certe hic nihil synodice, nihil legitimo ordine gestum ; sed unius viri factum ; imo vero non factum, sed dictum, nullo effectu consecuto, nullo antea, nullo postea exemplo legimus. Hæc illa sunt, quibus jus novum omnibusque retro sæculis inauditum sancire se posse arbitrantur »

CAPUT XXVI.

Atto Vercellensis, Burchardus Vormatiensis, decimi sæculi auctores proferuntur.

Decimo sæculo Attonis episcopi Vercellensis claret auctoritas. Is igitur epistola ad Valdonem episcopum multa de regibus, eaque superiorum sæculorum traditioni consentanea tradit. Hæc [342] imprimis de fidelitate perversis etiam regibus præstanda : Davidis ac Samuelis exemplo Christique auctoritate observandos eos : supremam eorum esse solique Deo subditam potestatem, evictum ex illo Davidis : Tibi soli peccavi ; atque ex interpretatione Cassiodori, ea quam supra retulimus : tum quanta cautela bonis obsequendum, cum nec malos repellere liceat, atque ex Chrysostomo, esse « in potestate populi facere regem quem vult ; factum, de regno repellere, non in ejus potestate ; » utque « fidelitatem quam jurando regi promiserint inviolabilem, teneant, » Nondum scilicet juramenta fidelitatis solvi à pontifice cogitabant. Hæc de Attone paucis, ne ab aliis Patribus jam audita cum lectoris taedio repetamus. His liquet priscam traditionem proximis etiam Gregorii VII temporibus viguisse.

Per eadem tempora floret beatus Burchardus, Vormatiensis episcopus, doctus, ac pius canonum compilator. Ibi Decretorum libro xv, multa de regum suprema atque à Deo constituta, solique Deo subjecta potestate, ex sancto Isidoro Hispalensi collecta legeris : neque hic, neque alibi quidquam de deponendis regibus, aut solvendo fidelitatis sacramento legitur, ut in secutis postea canonistis. Nondum hæc decreta, nondum hi tituli vel nomine noti erant : nondum enim Gregorius VII prodierat.

Quare cum eodem sæculo exeunte, Robertus rex Francorum,. Hugonis Capeti filius, ea commisisset, propter quæ excommunicandus videretur, dicta quidem ea sententia est : de deponendo eo, aut de obedientia deneganda nihil tentatum, nihil dictum, nihil cogitatum fuit. Sed tanta res paulo diligentius pensitanda.

CAPUT XXVII.

Eodem sæculo decimo, Robertus Francorum rex excommunicatus, nulla depositionis mentione.

Roberti Francorum regis historiam Baronius ex coaevis auctoribus sic refert. Anno 998, Robertus incestum conjugium cum [343] Berthâ sibi affinitate conjuncta fecerat, cui conjugio cum episcopi faverent, à Gregorio V merito reprehensi sunt. Id scribit sanctus Pontifex Leo IX ad Henricum Roberti filium, Ivone Carnotensi referente. Ea reprehensione commoti, « omnes fere Galliarum episcopi virum et uxorem communi simul sententia excommunicavere. » Petrus Damiani cardinalis, vir doctissimus atque sanctissimus, hæc scripsit. Scriptum item in Historiæ Aquitanicæ fragmentis, ex Pithœi collectione editis (alii Historiæ Francorum fragmenta vocant ) quod agnoscens (illicitum nempe Roberti conjugium) Papa Gregorius totam Franciam anathemate percussit. His subdit nota illa de Berthæ monstroso partu ; quibus Robertus ad se reversus, ac deinde cum toto regno anathemate est absolutus. Sub tam tremendo anathemate, per omnes episcopos, atque ipsum postea Romanum Pontificem pronuntiato, nemo scripsit, nemo intellexit detractum aut detrahendum Roberto imperium ; neque in republica quidquam immutatum fuit. Quod Petrus Damiani refert, « à regis societate recessisse universos, et tantum duos servulos ad necessarii victus officium » remansisse, vel inflatum est ab iis qui pio viro hanc historiam enarrarunt, vel ita temperandum, ut neque intermissa sint à publicis regni administris necessaria officia, sine quibus regna, ne modico quidem tempore stare possunt. Cæterum si publica officia vel tantillum cessassent, tali interregno, ac necessario secuta rerum confusione, omnes historiæ personarent. [344]

CAPUT XXVIII.

Undecimi sæculi exempla et testimonia sub Leone IX et Victore II, paulo ante Gregorium VII : Petri Damiani, ejusdem Gregorii VII familiarissimi, locus à Baronio reprehensus.

Undecimo sæculo, ante Gregorium VII, nemo ab antiqua traditione discesserat.

Anno 1052, sanctus Leo IX, profectus est in Germaniam ut inter Henricum II imperatorem et Andream Hungariæ regem, post atrocia bella pacem componeret. Qua de re Hermannus Contractus ad annum eum sic habet : « Dominus Leo Papa ab Andrea accitus, cum pro pace componenda intervenisset, imperatorem ab obsidione avocavit, eumque sibi per omnia consentaneum inveniens, sed è contra Andream consiliis suis minus parentem exponens, offensus, eique excommunicationem, utpote delusa Sede apostolica, minitans, cum imperatore discessit. » Audis excommunicationem minitans, non sane depositionem. Nondum hæ formulæ invaluerant, nondum ille, quem vidimus, Gregorii VII ritus, quo minabatur regibus, nisi obtemperarent, se ab eorum obedientia subditos populos repulsurum.

Necdum eam formam noverat Victor Ii, anno 1055, cum petente imperatore Henrico II, ab eo pontifice concilioque Turonensi decretum est : Ferdinandum Castellæ et Leonis regem, « nisi desistat à cœpto, excommunicatione percelli, et universam Hispaniam ipsi subjectam interdicto subjici debere. »

Per ea tempora Petrus Damiani, Romanæ Ecclesiæ cardinalis, episcopus Ostiensis, Hildebrandi tum archidiaconi cardinalis, mox Gregorii VII familiaris, sanctitate, doctrina ac pœnitentiæ christianæ mira laude floruit. Is ab episcopis arma tractari studiosissime prohibebat : « Cum præsertim, inquiens, inter regnum et sacerdotium propria cujusque distinguantur officia ; ut rex [345] armis utatur sæculi, et sacerdos accingatur gladio spirituali, qui est verbum Dei. De sæculi enim principe Paulus dicit : Non sine causa gladium portat ; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ozias rex, qui sacerdotale usurpat officium, lepra perfunditur : et si sacerdos arma corripit, quod utique laicorum est, quid meretur ? » Prorsus ex prisca disciplina. Quæ si quis intellexerit, haud magis arma, quam cætera temporalia ac civilia, ab ecclesiastica potestate, ut quidem ecclesiastica est, penitus amovebit.

Cum autem objicerent Leonem (IX) bellicis usibus se frequenter implicuisse Pontificem, nihil hæc moratus exempla, respondet : « Numquid hoc legitur vel egisse, vel litteris docuisse Gregorius (ille Magnus scilicet) qui tot rapinas ac violentias à Longobardorum feritate est perpessus ? Num Ambrosius bellum arianis se suamque Ecclesiam crudeliter infestantibus intulit ? Numquid in arma Sanctorum quispiam traditur insurrexisse Pontificum ? » Qui si deponi reges, substitui alios, atque ad ea decreta statuenda, bella civilia concitari vidisset, eodem profecto jure inclamaturus esset : Num Longobardos reges Gregorius ; aut Arianos Ambrosius deposuisse legitur, aut adversus eos Sanctorum quispiam traditur insurrexisse Pontificum, aut fidelitatis sacramenta solvisse, aut ad arma sumenda subditos populos incitasse ?

Sensit Baronius quo ista pertinerent, atque allatis Petri Damiani verbis, hæc adscribere non veretur : « Hucusque Petrus Damiani, cui catholica dogmata penitus adversantur, quibus hæresis errore notantur omnes, qui ab Ecclesia Romana, cathedra Petri, è duobus alterum gladium auferunt, nec nisi spiritualem concedunt. » En quales hæreses comminisci, et sanctissimis viris ac de Sede apostolica bene meritissimis exprohrare non dubitant. [346]

CAPUT XXIX.

Ejusdem Petri Damiani sub Alexandro II, proximo Gregorii VII antecessore, insignis locus, quo docet utrasque potestates, et discretas esse, et supremas et socias.

Summa ejus, quam tradidimus, doctrinæ fuit, utrasque potestates et esse discretas, et ia suo ordine supremas, et interim socias. Ea de re extat ejusdem Petri Damiani locus egregius, quem eo diligentius notari peto, quod, ejus doctrina, quædam difficultates postea subortura facile dissolvantur.

Petrus igitur Damiani anno 1062, sub Alexandro II, proximo Gregorii VII antecessore, adversus Cadaloum Parmensem Antipapam scripsit dialogum, qui inscribitur : Disceptatio Synodalis : quo in dialogo hanc tractat quæstionem : an Alexander II sine auctoritate imperatoris rite electus fuerit, adversus consuetudinem, et concessa imperatoribus privilegia. Petrus Damiani ea quidem privilegia agnoscebat : sed regis puerilitatem, ac necessitatem causabatur. Qua quidem in Disceptatione, multa de regum, multa de Pontificum auctoritate occurrebant ; istud imprimis, quo sanctus cardinalis sermonem conclusit : « Amodo igitur, dilectissimi, illinc regalis aulæ consiliarii, hinc Sedis apostolicæ comministri, utraque pars in hoc uno studio conspiremus laborantes, ut summum sacerdotium, et romanum simul concederetur imperium : quatenus humanum genus, quod per hos duos apices in utraque substantia regitur, nullis, quod absit, partibus, quod per Cadaloum nuper factum est, rescindatur : sicque mundi vertices in perpetuæ charitatis unione occurrant, ut inferiora membra per eorum discordiam non resiliant, et [347] quatenus ab uno Mediatore Dei et hominum, hæc duo, regnum scilicet et sacerdotium, divino sunt conflata mysterio ; ita sublimes istæ duæ personæ tanta sibimet unitate jungantur, ut quodam mutuæ charitatis glutino, et rex in Romano Pontifice, et Romanus Pontifex inveniatur in rege, salvo scilicet suo privilegio Papæ, quod nemo præter eum usurpare permittitur. Cæterum et ipse delinquentes, cum causa dictaverit, forensi lege coerceat, et rex cum suis episcopis super animarum statu, prolata sacrorum canonum auctoritate, decernat ; ille tanquam parens paterno semper jure praeemineat ; iste velut unicus ac singularis filius, in amoris illius amplexibus requiescat. » Posteaquam hæc scripsit vir sanctissimus, paulo ante Gregorii VII pontificatum, moritur.

Hic ambæ potestates inter se ut duo apices comparantur : his sua in utraque substantia, terrena scilicet et cœlesti, assignantur officia : eæ, ut principes, suoque in ordine supremæ, sociali tantum fœdere conjunguntur, non altera alteri in suis quidem rebus subditur ; et quo jure regi permittitur, ut super animarum salute, sed ex canonum auctoritate decernat, eodem jure permittitur Pontifici, ut delinquentes etiam pœnis temporalibus, sed forensi lege, non innata sibi potestate coerceat : quæ multum aliena sunt ab ea subordinatione, eâque in temporalibus, licet indirecta, sed tamen suprema et absoluta, ipsique Pontifici innata et congenita potestate quam jactant.

Quod autem Papæ suum salvum esse vult privilegium, quod nemo præter eum usurpare permittitur ; hoc eo certe pertinet, ne quod proclive erat, ac per ea tempora usitatissimum, imperator etiam vetita et inconcessa tentaret, atque ut, quemadmodum subdit, Papa, tanquam parens paterno semper jure præemineat : non ia eo profecto, ut alienum eliam invadat officium, et utramque substantiam, terrenam ac cœlestem, in ambos divino numine disperdam, quocumque nomine sibi vindicet. [348]

CAPUT XXX.

Gesta sub Alexandro II et Gregorio VII usque ad inceptum annum 1076. Dictorum in hoc libro circa primam quæstionem summa et conclusio.

Hæc ergo societas ambarum potestatum, innato cuilibet ac supremo jure sua tutantium ; sub Alexandro II, Gregorii VII antecessore, vigebat. Et ille quidem, anno 1073, Henricum Teutonum atque Italiæ regem, in ordine regum III, imperatorum IV, Romam vocavit, ad satisfaciendum pro simoniaca hæresi, aliisque nonnullis emendatione dignis. Sic ipse Baronius, ex Conrado Abbate Urspergensi docet. Memorat idem Baronius, ex Lamberto Schafnaburgensi, horum temporum historico elegantissimo pariter et diligentissimo, ausum esse imperatorem prohibere Thuringos, ne ab episcoporum synodo ad Sedem apostolicam appellarent. Nihil hactenus aliud nec in historiis nec in citatione apparet, præter causas ecclesiasticas. Cujus autem pœnæ interminatione vocatus sit imperator, an excommunicationis, ut fieri solebat, an depositionis, tacent historici. Sed ipso silentio, nihil extraordinarium aut novum intervenisse probant. Quin etiam Gregorius VII, Alexandro paulo post mortuo, negotium prosecutus, citat ille quidem Henricum anno 1076, sui pontificatus quarto, sed qua pœna intentata auctores diserte memorant. Nempe denuntiatum ei est Papæ nomine, ut se Romæ sisteret ad secundam feriam secundæ hebdomadæ in Quadragesima ; ac nisi dicto die judicio se sisteret, « sciret se absque omni procrastinatione eodem die de corpore sanctæ Ecclesiæ, apostolico anathemate rescindendum esse. » Hæc refert Baronius ex Lamberto Schafnaburgensi. Eadem habet auctor Historiæ Saxonici belli ; « Si sacris canonibus noluisset rex obediens existere, et excommunicatos à societate sua repellere, se eum velut putre membrum anathematis gladio ab unitate sanctæ matris Ecclesiæ minabatur [349] abscindere. » Hactenus more majorum, pro ecclesiastica potestate, anathema, non depositionem comminatur. Quomodo huc decurrerit, ad alteram hujus tractationis partem attinet. Quamobrem hic figamus pedem, ac reliqua in suum mittamus locum. Hic quidem demonstrasse sufficiat ad Gregorium usque VII, imo ipso Pontifice, ad annum 1076 jam incœptum, totis fere undecim sæculis, nullum exemplum occurrere, quo delinquentes reges à Pontificibus depositione mulctati sint, aut ulla depositionis interminatione à gravissimis quibusque sceleribus deterriti : cum magnis viribus magnisque animis polleret Ecclesia, ac toties eædem causæ intervenerint, propter quas Gregorius VII ac secuti Pontifices à se id maxime fieri posse confisi sunt.

Quid autem memoro reges ? Imo, cum tot extiterint in privata fortuna impii, scelerati, hæretici, nihil unquam juris in eos Ecclesia sibi sumpsit, utcumque Ecclesiæ essent nocentissimi nisi ut sacris arceret, vel à sacerdotali ordine moveret. Cæterum in eorum bonis, fortunis, familia, civili ac temporali statu, nihil omnino tentavit, nihil à se immutari posse credidit. In exilium acti sunt passim hæretici, sed ab imperatoribus : quod officium ubi imperatores omisere, sua quidem peregit ; at in temporalibus nihil aggressa Ecclesia est : mulctati auro hæretici, sed item ab imperatoribus ; non id Ecclesia decernebat, sed ab imperatoribus decerni interdum supplicabat. Id conciliorum acta, id Patrum monumenta testantur. Atqui ecclesiasticæ rei plerumque conducit animadverti, non tantum in reges, sed etiam in privatos, ac si illi ratiocinio locum damus, ab ecclesiastica potestate posse ea fieri in rebus etiam temporalibus, quæ saluti animarum, reique ecclesiasticæ necessaria videantur ; haud minus privati quam reges sua dignitate, honore, possessione, familia dejiciendi erant. Verum id Ecclesia nunquam sibi tribuit. An vero imperatores magis quam privatos in potestate habebat ? Aut quæ familias intactas relinquebat, imperia commoveret ? Absit ; ac succurrit illud Tertulliani : « Quod in neminem licet, id forte nec in ipsum (imperatorem scilicet) qui per Deum tantus est. »

CAPUT XXXI.

An valeat id quod Perronius cardinalis ad antiquitatis exempla responderit.

Ex antedictis vero facile solvitur Perronii cardinalis, tanto viro, nisi vehementissime fallor, parum digna responsio. Is celebri illa oratione in conventu totius regni habita, ait : Juliani et aliorum quorumdam exemplis haud magis concludi, deponi non posse reges, quam non posse excommunicari : quippe qui ut depositi non sunt, ita nec nominatim excommunicati. Qua responsione nihil est vanius. Quorsum enim, quæso, pertineret nominatim excommunicari Iulianum, quasi non ipse se ab Ecclesia satis insolenter atque impie abrumperet ? Aut vero non satis fureret in christianos, nisi etiam ultro exacerbarent inani illata contumelia ? Non id profecto res poscebat, ut excommunicarent impium et contemptorem, qui nihil nisi talia derideret, plebi vero christianæ satis ipse per se execrationi esset. Dejicere imperio, subtrahere ei plebis obsequium, ac robur exercitus oportebat, si quidem fas fuisset. Quidni enim ? cum et vires et animi supputerent, neque Ecclesiæ res in gravius unquam discrimen adductæ fuissent. Hoc primum : tum, si Ecclesia, primis illis sæculis, ab impiis excommunicandis, atque hæreticis, aut sceleratis regibus interdum abstinuit, quando satis eos existimavit notatos esse, aut alia id argumenta suaserunt ; at sæpe in alios principes vim suam exeruit. An non enim Anastasium et Leonem Isaurum, ejusque successores, Lotharium etiam juniorem Regem, et alios nominatim etiam excommunicatos vidimus ? Quin Ecclesia, ipsa comminatione, quid in reges quoque posset, ostendit ? Denique, si de regibus censura ecclesiastica tacuisset, exerebat se certe in privatos : cum interim Ecclesia, quanta poterat voce inclamaret : reges in ecclesiasticis haud minus sibi subjici, quam cæteros, neque enim personarum acceptionem esse apud Deum. Neque vero necesse est id probari, quod nemo negaverit. Jam vero [351] exsurgit invicta argumentatio : censuram suam Ecclesia, suam illam à Christo traditam in irrogandis spiritualibus pœnis potestatem, ab ipsa christianitatis origine, ubique terrarum, et semper, exeruit in principes, in privatos, in clericos, in laicos, effectu, judiciis, interminatione gravi : at eam, quam ipsi tribuunt, potestatem delicta coercendi per temporales pœnas, scilicet depositiones et privationes ipsius auctoritate irrogatas, totis mille et quod excurrit annis, nusquam in principes, nusquam in laicos, nusquam sententia dicta, nusquam interminatione demonstravit : quam ergo certum est, vim illam adhibendæ delictis pœnæ spiritualis, per sese Ecclesiæ institutione Christi convenire ; tam perfecto certum est, vim adhibendæ pœnæ temporalis non ipsi à Christo esse datam, nihilque omnino est verius, quam quod asserimus : potestatem illam non esse Ecclesiæ à Deo datam, quam tot labentibus sæculis nunquam exercuerit, nunquam agnoverit.

CAPUT XXXII.

An ejusdem Perronii cardinalis distinctio valeat, paganos inter principes et christianos, aut Ecclesiæ fidem juratos : romanum imperium pridem christianum, alia christiana regna ; necdum tamen memorata potestas reges deponendi.

Quod autem idem Perronius eloquentissimus cardinalis, miro ambitu apparatuque verborum venditabat, à paganis regibus maximo haberi discrimine eos reges regnaque, quæ jam Christo colla subdiderint, et Christum Regem agnoverint ; id vero cum sponte corruit, nullo unquam in Scripturis ac traditione Patrum hujus discriminis vestigio ; tum ex antedictis perspicue confutatur. Ecce enim in undecimo versamur sæculo : sexcenti fere anni sunt, ex quo sanctus Remigius id quod est hic à cardinali Perronio memoratum, Clodoveo dixit : Mihi, depone colla, Sicamber : necdum aliquid inaudivimus de regibus, judicio ecclesiastico, regni privatione damnandis. Atque, ut jam anteriora [352] sæcula omittamus, sexto Ecclesiæ sæculo, Anastasius ; octavo, Leo Isaurus, ejusque successores fidem Ecclesiæ ejurati ; et tamen hæretici ac persecutores, romanum imperium Rornamque ipsam obtinebant : cum multis ante sæculis sanctus Augustinus romanum imperium christianum appellasset. Notum illud : hæresi Pelagiana « universam Romanam Ecclesiam, romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, fuisse commotum. » Eoque antiquior Optatus Milevitanus scripserat : « Ecclesiam esse in imperio romano, quod Libanum appellat Christus in Canticis Canticorum, cum dicit : Veni, sponsa mea, veni de Libano, id est, de imperio romano. » Ratus, id quod erat, romanum imperium ipsi Evangelio, ipsique Ecclesiæ propheticis vocibus ac singulari providentia dedicatum. Quo factum, ut Roma caput gentium, in Ecclesiæ religionisque caput consecrata fuerit, Christique imperio prisci Curii, Fabii, Scipiones, ipsi etiam Cæsares nescii majorique vi acti, militarint.

Quin etiam sub paganis imperatoribus, persecutione fervente, eam cum Ecclesia romani imperii conjunctionem Patres intelligere visi, cum Melito Sardianus, in Apologia ad Marcum Aurelium data, annotaret sub Augusto incœpisse prædicationem evangelicam, eo scilicet tempore, quo imperatores summa cum potestate Romæ esse coeperunt, « congenitamque imperio romano christianam philosophiam, » ipsi imperio ornamento ac præsidio fuisse ; tanquam eam, quæ secuta est romani imperii cum Ecclesia Christi, societatem præsagirent.

His ergo completis, quæ prophetica eloquia praedixerant, tamen imperium romanum, jam christianum, jam Christo consecratum, Constantii, Juliani, Valentes, Anastasii, et alii innumerabiles hæretici atque persecutores tenuerunt, nihil prohibente Ecclesia, cum etiam, id quod illi gravissimum putant, ipsi imperatores dato sacramento, Christo Regi addicti essent.

Nempe Christiani intelligebant imperium romanum, hospitam in terris atque peregrinam complexum Ecclesiam, haud minus [353] eadem regnandi jura servare ; neque obesse religionem imperio, quod non illa fecisset, sed omnibus numeris absolutum ingressa esset. Unde illa manarunt sancti Optati Milevitani donatistas increpantis, cum adversantibus christianis imperatoribus immodeste obstreperent : « Non enim respublica est in Ecclesia, sed Ecclesia est in republica, hoc est, in imperio romano, » et cætera, quæ jam retulimus ; quo deinde concludit : « Merito Paulus docet orandum esse pro regibus et potestatibus ; etiamsi talis esset imperator, qui gentiliter viveret : quanto quod Christianus, quanto quod Deum timens, quanto quod religiosus, quanto quod misericors ? » Ut hæc quidem causa sit studiosioris obsequii in imperatorem, quod sit christianus : cæterum imperium gentili æque ac christiano constet. Atque hæc de regibus hæreticis, aut propter scelera exosis, usque ad Gregorii VII tempora dicta sint.

CAPUT XXXIII.

Altera Quæstio : an nullo quoque interveniente peccato, propter ecclesiasticam utilitatem, reges deponendi visi sint ab ecclesiastica potestate ? Childericus regum Merovingianorum ultimus. Cap. Alius, 15, q. 6, ex Gregorio VII ; Glossa in illud caput : majorum de eo capite sententia.

Altera pars hujus, quam impugnamus, sententiæ est : ab ecclesiastica potestate deponi principes etiam innocuos, si id res Ecclesiæ postularint. Jam ergo tantæ rei, quæ proferant, exempla videamus.

Primum istud produnt in Childerico Rege, medio octavo sæculo, anno scilicet Domini 752, quod imprimis notari volumus, ut statim animadvertant quam hæc tot sæculis inaudita fuerint.

Legamus postea quomodo factum referat Gregorius VII : « Zacharias Papa Regem Francorum deposuit, et omnes Franci genas à vinculo juramenti, quod sibi fecerant, absolvit. » Hæc libro IV epistola ii ; libro vero VIII, epistola xxi, paulo fusius : « Alius item Romanus Pontifex (Zacharias videlicet) Regem Francorum, non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantæ [354] potestati non erat utilis, à regno deposuit, et Pipinum Caroli magni imperatoris patrem, in ejus loco substituit, omnesque Francigenas à juramento fidelitatis, quod illi fecerant, absolvit : » ex quibus Gregorii verbis conflatum est caput Alius sub Gelasii nomine, à Gratiano per summam temporum inscitiam editus.

Hic notanda verba quædam : primum illa : Non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo quod tantae potestati non erat utilis. Certissimum enim est Childericum nullius sceleris fuisse accusatum : quod autem Glossa hic memorat in verbum, inutilis ; id ita interpretandum esse, quod fuerit dissolutus cum mulieribus et effeminatus ; absurdam interpretationem quis non videat ? Sed tamen Glossatorem puduit, innocuum principem ac nullius unquam sceleris postulatum, tamen depositum fuisse : quare hæc falsa et inania de mulierum amoribus, nullo unquam auctore, commentus est. Quod vero addit, si tantum inutilis fuisset, dandum ei coadjutorem, satis profecto ostendit quam parum probaret deponi principem eo nomine, quod esset inutilis. Ex quibus manifestum est glossatores romanos, quantumvis potestati pontificiæ faveant, adeo puduisse eorum quæ Gregorius VII dixerit, ut ea qua poterant interpretatione mollirent.

Secundo nec repetam de verbo, deposuit, quod idem Glossator, ut nimium, ad hunc modum molliendum censuit : Dicitur deposuisse qui deponentibus consensit.

Tertio, notandum illud : Substituit Pipinum, quod adeo est manifeste nimium, ut à nullo indirectæ potestatis vel studiosissimo defensore, Romano Pontifici tribui posse putem. Si enim non modo reges ac domum regnatricem solio exturbare, verum eliam nobilissimum regnum, ejusque optimates, populumque universum eligendi libertate privare, sibique jus designandi principis arrogare potest : non video jam quid in regna non possit, aut cur non eum pro uno omnium gentium à Deo constituto imperatore habeamus.

Quare, cum audimus auctoritate Zachariæ Pipinum Childerico fuisse substitutum, nisi intelligamus consilio id, non imperio factum, omnino nimii, adeoque vani sumus » [355]

Quartò, notandum verbum illud, à juramento fidelitatis absolvit : quod à nullo idoneo auctore proditum gesta declarabunt.

Atque hæc quidem Gregorii VII verba sunt : quomodo autem rem omnem intellexerint, qui post eum scripsere nostri antecessores, paucis exponere erit operæ pretium.

Summa est ; Deposuisse, id est, deponendum consensisse, suasisse, consuluisse, idque volentibus ; jam consilium à Papa, ut à viro sapiente ac patre spirituali, exquisitum : at si pro imperio aliquid decrevisset, nunquam permissuros fuisse Barones regni Franciæ.

Gerson vir maximus sub Carolo VI, libro de Potestate ecclesiastica, consideratione xii, ad adulationem refert, quod de « depositione unius regis Franciæ per Papam Zachariam dicitur, tanquam papalis auctoritas transferre possit gentes et regna. »

Almainus vero sub Ludovico XII hæc scripsit : « Quia tunc temporis non erat universitas Parisiensis,... et sic pauci erant docti in Francia, habuerunt recursum ad Papam : » adeo abhorrebant ab eo, ut putarent Francorum Regem à Papa pro potestate fuisse depositum.

Neque est prætermittendum, id quod Philippi Pulchri tempore à Joanne Parisiensi, nobilissimo Prædicatorii ordinis theologo, scriptum est : « Non oportet ex ejusmodi factis singularibus, quæ interdum ex devotione ad Ecclesiam, vel personam ecclesiasticam, vel ex favore, vel ex causa alia, et non ex debito jure fiunt, argumenta sumere ; » quo uno responso tota objectio statim concidit.

Sed quandoquidem hoc exemplo maxime abutuntur, ut rei veritas elucescat, gestorum seriem ab alto repetitam referimus. Cujus tractationis non is est scopus, ut quid jure, quid injuria factum sit, inquiramus ; sed ut statuamus seu jure, sive injuria factum, nihil omnino ad hanc causam pertinere. [356]

CAPUT XXXIV.

Rei sub Zacharia gestæ series : regni Francici status : evictum hæc nihil ad nostram quæstionem pertinere.

Post Dagobertum I, anno Christi circiter 641, Sigeberto et Clodoveo II ejus filiis, Francorum in Austrasiâ et Neustriâ regibus, cœpit majorum-domûs auctoritas invalescere. Exinde sub Clodovei II liberis ac secutis regibus, nomen ac titulus imperii penes reges, vis penes majores-domûs fuit. Hi exercitibus summo jure imperitabant : regia auctoritas, etiam apud milites, vilis ac nulla habebatur.

Primus hic gradus est, quo regia infringi cœpit auctoritas : constituto scilicet totius consensione gentis ordinario magistratu, eoque perpetuo, qui summæ rerum suo jure præesset, militiamque omnem in potestate haberet. Neque reges id sibi saltem reservaverat, ut eum magistratum designarent ipsi : consensione procerum creabatur, ac semel constitutus, inconsulto rege, omnia peragebat.

Interim Ansegisus inclyta stirpe prognatus, ac sancti Arnulphi filius, majoris-domûs nomine, rerum potitus in Austrasiâ, Martino et Pipino Heristello liberis tantam auctoritatem reliquit, ut ejus regni principes summo jure fierent, ad annum circiter Christi 687.

Is secandus gradus, quo majores-domùs Austrasiani regni, summo et absoluto jure, facti principes hereditarii, nulla jam in Austrasiâ regum potestate.

Huic principatui ad se unum postea devoluto, Pipinus Heristellus, magna victoria de Neustriis reportata, adjunxit majoris-domus in Neustriâ potestatem, totamque Franciam suis subegit legibus, ac Francorum princeps dictus est, anno Christi 691. [357]

Is Austrasiæ principatum, ac majoris-domûs in Neustriâ dignitatem suis hæreditariam fecit ; qui tertius gradus est. Eo autem jure Carolus Martellus ejus filius, Dux et princeps Francorum fuit summa potestate, nullo rege in Austrasiâ, in Neustriâ diversis regibus, sed nomine tenus : quippe quos Carolus Martellus regeret, crearet, amoveret, reficeret, prout collibitum erat. Gesta hæc sunt ab anno 714 ad annum 741, quo Carolus Martellus victoriis clarus obiit, totius Franciæ principatu, non modo ad se translato consensione gentis, verum etiam inter filios, Carlomanum et Pipinum, summa ac suprema potestate diviso.

Carlomano, ad annum Christi 747, monachatum professo, Pipinus rerum potitus est : Childericus, ultimus Merovingianæ stirpis, regis nomen obtinebat, nulla potestate.

Nihil hactenus de Sede apostolica audivimus dictum : tantæ mutationes una procerum totiusque gentis consensione factæ ; summique principatus vis, in sancti Arnulphi domum transiit, repugnante nullo.

Hoc rerum statu, cum Pipinus universi Francici nominis, summo cum imperio ac totius gentis consensu, hæreditarium principatum teneret ; regia familia regnum abdicasse, seu potius ipsa penitus interiisse videbatur, abjectâ quidem regni cura, ipsaque potestate in alium magistratum, eumque hæreditarium translata. Eo enim statu non unus aut alter rex, sed tota domus regia ; nec jam personarum vitio, sed ex ipsa rerum constitutione erat inutilis : inutile quoque ac vanum ipsum nomen regium, et quo inutile, eo etiam noxium dissolvendae scilicet, atque dissipandæ reipublicæ natum ; neque stare poterat regni corpus, quod in duas familias tanquam in duo capita scinderetur : cum utraque familia, jure successionis parto, supremæ potestatis, altera vim ac rem, altera titulum propagatura esset. Cui ut incommodo mederentur, anno 749, collecti optimates una cum Pipino consilium habuerunt, ut regis nomen cum ipsa potestate conjungerent. Placuit consulere Zachariam Papam in hanc formam, auctore hujus ævi referente : « Si ita manere deberent Franci, cum pene nullius essent potestatis (reges) solo regio nomine contenti. Quibus legatis Romanus Pontifex respondit : illum [358] debere vocari regem qui rempublicam regeret. Detonso igitur Childerico, et in monasterium detruso, mos Franci Pipinum sibi regem constituunt. »

Hic profecto videmus, ut in magna et ambigua re, exquisitum consilium, quo nullum esset gravius, Sedis nempe apostolicæ. Proposita difficultas : An ita manere deberent Franci, regia potestate scilicet à regio nomine separata ? Responsum datum : Debere vocari regem, qui rempublicam regeret. Nempe de nomino quæsitum et responsum est, cum de re constaret, ac vim ipsam principatus, totius consensu gentis, penes Pipinum esse nemo dubitaret.

Accepto responso, Pipinus rex est constitutus, sed à Francis : Franci, inquit, sibi Regem constituunt ; neque enim à Pontifice postulabant, ut id ipse faceret, sed interrogabant, rectene id ipsi facturi essent.

Eamdem consultationem huic ævo proximus et Caroli Magni familiaris Eginhardus, his verbis refert : « Missi sunt Burcardus et Folradus Romam ad Zachariam, ut consulerent Pontificem de causa regum, qui illo tempore fuerunt in Francià, qui nomen tantum regis, sed nullam potestatem regiam habuerunt. » Hæc consultatio. « Secutum est responsum : melius esse illum regem, apud quem summa potestatis consisteret *. » Jam ergo potestas ipsa penes Pipinum erat, non à Pontifice concessa, sed totius consensione gentis Pipino attributa. Cætera Eginhardi postea memorabimus : nunc ad auctores ejus ævi redeamus.

Fredegarius seu ejus continuator hæc scripsit : « Quo tempore una cum consilio et consensu omnium Francorum missa relatione, à Sede apostolica auctoritate percepta, præcelsus Pipinus electione totius Franciæ in sedem regni cum consecratione episcoporum et subjectione principum, cum Regina Bertradane, ut antiquitus ordo deposcit, sublimatur in regno. » Vides qua potestate rex sit sublimatus. Nempe electione totius Franciæ. Antecessit, ut in magna re à Francis ipsis missa relatio seu consultatio [359] ad Zachariam Pontificem, tum ab ipso responsum, seu auctoritas, quæ vox latine persæpe consilium sonat. Neque tamen negamus justæ decisionis loco fuisse profectum à tanta Sede, ex ipsa totius gentis consultatione, responsum. Sed aliud est, datum ambigentibus, gravissima etiam auctoritate, consilium, aliud prolatum de rebus civilibus ordinandis pro potestate decretum.

Reliqui scriptores passim consultum et interrogatum Zachariam referunt : Papæ secutam responsionem memorant : quam modo consilium, modo auctoritatem, modo consultum, modo mandatum, modo pro honorificentia Sedis apostolicæ jussionem, sanctionem, imperium etiam nonnulli appellant : quæ voces, quoniam diversissimæ virtutis sunt, ad unum sensum, ex rei gestæ serie reducuntur : nempe, ut quæ Zacharias consultus interrogatusque responderet, consuleret, mandaret, hoc est, ejus ævi vulgari et nota significatione, rescriberet, id Franci proceres, quasi jussionis certæque auctoritatis loco sponte acciperent, atque ex Pontificis sententia rem gererent, eo magis, quod ipsis placita eorumque rationibus consentanea respondisset.

Quare omnes uno ore scribunt totius electione gentis Pipinum constitutum ; quique in explicando Zachariæ decreto, imperii voce usus est scriptor coaetaneus, à doctissimo sanctissimoque viro Joanne Mabillonio Benedictino in opere Diplomatico relatus, hæc addit : « Pipinus rex pius per auctoritatem et imperium sanctæ recordationis Domini Zachariæ Papæ, et unctionem sancti chrismatis per manus beatorum sacerdotum Galliarum, et electionem omnium Francorum, in regni solio sublimatus est. »

Ergo auctorum omnium consensione liquet, Pipinum electione Francorum regem fuisse factum, neque alia ratione dejectum Childericum : ut hæc ad Zachariam referre, proprio ac stricto, ut aiunt, verborum sensu, nihil aliud sit, quam toti antiquitati illudere.

Cæterum quod Bellarminus ejusque asseclæ, post Gregorium VII, de exsoluto per Zachariæ auctoritatem fidelitatis sacramento passim inculcant, nulla hujus rei apud auctores istius vel [360] proximæ ætatis mentio est ; magnique interest, quid auctores ipso rei gestæ tempore, vel ejus recente memoria scripserint, ab iis secernere, quæ posterioribus sæculis conjectura vel ratiocinio addiderint ; neque tantum auctorum verba, sed etiam ipsa rei series contestatur, id egisse proceres Francos ; non ut Pontifex regem pro potestate tolleret aut faceret, aut jusjurandum suo arbitrio solveret ; sed tantum, ut ab ipsis, magno auctore, magna res ageretur, nec plebs temere factum arbitraretur, quod tantus Pontifex comprobasset.

Summa est : ut in gravi et ambigua re quæsitum à Pontifice, an liceret regem appellare, qui regia potestate esset ; responsum, id licere : responsum ea auctoritate editum, qua nulla sit major, pro justa ac legitima decisione habitum, ex eâque auctoritate jam ab ipsa gente regnum Childerico abrogatum, atque in Pipinum translatum esse : quandoquidem non id factum est, ut Pontifex regnum adimeret aut daret, sed ut declararet adiciendum vel dandum ab iis, quibus id juris competere judicasse !.

CAPUT XXXV.

Clarius demonstratur hæc, utcumque se habent, nihil ad rem facere.

Sed si vel maxime adversariis concedimus, Francos jurejurando à Zacharia exsolutos, nihil hoc ad propositum. Esto enim Franci, qui nihili jam facerent Childericum, eumque solo contentum nomine regio, rem ipsam quodammodo abdicasse judicarent, tanquam ad cautelam, ut aiunt, et propter ipsam jurisjurandi reverentiam, à Zacharia petierint, ut declararet illud esse irritum, eâque religione rite exsolutos Francos ; hi postea principem jam ipsa re nullum, neque admodum fortasse, qua erat inscitia atque imbecillitate, repugnantem, ipso nomine exuerint : quid hoc ad quæstionem nostram ? An id propterea extorquebunt, ut Pontifex principem pleno imperii jure gaudentem dejicere, aut populos nihil tale cogitantes jurejurando solvere, omnia denique erga ipsos nolentes reluctantesque facere suo jure possit, quæ hic erga volentes petentesque facta essent ? Nihil est absurdius. [361]

At quæres : cum eo tandem devenisse videamur, ut jam fateri necesse sit, deponi posse reges ; cur non id potius Pontifici, tuendæ religionis, quam tuendæ reipublicæ causa, proceribus permittamus, cum multo majoris sit religionis, quam regni incolumitas ? Respondemus primum, falso id imputari nobis, ut quæ erga Childericum gesta sunt, tanquam proba asseramus : neque enim quidquam aliud nobis proposuimus, quam ut de facto quaereremus, eoque exposito doceremus, totum hoc negotium, tanta adversariorum ambitione jactatum, nihil omnino ad rem, aut ad eam, quam Pontifici assertam volunt potestatem, pertinere.

Jam si vel maxime hæc probare cogeremur, respondemus secundo ex antedictis : multo quidem esse majoris, religionis quam reipublicæ incolumitatem, in genere moris, et quod attinet ad salutem animarum : quod autem attinet ad civilis societatis rationem, atque, ut vocant substantiam, non ita ; quippe cum prostrata religione, civilis societas suo in ordine stare possit : prostrata autem republica, civilis societas jam nulla sit, quam tamen etiam penes religionis hostes manere integram, Deus optimus, maximus, humanique generis amantissimus voluit.

Adde quod, eo quo erant res Franciæ statu, regni proceres existimasse videantur, non tam dejiciendos reges, quam iis, deposita jam regni cura atque commissa potestate, dejectis, verum regem substituendum esse, tanquam regia familia interiisse !.

Cur autem id regni proceribus, non ecclesiasticæ potestati ac Romano Pontifici tribuamus, quis non videat hinc esse exortum, quod omnis respublica, seu civilis societas perfecta ac libera, id jure gentium atque etiam ipso jure naturæ habeat, ut saluti suæ consulere per se ipsa possit ; et ab aliis, non quidem potestatem, quæ ipsi est insita, sed consilium tantum, aliaque ejus generis exquirere debeat : quod etiam in hoc negotio à majoribus nostris factum esse vidimus*

Jam si ad summum urgere pergant, jussionis, aut etiam imperii vocem, responso pontificio attributam, cum certissime constet Pipinum electione regem esse constitutum, quod tamen scriptores ad jussionem Zachariæ referunt : quærimus ipsi vicissim, [362] ecquid fas esse putent Romano Pontifici, ut liberæ genti de eligendo principe pro potestate imperet ? Quod cum per se sit nimium, tum jussionis vocem ad æquiorem sensum, uti fecimus, temperandam, ipsi ultro fatebuntur.

Iterum quærimus, an magnæ esse videatur potestatis indicium, ut Zacharias eum regem fieri procuraret, qui jam, omnium consensu, rerum potiretur ; ut profecto nec mirum sit ei multum fuisse delatum, qui consultus à Francis, quæ vellent suaderet ?

Tertio atque ultimo quærimus : si vel maxime stricto et summo jure, jussionis vocem hic, aut Franci, aut Pontifex acciperent ; ex facto singulari ecquid juris oriatur ? Erraverint majores nostri, quod plus æquo Pontifici tribuerint : erraverit Pontifex, quod plus æquo sibi sumpserit : quid hoc ad jus ipsum ? Neque enim contendit quisquam. Pontifices Romanos ejusmodi in negotiis infallibilitate gaudere, ut propterea nobis necesse sit omnia Zachariæ gesta sensaque, ut certa ratione nixa tueri. Neque majores nostri uno singulari facto, tantam rem perficere potuerunt, ut regna danda et adimenda in potestate Pontificum essent. Qui enim, quæso, factum est, ut Franci in Neustriâ rem ipsam, hoc est, summam potestatem, in Austrasiâ, etiam summi principatus nomen ab regia domo in majores-domûs aliamque domum transferrent, ac translatum jure putarent, nulla expectatâ Pontificis jussione, ac tantum consulerent eum, cum jam de regis nomine tantum, non de ipsa potestate regia ageretur ? Quid quod, et auctoritatem et regium nomen, in Hugonem Capetum, inconsulto Pontifice, contulerunt ? Certa hæc argumenta sunt, totum id quod Romano Pontifici delatum semel est, occasione Pipini, non ad necessariam Romani Pontificis jussionem atque auctoritatem, sed ad consultationem pro temporum ratione factam, omnino referendum.

Quare nec Romani Pontifices, qui his proximis temporibus Sedem apostolicam tenuerunt, cum ab ipso Pipino ejusque filio Carolo multa poscerent, id unquam in medium adduxerunt, regnum iis à Romana Ecclesia esse concessum ; quod utique nec illi, nec alii Pontifices omisissent, qui Sedis apostolicæ gesta factaque magnifice commendare ac prædicare soleant. Neque majores [363] nostri ejus animi erant, ut de regno Franciæ decerni à Zacharia sinerent, cum hujus facti recente memoria, ad Adrianum II minora tentantem scripserint ea quæ jam audivimus ; « Dominus Papa rex et episcopus simul esse non potest : ejus antecessores disposuerunt ordinem ecclesiasticum, quod suum est, et non rempublicam, quod regum est ; non nobis præcipiat habere regem quem commendaverit, et nos Francos servire non jubeat, quia istud jugum sui antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, » ut non immerito Doctores nostri Gregorii VII dicto responderint : « Si quisquam Pontifex de regno Franciæ pro imperio decerneret, id Barones regni laturos non fuisse. »

Denique si stricto jure agamus, nihil ad nostram quæstionem pertinet, quid hic Franci, quidve Zacharias egerint, aut quo tandem modo de regio nomine quæsierint, suaserint, decreverint, licebatque nobis hunc nodum amputare, plane respondentibus, nihil hic ordine esse gestum, sed aut per errorem innocuum, aut etiam, si Iubet, per apertam injuriam omnia perpetrata ; detonsumque immerito adolescentem regem, et in gratiam audentioris ac valentioris acta esse omnia, adversus insontem et invalidum, neque uno exemplo, eoque pessimo, tantam rem à nobis extorqueri posse, ut ad Pontificis arbitrium imperia transferantur. Quo jure si ageremus, nempe adversarii statim obmutescerent. Neque enim quidquam prohibet, quominus Pipinus, magnus vir, Augusti exemplo, male partam potestatem bene gesserit ; neque eo minus post mortuum Childericum, in eoque extinctam Merovin-gianam stirpem, quod statim contigit, Pipino ejusque filio, Carolo Magno, ipsa consensione ac possessione, sua auctoritas constitisset. Qua defensione cum uti jus fasque sit, agnoscant oportet, nos ad molliendam recta interpretatione jussionis vocem, et ad alia, quæ diximus, nulla causæ necessitate, sed amore veritatis, et historicorum verbis et ipsa rerum serie esse deductos. [364]

CAPUT XXXVI.

Quaeritur quo jure facta sit translatio imperii occidentalis ad Francos : duo præmittuntur status imperii : tum in Pontificibus, et sacro ordine jura duplicis generis distinguuntur : Romanus Pontifex labente imperio caput civitatis habitus.

Liceret autem eadem ratione translatum à Græcis ad Francos occidentale imperium defendere. Neque enim, quod Baronius fusè agit, tot ac tanta in Ecclesiam ac rempublicam ex ea translatione diffusa bona satis probant, rem ab origine certo jure nixam et constabilitam fuisse ; cum hoc plerumque habeant res humanæ, ut pessimis ab initiis, optimo Deo ita providente, maxima bona proveniant. Qua una defensione adversariorum argumenta concidunt- Verum alia à nobis, non causæ nostræ ratio, sed ipsa veritas poscit ; neque tantum Baronio Bellarminoque assentimur, justam ac piam illam translationem fuisse ; sed etiam aggredimur validiore eam ratione tueri, quam qua ipsi usi sunt.

Ut autem ex ipso tractationis ordine veritas elucescat, duo quædam cogitare nos oportet : imprimis quo loco esset romanum imperium, amissa Hispania, Gallia, Africa, Roma ipsa toties capta, ac vix tandem recepta Justiniani I tempore : Italia vero, postquam erepta est Gothis, adeo infirma, ut statim Longobardis, crudelissimae genti, pareret ; exigua interim ac pene nulla ab imperatoribus præsidii spe, labascente scilicet etiam in Oriente imperio, ac Saracenis, Bulgaris aliisque barbaris undique invalescentibus. Quo etiam factum est, ut Longobardi omnia devastarent, Romamque indefensam omni vexatione premerent. Quam autem misera, quam omnium egena ipsa esset, jam inde à Gregorii Magni temporibus ejus testantur litteræ. Sed profecto proxima excidio videbatur, postquam Constans II, Heraclii nepos, ad annum 664, in Italiam transportato exercitu, Longobardos aggressus, à Grimoaldo victus profligatusque est. Quin etiam Romam receptus, depraedatus ipse est eam, quam lucri non posset, aufugitque latronis more in Siciliam. Quo statu tanta urbs à suis [365] quoque imperatoribus devastata, vicinis Longobardis magis magisque ludibrio ac prædæ fuit.

Leonis Isauri tempore, anno circiter 726, rebus in deteriora lapsis, cum ipse in Oriente bellis impeditus, in Occidente quoque propter impietatem odio et contemptui haberetur, evenit illud quod Gregorius II ad eum imperatorem scribit. « Longobardi ; inquit, et Sarmatæ... miseram Decapolim incursionibus infestarunt, ipsamque Metropolim Ravennam occuparunt, et ejectis magistratibus tuis, proprios constituere magistratus, et vicinas nobis sedes regias, ipsamque Romam sic tractare studuerunt, cum tu nos defendere minime possis. » Quæ ultima verba diligenter advertere nos oportet Neque enim ex eo tempore Longobardi destiterunt Urbem non modo assiduis depraedationibus, verum etiam gravibus obsessionibus premere, omnique ope anniti, ut occuparent eam, quam sui jam principes tutari non possent. Itaque nulla omnino, collapsis rebus, spes erat, donec in Francorum auxilio acquiesceret.

Hoc primum considerari volumus, tum illud : accurate ac subtiliter secerni oportere eam potestatem, quam Christus ipse episcopis sacroque Ordini, ejusque capiti Romano Pontifici concesserit, ab ea quam sibi tanti nominis auctoritate ac sacrorum reverentia compararint.

Quid enim episcopi, primis Ecclesiæ temporibus, in judiciis potuerint neminem latet ; probatque titulus de episcopali audientiâ in Codice, ut hic alia principum constituta omittamus. Tanta poterant, cum necdum aliquid publici muneris attigissent

Cum autem commissos greges, paterna charitate, etiam in negotiis sæcularibus adjuvarent, ipsique reipublicæ non tantum ornamento, verum etiam tutelæ ac firmamento essent, eos tanta regum ac civium charitas et reverentia prosecuta est, ut jam reipublicæ pars maxima, interque optimates primi haberentur ; multi etiam lapsu temporis suarum urbium principatum ditionemque obtinerent, quæ sacro conjuncta ordini, et ejus dignitate [366] tanquam fundamento nixa, longe tamen absunt ab iis, quæ primæ institutionis esse constat.

Distinguamus itaque, quæ institutionis sint, quæ sint accessionis ; quæ primaria, quæ secundaria ; quæ innata, quæ annexa sint.

Pontifices Romani, quo altiore loco erant, Petri nomine ac majestate primum, quæ post Christum erat maxima ; tum dominæ Urbis splendore commendati, hæc annexa et secundaria longe eminentius obtinebant. Cœpit ergo Romana Sedes, non modo in ecclesiasticis, quod et ipsi innatum, sed etiam in civilibus majestatem habere negotiis ; eo maxime tempore, quo imperatores, soluta in Occidente imperii vi, Romanorum Pontificum fide atque observantia singulari, suam dignitatem in his partibus sustentabant.

Per ea vero tempora invaluit illud quod à Gregorio II, in epistola I ad Leonem Isaurum est proditum : « Scire autem debes, inquit, ac pro certo habere Pontifices, qui pro tempore Romæ extiterint, conciliandae pacis causa sedere tanquam parietem intergerinum, septumque medianum Orientis atque Occidentis, ac pacis arbitros ac moderatores esse ; quique ante te fuerunt imperatores in hoc componendæ pacis certamine desudarunt. »

Itaque imperatores etiam in temporalibus eorum auctoritate uti coeperunt ; cujus rei exemplum proferunt in legibus imperialibus ad Occidentis partes per pontificale ministerium promulgatis. Qua de re Gregorii Magni ad Mauricium Imperatorem jam ante relatam habemus epistolam. Extant etiam ejusdem Gregorii ad magistros militum multæ litteræ, quibus de republica, de exercitibus multa præcipit : ea procul dubio potestate, quam ab imperatoribus atque republica, Romani Pontifices jam tura mutuabantur.

Romæ autem præter eam reverentiam, quam conciliabat ipsis sacrorum dignitas ac prædicatio salutaris, cujus per totam Ecclesiam duces erant, id etiam maximæ commendationi fuit, quod labascente imperio romano, Sedis apostolicæ ac Petri toto orbe [367] celebrata majestas Urbem tuebatur. Ut enim Leonem Magnum aliosque omittamus, quos reveriti barbari, Romanos habuere mitius, satis profecto constat, sævientibus Longobardis, Urbem indefensam Gregorii Magni prudentia atque auctoritate stetisse. Quominus admirere post Leonem Isaurum, Longobardis invalescentibus, totam Urbem respexisse in Pontifices ; ut nihil magnæ rei, nisi eis auctoribus ageretur : quorum adeo opera factum esse constat, ut et ad Francos atque externa auxilia Roma confugeret, et eos postea ad imperiale culmen efferret.

Jam vero qua potestate hæc facta sint, an apostolica illa innata Pontificibus et à Christo concessa, an vero alia, facile erit intelligere : satis enim constat ad apostolicam Romano innatam pontificatui potestatem nullatenus pertinere, quæ Ecclesia catholica tot retro sæculis ignorant ; sed tamen ut tota res clarius elucescat, non jam ratiocinia, sed testimonia et acta proferemus.

CAPUT XXXVII.

Res gesta à Romana civitate : Principibus Francis oblatus consulatus, patriciatus delatus, concessum imperium, auctore seu adjutore Romano Pontifice, ut capite civitatis ; testimonia historicorum.

Rem ordimur ex eo loco Anastasii bibliothecarii, quem jam attulimus : nempe cum sub Gregorio II, « cognita imperatoris nequitia, omnis Italia consilium iniit ut sibi eligerent imperatorem. » Ergo Italia id inibat consilium, atque imperatorem electum, non autem à Pontifice pro apostolica potestate factum, acceptura erat.

Addit Anastasius : « Compescuit tale consilium Pontifex, » auctoritate ea, qua ei, ut providentissimo parenti, potissimum auscultabant.

Sub Gregorio III, rebus retro sublapsis, cum Longobardi Urbem obsedissent, nullumque ab imperatore expectarent auxilium Romani, ipse Pontifex Gregorius III Caroli Martelli Francorum [368] Principis opem imploravit, ut eos (Romanos scilicet) à tanta oppressione Longobardorum liberaret Auctor Anastasius suo jam loco laudatus.

Quid autem de consulatu, deque abjiciendo imperatore actum sit, jam constitit ex his Annalium verbis : « Epistolam quoque decreto romanorum principum sibi (Carolo Martello videlicet) miserat Gregorius, quod sese populus romanus relicta imperatoris dominatione, ad suam defensionem et invictam clementiam convertere voluisset. » Causa ergo rei, necessaria defensio ab invicto principe postulata : auctores qui statuerent, optimates populusque romanus, quorum etiam decreto hæc Pontifex scripsit. Non ergo Pontifex ipse pro apostolica potestate ; sed senatus populusque romanus decernebant. Pontifice autem adjutore utebantur, quod et suos Pontifices impensissime colerent, et apud exteros, pro suæ sedis majestate, summo honori haberi intelligerent.

Nihil tunc actum est cum Francis, Carolo Martello statim mortuo, ac Romanorum rebus ad sortem aliquanto meliorem, sub Zacharia Pontifice, conversis. At Stephano II Pontifice, ac Pipino Martelli filio, jam rege constituto, eo res devenere, ut Pontifex Romanique se Francis necessario addicerent : cum præstabilius esset eos sub tutela Francorum esse salvos, quam nulla tutela, sibi æque et romano imperio interire. Tum primum Pipinus Patricii titulo insignitus, qui magistratus, post imperatorem, amplissima dignitate potestateque erat. Quomodo autem et quando Pipino delatus sit, nullæ historiæ produnt : verum haud dubium, quin eadem auctoritate, qua antea consulatus Carolo Martello oblatus est, senatus scilicet populique romani : ii nempe, qui tantum Carolo Principi consulatum, minorem tum dignitatem obtulerant, iidem Pipino Regi ampliorem, patriciatum scilicet detulerunt

Certe patriciatum, secutis etiam longe postea temporibus, cum Romani Pontificis sola pene in Urbe vigeret auctoritas, tamen à romanis proceribus concedi solitum, testantur hæc à Guillelmo Malmesburiensi scripta de coronatione Henrici V Regis : [369] « Impetori exeunti de camera, et suis regalibus exuto, occurrerunt romani patricii, cum aureo circulo, quem imposuerunt imperatori in capite, et per eum dederunt sibi summum patriciatum Romanæ urbis, communi consensu omnium et animo volenti. » Quæ veterum consuetudinum rituumque reliquiæ satis indicant, patriciatum Urbis à senatu populoque romano, anteactis temporibus, fuisse concessum, approbante quidem sive instigante Romano Pontifice, qui pro suæ sedis reverentia caput Senatus ac Romanæ civitatis haberetur.

Exinde Aistulphus ac Desiderius fœdifragi Longobardorum Reges, à Pipino et ejus filio Carolo Magno contriti : Romani Pontifices multa donati ditione, multis civitatibus justo pioque bello captis : Carolus, pulso Desiderio, Rex Francorum et Longobardorum atque Italiæ est appellatus, patricii quoque dignitate hæreditariâ, res Urbis administrabat, Pontifices Romanos conjunctissimos sibi, potestate atque opibus augebat.

Posteaquam Leo HI, vir sanctissimus, Romæ affectus infandis contumeliis multorumque criminum postulatus est, venit sane ad Carolum ; sed historici memorant prius à Pontifice missos ad Michaelem Græcorum imperatorem legatos, qui ab eo peterent, ut procerum Romanorum furores pro potestate compesceret, adeo imperatoriam potestatem agnoscebat.

A Michaele contemptus, confugit ad Carolum ; atque is ad annum 800 Romam ire perrexit, ut res Urbis perturbatissimas, Patricii auctoritate componeret. De Leonis percussoribus, item de objectis sancto Pontifici criminibus, quæstionem habuit. Quo tempore, Constantinopoli mortuo Constantino Irenes filio, ipsi Irene delatum imperium est. Ea de re Annales Moissiacenses vetustissimi et coævi hæc habent : « Anno dccci, cum apud [370] Romam moraretur Rex Carolus, nuntii delati sunt ad eum dicentes, quod apud Græcos nomen imperatoris cessasset, et fœmineum imperium apud se haberent. Tunc visum est ipsi apostolico Leoni, et universis sanctis Patribus, qui in ipso concilio aderant, seu reliquo christiano populo, ut ipsum Carolum Regem Francorum, imperatorem nominare debuissent ; quia ipsam Romam matrem imperii tenebat, ubi semper Cæsares et imperatores sedere soliti fuerant, seu reliquas sedes (puta Mediolanum, Treverim, cæteras) quas ipse in Italia et Gallia necnon et Germaniâ tenebat ; quia Deus omnipotens has omnes sedes in potestate ejus concessit ; et, ne pagani insultarent christianis, ideo justum esse videbatur ut ipse cum Dei adjutorio, et universo populo christiano petente, ipsum nomen haberet. Quorum petitionem ipse Carolus Rex denegare noluit ; sed cum omni humilitate subjectus Deo et petitioni sacerdotum et universi christiani populi, in ipsa Nativitate Domini nostri Jesu Christi, ipsum nomen imperatoris, cum consecratione Domni Leonis Papæ suscepit ; es tunc autem imperator et Augustus est appellatus. » Hæc ille, qui rem ejusque causas ac modum diligentissime enarravit. Eginhardus et cæteri summatim : « Die Natalis Domini, ad Missarum solemnia, coram altri et Confessione sancti Petri, coronam ei à Leone impositam, cuncto Romanorum populo acclamante : Carolo Augusto à Deo coronato magno et pacifico imperatori vita et victoria. Post quas laudes, ab omnibus atque ab ipso Pontifice, more antiquorum principum, adoratum, atque omisso patricii nomine, imperatorem et Augustum appellatum fuisse, ordinatisque rebus, Roma discessisse. »

Ex his ergo patet, quomodo fuerit romanum imperium consecutus : « Quod ita visum esset apostolico Leoni, et universis sanctis Patribus, et reliquo christiano populo. » Acclamatio autem populi universi Carolum Augustum et imperatorem appellantis, ipsissima erat electio per acclamationem, antiquo more. Quo factum esse narrant, ut jam non patricius, sed Augustus et imperator diceretur. [371]

Hoc ita gestum esse confirmat Anscharius, sub Ludovico Pio Caroli Magni filio. Is in vita sancti Willehadi, primi Bremensis episcopi, hæc scribit : « Si quidem imperialis potestas, quæ post Constantinum Augustum apud Græcos, in Constantinopolitanâ hactenus regnaverat civitate, cum, deficientibus jam inibi regalis prosapiæ principibus, fœmineâ magis directione res administraretur publica, temporibus ipsius, per electionem romani populi in maximo episcoporum aliorumque Dei servorum consilio, ad Francorum translatum est dominium : quoniam et ipse eamdem, quæ caput imperii fuerat, et multas alias tunc in orbe tenere videbatur provincias, ob quod, et jure Cæsarea dignus videretur appellatione. »

Sic igitur imperium romanum delatum est ad Carolum ; atque ea quidem in re, apostolici Leonis, ut qui civitatis caput haberetur, præcessit auctoritas : universi populi, qui rem firmaret, consensus accessit. Ab eo fonte imperium manavit ad Francos.

CAPUT XXXVIII.

Quo jure Romana civitas ad Francorum principum tutelam confugerit, ac postea illis imperium dederit.

Jam quo jure Pontifex ac populus romanus id agerent, ex relatis historicorum testimoniis liquet : primum, quod vacaret imperium, mortuo Constantino Irenes filio : quod Romani Irenen præter morem electam, ac fœmineum imperium pati nollent : quod Roma mater et caput imperii, atque sedes antiqua Cæsarum : quod ea aliæque imperatoriæ urbes in Caroli potestate essent, et quidem justa et necessaria tutela, justis piisque bellis : quod Carolus ipsa re, summa scilicet potestate potitus et tanta ditione clarus, imperatorii nominis majestatem christianique populi dignitatem egregie tueretur.

Huc accessit, quod italiam pio bello partam obtineret, eamque per tot sæcula barbaris prædæ datam, Romanus imperator [372] habiturus esset ; neque mente exciderat quanto reipublicæ Romæque et Italiæ totiusque latini nominis detrimento, imperium in Orientem translatum esset. Occurrebat orientalium Cæsarum tanta imbecillitas, quæ vix Orientem tueretur, nedum Occidenti opi esset : Roma ipsa ab ipsis toties destituta, suo jure imperatorem reposcebat, cujus majestate ac viribus pristinam dignitatem tueri, ac saltem incolumis permanere posset.

Neque obstat quod hic objicit Bellarminus : ex quo imperium Constantinopolim translatum fuit, non solitos fuisse principes Romæ elevari ; quasi vero non magis ab omni consuetudine abhorreret, fuisse constitutos eos, ut ipse arbitratur, per ecclesiasticam potestatem. Quis autem ferat Bellarminum, novas causas commentum, improbare eas, quæ ab antiquis auctoribus afferantur ? Quidquid enim dicat, rem, ut narravimus, ita factam esse constat. Neque vero tum cogitabant Italiam totam, imo vero ipsam Romam imperii caput, suo jure excidisse. Romam enim habitam semper fuisse pro imperii capite, vel hæc Gallæ Placidiæ Augustæ ad Theodosium Juniorem filium verba testantur : « Decet nos huic maxime civitati, quæ domina omnium est civitatum, in omnibus reverentiam conservare. » Neque vero adeo sui oblita erat Roma, ut non etiam meminisset, anteacto sæculo, Constantem Heraclii nepotem, de reducendo Romam, tanquam ad propriam sedem, imperio cogitasse ; ac Philippicum Bardanem in Oriente electum, à populo romano non fuisse receptum, vetitumque ne ejus litteræ legerentur, aut admitterentur imagines, quod hæresim Monothelitarum fuisset professus. Licuisse item putabant iisdem Romanis abjicere fœmineum imperium, et immerito queri Græcos, si Romani priscæ virtutis recordati, viro maximo Carolo se traderent, quo imperium ipsum, non Græcis ereptum, sed in proprias sedes remeasse videretur.

Jam ut concludamus ; cum in hac Romanorum ac Francorum historia duo sint : primum, quod Romani confugerint ad Francos ; alterum, quod eos imperatores elegerint, illius causa fuit ipsa necessitas, et ab imperatoribus derelicta respublica, conclamatæque res, ac salus populi suprema lex, hujus autem imperii [373] vacatio, feminæ electio, romanæ urbis dignitas, ipsius Caroli amplitudo et in populum ac Romanam Ecclesiam merita : ad hæc claritudo Francicæ gentis, ac tutela necessaria adversus Saracenos aliosque barbaros undique ingruentes : quæ quidem Romanos impellebant, ut Urbi consulerent ; eamque rem postea solemnibus pactis cum orientalibus imperatoribus firmatam esse constat.

Qua autem auctoritate Romanus Pontifex hic intervenerit, primamque personam gesserit, obscurum non est : satis enim ostendit, non id à se decerni pro apostolica potestate, qui sibi senatus populique romani nomen, decretum, auctoritatem adjungit. Egit ergo illa annexa et acquisita secundaria potestate, qua populos sibi hæc ultro deferente caput civitatis, ac magnæ cujusque rei auctor habebatur.

Cum ergo fontem ipsum caputque teneamus, quæ deinde secuta sint omittere poteramus, satisque nobis est, non præcise religionis, sed tuendi imperii causa ; neque per Ecclesiam, sed per civitatem imperium ad Francos esse translatum.

Cur autem maluerimus, hanc mutationem ad civitatis quam ad religionis tuendæ necessitatem, atque ad temporalem potius quam ad ecclesiasticam à Christo concessam referre potestatem, duæ causæ impulerunt : primum, ipsæ res gestæ. Invenimus enim in gestis, quæsitæ tutelæ Francorum causam fuisse ipsam reipublicæ tuendæ necessitatem ; neque ullum fuisse religioni metum à catholicissima muliere Irene ; à qua tamen ablatum imperium est. Altera autem causa est, quam supra in Childerici negotio protulimus, sed tamen insarciri eam et inculcari oportet ; nempe, quod apud omnes constet, etiam cum hæresi stare rempublicam, quantum ad civilem societatem attinet, omnibus numeris absolutam ; quæ capite, defensione, viribus necessariis aperte destituta, postrata jam ac nulla sit ; sibique adeo, ne pereat, ipso naturæ ac gentium jure, per sese providere possit. [374]

CAPUT XXXIX.

Carolus Calvus à romana civitate imperator, à regni proceribus rex Italiæ designatur.

Quanquam ea, quae à nobis dicta sunt, nostræ quæstioni plane sufficiunt ; tamen addimus ad cumulum, qua ratione modoque Carolus Magnus ad imperium evectus est, electione scilicet civitatis ; eadem ratione modoque electos esse secutos imperatores, quoties eo devenere res, ut electione opus esse videretur.

Electione autem opus esse plerumque reputabant, cum imperatores sine liberis decederent, ac recta linea defecisset. Et quidem, post Carolum Magnum, Ludovicus filius, ab ipso Carolo jussus, coronam auream patris detractam capite, et super altare positam, elevavit, et capiti suo imposuit, ut eam à Deo solo habere videretur. Id Aquisgrani factum Theganus memorat. Lotharius, Ludovici filius, à patre assumptus ad imperii consortium, atque exinde Augustus appellatus ; quo jure Ludovicus, Lotbarii filius, itidem imperator factus est. Postquam Ludovicus sine liberis est mortuus, inter ejus patruos, Ludovicum Germanicum et Carolum Calvum Ludovici Pii filios, de regno Italiæ deque imperio, quasi æquo jure certatum est : cum inter fratres, fratrisque filiis succedentes, jura primogenituræ obscura adhuc, necdum ipso usu satis constabilita essent. Ergo Ludovico spreto, majore licet, electus est Carolus, primum in imperatorem, exinde in Italiæ Regem. Sed quo ordine modoque, satis docet vel illa Annalium Fuldensium, qui Ludovico earum partium regi favent, vehemens invectiva in Carolum : Is enim, aiunt, « quanta [375] potuit velocitate Romam profectus est, omnemque senatum populi romani, more Jugurthino, corrupit, sibique sociavit ; ita ut etiam Joannes Papa, votis ejus annuens, corona capiti ejus imposita, eum imperatorem et Augustum appellare præcepisset. »

Quinam electuri essent, ipsa corruptio romani senatus Carolo imputata probat. Quin ipsa habemus acta præ manibus. Extat concilium Romanum, anno 877 habitum, in quo Joannes VIII, agens de Caroli provectione anno 876 Romæ facta, quam hic anno 877 confirmari petebat, sic ait : « Elegimus hunc merito et approbavimus, una cum annisu et voto omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum, atque aliorum sanctæ Romanæ Ecclesiæ ministrorum, amplique senatus, totiusque populi romani gentisque togatæ : et secundum priscam consuetudinem solemniter ad imperii romani sceptra proveximus et augustali nomine decoravimus, ungentes eum oleo extrinsecus, » etc. Quo loco in designando principe, non modo Joannis VIII, qui caput civitatis, et coepiscoporum, qui regni inter proceres haberentur, sed etiam senatus populique romani actio et consensio salis claret, eo quoque tempore, quo Romanos Pontifices, lapsis imperii rebus, ad majorem, etiam in temporalibus, potestatem evectos esse constat.

Posteaquam eo ritu Carolus imperator est factus, ab Italiæ episcopis et optimatibus regnum italicum est consecutus, distincta actione, in hanc formam quam habemus in concilio Ticinensi : « Gloriosissimo et à Deo coronato magno imperatori, Domno nostro Carolo perpetuo Augusto : nos quidem omnes episcopi, abbates, comites ac reliqui, qui nobiscum convenerunt Italici regni optimates ;... jam quia divina pietas vos beatorum Principum Apostolorum Petri et Pauli interventione, per Vicarium ipsorum Domnum videlicet Joannem... ad profectum sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque omnium, invitavit, et ad imperiale culmen sancti Spiritus judicio provexit, nos unanimiter vos protectorem, Dominum ac defensorem omnium nostrum elegimus. » Subscribunt episcopi et optimates. Ita cum Carolus, Joanne VIII auctore, imperator factus esset, episcopi et optimates [376] declarant, se quidem eo exemplo ductos esse ; cæterum propria distinctaque actione eumdem principem, in regem quoque suum à se fuisse electum. Quæ non satis à Baronio distincta, hic ad ampliorem rerum elucidationem advertimus ; quo scilicet pateat imperium ac Italiæ regnum, quæ ille confudit, et re, et nomine, fuisse sejuncta ; et utrumque, non nisi procerum electione, in Carolum Calvum fuisse collatum.

CAPUT XL.

Gesta sub reliquis Carolinis principibus : ea stirpe extinctâ turbæ : Otho I imperator : imperii translatio ad Germanos sub Othone III, qualis memoretur à Baronio : quæ omnia nihil ad nos.

Carolo Calvo mortuo, Carolus Crassus, Ludovici Germanici Caroli Calvi fratris filius, « Longobardorum fines occupavit, ac in paucis diebus totam Italiam in deditionem accepit, et Romam perveniens, à Præsule apostolicæ Sedis Joanne (VIII scilicet) et senatu Romanorum favorabiliter exceptus, cum magna gloria, imperator creatus est. » Sic Annales Metenses, anno dccclxxxi.

Post Carolum Crassum, ejus fratris filius, Arnulphus Germaniæ Rex, à Formoso Papa, in Guidonem tyrannum, ut Annales Fuldenses produnt, Romam accitus est, et capta urbe, imperator coronatus. Quo loco solius Papæ fit mentio, crescente potentia Romanorum Pontificum. Necdum tamen penitus romanæ civitatis extinctam auctoritatem sequentia demonstrabunt. Arnulpho autem ad annum Christi 900 mortuo, paulo post interiit Ludovicus ejus filius, ætate puerili, et frater Zwentiboldus simulque tota ea pars Carolinæ familiæ, quæ Germaniam obtinebat. Qui vero Carolini tum in Francia supererant ; cum vix eam retinere possent, de Germaniâ et Italia ne quidem cogitabant ; fuitque Arnulphus ultimus ejus stirpis, qui Imperio Italia Germaniâque potiretur.

Exinde Germanïa sibi detegit reges ; Italiam et Romam per [377] sexaginta annos validissimus quisque occupabat, seu potius prædabatur ; quoad Joannes XII Othonem I, Germaniæ seu Teutonum Regem, sibi ac romanæ urbi defensorem accivit.

Atque is, anno 951, ducta Adelaide, vidua Lotharii regis Italici, eo regno potitus, postea à Joanne XII imperator coronatus est. Quo autem ritu id factum sit, Regino memorat : « Anno 962, Rex Natalem Domini celebravit, indeque progrediens, Romæ favorabiliter susceptus, totius acclamatione romani populi et cleri, ab apostolico Joanne filio Alberici, imperator et Augustus vocatur et ordinatur. »

De eodem Otho Frisingensis : « Otho gloriosus Res ad Urbem progrediens, honorifice à summo Pontifice Joanne ac toto populo romano susceptus, applaudentibus cunctis, imperatoris et Augusti nomen sortitur. » Quo ritu populi consensum atque approbationem contineri et explicari vidimus.

Otho II primi ac III secundi filius hæreditario jure imperium adepti sunt. Otho III sine hærede est mortuus.

Per ea tempora imperium à Francis ad Teutones translatum esse memorant : in cujus translationis origine sub Othone I scilicet, populi romani, ut vidimus, consensus apparuit.

Quod autem Otho I ad liberos suos hæreditarium transtulit imperium ; quodque, ejus stirpe extincta, Teutonibus rursus firmatum imperium est, totum id Baronius à Romanis Pontificibus factum esse contendit : atque Othoni quidem I, anno 964 ?, ab ipsis Pontificibus id esse concessum, ut successores designaret ; tum deficiente ejus stirpe, aliter consulendum imperio fuisse ; remque ad electionem Germanorum redactam per Gregorium V Pontificem è Germanis assumptum, ab eoque Pontifice electores creatos, atque hæc omnia facta in synodo Romana, anno 996 ; de quibus litigare non est animus. Neque enim ullatenus pertinent ad nostram quæstionem, postquam ex ipsa rerum serie ac gestorum fide semel demonstravimus, pontificiam in ordinando imperio potestatem inde manasse ; non quod Pontifices id à Christo [378] juris acceperint (nemo enim id sanus dixerit) ; sed quod à Deo tanta rerum spiritualium potestate donati, ejus potestatis sacrique principatus reverentia, eam sibi etiam in temporalibus conciliaverint auctoritatem, quæ sensim per diversas temporum vices ac vicissitudines, ad ordinandum quoque illud, quale nunc est Romano-Germanicum imperium perveniret.

CAPUT XLI.

In transferendo imperio ad Germanos, teste Baronio, consensus intervenit romanæ civitatis : quæ tamen omnia, et inde secuta nihil ad nos.

Quanquam ergo hæc nihil ad nos pertinent, attamen ut appareat in iis quoque elucere, non modo Ecclesiæ, sed etiam civitatis auctoritatem, placet narrare paucis, quomodo hæc Baronius disponenda putaverit.

Is ad annum 996 hæc habet : « Cum eo jure carerent imperatores, ut successores sibi deligerent, Magno Othoni id primum à Romano Pontifice concessum reperitur. » Id ut probet, profert Leonis VIII decretum in hanc formam : « Leo Episcopus servus servorum Dei, cum toto clero et romano populo constituimus, et confirmamus, et roboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concedimus, atque largimur Domno Othoni, Regi Teutonicorum, et ejus successoribus, hujus regni Italiæ in perpetuum facultatem eligendi successorem. »

Hæc autem ad Italiæ regnum spectantia, ut ad imperium protendantur, addit Baronius, successorem hic intelligi in regnurn Italiæ primo, inde in imperium promovendum ; atque ita in Othonis Germanorum Regis persona translatum ad Germanos imperium. Hæc quidem valeant quantum Baronio placuerit. Cæterum id liquet, decretum istud Leonis esse conditum cum toto clero et populo romano ; ut in ea concessione non modo cleri, sed etiam populi romani auctoritas elucescat. [379]

Docet Baronius hujus decreti auctoritate factum, ut Otho I successorem hæreditarium haberet Othonem II ; hic Othonem III ; qua successione Germanis imperium confirmatum fuerit.

Alio sane loco multis agit Baronius, et Leonem VIII non verum fuisse Pontificem, et ipsum diploma esse falsum, à Gratiano licet allegatum. Utcumque est, non alio titulo utitur ad asserendam postea Romano Pontifici romani imperii ordinandi potestatem. Credo quod in his, falsis licet, aliqua à falsatoribus veri ratio habeatur, ne absona penitus et absurda confingant, aut quod falsis etiam, postquam consuetudine approbata sunt, ex ipsa approbatione accedit auctoritas. Quare es ipso Baronio, haud à vero alienum est, eam mutationem atque imperii translationem ad Germanos, consensu populi esse factam, inque imperio ordinando, ad annum usque 964 retentam eam formam, quæ in Carolo Magno primum enituit.

Eam postea formam, stirpe Othonum extincta, Gregorius V immutant in suorum Germanorum gratiam, electionem totam eis ita attribuent, ut, in ordinando romano imperio, nulla jam populi romani ratio habeatur : jus illud quod habent romani imperii electores ad illos ab apostolica Sede pervenerit, ut est ab Innocentio HI dictum, capite Venerabilem de electione : valeant denique vîgeantque omnia, quæ idem Innocentius, postremis licet sæculis ejusque successores, in Decretalibus inque Clementinis, aut quocumque sub titulo, in Imperatorem Romano-Germanicum sibi tribuerunt : electum eum Romanus Pontifex confirmet, reprobet, ad proprie dictum fidelitatis juramentum adigat ; sitque imperatoris superior atque ordinarius judex, tanta auctoritate ut ejus judicia irritare possit, quod habet Clementina Pastoralis, titulo de sententia et re judicata ; quanquam hic quædam à doctis etiam catholicis, Onuphrio et aliis, in dubium revocata, quædam ut nimia ipso usu obsoleta fuisse videantur ; tamen quantum attinet ad nostram quæstionem, haud gravate concedimus, dummodo reclusis fontibus recognoscere liceat, [380] auctoritatem illam Romani Pontificis, non à Christo quidem, sed à populi romani ipsiusque civitatis consensione cœpisse.

Qua etiam ratione amplectimur id, quod est ab Innocentio III de apostolica Sede proditum, « quæ Romanum, inquit, imperium in persona magnifici Caroli à Græcis transtulit in Germanos, » eodem capite Venerabilem. Hæc inquam, facile admittimus, quatenus scilicet Carolus Magnus Francique reges, Germana propago, suasore et adjutore Leone III, à tota urbe romana pro magnis in Ecclesiam urbemque mentis, ad imperium evecti sunt. Cæterum illud omne, et ea quæ per gradus ab illo initio, in Romano-Germanicum, quale nunc est, imperium, Romanorum Pontificum jura creverunt, ea ad reges cæteros ac regiæ dignitatis statum nullo modo pertinere satis demonstravimus ; meritoque est responsum à majoribus nostris, cum eis objicerentur Friderici depositi : verum id quidem esse de imperatore, cujus Romanus Pontifex in temporalibus superior esset, non de cæteris regibus.

CAPUT XLII.

Decretum episcoporum de Lotharii regno post Fontanellidensem pugnam, an ad rem faciat ?

Alia exempla circa hanc secundam quæstionem prolata omittere poteramus, nisi animo fixum esset, nihil eorum præterire, quæ alicujus momenti esse viderentur.

Validum id Baronio visum est, quod est de Lothario Imperatore, ejusque fratribus Ludovico Germanico et Carolo Calvo, Ludovici Pii filiis, ab optimo hujus ævi, auctore Nithardo proditum ; nempe post cruentam illam Fontanellidensem pugnam, qua victus Lotharius, ac deserto regno profugus, circa Viennam latitabat, Ludovicum et Carolum petisse Aquisgranum, « quid de populo ac regno à fratre relicto agendum videretur deliberaturos. » Relata res ad episcopos, ut « illorum consultu, veluti numine divino, [381] harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. » Quod merito factum Nithardus affirmat. Ergo episcopi omnia Lotharii immania et infanda gesta consideraverunt, « quibus ex causis, non immerito, sed justo Dei omnipotentis judicio primum à prælio, et secundo à proprio regno fugam illum iniisse aiebant. Ergo omnibus visum est atque consentiunt, quod ob nequitiam suam vindicta Dei illum ejecerit, regnumque fratribus suis melioribus se juste ad regendum tradiderit : » prorsus ex illius sæculi more, quo Dei voluntatem, eliam in privatorum rebus, aquæ, ferri candentis, quæsitis etiam aperto Scripturæ volumine sortibus, sed maxime prælio explorabant ; iis scilicet indiciis de rebus maximis tanquam divino judicio decernebant. Hæc quoque examina divini judicii nomine appellabant ; persuasi quippe, Deum non nisi bonæ justæque parti largiri victoriam ; quæ passim etiam à sacerdotibus Domini fuisse comprobata, ipsisque auctoribus gesta, multæ quæ ex illo ævo supersunt Missæ ac Benedictiones, in eum usum confectæ, demonstrant. Ad eum ergo sensum hic episcopi consulti à regibus respondent, divinam voluntatem, potentiam, ultionem, tanta victoria et Lotharii non modo prælium, sed etiam regnum deserentis fuga, tanquam manifestis indiciis declaratam. Aiunt enim non immerito, sed justo Dei omnipotenti judicio hæc Lothario evenisse ; consultique sunt à regibus, non qui ipsi judicio ecclesiastico de regnis decernerent, sed ut, quid Deus vellet tanquam divino numine instinctuque proderent. Quare neque ipsi id sibi tribuunt, ut excommunicatione ac depositione prolata, aut pensatis reipublicæ christianæ utilitatibus judicent, sed Deum ita velle, ita judicasse, ejusque voluntatem ac vindictam ipsa victoria ac Lotbarii fuga declaratam esse pronuntiant. Neque ipsi Lotharii regnum fratribus tradunt, sed à Deo esse traditum, eoque jure habendum possidendumque confirmant Quod quam recte egerint, secuta rerum eventa demonstrant ; cum Lotharius et regnum recuperaverit, et pacate tenuerit, et liberis habendum tenendumque tradiderit.

Interim facile erat, quod hic episcopi fecerunt, præcipere victoribus, ut regnum desertum, in quod inhiabant, tanquam « ex [382] divina auctoritate susciperent, et secundum Dei voluntatem regerent : » fallebatque eos, fortasse falli volentes, divinæ voluntatis ambiguum nomen. Certissimum enim est victoriam præliantibus, regna victoribus, voluntate Dei tradi, ea scilicet quæ effectum inferat, non ea semper quæ approbationem certumque jus indicet Quare hæc, quæ facta sunt extraordinarie, tanquam Dei instinctu et numine, ejusque judicio manifestis veluti indiciis propalato, ad exemplum trahere ecclesiastici judicii et ordinariæ auctoritatis, fallax falsumque est.

CAPUT XLIII.

An merito objectum à Baronio id quod est à Carolo Calvo in proclamatione adversus Venilonem positum.

Objicitur etiam id quod est à Carolo Calvo Rege, anno 859, ad episcopos dictum, in proclamatione sive expostulatione adversus Venilonem archiepiscopum Senonum : quod ut intelligatur, rerum status ex ipsa proclamatione explicandus. Hæc ergo proponit Carolus : « Cum, teste sancto Gregorio, ex consuetudine olitanâ, omnibus cognoscentibus, reges in regno Francorum ex genere prodeant, sibi à genitore Ludovico Augusto partem regni inter fratres suos reges divina dispositione traditam ;... Venilonem tunc clericum in capellâ sua, promisso fidelitatis sacramento servisse, eique à se, juxta consuetudinem prædecessorum regum, consensu episcoporum, vacantem Senonum metropolim fuisse commissam : » factam postea per primores regni divisionem inter se et fratres, et ab episcopis etiam à Venilone juratam : « post hoc (ab eodem Venilone) electione ejus aliorumque episcoporum ac cæterorum regni fidelium voluntate, consensu et acclamatione cum aliis archiepiscopis et episcopis, in ejusdem Venilonis diœcesi (id est provincia, Aurelianis scilicet) se fuisse consecratum et in regni regimine perunctum, et diademate atque regni sceptro, in regni solio sublimatum : » multa etiam alia ab eodem Venilone dato chirographo fuisse firmata : quorum immemorem eum [383] id sæpe conatum, ut Carolum regno pelleret, atque illud Ludovico Caroli fratri, conjuratione facta traderet. Cum ergo Carolus, rebus cum fratre compositis, talem proditorem damnari ab episcopis instantissime cuperet, judicibus adulabatur his verbis : « A qua consecratione vel sublimitate regni (supra memorata) supplantari vel projici à nullo debueram, saltem sine audientia et judicio episcoporum, quorum ministerio in regem sum consecratus, et qui throni Dei sunt dicti, in quibus Deus sedet, et per quos sua decernit judicia, quorum paternis correptionibus et castigatoriis judiciis me subdere fui paratus, et in præsenti sum subditus. »

Tum primum nono sæculo plus quam mediam partem elapso, hæc vox exaudita est de projiciendis à consecratione et regni sublimitate regibus, per episcopalem audientiam ; et tamen hæc omnia nihil ad rem.

Nihil, inquam, ad rem, quod Carolus Calvus episcopis, tanquam Dei interpretibus, se submittit : non enim quærimus utrum reges arbitrio episcoporum, tanquam divini numinis interpretum, abdicare possint, quod tamen vix aut ne vix quidem expedit ; sed utrum episcopi, judicio dato, reges solio deturbare possint. Id quidem Venilo per proditionem conatus erat, tanquam ab illo rescindi posset ea, quam ipse fecerat consecratio. At non id Carolus fatebatur ; neque se eo fine submittebat episcopis, ut regiam potestatem ad eorum arbitria deponeret, qui statim ab initio profitetur prisca consuetudine omnibus nota, in Francorum regno reges prodire ex genere ; quo jure partem regni à Patre Augusto divina dispositione sibi esse traditam.

Quare electio, quæ ad consecrationem facta memoratur, pro publico et solemni actu, quo regem agnoscerent, ex usu eorum temporum accipitur, non pro vera electione, tanquam Francorum Reges electione fierent. Id adeo verum et ipse Carolus et omnes intelligebant, ut ante consecrationem et sublimationem eam, quæ consecrationi conjuncta memoratur, Carolus more regio, ipsum Venilonem futurum consecratorem suum, ad Metropolim Senonum evexerit Quamobrem, etsi ea consecratio ac sublimatio rescindi potuisset, remaneret certe Carolus id quod natus erat, [384] Rex ex genere, cui regni pars inter fratres reges divina dispositione deberetur.

Nec minus clarum est de consecratione ipsa ac sublimatione consecrationi conjuncta, non absolute dici, judicio episcoporum ab ea projici regem : sed si projici à quoquam debuisset, quod Venilo facere conabatur, non id saltem fieri potuisse ab eo, sine iis episcopis, qui regem cum ipso Venilone consecraverant : quod quidem ad Venilonis mentem, et tanquam ad hominem fuisse responsum claret ; ne si proditor aliquid sibi juris in regem superbe ac perperam consecrationis nomine vindicasset, is solus habere videretur.

Et quanquam hæc in eum finem dicta, nullo effectu consecuto, nihil omnino ad rem nostram, aut ad statum regiæ dignitatis faciunt ; vere tamen ac certo affirmare possumus, à nullo antea, à nullo postea rege, imo à nullo mortalium hæc qualiacumque fuisse unquam prodita, congruaque omnino videri illis temporibus, à quibus inclinationem rerum, eumque, qui consecutus est regiæ majestatis contemptum, incœpisse omnes historici memorant.

CAPUT XLIV.

Argumentum ex regum consecratione repetitum solvitur : Ludovici II imperatoris, Lotharii I filii, epistola ad Basilium imperatorem Orientis,

Antequam ex hoc loco digrediamur, solvendum argumentum, vanum illud quidem, sed quod à quibusdam magni fiat, à regum consecratione repetitum. Quippe in hac, primum ab episcopo consecrante postulatur, ut præsentem militem ad dignitatem regiam sublevet : cum ipso sic agitur, tanquam eo, qui regiam dignitatem suscepturus sit : dat ipse solitum sacramentum, tanquam rex futurus : denique sic omnia peraguntur, tanquam non nisi post inunctionem, rex ; ante inunctionem et consecrationem, electus tantum esse videatur. Quæ quidem ex vetustis deprompta formulis, quibus reges etiam Francici, in secunda saltem dynastiâ inuncti fuerint, nemo harum rerum sciens inficiabitur. Quæ si ad extremum urgentur, nempe id efficient, ut reges non [385] genere sed electione fiant, nec nisi consecrati regium nomen regiamque potestatem accipiant ; quod adeo est absurdum, et omnium gentium consensione tanta rejectum, ut nec argumentis confutare sit dignum. Quare ex communi omnium sensu, sacræ cæremoniæ arcana ac mystica significatio hæc est : in ea esse sacramentum regiæ potestatis cœlesti numine concessæ et institutæ, atque hanc divino numini haberi reverentiam, ut rex à Deo constitutus, ipse quodammodo coram Deo sacrisque altaribus regio se nudet nomine, ut illud à Deo sanctius jam augustiusque recipiat. Cujus rei sacramentum est, quod et gladius et corona regi imponenda de altari sumantur, dicaturque ad regem : Accipe gladium de altari sumptum, quia nempe gladii jus à Deo esse, ejusque providentia regi esse traditum, ex apostolica traditione et disciplina doceamur : quæ trahi ad argumentum instituendi ac deponendi reges, non nisi stulte et imperite possunt.

Quo etiam sensu Ludovicus II, à Carolo Magno quartus, se ad romani imperii principatum, summi Pontificis manu provectum esse testatur, cum Imperatoris Ludovici Pii nepos, Imperatoris Caroli Magni abnepos, jam hæreditarium teneret imperium, atque imperatorium nomen sibi jam, imo etiam avo Ludovico Pio, paternum esse profitetur. Quomodo enim paternum non est, quod jam in avo nostro paternum ?

Hæc scripsit Ludovicus II ad Basilium Imperatorem Orientis, cum is francis principibus, Caroli Magni posteris, imperatorium nomen denegaret. Atque hæc verba tacuit scriptor anonymus, qui hunc profert locum, ut Caroli Magni nepotes imperatoriam dignitatem summo Pontifici acceptam retulisse ostendat ; quod quidem nec negamus, nec erat cur anonymus in perspicua re probanda laboraret. Quærendum illud erat, in quo difficultas versabatur : quo jure Romanus Pontifex imperii dandi auctor fuerit : an apostolico illo jure, quod Christus instituit ; an hoc adscititio, quo Romanus Pontifex, Senatus ac civium reverentia, caput urbis atque egregiæ cujusque rei auctor habebatur ?

Ac Ludovicus quidem II, adversus Basilium et Græcos, [386] imperatorium nomen ac dignitatem Caroli Magni posteris his verbis vindicabat : et A Romanis enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos profecto primo tantæ culmen sublimitatis et appellationis effulsit, quorumque gentem et urbem divinitus gubernandam, et Matrem omnium Ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam suscepimus ; ex qua et regnandi prius, et postmodum imperandi auctoritatem prosapiæ nostræ seminarium sumpsit. Nam Francorum principes, primo reges, deinde verò imperatores dicti sunt ii duntaxat, qui à Romano Pontifice ad hoc, oleo sancto, perfusi sunt : » quem locum nisi anonymus truncum capite retulisset, nempe ipsa lectione statim intueremur, imperium à Romanis atque ab ipsa urbe domina, unde hoc nomen primum effulsit, ad Francos translatum ; auctore quidem Romano Pontifice, Romana Ecclesia ecclesiarum Matre comprobante et confirmante : eo plane sensu, quo à Joanne VIII dictum meminimus, Carolum Calvum « coepiscoporum et cleri, amplique Senatus et totius romani populi, gentisque togatæ annisu, ac secundum priscam consuetudinem, ab ipso Joanne ad imperii romani sceptra esse provectum. »

En unde Caroli Magni posteritam imperatorium nomen adversus Græcos tueretur. Hinc idem Ludovicus II, eadem in epistola, commemorat senatus populique romani, imo et militum exercituumque, in promovendis romanis imperatoribus auctoritatem. Quo jure excidisse haud par erat romanam urbem, faciebatque magis ad ejus dignitatem, quod jam per Petrum Apostolum religionis ac sacerdotii caput esset. Itaque concludebat ab urbe romana Francos eo jure eligi potuisse, quo jure quondam Hispani aliique electi erant.

Inde ad Francos stirpemque Carolinam translatum imperium Ludovicus refert ; neque vero tacet sacram unctionem ab apostolicis Pontificibus datam, quæ huic rei firmamento esset Quin et id respicit, quod Pipinus Caroli Magni pater ejusque liberi, jam à sancto Bonifacio in reges Francorum uncti, à Stephano II Papa profecto ad Francos, iterum uncti essent ; placebatque omnino regiæ domus originem à Romano Pontifice consecratam ; atque [387] id non modo honori, sed etiam firmamento esse intelligebant, ut regium genus etiam ab apostolica Sede sacrosanctum haberetur. Ex his ergo constat Caroli Magni nepotes ea re maxime gloriatos, quod non modo imperatorium, sed etiam regium nomen, Ecclesia Romana probante, confirmante, consecrante, susceperint ; non profecto id egisse ut regnorum et imperium potestatem ei tribuerint, contra rei gestæ ac veterum omnium monumentorum fidem. Cæterum quid importet à Romano Pontifice corona imposita, Adrianum IV audiemus exponentem, cum ad ea tempora nostra oratio devenerit.

Hæc sunt quæ ad Gregorium usque VII, studiosissime atque operosissime conquisita, referunt, ut ecclesiastico ordini ejusque Capiti Romano Pontifici substernant deponendos reges ; quæ, quam vana, quam nulla sint, nemo non videt. Jam quantum valeant quæ à Gregorio VII, nullo antea exemplo, nulloque documento, gesta sunt, facile intelligimus. [388]

LIBER TERTIUS

Quo a Gregorii vii tempore, res extra concilia œcumenica gesta referuntur ad caput primum gallicanæ declarationis.

CAPUT PRIMUM.

An Gregorii VII ac secutis decretis ita res confecta sit, ut de ea ambigere catholicis non liceat : contrarium statuitur certis exemplis et catholicorum omnium consensione : Melchior Canus, Bellarminus, Rainaldus, Perronius testes adducuntur.

Nunc devenimus ad ea tempora, quorum maxime auctoritate nos premunt, Gregorii scilicet VII secutorumque Pontificum. Quippe objiciunt hisce temporibus quæstionem totam Ecclesiæ auctoritate decisam : depositos quippe pontificia auctoritate imperatores ac reges : consensisse in eam depositionem orthodoxos ; neque tantum rem à Romanis Pontificibus esse factam, sed factam in conciliis œcumenicis : depositum enim in concilio Lugdunensi II, ab Innocentio IV, Fridericum II. Quin etiam ab ipsis synodis multa esse decreta, quæ ad eam praxim comprobandam manifeste pertineant, ut est illud decretum Lateranensis concilii III, de relaxato fidelitatis debito adversus hæreticos ; et Lateranensis IV, ut summus Pontifex hæretici vassallos ab ejus fidelitate denuntiet absolutos : denique rem adeo certam, ut à conciliis in formulam versa sit, extentque conciliorum Constantiensis et Basileensis decreta, quibus privationis pœna principibus etiam ac regibus intentetur ; ex quibus concludunt, rem totam eorum etiam conciliorum, quibus maxime utimur, auctoritate esse confectam. [389]

Hæc adversarii catholici objiciunt. Hæretici vero, postquam nobiscum potestatem indirectam aversati sunt, ut à sacra Scriptura et antiquitatis ecclesiasticæ dogmatibus abhorrentem, tum vero inculcant, quæ jam memorata sunt, posterioris ævi decreta, ut in tanta doctrinæ mutatione, ea quam tuemur, catholicæ Ecclesiæ infallibilitas stare non possit.

Nos autem haereticis statim respondemus, more solito calumniari eos. Non enim catholici docent, quæcumque in conciliis gesta sint, ea ad Ecclesiæ catholicæ fidem pertinere : sed eo loco habent illa tantum, quæ decreto edito fidelibus omnibus credenda ac tenenda proponuntur : quod et Melchior Canus copiose docet, et catholici omnes uno ore confitentur. Cujus rei ratio est, quod id sufficiat, ut verba Christi firma stent de æterna ecclesiasticorum dogmatum firmitate ; nec proinde labat Ecclesiæ fides, si ea quæ extra fidem decreta sunt, haud pari auctoritate consistunt. Atque certum omnino, multa in conciliis sine expressa deliberatione ac determinatione esse dicta gestaque, quibus adstringi se catholici omnes uno ore negant. Multa etiam decreta sunt, quæ non pertineant ad invariabilem fidei regulam, sed sint accommodata temporibus atque negotiis. Quin etiam illi qui Romanum Pontificem vel maxime infallibilem esse contendunt, non propterea necessario tuenda suscipiunt, quæ Pontifices gesserint ; sed profecto certæ sunt regulæ, quibus et hi Pontificibus, et omnes catholici conciliis œcumenicis certam fidem docent adhiberi oportere.

Certe Melchior Canus, pontificiæ infallibilitatis defensor acerrimus, asserit, « qui summi Pontificis de re quacumque judicium timere ac sine delectu defendunt, hos Sedis apostolicæ auctoritatem labefactare, non fovere ; evertere, non firmare. » Ac paulo post : « Non eget Petrus mendacio nostro, nostra approbatione non eget : » tum adductis decretis de religiosis Ordinibus approbatis : « Satis fuerit, inquit, si eam habeant auctoritatem, quam epistolæ decretales, quarum nonnullas constat à posterioribus meliore consilio refutatas ; » quoniam non ex firmo decreto, sed ex Pontificum opinione prodierunt. [390]

Neque negat Bellarminus, aitque, Pontifices « ex ignorantia lapsos, quod, inquit, posse Pontificibus accidere non negamus ; cum non definiunt aliquid tanquam de fide, sed tantum opinionem suam aliis declarant. » Alia ejus responsio est : « Pontifices tum nihil certi statuisse, sed tantum respondisse, quod sibi probabilius videbatur. » Addit « multa alia esse in epistolis decretalibus, quæ non faciunt rem aliquam esse de fide, sed tantum opiniones Pontificum ea de re nobis declarant. »

Quod Stephanus VI et Sergius Romani Pontifices iterum ordinari jusserunt eos, qui à Formoso Papa, postquam is degradatus fuit, ordinati essent, idem Bellarminus respondet : « Eos non edidisse aliquod decretum, quo decernerent ordinatos ab episcopo degradato... esse iterum ordinandos, sed solum de facto jussisse iterum eos ordinari, quæ jussio non es ignorantia aut hæresi, sed es odio in Formosum procedebat. »

Ne ergo tu mihi hæc dicito : Gregorius VII et alii, imperatores ac reges deposuere ; ergo id jure factum : docet enim Bellarminus, idque nos diligenter tota hac tractatione meminisse oportet ; docet, inquam, ille, accurate secernenda esse quæ Pontifices de facto jusserint, ab iis quæ decreto edito facienda constituerint. Neque enim omnia ab ipsis jure fieri ; sed quædam ex odio ; neque eorum decreta, quæ etiam ad doctrinam spectent valere omnia ; imo vero ab ipsis rite et ordine interrogatis, multa esse responsa atque in Jure edita, ac decretalium epistolarum nomine insignita, quæ tamen probabili tantum, imo etiam falsa Romanorum Pontificum opinione nitantur, idque in confesso est etiam apud eos, qui pontificiam infallibilitatem vel maxime propugnant.

Placet etiam adscribere quæ Odoricus Rainaldus docuit, occasione Decretalis Exiit, et eorum quæ in ea à Nicolao III definita, à Joanne XXII postea rejecta sunt, de Christi paupertate : « Sane, inquit, major propositio : nimirum nefas esse contradicere in iis quæ definita sunt per Sedem apostolicam in fide et moribus, certissima est ; et additæ propositiones eam omnino confirmant, si intelligantur, uti debent, ea quæ spectant ad fidem et universalis Ecclesiæ mores in necessariis ad salutem. At pseudo-minoritæ [391] non in eo sistunt, sed quæ ad fidem et mores tantum spectant accidentariò et remote, qualia sunt nimirum Franciscani instituti encomia, privilegia, seu decreta Pontificum eo attinentia, et omnia in iis contenta, fidei et morum essentialia esse falso supponunt ; ac ludunt in æquivoco. Illas ergo sanctiones, licet sint in sexto (Decretalium libro) esse fidei et morum decreta essentialia, negandum est constantissime : neque enim decreta fidei condunt Pontifices, nisi id expresserint, et de necessitate credenda proposuerint. » Ex quibus id habemus : Pontificum Romanorum decretis propositis, duo adhuc quæri oportere : alterum, an res sit ad fidei et morum essentialia pertinens, idque per se et proxime, non accidentariò et remote ; alterum, an expressum sit id de fide credendum ?

Procul ergo absunt ab apostolici de fide decreti auctoritate, hæc Clementina ; Principes Romani, et Clementina Pastoralis, de fidelitatis juramento ab imperatoribus debito, deque potestate Romani Pontificis ad imperatoris irritanda judicia, quas Clemens V edidit ; procul, inquam, absunt hæc ab apostolici de fide decreti auctoritate, quanquam ea Clemens apostolica auctoritate declarare se dicat.

Procul ab ea auctoritate rursum abest id, quod idem Clemens V ut certum supponit : « Nos ad quos romani vacantis imperii regimen pertinere dignoscitur, » etc. Quo fundamento nixus, Robertum Siciliae regem Vicarium imperii, sed in Italia tantum constituit. Neque huic decreto certiorem addit auctoritatem Joannes XXII, dura hæc ad se pertinere, propter Petri auctoritatem et jura concessa divinitus, testatur his verbis : « In nostram et fratrum nostrorum deductum est, fama divulgante, notitiam, quod licet sit de jure liquidum et ab olim fuerit inconcusse servatum, quòd vacante imperio, sicut et nunc per obitum quondam Henrici Romanorum imperatoris vacasse dignoscitur, cum in illo ad sæcularem judicem nequeat haberi recursus, ad summum Pontificem, cui in persona Petri terreni simul et cœlestis imperii jura Deus ipse commisit, imperii praedicti jurisdictio, regimen et [392] dispositio devolvuntur. » Quanquam enim is Pontifex, hoc fundamento nixus, vicarios imperii in Italia quidem, alia auctoritate quam pontificia constitutos, omnesque iis obedientes excommunicatione damnet ; tamen hæc civilia nullo modo ad fidem et mores universalis Ecclesiæ pertinere constat. Quo jure hæc omnia à decretis fidei procul amandamus ; parique ratione quærimus quæ Gregorius VII aliique in deponendis imperatoribus gesserint, quanquam et Petri jure atque auctoritate gesta esse præferant, an ad fidem et mores Ecclesiæ catholicæ potiori aliqua ratione pertineant, aut etiam ad ea pertinere, ullo legitimo decreto declaratum definitumque sit.

Hæc dicimus secundum eos qui pontificiam infallibilitatem ac summam in temporalibus potestatem vehementissime asserunt : qua defensione non modo hæreticorum calumniae propulsantur, verum etiam catholicorum eorum, qui nobis adversantur, franguntur impetus ; eoque demum res tota devolvitur, ut quæramus sintne ea, quæ ad reges deponendos pertinent, eo ordine modoque gesta, quæ summam et indeclinabilem apud catholicos obtineant auctoritatem.

Ac primum : nemo nisi dementissimus dixerit, ea gesta esse summa et indeclinabili auctoritate ; alioquin theologi Parisienses Gallique passim omnes, post censuram Sanctarelli saltem, ne jam antiquiora memoremus, pro hæreticis aut schismaticis haberentur, qui rem, ab Ecclesia, summa auctoritate decretam non modo negarint, sed insuper gravi censura notarint. Ipse Perronius cardinalis tot ab aula Romana gratulationes tulisset immerito, pro ea oratione quam habuit in Ordinum cœtu ; cum ibi postulavit haberi istam quæstionem inter problematicas et liberas, quæ ab Ecclesia gravissima auctoritate sancita definitaque esset. [393]

CAPUT II.

Gesta sub Gregorio VII, primumque ejus de Henrico deposito decretum.

Posteaquam universim constitit nihil ad fidem catholicam pertinere, quæ à Gregorio VII aliisque, in deponendis regibus gesta sunt ; illud jam ipsum evolutis excussisque gestis, singillatim ac luculentius explicemus ; simulque ostendamus quanti sint, quæ summa et indeclinabili auctoritate non valere liquet. Series postulat temporum, ut à Gregorio VII ordiamur.

Anno Christi 1073, adversus Henricum IV, nequissimum et flagitiosissimum imperatorem, Saxones rebellaverant. Belli causa memoratur, impositæ arces atque præsidia, quæ Saxones prædis agendis atque opprimendæ libertati esse comparata querebantur. Obtendebat imperator decimas Sifrido archiepiscopo immerito denegatas ; ipse occulte archiepiscopum instigabat : Abbates Thuringos ad iniquas conditiones adigebat : his initiis causisque bellum atrox gerebatur. Hic vero ex libro superiore repetendum id, quod per idem tempus contigit Henrico imperatori : ab Alexandro II diem dictam propter causas quidem ecclesiasticas, nulla depositionis interminatione : tum Alexandrum II infecto negotio decessisse : Gregorium VII ei substitutum, cum Henrico IV multa tractasse ; ac, ne superfluis immoremur, narrat Baronius, anno 1075, Henricum, victoria de Saxonibus reportata, contempsisse quæ Papæ promiserat, de pace videlicet cum Saxonibus ineunda, deque Thedaldo in Ecclesiam Mediolanensem intruso, aliisque ejusmodi negotiis ; communicasse etiam iis, quos Sedes apostolica ob simoniani et alia flagitia rejecisset. Anno vero 1076, refert idem Baronius, « missos à Gregorio Legatos, qui regem ad dicendam causam vocarent ad synodum : » dicta dies ad feriam secundam secundæ hebdomadæ in Quadragesima : adhibita pœna, nisi dicta die se sisteret, sed excommunicationis [394] tantum, ut ex historicis hujus ævi, Baronio etiam probante, ostendimus. De depositione altum adhuc ubique silentium.

Henricus tamen ea Gregorii citatione commotus, statim habita Vormatiæ pseudo-synodo Gregorium deposuit, eique subjectionem et obedientiam interdixit ; » quin etiam datis litteris imperavit, et illi ut ab apostolica Sede discederet, et clero populoque romano ut « qui primus esset in fide, esset primus in ejus damnatione. » Hæc miror catholicis quibusdam non satis cautis scriptoribus probari potuisse. Neque enim aut Gregorius VII quidquam egerat, quo deponeretur, nec, si ea de re quæstio moveretur, ei finiendæ, idonei erant imperator cum eoque collecti Germaniæ episcopi ; prorsusque Ecclesiæ catholicæ ac Sedis apostolicæ jacet auctoritas, si hæ molitiones valeant. Sed postquam imperator inconcessa ausus, Gregorium deposuit ; Gregorius quoque eo prosilire ausus, ut regem non tantum excommunicandum more majorum, sed etiam deponendum novo exemplo susciperet. Neque illud omittendum, quod à coævo auctore memoriæ proditum supra retulimus ; delectatum eum videri dandi regni dulcedine et gloriâ, quam ultro blandientes offerebant : visos etiam illos motus, quibus Germania fluctuabat, amplificandæ in civilibus Romanæ potentiæ opportunos : queis fretus Gregorius eam tulit sententiam, cujus initium est : « Beate Petre, apostolorum Princeps. » Decretum autem sic habet ; « Et ideo ex tua gratia, non ex meis operibus, credo quod placuit tibi et placet, ut populus christianus tibi specialiter commissus mihi obediat specialiter pro vice tua mihi commissa ; et mihi, tua gratia, est potestas à Deo data ligandi atque solvendi in cœlo et in terra. Hac itaque fiducia fretus, pro Ecclesiæ tuæ honore et defensione, ex parte omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, per tuam potestatem et auctoritatem, Henrico Regi, filio Henrici Imperatoris, qui contra tuam Ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italiæ gubernacula contradico ; et omnes christianos à vinculo juramenti quod sibi fecerunt vel facient, absolvo, et ut nullus ei sicut regi serviat interdico. Dignum est enim, ut qui studet honorem Ecclesiæ tuæ imminuere, ipse honorem [395] amittat quem videtur habere ; et quia sicut christianus contempsit obedire, nec ad Dominum rediit quem dimisit participando excommunicatis, meaque monita, quæ pro sua salute sibi misi, te teste, spernendo, seque ab Ecclesia tua, tentans eam scindere, separando, vinculo eum anathematis vice tua alligo. »

Eo in decreto, quod ad verba attinet, illud imprimis notatum volo, distinctis verbis atque sententiis depositum primo principem, tum etiam anathemate alligatum fuisse. Et merito quidem anathemate percussum confitemur eum, qui nulla causa nullaque potestate, Petri successorem deponere ausus fuerat. Quod autem Pontifex perperam depositus, haud meliore jure imperatorem ipse deposuerit, id vero ut novo, ita pravo exemplo esse factum contendimus.

CAPUT III.

De Gregoriani decreti auctoritate quæritur : paucis repetuntur quæ de ejus novitate dicta sunt.

Cum secutæ de regibus deponendis sententiæ, ab eo Gregorii VII decreto et exemplo, tanquam ex fonte prodeant, de tota ejus decreti ratione quærendum est. Et quidem ab ipso disputationis initio praestruximus ipsam rei novitatem : nullum exemplum, auctoritatem nullam hujus rei aggrediundæ præcessisse : itaque attonitum orbem : Gregorii asseclas ipsa novitate commotos : ipsum Gregorium anxie interrogatum nihil nisi falsa vanaque et nimia protulisse : hinc Gregoriani decreti novitatem, post tot ejus ævi tractationes, post ipsius Gregorii omni ingenio ac studio elaborata responsa, viris piis et gravibus non minus fuisse suspectam : eumdem Gregorium nova superstruxisse novis ; victoriam novo ausu, novique generis, decreto edito, ab Henrici exercitu arcuisse, et velut obstupefacto orbi inanes objecisse terriculas : ac nihilo secius, audentissimum licet, in tanta novitate, nec ipsum sibi satis constare potuisse. Hæc quidem [396] omnia novitatem sonant, hoc est, in christiana doctrina certam ac perspicuam falsitatem. Nunc autem tota res multo clarius enitescit. Ecce enim evolutis, ab omni antiquitatis memoria ad hæc usque tempora, ecclesiasticis gestis, spoliatos fuisse unquam, ecclesiastico decreto, ulla bonorum parte laicos, nedum ditione atque imperiis reges ; aut tale quid unquam cuipiam intentatum, non invenimus, non legimus, non audivimus ; cum tamen demonstraverimus tot ac tantas hujus rei intervenisse causas, si id vel Ecclesia cogitasset.

Quin etiam vidimus christianos omnes, etiam episcopos, Romanosque adeò Pontifices passim obedisse apostatis, haereticis, excommunicatis regibus ; neque tantum obedisse, sed eliam docuisse ex Christi præceptis deberi eis obedientiam, exceptis iis rebus, quæ contra Dei vetita juberentur ; Pontifices quoque, discretis utriusque dignitatis limitibus, ultro esse professos, nullam esse suam in rebus ordinandis civilibus potestatem. Nunc cum Gregorius VII, nullo unquam exemplo, auctoritate nulla, contraria omnia faciat ; rogamus adversarios, hæc quæ nunc gerit, an ad catholicam fidem et ecclesiasticum dogma pertineant ? Si pertinere contendunt, ubi illud, quo Ecclesia catholica invicta hactenus stetit : valere oportere quod ubique, quod semper : et illud : Id verum quod prius ; id adulterum quodcumque posterius ? Quid autem respondemus hæreticis, dum doctrinæ novitatem erroremque manifestum, vel his vel anteactis sæculis improperent ? Sin autem his argumentis victi, hæc Gregorii gesta pro fidei doctrina atque ecclesiastico dogmate habere non audent ; nempe non ab ejus duntaxat, sed ab illorum etiam qui eum secuti sunt auctoritate, nos liberant. [397]

CAPUT IV.

Qui Gregorio VII Henricum deponendi adhæserint, eos falso fundamento nixos, falso nempe intellectu interdicti de vitandis excommunicatis, idque jam in confesso esse : sancti Gebhardi et aliorum ejus ævi in eam rem sententiæ.

Nunc ne sanctorum virorum, qui Gregorio VII reges deponenti adhaeserint, auctoritate plus æquo moveamur ; considerandum istud, illos, quotquot fuere, falso fundamento nixos ; nempe quod interdictum de vitandis excommunicatis, falso et ab omnibus jam rejecto intellectu acceperint. Quid inde consequatur orationis series aperiet. Nunc rem ipsam aggredimur. Incipimus autem à Gebhardo Juvavensi, quem à Metensi Herimanno de hac quæstione rogatum memoravimus. Jam quid responderit audiamus. Rescribit autem eo tempore, quo non modo Henricus IV à Gregorii VII communione recesserat, verum etiam Antipapam fecerat nefarium illum Guibertum Ravennatem, Clementem appellatum. Hunc qui respuerent episcopi, sedibus ab Henrico pellebantur ; pseudo-episcopi per vim intrudebantur ; ipse Gebhardus in exilio agebat, quo tempore hæc scripsit ; meritoque damnat episcopos qui talibus consentirent. Cæterum, cum Herimannus de deponendis regibus ecclesiastica auctoritate vel maxime quæreret, Gebhardus, nulla depositionis mentione facta, rem totam cum excommunicatione connectit, et controversiae statum ab ipso initio sic exponit : « Hac puritate contenti, eo quod in præsenti versatur negotio, hoc solum tenemus quod Ecclesia catholica semper tenuit, quod ab initio cœptæ christianitatis usque ad monstrosa hæc tempora stabile et inconcussum perstitit, scilicet quod excommunicatis non est communicandum. Hæc namque dissensionum causa est et seditionum, quod illi ab excommunicatis non abstinent et non abstinendum docent : nos vero et abstinemus et abstinendum persuademus, præcipue ab illis qui à prima et præcipua Sede excommunicantur. » Sic ille totius [398] negotii fontem rationemque, in ipso interdicto de vitandis hæreticis reponendam putat : depositionis per totam epistolam mentione nulla ; quippe qui de tali re nihil in Scripturis, nihil in canonibus, nihil in Patribus, nihil in historicis gestisve ecclesiasticis inveniret.

Hoc disputationis posito fundamento, docet valere excommunicationem nulla canonica examinatione rescissam : « Illos, inquit, velimus attendere, qui tam facile etiam quorumlibet episcoporum, nedum Romani Pontificis sententiam, sine legati examinatione rescindunt. »

Agit postea contra eos qui Gregorium « indiscussum, inauditum, inconvictum, nec confessum, vel commonitum » Vormatiæ deposuerunt, et Guibertum Antipapam, vivente vero et legitimo Pontifice Gregorio, in Petri cathedram intruserunt, « Romana ecclesia nec conscia, nec consentiente. » Et addit : « Ecce, omni tergiversatione remota, causæ à nobis expositæ sunt de hoc, quod excommunicatis, quibus illi communicant, non communicamus : quod apostolicæ Sedis Pontifici, et beati Petri Vicario abrenuntiare non praesumimus : quod eodem vivente et cum Romana Ecclesia concorditer agente, alium ad eamdem sedem eligere, aut eligentibus consentire non acquiescemus. »

Quod autem objiciebatur juramentum fidelitatis Principi præstitum ; respondet primo : Antiquitus præcessisse votum, quo se, in ordinatione sua, beato Petro suisque Vicariis et successoribus obstrinxerint : tum violari fidem principi datam ab iis maxime, qui eum pessimis implicuere negotiis : postea non valere juramentum contra jus fasque datum : postremo rem totam huc esse devolutam : « Dicitur, inquit, nobis : Fidelitatem principi jurastis, cui si fideles esse vultis, fidem Domino apostolico et obedientiam abnegate, et illam abnegationem juramento vel scripto firmate, et ab excommunicatis à Sede apostolica non abstinete, et non abstinendum docete. » Quo quæstionis constituto statu, concludit : « Nihil unquam juravimus, nisi quod salvo ordine nostro fieri posset. » [399]

Quæ si quis intelligat, inveniet sancto viro ne perspectum quidem fuisse quæstionis statum. Neque enim si fidelitatem servaret principi, ideo Domino apostolico obedientiam abnegaret, sed in civilibus principi, in sacris apostolico obediret ; nec si principis prava imperantis jussa detrectare, ideo obedientiam absolute negare oporteret ; nec si cum excommunicato principe in malis et in sacris, ideo etiam in civilibus, reipublicæ causa, communicare vetaretur. Atque ut clare omnia distinguamus, illud quidem recte, quod Gebhardus et alii, Henricum simoniacum et infandi schismatis auctorem, pro excommunicato habebant : quod Gregorium ab eo depositum pro vero Pontifice colebant : quod Guiberturn anti-Papam ejusque asseclas respuebant : quod iis qui essent excommunicati ipsique adeo regi in malis et in sacris communicare nolebant ; hæc recta sanctaque : quod autem in re nulla, ne quidem temporali, ac reipublicæ causa, cum excommunicato rege communicare se posse credebant ; id vero errorem esse manifestum, et nos probavimus, et jam in confesso est ; atque omnino constat, falso nixos systemate, obedientiam omnem principi denegasse.

Neque aliter alii passim causam hanc tuebantur. Extat apud Dodechinum Abbatem, Mariani Scoti continuatorem, atque hujus ævi annalistam, Stephani Halberstatensis episcopi, sub nomine Ludovici Comitis ad Valtramnum Magdeburgensem Regis Henrici defensorem, epistola vehemens, cujus quidem summa est : regem adulterum, homicidam, simoniacum atque adeo hæreticum, non esse à Deo ordinatum, ea ratione quod « pro his nefandis malis ab apostolica Sede excommunicatus, nec regnum, nec potestatem super nos, quia catholici sumus, poterit obtinere. » Quam epistolæ summam Dodechinus his verbis comprehendit : « Venerabilis episcopus, vocato notario, epistolam dictavit, in qua Henricum hæreticum et excommunicatum, ideoque nec regem dicendum comprobavit. », Sic depositionem ab excommunicatione suspendunt, errore manifesto, ut jam in confesso est.

Solebant autem his temporibus vehementissime urgere, quod [400] excommunicatos vitare debeamus ; legiturque ea de re Bernaldi opusculum ad Gebhardum Abbatem Schaffusensem ; eaque se ratione maxime tuebantur, qui regem respuebant.

Lambertus Schafnaburgensis, Gregorianarum partium studiosissimus, ad annum 1076, memorat excommunicatione factum, ut Uto Episcopus Trevirensis aliique, cum rege stare vererentur. Itaque, hac de causa, ab episcopis et proceribus Palatinis abstinebat, « obtendens et eos et ipsum regem excommunicatos esse à Romano Pontifice ; sibi tamen, quod ipsum vix summis precibus extorserit, indultam tantum esse colloquendi regis licentiam ; nulla præter hæc in cibo, in potu, in oratione, vel in cæteris omnibus communione ejus permissa : » quasi speciali permissione indigerent, ut de necessariis reipublicæ negotiis, cum excommunicato imperatore tractarent.

Ipse Gregorius VII, quanquam, uti memoravimus, distinctis verbis à depositionis sententia excommunicationem ipsam discrevisse videbatur ; id tamen omnibus epistolis inculcabat, ne regi, ne cæteris excommunicatis communicarent : ut qui intelligeret ea re omnem causæ suæ vim contineri. »

Atque is tamen, ut vidimus, in concilio Romano IV, anno 1088, necessitate ipsa, illud de vitandis excommunicatis interdictum ita molliverat, ut ab excommunicatione illos exciperet qui cum excommunicatis necessaria causa communicarent : uxores videlicet, liberos, servos, ancillas, rusticos servientes, nulla subditorum regisque facta mentione ; tanquam ea necessitas, qua regibus obsequimur, una esset, cujus apud christianos nulla ratio habeatur ; quod tamen officium ne prorsus omitteret, exceptos quoque volebat « omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur ; » ut jam nihil aliud vetitum intelligatur, quam ne scelerum consortes fierent : quo uno Gregorii decreto, omnia de deponendis regibus decreta corruunt.

Quin etiam secuti Romani Pontifices depositionem ab excommunicatione distinctam esse voluerunt, uti jam vidimus et sæpe videbimus ; certamque est omnino auctoritate eorum, [401] canonistarumque, ac theologiæ omnis, totam regnandi vim, cum ipso anathemate stare posse. Neque minus certum Childericum et Irenem, quos regno depositos esse volunt, nulla unquam excommunicatione fuisse percussos. Quare nihil erat manifestius falsum quam depositionem connexam esse cum excommunicatione, quæ sine depositione, et sine qua depositio esse possit,

CAPUT V.

Quod umquam de potestate reges deponendi canon conditus fuerit, nunquam edita professio, nunquam ea de re pronuntiatum, ac nequidem unquam quæsitum, incœptum à factis quæ deinde ad jus tracta sint.

Illud etiam asserimus ad placandos catholicos, et hæreticos retundendos, de deponendis regibus nunquam canonem aut professionem ab Ecclesia fuisse editam, neque à quoquam aut concilio, aut etiam Papa pronuntiatum esse, ne quis negaret principes à Pontificibus posse deponi ; neque ab ullo Doctore, ab ullo historico, ab ullo viro bono esse scriptum, hæreticum aut schismaticum fuisse quemquam, eo præcise nomine, quod negasset reges à Pontificibus posse deponi.

A multis sane id negatum, etiam Gregorii VII tempore, confitentur omnes, et ipsæ testantur Hermanni quæstiones. Id etiam negarunt quotquot illis temporibus pro Henrico IV apologias ediderunt : id negavit ecclesia Leodicensis celebri illa epistola, qua illa decreta de deponendis regibus, salvo in aliis apostolicæ Sedis primatu, inter novellas traditiones apostolicæ doctrinæ adversantes recensentur. Alios innumerabiles commemorare nihil attinet. Neque tamen prætermitti debet auctor vitæ Henrici IV, cujus hæc verba sunt : « Absolvit (Gregorius) omnes à juramento, qui fidem regi juraverant... Quod factum multis displicuit, si cui displicere licet, quod Apostolicus fecit ; et asserebant tam inefficaciter quam illicite factum quod factum est. » Id si error fuit, qui in eo versabantur, canone aliquo, dogmate, [402] professione, doctrina, erudiendi fuerunt. Cum enim errores proferuntur, eos damnare ac prohibere solet Ecclesia catholica, et contrariam veritatem edito canone declarare. Solet etiam postulare ab errantibus erroris sui professionem. Exempli gratia, postquam Græci negarunt primatum apostolicæ Sedis in spiritualibus, non contenta Ecclesia est Romanum Pontificem pro eo ac debuit modo venerari ; sed edita professione à Græcis elegit ut eam potestatem agnoscerent. Quare si pro certo haberet Ecclesia, valere eam potestatem ad bona temporalia, atque etiam ad imperia detrahenda ; id quoque edita professione declararet, vel a negantibus reposceret ; neque unquam aliter est factum in fidei dogmatibus. At neque Gregorius VII, neque alii Pontifices quidquam tale præstiterunt ; neque quisquam canonem talem unquam, professionemve protulit. Cur hoc ? nisi quod omnes intellexerint, rem hanc ejusmodi esse quæ ad dogma ecclesiasticum nullo modo pertineret.

Neque vero inter canones recensemus, quæ Gregorius VII ad Herimannum scripsit, tametsi eorum excerpta, à Gratiano et aliis, in Decreti corpus illata sint. Satis enim constat illam epistolam nunquam inter Decretales fuisse recensitam, Gratianumque et alios canonum consarcinatores, nihil majoris tribuere auctoritatis iis quæ operi suo intexuerint.

Idem respondemus ad caput Juratos, ab eodem Gratiano, sub Urbani H, qui Gregorio VII successit, nomine proditum ; neque epistolam, unde Gratianus hunc descripsit canonem, uspiam invenimus.

Caput autem, Nos Sanctorum, à Gregorio VII in concilio Romano IV prolatum, Gratianus exscripsit, nosque supra retulimus, et ex verbis patet, rem quidem narrari quæ à Gregorio VII geri soleret, non autem quæ decreti vice, aut sub anathematis pœna sanciretur.

Nam quod inter dictatas Papæ refertur, « quod Papæ liceat imperatores deponere ; quod à fidelitate iniquorum subjectos possit absolvere, » nihil est. [403]

Fateor à Baronio dictatus illos Papæ, qui inter Gregorii VII epistolas recensentur, concilio Romano III anni 1076, fuisse adscriptos, sed nullo teste, auctoritate nulla. Cum enim eorum dictatuum in ipsa synodo, aut in Gregorii VII epistolis, aut in historicis, qui de synodo scripsere, nulla mentio habeatur, probabilius est, hos Papæ dictatus ex epistolis Gregorii à studioso quodam fuisse collectos.

Atque ut maxime fateamur dictatum hunc à Gregorio in concilio aliquo fuisse editum, non tamen ita ut inter canones adscribatur ; quemadmodum neque illud : « Quod Romanus Pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petii indubitanter efficitur sanctus : » aliaque ejusmodi, quæ inter dictatus Gregorii relata, ipsi adversarii canonibus accensere erubescant.

Neque obstat quod hæretici ac schismatici habeantur qui Henrico favebant. Quærendum enim est quo nomine hæretici aut schismatici essent. Merito enim schismatici, suoque sensu hæretici, qui et legitimum Pontificem nulla auctoritate dejecerant, et apostaticum in Petri Sedem per vim ac sacrilegium intrudebant : ad hæc canones conculcabant, et simoniacos, et incontinentes clericos fovebant. Qui autem eos aut hæreticos aut schismaticos dixerit, eo præcise nomine, quod negarent à Papa reges deponi potuisse, tot inter gravissima quæ mutuo inferebant crimina, nemo extitit.

Certum igitur est nunquam ea de re expresse quæsitum, talisne potestas Pontificibus à Domino data esset ; nunquam expresse constitutum, concessam eam esse : neque unquam, à quoquam qui id pernegasset, exactum, ut eam sententiam facta professione ejuraret.

Sane, anno 1102, cum Paschalis II, concilio Romæ habito, adversus Henricum IV et ejus asseclas antecessoris anathemata [404] iteraret, habiti pro hæreticis, qui anathemata contemnerent, adactique in hanc formulam : « Anathematizo omnem hæresim et præcipue eam quæ statum præsentis Ecclesiæ perturbat, quæ docet et adstruit anathema contemnendum, et Ecclesiæ ligamenta spernenda esse : promitto autem obedientiam apostolicæ Sedis Pontifici, Domino Paschali ejusque successoribus, sub testimonio Christi et Ecclesiæ, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia. » Hæc erant quæ catholica Ecclesia, edita professione, à schismaticis ad unitatem redeuntibus postularet : quæ omnia in confesso sunt apud omnes catholicos. Ulterius prosilire, aut de deponendis regibus quidquam expromere, ac pro canone edere, Ecclesiæ doctor Spiritus sanctus vetuit.

Ac postea, anno 1105, cum de compositione inter Pontifices Gregorii successores et eumdem Henricum IV ageretur, nihil aliud ab Henrico postulatum, quam ut fateretur, se « injuste Hildebrandum esse persecutum : Guibertum ei injuste supposuisse, et injustam persecutionem in apostolicam Sedem et omnem Ecclesiam hactenus exercuisse : » quæ quidem erant certissima, eo nomine, quod ad obedientiam vero Pontifici denegandam, falsoque præstandam, omnes adegisset.

Ut autem recognosceret à Sede apostolica dari aut adimi potuisse principatus nemo postulavit, nemo cogitavit.

Objiciunt Gregorium VII aliosque Pontifices, non alio fundamento nixos, hæc de Henrico aliisque auctoritate clavium deponendis edidisse decreta, quam quod existimabant id suæ esse potestatis ; ergo eam doctrinam ut certam supponebant.

Qui hæc objiciunt, meminerint, velim, id quod est à Bellarmino aliisque magno consensu dictum : nempe accuratissime discernenda, quæ Romani Pontifices de facto jusserint, ab iis quæ decreto edito facienda constituerint ; neque etiam decretorum omnium parem esse rationem, cum eodem Bellarmino aliisque consentientibus, iidem Pontifices multa decreta protulerint ex falsa sententia, quam ipsi probabilem reputarent. [403]

Quare omnino certum est, de hac potestate reges deponendi, etiam postquam negata est, nunquam quæsitum, nedum pronuntiatum fuisse : sed postquam eam ex facto exercere cœperant, jus ex facto trahere conabantur. Verum aliud profecto est factum Gregorii, quod, quantum ad temporalia adempta pertinebat, Henricum regem duntaxat, solamque Germaniam Italiamve spectaret : aliud decretum seu dogma, quod universæ Ecclesiæ probandum refutandumve proponeretur.

CAPUT VI.

Quod multi in Germania orthodoxi etiam episcopi à Gregorii VII sententia discreparint : exemplum Trevirensis Ecclesiæ, ac Brunonis archiepiscopi, imperatori deposito omnia jura servantis, etiam ea quæ ad designandos episcopos antiquitus data essent.

Neque vero hæc hæserunt, infixaque sunt animis ea firmitudine, qua solent fidei æterna dogmata, ab alta christianitatis origine per omnem sæculorum seriem devoluta. Etsi enim horum temporum historiæ, plerumque obscuræ mancæque sunt, pervenere tamen ad nos præsulum illustrium nomina, qui Henricum IV jam depositum, ut imperatorem debita obedientia in civilibus coluerunt Hic autem Germanos solos proferemus, alios alio loco commodius suo ordine memorabimus.

Laudatur in Historia Trevirensi Bruno archiepiscopus, eleemosynarum summæque pietatis nomine : atque illum quidem Ecclesiæ catholicæ et Romano Pontifici conjunctissimum fuisse constat : quippe qui Egilberti antecessoris, falso Pontifici Guiberto et Henrico IV communicantis ; gesta resciderit, ab eoque ordinatos nullos admiserit, « nisi qui se legitimo Romanæ Ecclesiæ Pontifici obedituros super Evangelium fidem facerent. »

Cum tamen ità affectus esset erga verum Pontificem, tunc Paschalem II, haud minus ipsi Henrico IV toto episcopatus vitæque suæ tempore gratus et obsequens fuit ; de quo etiam ibidem scribitur : « Cum tanta solertia et sapientia ab ipso rem actam, » [406] ut in gravissimis illis regnum inter et sacerdotum dissidiis, « ita catholicorum amplexus sit consortium, ut imperatori debitum non denegaret obsequium ; neque ita in cæsarianorum communione contaminaverit, ut catholicorum offensas incurrerit. » Itaque et episcopi simul et egregii civis functus officio, utrique parti conjunctissimus, idoneus etiam reconciliandis animis habebatur. Et quidem ab Henrico IV jam sæpe deposito, multis jam ornatus beneficiis, anno 1101, flagrantibus maxime dissidiis, Trevericæ præfectus est Ecclesiæ, petentibus Trevericis. « Treverici petierunt sibi episcopum dari, quibus imperator, petentibus principibus et consentientibus civibus, Brunonem consecrari jussit. Denique ibidem ordinatus est ab Edalberone Metensis Ecclesiæ episcopo, oleum sacræ benedictionis imponente, Joanne Spirensi, Richero Virdunensi cooperantibus ; et assistentibus archiepiscopis Ruthardo Mogutiensi et Friderico Coloniensi et aliis quamplurimis episcopis. » Prorsus antiquo more rituque, quodque notandum est, eas partes agente imperatore, quæ pridem à piis imperatoribus actæ essent ; adeo imperatoris nomine colebatur, atque omnia in designandis episcopis olim usu Ecclesiæ regibus attributa, deposito etiam et excommunicato principi integra servabantur.

Jam ut ejus antistitis gesta prosequamur, sic scribit historicus : « Anno ordinationis suæ tertio, Romam profectus apostolorum gratia et percipiendae benedictionis magistri causa invenit Dominum Paschalem Papam universali synodo praesidentem, papatûs sui annum octavum agentem, à quo honorifice susceptus est, utpote Belgicæ-Galliæ primæ Metropolis Præsul magnificus. » Addit tamen historicus : « Sed quoniam episcopalia, videlicet annulum et baculum, per manum laicam suscepisset (contra Gregorii VII Urbani II et Paschalis II interdictum), atque quia ecclesias dedicasset, et clericos, necdum pallium consecutus, promovisset (quod à Romanis Pontificibus pridem erat vetitum), multum aspere correptus est ; et decernente episcoporum ibi congregatorum concilio, pontificatus officium deposuit : quod tamen ipsis intervenientibus, quia discretio ejus et prudentia officio et [407] tempori congruens erat, post triduum, non sine admissorum pœnitentia recuperavit. »

Diligenter attende quid in illo Papa et episcopi reprehenderint, et cujus eum pœnituerit. Non profecto quod regem depositum agnovisset, ab eoque præfectus Trevericæ esset ecclesiæ. Id enim, modo absque simoniâ ac servatis canonibus fieret, non improbabat Ecclesia, sed propter annulum et baculum, consecrationesque et ordinationes sine pallio, adversus pontificia decreta factas.

Liquet ergo, ne ipsum quidem Papam et universalem synodum, cui ipse præsideret, quidquam ab eo exegisse, quod ad ejurandum Henricum IV Imperatorem pertineret ; rediitque in Germaniam pari in regem fide atque obsequio clarus teste eodem historico : « Talem se in omnibus modis exhibebat, ut in administrandis quoque regni negotiis, ex omnibus principibus... nullus eo sublimior haberetur : adeo ut eum imperator patrem suum vocaverit, et majorem cæteris honorem ei impenderit ; sed et ad omnibus episcopis quacumque se conventui eorum ingessisset, ut par quidem diligebatur, sed ut major venerabatur. Igitur quoniam in rebus sibi commissis strenuissimus erat, defuncto imperatore, communi consilio principum, regiæ curiæ vicedominus effectus est, et regnum regnique hæres ( Henricus videlicet hujus nominis V rex) adhuc adolescens circa annos viginti ei committitur. » Hæc quidem satis probant quæ in deponendis imperatoribus gesta essent, non esse considerata ut decreta fidei, sed ut facta Pontificum, quibus sancti viri orthodoxæque Ecclesiæ minime consentiendum ducerent, Romanis Pontificibus non improbandus.

CAPUT VII.

Sanctus Otho Bambergensis, sanctus Erminoldus abbas, designationes episcoporum ab imperatore deposito factæ, ab orthodoxis ecclesiis petitæ et admissæ : quid in iis Sedes apostolica et concilium Romanum improbant.

Eodem fere tempore, anno videlicet Christi 1102, quo ad Trevirensem ecclesiam iste promotus est, sanctus Otho Pomeraniæ [408] Apostolus, Bambergensem episcopatum sortitus est, cujus vitam habemus apud Canisium, à Baronio postea translatam in Annales ecclesiasticos, miris cum viri laudibus. Is ergo in Henrici IV aula versatus, cancellarii munere præclare est defunctus, atque imperatori in pietatis officiis conjunctissimus fuit. Nam Henricus varius moribus, pietatis etiam officia frequentabat.

Dum ergo sanctus Otho cancellarii munus egregie exequeretur, « Rupertus Bambergensis Episcopus de hac vita migravit. Itaque ex more temporis, insignia episcopatus ad curiam allata sunt, et petitio Ecclesiæ pro pastore. Sed imperator consilio sex mensium inducias ponit ; ecclesia vero Bambergensis, cum Clero et populo, Deo interim devotissime, pro idoneo rectore supplicabat. » Sic piæ sanctæque Ecclesiæ, etiam in iis quæ ad ecclesiastica pertinerent, imperatorem quantumvis depositum observabant Hoc ritu sanctus Otho episcopus designatur, et ad sarcinam subeundam invitus adigitur.

Factum id sub Paschalis II initia, et scribit ad eum sanctus Otho in hæc verba : « In obsequio Domini mei imperatoris per annos aliquot degens, et gratiam in oculis ejus inveniens, suspectam habens in manu principis investituram, semel atque iterum cum dare vellet, renui episcopatum. » Non ille obsequium ac fidem, in excommunicatum ac depositum licet principem, nequidem provectionem ad episcopatum, eo designante, sed investituram tantum suspectam habet Pergit : « Nunc vero jam tertio in Bambergensi episcopatu me ordinavit, in quo tamen minime permanebo, nisi Vestræ complaceat Sanctitati per vos me investire et consecrare. »

At Paschalis, dominum imperatorem professo neque ab ejus obsequio discedenti, ut dilecto fratri Bambergensis ecclesiæ electo rescribens, salutem et apostolicam benedictionem impertit, et ejus probat electionem ab imperatore factam : nihil aliud quam investituram improbat. Quid plura ? Baculum et annulum deponenti restituit : eum consecravit : ad Ecclesiam de ejus [409] consecratione, salvo Metropolitani jure, à se facta scripsit ; nihil tamen de ejurando imperatoris obsequio, aut ab eo postulavit, aut Ecclesiæ significavit.

Habemus, apud eumdem Canisium à Baronio relatam sancti Erminoldi Abbatis vitam, in qua hæc legimus : « Henricus aliquando imperator, (V quarti filius) cum propter excessus suos in papalis excommunicationis sententiam incidisset, et tamen à religiosis ac magnis etiam Prælatis Ecclesiæ, imperatoriæ dignitatis intuitu honor sibi ac solita reverentia deferretur, » etc. Non ergo omnes in eo errore versabantur, ut ab eo excommunicato imperatore, etiam in civilibus abstinendum esse, cum sancto Gebhardo aliisque crederent ; sed magni etiam ac religiosi episcopi contrariam sententiam tuebantur.

Et quidem Erminoldus excommunicatum Henricum aditu ecclesiæ sacrique monasterii, atque etiam fratrum salutatione prohibebat : ipse tamen et imperatorem appellavit, et pro officio salutavit, et quod excommunicato non omnia consueta præstaret, excusatum se voluit.

Porro electiones episcoporum eas, quæ auctore imperatore solebant fieri, post Henrici IV depositionem, ab episcopis etiam Gregorio VII addictis, consueto more fuisse frequentatas, testatur Historia Trevirensis supra memorata : cujus quidem auctori, sua suoque ævo proxima enarranti, facile adhibemus fidem. Hæc ergo in ea historia legimus : Anno 1078, depositionis jam à Gregorio VII dicta sententia, Udonem archiepiscopum Trevirensem vita discessisse, substituendi episcopi gratia imperatorem Treverim advenisse : eo etiam advenisse Herimannum, Metensem eum, quem sæpe memoravimus, Theodericum Virdunensem, eum quem Magnum appellant, et Bibonem Tullensem, provinciæ Trevirensis suffraganeos episcopos : Herimanno ac Bibone auctoribus, idoneas personas imperatori fuisse à clero nominatas, quas tamen respuerit, « quod nemo ejus benevolentiam digna taxatione prævenerat. » Tandem Egilbertum ab eo fuisse admissum, sed ab Herimanno ac Bibone non fuisse receptum, prohibitosque [410] episcopos à clero et populo ne eum consecrarent ; » propter canonicum illud decretum, quo præcipitur ut nullus in episcopum, nisi canonice electus, consecretur. »

Ergo quem imperator canonice designasset, omnino recepturi erant ; idque sentiebat ecclesia Trevirensis illa sub Othone, (is est qui superius Udo appellatur) Gregorio VII addictissima. In eam sententiam cum coepiscopis Herimannus quoque Metensis episcopus convenerat, is quem Gregorio VII addictissimum fuisse memoravimus : ut profecto non miremur toties fluctuasse et consultasse eum, qui Henricum etiam depositum, in tam solemni tamque ecclesiastico actu imperatorem agnoscat.

Theodericus Virdunensis, ille etiam à nostro historico Magnus nuncupatus, tum Gregorio VII Sedique apostolicæ conjunctissimus, haud minus imperatorem agnovit, probante Pontifice, cujus etiam jussu cum imperatore causam Herimanni Metensis studiosissime egit. Testatur epistola in eadem Historia Trevirensi ad Gregorium VII, qua simul eum Pontificem, et Henricum depositum licet, regem agnoscit.

Multos alios episcopos religiosos ei magnos in eadem sententia fuisse vidimus ; ac vitæ sancti Gebhardi Juravensis supra laudatus auctor, in tota Germanià quinque omnino episcopos memorat, qui Gregorio in omnibus adhaeserint, et ab imperatore penitus discesserint. Hos ille quidem catholicos nominat ; sed interim ipse dubius, cujus nimirum verba retulimus dubitantis, justane an injusta Gregorii sententia fuerit, ut fluctuasse pateat etiam eos qui Gregorio VII maxime favisse videantur. Neque his quinque episcopis catholica apud Germanos continebatur Ecclesia, cum alios multos magnos sanctosque ab iis dissensisse, Romano quoque Pontifice probante, videamus.

Neque vero putandum est, omnes qui Henrico adhærebant, favisse ejus schismati. Vel unus Vitæ Henrici auctor prodeat in medium, qui Henricum jam à Gregorio VII discessurum, quasi ab eo scelere dehortaturus, sic compellat : « Cessa, obsecro, Rex gloriose, cessa ab hoc molimine, ut ecclesiasticum Caput de suo [411] culmine dejicias, et in reddenda injuria te reum facias. Injuriam pati felicitatis est ; reddere, criminis. » Excusat ut potest ; cæterum, quantum abesset à domini sui tuendo schismate aperte significat. Idem cum de depositione à Gregorio VII prolata diceret hæc summa modestia scripsit : « Quod factum ( Gregorii VII ) multis displicuit, si cui licet displicere quod Apostolicus fecit ; et asserebant tam inefficaciter quam illicite factum, quod factum est. Sed non ausim assertiones eorum ponere, ne videar cum eis Apostolici factum refellere. » Factum quidem ; non enim hæc putabant ad dogma ecclesiasticum pertinere. Laudamus prudentem historicum, qui Romanum Pontificem tam reverenter habeat ; cujus ego exemplo de his conticescerem, si tacendo deleri atque oblitterari possent- Illud interim intelligo, multos extitisse, qui et à Gregorii VII novitate, et ab Henrici IV schismate procul essent. Neque mirum cur eorum nomina, tanta in perturbatione rerum minime ad nos pervenerint ; cum is eliam, qui Henrico IV apertissime favet, vitae ejus scriptor, tam timide referat ; quæ in Gregorium dicerentur.

CAPUT VIII.

Leodiensis ecclesiæ egregium testimonium : Leodienses an fuerint schismatici : an in sua epistola falsum aliquid docuerint ; cur pro ea doctrina veniam petierint, cum in communionem recepti sunt.

Leodiensis ecclesia à tot sanctissimis Episcopis instituta, pietatis, doctrinæ atque ecclesiasticæ disciplinæ laude floruit. Hæc de nostra quæstione insignem scripsit epistolam tomis conciliorum insertam. Hæc ut intelligatur, exponenda paucis horum temporum historia. Anno Christi 1105, Henricus V, Henrici IV filius, biennio antea rex à patre designatus, in parentem arma movit, tanquam eum coacturus ad apostolicæ Sedis obsequium Principes ad filium defecerunt : captus imperator : « anno 1106, conventus principum Moguntiæ factus, ubi supervenientes [412] apostolicæ Sedis legati, anathema à Romanis Pontificibus in imperatorem factum omnibus qui aderant promulgabant : Principem Henricum seniorem omnibus modis commonitum, vel, juxta alios, circumventum et coactum, insignia regni resignare ac mittere filio persuadent. » Hæc Otho Frisingensis. Tum subdit : « Quæ omnia utrum licite an secus acta sint, nos non discernimus : » adeo hæc omnia, licet auctoritate Romani Pontificis Paschalis II facta, à viris doctis sanctisque pro ambiguis habentur. Henricus IV Coloniam pergit, exinde Leodium, in utraque parte regio more susceptus, bellum instaurat. Hac ergo temporum necessitudine, Leodienses, quod episcopum suum secuti, Henricum seniorem adversus filium tuerentur, à Paschale II excommunicati, jussusque Robertus Comes Flandrensium ferro adoriri eos. Extat Epistola Paschalis II, quæ incipit : Benedictus Dominus : qua, comiti ejusque militibus, in peccatorum remissionem, et apostolicæ Sedis familiaritatem præcipit, ut Leodienses clericos, omnesque Henrici hæreticorum capitis fautores pro viribus persequatur.

Ea causa Leodienses, superstite adhuc Henrico IV bellisque inter patrem et filium flagrantibus, gravem edunt Epistolam sub hoc titulo ; Omnibus hominibus bonæ voluntatis : quos quoniam Baronius ut schismaticos suggillat, ne inauditos damnemus, audire nos oportet. Ergo prolixas epistolæ hæc summa est.

Primum quidem Leodienses Romanam Ecclesiam non aliter quam Matrem, Paschalem non aliter quam Patrem, quam Apostolicum, quam Episcopum episcoporum, quam Angelum Domini, quam Christum Domini appellant, ad quem pertineat sollicitudo omnium ecclesiarum. Hildebrandum etiam seu Gregorium VII non aliter quam pro Papa habent. Jam ergo constat eos non adhæsisse Antipapæ, neque à vero Pontifice recessisse.

Secundo, negant excommunicari se debuisse, quod regem colerent, ac Cæsari redderent quae essent Cæsaris ; laudatisque Petri et Pauli locis de colendis regibus : « Quia ergo, inquiunt, [413] regem honoramus, quia dominis nostris non ad oculum, sed ia simplicitate servimus, ideo excommunicati dicimur ? » Addunt inviolabilem esse quæ regi, ex regalibus ejus acceptis ab omni tempore, jurata sit fidelitas : primum Hildebrandum hæc commovisse : hunc novellæ traditionis auctorem, ut debita regi ac jurata etiam fidelitas solveretur. Quod autem Paschalis II Henricum seniorem vocaverat hæreticorum caput, sic respondent : « Si talis est, quod absit, et pro nobis dolemus, et ipsi Domino nostro condolemus : nihil modo pro imperatore nostro dicimus, quod etiamsi talis esset, tamen eum nobis principari pateremur, quia ut talis nobis principetur, peccando meremur. Esto, concedimus vobis inviti, eum talem esse qualem dicitis, nec talis à nobis repellendus esset, armis contra eum sumptis, sed precibus ad Deum fusis. »

Patet ergo Henrici IV tempore fuisse multos, qui cum Sedem apostolicam, eique præsidentes Romanos Pontifices colerent, interim à regum obedientia, pontificiis decretis abduci se posse pernegabant. Tota enim Leodiensis ecclesia, divinis eloquiis erudita, eam doctrinam tuebatur.

Neque dicas Leodienses, commotiores scilicet, quædam profudisse, quæ nec ipsi probemus : neque enim nostra refert, quam commoti fuerint, qui ferro flammâque vastari juberentur, sed quam veram doctrinam de Romanis Pontificibus deque regibus tradiderint.

Neque etiam objicias, aperto errore laborasse eos, qui excommunicari posse reges negare videantur. Neque enim id absolute dicunt, quod reges et imperatores excommunicari non possint : sed « quod aut minime, aut difficile possunt reges et imperatores excommunicari, secundum etymologiam nominum illorum, et juxta determinationem excommunicationis. » Hæc enim non obscure significant, raro quidem et difficile veniendum esse ad excommunicandos reges, quod nemo diffitetur : minime vero et nunquam, ad excommunicandos eos ea excommunicatione, qua societas etiam civilis abrumpitur. Unde excommunicationem [414] à Pontificibus latam, non absolute nullam, sed indiscretam appellant.

Quid autem esset illa excommunicatio indiscreta, prolato canone Gregorii VII, exponunt his verbis : « Quod excommunicati dicimur, non gravius justo feras ; quia, ut credimus, nos ab excommunicatione excipiet, saltem ipsa Romana auctoritas. Hildebrandus Papa, qui auctor est hujus novelli schismatis, et primus levavit sacerdotalem lanceam contra diadema regni, primo indiscrete Henrico faventes excommunicavit : sed reprehendens se intemperantiæ, excepit ab excommunicatione illos qui imperatori adhærebant, necessaria ac debita subjectione, non voluntate faciendi, vel conciliandi malum ; et hoc pro decreto scripsit : » quod est illud decretum : Quoniam multos, à nobis integre suo relatum loco ; in quo et illud notavimus, liberari ab excommunicatione eos, qui non ita curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur ; quo quidem Leodienses satis se tutos ab excommunicatione putabant, cum nullius malæ rei auctores extitissent.

Ergo ea erat Leodiensibus indiscreta excommunicatio, quæ indiscriminatim communicationem omnem cum imperatore, etiam in civilibus ac necessariis negotiis prohiberet : quam profecto doctrinam toto terrarum orbe à Leodiensi ecclesia divulgatam, à nemine erroris fuisse notatam legimus, aut nunquam ab ea ecclesia postulatum ut eam ejuraret

Quod autem objiciunt, Leodienses petita venia in communionem receptos, nihil hoc ad ejuratam epistolæ doctrinam pertinere testatur ipse Baronius, qui ea de re ex Urspergensi sic scribit : Leodiensis episcopus, cæterique coepiscopantes, inter cætera recipiuntur in communionem pœnitentiæ, hac conditione, quod cadaver ipsius excommunicati per se pridie in monasterio tumulatum effoderent, et absque ulla sepultura vel exequiarum communione, in loco non consecrato deponerent ; comprobantibus [415] his qui aderant archiepiscopis et episcopis ; quia quibus vivis Ecclesia non communicat, illis etiam nec mortuis communicare possit. » Recte omnino et ex prisca disciplina, meritoque Leodienses emendare coacti quod prava misericordia fecerant : interim patet hanc unam ab eis conditionem postulatam, ut cadaver excommunicati sacro loco projicerent : non profecto ut Epistolæ suæ doctrinam abdicarent. Manet ergo Epistolæ antiquæ doctrinæ de inviolabili regum majestate testis, adversus Gregorii VII novitatem, quam distincte notat ; neque quisquam eam notam eluit Manavit opinio hujus novitatis ad posteros, ut vel Othonis Frisingensis à nobis relata verba testantur. Alios postea testes audiemus. Hic quidem Germanici nominis episcopos ac scriptores commemorare voluimus.

CAPUT IX.

Quod hæc decreta Gregorii VII, aliorumque Pontificum nullo deliberante aut approbante concilio, tum pessimo exemplo et infelicibus auspiciis facta sint.

Id vero in primis notatu dignum arbitror, quod illud Gregorii VII factum, nulla in legitima synodo, dictis sententiis, comprobatum fuit. Nam solemne est Romanis Pontificibus, ut quæ approbante concilio fecerunt, edicant factum aut constitutum esse, sacro approbante concilio, vel aliam similem adhibeant formulam, qua ea quæ egerint synodi judicio confirmentur. Id passim videre est in Romanis conciliis, quorum gesta habemus. Placet, exempli causa, referre concilium à Joanne VIII habitum, de Carolo Calvo in imperatorem electo. Sic interrogat Pontifex : « Quæ in præfato piissimo... Carolo... gessimus sententiæ prolatione, si unanimi generalitati vestræ videtur, et per manus subscriptionem etiam in præsenti ac venerabili synodo... iterato promulgemus ac roboremus. Sancta synodus respondit : Placet et valde placet... Tunc... Pontifex :... Piissimi... Caroli... ad imperialia sceptra electionem et [416] promotionem... ex tunc et nunc, et in perpetuum firmam et stabilem decernimus permansuram. Responderunt omnes : Placet, placet, fiat, fiat. » Fit communi consensione decretum : ei subscribitur eo ritu passim : Joannes, vel alius quivis, Romanæ Ecclesiæ episcopus huic decreto à nobis promulgato subscripsi : eodem tenore singuli episcopi subscribunt : Decreto à nobis promulgato. Sescenta ejusmodi Acta in conciliis extant. At in Gregorii VII conciliis nihil simile. Non uti Joannes VIII de confirmando, ita hic Gregorius de deponendo rege episcopos interrogat ; neque illi decretum assensione firmant. Solus Gregorius hæc edicit : « Regnum contradico, juramentum solvo, ne quis ut regi pareat interdico. » Cùmque tot decreta Romanorum Pontificum estent in conciliis promulgata, quibus concilii consensio et approbatio inseratur, in deponendis regibus nihil unquam tale legimus : imo in concilio Lugdunensi œcumenico illi decreto quo Fridericus II ab Innocentio IV deponitur, non est appositum ex formula consueta ; Sacro approbante concilio, sed sacro præsente concilio ; adeo Pontifices id sibi privatim reservare voluerunt. Quod quidem, quocumque animo gesserint, certe ipsi testantur, hæc, non conciliorum auctoritate, sed ab ipsis tantum pontificio nomine esse gesta.

Quam autem inauspicato gesta sint, multa testantur. Imprimis infaustum illud, quod tum primum coepit de deponendis regibus cogitari, cum bellis civilibus attrita respublica, ipsa etiam regia nutaret auctoritas. Saxonibus enim ab aliquot annis rebellantibus, « nonnulli Longobardorum, Francorum, Bavarorum, Suevorum, data et accepta fide, conglutinati sunt, qui regem undique bellis pulsarent. » Auctor Vitæ Henrici id prodit : id Lambertus Schafnaburgensis ; id Saxonici belli scriptor ; jamque adversus Henricum tota se Germania, totum imperium commovebat. Tunc Gregorius deponendum aggreditur imperatorem, ut à suis destitutum, scribit Otho Frisingensis. Gregorius ergo ambitiosis principibus et quomodocumque regem aggressuris, [417] gerendi belli colorem et qualemcumque titulum, auctoritate apostolica præbuit : quo quid infelicius ? Hoc vero exemplo (piget commemorare quidem ; sed causæ ratio id postulat, neque manifesta dissimulasse quidquam juvet) hoc, inquam, exemplo cæteri Pontifices tum regibus adimere regna cœperunt, cum ultro ruere, vel certe inclinari bellis maxime intestinis, fatiscente republica, viderentur. At si his prolatis decretis bella cessarent, tamen infausti erat ominis, apostolici nominis auctoritate ambitionem alere ; nunc autem magis magisque bella civilia exarsere, profligati ingentes exercitus, qui Pontificum regnabant auspiciis Rodolphus Suevus, Hermannus Lotharingus in præliis cæsi : et quod Bertholdus Constantiensis tradit, pontificiarum partium per eam ætatem studiosissimus : « Totum romanum imperium civili bello, nimio schismatis dissidio laboravit, aliis quidem Domino Apostolico, aliis Henrico faventibus : ob hoc utrinque totum regnum præda, ferro et igne miserabiliter devastantibus. » Quo bello per triginta fere annos Germania et Italia conflagravit ; Roma ipsa capta, recepta, hostibus et auxiliantibus prædæ fuit ; quodque omnibus pejus est, ad posteros exempla manarunt : et quoties à Pontificibus sunt inchoata talia, eaedem consecutae calamitates toti orbi testabantur, quam infausta omine à Gregorio VII hæc cœpta sint.

Neque vero hæc referens, id nostræ causæ patrocinari volo, quod Rodolpho et Hermanno pontificia auctoritate bella moventibus, res improspere successerint. Sane scriptores ii qui nostris temporibus Gregorii VII aliorumque Pontificum eadem conantium acta, tanquam cœpta divinitus tuenda susceperunt ; ubi pontificias partes felicioris successus aura afflaverit, continuo altius se extollunt : tanquam nesciremus christiani, occultis judiciis hæc agi, ac plerumque pœnæ loco à Deo immitti victoriam. Nos autem, si prospera omnia Romanis Pontificibus, tam nova in imperium molientibus, contigissent ; non minus infaustam [418] prædicaremus apostolicæ Sedi potestatem eam, quæ ipsi tot stragibus totque bellis, quantumcumque prosperis, constitisset.

Nihil ergo hic attinet commemorare Henrici IV calamitates armatosque in ipsum filios : Henricum præsertim V, jam unum superstitem, à quo victus pulsusque est : nisi quod hoc quoque pars est infelicitatis, quod Gregorii VII Paschalisque II decreta, tantæ impietati occasionem dederint, in eâque opem et præsidium nacta sint.

Neque eo melius Paschali II res postea successerunt, qui Henricum V tanto à se studio ad viventis patris regna provectum, statim atque imperatorem coronavit, hostem expertus est, rupto iterum sacerdotii ac regni fœdere, novoque de investituris bello comparato. Sed hæc postea paucioribus. Nam Gregorii VII Henricique IV rebus, quæ hujus quæstionis fons et caput essent,

diutius nos immorari oportebat : cætera levius transibimus.

CAPUT X.

Philippus I, Francorum Rex, excommunicatus, nulla unquam depositionis mentione.

Quidquid Gregorius, eumque secuti Romani Pontifices in deponendis regibus aggressi sint, non manavit ad Gallias infaustæ depositionis exemplum ; cujus rei his temporibus insigne habemus documentum.

Anno Christi 1094, viginti fere annis postquam Gregorii VII de Henrico deponendo infausta ac feralia edicta exierunt, historici hujus ævi, ac post illos Baronius memorat, Philippum I, Francorum regem, repudiasse Bertham uxorem legitimam, et duxisse Bertradam Fulconis Comitis Andegavensis uxorem, ad hæc cognatam suam : atque adulterium raptu etiam et incestu cumulasse. Id factum Urbano II Pontifice. « Tum, inquit Bertholdus hujus ævi scriptor, in Galliarum civitate quam Ustionem [419] vulgariter vocant, congregatum est generale concilium, à venerando Hugone Lugdunensi archiepiscopo ac Sedis apostolicæ legato, cura archiepiscopis, episcopis et abbatibus diversarum provinciarum, 17 kalendarum novembrium : in quo concilio rex Galliarum Philippus est excommunicatus, eo quod, vivente uxore sua, alteram superinduxerit... Hæc omnia, inquam, ibi sunt constituta et apostolica legatione firmata. »

Anno sequente, ipse Papa Urbanus II habuit Placentinum concilium. Citatus Philippus, eodem Bertholdo teste, inducias impetravit. Paulo post, eodem anno 1095, « in Galliis, inquit, ad Clarummontem synodus generalis à Domino Papa congregata est, ia qua tredecim archiepiscopi cum eorum suffraganeis fuerunt, et ducentae quinque pastorales virgæ numeratæ sunt. In hac synodo Dominus Papa... Philippum regem Galliarum excommunicavit, eo quod, propria uxore dimissa, militis sui uxorem in conjugio sociavit. » Alii historici idem memorant ; nec tanto scelere, nec tam justo anathemate toties iterato, neque tanti concilii tantique Pontificis auctoritate, detractum imperium Philippo fuit. Nemo id decrevit, nemo minatus saltem est, nemo id animo designavit ; cum tamen præcessissent Gregorii VII Henricum deponentis multa decreta, gravesque ad Philippum ipsum aliis de causis maximis, etiam intentatae depositionis minæ, quas vidimus. Sed neque his Franci auscultabant, et ab iis adversus Francos Romani Pontifices temperabant.

Verum quidem est quod Bertholdus scribit, anno 1096, « Philippum regem Galliarum, jamdudum pro adulterio excommunicatum, tandem Domino Papæ, dum adhuc in Galliis moraretur, satis humiliter ad satisfactionem venisse, et. abjuratâ adultera, in gratiam receptum esse, seque in servitium Domini Papæ satis promptum exhibuisse. »

Sed eo fuit sceleratior atque odiosior, quod Vicario Christi datam fidem fefellit. Unde Ivo Carnotensis, per ea tempora episcopus, omniumque episcoporum doctissimus atque sanctissimus, scribit : « Regem excommunicatum à domino Papa Urbano in [420] Claromontensi concilio, factaque cum Bertradâ divortio, reversum ad ejus consortium, iterum excommunicatum esse in Pictavensi concilio à cardinalibus Joanne et Benedicto. » Qua de re sic scriptum legimus in hujus ævi historicis : « Per idem tempus duo cardinales apostolicæ Sedis legatione fungentes, ad urbem Pictavium concilium convocarunt, in quo cxl Patres adfuerunt, qui Philippum regem Francorum, propter uxorem Fulconis consulis Andegavensium, quam in adulterio tenebat, anathematis vindicta percusserunt. Idem refert Hugo Flaviniacensis Abbas, in Chronico, ad annum 1100. »

Cum autem Philippus hoc ad flagitia addidisset, ut, reversus ad vomitum, diutissime in excommunicatione sordesceret ac computresceret, nihilo tamen secius episcopi æque ac cæteri omnes in obsequio perstitere. Perstitit ipse Ivo Carnotensis omnium fortissimus, pro ea quoque causa, tantique scandali ecclesiastica ultione ab iniquo rege carceres aliaque infanda perpessus, ut ad alia regis scelera etiam persecutoris nomen accederet.

Procul ergo ab nostrorum animis abfuit illud Germanis multis hoc tempore persuasum ; nempe excommunicatione seu anathemate abrumpi omne vinculum societatis humanæ, ac nequidem in civilibus communicari posse cum excommunicatis regibus : procul abfuit à Francorum regno illa, de deponendis regibus, reipublicæ infausta sententia, cum regi flagitiosissimo excommunicationis datæque fidei, per tantum temporis spatium contemptori, nemo eam pœnam vel verbo intentant, nedum re ipsa intulerit.

CAPUT XI.

Loci quidam Ivonis Carnotensis per summam inscitiam objecti solvuntur : corona regia regi restituenda in his locis quid sit ? Ivonem cum aliis omnibus Francis in obsequio perstitisse : Guillelmi Malmesburiensis locus.

Quanquam hæc per se clara et invicta sunt, tamen expedire [421] nos oportet ea quæ sunt à Francisco Jureto notata, ad Ivonis Epistolam xlvi, et à cardinale Perronio objecta. Nempe Ivo sic scripsit ad Urbanum II : « Venturi sunt ad vos in proximo nuntii ex parte regis Francorum,... qui confidentes in calliditate ingenii sui et venustate linguæ suæ, prædictis de causis impunitatem flagitii se impetraturos regi, à Sede apostolica promiserunt : hac ratione ex parte usuri, regem cum regno ab obedientia vestra discessurum, nisi coronam restituatis, nisi regem ab anathemate absolvatis. » Hic quidem videmus anathemate percussum haud minus pro rege agnosci. Subdit regis præceptum de convocandis Trecas trium provinciarum episcopis, quibus Rhemensis, Senonensis, Turonensis archiepiscopi paruissent : adeo nihil intermissum eorum, quæ regiis præceptis consuevissent fieri, ac tam pronam omnium ordinum circa regem fuisse constat obedientiam, ut etiam periclitari posse videretur unitas ecclesiastica, nisi excommunicatum regem Urbanus absolveret. Quo quidem metu Ivo negat ecclesiasticam disciplinam solvi debere ab Urbano. Verum hæc scribens, nihil interim de adimendo regi imperio cogitat. Sed Franciscus Juretus hæc Ivonis verba commemorans : Nisi coronam restituatis, nisi regern ab anathemate absolvatis, hæc addit : « Hic locus eorum adjuvat sententiam qui asserunt Philippo excommunicato à Papa Urbano II, interdictum simul regnum Franciæ. » Nimis imperite ille quidem. Sane Ivo scribit sic Epistola lxvi, ad Hugonem Lugdnnensem Romanæ Ecclesiæ Legatum : « Turonensis archiepiscopus in Natale Domini, regi contra interdictum vestrum coronam imponens, hac arte à rege obtinuit ut Joannes eidem ecclesiæ praeficeretur episcopus. » Item Epistola lxvii, « Turonensis archiepiscopus contra interdictum Legati vestri in Natale Domini regi coronam imposuit. » Item Epistola lxxxiv, ad Joannem presbyterum cardinalem, Romanæ Ecclesiæ Legatum : « Quidam Belgicæ provinciæ episcopi in Pentecoste contra interdictum bonæ memoriæ Urbani, coronam regi imposuerunt. » Videmus in Natali à Turonensi archiepiscopo, et in Pentecoste à Belgis episcopis coronam [422] impositam : quæ si quis retulerit ad solennem illam coronationem, qua inaugurantur reges, prorsus ineptiat. Ea enim et semel fit, neque à Turonensi aut Belgis episcopis fieri consueverat, sed ab archiepiscopo Rhemensi : quo jure longe antea, ut Annales habent, Philippus vivo Henrico patre anno 1059, Henrici Regis trigesimo secundo, à Gervasio Rhemensi archiepiscopo consecratus fuerat, cum septennis esset Ergo illa corona, de qua Ivo agit, quotannis in præcipuis festis imponi solebat. Quam cærimoniam honoris ecclesiastici genus quoddam, ab ipsis episcopis adhiberi solitum, regi anathemate percusso, Pontifices eorumque legati adhiberi vetabant. Hæc illa est corona, quam restitui sibi, soluto anathemate, Philippus postulabat ; non autem corona regia, sive regia potestas, qua usque adeo integra potiebatur, ut ea etiam exerceret, quæ in ecclesiasticis negotiis ipsisque etiam episcopalibus promotionibus, ad regium officium pertinerent.

Sane Ivo significat detineri à se tantisper de excommunicando rege litteras ab Urbano II missas : quia, « nolo, inquit, regnum ejus, quantum ex me est, adversus eum aliqua ratione commoveri. » Sed aliud profecto est, propter eas litteras aut aliquod decretum pontificium regno cadere ; aliud regnum in regem aliqua ratione commoveri ; quod quidem plerumque fit in impios reges, legum divinarum atque ecclesiasticæ censuræ publicos contemptores : quo sensu item dixit : « Regis anathemate periclitari terram. » Cæterum quæ ulterius de sollicitato regis imperio Juretus suspicatur, mera somnia sunt, à Francorum moribus ac sensibus aliena.

Et quidem Willelmus Malmesburiensis Anglus de concilio Claromontano hæc scribit : « In eo concilio excommunicavit dominus Papa regem Philippum Francorum, et omnes qui eum vel regem vel dominum suum vocaverint, et ei obedierint, et ei locuti fuerint, nisi quod pertineret ad eum corrigendum. » Cæterum cum unus hæc scribat, cæteris repugnantibus, facile intelligimus scriptorem extraneum, ac rerum nostrarum ignarum audito excommunicationis pronuntiatæ nomine, ex suo supplevisse, [423] quæ imperatoris excommunicationi Pontifices miscuissent. Sed profecto quæ turbato Germaniæ statu in imperatores audebant, haud competebant Franciæ, alta pace, optimis legibus atque hæreditaria successione firmatæ.

Quis autem sanæ mentis crediderit deponendo regi Francorum deiectam esse à Pontifice Claromontanam urbem, partem imperii francici, aut francos episcopos, qui in eadem synodo frequentissimi sederint ; cum eos in regis obsequio perstitisse, vel ex uno Ivone satis constet ? Jam regi deposito quis substitutus fuit ? Ludovicusne VI, ejus filius, quem patri semper fuisse obsequentissimum Sugerius abbas in ejus vita scribit ? An nobilissimum regnum in anarchiam redactum ab Ecclesia est, eo tempore, quo proceres suos cruce signatos, ac nobilitatis robur in christiani nominis hostes emittebat ? Quis hæc deliria non contemnat ?

Sane quod memorat Juretus in Chronico cœnobii sancti Dionysii scriptum esse : « Toto tempore excommunicationis ejus actis publicis solitum subscribi : Regnante Domino Jesu Christo, » longe est insulsissimum, cum profecto nonnisi imperitissimus ac stolidissima negare possit, hunc titulum in honorem Regis regum Jesu Christi longe ante ea tempora, ipsis etiam Caroli Magni temporibus, ac deinceps passim et ubique terrarum frequentatum, sub iis quoque regibus, qui vel maxime ecclesiastica pace florerent.

Si tamen obstinate Willelmo Malmesburiensi creditum volunt, dictam ab Urbano in Philippum depositionis sententiam ; cum interim constet Francos etiam episcopos, eosque sanctissimos atque fortissimos, in regis obedientia perstitisse ; nempe id quoque argumento erit, quam hæc de deponendis regibus decreta apud Francos nulla habeantur. Sed nos in rebus gestis ipsam veritatem, non causæ nostræ præsidia, etiam ab adversariis ministrata, quærimus. [424]

CAPUT XII

De investituris inter Paschalem II et Henricum V imperatorem : excommunicationes à conciliis latæ ; depositio in Rhemensi concilio à solo Papa : facta compositio in Lateranensi I generali sub Calixto II, revocatæ depositionis, aut regis rehabilitati nulla mentione.

Per eadem fere tempora sub Paschale II et Henrico V imperatore, Henrici IV filio, gravis illa à Gregorii VII et Urbani II decretis inchoata de investituris contentio, in apertum bellum erupit ; quamvis investituræ etiam per annulum et baculum, priscis temporibus à viris etiam sanctissimis frequentatæ adhuc in Franciâ, alio licet ritu celebrarentur. Sed germani imperatores per eam tempestatem abutebantur iis, ut Ecclesias venderent, æternæque servituti Christi sponsam addicerent. Illud certum, tanta dissidia haud difficulter potuisse componi, paululum, ut postea factum est, immutatis ritibus, si jam inde ab initio pacatos animos adhiberent. Sed Germani ferociebant : Itali aspernabantur : interim prælia, cædes ; bellisque atrocibus Germania, Italia, Roma ipsa, in suis quoque moenibus conflagrabat

Adactus Paschalis ab Henrico, ut investituras ipsi concederet, atque ejus privilegii causa hæresis etiam infamatus. Quare anno 1112, concilio Romæ habito, Lateranensi II, sese ultro à Sede apostolica deponere voluit : sed vetitus est à Patribus, qui, hortante Pontifice, hanc sententiam protulerunt : « Privilegium illud, quod non est privilegium, sed pravilegium... per violentiam Henrici regis extortum, nos omnes in hoc sancto concilio, cum eodem domino Papa congregati, canonica censura et ecclesiastica auctoritate, judicio sancti Spiritus, damnamus et irritum esse judicamus... Et acclamatum est ab universo concilio : Amen, amen : fiat, fiat : » quod iterum atque iterum [425] notari volumus, ut intelligatur quo ritu agi soleat, cum Patrum consensione decreta firmantur.

De eadem synodo Lateranensi anno 1112, hujus temporis scriptor manuscriptus in conciliorum editione à Binio aliisque deinceps collectoribus relatus, hæc scribit : « Anno Incarnationis Dominicae 1112, celebratum est Romæ concilium, in quo irritum judicatum est prædictum privilegium, dataque est sententia excommunicationis in personam regis, non à Papa, qui juraverat se nunquam facturum hoc, sed ab Ecclesia injuriam sui patris vindicante. » Nihil hic de depositione audimus, quod infausto successu, hæc nonnihil tum refrixisse videantur ; neque in conciliis Patres ita pronuntiare solerent.

Idem enim advertere est in concilio Viennensi, Guidone archiepiscopo, mox Calixto II Papa præsidente. Sic autem Patres decernunt : « Henricum Teutonicorum regem excommunicamus, anathematizamus, et à gremio sanctæ Matris Ecclesiæ sequestramus. » ubi diserte eum pro rege habent ; ac postea Epistola ad Paschalem data de confirmando hoc decreto, hæc scribunt : « Adfuerunt legati regis, » et : « Scriptum illud quod rex à simplicitate vestra extorsit, damnavimus ; in ipsum etiam regem nominatim ac solemniter et unanimiter sententiam anathematis injecimus. » Sic à concilio Lateranensi jam, et à se quoque nunc excommunicatum, regem appellant ; neque de depositione quidquam agunt : adeo, quod jam diximus, hæc à conciliorum ritu et consuetudine abhorrebant.

Conon quoque Prænestinus, Sedis apostolicæ Legatus, Hierosolymis habito concilio, « excommunicationis sententiam in regem dictavit, et eamdem in Græcia, Hungarià, Saxonia, Lotharingiâ, Franciâ, in quinque conciliis, consilio prædictarum ecclesiarum renovando confirmavit. » Hæc anno 1116, in concilio Lateranensi IV, aliis III, sub Paschale II, relata et probata sunt. Quare et illud approbatum est : Henricum V et esse excommunicatum, et tamen permanere regem : contra quod Germanos multos per ea tempora sensisse vidimus. In eadem synodo decretum à [426] Paschale factum est, in hæc verba : « Illud malum scriptum, quod pro pravitate sui pravilegium dicitur, condemno sub perpetuo anathemate, ut sit nullius unquam bonæ memoriæ ; et rogo vos omnes ut idem faciatis : tunc ab universis acclamatum est : Fiat, fiat. » Sic nempe agebatur cum concilii auctoritate et approbatione res fierent : cujus generis decretum in deponendis regibus nullum unquam legimus ab ullo concilio factum.

Denique Paschale II ac Gelasio II Pontificibus, de excommunicato Henrico V multa ; de deposito, nihil in Actis legimus : quanquam multi, inolita à Gregorii VII temporibus opinione, excommunicationem ipsam cum depositione conjunctam putabant, et à regis obedientia abhorrebant.

At, Calixto II Papa, aliter gestum est ; neque tantum excommunicatus Henricus V, sed etiam depositus ; quæ tamen diversissimis ritibus facta sunt. Id videre est in concilio, quod Calixtus II adversus Henricum V ejusque Antipapam Burdinum, anno 1119, Rhemis habuit. Eo enim in concilio, Patrum sententia, transacta sunt omnia, præter ea quæ ad Henricum deponendum attinerent. Ac statim quidem, cum de compositione ageretur, profecturus Pontifex ad imperatorem, sic synodum allocutus est : « Sicut conventionem pacis, si fiat, vobiscum et per vos confirmare optamus ; sic in commentorem fraudis, si infidelis evaserit, judicio Spiritus sancti et vestro, gladium Petri vibrare tentabimus. » Neque res aliter gesta est. Itaque non modo ea, quæ de compositione deque investituris ; sed etiam quæ de excommunicatione imperatoris et Antipapæ tractata sunt, Patrum consensione et judicio acta memorantur, idque est gestis inditum. At postquam imperator pollicitis non stetit, omissumque est jam pacis negotium ; in Actis legitur à ccccxxvi episcopis et abbatibus candelas tenentibus excommunicatos eos esse, « quos præcipue proposuerat excommunicare dominus Papa ; inter quos primi nominati sunt rex Henricus, et Romanæ Ecclesiæ invasor Burdinus, » quem schismatici Gregorium VIII appellabant. Sic Patres cum Papa de excommunicatione decrevisse referuntur. Tum de Papa tantum additur : « Absolvit etiam dominus Papa, [427] auctoritate apostolica, à regis fidelitate omnes quotquot ei juraverant, nisi resipisceret : » totumque illud quod in depositione regum fit, tacentibus episcopis, à Romano Pontifice solo agitur. Factum sæpe notamus, facti causas postea investigabimus.

Neque ita multo post Calixtus et Henricus, dissidiis bellisque atrocibus fessi, in hanc formam consenserunt : imperator quidem, ut investituram per annulum et baculum dimitteret, ut liberam ecclesiis electionem et consecrationem fieri concederet ; » Papa vero, « ut electiones Teutonici regni, in regis fiant præsentia ; ut electus regalia per sceptrum à rege recipiat : » quæ in concilio generali Lateranensi I, sub Calixto II, anno 1123, gesta et probata sunt, quemadmodum jam in concilio Rhemensi omnium episcoporum judicio tractata, composita, limata et confirmata fuisse diximus.

Nihil quidquam aliud ab imperatore, deposito licet, cum Ecclesiæ reconciliatus est, postulatum fuit. Uti regnabat Henricus, vetante licet Pontifice, ita porro regnavit. Non se ille regno restitui aut rehabilitari, ut vocant, voluit ; juris sui securus, satisque confisus ea in re à Pontifice, ut nihil detrahi, ita nihil dari posse. Neque etiam ea de re quidquam Pontifex cum imperatore egit, aut ab eo postulavit, cum postularet ea quæ juris ecclesiastici esse reputabat : quod certo argumento est, nihil hæc visa esse ad ecclesiasticum dogma, aut omnino ad jus ecclesiasticum pertinere, cum ab errantibus et delinquentibus expressa ejuratio postuletur eorum, quibus dogmata Ecclesiæ aut certe ejus jura violari judicetur.

CAPUT XIII.

Sanctorum Patrum ejus ævi, Anselmi Cantuariensis, Ivonis Carnotensis, Bernardi Claravallensis de imperatorum depositione silentium : Locus Anselmi probantis Walerannum Henrico IV deposito, ut regi, adhærentem.

Vixere his temporibus (id est undecimo et duodecimo sæculo) viri sanctitate ac doctrina conspicui, episcopi, Fulbertus [428] Carnotensis. Anselmus Cantuariensis, Ivo item Carnotensis, Bernardus Claravallensis abbas, aliique multi, quorum de omni re ecclesiastica habemus epistolas, sermones, tractatus. Memorabile certe est de deponendis regibus nihil ab eis scriptum, cum ea contentione tota jam Ecclesia personaret ; et tamen multa tractarunt, quæ huic causae proxima viderentur : Anselmus in investituris tollendis, adversus reges Anglos multa egit, multa scripsit, multa sustinuit ; intentaturque sæpe tunc excommunicationis, at, ne verbo quidem, depositionis metus. Ivo Carnotensis prolati in Philippum I, Francorum regem, anathematis defensor acerrimus, multus in eo negotio est ; at interim de deponendo rege Ecclesiæ contemptore, ne quidem cogitasse, imo in ejus obedientia, gravibus licet afflictum incommodis, perstitisse vidimus. Bernardus, ut alia omittamus, discipulum suum Eugenium III docet omnia sigillatim, quæ ad pontificale officium pertinere videantur. Subit autem admirari, cum de minutissimis agat, de deponendis regibus, tam gravi re, ne verbo quidem egisse, aut monuisse quidquam, imo vero deterruisse, ut sequentia demonstrabunt Interim, ut de silentio duntaxat hic agamus, tanti profecto silentii, in tanta re, tantoque christiani orbis motu ac tumultu gesta causam aliquam fuisse oportet. Nullam autem invenio nisi hanc ; quod huic rei tam novæ, tam insolenti, immisceri nollent.

Facile autem eo adduci potuerunt ut à scriptis temperarent, quibus vel tantillum Romanus Pontifex læderetur ; ne scilicet pessimis imperatoribus et Pontificibus apostaticis, quos imperatores sustentabant, adversus veros Pontifices favere viderentur. Ad hæc viri boni reprehendere plerumque Romanorum Pontificum, Joannis etiam XII manifesta flagitia verebantur ; testis Otho Frisingensis sæpe memoratus. De auctore Vitæ Henrici IV, jam vidimus quam cunctanter memoret eorum assertiones, qui ejus depositionem improbarent. Si tam timide ille agebat, qui Henrico faveret, quanto libentius alii catholici conticescebant ! Atque utinam infausta hæc oblitterari sinerent præposteri defensores, ac non pro fidei decretis obtruderent. Fortassis hæc melius tacerentur. Quominus miramur fuisse paucos, qui adversus [429] Pontifices regum depositores expresse dicerent ; at qui pro ipsis scriberent, innumerabiles haberemus, nisi hæc tum pro Pontificum honore ac pace Ecclesiæ, tacenda potius quam laudanda viderentur.

Neque tamen eo usque conticuere, ut non suam quoque sine ullius offensione sententiam expromerent ; quod vel ex uno Anselmo probare possumus. Is theologica scientia præcellentissimus, Cantuariensis archiepiscopus factus est, Urbano II Pontifice : quo tempore imperabat Henricus ille IV, tot decretis depositus, inducto etiam Guiberto Antipapâ, jam aperte schismaticus. Per ea ergo tempora, Walerannus Naumburgensis episcopus, Henricianarum partium, misit ad Anselmum epistolam qua interrogabat de azymo et fermentato aliisque ritibus. Huic epistolæ rescripsisse Anselmum anno 1094, Urbani II tempore memorat Dodechinus, et post eum Baronius. Anselmi epistola sic incipit : « Anselmus servus ecclesiæ Cantuariensis, Waleranno Naumburgensi episcopo. Scienti breviter loquor. Si certus essem prudentiam vestram non favere successori Julii Cæsaris, et Neronis, et Juliani Apostatæ, contra successorem et Vicarium Petri Apostoli, libentissime vos ut amicissimum et reverendum episcopum salutarem. » Quo loco statim id occurrit : à beato Anselmo, ut Urbanum Petri, ita schismaticum imperatorem, pro successore Cæsarum, Julii, Neronis et Juliani Apostatae, fuisse agnitum, quos veros ac legitimos imperatores fuisse nemo negat. Ac de ipso Nerone Scriptura testatur. Sed mentem Anselmi, quæ deinde secuta sunt, luculentius edocebunt.

Urbano mortuo, ac Paschale II in ejus locum substituto, interrogat iterum Anselmum Walerannus de Sacramentorum diversitate, atque in fine epistolæ hæc scribit : « Gratia Dei sum id quod sum ; ex Saulo Paulus, ex adversario Romanæ Ecclesiæ, intimus Paschali Papæ, acceptissimus cardinalium consecretarius, et in omnibus in hac parte prosperos spero successus. Joseph in domo Pharaonis, ego in palatio Henrici imperatoris ; neque iniquitas, neque peccatum meum, si, quod absit, aut quasi Nero [430] incestus, aut apostata Julianus. » An igitur ille conversus ex Saulo Paulus, ille Papæ acceptissimus, Henricum regem depositum ac schismaticum ejuravit ? Minime : quin potius apud eum fuit, ut apud Pharaonem Josephus. Atqui Josephus Pharaonem, ipsa Scriptura teste, procul dubio pro vero rege habuit, quippe regni administer : igitur et Walerannus Henricum ; neque ei denegabat agnitam in Nerone ac Juliano Apostata dignitatem, sed tantum aversabatur scelerum consortium ; neque ab ejus imperio, sed tantum à schismate discedebat.

Ad eum sic affectum erga schismaticum et depositum principem hæc rescribit Anselmus : « Domino et amico Waleranno, gratia Dei Naumburgensi venerabili episcopo, Anselmus servus ecclesiæ Cantuariensis salutem, servitium, orationes, dilectionis affectum. Gaudeo et gratias ago Deo, quia, sicut scribitis, glorificat eum in vobis Ecclesia catholica, quoniam in vestra mutatione divinæ bonitatis apparet gratia, et domini Papæ Paschalis amicitiam habetis et familiaritatem ; ut jam mihi liceat vestram amicabiliter salutare sanctitatem. » Ergo Walerannus, Anselmus, ac, si verum amamus, ipse Paschalis, depositiones istas, à Gregorio VII inventas, pro nihilo habebant ; idque tantum postulabant, ut episcopi à Guibertino schismate abhorrerent : adeo horum pertæsum erat.

CAPUT XIV.

Ivonis Carnotensis loci quidam expenduntur ; exempla memorantur : horum occasione de regaliæ causa, atque inita per episcopos Gallicanos compositione, actum : de Gratiam Decreto quædam afferuntur.

Eadem ætate vigebat sanctus Ivo Carnotensis, in cujus decreto multa legimus ex antiqua de regibus Ecclesiæ traditione deprompta ; illud imprimis ex Isidoro descriptum : « Populi peccantes judicem metuunt : reges autem, nisi solo Dei timore metuque gehennæ coercentur, libere in præceps proruunt. » Quippe qui in suprema temporalium arce ab ipso Deo constituti, [431] in temporalibus nihil nisi à Deo metuant : quæ profecto vana sunt, si deponi possunt, depositique ac privati, aliis quoque pœnis obnoxii vivunt.

Quod autem scripsit, id etiam exemplo docuit, qui regi, Ecclesiæ atque anathematis contemptori, tam promptam ubique præstitit obedientiam.

Sane in decretum transtulit partem epistolæ Gregorii VII ad Herimannum Metensem ; sed cur eam attulerit, quidve ex ea probare voluerit, testatur hic titulus : « Nullam dignitatem sæcularem, sed nec imperialem honori vel dignitati episcopali posse adæquari. » Quare eum locum Epistolæ protulit, quo Gregorius VII ex Gelasio, Ambrosio, aliisque probat, sacerdotes Christi regibus antecellere. Quæ autem huic loco inserta atque implicita reperit de rege Francorum deposito, ille profert quidem, ne textum mutilet, sed in quo vim faciat, titulus indicavit.

Non ergo id Ivo fecit, quod Gratianus postea. Nempe hic ex relato Gregorii VII loco, ejusque de deposito Childerico sententia, caput particulare fecit, jam sæpe memoratum : Alius, idque ad proprium finem retulit. Diserte enim scribit : « A fidelitatis etiam juramento Romanus Pontifex nonnullos absolvit, cum aliquos à sua dignitate deponit. » En Gratiani mens, ac velut hujus capitis titulus. Cui rei probandæ addit alia duo capita : alterum ex eodem Gregorio VII, alterum ex Urbano II : neque enim habuit antiquiora, quæ expromeret. At Ivonis tempore nondum hæc idonea visa erant, quæ in Decretorum librum suo venirent nomine ac titulo : neque post Gratianum, proprio ac nativo sensu, pro vera depositione à glossariis accepta sunt, uti jam vidimus.

Erant tamen ea tempora, quibus vel maxime flagraret, post Gregorii VII, Urbani II, ac Paschalis II decreta, de investituris cum Henrico V suborta contentio. Neque tamen Ivo eo adduci potuit, ut investituras prorsus intolerabiles judicaret, nedum inter hæreses, ut multi illius temporis, deputaret. Testis Epistola ad Joannem Lugdunensem. Idem post interdictum concilii Claromontani : « Ne episcopus vel sacerdos, regi vel alicui laico [432] in manibus ligiam fidelitatem faciat, » Radulphum archiepiscopum Rhemensem adduxit ad regem, qui talem fidelitatem ipsi faceret, quia aliter pax ecclesiastica stare non potuit. Id fecit vir κανονικῶτατος, verique ac necessarii Ecclesiæ juris defensor acerrimus. Hujus exemplo discimus primitiva Ecclesiæ jura inviolata habere : adventitia quoque et secundaria tueri pro viribus : ex necessitate interdum melioris rei gratia ac pacis studio, omittere. Quo exemplo, episcopi Gallicani eam de regalia compositionem inierunt, qua necessaria permitterent, jam amissa relaxaret, nova, et iis quæ concederent potiora, lucrarentur ; ut et obiter aliquid, occasione Ivonis, quod ad hanc causam et initam à clero Gallicano pacem faciat (quandoquidem nostri censores tantopere hanc improbant) afferamus.

Cæterum id præcise è quæstione nostra est, quod Ivo Pontificum Romanorum studiosissimus, non modo non tuetur ea, quæ in deponendis imperatoribus fecerint, sed antiqua de regibus à solo Deo judicandis Patrum decreta, et verbo et exemplo defenderit.

CAPUT XV.

Bernardus Claravallensis Abbas ; sub Innocentio II schisma ingens exstinctum : libri de Consideratione ad Eugenium III.

Gratianus ille quem memoravimus, monachus Bononiensis, triginta fere annis post Ivonem mortuum, Decretum suum composuit ex conciliorum canonibus, decretalibus Epistolis, et Patrum sententiis. Qui quidem, quam imperite nulloque delectu multa congesserit, nihil necesse est commonere doctos. Is primus omnium, decretis inseruit illum titulum, quem supra memoravimus : Quod Romanus Pontifex quosdam à juramento fidelitatis absolvat. Quod igitur Romanis Pontificibus maxime omnium favere videretur, ab iis commendatus, magnam apud posteriores canonistas et theologos auctoritatem obtinuit ; sed longe postea, cum decimo tertio sæculo vix innotescere cœperit. Cæterum, uti [433] jam diximus, apud omnes constat, tanti valere ab ejus Decreto deprompta capita, quanti sunt auctores ii, ex quibus descripta sunt.

Jam vero apostolicum virum, neque tantum ecclesiæ Gallicanæ, verum etiam universæ lumen, beatum Bernardum audiamus. Is viginti duo annos natus Cisterciense monasterium ingressus est, eo tempore, quo gravibus dissidiis cum Henrico V Ecclesia laborabat, atque imperatorum depositionibus omnia perstrepebant. Anno deinde Christi 1130 et sequentibus, egregia ejus fuit opera pro Innocentio Pontifice, adversus Petrum Leonis, qui Anacleti nomine Petri cathedram occuparat. Quo in dissidio lata persæpe excommunicatio adversus schismaticum Pontificem ejusque asseclas, quorum multi erant principes, eâque causa nominatim excommunicatus Rogerus Siciliæ Rex, in Lateranensi II generali concilio, præsidente Innocentio, anno 1139, de depositione ne minæ quidem auditæ sunt, cum in schismate novem jam annis obstinatissimo animo perduraret. Innocentius ac Bernardus aptioribus remediis rem ecclesiasticam promovebant.

Anno postea circiter 1152, scribere aggressus est admirandum opus De Consideratione, ad Eugenium III, ex quo libro multa depromimus ; sed prius libri argumentum afferendum est. Eo ergo libro sanctissimus vir, Eugenium III, olim in Claravalle optimis vitæ monasticæ præceptis institutum, ad apostolicæ jam gubernationis vitæque regulas informabat. Cum autem undique temporales causas ad apostolicam Sedem ultro deferrent, iisque curis, vel maxime Romani Pontifices premerentur ; has quidem sanctus vir, etsi apostolico officio non satis dignas, haud tamen omnino removeri posse putabat : « Ego autem, inquit, parco tibi : non enim fortia loquor, sed possibilia. Putasne hæc tempora sustinerent, si hominibus litigantibus pro terrena hæreditate et flagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes : O homines, quis me constituit judicem super vos ? In quale judicium mox venires ? Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum suum, inhonorans summam ac praecelsam Sedem, derogans apostolicæ dignitati. » Hæc quidem curiales ; at [434] Bernardus : « Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam apostolorum judex sederit hominum, aut divisor terminorum, aut distributor terrarum. » At nunc, si Deo placet, pro apostolica auctoritate orbem ad arbitrium divident, ac ducatus, marchionatus, comitatus, ipsa etiam regna distribuent. Pace eorum dixerim, ne putent imminutam à nobis apostolicam dignitatem, si ea respuamus quæ curiales jactarent, quæ Bernardus apostolicæ dignitatis studiosissimus prædicator diceret, amplectamur. Pergit porro sanctus vir : « Stetisse denique lego apostolos judicandos, sedisse judicantes non lego. Erit illud, non fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult major esse eo qui se misit ? Aut filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui ? Quis me constituit judicem, ait ille Dominus et Magister ? Et erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos ? » At nunc viam docent novi theologi, qua Pontifices religionis nomine sæcularia omnia judicanda ad se trahant. Non ignorabat Bernardus, cum hæc scriberet, apostolici judicii dignitatem ; prosequitur enim sic : « Mihi tamen non videtur bonus æstimator rerum, qui indignum putat apostolis seu apostolicis viris, non judicare de talibus, quibus datum est judicium in majora. Quidni contemnant judicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in cœlestibus et Angelos judicabunt ? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra ; quoniam propter illa et non propter has, accepistis claves regni cœlorum, prævaricatores utique exclusuri, non possessores. » Non igitur profecto successores Petri, pro potestate clavium, legitimos possessores possessione dejicient : non adsciscent alios, nec humana jura confundent ; imo peccata solvent, cœlum claudent praevaricatoribus, pœnitentibus aperient, terrena relinquent iis, quibus humana jura concesserint ; nisi forte à possessiunculis quidem abstinere, regna vero dare jubentur. At non ita Bernardus. Urget enim ratio Bernardi diserte negantis, de iis judicari pro apostolica potestate, quæ ad claves non pertineant : ad claves vero pertinent sola cœlestia propter quæ datæ sunt, non terrena quævis, etiam regna et imperia propter quæ datæ non sunt. His circumscribit finibus ecclesiasticam atque apostolicam potestatem quam nunc [435] adversarii ad terrena omnia extendere se posse confidunt, dummodo indirectam appellent, eoque nomine ludant.

Concludit postea Bernardus his verbis : « Quænam tibi major videtur et dignitas et potestas dimittendi peccata, an prædia dividendi ? Sed non est comparatio. Habent hæc infima et terrena judices suos, reges et principes terræ. Quid fines alienos invaditis ? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis ? Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis : denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat (non ego, sed) Apostolus : Si enim in vobis judicabitur mundus, estis indigni qui de minimis judicetis. Sed aliud est incidenter incurrere in ista, causa quidem urgente ; aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus. »

Quid sit in rem aliquam incidenter incurrere, Jurisconsulti sciunt. Puta cum quis judex ecclesiasticus de matrimonio cognoscens, incidenter, et, ut aiunt, casualiter de dote alimentisve decernit ; atque ad ejusmodi res Bernardus forte respexerit. Utcumque est, regna et imperia incidenter dari, longe esset absurdissimum. Cæterum quænam sit illa necessitas incurrendi in temporalia, quam vir sanctus agnoscit, satis perspicue aperit : quoniam, ut supra disseruerat, homines ultro hæc ab Apostolicis exigunt, ac de his judicium flagitant. Favent apostoli allegata verba, quæ de deiectis arbitris agunt. Ut autem hæc Pontifex pro jure suo ad se trahat, prohibent ea verba, quibus beatus Bernardus horum potestatem datam esse negat, horum tractationem alieni muneris invasionem vocat. Cujus sententiæ sæpe nos in sequentibus meminisse oportebit.

Huc etiam facit ille locus, quo sanctus vir tam gravia, tam fortia de interdicto apostolicis dominatu docet. Non enim video quomodo dominationem, eamque ambitiosissimam ac superbissimam evitent, si regna quoque conculcant et quolibet transferunt.

Neque propterea à Pontificum metu superbos reges absolvit, qui docet, Pontificem « oportere esse ultorem scelerum,... [436] virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem,... postremo Deum Pharaonis ; » atque insuper addit ; « Intellige quæ dico : dabit tibi Dominus intellectum. Ubi malitiæ juncta potentia est, aliquid tibi supra hominem præsumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum iræ tuæ, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui tu irasceris, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum et contra se paveat. » Hæc summa doctrinæ est quam epilogando tradidit, cum librum clauderet, eoque vim omnem contulit. Sic ergo Pontifex malleus tyrannorum, ac Pharaonis in morem obduratos, ipse in Mosis morem, impetrato extraordinario auxilio, non ex tabula decreto recitato, dejicit. Hoc timeat, inquit, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Humana omni potestate major, non id profecto timeat, ne data sententia deponas, ne regnum alteri dono dederis, quod neque unquam Christus, neque apostolici factitarunt ; sed ne oratione divinam ultionem elicias ; Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Neque enim prætermittit censuram ecclesiasticam, admonitionis nomine comprehensam. Hanc et alibi passim commendat ; clavesque cœli et judicia de solvendis retinendisque criminibus, et gladium spiritualem memorat, quem, ubi opus fuerit, Pontifex evaginet : eam potestatem qua regna omniaque temporalia ordinare se posse putabant proximi Eugenii antecessores, non modo omnino tacet, verum etiam, ut vidimus, negata penitus temporalium potestate, proscribit. [437]

CAPUT XVI.

Ejusdem Bernardi allegoria de duobus gladiis : quid ad eam majores nostri responderint obiter indicatur.

Unum est quod ex Bernardo objici soleat de duplici gladio : sic enim loquitur ad Eugenium : « Aggredere eos (Romanos contumaces), sed verbo, non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel jussus es ponere in vaginam ? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini, dicentis sic : Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus apostolis : Ecce gladii duo hic, non respondisset Dominus : Satis est : sed, nimis est. Uterque ergo Ecclesiæ, et spiritualis scilicet gladius, et materialis ; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exerendus ; ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris. Et de hoc alias, » supple, egimus. Quæ ultima verba manifeste spectant Bernardi Epistolam cclvi, ad Eugenium Papam, in qua quidem Epistola, de duobus gladiis eadem habet, quæ in libro de Consideratione mox legimus ; ut hos profecto locos eodem collimare constet. Jam in ea quid egerit, quâve occasione de duobus gladiis dixerit, audiamus. Agebat autem cum Eugenio de magna christiani exercitus strage in Palæstina, de qua item in libris de Consideratione multis agit, ac postquam in Epistola hanc stragem memoravit, hæc subdit : « Exerendus nunc uterque gladius in passione Domini, Christo denuo patiente, ubi et altera vice passus est. Per quem autem, nisi per vos ? Petri uterque est : alter suo nutu, alter sua manu, quoties necesse est evaginandus. » Ac paulo post : « Tempus et opus esse existimo ambos educi, in defensionem Orientalis Ecclesiæ. »

Jam ergo facile intelligimus, quatenus gladius materialis non [438] modo sit imperatoris, sed etiam Pontificis ; quatenus pontificio nutu, imperatorio vero jussu exeratur. Notum enim est in regibus ac fidelibus ad sacra bella ciendis, Pontifices quid egerint- Hic mihi, si quis nutum eo sensu accipiat, ut imperatores ac principes, statim atque Pontifex arma capienda vel nutu significaverit, ea capere teneantur ; is profecto nec nutum à jussu secreverit, et id asseruerit quod neque Pontifices cogitaverunt. Prædicando, adhortando, dando indulgentias, ac sacrum Ecclesiæ thesaurum aperiendo, christianos principes ac milites ad sacra bella incitabant ; ea etiam suscipienda injungebant in remissionem peccatorum ; qua conditione obstringebant eos, quibus animus inerat sacra indulgentia frui : ut autem ad sacra bella, imperiis unquam ac pœnis adigerent, et absurdissimum est, et in Ecclesia inauditum.

Hoc ergo voluit sanctus Bernardus, ut ad bellum Pontifex nutu impellere, imperator jussu cogere habeat ; ex quo id quidem sequitur : gladium materialem, cum proprie in imperatoris potestate sit, tamen in potestate Pontificis suo modo esse, quatenus bonus piusque imperator, pro Dei et Ecclesiæ causa prompto atque alacri animo, annuente Pontifice, bella suscipiat.

Quod autem Gregorius IX ac Bonifatius VIII Evangelii locum, in quo Bernardus pie luserit, ita urgere videantur, ut materialem gladium, proprie ac stricto jure, suum esse defendant ; id quidem ad hoc stabiliendum dogma, reluctante omni antiquitate, non sufficit : ac subit admirari Baronium, qui hæc eorum dicta ad fidem catholicam pertinere novo exemplo asserit ; cum profecto constet, neque ad credendum proposita, neque pro certo fidei dogmate recepta fuisse unquam ; majora enim hæc sunt, quam ut uno Bernardi verbo et loco, quantumvis clarus esset, unaque allegoria comprobari possint. Dicit sane Dominus : « Qui non habet peram, vendat tunicam suam, et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est : » nempe et illud ad Christi contumelias pertinebat, ut violentis hominibus stipatus, neque [439] immerito, per vim militum comprehensus esse videretur. Reliqua quæ sanctus Bernardus cæterive, alii alio, pie ingeniosègue detorserint, ad elucidanda quæ aliunde certa sint, theologi admittimus : non certe progredi eo usque sinimus, ut iis quoque firmari theologica dogmata arbitremur.

Si quis tamen scire vult, quid ad Bernardi interpretationem antecessores nostri, cum ea premerentur Bonifacii VIII tempore, responderint, Ægidium Romanam, Joannem de Parisiis aliosque hujus ævi consulat. Nos enim, theologis parum dignum arbitramur, ut hæc allegorica fusius pertractentur.

CAPUT XVII.

Hugonis de sancto Victore locus ab adversariis objectus.

Hugo de sancto Victore, Magister Hugo dictus, sancti Bernardi æqualis, ad quem etiam ejusdem Bernardi extat Epistola, Saxo fuit nobilis, atque à prima ætate in Victorino Parisiensi cœnobio, pari pietatis ac scientiæ laude floruit. Hujus auctoritas ab indirectæ potestatis defensoribus objicitur. Jure an injuria, locus integer, quem jam proferimus, indicabit. Is igitur, lib. II, de Sacramentis fidei christianæ, parte II, cap. iv, de duabus potestatibus, sæculari et spirituali, hæc habet : « Illa potestas dicitur sæcularis, ista spiritualis nominatur ; in utraque potestate diversi sunt gradus, et ordines potestatum, sub uno tamen utrinque capite distributi, et velut ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem, spiritualis potestas summum Pontificem. Ad potestatem regis pertinent quæ terrena sunt, et ad terrenam vitam facta omnia : ad potestatem summi [440] Pontificis pertinent quæ sunt spiritualia, et vitæ spirituali attributa universa. Quanto autem vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus ; tanto spiritualis potestas, terrenam sive sæcularem potestatem honore ac dignitate præcedit. Nam spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare si bona non fuerit ; ipsa vero à Deo primum instituta est ; et cum deviat, à solo Deo judicari potest, sicut est scriptum : Spiritualis homo dijudicat omnia, et ipse à nemine judicatur. »

Hæc illa Hugonis verba sunt quæ ab indirectæ potestatis defensoribus adducuntur. Reliqua audiamus : « Quod autem spiritualis potestas, quantum ad divinam institutionem spectat, et prior sit tempore et major dignitate, in illo antiquo Veteris Instrumenti populo, manifeste declaratur, ubi primum à Deo sacerdotium institutum est ; postea vero per sacerdotium, jubente Deo, regalis potestas ordinata. Unde in Ecclesia adhuc sacerdotalis dignitas potestatem regalem consecrat, et sanctificans per benedictionem et formans per institutionem. Si ergo, ut dicit Apostolus, qui benedicit major est, et minor qui benedicitur ; constat absque omni dubitatione quod terrena potestas, quæ à spirituali benedictionem accipit, jure inferior existimetur. » Capite vii, quærit quomodo Ecclesia terrena possideat ; « Quædam, inquit, ecclesiis Christi, devotione fidelium concessa sunt possidenda. » Et paulo post : « Spiritualis siquidem potestas non ideo præsidet, ut terrenæ in suo jure præjudicium faciat : sicut ipsa terrena potestas, quod spirituali debetur, nunquam sine culpa usurpat. » Capite viii, quæritur quot modis in sæculari potestate determinanda est justitia. Quos inter modos et hunc refert : « Secundum causam justitia determinatur, ut videlicet negotia sæcularia à potestate terrena, spiritualia vero et ecclesiastica à spirituali potestate examinentur, » Tum subdit : « Sæcularis autem potestas caput habet regem sive imperatorem, ab illo per subjectas potestates, et duces, et comites, et præfectos et magistratus alios descendens, qui tamen omnes à prima potestate auctoritatem sumunt, in eo quod subjectis prælati existant. » [441]

Summa ergo doctrinæ est : ambas potestates, juribus officiisque discretas, ad suum supremum caput, per diversos gradus referri singulas ; nec ab altera alterius fines invadi oportere : atque id doctrinæ favet, qua eas potestates sub uno Deo coordinari, non autem alteram alteri subordinari diximus. Jam quod Hugo dicit : « Spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare, si bona non fuerit, » ad illud referendum est quod postea ex Vetere Testamento prodidit : « Sacerdotium à Deo primum institutum, postea vero per sacerdotium, jubente Deo, regalem potestatem ordinatam. » Quod ad Saülis historiam spectat manifeste, nec nisi ad mandatum Dei extraordinarium referri potest ; non autem ad ordinariam potestatem, de qua nunc agimus. Unde etiam Hugo explicat, Deo jubente, id factum, à Samuele scilicet, ad eam rem expresse delegato, atque extraordinario propheticoque, ut diximus, potius quam levitico ministerio. Quod autem postea subdit : « Potestatem regalem adhuc in Ecclesia sanctificari per benedictionem et formari per institutionem ; » nemo, credo, ita interpretabitur, ut reges à consecrante proprie ac stricte potestatem accipiant. Quod si Hugo dixisset, ab omnibus, præsertim vero à Francis, exploderetur, apud quos pridem constabat reges ex genere esse ; nec fieri, sed nasci. Sed nos, quo pertineat regiæ consecrationis unctionisque ritus, suo loco exposuimus. Cæterum, in hac Hugonis disputatione, nihil de imperatorum Henrici IV et Henrici V depositionibus memoratur, quas toto orbe celebratas, ac recentissima memoria factas, Germanus homo non ignorabat ; neque has ad quæstionem maxime pertinentes omnino tacuisset, si apud catholicos bona atque integra fama esse intellexisset. [442]

CAPUT XVIII.

Friderici I res ; duplex dissidium : primum cum Adriano IV : quid sit beneficium, quid coronam dare ex Adriani responso ? Varius Adrianus : ejus decretum de insulis.

Sancti Bernardi tempore, Lothario (II) Saxoni, et Conrado Suevo, Fridericus I item Suevus à principibus electus fuit successor, anno 1152. Hujus temporibus multa contigerunt, partim sub Adriano IV, partim sub Alexandro III, quæ ad nostram quæstionem spectant.

Ac sub Adriano quidem IV non tulit Fridericus, ut curia romana imperialem coronam beneficium seu feudum prædicaret suum : sed eam uni Deo acceptam referebat. Quare nec ferebat in Palatio lateranensi inscriptos hos versus.

Rex venit ante fores jurans prius Urbis honores ;
Post Homo fit Papæ, sumit quo dante coronam.

Quos versus eo usque Friderico displicuisse refert Radevicus, rerum Friderici scriptor coætaneus, ut illos omnino deleri vellet. Cum igitur imperator ac principes hæc à Pontificibus vindicari sibi molestissime ferrent, venit ad Fridericum epistola Adriani, in qcommemorabat, « quantam ei Ecclesia Romana plenitudinem potestatis contulerit et honoris, imperialis insigne coronae libentissime conferens. » Addebat Pontifex se gavisurum, si imperator « majora beneficia de manu sua suscepisset. »

Commotus est vehementer imperator ambiguo beneficii nomine, quod sensu jam usitato feudum sonaret. Refert etiam Radevicus « principes omnes indignatione commotos, » quod passim jactaretur, « dignitatis et honoris plenitudinem imperatori à Pontifice Romano collatam : reges imperium Urbis et regnum Italicum, donatione Pontificum hactenus possedisse. » [443]

Quin etiam à principibus exerti gladii, cum legatus Papæ dixisset : « A quo ergo habet, si à Domino Papa non habet imperium ? » Composito motu imperator per omne imperium edidit epistolam, cujus initium est : « Cum divina potentia, à qua omnis potestas in cœlo et in terra, nobis, Christis ejus, regnum et imperium commiserit, » etc. Quo fundamento posito, significat quam horruerit illam beneficii vocem aliaque id genus, ab Adriano jactata : additque « per electionem principum à solo Deo regnum et imperium sibi esse concessum : quicumque imperialem coronam pro beneficio à Papa susceptam à se esse dixerit, divinae institutioni et doctrinæ Petri contrarium, et mendacii reum esse : » quod iterum inculcat, applaudentibus episcopis : « ac liberam imperii coronam uni Deo tantum adscribit. » Quod et memorant episcopi ac laudant in ea epistola, quam scripsere, à Radevico relata.

Tanta ergo totius imperii consensione permotus Adrianus, sic suam epistolam emollivit, ut beneficium usu latinæ linguæ interpretaretur, non feudum, sed bonum factum : quod autem imperator moleste tulisset illud : « Contulimus tibi insigne imperialis coronæ, » sic Pontifex interpretatur : per hoc vocabulum : « Contulimus tibi insigne imperialis coronæ, nihil aliud intelleximus quam imposuimus. » Ergo coronam imponit episcoporum ritu, non propterea potestatem confert. Quo pontificio responso, omnia ex coronatione deprompta argumenta corruunt.

Fatendum quidem altioris esse spiritus, quæ paulo post scripsit idem Adrianus ; cum Friderico objiciens, « homagium exactum ab episcopis, et eorum sacras manus ejus manibus innexas, » aliaque ejusmodi, hæc addit : « Resipisce ergo, resipisce, tibi consulimus ; quia cum à nobis consecrationem et coronam merueris, dum inconcessa captas, ne concessa perdas, nobilitati tuæ timemus. » Quid rescripserit Fridericus ad rem nostram non pertinet, sicut neque aliæ inter Pontificem et imperatorem subortæ simultates. Sed profecto, cum videmus Romanum Pontificem talia comminantem pro iis, quæ nunc omnium usu innoxia celebrantur, tum etiam de corona concessa ab eodem tam varie scribi ; [444] sane meminerimus, hæc et alia generis hujus Sedi apostolicæ attributa ad jura secundaria, quæ immutari possunt non ad jura primitiva, quæ à Christo concessa sint, certamque et incommutabilem rationem obtineant, pertinere, ut jam diximus.

Hic ille est Adrianus IV quem supra memoravimus scripsisse ad Henricum II, Angliæ Regem : « Hiberniam et omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illuxit, ad jus beati Petri et sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ pertinere ; » neque id esse dubium : pertinere autem eo sensu, non quo grex regendus ad pastorem pertinet, sed quo bona possessa ad dominum. Quo jure Hiberniam, censu annuo reservato, Regi Angliæ habendam possidendamque tradit. Quæ si tam certa sunt, quam certo Adrianus asserit, pace ejus dixerim, nihil jam aliud superest, quam ut ei cum insulis, continentem quoque terram omnem, quæ non potiore jure est, et totius christiani orbis imperium concedamus ; ad quæ, credo, confitenda nemo nos adiget.

CAPUT XIX.

Alterum Friderici I dissidium cum Alexandro III. Excommunicatur, deponitur, nec minus agnoscitur pro imperatore, etiam à Papa : excommunicatio, res seria, depositio pro nihilo habetur.

Alterum illudque maximum Friderico I dissidium cum Alexandro III intercessit. Offensus quippe Fridericus Romanis Pontificibus, quod victis Italis ac rebellantibus favere, ac Germanorum jugum ab Italis depellere velle viderentur ; Octavianum schismaticum Pontificem, Victorem III appellatum, adversus Alexandrum III virum sanctissimum tuetur. Anno circiter 1160, à sancto Pontifice Victor merito anathemate una cum asseclis, atque ipso imperatore percellitur. Alexander profectus ad Francos, afflictorum Pontificum per quadringentos jam annos commune perfugium ; anno 1163, in concilio Turonensi excommunicationem renovat, nulla hactenus depositionis mentione : hanc enim ab [445] excommunicatione Romani Pontifices separabant. Itaque nemini est visum, Fridericum, licet in schismate obduratum, eoque nomine excommunicatum, imperio cecidisse ; constititque apud omnes, excommunicatos principes suo jure regnare, nec abrumpi anathemate civilis societatis fœdus, contra quod tempore Gregorii VII sentiebant.

Anno demum 1168, in concilio Lateranensi Fridericum ab Alexandro III novo anathemate ac simul depositione mulctatum scribit Joannes Sarisberiensis, epistola ad Cantiæ sub-priorem. Sed qui has depositiones admittere nos cogunt, videant an hæc etiam auctoritate eadem decreta probare velint : « Abstulit (Romanus Pontifex) ei etiam regiam dignitatem, ipsumque anathemate condemnavit, et inhibuit auctoritate Dei, ne vires ullas amodo in bellicis congressionibus habeat, aut de christiano aliquo victoriam consequatur, aut alicubi quiete et pace gaudeat, donec fructus pœnitentiæ condignos operetur : in quo secutus est exemplum Gregorii VII, decessoris sui, qui, nostra ætate, Henricum imperatorem Ecclesiæ privilegia convellentem deponens in concilio Romano, simili sententia condemnavit. » Non habuit historicus antiquius, quod referret, talis depositionis atque excommunicationis exemplum : tametsi eam dicit de Petri privilegio latam. His scilicet Petri claves et excommunicationis vim commendari posse putabant. Nos autem arbitramur has irritò jactatas osse minas ; hæc de victoriis submovendis excommunicationi præter ordinem ac traditionem adjuncta, effecisse ut magno suo malo, Christiani excommunicationem minus minusque vererentur, fallente plerumque eventu, aut fortuitis casibus consecuto.

Anno 1177, concilio Venetiis habito, facta pax ; qua de re, acta manuscripta bibliothecæ Vaticanæ Baronius refert, quibus nostra firmantur. Ibi enim cernimus Fridericum semper imperatorem nominari, depositum quamvis ; quodque vel maximum, imperatoris procuratores coram Domino Papa jurasse in hæc verba : « Ego Comes Diedo juro quod Dominus imperator [446] mandavit mihi ; » et : « Ego Sigilboth juro, quod Dominus imperator, » etc. Ex quo, Papa etiam audiente, quantumlibet depositus, pro imperatore est habitus. Sequitur in actis missos à Pontifice ad imperatorem legatos, qui quidem imperatorem, « postquam renuntiavit schisma, promissam quoque obedientiam Domino Alexandro ejusque successoribus canonice intrantibus, ipsum à sententia excommunicationis pariter absolverunt, et catholicæ unitati aggregarunt. » Audis quam sollicite de excommunicatione dictum, de depositionis sententia nihil prorsus. Quæ plane demonstrant, quantum inter excommunicationem jure divino constitutam, et depositiones novitiis exemplis inductas intersit discriminis. Imperator excommunicatus ab excommunicatione solvitur : depositus ubique, etiam cum Pontifice, pro imperatore se gerit, nec se restitui petit ; sed suo jure regnat, Cæterum quæ de conculcato Friderico commemorant, hæc Baronius merito amandat ad fabulas.

Jam putamus hæc, quæ sæpe inculcamus, certo certius stabilita : schismaticum et excommunicatum principem haud minus jure regnare : à schismaticis et excommunicatis regibus rite postulatum, ut schisma ejurarent, ac venia petita absolverentur : a depositis, nunquam ut se jure deponi potuisse faterentur : addimus depositos haud minus pro regibus agentes, à Pontifice quoque fuisse agnitos ; ut excommunicatio, prout revera est, res seria et gravis ; depositio vero tanquam vana nullumque effectum consecuta, ac per se ipsam nulla haberetur, quantacumque pompa in speciem prolata.

CAPUT XX.

Henrici VI, Friderici filii, excommunicatio sine depositione per Cœlestinum III. Item Philippi Augusti Regis Francorum, ob repudiatam uxorem per Innocentium III. Item depositio Othonis IV imperatoris per eumdem Innocentium : bella atrocia, harum depositionum appendix.

Henricus VI Imperator, Friderici I filius, quod regem Angliæ Richardum Hierosolymis à sacro bello redeuntem carcere [447] tenuisset, anathemate condemnatus à Cœlestino III, et contumaciter obsurdescens, placide tamen regnavit, neque est depositus. Ejus cadaver jussu Pontificis insepultum mansit, quoad Richardo Regi de redemptionis pretio satisfactum esset.

Anno 1199, quod Philippus Augustus rex Franciæ, pulsa uxore, aliam superduxerit, jussu et auctoritate Innocentii III, tota Philippi terra ecclesiastico interdicto subdita est ; cui interdicto deferentes episcopos magnis rex incommodis affecit. Idem postea, Ecclesiæ de injusto divortio, episcopis etiam de injuriis satisfecit, magnaque omnium lætitia, interdicti sententia relaxata est. At cum per annum fere integrum tenuerit, nemo interim de obedientia deneganda, de deponendo principe nemo cogitavit ; neque Franci talia admittebant.

Idem Innocentius III Othonem IV Imperatorem, quorumdam Apuliæ oppidorum et Siciliæ invasorem, anathemate primum, deinde depositione affecit- Quæ Rigordus noster, ejus ævi scriptor, eumque secutus Joannes Nauclerus accuratissime distinxerunt ; nihil ut sit certius quam depositionem ab excommunicatione sejunctam. Qua depositione, ut et aliis præcedentibus, bella atrocia commota sunt, atque inter Othonem et Fridericum II, multo sanguine decertatum est.

CAPUT XXI.

Post imperatores hactenus depositos, primus aliorum regum Joannes sine terra Anglus, ab Innocentio III depositus, regno Sedi apostolicæ tradito restitutus', quæ Sedis apostolicæ odio et contemptui vertunt.

Hactenus Romani Pontifices imperatores solos, regesque Germaniæ atque Italiæ deposuerant, quos peculiari titulo obnoxios sibi esse putabant. Primus omnium Innocentius III, alios quoque reges deponere aggressus, ducto initio ab Angliæ Rege, misero [448] illo Joanne qui sine terra dicitur. Is, jussu Papæ, electum Cantuariensem archiepiscopum Stephanum de Langetune presbyterum cardinalem, doctrina moribusque conspicuum, nolebat admittere ; Cantuariensesque monachos, penes quos electio erat, Pontifici obsecutos, ut majestatis reos exagitabat. Grave id Pontifici visum. Coeptum ab interdicto est ; denuntiatumque regi per legatos apostolicos, « ut si per hoc pertinaciam suam non duceret corrigendam, ipse (Pontifex) manum adhibere curaret graviorem. »

Rex, propter interdictum, in Anglos ac Romanos in Angliâ versantes, diris indignisque modis sæviit. « Post continuatam per biennium persecutionem gravissimam, decretum à Pontifice nominatim excommunicari regem, et ab omnibus evitari, » quæ sententia, licet ab episcopis regem metuentibus promulgata non esset, omnium tamen ora repleverat.

Rex consueto more ac jure regnabat ; neque quidquam Pontifex de eo deponendo decreverat aut etiam interminatus erat. At anno 1212, jam tota in regem commota Angliâ, præcipuis episcopis Anglicanis id postulantibus, Innocentius definivit, « ut rex Anglorum Joannes à solio regni deponeretur, et alius, Papa procurante, succederet. Ad hujus sententiæ executionem scripsit potentissimo Regi Francorum Philippo, quatenus, propter omnium remissionem peccaminum, hunc laborem assumeret, et Rege Anglorum à solio regni expulso, ipse et successores sui regnum Angliæ jure perpetuo possideret. » Hic ergo videmus non modo deturbatum regem ; sed etiam domum regiam, Joannisque liberos etiam innocuos ; et amplissimum regnum privatum esse jure eligendi sibi principes ; et ad extraneos translatum imperium, pontificio jussu. Quis hæc congerendis quam solvendis peccatis aptiora esse neget ?

At enim objiciunt, huic decreto Francorum regem Philippum paruisse, ac pontificiam in deponendis regibus agnovisse potestatem. Certe, qui per eam occasionem eoque decreto, Angliam [449] suo regno infensissimam occupare conaretur. Quanti autem hæc exempla valeant, et omnes per se vident ; neque eo tempore ignorabant ; cum Comes Flandriæ regem ad bellum sequi jussus, id eliam objecerit : « Fuisse injustum idem bellum, quod ad debellandum regem Anglorum susceperat ; cum nullus antecessorum suorum jus hactenus sibi aliquod in regno Angliæ vindicasset : » adeo hi tituli regnandi vani habebantur.

Posteaquam Joannes rex miserrimus, atque haud minus contemptus quam detestatus, suis tantam vim à vicinis Francis ac rege victoriosissimo imminere vidit ; Innocentio III ejusque successoribus regnum Angliæ tradidit, quod ipse à Pontifice sub homagii ligii fide reciperet. Quid multa ? Continuo Joannes regno restitutus, ab Innocentio in barones perduelles anathemata vertuntur, atque in Philippum ipsum, nisi bellum incœptum statim omitteret. Sed barones in proposito pergunt, Ludovicum Philippi filium regem pronuntiant ; id in Joanne maxime detestantur, quod regnum nobilissimum chirographo æternæ servitutis obligasset. At ex illa servitute Joannes id commodi referebat, ut baronibus, bellorum necessitate initisque fœderibus multa pollicitus, multa largitus, ea omnia, tanquam sine Romani Pontificis supremi jam sui domini auctoritate concessa, facile revocaret. Nec deerat Innocentius, qui promissa ac donata rescinderet. Interim Ludovicus mare trajecit, nihil deterritus excommunicatione, quæ profecto humanis jam intentata ac soluta consiliis, piis quoque, quorum numero fuit Ludovicus, proh dolor ! sæpe contemptui erat ; ac vana tantum suffugia quærebantur. Et quidem Ludovici causa coram Innocentio acta. Objectum est inter cætera, decretum concilii Lateranensis III generalis, quod tamen non estat. Oratores, Ludovici nomine, respondebant : « Quod tempore latæ sententiæ Dominus Papa nesciebat quod Ludovicus haberet jus de regno Angliæ, et cum hoc illi constiterit, non [450] credit quod concilium possit ei jus suum auferre. » Sic sane, ut poterant, in curia Romana, regum jura ab ecclesiastica potestate libera tutabantur. Denique morte Joannis finita controversia est. Tunc odia Anglorum concidere ; in Henricum Joannis filium conversa omnium studia, atque in Ludovicum odia ; ac tunc metui cœpit excommunicatio, cum vires undique defuere. In hæc misera et infanda Ecclesiam induxerunt, qui partem tantam apostolicæ potestatis, in temporalibus ordinandis seu potius subvertendis, pessimo consilio collocarunt. Hæc vero utcumque excusare libeat, tanquam bono animo, per hujus ætatis imperitiam, à bonis etiam Pontificibus gesta, ut sæculum sæculo repercuterent ; tamen colere non possumus, quæ nunquam à Christo, aut apostolis, Patribusque prodita, tam infaustis successibus prodierunt.

CAPUT XXII.

Refertur caput, Novit, extrav. de Judiciis : hujus edendi occasio : nihil ad rem : interpretatio necessaria.

Per ea tempora Innocentius III multum laboravit in componenda pace inter Francos et Anglos, ut deinde in infideles arma converterent, Pontifice digna res 1 Novum illud, quod pro potestate pacem vel inducias regibus imperaret. Grave id Gallicanis episcopis visum ; « et regem excusabant, Papam rogantes, ut non læderet jurisdictionem Regis Francorum : » at graviter redarguti sunt ab Innocentio, data ad eos Epistola, cujus initium est : Novit ille, extrav. de Judiciis. Summa Epistolæ est, non se judicare de feudo, cujus judicium ad regem pertinet ; sed decernere de peccato, cujus ad nos, inquit, pertinet sine dubitatione censura : hinc coerceri à se posse qui pacem abrumpant, præsertim juratam ; cum Ecclesiæ sit de juramenti religione cognoscere. Quæ, quidem nihil ad hanc quæstionem pertinent, cum non agat Innocentius de regibus metu depositionis coercendis, quod unum quærimus ; vanique omnino sunt et à quæstionis recedunt statu, [451] qui hæc objiciunt. Sed tamen si ad extremum urgeantur, jam decernant episcopi ac præsertim Romanus Pontifex, non tantum de bello ac de pace, quod ipsum per se est gravissimum et regii officii pars maxima ; sed etiam de militia, de judiciis, de magistratibus, de feudis etiam, quorum cognitionem à se Innocentius amoverat, cum in his omnibus juramenti religio interveniat ; ac si ab aliis rebus juramentum absit, non abest certe peccatum ; quo nomine, privata omnia et publica ad potestatem Ecclesiæ revocentur. Quare hæc Innocentii vel emolliant necesse est, interpretatione commoda, ac modum aliquem adhibeant, vel omnia imperiorum jura confondant.

Id Philippus Augustus senserat, cum olim legato Clementis III minitanti, « nisi Rex Franciæ, et Comes Richardus cum Rege Anglorum (Henrico II) componerent, fore ut terras eorum sub interdicto concluderet ; respondit se illius sententiam nullatenus formidare, cum nulla æquitate fulciretur. Addidit etiam ad Episcopum Romanum minime pertinere in regem aliquem, maxime Francorum, per sententiam animadvertere » si rex idem in homines suos, dementes et regno suo rebelles, ulciscendi causa insurgere disposuerit. » Sic in sæculis etiam ineruditis, reges nostri, et majestatem intelligebant suam, et pro virili parte tuebantur. Itaque his minis nihil Clemens III, nihil Innocentius III profecere. De peccato cognoscat Romanus Pontifex, legitimo canonicoque ordine, ubi grave facinus evidenter injustum, notorium, neque ulla tergiversatione celandum, vel, si velint, claris probationibus certum : tunc excommunicationem tantum, idque adhibita christiana prudentia, non autem depositionem comminetur. Ut autem peccati nomine, regnorum jura ambiguasque bellorum causas, et imperiorum arcana ad se trahat, ne ipse quidem velit. Cæterum in foro conscientiæ, ubi habemus confitentem ac pœnitentem reum, quo pacto quæcumque peccata sunt, etiam in temporalibus (sive illa sint ambigua, sive certa, sive publica, sive occulta), clavibus Ecclesiæ subdantur, quatenus quidem peccata sunt, nemo sanus objiciet : neque ad rem ullo modo pertinet. Quod propter tardiores, aut cavillatores monitum esse volumus. [452]

CAPUT XXIII.

Bonifacii VIII cum Philippo IV Pulchro Francorum Rege dissidium : acta Bonifacii rescissa à Clemente V : rex omnesque regni ordines, regni in temporalibus tuentur independentiam.

Hic temporum ratio postulabat, ut de Friderico II ageretur ; sed quandoquidem novo exemplo in concilio generali est depositus ; in eoque negotio, de concilii generalis auctoritate multa mentio fuit, totam rem eo remitti placet, ubi de iis quæ in conciliis circa temporalia ordinanda gesta sunt, disseremus. Properamus ad alia, neque tamen animus est explorare omnia quibus Pontifices usurpatam semel temporalem potestatem exercere aggressi sunt. Posteaquam enim orbis christianus his assuefactus est, non defuere reges ac principes, qui hunc cupiditati et invasioni titulum obtenderent, placebatque jactare in vulgus. Sedi apostolicæ obsecutos, dum fœdæ cupiditati morem gererent. Cæterum seditiones ac bella atrocia sequebantur ; quo metu factum est, ut hæc reformidarent omnes ; et magno terrori fuit, quod his decretis, si non dari regna, saltem perturbari possent. Quæ postquam generatim diximus, ea tantum sigillatim referemus, quæ ad hanc elucidandam quæstionem aliquid singulare præferre videantur ; qualia sunt imprimis ea quæ Bonifacio VIII contigerunt.

Eo Pontifice nullus unquam gravius à Gregorii VII temporibus conculcavit imperia : quo nomine non tantum apud nostros, quos acerrime aggressus est ; verum etiam apud exteros male audivit. Testis Joannes Hocsemius canonicus Leodiensis, ejus ævi scriptor : « His, inquit, temporibus, Bonifatius animose nimis omnia facta sua expediebat pro libito, nec fratrum suorum concilia sequebatur ; et quia videbat quod propter potentiam regni Franciæ, suam non poterat exsequi voluntatem, et considerans Regis Formosi simplicitatem, eo quod totum regni regimen à suis [453] consiliariis dependebat, ad regis et regni humiliationem pro viribus nitebatur. » Haud longe absimilia Joannes Villanus Italus prodidit. Alii ab eodem multa superbissime atque arrogantissimè dicta gestaque commemorant. Manavit ea opinio ad posteros.

Platina Italus, Historiæ pontificiæ scriptor nobilis : « Moritur Bonifatius, qui semper regibus, principibus, nationibus, populis, terrorem potius quam religionem injicere conabatur ; quique dare regna et auferre, pellere homines et reducere pro animi arbitrio conabatur... Discant hujus exemplo principes omnes, tam religiosi quam sæculares, præesse clero et populis, non superbe et contumeliose, ut hic, de quo loquimur ; sed sancte et modeste, ut Christus Rex noster ejusque discipuli. »

Huic adversus regna, præsertim vero adversus Francos gravia molienti, Philippus IV, Pulcher appellatus, acerrimi ingenii atque animi Rex Francorum, Francique omnes, principes, nobilitas, plebs, clerus ipse magna consensione vehementissime obstiterunt. Quæ per vim facta sunt adversus Pontificem, lacrymis prosequenda, neque rex probavit, hujusque sceleris insons, pontificio quoque judicio pronuntiatus est ; et nos silentio praeterimus. Quæ ad illud quod tractamus doctrinæ caput pertinentia utrinque prolata sunt, exequemur, prout ea apud Odoricum Rainaldum Baronii continuatorem, Annalium xiv et xv tomis legimus, et in editione Parisiensi anni 1655 Historiæ hujus dissidii ex regestis regiis diligentissime colliguntur.

Cæterum cum Bonifaciana decreta, quoad hoc negotium attinet, Clementis V partim antiquata auctoritate, partim temperata, partim ex regestis tolli jussa, ac revera sublata et deleta in regestis Vaticanis, ab Odorico Rainaldo reperta sunt : nos ubi ea decreta ex temporum serie referemus, suam cuique apponemus notam, ut lector veritatis amans, et quid decretum sit, et quo loco habendum, uno intuitu complectatur.

Ac ne quis existimet hæc, quæ à Rainaldo ex regestis deleta reperta sunt, privatis forte consiliis fuisse sublata, præmittimus [454] Clementis V decretum, in Bulla quæ incipit, Rex gloriæ, quæ quidem ab Odorico Rainaldo, omissa tantum præfatione, describitur. Sic autem decernit Clemens : « Nos, eorum quæ tantis periculis atque malis causam et occasionem dedisse noscuntur, volentes abolere memoriam... sententias, constitutiones, declarationes, privilegiorum revocationes, suspensiones, excommunicationes, interdicta, privationes, depositiones et processus prædictos, de libris capitularibus, et registris Ecclesiæ Romanæ, de fratrum nostrorum consilio omnino tolli et penitus mandavimus amoveri. »

Extat etiam apud Odoricum Rainaldum authentica declaratio ipsi regesto Bonifaciano inserta, qua hæc omnia jussu Clementis V erasa esse constat. Quæ autem potissimum Bonifacii decreta Clemens V antiquavit et revocavit, docet ipse Rainaldus es manuscripta historia Bernardi, quæ in bibliotheca Vaticana asservatur. Hæc enim verba historici refert : « In Kalendis Februarii duas constitutiones Bonifacii quondam Papæ, unam quam direxerat Regi Franciæ in qua scribebat eidem, ipsum regem esse subjectum Romanæ Ecclesiæ in temporalibus et spiritualibus ; aliam vero, quæ incipit : Clericis laicos, revocavit, et omnia quæ ex ipsis constituta. » Jam postquam universim rerum formam delineavimus, singularia gesta aggredi placet.

Dissensionis exordium, aut maximum fuit incentivum celebris illa anno 1296, Bonifacii VIII edita constitutio invidiosissimo exordio ; Clericis laicos infestos oppido prodit antiquitas. Hac vetat Bonifacius, sub anathematis pœna, ne quid in regnorum et reipublicæ subsidium, aut principes exigant à clericis, aut clerici solvant sine Sedis apostolicæ licentia.

Commotum ea re Philippum significat Bulla Ineffabilis, ad ipsum eodem anno directa ; sed Bonifacius suam sententiam sic temperat : « Non præcise statuimus pro defensione vel necessitatibus tuis, vel regni tui, ab iisdem prælatis ecclesiasticisque personis, pecuniarum subsidium non præstari ; at adjecimus, id non fieri absque nostra licentia speciali. » [455]

Neque explicatio placuit, parum ut videbatur publicis necessitatibus consulens, Quin anno sequente, ipse Bonifacius dato diplomate declaravit : cum necessitas immineret, peti ac recipi ab ecclesiasticis posse pecunias, quas etiam, Pontifice Romano inconsulto, impertiri teneantur, atque ut necessitatis declaratio, regis et successorum suorum conscientiis relinquatur.

Quid autem necesse erat talia invidiosissime commoveri, ut deinde regum permitterentur arbitrio ? Denique Clemens V id Bonifacii decretum, omniaque ex eo secuta, antiquavit, et haberi voluit pro infectis, edita Bulla, cujus initium est : Quoniam ex constitutione.

Eodem anno 1296, Philippus vetuit « aurum, argentum, pecuniam, victualia, arma, equos, munimenta, à quocumque, cuiuscumque dignitatis ac nationis, à regni limitibus, sine sua speciali licentia deferri ; » ut his regnum afflueret, neque inimici augmentarentur. At Bonifacius Bullam Ineffabilis, ad ipsum regem dirigit, qua fatetur interdum id utile, ne civibus necessaria subtrahantur, eaque ad hostes transeant : « Sed, inquit, sic generalem proferre sententiam, ut tulisti, non solum reprobatur in subditos, sed etiam in exteros cujuslibet nationis. » Tum addit : « Et si, quod absit, fuerit condentium intentio, ut ad nos et fratres nostros Ecclesiarum prælatos, ecclesiasticasque personas, et ipsas Ecclesias, et nostra et ipsorum bona, non solum in regno tuo, sed etiam constitutorum ubilibet extendatur : hoc non solum fuisset improvidum, sed insanum, velle ad illa temerarias manus extendere, in quibus tibi sæcularibus principibus nulla est attributa potestas. Quin potius ex hoc, contra libertatem eamdem temere veniendo, in excommunicationis sententiam promulgati canonis incidisses. » At non puto quemquam esse pontificiorum dictorum tam protervum defensorem, qui tueri hæc audeat : improvidum, insanum ac anathemate plectendum esse facinus, si princeps prohibeat ne ab ecclesiasticis res tam necessariæ, sine regia licentia extra regnum transportentur. Qui vero sic defendunt ecclesiasticam libertatem, profecto non defendunt ; sed regnis invidiosam ac [456] noxiam reddunt ; clericosque, non cives, sed propemodum hostes, atque omnibus graves invisosque faciunt. Quare Philippus ab edicti sui gravitate et auctoritate non recessit.

Neque commotus est his Bonifacii minis : « Cogita et repensa Romanorum, Angliæ et Hispaniæ regna, quæ undique te circumstant, eorumque potentias ac strenuitatem et multitudinem incolarum ; et patenter agnosces, quod non sit tempus acceptabile, non dies salutis in diebus istis, nos et ipsam Ecclesiam talibus perturbare puncturis. Nec revocare debuisses in dubium, quod nostri et Ecclesiæ adjutorii et favoris sola subtractio, in tantum te debilitaret ac tuos, quod, ut cætera tua omittamus incommoda, persecutiones adversus ferre non posses ; ac ubi nos et eamdem Ecclesiam tibi adversarios constitueres principales, adeo nostra et ejusdem Ecclesiæ et aliorum prædictorum provocationis tibi sarcina gravior redderetur, quod ad ejus pondus tui efficerentur humeri impotentes. » Ac postea ; « Quid ergo tibi accideret, si, quod absit, Sedem ipsam offenderes graviter, eamque hostium tuorum constitueres adjutricem ; quin potius contra te faceres principalem ? » Judicet lector pontificiumne sit ac paternum, catholico regi regium officium fortiter ac innoxie exsecuta, neque quidquam contra religionem aut Ecclesiam molienti, hæc intentare, commovere adversus eum reges, se præbere adjutorem, imo adversarium principalem.

Neque erat levius, quod subortis Philippo cum Romanorum atque Angliæ Regibus controversiis, Bonifacius sic scriberet : « Numquid super iis dicti reges denegant stare juri ? Numquid apostolicæ Sedis, quæ christicolis omnibus praeeminet, judicium vel ordinationem recusant ? Dumque in eos super iis peccare te asserunt, de hoc judicium ad eamdem Sedem non est dubium pertinere. »

Ad hæc respondet Philippus oblatum à se esse ut reges starent arbitris ; ac postea de controversiis cum Rege Anglo compromisit in summum Pontificem, sed tanquam in privatam personam, ac Benedictum Cajetanum, quod erat Pontificis nomen proprium ac gentilitium. Hoc enim expresse additum, ne [457] pontificiæ potestatis nomine, hoc ad se judicium necessario deferendum putaret ; quod quidem arbitri officium ea conditione Pontifex ipse suscepit.

Cum autem anno 1297, Franciæ atque Angliæ Regibus sub excommunicationis pœna treugas seu inducias indixisset, legatique ea de re Bonifacii ad Philippum litteras attulissent ; quid ille responderit, et in vulgus spargi jusserit, legati testantur sic : « Cum dictas litteras præsentaremus dicto regi legendas, idem rex in continenti, antequam litteræ eæ legerentur, nomine suo et se presente, fecit exprimi et mandavit in nostri præsentia protestationes ejusmodi, et alia quæ sequuntur : videlicet, regimen temporalitatis regni sui ad ipsum regem solum, et neminem alium pertinere ; seque in eo neminem superiorem recognoscere nec habere ; nec se intendere supponere vel subjicere modo quocumque viventi alicui, super rebus pertinentibus ad temporale regimen regni. » Ac postea : « Quatenus autem ipsius regis tangit animam, et ad spiritualitatem attinet, idem rex prædecessorum suorum sequens vestigia, paratus est munitionibus et præceptis Sedis apostolicæ devote ac humiliter obedire, in quantum tenetur et debet, et tanquam verus et devotus filius Sedis ipsius, et sanctæ Matris Ecclesiæ reverentiam observare. » Sic sua tuebatur, nec Sedi apostolicæ, cujus auctoritate res Ecclesiæ stant maxime, quidquam derogabat.

Anno 1301, passim circumferebantur brevissimae Bonifacii ad Philippum, et Philippi ad Bonifatium litteræ omnibus notæ. Bonifacii epistolæ tale est initium : « Scire te volumus, quod in spiritualibus et temporalibus nobis subest. » Quæ ne in præjudicium traherentur, « die Dominica post octavam Purificationis beatæ Mariæ 1301, Rex Franciæ fecit comburere Bullam Papæ, in medio omnium nobilium et aliarum personarum, quæ erant eidem die Parisiis, et cum trompis fecit combustionem hujus Bullæ per totam villam Parisiis præconisari : item à die Veneris ante diem Dominicam erant elapsi quindecim dies, quod idem rex condemnavit filios suos in præsentia totius curiæ suæ, et [458] procerum omnium, qui erant præsentes, si advoharent ab aliquo vivente, nisi solummodo à Deo regnum Franciæ. »

Quod ergo regia potestas, alteri quam Deo in temporalibus subjici diceretur, id non modo regi, sed etiam universæ genti adeo intolerabile visum, ut nulla unquam in re fuerit omnium Ordinum tanta consensio. Ea de re consultus Petrus de Bosco regius advocatus, ita respondebat : « Quod Papa sic scribens et intendens, sit et debeat hæreticus reputari. » Neque tantum ministri regis hæc Pontificis cogitata adversabantur, sed etiam gravissimi hujus ætatis theologi scriptis editis confutabant ; ac ne jam privatos appellemus, Franci principes, duces, comites, barones, nobiles, in iis actis quæ ad Cardinalium collegium ediderunt, illud horruerunt, quod exprobrabant à Bonifacio dictum : « Regem in temporalibus subjectum ipsi esse propter regnum Franciæ, cum reges Francique omnes semper dixerint, omnibusque sit notorium, id regnum in temporalibus soli Deo subdi. »

Huic contestationi eodem anno Clerus universus assentitur, datis ad Bonifacium litteris, sub hoc titulo : « Archiepiscopi, episcopi, abbates, priores conventuales, decani, præpositi, capitula, conventus, atque collegia ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, regularium et sæcularium totius regni Franciæ Parisiis congregati ; » testanturque ad tuendam regis in temporalibus supremam potestatem « se adfuturos eidem, debitis consiliis atque auxiliis opportunis. »

Quod ipsum postea, anno 1303, luculentius declarant. Cum enim à Bonifacio VIII ad futurum concilium œcumenicum rex et barones appellarent, archiepiscopi, episcopi, et abbates præcipui in appellationem consentiunt, atque hæc insuper addunt : « Nos dicto Domino regi, et baronibus, ac sibi assistentibus assistemus, et secundum Deum pro viribus defendemus, nec nos separabimus ab iisdem, nec absolutionibus à juramentis fidelitatis, vel aliis quibuscumque relaxationibus, indultis et indulgendis, impetratis, vel impetrandis, vel ultro oblatis, vel offerendis, vel comedendis, utemur : imo semper eidem Domino regi, baronibus et [459] adhærentibus adhærebimus ;... jure Romanæ Ecclesiæ, nostroque et Ecclesiarum nostrarum in omnibus et per omnia semper salvo. »

Quæ appellationem ad concilium spectant non sunt hujus loci. Hic vidisse sufficiat, consentire omnes regni Ordines in eam sententiam, regem in temporalibus soli Deo subesse, atque eliam speciatim prælatos profiteri, nullis se sententiis assensuros quibus à fidelitate regi debita absolvantur. Cogitet nunc lector diligens, an hæc majoribus nostris tam gravia visa, indirectæ potestatis distinctiuncula emolliri posse videantur nostri : certe non voces, sed rem ipsam judicabant intolerabilem.

CAPUT XXIV.

Bullæ Ausculta fili, et Unam sanctam, expenduntur.

Non desunt qui dubitent, verane an falsa sit parva ea epistola Bonifacii VIII, quam anno 1301 toto regno divulgatam, eodemque tempore confutatam à tot gravibus viris, regia quoque auctoritate combustam vidimus. Verum id nihil nostra interest, dummodo apud nos constet, omnibus curae fuisse, ne apud Francos doceretur regem in spiritualibus ac temporalibus Papæ subesse. Sane Bonifatium id sibi vindicasse, et historici hujus ævi supra memorati, et certa monumenta probant, imprimis Bulla Ausculta fili, quam ad Philippum, anno 1301, perlatam esse constat, et Bulla Unam sanctam, quas nunc perpendere nos oportet.

Ergo Bonifacius in Bulla Ausculta fili, postquam ex Jeremiæ verbis id sibi tribuit, constitutum esse se super gentes et regna, sic concludit : « Quare nemo tibi suadeat quod superiorem non habeas, et non subsis summo hierarchæ ecclesiasticæ hierarchiæ. » Id quidem à Philippi mente longe aberat, si de spiritualitate ageretur. Audivimus enim regem pio studio hanc obedientiam professum ; sed Bonifacius alio spectabat. Accusata enim regis admistratione perversa tam in rebus temporalibus quam [460] ecclesiasticis, significabat evocatos esse Romam ad diem certum nempe totius regni « archiepiscopos et episcopos, una cum abbatibus, capitulisque ecclesiarum, et magistris in theologia et jure canonico ; ut, inquit, sublata repentina exceptione consilii, cum iis, sicut cum personis apud te omni suspicione carentibus, quin potius acceptis et gratis,... tractare consultius, et ordinare salubrius valeamus, quæ ad præmissorum emendationem,... ac bonum et prosperum regimen ipsius regni videbimus expedire. » Invitabat deinde regem ut fidos viros mitteret per quos deliberationi interesset. « Alioquin, inquit, tuam, et ipsorum absentiam divina replente præsentia, in præmissis et ea contingentibus ac aliis, prout expedire videbitur, procedemus. » Quæ si valuissent, ac de regni regimine Romanus Pontifex Romæ, rege, sive absente sive præsente, decerneret, nempe regnaret Pontifex : ipse rex nudum regis nomen obtineret : quæ absurda et nimia, testatur Odoricus Rainaldus erasa et expuncta Clementis V jussu fuisse, neque ex his Bonifacii litteris quidquam integrum remansisse in Actis, præter ea quibus regem ad Hierosolymitanam expeditionem adhortatur.

Sed quanquam hæc regi vehementissime displicebant, non ibi tamen constitit Bonifatius. Anno enim 1302, edidit illam celebrem extravagantem, Unam sanctam, in qua duo à nobis diligentissime ac subtilissime secerni oportet : primum, id quod exponit Pontifex ; alterum, id quod definit ac decernit : hæc enim non ejusdem virtutis esse et sæpe diximus et omnes confitentur. Expositionis autem hæc summa est : « Unam Ecclesiam esse : unum ejus caput Christum Christique vicarium Petrum ac Petri successorem : duos esse gladios, spiritualem similiter et materialem : hunc etiam Petri esse, dicente Domino : Converte gladium tuum in vaginam ; sed regum et militum manu exerendum : tum gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subjici potestati, cum quæ sint, à Deo ordinata esse ; neque ordinata futura esse, nisi secundum beatum Dionysium inferior reduceretur per alium in suprema. » Addit postea : « Veritate testante, [461] spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet et judicare, si bona non fuerit, ut inde verificetur illud Jeremiæ : Te constitui super gentes et regna : quare si deviat temporalis potestas, à spirituali judicanda ; si spiritualis, minor à suo superiori : si spiritualis maxima, à Deo solo, testante Apostolo : Spiritualis homo judicat omnia ; ipse autem à nemine judicatur ; quæ quidem spiritualis potestas maxima Petro est tradita his verbis : Quodcumque ligaveris. Quicumque igitur, inquit, huic potestati à Deo sic ordinatæ resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo, sicut Manichæus, fingat esse principia, quod falsum et hæreticum judicamus ; quia testante Moyse, non in principiis, sed in principio cœlum Deus creavit et terram. »

His ergo expositis, eo viam sibi parasse videbatur, ut Romano Pontifici omnem potestatem esse subditam, etiam in temporalibus, pro certo fidei dogmate definiret. At profecto non eo usque processit ; hoc enim tantum habet definitio : « Porro subesse Romano Pontifici omnem humanam creaturam declaramus, dicimus, definimus, et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis ; » quod quidem est verissimum, et apud Catholicos certum, si de spirituali potestate intelligatur ; animadvertique hic volumus audentissimum Pontificem, nec id fuisse ausum, ut potestatem temporalem, licet in expositione sæpe memoratam, uti sibi subditam in temporalibus, in ipsa definitione ac determinatione diceret. Quippe cum in citatissimo cursu eo quoque abripiendus esse videretur, ut temporalia invaderet, repressit se statim, rei novitate ac difficultate deterritus, deflexitque ad ea, quæ spiritualem potestatem certissime stabilirent.

Dum hæc agebantur, negabat Pontifex, negabant cardinales à Pontifice dictum unquam, « quod rex recognosceret se tenere regnum suum ab aliquo, aut ab Ecclesia, aut ab ipso Pontifice, » neque profecto homagium postulabat, quæ plana et mera esset insipientia. Sed quid verba proderant, si alioquin Pontifex, regnum, ut aperte præferebat, inconsulto rege, Romæ ordinaturus esset, et si ratione peccati omnia ad se traheret ? Ad hæc frequente consistorio minaretur, « se regem Philippum depositurum ut [462] unum garcionem : » quin etiam in Bulla Unam sanctam, aperte scriberet, « quod spiritualis potestas terrenam potestatem instituere haberet ac judicare ; » hoc est, procul dubio, data sententia deponere, quam à se institui doceat : qua subjectione nulla erat major, ne quidem in eo quod vocant homagio-ligio ? Quid quod gladium materialem in potestate Pontificis plane esse dicebat, alia licet, regum nempe et militum manu exerendum ? Quæ si doctrina valeat, ac jus sit Pontificibus in bello ac pace tractandi, non jam hortatione et consilio, sed, uti Bonifacius facere aggressus erat, summa potestate, ac pro imperio agere ; nempe reges nihil aliud quam Pontificum ministri et executores essent.

Quare etsi Bonifacius non hoc definire, aut pro certo et catholico dogmate asserere videbatur, grave erat Francis Regique Philippo, hæc, quibus continetur regiae potestatis certa pernicies, pontificio nomine quocumque modo doceri ; impetraruntque à Clemente V, Extravagantem Meruit, cujus hæc verba sunt : « Nos Regi et regno (Francorum) per definitionem ac declarationem bonæ memoriæ Bonifacii Papæ VIII, prædecessoris nostri, quæ incipit Unam sanctam, nullum volumus vel intendimus præjudicium generari ; nec quod per illam rex, regnum et regnicolas prælibati, amplius Ecclesiæ sint subjecti Romanæ, quam antea existebant ; sed omnia intelligantur in eodem esse statu, quo erant ante definitionem præfatam, tam quantum ad Ecclesiam, quam etiam ad regem, regnum et regnicolas superius nominatos. »

Sic Decretalis Unam sanctam, tanto apparatu prolata, perinde habita est à Romanis etiam Pontificibus, ac si nunquam fuisset edita. Clemens enim V id sanxit ; atque à Leone X quidem innovata, sed sine præjudicio declarationis Clementis V quæ incipit, Meruit ; remque omnem ad traditionem antiquam ac majorum placita reduci placuit. Neque nostri refugiebant, satis sibi conscii, quam procul ab antiqua Patrum traditione, atque ab Ecclesiæ Gallicanæ sensu nova hæc abfuissent ; seque omni ex parte tutos arbitrabantur, dummodo Bonifacii VIII Constitutio nocere non posset. Et certe fateamur est necesse, nec stare potuisse, quæ [463] solis allegoriis atque accommodatitiis, non litteralibus genuinisque Scripturæ interpretationibus niterentur. Quale enim illud est, de Romani Pontificis supremo judicio : Spiritualis homo à nemine judicatur ; tanquam hic spiritualis homo, apud Apostolum fuerit Romanus Pontifex, non autem quivis christianus, qui Deo per Christum in spiritu serviat ; aut illud, ad duo principia refellenda magis sit appositum : Non in principiis, sed in principio fecit Deus cœlum et terram : aut quorsum pertinebat huc duo Manichaei adversa principia allegare ? quasi duæ potestates, ecclesiastica ac civilis, adversæ essent, non sociæ ; aut ita supremæ in suo ordine, ut nec in Dei potestate essent, neque ejus providentia regerentur. Quæ si quis ad litteram tueri voluerit, næ ille se omnibus deridendum, non jam confutandum præbeat.

Cæterum quod Decretalis Meruit, soli Francorum regno consulit, causa esse potuit, quod Bulla Unam sanctam occasione Francici exorta dissidii, Francorum regnum maxime petere videbatur. Huc accedit quod cum Germani, Angli aliique in temporalibus colla subdidisset, Franci existimabant super alia regna, hujusce regni dignitatem ac libertatem à regibus ac majoribus suis fuisse defensam : quippe qui christianissimi, pariterque fortissimi, in spiritualibus quidem Romano Pontifici maxime omnium paruerant, in temporalibus verò minime omnium huic potestati se obnoxios fecerant.

CAPUT XXV.

Reliqua Bonifaciani dissidii acta : Gallicana intacta : Bonifaciana a successoribus antiquata.

Quæ supersunt in Bonifaciana contentione leviter transilimus. Anno 1303, prodiere in Philippum duæ Bullæ, quarum initium est : Per processus nostros, et : Nuper ad audientiam, quibus declarabatur Philippus multiplici excommunicatione constrictus ; sed eæ, teste Rainaldo, jussu Clementis V erasæ expunctæque sunt. [464]

Conscripta quoque fuerat depositionis sententia, adeoque horum omnium deleri memoriam, ac levissima etiam vestigia placuit ; ut hæc sententia eodem teste Rainaldo, erasa et expuncta sit, quamvis pronuntiata non esset. Sane Bonifacius, antequam eam sententiam promulgaret, Albertum Imperatorem sæpe à se rejectum, omni studio atque industria constabiliverat in eo idoneum suæ sententiæ executorem, regnique francici invasorem nactum se esse arbitratus. Quo fretus præsidio, cum extrema omnia moliretur, captus ipse Anagniæ per proditionem civium, Columnarumque et aliorum, ac Guillelmi præsertim Nogareti infandum scelus, paulo post obiit. Irâne ac furore percitus, ut memorant, an mœrore oppressus, an alia causa, nihil ad nostram quæstionem ? Quam autem omnia impotenter et intemperanter egerit adversus Philippum, vel id abunde testatur, quod ejus successores ea statim pro irritis habuere ; ac Benedictus XI, qui ei proxime successit, Philippo nec petenti, excommunicationem relaxavit, absolvit etiam episcopos, barones et alios eadem causa excommunicatos à Bonifacio ; privilegia Regum Christianissimorum ab eodem suspensa restituit ; denique sponte rescidit quidquid Bonifacius in regni regisque dignitatem fecerat : Clemens vero V omnia ejus gesta hujus occasione dissidii erasit, expunxit, antiquavit, resque eo loco esse declaravit, quo fuerant ante ea gesta decretaque.

Legimus in regestis regiis ad Benedictum XI, Bonifacii successorem, multas expostulationes editas per Fratrem Petrum de Peredo, religiosissimum virum, Romam à Philippo missum. Is ergo conqueritur multa à Bonifacio gesta, quæ à sanctorum Patrum moribus abhorrerent. In his ergo hæc habentur : « Temporibus Patrum non fieri solere jura ad nutum oculi, ut diceretur statim : Absolvimus omnes in talibus provinciis constitutos, ut nonobstante sacramento et juramento fidelitatis quocumque adstricti sunt, obediant tali principi amico nostro. » Addebat, neque illud dici solitum : « Quod Papa est Dominus spiritualitatis et temporalitatis, et quod graviter peccat, qui hoc non credit ; et quod à temporalibus regum appelletur ad Dominum Papam : » et quanquam [465] Romani curiales non hæc diserte asserebant, nostris tamen, summæ rei intentis, non ad alium pertinere scopum Bonifaciana decreta videbantur. Hæc ergo conqueritur legatus regius, subditque : « Dicitur in Franciâ, quod non restat, nisi quod fiat una constitutio, quæ æquipolleret omnibus, quod omnes clerici et laici essent ministri duntaxat ad nutum summi Pontificis, eorumque qui præsident. » Quem locum sic concludit : a Hæc autem consimilia non fiebant temporibus sanctorum Patrum ; sed de vita et honestate clericorum, et defensione libertatis ecclesiasticæ et jurium fiebant constitutiones, cum pœnis excommunicationis et interdicti ; » ut profecto doceret quæ res, ecclesiasticæ scilicet, quibusve pœnis, nempe ecclesiasticis, excommunicatione et interdicto sancirentur. Hæc nomine regis significata Pontifici, neque improbata sunt : adeo reprehensibilia videbantur.

Cætera quæ in hoc negotio gesta sunt ad alium pertinent locum. Quod autem ad hanc quæstionem spectat, hæc summa est : quidquid Bonifacius VIII edidit, ut regiam potestatem, quoad temporalia, sibi obnoxiam faceret, non modo à Rege regnoque Francorum, totaque Ecclesia Gallicana rejectum ; sed etiam à summis Pontificibus antiquatum fuisse : quod autem rex regnumque, et Gallicana Ecclesia ea de re professa est, et à summis Pontificibus illæsum permanere, et sempiternæ hominum memoriæ consecratum ; datumque est omnino sæculis secuturis exemplum illustre, doctrinam Scriptura, antiquitate, traditione nixam, quocumque nomine, quacumque auctoritate oppugnatam, æterno atque invicto robore in Ecclesia catholica manere constitutam.

Hæc ex publicis gestis hausimus. Jam si excutimus quæ privati doctores scripserint, inveniemus id Ægidii Romani aliorumque theologorum summa consensione defensum : « Clavium potestati nullam temporalium potestatem à Domino fuisse adjunctam : nunquam inveniri sedisse apostolos, ut de temporalibus judicarent, nec petiisse ut reges et principes eis in temporalibus subjacerent, aut de ejusmodi respondere deberent : falsum esse et invalidum, neque Francis ferendum, quod de Childerico per Romanos Pontifices deposito, et Pepino per eosdem substituto [466] jactaretur : falsum item quod de translato à Græcis ad Francos imperio neque à Papa esse translatam imperii veritatem, sed nomen ; cum Carolus Magnus jam rerum potiretur ; quodque hic factum est, qualecumque fuit, non fuisse factum per solum Papam, sed populo acclamante et favente, cujus est se subjicere cui vult, sine alterius præjudicio, et ex causa necessaria pro sui defensione ; neque trahenda in exemplum, quæ postea in deponendis imperatoribus facta sunt, postquam illi Papæ ut domino paruerunt : tum vero hæc omnia nihil esse, quod sunt argumenta de facto, et dicunt quod factum sit, non quod fieri debeat ; » aliaque ejusmodi quæ mirum est ad ea sæcula permanare potuisse, cum tot depositionum exemplis, tot falsis donationibus Constantini, Ludovici Pii, aliisque tot falsis historiis, tot novis per tolerantiam aut consuetudinem inductis, seu veris, seu prætentis, coloratisque juribus undique premerentur ; ad hæc in summa juris publici ignoratione versarentur : ut profecto hæc integra et sana, non nisi ex antiquæ traditionis robore et cursu, opposita moles evicerint, et ad eos usque perruperint

CAPUT XXVI.

Joannis XXII successorumque acta advenus Ludovicum Bavarum Imperatorem summatim referuntur, nec ad nostram quæstionem pertinere ostenduntur.

Quæ in Ludovici Bavari Imperatoris electi depositione gesta sunt, ad nostram quæstionem vix pertinent ; cum iis facta sint juribus, quæ ad imperium romano-germanicum speciatim spectent : rerum tamen summam perstringemus, ne quis suspicetur latere nonnihil, quod causæ nostræ officiat.

Anno 1314, Henricus Luxemburgicus Imperator obiit. Clemens V, decreto edito, cujus est initium : « Nos ad quos romani vacantis imperii regimen pertinere dignoscitur, » Robertum [467] Siciliæ regem, quoad electus imperator à Sede apostolica fuerit approbatus, vicarium imperii ad Sedis apostolicæ beneplacitum constituit, sed in Italia tantum, quod Germania hæc jura non agnosceret. Nec ita multo post obiit Clemens. Sed vacante sede, Ludovicus Bavarus et Fridericus Austriacus discordibus electorum principum suffragiis, reges Romanorum electi sunt.

Prolata à Rainaldo acta testantur, dictam communi septem electorum consilio electioni diem, adfuisse omnes Francofurtum, in loco consueto, præter Henricum Coloniensem archiepiscopum et Rudolphum comitem Palatinum : prorogatum horum gratia electionis diem : citatosque illos, ut ad eum convenirent, defuisse : Ludovicum Bavarum quinque reliquorum concordibus suffragiis fuisse electum.

Satis constat Fridericum extra Francofurtum à Coloniensi et Palatino fuisse electum. Sed ii obtendebant è quinque electoribus, qui Ludovico suffragati essent, tres fuisse, de quorum jure esset controversia ; ac parem utriusque electi conditionem fuisse : quo Rainaldus contendit litem à Papa fuisse dirimendam. Vacabat interim apostolica Sedes. Anno 1316, Joannes XXII electus est. Is Ludovicum Bavarum electum ad pacem cum Friderico electo adhortatur : neutrum confirmat. Anno 1317, vacantis imperii regimen ad Romanum Pontificem esse devolutum pronuntiat, « cui in persona Petri terreni simul et cœlestis imperii jura Deus ipse commisit : » quo jure vicarium designat vacantis imperii, sed in Italia tantum ; cum tamen Petri jura, si serio allegentur, ad totum christianum orbem protendi constet.

Interea Ludovicus et Fridericus de imperio in Germania ferro decernebant. Anno 1322, Fridericus magno prælio victus captusque est ; Ludovicum Joannes ad clementiam adhortatur, suamque operam ad pacem conciliandam offert.

Victor Ludovicus anno 1323, pergit ad Italiam, tueturque eos qui Pontifici displicebant, imprimis vice-comites Mediolanensis ducatus invasores, ab eo excommunicatos. Quo loco hæc habet Rainaldus : « Inde iis in Ludovicum Bavarum, ac legibus in eum [468] agi cœptum est. Præcipua accusationis capita hæc erant : Ludovicum discordibus electum suffragiis, antequam ea controversia dirimeretur à Sede apostolica, imperii administrationem corripuisse ; alterum, quod maxime Pontificis animum asperaverat, Galeatii, quem hostem et hæresi contaminatum pronuntiarat Sedes apostolica : tum perduellium Ferrariensium patrocinium suscepisse. » Itaque his de causis auctoritate apostolica Ludovicus ab imperii administratione est prohibitus, quoad ejus electionem Sedes apostolica approbasset.

Ex iis profecto constat hanc controversiam non ad regum causam generatim, sed ad imperii romano-germanici singularem ac proprium statum pertinere.

Eodem pertinent ea, quæ sunt ineundæ pacis causa, à Ludovico Bavaro ultro oblata Benedicto XII, Joannis successori, de limitanda in Italia et Romæ auctoritate imperatoria, et ut idem Ludovicus, si pactis non staret, excommunicationi, interdicto ac privationi subesset : quæ quidem vel ad imperium romano-germanicum, vel ad Ludovici personam proprie et singulatim spectant.

Interim Ludovicus sæpe et publice, actis editis, est contestatus ea jura, quæ sibi Joannes XXII in imperium vindicaret, à se et imperio non agnosci, imo improbari ; extatque solemnis electorum principum nomine ad Benedictum XII, anno 4338, edita declaratio, qua adversus Joannis XXII decreta contestantur, « quod vacante romano imperio, is qui eligitur concorditer, vel à majore parte tantum electorum, pro Rege Romanorum ab omnibus est habendus, et quod nec nominatione, approbatione, confirmatione, consensu, vel auctoritate Sedis apostolicæ, super administratione bonorum et jurium imperii indiget, sive titulo regio assumendo ; quodque jura et bona imperii administrare poterit de jure et consuetudine, nulla Sedis apostolicæ super hoc licentia habita, vel obtenta. » Hæc igitur omnia ostendisse contenti, eo quo sunt loco, intacta relinquimus.

Quod autem Ludovicus Bavarus Joannem XXII hæresis [469] accusatum deposuerit, fœdum Antipapam substituerit, Franciscanos adversus Pontificem juverit ; hæc, à tanto principe exasperato licet facta, lugemus.

CAPUT XXVII.

De Navarræ regno Hispanis tradito : item de Joanna Albretana, hæresis crimine, sub privationis pœna Romam à Pio IV evocata, quod Galli improbarint ac prohibuerint.

Quod à Julio II, in deponendo Joanne Albretano Navarræ Rege, factum esse dicitur, id et Hispani varie referunt, et nullum hujus rei diploma proferunt ; et qualecumque est, sive sub Brevis Bullæve, aut sententiæ forma, Joannes Mariana, Hispanus historicus celeberrimus, subreptitium et nullum fuisse significat ; totamque rem, verane an falsa sit, Odoricus Rainaldus sub dubio relinquit, apud quem etiam videre est Marianæ aliorumque historicorum locos. Henricus vero Spondanus ex temporum notis diploma falsi convincit. Quod autem à Julio II, anno 1512, 12 Kal. Aug. in Lateranensi concilio de Ludovici XII sociis, quorum numero Navarricus erat, decretum est editum, ut excommunicarentur, et omni dignitate privarentur, nisi ab ea societate discederent, Spondanus idem docet, primum haud æquo jure fuisse editum ; tum vero Hispanis, ad Navarram occupandam nihil prodesse potuisse, multis quidem de causis, eàque imprimis, quod, nondum elapso tempore ad resipiscendum dato, navarricum regnum à Joanne innocuo et repente oppresso desertum, Hispani invaserint.

Addit Caroli Augusti et Philippi II notissimas gravesque de hujus regni possessione legitima fluctuationes ; adeoque abfuisse Romanos Pontifices ab eo, ut regnum Navarræ jure ad Hispanos translatum fuisse crederent, ut Pius IV, Antonium Borbonium Navarræ Regem, anno 1561, ad obedientiam pro regno Navarræ admiserit : quod omnium historiarum monumentis constat.

Quare ea depositio atque translatio, quæ sola memoratur ad [470] effectum usque perducta, ab ipsis Hispanis iniqua, ab aliis dubia, ab aliis atque etiam à Romanis Pontificibus nulla esse judicatur.

Quo factum est ut idem Pius IV, anno 1563, Joannam Albretanam Antonii viduam, ut Reginam Navarræ, hæresis causa Romam citaret, sub pœna privationis regni, nisi se judicio sisteret ; quod quidem Carolus IX prohibuit, ac fœderata cognatæque, injuria communi etiam regiæ majestatis permotus, tutelam suscepit : cujus etiam jussu, « cum Henricus Clutinius Oisellus, tunc Romæ orator regius, graviter ea de re apud Pontificem expostulasset, et regem injuriam talem, qualem majores sui nunquam inultam reliquissent, minime laturum ostendisset, tandem obtinuit, ut diploma jam in Urbe solemni more publicatum revocaretur, et omnino induceretur, ita ut inter Pii IV constitutiones hodie minime reperiatur. » Haec Thuanus refert ; quæ adeo certa sunt, omnibusque historiis comprobata, ut de iis amplius laborare sit supervacaneum, liquidumque omnino sit Francos ab eo abhorruisse, ut quidquam ad reges deponendos pontificio nomine moveretur.

CAPUT XXVIII.

Sixti V et Gregorii XIV decreta in Henricum IV, Navarræ, ac postea Francorum et Navarræ Regem, quoad temporalia nullo loco habita : à Clemente VIII absolutio eidem Henrico IV nulla rehabilitationis mentione, ut regi impertitur : obiter notatur, qui adversus Declarationem Gallicanam de Libertatibus Gallicanis scripsit Anonymus.

Anno 1585, Henrico III Rege, Sixtus V, edito diplomate, Henricum Borbonium, Navarræ Regem, Antonii et Joannæ filium, ejusque agnatum Henricum Borbonium Condæum tanquam hæreticos et in errorem relapsos, ad hæc hæreticorum fautores ac defensores publicos, ac fidei catholicæ hostes proscripsit : Navarrum eo regno, ac Benearnensi principatu excidisse : utrosque ad ullum principatum, ac maxime regnum Franciæ jure [471] hæreditario capessendum inhabiles declaravit : quod decretum rex Francique omnes moleste tulerunt. Quod autem, tunc temporis conjurati, seu Ligœ, ut vocant, addicti, catholicæ religionis obtento studio, multa in regem moverent, eumque ut suspectum hæreticæ pravitatis apud vulgus traducerent, Navarrusque et Condæus Calvinianæ factionis duces bellum regi inferrent : « Ideo, ut ait Thuanus, qui circa regem erant, satis pro tempore habuerunt, cavere ne decretum uspiam in regno promulgaretur, aut ejus ratio publice haberetur ; » quod infirmum quidem, et priscæ circa eas res francici regni fortitudini haud satis congruum, satis tamen demonstrabat quam hæc nulla putarentur.

At Navarrus programmate in ipsa Urbe ac celebrioribus ejus locis affixo, multa egit in Pontificem, ac publice declaravit, appellare se ab hoc decreto, quantum ad regni jura attinet, ad curiam parium Franciæ, quorum ipse princeps esset, primus scilicet regii sanguinis princeps, quantum autem ad hæresim sibi objectam, ad universale concilium : quibus id perfecit, ut ipse Pontifex talia intrepide ausum ac gnaviter exsecutum, magnanimitatis nomine collaudaret.

Cæterum nihil ad nostram quæstionem, si quid suæ contestationi, hujus quo adhuc tenebatur, erroris asperserit Certum illud cordatioribus Francis probatum, quod Pontificem de jure regnandi decernentem non tulerit : adeoque hæc decreta pro irritis ac nullis apud nos habebantur, ut Henricus III, cum Henrico Navarro pace composita, eum haud minus pro primo regii sanguinis principe agnosceret, et socium adversus coniuratos regiæ familiæ hostes adhiberet, et moriens successorem, tege Salicâ renuntiaret ; cui sententiæ flos nobilitatis etiam catholicæ, multique etiam sacrorum antistites adhærebant, Henricumque IV regem agnoscebant. Neque Gregorii XIV decreto, 4 martii 1591 dato, à regis obsequio deterreri se passi sunt ; imo diploma illud ; quod de temporalibus factum, pro apostolico et ecclesiastico non habebant parlamenta, quæ ut religioni, ita regi regnoque fida, regia auctoritate Cæsaroduni Turonum, Catalauni et [472] Cadomi residebant, vehementissimis sententiis proscripserunt : temperatius præsules conventus Autrici Carnutum habiti decreverunt ; « et tamen ex auctoritate Scripturæ sacræ sanctorumque decretorum conciliorum generalium, canonicarum constitutionum, perpensis sanctissimorum Patrum exemplis, juribus et libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, quarum praescriptione decessores sui episcopi se, adversus ejusmodi conatus semper tutati sunt ; eapropter interdictiones, tam in forma quam in materia, nullas et injustas, et suggestione hostium Franciæ factas declararunt, salvo cultu et honore qui Romano Pontifici deberetur. » Decreto dato duo cardinales, Carolus Borbonius et Philippus Lenoncurius, qui sacro conventui præerant, subscripsere : acta hæc sunt anno 1591, ab iis præsulibus, qui regi regiæque familiæ adhærebant.

Quo ex loco, ut id obiter memoremus, ille confutatur qui adversus Gallicanam Declarationem de Libertatibus Gallicanis tractatum edidit auctor anonymus. Is enim primum caput Gallicanæ Declarationis oppugnandum aggressus sic incipit : « Difficile intellectu est, qua ratione illustrissimi antistites Gallicani, libertates Ecclesiæ illius regni defendendas suscipientes, à propositione auspicali sint, quæ juri Ecclesiæ potius adversatur. » Nempe id inter Ecclesiæ jura revocat, ut potestate clavium reges deponi possint : quæ jura Gallicani præsules ignorabant, partemque libertatis Ecclesiæ Gallicanæ in his prohibendis juribus reponebant ; quippe qui intelligerent libertatem gallicanam priscis juribus contineri ; quæ his essent superaddita, ea ad turbandam gravandamque Ecclesiam pertinere. Sed nos eum virum, qui de libertatibus gallicanis ludat potius quam disserat, omittamus. Nobis sufficiat quod Gallicani præsules in hac novissima Declaratione majores suos secuti sunt ; eosque præsules regi regnoque fidos cæteri deinde complexi sunt omnes. Neque enim attendi debet quid pars adversa senserit ; quippe quæ jam inde ab Henrici III temporibus, religionem fœdæ rebellioni obtendebat : non inquam, attendi debet, quid illi senserint vel fecerint, qui Guisianos, si Deo placet, Capetis Regibus, sanctique Ludovici [473] posteris anteferrent, hispanicisque artibus, imo hispanico auro corrupti, ad hæc ligæ furoribus dementati, Hispanos Lotharenosque se esse quam Francos malebant. Hæc ergo febricitantium deliria contemnamus ; quid sana et pacata Francia fecerit ac senserit, attendamus.

Conversus ad catholicam fidem rex, omnium clementissimus atque fortissimus, à Reginaldo Belnensi, archiepiscopo Bituricensi, in sancti Dionysii celeberrima toto orbe terrarum ecclesia, ad Ecclesiæ catholicæ gremium admissus est. Quæ cura à Sede apostolica comprobari e re esset, Henricus se quidem ejus Sedis auctoritate ab hæresi absolvi supplicavit, missis ad Clementem VIII procuratoribus ; sed de rehabilitatione, quam vocant, agi vetuit, indignum id gallica majestate ratus : neque Franci, etiam conjurati, aliter sentiebant ; quippe qui, rege converso, in obsequium certatim ruerent, nulla Sixtiani et Gregoriani decreti ratione habita. Tentati procuratores, Jacobus Perronius, Ebroicarum episcopus designatus, et Arnaldus Ossatus, postea cardinales, « an coronam ad pedes Pontificis vellent deponere, ac per illud signum quasi regnum Franciæ in ejus manus consignare, quod ille se pro rege gerens, quamvis à sancta Sede jure successionis privatus, contra divina jura et humana occupasset ; quam coronam post illam summissionem in capite procuratorum mox reponeret. Verum illi ab ea conditione se valde alienos ostenderunt, cum dicerent : Reges Franciæ, quantum ad jurisdictionem spectat, nullum agnoscere superiorem ; neque vero pati posse Francos, ut reges ipsorum ulli se tanquam superiori summittant, ac præsertim nobilitatem ; ac longe decipi eos ; et in rerum nostrarum cognitione toto cœlo errare, qui aliter credant : nam solos id eos sibi persuadere, qui de regni usurpatione cogitant. »

Cum autem « Pontifex absolutionem ab episcopis Gallicanis concessam, tanquam nullam et irritam revocare decrevisset, procuratores assentiri noluerunt : cùmque animo pertenderet Pontifex, et frustra absolutionem suam peti aut dari diceret, si prior valida maneret, non adprobata à procuratoribus [474] revocatione : conventum ut statim in decreto pontificio ea clausula adjiceretur, qua Pontifex cuncta religionis acta, quæ in persona regis secuta, et quæ per ipsum facta erant, vi absolutionis in Franciâ concessæ probaret et confirmaret, perinde atque si jam tunc à Pontifice rex absolutus esset. Qua in re caute à procuratoribus servatum fuit, ut tantum ad religionis acta confirmatio porrigeretur. » Adeo quidquam quocumque prætextu, circa temporalia attentari refugiebant.

Omni ergo temporalium ac rehabilitationis omissa mentione, impositæ volenti regi conditiones, quæ regiæ majestati convenirent ; revocatæ Sixti V et Gregorii XIV censuræ, quod nostri de excommunicatione intelligebant ; permissum aliis ut de soluta quoque depositione interpretarentur, nulla licet ejus facta mentione, ne quid novæ rei, vel eo prætextu, inquieti homines conarentur. Cæterum à Clemente nihil aliud factum est, quam id quod unum Rex postulaverat : « nempe ut Henricum Regem à vinculo excommunicationis, qua, ex causa hæresis erat ligatus, absolveret. » Res autem ita gestæ sunt, ut nemini catholico, aut etiam ecclesiastico fraudi esset, quod regem necdum catholicum, votis potius quam armis ad veram religionem vocavissent, atque interim coluissent, ut qui optimo jure ex Salica lege regnaret : fuitque rex summa postea apud omnes catholicos principes Sedemque apostolicam auctoritate et gratia. Ex Thuano hæc referimus eo libentius, quod ille nihil aliud quam acta publica certaque hujus rei, apud nos celebris, monumenta retulit. Quæ si cui rerum nostrarum nimis imperito suspecta sint, apud cardinalem Perronium omnia inveniet suo ordine recensita. Ipsa etiam bulla Clementis VIII abunde testatur Henrico IV Magno absolutionem ab hæresi, ut regi ab omnibus ipsoque Pontifice agnito, nihil autem aliud fuisse impertitum. Jam quantum ea valeant, ad asserendam Ecclesiæ Gallicanæ, ac francici regni de suprema in temporalibus solique fleo obnoxia potestate sententiam ; quamque ex his liquido constet, nunquam ab ea destituros, qui vere sint francici nominis ac generis, omnes per se vident. [475]

LIBER QUARTUS

Quo a Gregorii vii temporibus res in conciliis œcumenicis gestæ referuntur ad caput primum gallicanæ declarationis.

CAPUT PRIMUM.

Canon XVII concilii Lateranensis III, sub Alexandro III, quo pœnæ temporales adversus hæreticos decernuntur : ibi distinctio notabilis, eorum quæ Ecclesia per se, et eorum quæ gerat principum adjuta constitutionibus ; hinc lux huic et aliis ejusdem generis secutis canonibus : his decretis principum consensus intervenire solitus : hinc quoque certa illis auctoritas.

Postquam exposuimus, quæ proprie à Romanis Pontificibus circa temporalem potestatem ordinandam deponendamque ; nunc quæ eadem de re in conciliis œcumenicis gesta sint, explicemus.

Primum autem occurrit Lateranensis concilii III, sub Alexandro III, anno 1179, caput xxvii, de Hæreticis. Quo capite affirmant doceri et exerceri indirectam potestatem, dum auctoritate concilii adversus Albigenses hæreticos, eorumque stirpem Brabantianos et alios, incendiis, cædibus, populationibus omnia devastantes, fidelitatis et obsequii juramento sancitum obsequium relaxatur, et subditi seu vassalli à dominorum potestate absolvuntur.

Miror, qui ista objiciunt, non saltem advertisse quo fonte profluant. Sane initium hujus capitis, ex sancti Leonis Epistola xciii excerptum, sic habet : « Sicut ait beatus Leo, licet ecclesiastica disciplina sacerdotali contenta judicio, cruentas non efficiat ultiones ; catholicorum tamen principum constitutionibus adjuvatur, ut sæpe quærant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium. » Sic Patres [476] Lateranenses subtiliter discernunt id quod pertinet ad sacerdotale judicium, ab iis in quibus Ecclesia ad corporale supplicium catholicorum principum constitutionibus adjuvatur.

His positis, jam utrumque remedium à sacro concilio adversus hæreticos adhibetur ; nam et illi et illorum fautores anathemate puniuntur, societate fidelium, sacris oblationibus, christiana sepultura privantur, quibus continetur sacerdotale judicium. Tum spiritualibus expeditis, expediuntur etiam corporalia supplicia, quibus Ecclesia principum constitutionibus adjuvatur ; ex quo fonte hæc profecta sunt : « Relaxatos autem se noverint à debito fidelitatis et hominii et totius obsequii, donec in tanta iniquitate permanserint, quicumque illis aliquo pacto tenentur annexi : ipsis autem cunctisque fidelibus in remissionem peccatorum injungimus, ut tantis cladibus se viriliter opponant, et contra eos armis populum christianum tueantur, confiscenturque eorum bona, et liberum sit principibus, hujusmodi homines subjicere servituti. » Quod ergo hæretici suorum hominio ac fidelitate priventur, quod in servitutem redigantur, quod armis oppugnentur ; quod eorum bona confiscentur : ea sunt quæ Ecclesia, non sacerdotali judicio, sed principum constitutionibus adjuta decernit. Quare locus ille omnino nos juvat, cum ex eo videamus temporalia supplicia, quæ hic corporalia, spiritualibus scilicet opposita, nominantur, ab ecclesiastico ordine, non nisi consensione principum attrectari.

Quod autem bellum in hæreticos omnia populantes injungunt in remissionem peccatorum ; atque id bellum suscipientibus, biennium de pœnitentia injunctâ relaxant, ecclesiasticæ est potestatis : neque hoc decreto sibi tribuunt armorum inferendorum potestatem ; sed iis præcipiunt, qui hanc potestatem habeant, ut si modo Ecclesiæ indulgentia uti velint, eam potestatem ad hæreticorum furores comprimendos adhibeant.

Ut autem concilii Patres hominia, servitutes, confiscationes sibi potius quam armorum potestatem vindicent, ratio non sinit. Quare est necesse id stare quod diximus, ut hæc omnia eorum numero censeantur, quæ Principum consensione præstet Ecclesia.

Hæc semel explicata, sub tanto Pontifice Alexandro III, atque [477] ab œcumenica synodo tam nobili Lateranensi III, procul dubio omnibus ejusdem generis decretis lucem præferunt, ac debent subintelligi, etiam ubi expressa non sunt.

Huc accedit quod conciliis generalibus aderant principes per legatos, ac decreta in sacro conventu promulgata recipiebant : sicut de hoc concilio Lateranensi III legimus apud Rogerum Hovedenum hujus ævi scriptorem, qui sacri concilii canonibus recensitis, hæc addit : « His decretis promulgatis, et ab universo Clero ac populo circumstante receptis, » etc. Populi autem nomine, ecclesiastico more styloque, laici omnes intelligebantur, ipsique adeo principes et eorum legati. Quare si quid in conciliis adversus hæreticos decerneretur, quod ad civilem potestatem pertineret, id quanquam ad majorem religionis reverentiam concilii nomine editum ; tamen à civili potestate receptum ac ratum habitum, ex ea consensione vim suam obtinebat.

Eodem modo rituque actum est sub eodem pontifice, adversus eosdem hæreticos, in concilio Turonensi, cap. iv, quod incipit : In partibus Tolosæ. Postquam enim Patres decreverunt quæ sunt sacerdotalis judicii, nempe : « Quisque contra hæc venire tentaverit, anathemate feriatur ; » jam quæ principum auctoritate flant, exequuntur his verbis : « Illi vero si deprehensi fuerint, per catholicos principes custodiae mancipati, omnium bonorum amissione mulctentur. » Sic Patres suo defuncti officio, principibus quoque ut suas jam partes exequerentur, indicebant ; nihil temporale ipsi per se attrectabant. Hæc dicimus ad canonem xxvii concilii III Lateranensis, ex quo conflatum est caput Sicut ait, et caput Absolutos, aliaque similia, Ext. de Hæreticis. [478]

CAPUT II.

Concilii Lateranensis IV canon iii, sub Innocentio III, quod ad pœnas temporales attinet, ejus est generis, in quo Ecclesia consensu et constitutionibus principum adjuvatur : principes facile comprobare quæ adversus hæreticos ab Ecclesia sancirentur.

Haud alia mente actum esse in concilio Lateranensi IV, sub Innocentio HI, æqui rerum æstimatores facile judicabunt. Ad hoc concilium Reges omnes, datis à Pontifice litteris, per legatos invitati adfuerunt, ea præcipue causa vocati, ut quæ ab eorum potestate penderent, ipsi sua non modo præsentia, verum etiam consensione firmarent. Quare nihil mirum est ibi fuisse conditum caput iii, quod incipit : Excommunicamus, eodem initio relatum Extr. de Hæreticis, in quo quidem capite hæc habentur : « Si dominus temporalis requisitus et monitus ab Ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hac hæretica fœditate, per metropolitanum et cæteros comprovinciales episcopos vinculo excommunicationis innodetur ; et si satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vassallos ab ejus fidelitate denuntiet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam, exterminatis hæreticis, sine ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo jure domini principalis ; dummodo super hoc ipse nullum præstet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat ; eadem nihilominus lege servata circa eos qui non habent dominos principales. » Decernunt postea, ut defensores et fautores hæreticorum « sint etiam infames, sint intestabiles, nec ad testimonium admittantur, nec ad hæreditatis successionem accedant : » quæ omnia ex iis sunt, quæ non sacerdotali judicio, sed principum adjuta constitutionibus Ecclesia sanciat.

Ejusdem generis sunt quæ subduntur postea in hæreticum seu fautorem : « Nullus ipsi super quocumque negotio, sed ipse [479] aliis respondere cogatur :.. si judex extiterit, ejus sententia nullam obtineat firmitatem :... si advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur : si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti. »

Quæ si per se ad ecclesiasticam pertinent potestatem, quid erat necesse ut Romani Pontifices eadem iisdem verbis ad imperatoribus impetrarent, ut factum est in iis legibus, quæ à Friderico II imperatore editæ, atque ex canonibus xxvii et iii conciliorum Lateranensis III et IV conflatæ expressæque sunt. Is enim constitutione quæ incipit, In die, eadem quæ in his conciliis habebantur repetit, de dominis temporalibus ac principalibus : item hæreticorum terram exponit à catholicis occupandam : hæreticos eorumque fautores bonorum publicatione mulctat : infames, intestabiles, iisdem verbis pronuntiat : de advocatis, de judicibus, de tabellionibus decernit eadem : quæ profecto satis demonstrant à quo fonte hæc manant, et unde transfusa sint in Ecclesiam.

Atque has leges edidit Fridericus, « in die, inquit, illa, in qua de manu sacratissimi Patris nostri summi Pontificis, recepimus imperii diadema. » Recepit autem ab Honorio III, qui Innocentio III est proximus, à quo hæ Friderici leges laudantur, approbantur, non profecto conduntur.

Ac profecto principes tam prona voluntate Ecclesiam ad extinguendas hæreses cæteraque officia adjuvabant, ut in ea constitutione Fridericus hæc diceret : « Cum ergo, dispositione divina favente, nihil velit Ecclesia, quæ nihil debet præter bonum appetere, quod nobis eodem concursu et eadem non placeat voluntate, » etc. Qua principum voluntate confisa Ecclesia, multa edicere de temporalibus haudquaquam verebatur, quibus postea principes, religionis studio, expresse vel tacite consentirent.

Quare, quod diligenter notari velim, cum concilia Lateranensia III et IV hæc decernunt de hæreticis, ut feudis, ut homagiis, ut honore mulctentur ; nequaquam auctoritate clavium, aut apostolica potestate, de qua hic controversia est, id faciunt, aut facere se declarant, aut omnino eam potestatem allegant ; patetque [480] explicatio vera ac nativa, qua nimirum haec fieri à conciliis intelligantur, quod principes præsentes ac decreta recipientes, hæc fieri vellent, permitterent, consentirent, ac postea etiam, ne dubium superesset ullum, legibus editis, confirmarent, ut à Friderico II paulo post factum esse cernimus.

CAPUT III.

Antiquorum Imperatorum leges, quibus Ecclesia juvabatur ad pœnas temporales adversus hæreticos, in conciliis Lateranensibus III et IV, decernendas.

At si quis quæsierit quales illæ sint constitutiones principum, quibus in concilio Lateranensi III, canone xxvii, Ecclesia adjuvari se profitetur, cum nondum Friderici II leges, aut etiam ipse Fridericus extitisset, facile respondebimus. Præcesserant enim multis sæculis, antiquorum principum circa hæreticos constitutiones eæ, quas in Codice Theodosiano et Justinianeo legimus, ac præsertim insignes erant, titulo de Hæreticis, leges iv et v.

Quarta quæ est Honorii, Arcadii, ac Theodosii Augustorum sic habet : « Manichaeos, seu Mauichæas vel Donatistas meritissima severitate persequimur. Huic ergo hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum cæteris : ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia quod in religionem divinam committitur, in omnium fertur injuriam, quos bonorum etiam omnium publicatione persequimur... Præterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuiquam convicto relinquimus facultatem... Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento, sive codicillo, sive epistola, sive quolibet alio genere reliquerit voluntatem, qui Manichæus fuisse convincitur ; sed nec filios hæredes eis existere aut adire permittimus, nisi à paterna pravitate discesserint. »

Manichaei Donatistæque hic notantur mulctandi supra cæteros : Manichaei quidem, propter insignem in ea secta Dei creatoris contumeliam, et quod præ cæteris per occultos conventus et [481]obstinatam conspirationem, fœdi ; subdoli, malefici habebantur ; Donatistæ vero propter immanes illos Circumcellionum furores, quos beatus Augustinus sæpe deplorat.

Easdem decernunt pœnas, lege v, Theodosius Augustus et Valentinianus Cæsar, ac diserte « etiam Manichaeos de civitatibus pellendos, et ultimo supplicio tradendos. »

Has leges qui diligenter attenderint, fontem invenient eorum quæ à conciliis III et IV Lateranensibus adversus hæreticos Ecclesia Principum constitutionibus adjuta decrevit. Statim enim intuemur cur infames, cur intestabiles habeantur, cur bonis priventur ; ac tametsi hæc de Manichaeis et Donatistis speciatim dicta sunt ; haud immerito ad cæteros hæreticos extenduntur, præsertim ad Albigenses, quos Manichæorum stirpem fuisse docti sciunt : cum præsertim in provinciis devastandis Donatistarum furores imitati, iisdem quoque pœnis merito coercerentur. Nec mirum carcere attineri, ad servitia redigi, bellis oppugnari, quos etiam leges vita privent.

Veterum imperatorum legibus secuti principes addiderunt, quæ temporum conditionibus apta essent ; multaque in hæreticos ecclesiasticis permiserunt, ut magis magisque sacro ordini, adversus contemptores, debita reverentia sanciretur. Hinc illa de feudis circa dominos temporales principalesque dicta. Domini autem principales dicebantur ii, qui cum inferiores sub se haberent dominos, ipsi supremis absolutisque dominis, hoc est, Regibus, immediate suberant ; neque refugere poterant ea, quæ supremorum dominorum, regum scilicet, qui per legatos aderant, consensione decreta essent.

De regibus vero, quos specialiter designari oportere, eorum quoque temporum jura postulant, si quid in iis aliisve Conciliis expressum legeretur, quod nullibi occurrit, tamen nihil nocerent quæ ipsis præsentibus atque odio hæresum ultro consentientibus agerentur. [482]

CAPUT IV.

Ex historiis demonstratur quæ de feudis aliisque temporalibus, ecclesiastica auctoritate gererentur, principum concessione et consensione valuisse.

Non desunt qui putent ea quæ in his conciliis de feudis decernuntur, ad feudos tantum ecclesiasticos pertinere. Nos generatim dicta, ad omnes pertinere non refugimus, et principum consensione decreta ostendimus.

Adstipulantur nobis monumenta historiarum. Willelmus Brito, diligentissimus per eam ætatem historicus, Philippidos, libro XII ; memorat de Albigensium negotiis habitum fuisse Parisiis totius Galliæ generale concilium, procurante Philippo Augusto.

Quo fine, cum reliqui nihil definire valerent,
Quamvis terreret ipsum in tolerantia febris,
Parisios, medicis contradicentibus ibat.

Nempe damnata jam Albigensium hæresi, quæ per hæc tempora episcoporum synodi habebantur, eæ in puniendis per bonorum ademptionem atque alias temporales pœnas hæreticis totæ sunt, ut acta ejus ævi legenti videre est. Quare haud immerito Willelmus hæc à reliquis sine rege de finiri posse negat.

Et quanquam passim apud auctores legimus comitatum Tolosanum et alias terras Simoni comiti Montis-fortis, per Innocentium III et generale concilium fuisse adjudicatas ; hæc (amen vero sensu explicata sunt ab iis qui rem subtilius distinxerunt. Rigordus imprimis audiendus de gestis Philippi Augusti. « Per hæc, inquit, tempora (anno 1215, quo tempore est habitum Lateranense concilium) Simon comes Montis-fortis factus est comes Tolosanus, Papa Innocentio procurante, et Philippo rege concedente, propter hæreticam pravitatem Albigensium et propter [483] apostasiam Raymundi comitis Tolosani. » Verba m morata digna : Papa enim procurat, rex vero concedit ; et tamen Pontifici omnia tribuuntur ; quod in causa religionem attinente, reges omnia delata ipsi vellent.

Et cura in concilio Lateranensi IV, capite illo iii, de Hæreticis, quod nobis objicitur, diserte scriptum sit de summo Pontifice : « Terram exponat catholicis occupandam, qui eam sine ulla contradictione possideant ; » tamen id nonnisi regum consensu factum ex Willelmo Britone constat, cujus, de Raymundo hæreticorum defensore extant hi versus. Philippidos libro VIII, pag. 192.

Rex et Papa simul exponunt omnibus illum,
Et rea et patriam totam, quæ spectat ad illum ;
Ut qui prævaleat armis et viribus illi
Tollere quid, proprias licite convertat ad usus,
Et dominus fiat rerum, quas auferet illi.

In aliis feudis haud aliter actum facile intelligimus. Utriusque potestatis concurrebat auctoritas : ac regia quidem hæretico principi feudum adimebat, alteri principi concedebat ; pontificia vero et de hæresi judicabat, et in hæreticum merito hæc à rege fieri declarabat, dantemque et accipientem in conscientia tutos præstabat ; et sic etiam suo modo concedere putabatur.

Neque reges repugnabant quin Simon et alii novos feudos ab hæreticis captos Pontifici acceptos referrent, ut Sedi apostolicæ atque Ecclesiæ catholicæ eo fideliores essent, quò, auctore Pontifice, talia beneficia impetrarent.

Quare de concilio Bituricensi anni 1225, sub Ludovico VIII, Romano legato præside, Matthæus Parisiensis hæc refert : « Simon de Monte-forti (Amalricum ejus filium dicere debuit : pridem enim obierat Simon, anno scilicet 1218, in secunda obsidione Tolosanà lapide percussus ; sed hæc nihil ad rem) Simon ergo de Monte-forti petiit sibi restitui terram Raymundi comitis Tolosani, quam dominus Papa et rex Francorum Philippus sibi et patri suo contulerunt, exhibens super donatione facta, utriusque, Papæ scilicet et regis monimenta. » Quæ in chronico Turonensi, [484] in gestis conciliorum inserta distinctius explicantur his verbis : « Quibus (Raymundi scilicet petitionibus) Amalricus comes de Monte-forti obvians, litteras Papæ Innocentii, necnon et Philippi regis Franciæ ostendebat, in quibus continebatur, et dicti comitis Tolosani damnatio, et terræ Albigensium Simoni de Monte-forti patri suo facta donatio. » Quibus intelligimus regis donationem Pontificis damnatione nixam, suo quoque modo ad eum relatam, à quo damnatio processisset. Quis autem proprie ac reipsa donaret, non erat obscurum. Is nempe rex fuit, à quo terram Simon recepit, qui Simonem investivit, terram ei et hœredibus confirmavit ; ut profecto Rigordus accurate diligenterque, Pontifice procurante, rege concedente, hæc facta esse scripserit ; sed in hæreticis puniendis, reges pontificiæ potestati fere omnia tribuebant.

Quare qui talia pontificiæ potestati per sese innata, non autem concessione aut consensione tacita vel expressa civilis potestatis quæsita esse dixerit, prorsus ineptiat. Idem judicium esse volumus de trium denariorum censu, quem Innocentius III de terra contra hæreticos acquisita Sedi apostolicæ annuatim reservabat.

CAPUT V.

Ecclesiastica potestas multa sibi vindicavit civilia : sacra bella religionis causa, sive Cruciatœ : aliæ ejusmodi occasiones : sancti Ludovici de Philippo Augusto avo insigne testimonium : tacitæ consensionis exceptio utrique ordini ad sua jura explicanda necessaria est : utriusque potestatis sancta societas : Petri Damiani repetitur locus.

Neminem, credo, latet, multa ejusmodi contigisse sacrorum bellorum, quæ Cruciatus vocant, tempore, sive illæ in Saracenos recuperandæ Palaestinae gratia, sive in hæreticos susceptæ essent ; placebat enim christianis regibus, in illis sacris bellis, præesse omnibus pontificiam potestatem, ut et conjunctioribus animis, et majori religionis reverentia rem gererent. [485]

Sæpe etiam reges ac principes, bellum sacrum inituri, se suaque omnia Pontificibus tuenda commendabant. Hæc obvia et nota tantum referimus. Neque duntaxat in sacris, sed etiam in omnibus bellis, pacto de pace fœdere ; hujus Armandi et exequendi gratia, Sedi apostolicæ se ultro submittebant, aliisque multis modis se religionis nomine ac reverentia tutabantur ; quibus fieret ut sæcularia negotia maxima, Romæ potissimum coram Pontifice tractarentur.

Per eam interim occasionem spiritualis potestas multa regum jura invadebat ; cùmque id perspicerent boni ac pii principes, non semper repugnabant.

Notum illud in testamento sancti Ludovici, quo rex sanctissimus et maximus, Philippo filio et successori colendam omni studio Ecclesiam commendat his verbis ; « Cum Philippo regi avo meo (Augustus ille est) consiliarii indicarent à sancta Ecclesia multis modis ejus jura invadi et minui, ac mirum videri sibi quod hæc æquo animo ferre videretur, respondisse memorant optimum principem hæc quidem sibi nota ; cum tamen consideraret quanta à Deo sibi concessa essent, malle de jure suo decedere, quam sanctæ Ecclesiæ contentionem ac litem movere, aut creare incommodum. a Digna quidem christianissimo ac maximo rege sententia ! Qua tamen interim demonstretur, non esse semper pro vero innatoque Ecclesiæ jure reputandum id quod ea egerit, habuerit, decreverit, tacentibus regibus ; sed diligentissime secernenda quæ à Christo concessa sint, ab iis quæ regum auctoritate, consensu, permissu, conniventiâ, silentio denique gesserit aut habuerit

Quod itidem usu venit in ecclesiasticis rebus, quas sæpe videmus regibus attributas. Sic imperatores id sibi sexto etiam sæculo et Gregorii Magni tempore vindicabant, ut nemo in Cathedra Petri etiam electus sederet, nisi qui ipsis probaretur. Sic in episcopatus omnes, reges Franci, primæ quoque dynastiæ tempore, atque aliarum gentium reges, id sibi juris tribuebant, ut nonnisi eorum voluntate, ac jussu episcopi fierent ; eòque res devenit, ut edita formula, à se designatis prædicationis munus [486] injungerent, ac pontificalem in nomine Dei committerent dignitatem ; eos denique à metropolitanis cæterisque coepiscopis benedici praeciperent. Sic denique à tot sæculis, tot præbendas, tot ecclesiasticas dignitates, tot alia beneficia cum cura et sine cura, vel regalium, vel alio quocumque nomine, pleno etiam jure conferunt. Non ideo adversarii hæc omnia regibus esse innata per se, imo vero ab Ecclesia manasse decernent : ac tametsi nullæ concessiones producuntur, valere tamen ea omnia ex consensione tacita facile demonstrabunt. Quid ita ? Quia scilicet ipsa rerum natura docet ecclesiastica nonnisi per Ecclesiam haberi posse. Sic ubi Ecclesia feudos adimit, concedit, aut aliud quid ex civili potestate decerpit, ea civilis potestatis consensioni, saltem tacitæ, accepta referemus.

Sane passim occurrit in imperatorum regumque authenticis et capitularibus, ut qui hæc et hæc fecerit, sacro ordine deponatur, excommunicetur, in pœnitentiam redigatur : quæ haud minus intelligimus canonum auctoritate fieri, tametsi non id semper expressum est.

Multa etiam à regibus de ecclesiis ordinandis edicta sunt, quæ in canonibus vix ac ne vix quidam invenire possumus. Consensu Ecclesiæ valere ea facile intelligimus.

Sit etiam id exempli causa positum. Decernit ita Carolus Calvus : « Hæc si quis transgressus fuerit, anathematis vindicta feriatur, et comitis districtione constringatur : « quæ uno licet tenore posita, tamen ad suos fontes quæque revocamus. Sic cum Pontifices eodem contextu ecclesiasticis civilia miscent, sane meminerimus haud minus secernenda esse, quæ ipsis per sese competant, ab iis quæ à civili potestate mutuantur.

Nempe utriusque potestatis sancta societas postulabat, ut altera alterius munia in speciem usurparet, eo jure, quo amici amicorum rebus utuntur ; his certe omnibus communi societate et consensione valituris. Quo spectans sanctus vir Petrus Damiani cardinalis episcopus Ostiensis, hoc à nobis jam commemoratum tradidit : « Quodam mutuæ charitatis glutino, et rex in Romano [487] Pontifice, et Romanus Pontifex inveniatur in rege. » Ac postea : « Cæterum (Pontifex) delinquentes, cum causa dictaverit, forensi lege coerceat ; et ipse rex cum suis episcopis super animarum statu, prolata sacrorum canonum auctoritate decernat. » Quæ quidem mire congruunt cum his quæ de conciliis Lateranensibus III et IV diximus. Quo enim jure reges ex canonibus super animarum statu toties cura episcopis decreverunt ; eodem jure Pontifices, in conciliis Lateranensibus III et IV super temporalia, cum regibus synodo adhærescentibus atque præsentibus, ex legum auctoritate decrevisse vidimus. Reliqua hujus loci verba ex antedictis repetat, cui hæc recolere est animus. Hic tantum volumus, ut cum summo viro, et pontificia ab regiis distinguantur officia, et liquido appareat, sic regem inter et Pontificem consentire, ut si quid alter ex altero usurparit, id ambobus volentibus, consensione mutua, tacita vel expressa factum, neutri fraudi esse possit.

Hoc societatis ac mutuæ amicitiæ jure Lucius III, capite Ad abolendam, de hæreticis statuit, « ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum..., nisi requisiti Ecclesiam adjuvent contra hæreticos..., honore quem obtinent spolietur, neque ad alios assumantur. »

Hoc jure vel nullo, Bonifacius VIII, capite Felicis, de pœnis, in Sexto, in eum qui cardinalem fuerit hostiliter insecutus hæc statuit ; « Ut sit infamis, diffidatus, bannitus, intestabilis, ab omni successione repulsus : dentur cuncta ejus aedificia in ruinam : nullus ei debita reddere, nullus respondere in judicio teneatur ; bona ejus fisco vel reipublicæ dominio applicentur ; neque eorum filiis aut nepotibus ulla unquam pateat janua dignitatis aut honoris ecclesiastici vel mundani, nullus aditus ad legitimos actus. » Tot mere temporalia, si in Ecclesiæ ac Pontificum potestate sint eo tantum nomine quod Ecclesiæ sint utilia ; utilitas ecclesiastica nunquam deerit, qua Pontifices semper et ubique, inconsultis eliam invitisque principibus, de temporalibus [488] decernant atque absolute regnent : quod, nec ipse, credo. Bellarminus dixerit. Quare est necesse assentiantur omnes, hæc decreta, quatenus de temporalibus statuunt, non aliter valere posse, quam consensu principum tacito vel expresso ; prælatamque semel à conciliis III et IV Lateranensibus lucem sequi omnino nos oportet. Hæc ad canones conciliorum Lateranensium III et IV ex Lateranensis IV luculenta interpretatione aliisque monumentis, dicenda habebamus,

CAPUT VI.

De Friderico II deposito : sub Gregorio IX acta : excommunicatus, deinde depositus, à sancto Ludovico et Gallis pro imperatore est habitus ; concilium œcumenicum à Gallis requisitum, à Gregorio IX Romam convocatum.

Devenimus ad Friderici II depositionem ; atque hanc primam invenimus in concilio œcumenico promulgatam : quo nomine dignam arbitramur, quam diligentius consideremus ; sed primum sunt exponenda quæ antecesserunt.

Quod ergo imperator Fridericus II, voto, juramento ac pœna excommunicationis ultro suscepta, ad sacrum bellum obstrictus, nec promissis steterat, et christianos, ea spe magna conatos ac posteà destitutos, in gravia incommoda conjecerat ; Gregorius IX, anno 1228, eam dixit sententiam, quam supra alia occasione retulimus : « Imperatorem Fridericum excommunicatum, quanquam inviti, publice nuntiamus, et mandamus ab omnibus arctius evitari : contra ipsum, si contumacia ejus exegerit, gravius processuri. » Sic nominatim eum excommunicabat : gravius aliquid, depositionem nempe excommunicationi additam intentabat ; nondum deponebat.

Cum autem Fridericus reges ac regna, præsertim vero Anglos recenti servitute, per Joannem sine terra Romano Pontifici obstrictos, eâque re indignatos adversus Romanam Curiam, quibus posset clamoribus concitaret, ac Romanæ Ecclesiæ civitates [489] invaderet, Gregorius quoque altius inclamavit ; datisque ad Romanum suum ad Francos legatum litteris, mandat : « Quatenus per terram legationis suæ hæc solemniter prædicans Christi fidelibus, eos inducat, ut pro statu fidei et religionis observantia stent es animo, tanquam prosequentes singuli proprium interesse. »

Tunc ea contigerunt, quæ sunt alia occasione à nobis scripta paucis, et à Matthaeo Parisiensi, ejus ævi scriptore fuse memorata. « Eodem anno (1228) Fridericus imperator, mare Mediterraneum ingressus, ut Domino peregrinationis votum persolveret, apud Achon applicuit. Venientes ei obviam clerus terræ et populus, cum magno honore, ut tantum decebat virum, illum receperunt : verumtamen, quoniam noverant eum à Papa excommunicatum, non ei communicaverunt in osculo neque in mensa ; sed consuluerunt ut Domino Papæ satisfaciens, rediret ad sanctæ Ecclesiæ unitatem. Templarii vero et Hospitalarii in adventu ejus flexis genibus adoraverunt eum, genua ejus deosculantes, et omnis fidelium, qui aderat exercitus, glorificabat Dominum in adventu ipsius, sperantes quod per eum salus fieret in Israel. » Ergo imperatorem ut excommunicatum habebant, et à communione ejus abstinebant in osculo et in mensa, ut jam supra diximus ; cæterum ut imperatorem honorabant.

Parebant etiam ; eumque ut ducem sequebantur principes et rectores exercitus christiani, « Dux scilicet Lemburgensis, patriarcha Hierosolymitanus ; archiepiscopi Nazarensis, Caesariensis, Narbonensis ; episcopi Vintoniensis et Exoniensis, ac Magistri Hospitalis ac Teutonicorum ; » qui omnes ecclesiastici æque ac laici, « præparatis omnibus ad progrediendum necessariis, processerunt feliciter, prævio imperatore, et apud Joppen prospere pervenerunt. »

Pergit historicus : « Anno 1229, Papa Gregorius nimis moleste ferens quod Romanorum imperator excommunicatus et rebellis, ad terram Sanctam transierat, de illius pœnitentia desperabat Decrevit ergo eum, quem contumacem vidit et rebellem, ab [490] imperiali fastigio depellere, et alium quemlibet filium pacis et obedientiæ loco ejus subrogare. »

Interea Geroldus patriarcha Hierosolymitanus, datis ad universos Christi fideles litteris, de Friderico multa conqueritur ; at nihilominus ubique imperatorem appellat.

Anno 1229, « videns Dominus Papa robur et constantiam imperatoris nondum enervatam, sibi et Romanæ Ecclesiæ nondum incurvari, misit per totam Allemaniam Prælatis magnificis, et alias manentibus, epistolas prolixas, commonitorias ; et præcepit districte, ut omnes insurgerent in imperatorem, Deo et Romanæ Ecclesiæ rebellem... Absolvit etiam omnes qui eidem fidelitatis juramento tenebantur adstricti. » Hæc Matthæus Parisiensis parum Pontifici cessisse memorat. Quas causas attulit, referre non libet, nec nisi necessaria memoramus.

Extat ea depositionis sententia in conciliorum voluminibus, ubi iterata excommunicatione, sic legitur ; « Omnes qui ei fidelitatis juramento tenentur, decernendo ab observatione juramenti ejusmodi absolutos, et firmiter prohibendo ne sibi fidelitatem observent, donec fuerit vinculo excommunicationis adstrictus. »

Ne tamen dixeris depositionem per se cum excommunicatione connexam, cum Fridericum vinculo excommunicationis adstrictum, prohibente nemine, ne ipso quidem Pontifice, regnasse videamus ; sed ipse sententiæ suæ, quem vellet adhibebat modum.

Alio dato diplomate, ait, Fridericum asseruisse hæresim, « dum constanter proponeret, inquit, quod per nos tanquam Christi Vicarium excommunicationis vinculo adstringi non potuit. » Quod autem negaverit passim se potuisse deponi, hæresi non imputatur : adeo hæc diversa auctoritate constant.

Interea illa contigit memorabilis ad regem sanctum Ludovicum et Francorum baronagium, de Roberto regis fratre ad imperium eligendo, Gregorii IX legatio. Franci pro regni Francici nobilitate ac domus regiæ dignitate, magnifice multa ; cæterum, quod ad rem nostram attinet, responderunt : « Si Fridericus [491] ab apice imperiali, meritis exigentibus, deponendus esset, nonnisi per generale concilium cassandus judicaretur. » Matthæus Parisiensis memorat addidisse eos : « Insontem sibi videri adhuc Fridericum, neque quid sinistri in eo visum, vel in fidelitate sæculari, vel fide catholica ; missuros ad imperatorem qui quomodo de fide catholica sentiat diligenter inquirant : tum ipsum, imo etiam ipsum Papam, si male de Deo senserit, usque ad internecionem persecuturos. » Quæ quidem non probamus omnia, sed referimus, atque ab historicis recensita percurrimus.

Credibile est Gregorium ea Francorum responsione permotum fuisse, ut concilium œcumenicum convocaret. Certum quidem est, Romam ab eo Pontifice fuisse convocatur ». Fridericus episcopos multos etiam Gallicanos, ad Sedem apostolicam ex obedientia properantes, cepit. Qua de re graviter conquestus est sanctus Ludovicus, data ad Fridericum epistola. Interim ad eum scribit ut ad imperatorem ejusque imperium cum Francico regno conjunctissimum agnoscit, quantumvis Fridericus à Gregorio IX fuisset anathemate et depositione perculsus. Addit : « Prænestinus episcopum et alios legatos Ecclesiæ, in præjudicium vestrum volentes subsidium nostrum implorare, manifeste repulimus ; nec in regno nostro contra majestatem vestram potuerunt aliquid obtinere. » De episcopis suis hæc signanter notat : « Nam sicut ex eorum litteris manifeste didicimus, nihil contra imperialem celsitudinem exagitaverant ; etiamsi summus Pontifex fuisset ad aliqua minus debite processurus. » Hæc senserunt de imperatore deposito episcopi Gallicani : hæc sensit Rex, quo nullus unquam sanctior, nullus sapientior, aut Sedi apostolicæ obedientior.

CAPUT VII.

Quæ sub Innocentio IV, Gregorii IX successore, gesta : concilium lugdunense I : in eo acta, atque ex his et ante dictis argumenta contra nos.

Gregorio mortuo, ad Innocentium IV habendi concini cura [492] transmittitur. Is igitur, anno 1245, concilium convocat Lugdunum, hac, inter alias, causa memorata : « Necnon pro negotio quod inter Ecclesiam et principem vertitur, reges terræ, prælatos ecclesiarum, et alios mundi principes duximus advocandos. » Ac postea : « Nos dictum principem in prædicatione nostra citavimus, ut per se, vel per suos nuntios, in concilio celebrando compareat, responsurus nobis et aliis, qui aliquid contra ipsum duxerint proponendum. »

Misit Fridericus procuratores suos, qui primum dilationem peterent, « mox ad futurum pontificem et concilium futurum generalius appellarent. Atque Dominus Papa respondit : Quod illud erat concilium generale, quia tam principes sæculares quam clerici ad illud fuerant invitati ; sed omnes qui in jurisdictione imperatoris fuerant, ad illud eos accedere non permisit, propter quod appellationem non admittebat. »

Prolata sententia est in hanc formam : « Innocentius episcopus, sacro præsente concilio, ad rei memoriam sempiternam. » Mox relatis Friderici criminibus, atque allegata clavium potestate, addit : « Memoratum principem... suis ligatum peccatis et abjectum, omnique honore ac dignitate privatum à Domino ostendimus ac denuntiamus et nihilominus sententiando privamus. » Tum absolvit à fidelitatis juramento subditos ; et qui pareant vel faveant, vinculo excommunicationis adstringit.

Postea, « Dominus Papa et Prælati assistentes concilio, candelis accensis, in dictum imperatorem Fridericum, qui jam imperator non est nominandus, terribiliter, recedentibus et confusis ejus procuratoribus, fulgurarunt. »

Hinc argumenta congerunt : depositum imperatorem virtute clavium, idque præsente concilio generali ; adfuisse principes cum episcopis ; reclamasse neminem ; quin ab ipso Friderico agnitam Ecclesiæ potestatem, cum ab hoc concilio ad futurum Pontificem et futurum concilium appellant ; agnitam etiam ex-pressissimè à Francis, quos antiqui juris retinentissimos fuisse [493] jactamus ; cum etiam ipsi responderint id quod supra vidimus : « Si Fridericus deponendus esset, nonnisi per generale concilium cassandus judicaretur ; » quo responso fateantur imperia subjici ecclesiasticæ potestati ; neque enim referre multi, concilione an Papæ subsint, quæ sua jam arce dejecta sint.

CAPUT VIII.

Solutio objectorum præcedentis capitis : duo quœdam notatu digna : depositio edita, sacro præsente Concilio, non sacro approbante Concilio, ut solet.

Hæc nos ex gestis facile explicamus. Primum ergo observari volumus in rei gestæ serie, quam diligentissime descriptam habemus, enarrari quid Pontifex, quidve alii dixerint. De nulla autem alia re tractatum videmus quam de Friderici sceleribus decretisque in eum latis ; de his quæsitum deliberatumque esse : an autem datum Ecclesiæ à Christo sit ut reges deponeret, ne inquisitum quidem fuisse, neque quidquam ea de re dictum, neque hic in tanta synodo, neque alibi usquam : quod tamen vel semel fieri oportebat.

Secundo notamus singularem formulam : Sacro præsente concilio. Et quidem ille theologiæ professor anonymus, qui adversus Declarationem cleri Gallicani edidit responsionem historico-theologicam, hæc scribit : « Innocentius in publico totius orbis christiani universali concilio, ipsoque approbante, Fridericum regno privat. » Vide quam oscitanter hæc legant, vel mala fide referant, qui nostra oppugnent : cum tantum intersit, an quid fiat, duntaxat sacro præsente concilio, an eliam sacro approbante concilio * Nos autem advertimus passim quidem in conciliis, ubi adest præsens Pontifex, edi decreta ejus nomine, sed ubique adscriptum : Sacro approbante concilio, vel aliquid ejusdem roboris. In hac etiam synodo, celebrata hæc formula est, et de usuris quidem, capite xiii ; « Præsentis concilii approbatione sancimus : et « Ejusdem concilii auctoritate firmiter inhibemus ; et capite xvii : Definientes, sacro approbante concilio ; et : [494] Communi concilii approbatione statuimus. » Quin etiam, more majorum in hoc quoque concilio vidimus, ab omnibus episcopis sententiam excommunicationis pronuntiatam fuisse. At is qui reliqua omnia, sacro approbante concilio, decernit Pontifex, sententiam in qua depositio sancita est, sacro tantum præsente concilio, dictat.

Et quidem interserit hoc à se decretum esse, cum fratribus et sacro concilio, deliberatione prœhabita diligenti, Aliud autem est, cum episcopis deliberasse et eorum consilia exquisiisse ; aliud, concilii auctoritate atque approbatione decretum aliquid esse.

Ne vero arbitremur ideo illa formula Pontificem pronuntiasse, quod imperatoris depositionem tanquam rem maximam, suæ auctoritati potestatique reservaret. Ecce enim excommunicationem more majorum cum sacro concilio suisque coepiscopis pronuntiat : quæ tamen sententia eo est gravior majorisque potestatis, quo regno cœlesti quam terreno privari gravius est ac luctuosius. Et tamen in conciliis passim communi Patrum decreto atque approbatione anathemata promulgantur ; communi decreto episcopi deponuntur, quorum depositio, pro spiritualis potestatis amplitudine, majorem in Ecclesia potestatem requireret quam laicorum quorumcumque ; communi denique decreto, fidei dogmata ac symbola sacrique canones promulgantur, quo nihil est in tota religione majus aut gravius. Cum igitur ecclesiastica omnia, quanticumque sint ponderis, communi auctoritate ac sacro approbante concilio promulgentur ; quæ præsente tantum concilio fieri dicuntur, habere ea non debemus pro ecclesiasticis.

Certe docent Patres ac theologi confitentur, quæ vere ecclesiastica sint atque à Christo tradita, ea quidem in Petro et successoribus eminere : cæterum ad omnes manare episcopos, atque in episcopatu toto unam esse potestatem. Nihil enim Papæ attributum, quod non sub ipso et cum ipso facere ac decernere coepiscopi possint. Rursus ergo testantur Romani Pontifices, non esse ecclesiasticam principes deponendi potestatem, quam soli exerceant. [495]

CAPUT IX.

De statu imperii Romano-Germanici quædam, quæ ad objectorum solutionem spectant.

Tertio notamus, revera imperatores Germanos, seu Romano-Germanïcos ea conditione fuisse, ut Romani Pontifices existimarent, præter illam potestatem, quam à Christo haberent in omnem animam christianam, aliquid sibi peculiaris juris in eos, processu temporis quæsitum et comparatum fuisse. Neque tantum Romanos Pontifices, sed etiam alios multos in eam sententiam consensisse.

Placet colligere hîc paucis, quæ sparsim ea de re monumenta extent, quorum etiam partem maximam suo loco retulimus.

Primum autem vidimus, quæ à Baronio relata sunt, ut probaret jam pridem sub Othonibus, imperium Romano-Germani-cum ejusque imperatores Romanis Pontificibus ita fuisse obnoxios, ut ab eis acciperent, non modo imperium, sed etiam successoris designandi potestatem. Hoc primum : tum illud consecutum, ut extincta Othonum familia, Romani Pontifices, sua auctoritate designarent eos Germaniæ principes, qui regem Teutonum eligerent, in Romanum postea imperatorem à Romano Pontifice promovendum. Quæ quidem Baronius à Gregorio V Germano, anno Christi 996, circa ipsa initia imperii Romano-Germanici constituta esse memorat.

Hæc si tam vera sunt quam à Baronio magna vi affirmantur, fateri nos oportet, imperium Romano-Germanicum, ejusque imperatores, in ipsa sua origine Romanis Pontificibus, quoad ipsa temporalia fuisse obnoxios.

Non ita multo post, circa Gregorii VII tempora, audivimus quid auctor vitæ Henrici IV scripserit ; nempe ad eum Pontificem à Germanis perduellibus fuisse jactatum, « non decere (Henricum IV) iam flagitiosum, plus notum crimine quam nomine, [496] regnare, maxime cum sibi regiam dignitatem Roma non contulerit ; oportere Romæ suum jus in constituendis regibus reddi : providerent apostolicus et Roma ex consilio principum, cujus vita et sapientia tanto honori congrueret. » Hæc igitur à Germanis Gregorio VII fuisse suggesta narrat coævus historicus : « qua subreptione delusum Apostolicum, simul et honore creandi regis quem sibi fallaciter obtulerant. » Quæ profecto ostendunt his jam temporibus, in Romano Pontifice fuisse notatum peculiare aliquod jus ad constituendum eum regem, qui postea imperator futurus esset ; atque ad eum postea deponendum.

Hunc ad locum pertinet illud, ab eodem Gregorio VII Romanis imperatoribus postulatum, regiæ fidelitatis sacramentum, quod memoravimus supra.

Sub Paschale II, qui Romanus Pontifex à Gregorio VII est tertius, ab hujus ævi historico Gotfrido Viterbiensi relata hæc sunt, tanquam à Romanis Pontificibus dicerentur :

Imperium dedimus, tu pauca dedisse videris.
Imperio nostro, Cæsar Romanus haberis.

Hinc profectum illud, quod ex Radevico retulimus, de imperatore Lothario Saxone inscriptum Lateranensi palatio :

Rex venit ante fores jurans prius Urbis honores.
Post Homo fit Papæ, sumit quo dante coronam.

Huc etiam facit, id quod est ab Adriano IV ad Fridericum 1 scriptum de beneficio, atque insigni coronæ imperatoriæ per Pontificem dato : quæ quanquam ab ipso Pontifice erasa et emollita usque adeo Pontificis animo adhærebant, ut postea rursus ad Fridericum scriberet, datum à se imperium atque auferri posse à quo datum esset.

Id passim fuisse creditum testatur paulo post in concilio Turonensi habita ab Arnulpho Lexoviensi contio, qua, ubi docuit eam quam Fridericus I imperator communem cum cæteris [497] Ecclesiæ debebat obedientiam, hæc subdit : « Præterea specialem causam habet qua sanctam Romanam Ecclesiam dominam recognoscere debet : alioquin manifestissime poterit reus ingratitudinis apparere. Si enim ad veteres recurramus historias, certum erit prædecessores ejus imperium non de alio jure, quam de sola sanctæ Romanæ Ecclesiæ gratia percepisse. Nihil igitur plus juris vendicare principes possunt, quam quod in eos contulit dignatio largientis. »

Neque ita multo post, Innocentius III hæc declararat : de Electoribus quidem, jus eorum omne ab apostolica Sede descendere ; de electa vero persona, si indigna haberetur, eam à Romano Pontifice rejici posse, ne Ecclesia Romana idoneo defensore carere cogeretur : quæ in gratiam Friderici II facta et ab eo agnita, ejus deponendi jus romano Pontifici tribuebant.

Huc accedit, quod jam pridem Romanis Pontificibus ab imperatoribus id præstitum fuerat juramentum, quod fidelitatis fuisse Romani Pontifices postea declaraverunt : summi certe obsequii fuisse nemo diffitetur.

Cum ergo hæc, et sibi Romani Pontifices vendicarent, et omnes passim pronis animis acciperent ; haud absurdum videbatur dejici imperio posse imperatores, qui erga Pontificem, quo auctore regnarent, debito ac jurato officio defuissent : quam in sententiam toto jam orbe vulgatam, Lugdunenses Patres, pontificio honori faventes, facile adductos esse nihil mirum est.

Quod autem jus illud quæsitum et adscititium, Romani Pontifices cum apostolica potestate Sedi suæ innata pariter exercerent, simulque imperatorem excommunicarent atque deponerent ; excommunicationis quidem episcopi ut participes clavium, pro antiquo jure ac more, se socios adhibebant ; depositionem vero, ia qua jus sibi nullum, neque innatum neque quæsitum vendicarent, nolebant à se, aut pro potestate decretam, aut approbatione solemni firmatam ; sed tantum, quod res erat, præsentes esse se, atque etiam in consilium adhibitos fatebantur. Quo ritu aliquid, [498] quod vere esset ecclesiasticum, ab episcopis gestum nemo unquam in conciliorum actis ostendet.

Neque tamen arbitramur, si hæc in Fridericum, sacro concilio approbante, gesta essent, ideo statim rem esse confectam ; quærendumque superesset, an ita gesta sint, ut solent ea, quibus certa Ecclesiæ fides summaque auctoritas explicatur, ut dictum est supra. Consentiunt enim catholici omnes, non ejusdem esse generis, quæ in conciliis etiam œcumenicis fiunt ; quæque expresse quæsita, quæ de fide, quæ lato canone sancita sunt, magno ab aliis habent discrimine ; et tamen hic maximum est causae deploratæ argumentum, quod concilium generale non eam susceperit, neque tali facto adscribi voluerit solemnem formulam : Sacro approbante concilio.

Recoli que hic volumus, id quod est à nobis perpetua rerum serie demonstratum ; quæcumque hactenus à Romanis Pontificibus, ad deponendos reges, etiam in synodis sunt gesta, in iis, Deo ita providente, nunquam ac semel quidem adscriptum, hæc Patrum consensione, approbatione, decreto gesta esse : quæ formula, cum in cæteris ecclesiasticis decretis, Pontifice præeunte perpetua solemnisque sit, certum est hæc quidem, quanquam Petri nomine agi videbantur, longo discrimine distincta à reliquis, quæ certo vereque essent ecclesiastica.

Ex antedictis solvimus, quæ de Francis imperia concilio generali subjicientibus sunt objecta. Et quidem, si Franci id vel maxime tertio decimo sæculo facere incepissent, gliscente imperitia, tamen anteactis sæculis stare nos oportet ; quanto magis cum id nequidem cogitaverint ?

Primum enim, si quis stricte eorum ad Gregorium IX de deponendo imperatore responsa perpendent, inveniet ab iis non absolute dictum ; imperatorem à concilio deponi posse ; sed, « si exigentibus meritis deponendus esset, nonnisi à concilio generali cassandum videri : » tum etiam illud de imperio Romano-Germanico dici, quod singulari titulo Ecclesiæ obnoxium credebatur ; putabantque nostri tantam rem, qualis est depositio Romani imperatoris, qui reipublicæ christianæ caput haberetur, ad Romanam [499] licet Ecclesiam pertineret, nonnisi exquisito totius orbis consilio perfici debuisse, aut etiam potuisse. Cæterum coronam Franciæ, nec Papæ, nec concilio, Franci unquam subjecerunt. Imo vero non multo post, Bonifacii scilicet VIII tempore, cum objicerentur cis depositi imperatores, hæc statim reponebant : « Quod dicitur, quod Papa deponit imperatorem, respondeo, verum est illum quem ipse posuit, quia ab ipso accepit feudum. » Et de Friderico II diserte : « Quod autem dicitur de Friderico, quem deposuit Innocentius IV, dico quod verum est, et de illo imperatore concedo, quod Papa est ejus dominus temporalis, quoniam ille imperator fit per electionem, et à Papa confirmationem recipit et coronam ; sed nihil horum est in rege Franciæ. » Hæc nostri quadraginta circiter post Fridericum depositum annis, facti recente memoria, respondebant.

Quo etiam pertinebat illud, sancti Ludovici tempore, à Francorum legatis dictum : Regem Franciæ, quem linea regii sanguinis provexit ad sceptra Francorum, excellentiorem esse aliquo imperatore, quem sola electio provehit voluntaria. Quantum autem nostri ab eo abfuerint, ut coronam Franciæ ulli alteri quam Deo subditam esse vellent, Bonifaciana, quæ jam retulimus, gesta demonstrant.

CAPUT X.

Constantiensia et Basileensia decreta : Sigismundi imperatoris in synodo Constantiensi imperiale decretum : ejusdem imperatoris de Romano-Germanici imperii principibus, declaratio.

Facile est, ex antedictis, conciliorum Constantiensis et Basileensis ea quæ objiciunt decreta explicare- Pari enim ratione dicimus, si quid ibi à Patribus de pœnis temporalibus decernatur, id fieri consensu principum, qui ex toto orbe christiano per legatos aderant, eoque jure, quo Ecclesia ad temporales pœnas inferendas, principum constitutionibus adjuvatur. [500]

Id vero ex ipso Constantiensi concilio satis constat. Anno enim 1415, sessione xiv, decretum legimus hoc titulo : Quod imperator det operam, ut concilium sit tutum. Sic autem decernit : « Sacrosancta synodus exhortatur invictissimum principem Dominum Sigismundum Romanorum et Hungariæ regem, quatenus placeat patentes litteras sub suæ Majestatis sigillis dare, et omnibus principibus, vassallis et subditis sacri imperii, et præsertim civibus et incolis civitatis Constantiensis præcipere et mandare, quod manutenebunt et defendent prædictum concilium,... quandiu duraverit, et quicumque... non observaverit... sententiam imperialis, banni incurrat, perpetuo sit infamis, nec ei unquam portæ dignitatis pateant,... omnibus feudis... sit ipso jure privatus. » Quæ ad ecclesiasticam dignitatem et utilitatem maxime pertinentia, si per sese sancta synodus decernere potuisset, non erat cur à rege requireret.

Qua de re Rex decernit his verbis : « Qui statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum, et utrorumque ministeria ordine miro dispensans, sicut choros angelicos variis dignitatibus... mirabiliter insignivit ; sic et Ecclesiam adhuc militantem in terris, diversis tam spiritualium quam temporalium distinxit titulis potestatum, ut pulchra fidelibus et infidelibus terribilis apparens, ut castrorum acies ordinata procedat. » Qua temporalium et spiritualium distinctione ex jure divino explicata, temporales pœnas ipse decernit, utilitati ecclesiasticæ servituras. At si has Ecclesia per sese inferre potuisset, distinctionem vanam, neque ex jure divino imperator explicasset, neque sancta synodus recepisset.

Per ea tempora Fridericus, dux Austriæ, Georgium episcopum Tridentinum ejus civitatis aliorumque locorum possessione dejecerat. Res ad imperatorem delata per episcopum ; Dux episcopo restituere jussus, imperatoris jussis non stetit. Sessione xxviii, episcopus postulat à concilio Constantiensi monitorias litteras, quibus dux bonis occupatis cedere cogeretur, sub pœnis in constitutionibus Caroli IV imperatoris editis aliisque gravioribus. Eadem sessione xxviii, dat synodus monitorium, quo declarat [501] Fridericum ducem incidisse in pœnas privationis feudorum et inhabilitationis in constitutione Carolina contentas, addito anathematis vinculo. Non ergo has pœnas per se decernit, sed principum adjuta constitutionibus.

Multa sane decreta sunt à principibus adversus eos qui in hæresi obstinate permanserint, quique in excommunicatione sorduerint. Ea vero legimus in constitutione Friderici II, memorata supra, eademque ab aliis postea principibus decreta, confirmata, amplificata sunt ; quibus adjuta synodus Constantiensis decernit, contumaces adversus Ecclesiam spiritualiter et temporaliter puniendos, ut est in decreto, « contra invasores accedentium et recedentium à concilio, » et in « monitorio contra Philippum comitem Virtutum. »

Quo etiam ex fonte manavit id quod est à Martino V, sacro Constantiensi concilio approbante, editum in Bulla Inter cunctas, adversus Viclefi Hussique defensores ; nempe, « ut quacumque dignitate praefulgeant, etiamsi patriarchali, archiepiscopali, episcopali, regali, reginali, ducali, » in eos ab episcopis atque inquisitoribus hæreticæ pravitatis inquiratur ; ab iisque « per excommunicationis pœnam, suspensionis, interdicti, necnon privationis dignitatum, personatuum et officiorum, aliorumque beneficiorum ecclesiasticorum ac feudorum, quæ à quibuscumque ecclesiis, monasteriis ac aliis locis ecclesiasticis obtinent, ac etiam bonorum et dignitatum sæcularium, ac graduum scientiarum, quarumcumque Facultatum, et per alias pœnas, sententias et censuras ecclesiasticas, ac vias et modos, quos ad hoc expedire viderint. » Quæ conglobata licet, quis non videat jure tamen diversissimo decerni, nec ab eodem fonte manare confusèque dicta ; tamen congrue apteque singulorum ratione habita, intelligi exercerique debere ? Quis enim cum audiat eodem tenore intentari « privationem bonorum ac dignitatum sæcularium, ac graduum scientiarum quarumcumque Facultatum ; » quis, inquam, cum hæc audiat colligata, ideo putet ab iisdem inquisitoribus, dignitates [502] omnes, etiam, si Deo placet, regiam pari jure tolli posse, ac doctoratum, baccalaureatum et magisterium artium ? Quare hæc omnia conglobatim licet dicta atque congesta, tamen diligenter secerni oportere, luce est clarius.

Ac si vel maxime hujus vi decreti etiam regna tolli possunt ; quis vetet intelligi de iis regnis, quæ sunt feudi ecclesiastici ; cum expresse dicatur tolli quidem feudos, sed eos, qui à quibuscumque ecclesiis, monasteriis ac aliis locis ecclesiasticis obtinentur ? Vel decretum sessionis xix audiamus, contra invasores ecclesiasticæ libertatis atque ditionis. Ibi inveniemus inter bona ecclesiastica, quæ occupata reddi debeant, bis terque recenseri, regna, provincias, comitatus, dominia, territoria, civitates. Neque immerito ; cum regna utriusque Siciliæ, Sardiniæ, Corsicæ, ad Ecclesiæ Romanæ feudum certa possessione pertinere constet, ut alia regna omittamus, quæ se ultro huic conditioni subjecerint, atque etiam imperium Romano-Germanicum, quod eodem vel simili jure habere pertendunt ; ut profecto nec mirum esset, si in concilio Constantiensi, privati fuissent reges, qui amplexi hæresim, juratam Ecclesiæ Romanæ fidelitatem ejurassent. Ut autem eodem jure, Franciæ aut Castellæ, quo Sardiniæ aut Corsicæ regna adimantur, neque quis animo cogitare, neque Constantiensi concilio sine gravi contumelia tribuere possit.

Hæc ergo, conglobate licet confusèque dicta, valeant apte, congrue, distributive, respective, suo quæque ordine ac modo ; neque omnia eodem jure constare, aut cum potestate clavium conjuncta esse intelligantur ; sed adhibita diligenti cautione, ad suos fontes quæque revocentur.

Quo itidem sensu decretum fuerit, ut qui Sigismundum Romanorum regem ad Hispaniam pacis ecclesiasticæ causa profecturum impediant, quacumque dignitate, aut ecclesiastico beneficio, sœcularive priventur : quatenus scilicet eæ dignitates, ea beneficia. Ecclesiæ sint, vel innato, vel acquisito jure.

Idem dicimus de constitutione ejusdem concilii sessionis xxxix, cui est titulus : Provisio adversus futura schismata ; qua [503] Bonifacii VIII constitutio Felicis, à nobis supra memorata, adversus eos extenditur, qui imperiali, regali, pontificali, vel alia quavis ecclesiastica aut sæculari præfulgeant dignitate : quæ ita intelliguntur, primum ut temporalia ad consensum principum referantur ; tum ut non omnia omnibus, sed singulis, quæ singulis sint congrua, applicentur.

Nec alio sensu valent ea quæ eodem modo à Concilio Basileensi sessione ix decreta sunt « sub pœna excommunicationis et privationis dignitatis cujuslibet ecclesiasticæ aut mundanæ. » Neque enim illis Constantiensibus Basileensibusque formulis usquam exprimitur, hæc temporalia ad ecclesiasticum ordinem auctoritate clavium ac jure divino pertinere, de quo uno litigamus ; ac facile intelliguntur privari dignitate, etiam mundana, eos in quos sibi tale jus Ecclesia comparavit.

Et quanquam Ecclesia catholica, seu concilium generale eam repræsentans, nullos per se feudos, nullas ejusmodi res obtinet ; sacræ tamen synodi Constantiensis ac Basileensis, eo jure quo se in Romanum Pontificem aliosque Prælatos illa jura obtinentes pollere intelligebant, de iis quoque decrevere.

Novo id exemplo in his conciliis factum esse confiteor ; neque mirum hæc, quæ nullatenus ad fidem perpetuamque morum doctrinam, sed ad variabilem disciplinam pertinent, varie tractata, ordinata, administrata fuisse.

Qui ergo hæc Constantiensia et Basileensia tanto studio inculcant, jam credo ipsi intelligunt, nihil hæc ad nostram quæstionem pertinere : velimque meminerint, qua defensione à concilii Constantiensis sessionibus iv et v tutos se esse putent. Nempe lata illic tam clara, tam firma de conciliorum superioritate decreta, sic elevare solent, quod concilium, sessione iv, « non tractet ex proposito materias aut quæstiones fidei, nec intendat ibi dogmata fidei statuere aut hæreses vel errores damnare ; » neque id decretum fecerit « per modum definitionis, quia non additur ita secundum fidem catholicam esse tenendum, nec dicitur anathema contrarium sentientibus, ac docentibus. » Hæc auctor [504] Doctrinæ Lovaniensium, ex Joanne Viggers : hæc Bellarminus et alii scribunt, Melchiorem Canum secuti, cujus hæc verba sunt : « Si quis (tradita in sessione iv concilii Constantiensis) diligenter expendat, inveniet ea non formam habere decreti, quo videlicet aut fideles obligentur, aut contrarium sentientes explodantur. »

Ostendant has formulas confuse congestas, formam habere decreti : ostendant in his propositum aliquid omnibus ad credendum : ostendant saltem in iis aliquid distincte dictum, quod ad rem nostram et ad clavium à Domino concessam potestatem pertineat. Quod cum intellexerint nullo modo posse fieri, dum hæc profecto objicere pergunt, nihil aliud quam fucum faciunt et imperitos ludunt.

Quod ergo sic argumentatur passim Nicolaus Dubois : vel hæc esse admittenda, vel conciliorum Constantiensis ac Basileensis contemnendam auctoritatem : næ ille suo more nugatur, qui contra theologorum omnium suaque etiam placita, res à concilio obiter, confuse, indistincte, nulla deliberatione dictas, æqui parat iis, quæ à concilio diserte datâque opera, decretæ, ordinatæ, definitæque sunt.

Idem D. Dubois synodo Basileensi exprobrat, quod de feudo judicare voluerit, prohibitaque sit ab imperatore Sigismundo : quasi vero negemus fieri potuisse, ut ea synodus aliæve, inconsulto aliena tractarent, et ab iis vetitæ abstinerent. Sed quandoquidem hæc objicit, velim, cogitet quæ à Sigismundo in his expressa sint actis : « Palam ac solemniter protestati sumus, quod archi-principatus, archi-mareschallatus et jus eligendi Romanum principem à nobis et sacro Romano imperio immediate descendant ac in feudum dependeant. » Alia occasione idem Sigismundus ad eamdem synodum Basileensem hæc scribit : « Notum facimus tenore præsentium universis, quod, cum inter alios orbis principatus, sacrum Romanum imperium divinitus institutum obtineat principatum, » etc. Quæ à religiosissimo imperatore dicta, de principatibus divinitus institutis, nostræ sententiæ favent. [505] Quatenus autem ad Romanum spectant imperium, Electorumque et aliorum Principum jura ad imperium revocant, nulla Romanorum Pontificum mentione, vehentissimè dicta decretaque videmus. Ex quo appareat in his temporalibus, nullo fidei religionisque periculo, posse quædam à Romanis Pontificibus vendicata, à Romanis imperatoribus propulsari. Sed hæc quidem parum ad nos. Ad propositum revertamur.

CAPUT XI.

Concilium Lateranense V sub Julio II. De concilii Tridentini decreto sessionis xxv, capite xix, de Reformatione : quid nostri, etiam Curiæ Romanæ addictissimi, senserint.

Ne quid praetermittamus quod concilii œcumenici titulo nobis objici possit, recensenda sunt quædam quæ sub Julio II, in concilio Lateranensi, sub ea formula Sacro approbante concilio, decreta sunt : imprimis illud anni 1512, quo rex Ludovicus XII regnumque Franciæ, excepta Britanniâ, ac maxime Lugdunensis civitas, conciliabulo, ut aiunt, Pisano adhæsissent. Constat non modo excommunicationem et interdictum pronuntiatum esse, sed etiam ex Lugduno in civitatem Gebennensem translatas nundinas. Sic bellis flagrantibus Gallisque absentibus, Julius II in Lateranensi synodo hostili animo decernebat. Quæ quidem proferrimus in exemplum eorum, quæ licet magno nomine, nimia et ad terrorem composita ; atque ut nullo effectu, ita nulla auctoritate gesta, nemo cordatior diffitebitur.

Objiciunt concilii Tridentini caput Detestabilis, de duellis, quod est sessionis xxv caput xix de Reformatione. « Imperator, reges, duces, principes, marchiones, comites et alio quocumque nomine domini temporales, qui locum ad monomachiam in terris suis inter christianos concesserint, eo ipso sint excommunicati, ac jurisdictione et dominio civitatis, castri, aut loci, in quo vel apud quem duellum permiserint fieri, quod ab Ecclesia obtinent, [506] privati intelligantur, et si feudalia sunt, directis dominis statim acquirantur. » Hæc conceptis verbis de feudis ecclesiasticis decreta, favent nobis potius quam nocent ; cum nec tanti sceleris atrocitate compelli potuerit sancta synodus, ut aliquid de feudis temporalibus decerneret. Interim cum excommunicationem et feudi privationem pari verborum tenore decernat, hoc exemplo docet, optime à nobis dictum, ad diversissimos fontes esse revocanda, quæ à sanctis conciliis persæpe colligata atque congesta sint.

Quod addit sacra synodus : « Qui vero pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum proscriptionis ac perpetuæ infamiæ pœnam incurrant ; » id à nobis relatum est inter eas causas, quibus Franciæ regnum prohibitum sit ab acceptandis tanti concilii de disciplina ac reformatione decretis.

Hæc enim et similia effecerunt, ut anno 1576, sub Henrico III, in conventu Ordinum Blæsis habito, tametsi deputati fere omnes è conjuratis sive ex Liga erant, curiæque Romanæ eo nomine addictissimi, concilii tamen Tridentini de reformatione decreta, nonnisi ea exceptione admitterent, salvis ecclesiæ Gallicanæ libertatibus.

Neque etiam illa sessionis xxv clausula in constitutionem Blæsensem illata est ; cum tam multa ex concilii reformatione petita eo conferrentur.

Quin etiam in ea congregatione, quæ nomine conventus Ordinum, anno 1593, vigente Liga, habita Parisiis est, à duce scilicet Meduanensi convocata ; cum dux Feriæ Hispanique concilium recipiendum urgerent, prolati sunt articuli, quibus Franci deterrerentur à concilii decretis admittendis, quos inter articulos is legitur : « Concilium excommunicat et privat regem ea civitate, aut loco, in quo duellum permissum sit, » sessione xxv. Addita nota : « Hic articulus lædit potestatem regis, qui temporali suo ullâve ejus parte privari non possit ; cum eo respectu nullum superiorem agnoscat, qualiscumque ille sit. » Quæ jussu cardinalis Pellevei, conjuratorum antesignani, qui sacro Ordini præsidebat, [507] allata, eo tempore et loco ubi Romana curia regnare videbatur, ostendunt quam sit insitum Francis ne quid ecclesiasticæ potestati in temporalia juris tribuant.

Sic decreta de rebus temporalibus à conciliis etiam œcumenicis prolata, rata sunt vel irrita, prout principum vel consensione admittuntur, vel dissensione respuuntur : nedum ad clavium divinam potestatem aut ad fidei invariabilem regulam pertinere possint. Atque hæc quidem sunt, quæ ex conciliis œcumenicis opponantur ; patetque clarissime sacras synodos de rebus temporalibus nihil auctoritate clavium decrevisse.

CAPUT XII.

Nostri sæculi gesta ultimo loco reservata : dissidium Venetum, sub Paulo V, Henrici IV Magni opera compositum.

Priorum sæculorum gestis evolutis, quæ nostro ævo nostraque memoria gesta sunt, ultimo reservamus loco.

Quod anno 1602, dux et senatus reipublicæ Venetorum de bonis immobilibus per ecclesias ac monasteria, sine Senatus licentia acquirendis, quædam judicia legesque edidissent, et quasdam ecclesiasticas personas propter prætensa crimina carceri mancipassent, Paulus V, die 17 aprilis, anno Christi 1606, pontificatus primo, monitorium promulgavit, quo ducem ac senatum, nisi ea omnia certis præstitutis temporibus revocarent, excommunicatos, civitatem ipsam Venetorum terrasque omnes eorum ditioni subjectas, ecclesiastico interdicto suppositas nuntiat et declarat.

Statim atque id Breve perlatum est ad episcopos ac prælatos Venetæ ditionis, ad quos directum erat die 6 maii, prodiit ad eosdem edictum Leonardi Donati, Dei gratia Venetorum ducis nomine, in quo annotamus ea quæ ad quæstionem nostram faciunt. Hoc primum : « Nos qui tranquillitatem ac quietem dominii, nostro regimini à Deo commissi servare tenemur, et auctoritatem principis, neminem superiorem in temporalibus sub divina [508] majestate agnoscentis debemus tueri, » etc. Tum ista : « Cum cognoverimus præfatum Breve contra omne jus et æquum emanasse, et contra ea quæ divina Scriptura et sanctorum Patrum doctrina sacrique canones præcipiunt, in præjudicium auctoritatis sæcularis à Deo nobis traditæ et libertatis reipublicæ nostræ, cum perturbatione tranquillas possessionis,... non sine omnium scandalo promulgatum fuisse ; prædictum Breve non modo ut injustum indebitumque, verum etiam ut nullum nulliusque roboris aut momenti, nobis habendum esse non dubitamus ; atque ita invalidum, irritum et fulminatum illegitime, et de facto nulloque juris ordine servato ; ut ea remedia adhibenda non duxerimus, quibus majores nostri et alii supremi principes usi sunt cum Pontificibus, qui potestatis sibi in ædificationem traditæ, limites ac modos egressi fuerint. » Sic ipsa per se nota nullitate contenti, appellationem ad concilium œcumenicum superfluam censuerunt. Hujus dissidii eventus cum neminem lateat, tantum observamus hic aliqua, quæ causam nostram spectent.

Primum : excommunicatos ducem et senatum reipublicæ Venetorum ; civitatem aliasque ejus imperii terras ecclesiastico interdicto suppositas, nihil sollicitatum imperium ; et excommunicationem penitus à depositione sejunctam, contra quod Gregorii VII tempore sentiebant ; cæterum de depositione nihil actum esse, neque auctoritate apostolica dissolutas leges à Senatu conditas, quas Pontifex improbaret, sed jussum Senatum ut eas antiquaret : metuentibus, ni fallor, Romanis curialibus, ne depositiones aliaque ejus generis, oculato sæculo, jamque harum rerum pertæso, parum approbari possent.

Secundo : Ducem ac senatum, dato edicto, professos principum potestatem in temporalibus soli Deo subesse : Papam, dum ad ea prosiliret, egressum esse limites ac modos traditæ sibi à Deo potestatis : ejus decretum Scripturis, Patribus, sacrisque canonibus adversari.

Tertio : omnes Venetos atque ecclesiasticos religiososque, haud minus quam laicos, exceptis paucissimis, ea doctrina [509] nixos, Senatui obtemperasse, decreta Pauli V pro nullis habuisse.

Quarto : constitisse decretum Leonardi ducis : constitisse leges, quas de temporalibus rebus senatus dixerat, tametsi ecclesiastica bona personasque concernerent : nihil eorum à senatu fuisse revocatum : excommunicationem rerum temporalium causa latam, prætextis licet ecclesiasticis immunitatibus, pro nulla habitam, ac revera ut talem per sese cecidisse ; nullaque vel in speciem a senatu venia postulata, aut absolutione accepta, pro catholicis atque Ecclesiæ filiis eos esse habitos.

Quinto : factum id esse Henrici IV opera, tota Gallia, imo etiam tota Ecclesia applaudente : Hispanis etiam in hujus gloriæ partem venire cupientibus : nullo catholico extra curiam Romanam suscipere conato Pauli defensionem ; nullo oppugnante ea, quæ Senatus, publico edicto toto terrarum orbe promulgasset : quin etiam edictum à nullo Romano Pontifice, ulla unquam censura fuisse improbatum.

Sexto : non promoveri aut augeri, sed potius atteri rem ecclesiasticam nimiis aut præposteris incœptis ; defendique potuisse, adversus Pontifices vehementissimos ac nimia ausos, temporalia jura supremarum potestatum, integra religione Sedisque apostolicæ reverentia ; cum ille Frater Paulus Calvinianæ hæresi, quam cucullatus fovebat, per eorum dissidiorum occasionem, aditum aliquem quærens, nullum invenerit, aut senatum inducere ausus sit, insidiosissimus licet, ad infringendam Sedis apostolicæ majestatem.

Hæc perpendant, qui religione semel nominata, Romano Pontifici permittenda omnia, etiam temporalia, eamque sententiam ad Romanam fidem putant pertinere.

Neque eo secius hæc atque alia hujusmodi dissidia, et inviti commemoramus, et toto animo, ut Ecclesiæ simul et reipublicæ noxia aversamur ; gravemque putamus divini numinis ultionem incumbere his, qui hæc vel induxerint, vel libenti animo susceperint, aut ullo modo aluerint, vel ad ea ocius restinguenda sudoribus ac sanguini pepercerint. [510]

CAPUT XIII.

Cardinalis Bellarmini libri adversus Barclæum ; Senatus decretum, antiquis ejusdem Senatus decretis congruum, quæ sacra Facultas susceperit : regii consilii decretum, Perronii cardinalis opera.

Anno 1610, 26 novembris, aliquot mensibus post Henrici IV infandam ac parricidialem caedem, cardinalis Bellarmini tractatus de Potestate Summi Pontificis in temporalibus, adversus Guillelmum Barclæum, prodiit. Is statim à Parlamento Parisiensi est proscriptus, « vetitumque est, sub poenis læsæ majestatis, ne quis eum librum haberet, ederet, venderet, ut qui contineret falsam et detestabilem propositionem, eo pertinentem, ut submitterentur homini à Deo constitutæ supremæ potestates ; et adversus eorum personas et imperia subditi populi cogitarentur. » Interdictum toto regno, ne quis eam propositionem directe vel indirecte doceret.

Hoc senatus decretum consonabat ei quod ab eodem senatu, anno 1561, editum fuerat, jussusque Tanquerellus hæc verba promere : « Mihi displicet, quod dixerim, quod Papa Christi Vicarius Monarcha, spiritualem et sæcularem potestatem habens, principes suis præceptis rebelles, dignitatibus privare potest. »

Item ab eodem senatu, anno 1595, eamdem doctrinam ejurare jussus est Florentinus Jacob clericus regularis sancti Augustini,

Utroque decreto vetita sacra Facultas hanc doctrinam permittere, gratias senatui egit decretisque paruit.

His ergo consona adversus Bellarmini librum senatus decreverat ; cujus decreti, cardinalis Perronii opera, suspensa est à supremo regis Consilio, executio, usque ad regis beneplacitum ; decretumque id ea est forma, qua rege præsente decerni solet,

Causabatur Perronius Bellarmini in Ecclesiam merita, [511] dicebatque, pupillo principe ac novo principatu, omitti oportere ea, quæ Romanæ curiæ displicerent. Datum ergo temporibus, ut res in suspenso haberetur ; neque quidquam aliud potuit impetrari. Data clam opera est, ne Bellarmini hic evulgaretur liber, aut sententia doceretur, virique tantum nomini et honori parcitum. Alii laudabant Perronii prudentiam : plerique, hoc obtentu, veterem Galliæ vigorem infringi, et gliscere adulationem dolebant.

CAPUT XIV.

Conventus Ordinum regni 1614. Articulus propositus à tertii Ordinis deputatis : cur clerus obstiterit, adjuncta nobilitate : Perronii cardinalis oratio quatenus à Clero probata ; an hæc novissimae cleri Gallicani Declarationi noceant ?

Anno 1614 habiti sunt, jubente rege, generales Ordinum regni conventus ; anno deinde 1615, decembris 15, à tertii Ordinis deputatis, inter articulos regi offerendos, primus hic fuit : « Ne invalesceret perniciosa doctrina, quam ab aliquot annis contra reges ac potestates à Deo constitutas, seditiosi homines inducere conarentur : regi supplicandum ut haberetur id pro lege fundamentali regni, in conventu Ordinum fixa : à nulla potestate deponi posse reges nostros, aut eorum subditos à sacramento fidelitatis absolvi : eamque doctrinam, ut verbo Dei consonam, ab omnibus tenendam et subscribendam, etiam ab Ecclesiasticis, antequam ullius beneficii possessionem obtinerent : contrariam sententiam, quod reges occidi ac deponi possent, ut impiam ac detestabilem esse rejiciendam : quicumque exterorum eam tuerentur, publicos regni hostes ; quicumque civium, perduelles ac majestatis reos nullo discrimine judicandos. »

Sacro Ordini grave visum est, à regni Ordinibus, auctoribus tertii Ordinis deputatis, de religione decerni ; tum de auctoritate Papæ moveri controversias, ac fieri decreta, quibus Ecclesiæ scinderentur. Cardinales, qui conventui frequentes aderant, magni apud omnes nominis atque auctoritatis, his maxime [512] movebantur : decretumque est, articulum non esse admittendum. Delegatus à sacro Ordine Perronius cardinalis, adjuncta nobilitate, ad tertii Ordinis deputatas, eam orationem habuit, cujus mentionem sæpe fecimus. Summa est : « De tribus agi : primum, de regum parricidiis ; alterum, an reges nostri suprema temporali potestate gauderent, nullius scilicet feudo obnoxii ; ac de his duobus nullam esse controversiam. » Tertium caput, de quo esset quæstio, ita cardinalis proponebat : « An reges dato sacramento ad tuendam catholicam fidem Deo ac populis obligati, si eam fidem publice ejurarent ac persequerentur, hujus juramenti religione contempta, deponi possint, ac subditi vicissim exsolvi à præstito fidelitatis sacramento, et à quo id fieri possit, » Contendebat autem eam quæstionem inter problematicas recensendum ; eo quod « ab undecim sæculis nunquam ei in Ecclesia propugnatores defuissent : ad hæc si judicanda videretur, id fieri non posse à conventu Ordinum, qui sæcularis esset, oborturaque hinc schismata, imo etiam hæresim, cum anteacta sæcula, ipsique Pontifices erroris damnarentur... ; multa quoque in regnum et rempublicam incommoda, perturbationes graves secuturas : quin etiam nocere regum incolumitati ac majestati ea, quibus illam adjuvare vellent. »

Hæc vir maximus toto eloquentiæ flumine peroravit- Jam objicitur nobis, non modo tanti cardinalis archiepiscopi Senonensis toto orbe celebratissimi, ac de Ecclesia catholica bene meritissimi, verum etiam cleri totius, cujus nomine agebat, auctoritas ; quæ duo magno habemus discrimine. Aliud enim est cleri decretum, aliud ab oratore ingeniosissimo quæsita et aptata causæ argumenta.

Ac de clero quidem quod objici potest, nostros nempe episcopos nunc à majorum sententia deflexisse, cum id anno 1682 declararint, quod ne declararetur, eorum antecessores, anno 1615, tanto studio obstiterunt : facilis responsio ex dictis.

Quod enim Clero Gallicano anno 1615 displicuit, hæc quæ ad religionem pertinerent, nomine Ordinum regni fieri, idque auctoribus laicis tertii Ordinis deputatis, nihil ad conventum nostrum [513] anni 1682 attinet. Conventus Ordinum regni, licet ibi sacer Ordo, et ut regni membrum intersit, et pro sua dignitate primas ferat, tamen civilis conventus est, reipublicæ, non rei ecclesiasticæ causa convocatus ; ubi Ordo ecclesiasticus, conventus tertia pars, à duobus ordinibus laicalibus numero ac suffragiorum auctoritate vincitur ; de cujus articulis rex decernit suprema auctoritate : conventus vero noster anni 1682, totus ecclesiasticus ac de re ecclesiastica congregatus, à rege non decreti firmamentum, sed executionem, Patrum more, expectavit.

Quod autem anno 1615 metuebant ne schismata fierent, gravi adversus catholicos, qui à nobis dissentirent, intentata censura, id conventus noster cavit, dum et veritatem asseruit, et ab omni censura temperatum esse voluit.

Quæ cum ita sint, nihil jam necesse est nos de Perronio cardinale admodum laborare, utcumque adversæ sententiæ favisse videatur. Facile enim credimus vehementissimum oratorem, ipso, quo rapiebat cæteros, eloquentiæ impetu fuisse abreptum : neque veritum auditores ultra metas impellere, ut cum se repressissent, tamen quo ipse vellet loco consisterent, atque à censura abstinerent. Quanquam et aliæ causæ inerant, cur in Romanam curiam propenderet ; ut nec mirum sit, si Gallicani patres potioribus ducti momentis ab ejus sententia discesserint.

Ne quid tamen prætermisisse videar, de ejus oratione, quæ meo quidem judicio momenti sint maximi, pauca dicam.

CAPUT XV.

In Perronii Cardinalis oratione ad tertium Ordinem annotata quædam : ejus dicta confutantur : acta laudantur : hujus controversiae finis.

Ac statim occurrit ipsa quæstio artificiosissime constituta. Illud ex dialectices regulis, atque ab intimo artificio depromptum, quod oppugnaturus universalem negativam istam, quam legis fundamentalis loco esse volebant : Nullo casu reges à Pontifice deponi possunt ; opponebat ille particularem affirmativam hanc : [514] « Possunt à Pontifice deponi aliqui reges, his nempe conditionibus, si fidei catholicæ propugnandæ sacramento obligati sunt, si eam deserunt, si denique persequuntur. » Quibus cum finibus quæstionem circumscriberet, eo coarctare adversarios nitebatur, ut, quod erat invidiosissimum, reges hæreticos violatique jurisjurandi reos, ad hæc persecutores, defendere viderentur. Illud interim studiosissime tacuit, quod sæpe jam diximus : inter indirectæ potestatis defensores, neminem unquam fuisse aut esse potuisse, qui se his finibus contineret ; quippe cum indirectam potestatem Dei gloria, animarum salute et potestate clavium metiantur : quam quidem ad hos tres redigere casus, non modo esset absurdum, verum etiam hæreticum.

Quare nec ipse cardinalis, qui se ad eos redegisset, quidquam probare potuit, nisi ultra tenderet ; protulitque depositos Henricos, Fridericos, nullum catholicæ fidei articulum denegantes, Childericum etiam Franciæ regno, et Græcos imperatores imperio Occidentali nudatos, cum nihil Ecclesiæ repugnarent. Nec tantum virum puduit allegare Gregorium Magnum, tanquam privaturum imperio reges, si unius xenodochii privilegium violassent.

Id sensit vir acutissimus, atque ultro professus est, « adhiberi à se ejusmodi exempla, quatenus inservire possent huic thesi generali : dari quosdam casus, quibus subditi exsolvi possent à præstito regibus sacramento ; aut huic hypothesi particulari ; licere id fieri in principes hæreticos, sive apostatas ac persecutores. » Tanquam in oratoris potestate esset, coercere ad arbitrium ipsam argumentorum vim ; non autem aut tota vi sua valeant, aut, si nimis probant, tota vi sua corruant.

At illud dissimulare non possum, quod etiam ab Orientalibus bellis sacris præsidium quærit ; contenditque, non alio nomine justum piumque esse christianorum adversus Turcas bellum, quam quod infidelis princeps, nullum jus sibi in christianorum provincias comparare possit : a Quod negare, inquit, nihil aliud esset, quam errorem Lutheri defendere, priscorumque heroum, [515] qui adversus Mahometanos tanta bella gesserunt, sancti etiam Ludovici damnare memoriam. »

Neque illud perpendere voluit, Mahometanos ac Turcas, ex quo extiterunt, hostilem animum, atque inexpiabile bellum professos adversus christianas provincias, merito ut perpetuos hostes atque invasores haberi, qui etiam ubi pacem se fovere simulant, nihil nisi bella cogitant, idque ex ipsis impiæ legis placitis : nulla nobiscum pace tuta, nullo fido fœdere, nullo unquam beneficio, nisi cyclopico ; ut extremi pereant, quibus interim pepercisse videantur. Quo jure quis dubitet justa christianorum inter se adversus communem hostem foedera, justas societates ; ac prorsus suo more insanisse Lutherum, qui à tetris prædonibus bellum amoliretur ? Hæc quam procul absint à nostra quæstione, ne imperitissimos quidem fugit, nedum tantum virum latere potuerit ; qui tamen hic, si Deo placet, et sancti Ludovici damnandam memoriam, et Lutheri errores crepabat, credo, ut pueros territaret.

Pessimum et illud quod toties inculcavit : causam depositionis, vel maxime in eo esse, quod mutuo sacramento, et se reges populis ad tuendam rectam fidem, et populi regibus ad fidele obsequium obligarint ; ut si illi à juramenti religione discesserint, hi quoque vicissim à dato sacramento absolvi possint : neque vero obstare « quod reges etiam ante coronationem faciamque unctionem, ac præstitum jusjurandum regnent ; responderi enim ab indirectæ potestatis defensoribus, reges nondum consecratos sic haberi, ut qui jam in prædecessoribus solemne jusjurandum populis praestiterint. » Hæc enim quam vane jactentur, multa demonstrant ; imprimis quod ne illud quidem ad causam, hoc est, ad pontificiæ potestatis quæstionem pertinebat : quippe cum si semel statuamus reges conditionali tantum conventione regnare, jam, nullo pontificiæ potestatis interventu, sponte evanesceret illa regii nominis auctoritas, ruptis conventis conditionibus quibus niteretur. Huc accedit illud à cardinali pro certo positum : Principum juramentis eam contineri regnandi conditionem, qua deficiente simul solvantur imperia ; quod ille immerito pro certo habuit. Ea enim juramenta valere ut commendetur [516] infigaturque principis animo vera fides ; non eo profecto ut regnandi jus ad conditionalia pacta necessario revocetur, ut suo loco docuimus, et Anastasii Leonisque imperatoris supra memorata exempla testantur.

Neque tolerari potest quod Perronius ita argumentatur : « Aliud esse, adversus jurisjurandi religionem actu quodam, aliud ipsa professione pugnare, aliud peccare adversus jusjurandum, aliud ipsum jusjurandum evertere contrario etiam edito jurejurando.,. Et quidem cum aliquis princeps injuste judicat, peccare illum contra jurisjurandi religionem ; at si profiteretur juramentoque firmaret, se semper injustas dicturum sententias ; tum vero everteret, inquit, ipsum jusjurandum de servanda justitia, simulque regnum abdicaret, eversa conditione regnandi. » Ita deinde respondet : « Regni sub Christo obtinendi fieri incapaces, qui à præstito ipsi christianisque populis fidei catholicæ servandæ sacramento defecerint. » Hic Iubens à tanto viro quærerem, in historiis ac libris, quos studiosissime evolvit, ecquem invenerit principem, qui ipsam justitiam facta professione ejuravit ? Certe neminem. Multos autem à recta fide abhorruisse lugemus, qui nihilo secius rempublicam bene gesserint ; quandoquidem Deo placuit, veram fidem, non humana sapientia comparari, sed divina gratia provenire. Quorsum ista ? Ut pateat, illam quam fingit cardinalis de justitia ubique contemnenda professionem juramento firmatam, ne in insani quidem principis mentem incidere posse. Quamobrem si fingendum est quid fieret de principe qui ita justitiam ejuraret, facile respondemus, amovendum eum à gubernaculis, dandumque tutorem, non quidem ut ei qui regnandi conditionem violaverit, sed ut ei qui proprie strictèque supra omnem humanum morem insaniat. Ita, inquam, ei tutor adhibendus esset, uti phreneticis ac furentibus principibus factum est, ab iis ad quos pertinet ; non tamen profecto à Romano Pontifice aut sacrorum antistitibus, qui quidem nihilo magis huic rei se im misceant, etiamsi eam vel maxime placet fieri, ex conditionalibus pactis. Maneret enim jus suum integrum liberæ [517] civitati ; quo jure fraudari nequeat ; nequidem si religio conditionali fœdere continetur. Eo enim casu, postquam de religione sacrisque, sacrorum antistites, tum de imperio, libera respublica civitasque decerneret ; ut profecto hæc omnia, quæ tanto circuitu apparatuque verborum amplificat eloquentissimus cardinalis, extra causæ statum tota sint, nec nisi imperitis fucum faciant.

Quod autem declamat reges, sacramento dato, Christo Regi obnoxios, « ipso feloniæ crimine, excidere feudis, quos à supremo Domino Christo obtineant ; » tanquam Christo Regi, accepto à regibus fidelitatis sacramento, novum jus in reges comparetur : hæc ut in populari oratione toleramus, ut theologice ac serio dicta respuimus ; neque propterea tanti viri judicio nostrum anteponimus ; sed tamen docemus multum interesse, an quis oratoriis ampullis, an theologica gravitate ac simplicitate disserat.

Cæterum id sufficit maximi cardinalis gloriæ, quod si ejus dicta quædam reprehendere cogimur, certe gesta laudamus. Gloriatur enim, nec immerito, « se vere genuinèque Francum Francorumque filium, semper adhaesisse regibus, semper respexisse reges ; ac post Henrici III necem. Henrico IV Magno obsecutum esse ; et quidem tuta conscientia ex utriusque partis sententia ; cum ille princeps nunquam incorrigibilis fuerit, relapsus vero habitus sit, informatione falsa. » Optime omnino. At illud interim constat : eum, dum tuta conscientia sequitur principem à Romanis Pontificibus regno exclusum, abunde docuisse quam facile hæc à Pontificibus, circa imperium ac res temporales decreta, viri boni gravesque omittere potuerint.

Hæc ad orationem Perronii dicenda habebamus. Et quidem ea omnia de regnandi conditionalibus pactis, quæque sint aut esse fingantur, quæque etiam esse possint, uno verbo transegimus ; quæstionesque eas à causa nostra prorsus alienas, ab hac disputatione procul amovimus ; quippe cum agamus de jure divinitus annexo clavium potestati, non de ejusmodi, quales fingi possent, regum populorumque conventionibus.

Reliqua, quæ tantus cardinalis copiosissime prosequitur momenta rationum, aplatosque causæ ab artifice summo veterum [518] locos priscæque historiæ, hic excuti nihil necesse ; cura hæc omnia suo loco, in hac tractatione, diligentissime perpensa atque explorata sint, presso etiam plerumque auctoris gravissimi nomine.

Neque id omisi mus, quod est occasione hujus controversiae coram ipso rege, à sapientissimo principe Condæo peroratum ; nihilque hic dicendum superest, quod ad nostram quæstionem faciat, nisi id : rem ad regem evocatam, ac postea silentio esse transactam.

CAPUT XVI.

Censura Sanctarelli. An cardinalis Perronius jure metueret, ne Ecclesia errasse videretur, si censura notata esset illa de deponendis regibus sententia.

Cæterum cum de deponendis regibus nova quotidie scripta prodirent, atque Antonii Sanctarelli exitiosissimus ea de re circumferretur liber ; ne porro pergerent his inventis Ecclesiæ conciliare odia ac rempublicam commovere, nostræ Facultati visum est, etiam censura comprimendam ingeniorum licentiam : atque anno 1626, magno omnium consensu Magistrorum, totiusque regni applausu, illud decretum prodiit quod supra retulimus.

Non illi metuerunt, quod Perronius cardinalis nimio causæ suæ studio, in illa oratione imminere dixerat : ut si sententia de deponendis regibus censura notaretur, Sedes apostolica aberrasse à fide, imo ipsa à multis jam sæculis cecidisse videretur Ecclesia ; non id, inquam, metuerunt. Satis enim intelligebant, illos qui eam sententiam secuti essent, non eam amplexatos, ut dogma fidei, uti à nobis luculentissime demonstratum est : neque vero ignorabant præstandam theologis ipsam Ecclesiæ Romanæ fidem, non etiam magnorum quamlibet virorum, aut Romanorum quoque Pontificum opiniones certis temporibus natas : neque iis præjudicari adversus veritatem ac majorum doctrinam. Neque enim si Papias, Justinus, Irenæus aliique apostolici viri ac sancti martyres mille annorum regnum approbarunt, communisque ea [519] primis saeculis sententia ferebatur, ideo nunc vetamur rejicere eam, ut evangelicæ apostolicæque doctrinæ contrariam ; quanto minus eas, quæ postremis sæculis opiniones succreverunt ? Imo id argumentum fuerit divinæ providentiæ tuentis Ecclesiam ; quod ingeniis ultro in dubia aut falsa labentibus, cursus tamen opinionum divino Spiritu sustentetur, quominus in Ecclesiæ fidem irrumpat. Quare sacra Facultas nihil dubitavit subortam de deponendis clavium auctoritate regibus opinionem improbare et damnare tanquam novam et falsam, erroneam ac verbo Dei contrariam. Id tantum cavit, ne hæreticam, tacente Ecclesia, declararet. Huic censuræ consonant articuli, anno 1663, Ludovico XIV oblati, quos alio loco memoravimus : à quibus Facultatis nostræ decretis, uti incœpimus, ita in his desinemus ; Deoque agimus gratias, quod hanc tractationem à remotissimis usque temporibus ad nostra tempora, eo duce atque auctore, deduximus, nostramque doctrinam tot labentibus sæculis immotam invictamque praestitimus.

CAPUT XVII.

Recapitulatio dictorum ad caput I Gallicanæ Declarationis de temporalis potestatis suprema auctoritate : an quod cardinalis Perronius objecit, nostram sententiam Romani Pontifices pro erronea habuerint ? An ab ullis conciliis damnata sit ? An aliquis ex ea adversus Ecclesiæ auctoritatem metus ?

Jam quæ ex dictis totaque hac tractatione consequantur, paucis colligamus. Et quidem, id erat nobis propositum uti doceremus, non modo nostram sententiam ab omni censura esse liberam, sed etiam veram, antiquam, firmam ; ac si censura adhibenda sit, eam merito in adversarios intorqueri. An id probaverimus, recensitis omnibus quæ pro utraque parte retulimus documentis, intueri placet.

I. Ergo hæc demonstravimus : quam ecclesiastico ordini Romanoque Pontifici, virtute clavium tribuunt rerum [520] temporalium ac deponendorum regum, sive directam, sive indirectam potestatem, eam ad nimia, periculosa, horrenda deducere, ejusque sententiæ novitate totam Ecclesiam perturbatam.

II. Gregorium VII, qui primus omnium de deponendis regibus cogitavit, etiam requisitum, nullum ejus rei exemplum, nullam auctoritatem proferre potuisse : nec nisi manifeste vana, nimia et nulla respondisse : eumdem nec sibi constare potuisse ; novaque superstruxisse novis, quo ausu suis decretis omnem auctoritatem abrogasse.

III. Eam potestatem in omnibus Veteris Novique Testamenti libris penitus inauditam, neque unquam traditam, cum res atque occasio id maxime postularet, imo diserte explicatum à lege, à Prophetis, à Christo, ab Apostolis, regiam potestatem in temporalibus soli Deo subesse, eique potestati, etiam sævienti, atque Ecclesiam persequenti, in civilibus rebus præstandam obedientiam, nedum illi ulla etiam pontificia auctoritate repugnetur.

IV. Eam doctrinam ad secuta sæcula dimanasse, et usque ad extremum fere undecimum sæculum regibus idololatris, apostatis, hæreticis, excommunicatis, Ecclesiam persequentibus, fidem atque obedientiam integram esse servatam : nunquam vel intentatas minas depositionis, neque quidquam, de ea unquam, cum id res maxime posceret, à quoquam Christiano, sive clerico sive laico fuisse jactatum ; sed omnes ita concurrisse in obsequium, ut qui nihil aliud cogitarent.

V. Id factum iis regulis atque sententiis, quæ ad omnem ætatem, ad omnia tempora æque pertineant ; pessimèque mereri de christiana religione eos, qui postrema ætate dixerint, apostolis, martyribus, Patribus, Romanis denique Pontificibus, civili potestati etiam adversanti obedientibus, nocendi vires, non autem voluntatem atque animum defuisse.

VI. Quæ à Gregorio VII ac deinceps in eam rem decreta gestaque sint, pessimis initiis, pessimo exitu processisse.

VII. Qui Gregorio VII auctore, à regis obedientia recesserint, manifeste falsa opinione ductos, male intellecto interdicto de vitandis excommunicatis ; eorumque doctrinæ secutos Pontifices, [521] theologos omnes atque canonistas, ipsum etiam Gregorium VII obstitisse.

VIII. Pontifices Romanos in deponendis regibus Gregorium VII de facto imitatos, non de jure processisse ; neque unquam quæsitum, neque canone aut professione edita constitutum, utrum et quid Ecclesiæ circa temporalia ordinanda Christus concesserit : unum Gregorii VII factum pro summa auctoritate fuisse ; ergo Pontifices non ex certo dogmate, sed ex opinione, quæ ipsis tantum probabilis videretur, judicasse ; neque hæc ad Ecclesiæ doctrinam omnino pertinere, fatentibus etiam iis, qui Romanæ infallibilitati maxime faveant.

IX. Prolatas etiam in synodis à Romanis Pontificibus circa reges deponendos sententias, à nulla synodo dictis sententiis editoque synodico decreto comprobatas : tanquam prohibente Spiritu sancto, ne se rebus novis sacræ synodi immiscerent.

X. Viros sanctos doctosque, qui post ea Pontificum, de deponendis regibus, decreta floruerint, nihil iis motos in Patrum sententia perstitisse.

XL Bonifatium VIII, qui primus omnium aggressus sit temporalium rerum ordinandarum ac deponendorum principum potestatem Sedi apostolicæ edito canone in Bulla Unam Sanctam vendicare, rei novitate deterritum, in nuda rei expositione stetisse ; neque ad eam definiendam prosiliisse ; et tamen, ne valeret id quod vel exponendo in publico diplomate dixerat, Bullam Unam Sanctam, ea in parte ab ejus successoribus ita habitam, ac si nunquam extitisset, eâque ratione robore vacuatam.

XII. Ecclesiam Gallicanam, clerumque Gallicanum aperte obstitisse iis, quibus idem Pontifex, propter subordinata religioni regna, summam sibi potestatem in civilibus tribueret : quæ ea occasione ecclesia Gallicana regnique Ordines, ipse Rex Doctoresque theologi religiosorum Ordinum gesserint, scripserint, decreverint, ea illæsa et immota stetisse et stare : quæ vero Bonifacius, ea à secutis Pontificibus antiquata, erasa, abolita esse.

XIII. Quæ à sacris conciliis œcumenicis circa temporalia decreta sint, nunquam auctoritate clavium facta esse : nunquam [522] adscriptum ea auctoritate fieri ; imo explicatum fieri, mutuata à regibus potestate ; neque unquam ea decreta, nisi consensu principum valuisse.

XIV. Cum à Romanis Pontificibus reges pro potestate depositi sunt, nunquam ab ullo rege, nunquam ab ullius regni Ordinibus hanc potestatem fuisse agnitam ; imo obstitisse regna regesque, remque ad cruenta bella externa et civilia esse deductam : quare nec regna unquam vere data esse ; sed belli causas duntaxat, atque ambitioni, rebellionique colorem ac titulum, totumque orbem his bellis conflagrasse ; atque omnino has regum depositiones pontificia auctoritate factas, nulli unquam utilitati, maximo damno atque invidiæ fuisse.

Ex his facile duo hæc christianus lector intelliget.

Primum id : cardinalem Perronium haud ex vero dixisse : A Papa haberi nostram sententiam tanquam erroneam. Nullus enim Romanus Pontifex id unquam docuit, vel censuit : male item asseruisse eumdem cardinalem : A decem conciliis contrariam sententiam, ut veram fuisse suppositam ; cum ne unum quidem concilium extiterit, à quo dictis sententiis Romanorum Pontificum in deponendis regibus sententia comprobetur, aut potestas temporalium ecclesiasticis, annexa doceatur : frustra ergo metuisse eumdem cardinalem, ne si annexa clavibus temporalium potestas, inusta nota proscribatur, Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ fides atque auctoritas collabescat ; cum nullum Ecclesiæ, nullum apostolicæ Sedis de ea potestate decretum proferatur ; imo talis potestas cum Scripturæ ac Traditionis auctoritate stare non possit. Hoc primum ex nostra tractatione consequitur.

Alterum istud : nisi Gallicani Patres summo studio pacem colerent, nihil obesse potuisse, quominus adversam sententiam tota Scripturarum ac Traditionis auctoritate, longoque malorum experimento proscriptam, iisdem afficerent notis, quibus Sanctarelli doctrinam sacra et sapientissima Facultas configendam censuit. Sed episcopalem Declarationem, quo per sese est gravior, eo moderatiorem esse debere iudicarunt ; atque id facere [523] contenti, quo tam periculosa tamque invidiosa novitas ultro corrueret, non modo ab omni contumelia, verum etiam à censura, quamvis æqua, temperarunt.

CAPUT XVIII.

De regibus propter hæresim et apostasiam deponendis : cur ætate postrema multi reges consenserint ? Cur scholastici doctores ? Cur ab ea sententia discedamus ?

Quæres qui factum ergo sit, ut doctores scholastici passim ia eam sententiam abierint : reges christianos, saltem propter hæresim atque apostasiam, deponi posse ab Ecclesia ; et cur ipsi principes postremis temporibus id ultro fateri videantur ? Cujus confessionis quædam acta referuntur.

Facile respondemus : primum, ut sæpe diximus, hæresis atque apostasiae causas nihil habere proprium, quo reges Pontificibus faciant obnoxios : cum clavium potestas, cui volunt connexam hanc deponendi principes potestatem, non restringatur hæresis atque apostasiae causis. Quod ergo quidam forte principes se propter eas causas deponi posse concesserint, id non oritur ex ulla potestate, quam in Pontificibus agnoscant ad ordinanda temporalia : sed quod hæresim detestati, omnia in se ultro permittant, si ea se peste infici sinant. Cæterum cum ab hæresi tantopere abhorrerent, sane intelligebant nihil in se juris cuiquam dari à se, qui hæresis tantum causa dedissent.

Cur autem non ea causa nunc deponi posse fateamur : primum id prohibet, quod verum amamus, ac priscam Ecclesiæ et profectam ab apostolis Patribusque doctrinam novitiis opinionibus anteponimus ; alterum, quod hæresis nomen tam diffuse pateat, ut ad omnem causam lata interpretatione facile deducatur ; quo ambiguo verbo involvi sublimes potestates publica tranquillitas non sinit : denique, quod hæresis etiam stricte sumptæ semel admissa causa, alias repudiare non sit integrum ; quique eas causas separant, vel fraudem moliantur, vel in summa ignoratione versentur. [524]

De Scholasticis vero, qui ab aliquot sæculis post sanctum Thomam et alios, magno consensu fateri videantur, hæresis et apostasiae causa deponi posse reges ; præter ea, quæ dicta sunt, hæc insuper addimus : manifeste eos falsos ac nimios fuisse, qui hæresis atque apostasiae causam sufficere dixerint ; cum Perronius hæresi atque apostasiae violatum jusjurandum ac persecutionem adjunxerit : Bellarminus vero id saltem, ut subditos à fide abstrahere conentur ; quod si defuerit, quiete pacatèque regnent. Quare haud dubium est, quin Scholasticorum hac in parte caduca et infirma habenda sit auctoritas, cum ii Bellarmino et Perronio fatentibus, falsi ac nimii fuerint.

Jam ergo meminisse nos oportet, opiniones Scholæ quantum à Scholæ decretis dogmatisque differant, Melchiore Cano teste. Eo namque auctore, nobis est integrum, ut à Scholæ opinionibus libere recedamus, eisque anteponamus majorum dogmata, quæ, eodem Cano teste, multo illustriora firmioraque sint.

Idem Melchior Canus decreta ac placita Scholæ eo internosci docet à Scholæ opinionibus, quod placita quidem firmo judicio stent ; nec sine censuræ nota ii elabantur, qui ab his discesserint. At inter Scholasticos alicujus certe nominis (quis enim præstare omnes audeat, aut vero legere velit, quos ad contaminandam potius quam ad tractandam theologiam diræ intemperiæ tanto numero egerint ?) inter illos, inquam, neminem invenies, qui ad fidei dogmata referat eam, quam Pontificibus tribuunt in deponendis hæreticis regibus, potestatem. Quod ergo hic sentiunt ad opiniones, non ad placita Scholæ pertinere constat.

Certe Scholastici veteres, per librorum penuriam aliasque causas, tanta multarum rerum, præsertim juris publici, imperitia laborarunt, ut eos in his quæstionibus testes adducere, relictis Patribus, nihil aliud sit, quam alta caligine demersos, in aperta ac limpida luce versantibus anteferre. Vel hoc exemplum perpendant. Quis è Scholasticis, aut vero è canonistis postremi ævi, non id docuit : clericos nullo modo principibus esse subditos ? tanta publici juris ignorantia tenebantur ! At nunc quotusquisque est, non dico clericorum, sed religiosorum, episcoporum, etiam [525] Romanæ Ecclesiæ cardinalium, qui non se subditos suis regibus fateantur, salvis privilegiis Ordini suo Ecclesiæ auctoritate concessis, et publica regnorum lege firmatis ? Curiales excipio, eosque non omnes. Aut dicant in rebus dubiis, quantum iis fidere nos oporteat, qui Patres apud solum fere Gratianum legerunt, rei ecclesiasticæ seriem ignorarunt ; falsas historias aut interpolatas, pro veris atque integris habuerunt.

Talibus ergo delusos, non modo de principum, sed etiam de Pontificum juribus multa fugerunt ; ac si à Pontificibus reges hæresis causa deponi posse fateantur, fatentur interim à regibus quoque ac particularibus synodis deponi potuisse Pontifices ; Othonisque I in Joannem XII Pontificem gesta laudant, quæ Baronius detestatur : ut non nostra tantum, sed etiam omnium intersit ab his appellari.

Mitto Constantini aliorumque falsas donationes, falsasque Decretales veterum Pontificum nomine consarcinatas, nunc omnium consensione rejectas, tunc tamen pro sacrosanctis habitas ; atque in his quidem nihil legimus, quo Pontificibus ulla temporalium potestas tribuatur. Adeo hæc, quæ nunc venditant, his quoque novellis ac posteris posteriora sunt. Sed tamen hæc nos admonent, ne imperitis sæculis omnia tribuamus, utque recurramus ad ipsos ecclesiasticæ traditionis fontes.

Quod si porro pergunt Scholasticorum auctoritate nos premere [526] circa principes propter hæresim deponendos, duo hic in memoriam revocari volumus.

Primum, id quod gestum est anno 1615, in Ordinum regni generali conventu, ubi cardinalis Perronius, allegato licet Scholasticorum sibi favente consensu, tamen id tantum postulabat, ut hæc quæstio inter problematicas ac liberas haberetur : a An reges hæretici, ac juratæ etiam in coronatione catholicæ fidei persecutores, deponi possint ? » Ergo existimabat eam sententiam, quæ depositioni faveret, non inter certa Scholæ placita, sed inter opiniones esse recensendam.

Alterum quod recogitari volumus, hoc est censura Sanctarelli anno 1626 edita, anno 1682 repetita ; ac vulgati acceptique toto regno articuli ejusdem Facultatis anno 1663, quibus omnibus sacra Facultas, non modo profitetur sententiam de deponendis etiam hæresis causa regibus, non esse inter certa placita referendam ; sed etiam plane rejiciendam, notisque atrocibus configendam. Quare privatorum doctorum scholasticorum opinionibus, quas memorant, opponimus totius Scholæ ejusque gravissimæ, ex qua nimirum plerique veteres Scholastici prodierunt, non jam opiniones, sed certa decreta, toto christianissimo regno publice approbata, toti Ecclesiæ nota, à nemine unquam pro suspectis habita, aut ullatenus incusata.

CAPUT XIX.

Anonymi auctoris, qui tractatum de Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ edidit, liber IV ex antedictis confutatur.

Scriptor anonymus qui de libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ tractatum edidit, primam propositionem nostræ Declarationis aggressus, inde auspicatur : An hæc propositio spectet ad libertates Ecclesiæ Gallicanæ ? Qua quæstione nihil agit, nisi ut inanem litem moveat* Non enim clerus Gallicanus Ecclesiæ Gallicanæ libertates tantum, sed etiam decreta tutanda suscepit. Scilicet sic [527] incipit Declaratio : « Ecclesiæ Gallicanæ decreta et libertates à majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta, sacris canonibus ac Patrum traditione nixa, multi diruere moliuntur. » Quibus verbis, quoniam anonymus occasionem cœpit tractandi de libertatibus Gallicanis, sane integra ea pensitare debuit. His certe vocibus clerus Gallicanus Patrum scita universim antiquis traditionibus nixa complexus, illud etiam professus est : propulsari à se ea, quibus « hæretici apostolicam potestatem invidiosam et gravem regibus et populis ostentent : » quorum numero vel maxime continentur, quæ de illa pontificia regum deponendorum potestate, tanquam Ecclesiæ catholicæ dogmata essent, invidiosissime objiciunt. Hæc igitur clerus Gallicanus, ut falsa et catholicæ Ecclesiæ perperam imputata respuit.

Sed age : anonymo concedamus in Gallicana Declaratione tantum agi de libertatibus : ne tum quidem à vera libertatum notione discedimus, dum earum nomine retinemus ea, quibus Ecclesiæ prisca jura continentur : arcemus autem ea, quibus gravari non modo rempublicam, sed etiam Ecclesiam ipsa experientia docuit.

Quod vero anonymus difficile intellectu dicit, qua ratione ad libertates Ecclesiæ revocari possint, quæ juri Ecclesiæ potius adversentur ; facile admitterent, nisi ea quæ ille jactat jurium nomine, ad Ecclesiæ non jura, sed incommoda pertinere intelligerem.

Neque, ut anonymus existimat, clerus Gallicanus libertates Gallicanas ex Petro Pithœo aut Petro de Marca definivit. Patrum monumenta protulimus, quibus ad ecclesiasticam libertatem hæc quoque, de quibus nunc agimus, jura regia revocantur. Quæ sane monumenta non miramur ab anonymo prætermissa, quippe cum de libertatibus Gallicanis contentiose magis quam vere solidèque scripserit.

Neque quod ille putat, adeo absonum est regni libertatem cum Ecclesiæ libertate esse conjunctam. Neque dedecori ducimus quod theologi christianoque jura regia defendimus, non tam ut jura regia, quam ut Christi placita ; Christi, inquam, placita, [528] rempublicam ordinantis, tranquillantis imperium, ut Ecclesia in imperio futura, jam à seditionibus libera, melius Deo serviat : nec placet, religionis specie, regna pessumdari, quibus religio tutelæ esse debeat.

Objicit anonymus Decretalem Novit in Gallia receptam, eamque altercationem quæ sub Philippo VI Francorum rege contigit : qua nempe episcopi contendebant ecclesiasticam jurisdictionem sese ad temporalia extendere, saltem ratione peccati : » quam decretalem omniaque adeo hinc secuta ab hac quæstione alienissima esse ostendimus. Neque enim id agebatur, ut ecclesiastici judices peccata prohiberent sub depositionis, quod unum hic quærimus, sed tantum sub anathematis pœna, ut profecto mirum sit virum eruditum, ipso in limine, tanquam fundamenti loco illud tanta ambitione jactasse, quod nequidem ad quæstionem pertinere constet.

Jam illud quærimus : an serio velit judices ecclesiasticos peccati nomine, de pace, de bello, de tributis summa auctoritate decernere, pacta » foedera publica privatave, ac publica etiam judicia retractare ; uno verbo, totam rempublicam commovere ? Neque enim in his nullum est peccatum. An igitur hæc, peccati nomine, ad ecclesiastica judicia revocabimus ? Aut id ad ecclesiæ jura libertatesque pertinere dicemus ? Non id equidem reor. Imo vero pars libertatis fuerit, ne ecclesiastici tot sæcularibus negotiis implicemur, seu potius obruamur. Ea ergo decreta de peccatis ad ecclesiastica judicia revocandis commoda interpretatione molliri, uti nos fecimus, non ad extrema urgeri oportebat.

Neque me fugit extitisse tempus, quo ecclesiastici judices hoc titulo omnia ad se traherent, atque ad civilia prosilirent ; quæ, ut Ecclesiæ profecerint, experientia docuit. Certe hinc factum est, ut civilis magistratus, quasi vice versa, magno Ecclesiæ detrimento, tot ecclesiastica invaderet. Quæ omnia utrinque resecari è re esset, ut omnes vera pace, vera libertate potirentur.

Quærit anonymus : « Aliane sit hodie ecclesia Gallicana, ab ea, quæ anno 1615 tam generose restitit tertio regni Ordini, [529] propositionem hanc primam, aut certe simillimam statuere conanti ? » Nos autem ex actis docuimus, quam ea, quæ tunc gesta sunt, à nostris tum ipsa re, tum ipsa rei tractandæ ratione, abhorrerent. Laudat anonymus cardinalis Perronii orationem « quam se totius cleri, imo et nobilium nomine pronuntiare affirmabat, » quam clerus Gallicanus, cleri actis inseri probaverit, jam ab anno 1646 et iterum anno 1673. Hæc refert anonymus ; neque id investigat, quam causam Perronius susceperit ; quid clerus jusserit ; quid à laico aut civili coetu tractari vetuerit ; nec si clerus Gallicanus summam ipsam ac scopum orationis, ideo omnia quæ in ea dicta sint comprobavit. Atque hæc quidem virum doctum ex actis publicis, quæ in omnium sunt manibus, conquirere, non autem unum Petrum Frizonium allegare oportebat.

Quærit deinde anonymus : « An invidiosa et gravis regibus et populis fiat potestas ecclesiastica, si circa temporalia principum in certis casibus exerceri posse affirmetur ? » Quo loco illud etiam exprobrat, gravem christianissimo regi factam ab episcopis Gallicanis injuriam, quod suspicari visi sint moliturum ea, propter quæ Ecclesia decurrere cogeretur ad extremum illud, « ut ejus subditos à præstito fidelitatis juramento absolveret. » Quæ quidem non modo invidiose in clerum, sed etiam in regem subobscure jactata anonymus omisisset, si cogitasset tantum principem, quo ab illis minis per se est tutior, eo securius approbasse ut posteris caveretur.

Quod autem anonymus monet : « Cum principes spiritualia non satis pertimescant, facile ruituros, nisi principatus privatione se plecti posse sentiant, » viri solertiam agnoscimus : tanta tuendæ fidei Ecclesiæque remedia à Christo, ab apostolis, ab omni antiquitate prætermissa ultimæque ætati reservata, admiramur.

Quin etiam vir solertissimus regnique Gallicani studiosissimus [530] id cavet : cum regnum ab una stirpe in aliam non semel translatum fuerit, id existimetur non posse fieri, « sine praestiti juramenti solutione, ac sine auctoritate Ecclesiæ, quæ nunquam interventum sit, nisi gravissimæ causæ, deficientibus aliis omnibus remediis, et adhibita cautela quam maxima, illuc adigerent ; » ut hoc quoque, si Deo placet, ad incolumitatem regiæ domus pertinere judicemus, si aliqua extra regnum vis dejicere eam et deturbare possit. Cæterum quam verum sit, has depositiones regum, non nisi gravissimis causis ; et adhibita cautela quam maxima, factas, exempla testantur.

Quid autem anonymus mutationes Francici regni commemorat, tanquam eæ sint metuendae, nisi ad pontificiam auctoritatem revocentur ? Neque id cogitat in Capetorum, quæ nunc obtinet, domo stabilienda pontificiam auctoritatem ne quidem esse nominatam. At illa familia septingentos jam annos stabile imperium possidet : quo nihil unquam firmius aut durabilius rebus humanis contigit. Verum illa tanta familia, qua nulla augustior extitit, Patrum nostrorum memoria cecidisset, si hæc quæ anonymus nunc, tanquam firmamenta memorat, valuissent. Quid ergo Henrici IV tempora adducit in medium, quem ad fidem catholicam, non tam quorumdam catholicorum repugnantia quam aliorum obsequiis, ipsoque successu atque victoriis, perductum fuisse novimus ? nec ideo hominum inventa probare cogimur, quod Deum iis ad sua consilia exequenda usum merito collaudemus-

Ludit suo more anonymus, dum quærit quos reges possit ab Ecclesia alienos facere illa regum deponendorum auctoritas ? Paganos fortassis ? Subditque : De illis antistites Gallicanos cogitasse non puto. Tanquam non de iis Paulus ; quid autem Paulum appello ? Christus ipse cogitant. Vanum ergo illud ac ludicrum, quod reponit Anonymus. At illud insulsum : « Sed numquid facultas censurarum adimenda etiam erit pastoribus ecclesiasticis, ne illarum metus à suscipiendo baptismo retardet ? Num inermis esse debet omnis superior, ne pœnarum [531] timor ab ejus obedientia deterreat ? » Infelix theologus ! Inermem et invalidam putat Ecclesiam, si à regno cœlesti tantum arceat : nullas Ecclesiæ censuras, si spiritualia tantum, non etiam temporalia auferant. At cogitare debuit non illud invidiosum et grave esse regibus ethnicis, si propter inobedientiam, ex Christi mandato ad ethnicos redigantur, integro regnandi jure, integra republica. Ut autem Ecclesia, una cum christiana fide, obtrudat regibus dominum, cujus nutu deponantur ; hoc vero ad efferandos reges pertinet ; hoc eam dedecet Ecclesiam, quæ omnes complexa gentes, omnibus securam pacem, neque tantum divinam, sed etiam humanam Christique imperio dignam pollicetur.

CAPUT XX.

Reliqua anonymi argumenta soluta paucis : ac primum quæ ad Scripturam.

Hæc anonymus duobus primis libri iv capitibus exequitur : qua velitatione prætermissa, ad ipsam quæstionem accedit ac Scripturæ locos aggreditur ; neque quidquam dicit, quod non antea fuerit diligentissime confutatum. Hic vero prætermittere non possumus egregiam viri interpretationem ad illud Christi dictum : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, dummodo, inquit, reddantur quæ sunt Dei Deo. » Quam exceptionem si admittimus, nihil aliud Christus egerit, quam ut ea statim everteret, quæ statuta volebat invicto robore ; statimque à Caesare discedendum fuit, quem idolis servientem, quæ Dei sunt Deo denegare constaret.

At enim subdit anonymus, à Caesare discedendum, « si non solum quæ Dei sunt non reddat, sed si subditos à fide per vim retrahat, ac nisi aliunde mala graviora timeantur ; » denique si Dei Vicarius declaret obediendum esse Deo magis quam hominibus : quas glossas comminisci quid est aliud, quam Christi verbis sua aliena et inaudita assuere ? [532]

Sane auctor ipse intellexit perperam allegari istud Actorum : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sibi enim objicit, « hinc tantum sequi non esse parendum principi aliquid contra Deum præcipienti, non autem propterea in aliis ab ejus obedientiâ recedendum ; ac potius bonorum ac vitæ jacturam faciendam. » Quæ cum verissime dixerit, quid ad hæc responderit audiendum : « Laudabile id quidem, sed quotusquisque nunc est, qui paupertatis, exilii ac mortis metu à Dei servitio non deterreatur ? » Quo concludit licere Ecclesiæ « christiano principi monito et incorrecto potestatem nocendi adimere, ac ab ejus tyrannide populos subducere. » Sic quia ab evangelica fortitudine tam multi deficiunt, alia nos remedia, Evangelio Patribusque incognita comminisci, et humano ratiocinio omnia indulgere oportet, nulla etiam adducta Scripturæ auctoritate, nisi forte illa, quam unam adhibet anonymus : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra ; quæ quam ad Romanum Pontificem pertineat, et omnes per se vident, et supra demonstravimus.

CAPUT XXI.

Argumenta anonymi deprompta ex antiquitate : tum ex Scholasticis et canonistis.

Nihil moramur id quod capite iv anonymus agit multis, regum potestatem non ita esse à Deo, quin sit à populorum consensu : quæ nemo negaverit, neque quidquam ad rem pertinent. Nos autem quatenus regia potestas à Deo sit, lucide exposuimus.

Jam Patrum traditionem capite v expendit : quo loco de Patribus iis primum agit, qui in conciliis sederint. A Gregorii VII tempore traditionem probandam auspicatur : locos affert supra memoratos ex conciliis Lateranensi HI et IV, Lugdunensi H, Constantiensi, Basileensi, Tridentino depromptas.

Quid autem attinebat locos referre tantum, quos nullus [533] ignoret ? Res gestas ac rerum circumstantias aperire, decretorum causas mentemque investigare, de solutionibus quærere oportebat eum, qui amplam discussionem Declarationis Gallicanæ initio haud exigui tractatus, vel ipse titulo promiserat. Nos hæc omnia toto hoc libro quarto clare discussimus.

Copiosissime pertractat sancti Gregorii dictum de regibus eliam potestate privandis, qui xenodochii privilegium violassent. Quo loco omnia satis sibi tuta arbitratur, si epistolæ Gregorianæ veritatem asserat, ac Joannem Launoium insectetur. Nos autem alia protulimus, quæ doctis haud ignota, si animo providere anonymus non potuit, his lectis speramus ab ea objectione facile destiturum.

Idem dicimus de Childerico deposito : quem quidem locum anonymus copiosissime tractat ; sed interim æqualium auctorum testimonia pleraque conticescit ; eorum qui multa post sæcula scripsere, auctoritatem plus æquo extollit ; rerum circumstantias prætermittit. Nos omnia evolvimus, et certa documenta adduximus.

A Gregorio II negata tributa, translatumque imperium ad Francos, tanquam exploratam rem adducit anonymus : ac de negatis tributis rem confectam putat, allato Theophane et Zonarâ, et Joanne Launoio fortassis confutato : quid hic Græci vel attingant, vel misceant, quid Latini memorent, quid ipsa rerum series postulet, prætermittit, quanquam hæc vel à Baronio didicisse poterat ; quæ nos recensuimus.

Alia exempla refert regnorum pontificia potestate ademptorum ; neque omittit Ivonis locum, de corona Philippo I regi restituenda, quam per summam imperitiam de regia potestate esse intellectam docuimus. Anastasium imperatorem memorat, sanctique Symmachi locum ; quem nisi à tota sermonis serie abrupisset, sibi nociturum facile intellexisset : neque id saltem explicat ; si Symmachus depositiones cogitabat, cur hæreticum, contumacem, excommunicatum denique persecutorem [534] Anastasium, ubique appellet imperatorem ? Neque ex imbecillitate, tot ubique adversus Anastasium seditionibus concitatis : neque quod pejora metueret, quam quæ jam Ecclesia experta fuerat Nos historiam hanc, ut et alias, retulimus integram, quo lector omnia dijudicare potest.

At illud omisimus ab anonymo relatum : nempe quod Petrus Blesensis, Eleonoræ Reginæ nomine, ad Cœlestinum III scripserit pro liberatione Richardi filii, à Leopoldo Austriæ duce capti ; haec, inquam, omisimus ; quippe quæ ai rem non pertinebant. Id enim regina agit, « ut Petro et successoribus omnis potestas regendi committatur. » Quare dicit, « non regem, non imperatorem à jugo pontificiæ jurisdictionis eximi : » excommunicationis certe, quemadmodum factum esse vidimus ; non depositionis metu ; nec, si quid tale Eleonora regina rebus suis serviens duodecimo sæculo scripsisset, auctoritatem ejus tanti esse putaremus.

Bernardi dictum de duobus gladiis refert Anonymus : qua occasione prolatum, suo more, tacet. Nos ex ipso Bernardo rerumque serie exposuimus.

Tum ille, à tertio decimo sæculo, Scholasticos et canonistas longo recenset ordine. Quibus quanta fides haberi debeat paulo ante diximus. Cæterum, qui rem penitus introspexerit, facile intelliget anonymum non in his semper bona fide esse versatum. Indicio esse poterit locus ex Ægidio Romano, sive, quisquis ille est, Quæstionis disputatæ auctore depromptus. Hunc laudat anonymus hæc scribentem : « Etsi rex Franciæ secundum jura non subest summo Po ntifici, nec ei tenetur respondere de feudo sui, potest ei subiacere incidenter et casualiter, ratione connexionis alicujus causæ spiritualis, sicut habetur extr. de Judiciis, capite Novit, » etc. » Quæ verba primum quidem ad depositionem nihil pertinent, quod nunc quærimus. Quin favet glossa Hostiensis super verbo de Feudo, ibidem relata ab Ægidio [535] Romano ; qua glossa Pontificem sic inducit loquentem : « Non intendimus cognoscere de feudo, sed tantum ratione peccati, inducendo illum ad pœnitentiam, quia illam non potest agere nisi satisfaciat. » Tum illud notandum quod Ægidius paulo ante dixerat : « Causæ mere temporales sunt causæ feudales et causæ sanguinis, et hujusmodi ; istas commisit Deus immediate et principaliter imperatori et regibus, de quibus nec Papa nec alii prælati debuerunt cognoscere in Ecclesia primitiva ; licet modo consuetudine, de personalibus quibusdam et temporalibus, ad utrumque judicem recurratur. »

His animadversis, facile intelligi potuit, quod prælati de temporalibus interdum judicent, non id pertinere ad primitiva Ecclesiæ jura, de quibus quærimus ; sed ad consuetudinem consensu mutuo introductam, ad quam auctores quosdam, ab anonymo laudatos, respexisse constat. Sed hæc utcumque se habeant, graviores nos auctoritate teneri significavimus.

CAPUT XXII,

Anonymi argumenta ex consensu regum, et sanctorum exemplis.

Apud anonymum capitis xiii titulus mira pollicetur : Principes ipsos aliquam Ecclesiæ in temporalia potestatem agnovisse. Sane meminerimus de illa potestate agi, qua reges deponuntur. Quid autem ad eam rem refert anonymus ? Nempe Ludovicum Germaniæ ac Lotharium Austrasiæ reges adversus Carolum Calvum, de invasione cogitantem, ad Nicolaum I confugisse ; ut quos nulla pacis foedera, nulla nectunt consanguinitatis ligamenta, apostolica injunctio per censuram ecclesiasticam venire compellat. Hic vero anonymus depositiones somniat* Excommunicatione agi volebant, ut in re manifesta ; quod ad rem nostram non pertinet, neque è Nicolao impetrarunt.

A nono sæculo statim ad duodecimum ac tertium decimum [536] anonymus transvolat, quibus depositiones istas invaluisse nemo negat. Hæc ergo penitus omittere præstitisset. An enim oportebat memorari Philippum II ac HI, Francorum reges, qui Anglican um et Aragonense regnum pontificiis depositionibus nixi, invaserint ; tanquam etiam ad auctoritatem trahi possent, quæ reges cupiditate aut errore peccarunt ?

At anonymus ex anteactis sæculis Justinum II memorat, qui christianos Persarmenos à Chosroâ Persarum Rege desciscentes, tutatus sit, ex Chosroæ querenti responderit : « Nefas esse ut christiani christianos tempore belli ad se confugientes, desertos esse patiantur. » Quorsum ista ? Ubi hic depositio, aut solutum fidelitatis sacramentum ? At enim ait anonymus : « Nonne melius est ut fideles principibus non se subtrahant, etiamsi justam habeant causam, nisi Ecclesiæ accedente auctoritate ? » Cur non ergo illud Justinus II aut Persarmeni cogitaverunt ? Nempe illud melius nondum christianorum quisquam in animum induxerat.

Quod Henricus IV imperator aliique, post undecim fere sæcula, principes aliquando dixerint, parum ad rem facere satis ostendimus.

Quod autem anonymus memorat de jure, « quod penes rempublicam maneat aliquando principatus transferendi, deque mutua principum et subditorum obligatione, ad exequenda pacta in institutione regni conventa, » jam diximus. Quæ quidem, si quid valent. Ecclesiam ab his rebus arceant ; ut hoc alieno loco quærere nihil aliud sit, quam hanc quæstionem involvere, non explicare voluisse.

Quod clerus Gallicanus Declarationem suam sanctorum exemplis consonam esse censuit, id anonymus eludi posse putat, si dixerit : « Per exempla, non actiones sanctorum, sed omissiones intelligi. » Tum subdit : « Fatendum est enim aliquos ex sanctis, tyrannos Ecclesiam persequentes non deposuisse. Aliquos autem ? An ita rem extenuari oportebat, cum mille eoque amplius annis, tot inter gravissimas persecutiones, ne unum quidem [537] sanctorum appellare possit, qui talia cogitant ? Neque est candidius ac sincerius, quod idem anonymus, eam omissionem, aut ut alibi vocat, non usum illius potestatis, nullius roboris esse putat. Neque enim dissimulare oportebat eam potestatem, non modo non fuisse exercitam, sed nequidem fuisse cognitam nec cogitatam ; idque tot sæculis ; idque, cum tot ac tanta evenerint, quorum causa ea potestas posterioribus sæculis exercita fuerit. Quod autem causatur anonymus, id ex impotentia Ecclesiæ procedere potuisse, bona fides postulabat ut hæc fateretur, primum quidem, Ecclesiam etiam pollentem viribus ista tacuisse, nedum exercuerit ; tum iis usam rationibus, quæ ad omnem ætatem pertinerent, præstitamque persecutoribus obedientiam, non impotentiae, quod pudeat ; sed religioni pioque in rempublicam studio imputasse ; denique, si hanc potestatem exercere Ecclesia vetaretur impotentiae causa, at debuisse saltem docere, prædicare, indicare quid posset, à quo ultro abstineret ; ne, ut potestatem premere, ita veritatem extinxisse, seu potius prodidisse videretur ; hæc, inquam, considerare sapientem, hæc promere virum candidum, hæc saltem providere et solvere theologiæ doctorem, de re gravissima scribentem, oportebat ; non autem pro catholica piaque doctrina venditare, quod universa antiquitas ignorant.

Sanctos commemorat, Martyrologio inscriptos, qui has depositiones exercuerint : Gregorium II, Zachariam, Leonem III, Gregorium VII ; tanquam in confesso esset, eam potestatem, de qua agimus, ab iis fuisse exercitam ; à qua tres primos abhorruisse credimus, Græcis imperatoribus, quoad fieri potuit, obsecutos, et à reipublicæ negotiis, pro potestate clavium ordinandis, ex proposito abstinentes- Ac si vel maxime concedamus eadem, quæ Gregorius VII cogitasse, demonstrandum erat in Martyrologio id eis laudi datum. Neque enim omnia gesta Sanctorum æque sancta probataque. At de Gregorio II, de Zacharia, de Leone III, nihil tale legimus. Aliquid esse videtur, quod Gregorius VII laudatur, ut ecclesiasticæ libertatis propugnator et defensor acerrimus. Quod autem ea laude dignum à Gregorio VII factum sit, non [538] dicitur ; neque Baronius, à quo primo Gregorium VII Martyrologio Romano incertum legimus, eo usque prosiliit, ut eum laudaret quasi apostolica potestate deponentem reges ; quod expressissimè memoratum oportebat, si hæc laudi esse constitisset. Nos autem cum sanctorum exempla memoramus, non unum aut alterum, sed consensum ipsum, sed sæculorum seriem rerumque gestarum multitudinem : præclaris laudatisque institutis consona facta proferimus, quæ nobis suppetunt, desunt adversariis. Atque hæc sunt, quæ de scriptoris anonymi libro iv, postquam ejus tractatus in nostras manus incidit, huic operi jam perfecto ac propemodum recensito, addenda duximus ; præter ea, quæ hac et illac interseri rerum nexus cursusque orationis pateretur.

Neque pluris valent quæ in aliis libris de eodem argumento anonymus sparsim scribit. Bonifacium VIII ubique tuetur, ea præsertim causa, quod nihil sibi vindicaret nisi ratione peccati. Scilicet Philippum IV, arma, equos, victualia, aurum argentumque injussu suo transportari vetantem, pro imperio coercebat, bella minabatur, Sedem apostolicam hostem regni principalem futuram novo ritu prædicabat : prælatos, theologos, canonistas, ecclesiasticos fere omnes, regem ipsum Romam evocabat, de regno ordinando, rege sive præsente, sive absente, pro potestate acturus : temporalia denique omnia sibi submittebat, graves depositionis intentabat minas ; et, quia profitebatur nihil à se fieri, nisi ratione peccati, ferendum hoc videtur, patiendumque Philippo ut ipsi Pontifex summum imperium verbis relinqueret, re auferret. Hoc anonymo placet ; non profecto Bonifacii successoribus, qui hæc omnia ultro antiquarunt, eraserunt, resciderunt. Neque tantum Clemens V, sed etiam antea Benedictus XL Et quia Galli ambitioso et impotenti Pontifici non omnia permiserunt, bonus anonymus Gallorum studiosissimus scribit, nec semel : « In Gallorum animis, tempore Bonifacii VIII, avitam erga summos Pontifices observantiam aliquantulum refrixisse ; » cum profecto, ex illo dissidio, Gallorum observantia eo magis elucescat, quod tam indignis modis vexati ac lacessiti nunquam studiosius Summos [539] Pontifices coluerint. Quid enim omiserunt aut tunc, aut postea, quod ad sacrosanctæ Sedis observantiam pertineret ? Quid autem detractum est cœlesti illi, quam Christus tradidit, potestati ? An non eam nostri ubique « artam tectamque esse voluerunt, idque actis omnibus indiderunt, et ipsa re constantissime præstiterunt Sed quia temporalia invadi non sinebant, statim avita illa observantia refrixerit Sic solent. Sic anonymus aliique, et rempublicam perdunt, et Ecclesiam dehonestant. Cæterum quam malevolo animo ille auctor res Gallicanas tractet, Gallorumque non modo jura et instituta, sed etiam personas carpat, ubique videre est. Neque rem dignam putamus quæ nos distineat. Certe apud omnes constat anonymum nostrum aliquem è Gallis habuisse monitorem, sive malueris, incentorem ; sed ex eorum numero, qui claros viros mordere clam, ac præclare gesta lividis oculis aspicere soleant.

CAPUT XXIII.

De Anglicana controversia : conclusio tractationis ad caput i Declarationis Gallicanæ : doctrinam hanc Ecclesiœ catholicæ ornamento, aliam invidiæ esse.

Diu multumque dubitavi, an de controversiis Anglicanis, quæ ad hunc locum spectent, aliquid dicerem. Audimus enim Romæ, in Indice anni 1683 fuisse repositam Magistrorum multorum Facultatis Parisiensis consultationem, circa juramentum catholicis à Jacobo rege propositum. Nos autem, etsi profitemur, ecclesiæ Gallicanæ vetere atque inolito jure, nihil nos iis teneri decretis, tamen, Deo teste, vehementissime ab iis abhorremus, quibus hodiernum curiæ Romanæ regimen culpare videamur. Sed quandoquidem non deerunt ex adversariis, qui, si ista omittamus, præcipuam quæstionem ac difficultatem dissimulatam improperent, hoc quoque necessario, quam minima poterimus offensione tractemus.

Primum ergo certum est, referente Paulo in Bulla quæ incipit : Ejus qui immobilis, Henricum VIII Angliæ regem, « à Clemente Papa, postquam Immanissimis litteris et paternis [540] exhortationibus, multisque nuntiis et mediis primo, et postremo etiam judicialiter, ut Annam à se dimitteret, et ad Catharinæ suæ veræ conjugis consortium rediret, frustra monitus fuerat, » censuris ecclesiasticis innodatum, contemptis clavibus in iis insorduisse. Ergo excommunicatus à Clemente VII, non tamen regno privatus.

Paulus deinde III, in eadem Bulla, cum de Henrico VIII merito desperasset, iterum eum excommunicat, regnoque privat, subditis mandat sub excommunicationis pœna, ne eum dominum recognoscant ; item universos ab Henrico et Anna descendentes, honoribus, bonis, juribus privat, privatosque declarat : omnibus Christi fidelibus omni cum Angliâ commercio interdicit, vinum, granum, sal, alia victualia deferri eo, aut inde recipi vetat sub excommunicationis pœna : omnes christianos principes, etiam imperiali aut regali auctoritate fulgentes, requirit in Domino, omnibus qui imperatore ac rege inferiores fuerint, quos, propter excellentiam dignitatis, à censuris excipit, sub excommunicationis pœna mandat, ne cum eodem rege ullo fœdere coniungantur : foedera jam peracta dissolvit ; omnibus principibus cæterisque armigeros terra marique habentibus, in virtute sanctæ obedientiæ mandat, ut Henricum illato bello ad obedientiam sanctæ Sedis redire compellant, bona ejus subditorum ubilibet consistentia capiant, ea omnia bona iis dat de plenitudine apostolicæ potestatis. Data hæc est 3 Kalendarum Septembris, anno 1536. Suspensa deinde executio, ac postremo jussa rursus 16 Kalendarum Januarii, anno 1538.

Cum igitur tot ac tanta de temporalibus præceperit ; non modo Henrici subditis, sed etiam omnibus principibus, nec exceptis regibus, quos à censuris tantum, non autem ab ipso præcepto aut obedientia eximi voluit, nemo certe fuit qui se ex eo decreto terra marique in Angliâ vel extra Angliam commoveret

Neque Pio V res melius processerunt, postquam iteratis vicibus anno Christi 1569 et 1570, pontificatus 4 et 5, [541] Elisabetham reginam regno privatam declaravit. Cui declarationi nullus catholicorum principum quidquam detulit, aut ab Elisabethâ regina agnoscenda abstinuit. Neque quidquam aliud Pontifex consecutus, quam ut Anglos catholicos certius perituros ad arma impulisse videretur, nullo, aut ambiguo martyrii titulo, cum ut perduelles diris modis necarentur.

Interim Elisabetha, sub Henrico VIII inchoatum, sub Eduardo VI repetitum juramentum exigebat quod suprematiæ vocant ; quo scilicet juramento aditus ad dignitates aliaque civilia patebat iis tantum qui dato sacramento agnoscerent, « quod regia majestas unicus est et supremus gubernator tam in omnibus spiritualibus sive ecclesiasticis rebus quam in temporalibus : et quod nullus extraneus princeps, persona, prælatus habet ullam jurisdictionem, vel auctoritatem ecclesiasticam, sive spiritualem intra Angliæ regnum. »

Anno vero 1606, Jacobus rex jussit juramentum præstari à romanis catholicis ; quod si præstitissent, libere ac tuto certis conditionibus in sua religione viverent. Tale autem erat juramentum, quo, « in conscientia sua, vere ac sincere, nulla reservation e mentali, quilibet catholicus testaretur Jacobum esse regem suum legitimum, qui à Papa, aut apostolica Sede nullo modo deponi ac deprimi possit, rexque maneat nonobstante aliqua declaratione, vel sententia excommunicationis, vel deprivationis, atque etiam tolli non posse absolutione quavis fidelitatem atque obedientiam suæ majestati ejusque successoribus. » [542]

Hoc vero juramentum quod Angli fidelitatis aut allevantiæ vocant, cardinalis Bellarminus cum illo Elisabethæ, quod erat suprematiæ, re ac sententia convenire asserit, negatamque Pontifici excommunicandi principis potestatem : quæ quidem æquo lectori dijudicanda relinquimus. Quæ vero auctoritate certa, in ea re gesta sint, proferimus.

Huic certe Jacobi regis juramento insidiosissime atque invidiosissime erat insertum illud : « Præterea juro, quod ex corde abhorreo, detestor et abjuro, tanquam impiam et hæreticam hanc doctrinam et propositionem : quod principes per Papam excommunicati, vel deprivati, possint per suos subditos deponi et occidi. »

Hoc eo pertinere videbatur, ut catholici quivis privata auctoritate decernerent impiam et hæreticam eam esse sententiam, quam de deponendis ; hæresis saltem causa, regibus, viri maximi atque sanctissimi, ipsique adeo Romani Pontifices postremis sæculis, bono animo, tanquam probabilem defendissent. Et quidem ab eorum sententia abhorrere, perspectis melius rebus, uti nos Franci facimus, erat licitum ac bonum ; damnare ut hæreticam, absque Ecclesiæ auctoritate, nimium et temerarium videbatur.

Nostri doctores rem totam, in ea quam prædiximus consultatione, sic temperant, ut quandoquidem hæreticum esset, et ab Ecclesia in Constantiensi concilio ut hæreticum damnatum, tyrannos, hoc est principes etiam legitimos male potestate usos, occidi posse, eodem titulo possit insigniri ea propositio, quæ depositionem cum cæde conjungeret, ut erat in juramento positum.

Utcumque est (neque enim hic de hac consultatione quærimus, sed rem gestam enarramus) Paulus V, eodem anno 1606, 10 Kalendarum Octobris, Breve edidit ad Anglos catholicos, cujus est initium : Magno animi mœrore ; quo quidem in Brevi, relato juramento, hæc addit : « Vobis ex verbis ipsis perspicuum esse debet, quod hujusmodi juramentum, salva fide catholica et salute animarum vestrarum, præstari non potest ; cum multa contineat, quæ fidei et saluti aperte adversentur. » De quo Brevi, cum in Angliâ quidam ambigerent, illud anno sequenti Pontifex [543] confirmavit, dato alio Brevi, cujus est initium : Renuntiatum est nobis.

Quid autem illud esset quod fidei et saluti aperte adversetur, Pontifex non exponit, non docet. Multi existimabant illud duntaxat fidei et saluti animarum adversari, quod, absque Ecclesiæ auctoritate, propositionem eam ut hæreticam agnosci oporteret. Cæterum ut mentem meam ea, qua decet christianum theologum, sinceritate promam, id expressum ea perspicuitate curia Romana noluit, ne si ab hæresis qualificatione et nota tantum abhorreret, propositionem alia nota proscribi posse fateretur.

Neque tamen quis reputet potestatem deponendi reges tanquam fide certam fuisse propositam. Nec enim dogmata fidei ambigue, aut ea forma declarari solent. Certe annis 1678, 1679, 1681, catholici multi, falsæ illius conjurationis gratia, ultimo addicti supplicio, sub ipso ictu testati sunt, se toto animo profiteri Carolum II verum ac legitimum regem esse, neque à quoquam deponi posse ; idque à se pro certo exploratoque haberi ; neque ab ea unquam sententia discessuros : id tantum cavebant, [544] ne deponi posse reges hæreticum dicerent, quod Ecclesia catholica, cujus auctoritati stabant, non id declarasset Hoc omnium expressissimè Richardus Langhordus advocatus juris consultissimus : hoc ipse Stafortius, morituri professi sunt ; ut profecto certum sit, alte animo hæsisse, proque certis habita, quæ tam insignes viri inter ipsa martyria declararint.

Cur enim non liceret Anglis id clare profiteri quod nos Franci publice, summa omnium Ordinum consensione profitemur ? Ne vero sperent, quicumque illi sint curialis sententiæ defensores, nos à proposito discessuros. Satis enim confidimus nunquam eventurum, ut Ecclesia catholica cujus traditioni auctoritatique adhærescimus, Sedesque apostolica, nos ad hæc nova et inaudita, atque ut vere dicamus, vana compellat.

Quid enim est, per Deum immortalem, vanius quam de deponendis regibus, quæ nullum moveant decreta conscribere ? Excommunicatio, uti prædiximus, quantumvis impii superbiant, ipsam statim animam mucrone spirituali perfodit. At profecto quid profecit, aut quid nocuit, quod à Paulo III Henricus VIII, à Pio V Elisabetha regno dejecti sunt ? Nempe inanes chartæ, quod ad temporalia attinebat, non tantum ab hæreticis, sed etiam à catholicis, si verum amamus, nihil sunt habitæ ; eodemque tenore pacta, societates, commercia, negotia processerunt ; neque id ita futurum Romanos Pontifices fugiebat ; et tamen vanis formulis vanum sibi titulum curia sanciebat. Interim id hæretici lucrifecerunt, id Ecclesiæ catholicæ detrimento fuit, quod catholici, non ut catholici, pœnas darent, sed ut publici hostes, prompti scilicet in regem insurgere, ubi Romano Pontifici placuisset.

Neque respondeant nihil ad catholicos pertinere quid hæretici de illis sentiant, cum Apostolus jubeat episcopum etiam testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt. Idem Apostolus jubet ut præcipuam curam habeamus, ne nomen Domini, aut doctrina, apud extraneos scilicet, blasphemetur ; qua certe ratione, quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur. Hoc præcipit circa dominos etiam infideles, ne [545] si christiani servi, quanto magis regum subditi, inobedientiæ suæ causam religionis obtendant, sacra illa doctrina infametur, ut quæ familias ac rempublicam conturbet ; quod aliis verbis idem Apostolus explicat ad Titum scribens : « Servos dominis suis subditos esse ; » ea præcipue causa, « ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. » Quo item sensu paulo antea dixerat : « Mulieres esse oportere subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei : » magno enim revera ornamento est sanctæ Ecclesiæ Dei, quod ejus doctrina domos, familias, civitates alta pace firmet, neque perturbet ; sed sanciat rerum humanarum ordinem ; vetetque ne inquieti homines, una cum religione, conditionem mutare porro incipiant : imo « unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es ? non sit tibi curæ. » Quanto magis jussum ut justo ac legitimo imperio subsis, et communi civium libertate vivas ?

Id etiam antecessores nostri sancti Christi martyres præcipue observarunt ; cavebantque, admonente Petro, ne ut rebelles erga rempublicam, sed tantum ut christiani paterentur : « glorificarent autem Deum in isto nomine. » Neque aliud inculcabat Paulus, cum diceret : « Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : qui enim resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. » Ne ergo illam, etiam apud homines damnationem acquirerent, publico ordini modeste ac pacifici homines serviebant. Unde illud Origenis in Epistolam ad Romanos : « Si enim ponamus, verbi gratia, credentes Christo potestatibus sæculi non esse subditos, tributa non reddere, nec vectigalia pensitare, nulli timorem, nulli honorem deferre ; nonne per hæc rectorum ac principum merito in semetipsos arma converterent, et persecutores quidem suos excusabiles, semetipsos vero culpabiles facerent ? Non enim jam fidei, sed contumaciae causa impugnari viderentur. »

Neque vero existimemus hæc quæ Origenes, Apostolo auctore, condemnat, melius fieri, si sacerdotum judicio flant. Merito enim beatus Joannes Chrysostomus in eumdem Pauli locum hæc [546] habet : « Ostendit quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus et monachis, non solum sæcularibus, id quod statim in ipso initio declarat, cum dicit : Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit ; etiamsi apostolus sit, etiamsi evangelista,

sive propheta » sive quisquis tandem fuerit ; neque enim pietatem subvertit ista subjectio. » Neque vero Ecclesiae Christi decori aut ornamento esset, si haberet sacerdotes, quorum auctoritate et nomine sublimes potestates contemni ac deponi possent ; sed in ornamento est, quod qui sint sacrorum, iidem sint etiam in principes atque rempublicam fidi obsequii duces. « Deus enim, inquit, id exigit, ut creatus ab ipso princeps, vires suas habeat... Quod si observaveris christiane, et ipse, inquit, princeps, eo te magis suscipiet, Hominumque tuum, etiamsi incredulus fuerit, hoc nomine glorificabit. »

Sic ergo catholici doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus ; neque Pontificibus suis id honori vertant, quod vanos concedant titulos, quibus lugenda bella commoveant ; imo Ubicumque degunt, sive in Angliâ, sive in Hollandia, sive apud Sinenses Seresque ultimos et Japonas ; ne dent locum iis, qui passim ubique jactant habere eos Pontificem, quo duce et auctore, à legitimis regibus imperiisque desciscant : quod quidem quantas turbas, quantam Ecclesiæ Dei persecutionem apud Japonas concitant, ipsis hæreticis referentibus, ac sua scelera [547] jactantibus credimus. Ne ergo isto titulo, neque ut inquieti et malefidi cives, sed tantum ut catholici patiantur, glorificent autem Deam in isto nomine ; relinquantque id hæreticis, ut de reipublicæ charitate ac rogum reverentia magna professi, tamen omnium audacissime in arma civilia proruant.

Romanos autem Pontifices, quotquot futuri sunt, patres nostros sanctissimos atque charissimos rogamus, obsecramus summâque reverentia etiam atque etiam obtestamur, ne Sedis suae majestati consulere se putent, si Gregorium VII, Gelasiis, Symmachis aliisque Gregoriis anteponant : catholicos vero bonos doctosque, ea, qua par est, charitate atque honorificentia admonemus, ne se ideo bene catholicos putent, si omnia Pontificum gesta decretaque asserenda suscipiant. Excusent sane Pontifices quoad fieri poterit, uti nos pro virili fecimus, conati certe sumus. Cæterum si necesse sit reprehendi interdum eorum aliquos, quorum opera ac laboribus, magna in Ecclesiam bona provenerint ; cum nempe alienis rebus, bono scilicet animo sese in gesserunt, id vero non ad Sedis apostolicæ contumeliam, sed ad Ecclesiæ. Deique eam protegentis laudem, atque ad Romanæ fidei apostolicique officii commendationem maximam pertinere arbitrentur ; cujus quippe fidei atque officii puritas, sanctitas, dignitas, tot inter incommoda apud pios illæsa perstiterit ; ut hic etiam valeat suo modo apostolicum illud : Virtus in infirmitate perficitur ; et : Cum enim infirmor, tunc potens sum. [548]

PARS SECUNDA, IN QUA DE CONCILIIS CONSTANTIENSI ET BAS1LEENSI, ET CONSECTANEIS AGITUR.

LIBER QUINTUS

Concilio constantiensi ; ad caput secundum gallicanæ declarationis.

CAPUT PRIMUM.

Refertur Declarationis caput ii : hujus libri scopus : synodum Constantiensem Sedi apostolicæ nunquam infensam aut suspectam fuisse.

« Sic autem inesse apostolicæ Sedi ac Petri successoribus Christi Vicariis, rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immola consistant sanctæ œcumenicæ synodi Constantiensis à Sede apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiæ usu confirmata, atque ab Ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta, de auctoritate conciliorum generalium, quæ sessione quarta et quinta continentur ; nec probari à Gallicana Ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant, aut ad solum schismatis tempus concilii dicta detorqueant. »

Hoc capitulum tria præstat. Theologi Parisienses totaque Parisiensis Academia, et Ecclesia Gallicana id semper egerunt, ut efficacissimis æque ac simplicissimis verbis agnoscerent manantem à Christo, ad Petrum atque ad Petri successores Romanos Pontifices summa auctoritate transmissam vicariam potestatem ejusque [549] plenitudinem : eam scilicet, quæ ad omnia spiritualia Ecclesiæ Christi commissa pateat. Primum hoc. Tum ad eam certa ratione explicandam, concilium illud adhibet, quod sit ad eam rem maxime idoneum, constantiense scilicet ; quippe quod papalem potestatem postremis sæculis à pessimis hæreticis Albigensibus ac Valdensibus, recentissime verò à Viclefistis et Hussitis perditissimis hominibus obscuratam, ad hæc infando schismate per quadraginta fere annos collapsam ac semilaceram, in pristinam amplitudinem revocant. Tertio ac postremo, ne quis scrupulus superesse possit, eadem Parisiensis Academia atque Ecclesia Gallicana, ex ipsa gestorum serie exponit ac firmat Constantiensis decreti auctoritatem certam, neque ambiguam mentem.

Et quidem Dissertatione prævia admonuimus procul amovendam illam, quæ per summam imperitiam, quorumdam animos incessit de egregia synodo suspicionem iniquissimam ; quasi Sedi apostolicæ ipso etiam nomine infausta videatur, quod contra est ; cum omnes quidem universales synodi id innatum insitumque habeant, ut pontificiam potestatem, sibi conjunctissimam totique corpori praesidentem, venerentur ac foveant, ut omnium sæculorum ab ipsa christianitatis origine testatur experientia ; illa vero præ cæteris habeat hæc tria : primum quod pontificiam potestatem, foedo extincto schismate, pristino splendore lucere fecerit ; deinde quod à seditiosissimis hæreticis ejus potestatis luculentissimam confessionem exegerit ; tertio quod egregium Pontificem Martinum V, jam inde ab initio hujus conventus partem optimam, ipsa è sinu suo elegerit ac pepererit : quin etiam cum eo res devenisset, ut abjectis omnibus, qui de papatu litigarent, verus et indubitatus Pontifex crearetur, hæc statim edixerit : « Dent operam electores, cum de creatione agitur Vicarii Jesu Christi, successoris beati Petri, universalis rectoris Ecclesiæ, gregis Domini directoris, ne quid aliud cogitent, quam ut eorum ministerio de utili et idoneo universali Ecclesiæ pastore provideatur. » Quæ verba et alibi memoravimus, et nunquam satis inculcanda nunc etiam summa cum animi voluptate repetimus.

Ex his igitur et aliis æque probatis fœdam hanc Binianæ [550] editionis notam expungimus : Concilium Constantiense ex parte approbatum ; quippe quæ Romana quoque editione spreta, uti prædiximus, privati hominis temeritate sit addita. Verum ut res procedat clarius, sessionum iv et v Constantiensis concilii à Parisiensibus nostris et à clero Gallicano laudata decreta referamus.

CAPUT II.

Constantiensis concilii laudata decreta, ex sessionibus iv et v referuntur : censores nostros, atque etiam ipsum auctorem tractatus De Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, nec synodi verba attendisse, nedum intellexerint.

Sessionis iv hæc verba sunt : « In nomine sanctæ atque individuæ Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, hæc sancta synodus Constantiensis, generale concilium faciens, pro extirpatione præsentis schismatis, et unione ac reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris fienda... in Spiritu sancto legitime congregata,... ordinat, disponit, statuit, decernit et declarat ut sequitur. Et primo : Quod ipsa synodus in Spiritu sancto congregata legitime, generale concilium faciens, et Ecclesiam catholicam militantem repræsentans, potestatem à Christo immediate habet, cui quilibet cujuscumque status vel dignitatis, etiam si papalis existat, obedire tenetur in his quæ pertinent ad fidem, et extirpationem dicti schismatis, et reformationem generalem Ecclesiæ Dei, in capite et in membris. » In hac sessione, cum Romanorum Rege, fuerunt ducenti Patres, ut in ipso initio sessionis adscriptum est.

Sessio vero v sic habet : « Hæc sancta synodus Constantiensis ; generale concilium faciens, pro extirpatione ipsius schismatis, et unione et reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris, ad laudem omnipotentis Dei, in Spiritu sancto legitime congregata, ad consequendum facilius, securius, liberius, unionem et reformationem Ecclesiæ Dei, ordinat, diffinit, decernit et declarat ut sequitur. Et primo, quod ipsa in Spiritu sancto legitime [551] congregata, concilium generale faciens, et Ecclesiam catholicam repræsentans, potestatem à Christo immediate habet, cui quilibet cujuscumque status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, obedire tenetur in his quæ pertinent ad fidem, et extirpationem dicti schismatis, et reformationem dictæ Ecclesiæ in capite et in membris.

« Item declarat, quod quicumque cujuscumque conditionis, status, et dignitatis, etiamsi papalis, qui mandatis, statutis seu ordinationibus aut præceptis hujus sacræ synodi, et cujuscumque alterius concilii generalis legitime congregati, super præmissis seu ad ea pertinentibus, factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignae pœnitentiæ subjiciatur, et debite puniatur, etiam ad alia juris subsidia, si opus fuerit, recurrendo. »

Facile animadvertet lector diligens sessioni iv per sessionem v quid lucis accesserit. Sessione sane iv summa illa auctoritas adscita est concilio ; sed quantum verba sonant, Constantiensi tantum. Cum autem id Patribus angustius videretur, quam ut ecclesiasticis morbis remedium afferri posset, sessione v itum est in eam sententiam, ut non solum isti concilio Constantiensi, verum etiam cuilibet alteri, parem auctoritatem adscisceret.

Placet hic perpendere tantisper, quam parum censores nostri ad verba decreti animum attenderint. Et quidem auctor Doctrinæ Lovaniensium ex Jacobo Latomo et aliis hæc refert : « Ecce manifeste patet quod decretum illorum Patrum, non loquitur universaliter de qualibet synodo universali, sed de illa singulariter, hoc est de Constantiensi. »

Idem habet dominus Nicolaus Dubois in Disquisitione : « Omnia, inquit, verba decretorum sessionum iv et v, quatenus de auctoritate agitur, concepta sunt verbis de ipsa sola agentibus. » Nempe adeo cursim legit Constantienses canones, ut nec illud adverteret : « Quicumque cujuscumque conditionis, etiamsi papalis, qui mandatis hujus sacræ synodi et cujuscumque alterius concilii generalis legitime congregati obedire contempserit. » [552] En diligentem lectorem, qui Gallicanos episcopos eo nomine castigant, quod, quæ laudaverint acta, non legerint. » Usque adeo cæcutiunt homines præjudiciis acti, quæque ipsi in ore habent assiduisque terunt manibus, nec legunt nec vident.

Quin etiam ipse auctor Tractatus de libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, qui cæteris diligentior futurus videbatur, in eumdem impegit lapidem : « Notanda, inquit, sunt illa verba : In his quæ ad fidem et extirpationem dicti schismatis, præceptis hujus sacræ synodi super præmissis, sive ad ea pertinentibus ; quæ decreta illa circumscribunt, ac sine limitatione intelligere vetant. » At qua fide omittit illa verba : cujuscumque alterius synodi generalis, et ipsam fidei ac schismati additam reformationem ? Ac ne quid deesse possit, diserte positum, super præmissis et ad ea pertinentibus, ipsa etiam huc reformatione conclusa ; quæ profecto voces, si quid limitationis sonant, haud equidem scio, quæ deinde generatim dicta intelligantur.

Sane doctissimus Daguirreus, horum præjudiciis ductus, ipse quoque ex verbis concilii Constantiensis elicit, nullo modo actum esse de omni concilio generali, et in utraque sessione iv videlicet et v ejusdem concilii Constantiensis, de illo singulari concilio solum prolatam esse doctrinam. Credo, non satis memor ejus sententiæ, quam ipse pro suo candore dixisset : « Concilium Constantiense definiisse (certo quidem sensu), cuivis concilio generali potestatem à Christo immediate habenti omnes teneri obedire, et ipsum Papam. »

Atque ipsa canonis series postulabat, ut de omni generali concilio diceretur ; synodi enim Constantiensis, hoc certe fundamento constituta erat auctoritas, « quod sit in Spiritu sancto legitime congregata : quod potestatem à Christo immediate habeat : quod Ecclesiam catholicam repræsentet. » Hæc autem non ad solum Constantiense concilium, quod tunc habebatur, sed ad omnia [553 æque concilia generalia spectant, quæque extiterant, quæque futura erant, ut nullus dubitationi locus superesse videatur.

Neque vero felicior illa responsio est, cum aiunt decreti verba ad solam schismatis causam aperte referri : nec attendere volunt ad has voces : « In his quæ pertinent ad fidem, et extirpationem dicti schismatis, et reformationem dictæ Ecclesiæ, in capite et in membris. »

Hæc illa decreta sunt concilii Constantiensis, in ipsis concilii Basileensis actis, summo omnium consensu repetita, cum procul omni dubio universalis esset, eique Eugenius IV adhaereret, nullo tum suborto schismate. Adeo Ecclesia semper intellexit Constantiense decretum, non ad solum schismatis tempus, aut ad solum Constantiense concilium, sed ad fidei quoque et reformationis universalis causas, et ad omnia quolibet tempore futura concilia pertinere.

Cæterum diligens lector facile animadverterit in duobus canonibus Constantiensibus ex sessione v relatis, primum, totidem verbis à sancta synodo ex sessione iv fuisse repetitum. Quo factum est, ut plerique scriptores atque ipsa synodus Basileensis, sessionis v decreta sola retulerit : quippe quæ et quartæ canonem complecteretur integrum, et alium insuper majoris elucidationis gratia canonem adjunxerit.

In fine sessionis v adscriptum est : « Quibus articulis sive constitutionibus lectis, dictum concilium eos et eas uniformiter approbavit et conclusit. » Quo patet hæc non tantum summa auctoritate, sed etiam summa consensione esse decreta.

CAPUT III.

Ordo disputationis hujus : censores nostri tria objiciunt : primum quidem de textu ; alterum de sensu ac mente ; posterum de auctoritate decretorum Constantiensium.

1° Multum laborandum fuit iis qui decreta Constantiensia [554] elevare et obscurare conati sunt. Itaque primo textum ipsum sollicitant. Res quidem intenta hactenus, canonesque integros, uti eos retulimus, ex Romana editione descriptos, omnes admiserant. Sed anno demum 1683, quinquaginta scilicet et ducentis annis postquam Constantienses canones conditi sunt ; Emmanuel à Schelstrate, sacræ theologiæ Doctor, Bibliothecæ Vaticanæ præfectus, repente prodiit, qui cum Constantiensis concilii nova acta proferret, statim in ipso titulo, ejusdem concilii primum decretum sessionis iv à Basileensibus corruptum esse testetur : et uno ictu scilicet Basileensem synodum et Constantiensem confodiat.

2° Aiunt concilii mentem nostros non esse assecutos : trahi quippe ad alias synodos atque causas, quæ de Constantiensi proprie ac de schismatis causa decreta sint ; et cum sanctæ synodi verba proferuntur, reponunt notum illud : « Intelligentia dictorum ex causis assumenda dicendi ; et : Secundum subjectam materiam intelligenda sunt verba : » atque adeo synodi ad tollendum schisma institutæ, ad solum schismatis tempus decreta referenda ; non ad id trahenda tempus, quo indubitatus Pontifex in Petri cathedra sedeat. Addunt ab ipsa synodo Constantiensi adversus Viclefum, supremam Papæ agnitam auctoritatem : non ergo absolute, sed tantum schismatis causa eam concilio esse subjectam : quo referunt illam regulam : « Quod ubi est apparens aliqua contradictio, singulis legibus adaptanda est facti species ; distinguendi casus eaque capienda interpretatio, quæ tollat contradictionem. » Denique urgent illud : « Ex contextu facienda interpretatio, nec attendenda tantum nude sessionum iv et v verba, sed et sequentia, quæ Pontificis absolutæ potestati faveant. »

3° Auctoritatem decretorum oppugnant ; intellexerunt enim quam difficile sit ad unum schisma revocare, quod universim à synodo dictum esset. Quare eo maxime machinas omnes intendunt, ut tantæ synodi auctoritatem evertant.

Sic igitur illi Constansiensium canonum textum, sensum, auctoritatem oppugnant. Nos vero nostro more gesta referemus ; [555] quibus quidem gestis, ipsaque celeberrimi ac maximi negotii serie, adversariorum objecta suo quæque ordine conabantur.

CAPUT IV.

Novum Emmanuelis Scheltrati de textus falsatione commentum.

Primum igitur perpendamus novam, quam Schelstratus, de falsatione textus synodi Constantiensis, componit historiam. Et ille quidem memorat sessionis iv decretum, à nobis descriptum, synodi Basileensis jussu anno 1432 fuisse corruptum, additaque illa verba, quibus Papa concilio subesse dicatur, non in his quæ pertinent ad fidem et extirpationem schismatis, sed in his quæ ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei, in capite et in membris. De his postremis verbis Schelstratus litem movet. Cæterum ea verba æque cum reliquis, ac reformationem generalem in capite et in membris, cum fide et schismate, in sessionis v decreto junctam recognoscit ; sessionemque v nullius falsitatis accusat : atque adeo ex Schelstrato constat, Patres Basileenses eam falsationem aggressos, non ut Papam haberent etiam in generali reformatione subditum : id enim in sessione v contineri liquet et ipse confitetur, sed ut bis haberent, quod semel profecto habuisse sufficiat. Hic tanti facinoris fructus Basileensibus fuit

Quæ cum ita sint, nemo est, qui non in ipso quæstionis titulo Schelstratum rideat, tot ac tantos viros gratuiti sceleris accusantem. Sed tamen videamus quemadmodum suam texuerit fabulam : simulque memorabimus et dissertationem primam, quam ipse Antuerpiensem vocat, et tractatum de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilii sessionis iv et v, quem adversus Maimburgum hujus dissertationis tuendæ gratia, Romæ typis sacræ Congregationis de Propaganda fide, secundo Ioco edidit.

Is igitur, variis concilii constantiensis editionibus memoratis, hæc subdit : « Ut autem manifestum fiat, ex quonam codice [556] prædicta Constantiensis synodi acta primum edita sint, et quænam illi fides adhiberi valeat, notandum est concilium Basileense, cum jam videret auctoritatem suam apud plerosque vilipendi, cogitare cœpisse de publicandis actis Constansiensis concilii ; ideoque mandasse duobus cardinalibus, duobus Episcopis, duobus theologiæ doctoribus, et archidiacono Zagrabiensi, ut es actis Constantiensis synodi decreta extraherent. » Tot ac tanti futuri erant meditati sceleris administri.

Quis non hic statim exclamaverit, contemnendam potius quam confutandam esse Schelstrati fabulam ? Sed tamen reliqua audiamus. Addit hoc opus totum ex actis synodi Constantiensis extractum, anno 1432 fuisse absolutum, pendenteque Bulla plumbeâ bullatum ; atque ex copia inde fideliter extracta Hagenovensem editionem, anno 4499 prodiisse ; quam deinde secutæ sint Mediolanensis anni 1318 ; Parisiensis, Jacobi Merlini Doctoris Parisiensis, anni 1524 ; Coloniensis, anni 1530.

Has tres editiones Schelstratus memorat, in excudendo sessionis iv decreto ab aliis discrepare ; sed ea una in re, quod ab his absit hæc vocula ad fidem : atque omnino primum omnium, qui fidei vocem decreto addiderit, fuisse Petrum Crabbium, qui nulla facta correctionis mentione nulloque codice citato anno, 1538, suam editionem adornarit, quam reliquæ deinde secutæ sint. Hæc quidem Schelstratus ; quæ ad Basileensem synodum ab eâque corruptam, ut is auctor jactaverat, concilii Constantiensis sessionem iv nihil omnino pertinent.

An ergo id agit, ut particulam ad fidem è sessione iv Constantiensi eradamus, Petroque Crabbio eam inserenti falsitatem imputemus ? Ne id quidem ; imo ipse acta Constantiensia ea laudat pro antiquissimis atque authenticis, in quibus diserte in sessione iv Constantiensi expressa legatur particula ad fidem, quæ Hagenovensi editioni deest ; testaturque insuper antiquissima [557] manuscripta concilii Constantiensis, quæ quidem ipse viderit, particulam illam, ad fidem, habere. Ergo profecto hactenus, neque Basileensis concilii, neque Petri Crabbii laborat fides ; aliasque editiones quæ ipsum antecesserint, mancas esse necesse est.

Ubi ergo tandem locus ille à Basileensibus corruptus ? Nempe hic est : « Ostendimus, inquit, supra ex compilatione deputatorum Basileensis concilii, editam fuisse synodum Constantiensem in oppido Hagenow, in qua editione decretum sessionis iv habet adjuncta hæc verba : Et reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris : et hæc sunt, quæ à decreto sessionis iv abesse debuerunt. » Hic ergo est ille locus Basileensium auctoritate corruptus.

Id vero, ut demonstret, hæc affert : « Tres, inquit, codices manuscripti continentes acta Constantiensis concilii à notariis ipsius conscripta, ex quibus Basileenses decreta compilarunt, non habent illa verba in primo decreto sessionis iv : et ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris. » Sic Basileenses accusat, ut qui acta Constantiensia, etiam sibi visa, mala fide descripserint ; nulla probatione ; neque enim ullum monumentum affert, quo tres illi codices Basileensibus visi ac descripti doceantur. Addit Schelstratus : sex alios codices manuscriptos antiquissimos, qui non habeant illa verba, de reformatione ; unde concludit, « in sessione v solummodo clausulam illam ( de reformatione scilicet) adjungendam esse ; ut, inquit, indubitatum sit, prædicta verba (de reformatione) à Basileensibus erroneo decreto sessionis iv adjuncta, et à collectoribus conciliorum, errore Basileensium deceptis, typis fuisse edita. »

Hæc est illa historia, quam orbi christiano primum à se proditam, Emmanuel Schelstratus toties gloriatur. Hæc illa falsitas, quam Patres Basileenses in sessionis iv Constantiensis decretum invexerint, ut etiam in sessione iv legeretur, quod in v legi nemo, ac ne ipse quidem Schelstratus, negat. [558]

CAPUT V.

Schelstrati, de falsata sessione iv Constantiensi, fabula confutatur : probitas Patrum Basileensium omnium scriptorum consensu asseritur : B. Ludovici Alamandi, ejus cœtus principis, eximia sanctitas.

Ac primum quidem, nemo sanus dixerit tantum coetum in tantum facinus consensisse. Sit enim, quantum Schelstrato placuerit, Basileensis synodus reprobata : tamen iis viris constabat, qui bona fide agerent, miroque reformandae ecclesiasticæ disciplinæ studio tenerentur. Præerat tanto conventui beatus Ludovicus Alamandus cardinalis, archiepiscopus Arelatensis, tantæ sanctitatis, ut profecto tali viro, et quidem tantum facinus nulla satisfactione purganti, falsitatem imputare, non modo summæ temeritatis, sed etiam manifestæ impietatis esse constet.

Aderant in eadem synodo episcopi ac doctores pietatis ac doctrinæ nomine commendati : neque Æneas Sylvius, Pius II Pontifex factus, qui in gestis Basileensibus præclara eorum facinora memoravit, est inficiatus unquam ; et, in retractatione sua, doctrinam quidem ejuravit, quam Basileæ tenuisset, historiæ vero suæ non detraxit fidem : ut profecto tantos viros errasse bona fide, atque ulterius quam oporteret, studio reformationis abreptos suspicari liceat, falsi insimulare impium absurdumque sit.

Faciamus tamen eos vel facinorosissimus fuisse. Quo tandem artificio latere se posse confiderent ? Quid tanto numero tantum facinus conscivissent ? At illi nihil occulte moliebantur, qui teste Schelstrato, decreta Constantiensia extrahenda mandassent duobus cardinalibus, duobus episcopis, duobus theologiæ doctoribus, et archidiacono Zagrabiensi, Joanni scilicet illi Segoviensi, cujus pietatem ac doctrinam Æneas Sylvius tot laudibus cumulavit. [559]

Præterea ex præfatione synodi Basileensis, editioni Hagenovensi praefixa, constat fuisse inter illos deputatos, Thomam Corcelleum, quem « inter sacrarum litterarum doctores doctrina mirabilem et modesta quadam verecundia amabilem, » idem Æneas Sylvius commendavit : quos profecto tot ac tantos in scelus consensisse, neque sibi mutuo erubuisse, seque et synodum infamasse, ne infensissimos Basileensium hostes credituros putamus, ne ipsum quidem Schelstratum, si reviveret, iterato dicturum, si sua dicta perpendere potius quam perfracte tueri vellet.

Quod enim tantum operæ pretium fuerit, ut illud facinus molirentur ? Nempe ait Schelstratus, ut labascentem concilii Basileensis auctoritatem, edito concilio Constantiensi, firmarent. At pessumdarent potius tam aperta falsitate, seque orbi christiano irridendos propinarent, tantum scelus aggressi, ut sessione iv corrupta et adulterata, nihil tamen haberent, quod non totidem verbis in sessione v integra et illibata haberetur. Quid, quod, Schelstrato teste, Basileenses Patres, ne id quidem curabant, ut duarum sessionum decreta iisdem verbis ederentur, cum idem Schelstratus verba illa, ad fidem, quæ in sessione v habentur, in extractis Basileensium deesse testetur.

Patet ergo optima fide egisse eos, quæque in manibus habebant Constantiensia decreta ad verbum exscripsisse, neque quidquam fraudis molitos fuisse.

Neque vero ea falsitas ac Basileensium scelus, Eugenium IV aut Joannem à Turrecrematà latuisset, qui tot inter invectivas, nihil unquam tale Basileensi synodo exprobarunt. Neque Pius II, rerum Basileensium testis oculatus ac scriptor egregius, tale quid aut in historia privatus, aut in retractatione Pontifex protulit : ut profecto temere nimis Emmanuel Schelstratus, post duo fere sæcula cœperit sollicitare Basileensium fidem, quam eodem ævo infensissimi Cardinales atque Pontifices minime accusarint.

Cur autem in eorum extractis, seu potius in extractorum quibusdam exemplaribus, ac deinde in quibusdam quoque libris editis desit illud, ad fidem, quod, teste Schelstrato, in antiquis [560] verisque codicibus habeatur ? Quis non potius librariorum aut typographorum indigentiæ quam Basileensium tot ac tantorum deputatorum errori, nedum perfidiae tribuat ? Quem librariorum errorem, cum in his verbis, ad fidem, ipse Schelstratus agnoverit, mirum cur non intellexerit in Constantiensibus illis, quos laudat, manuscriptis, circa reformationis mentionem eumdem lapsum contingere potuisse.

Latet profecto neminem persæpe variare codices manuscriptos, faciendum delectum, favendumque ei editioni quæ à doctioribus viris, atque ex melioris notæ codicibus recensita, apud eruditos invaluerit, qualis illa est Petri Crabbii, religiosissimi ac diligentissimi viri, quam Roma ipsa probavit, editio.

Neque quemquam movere debet, in quibusdam conciliorum vetustiorum editionibus desiderari quædam ; cum item in recentioris synodi Tridentinæ quibusdam editionibus, atque in ea ipsa quæ stante concilio, facta est, constet abesse à decreto sessionis v de peccato originali, exceptionem eam, quam beatæ Virginis Deiparæ gratia, à sancta synodo adhibitam fuisse, nemo sanus diffitetur. Cæterum multi sunt synodi Constanti ensis in celeberrimis Bibliothecis, Regia, Colbertinâ, inclyti Victorini Cœnobii et regii Collegii Navarrici vetustissimi codices, quorum etiam quidam ab ipsa urbe Constantia concilii tempore transmissi, ex adscripti s epistolis demonstrantur, in quibus decretum sessionis iv eodem tenore legitur, quo est in vulgatis ; ut non immerito Petrus Crabbius, vir diligentissimus, ita ediderit, Romanaque editio eamdem lectionem confirmaverit. Qua quidem in editione Romanâ ipsa Præfatio testatur, Pontifici Romano « nihil fuisse antiquius, quam ut post divinarum Scripturarum editionem, concilia universalia, quam maxime fieri posset, emendata proferrentur. »

Neque omittendum est Odoricum Rainaldum, Baronii continuatorem, in edenda concilii Constantiensis historia, antiquissimis et amplissimis, ut sæpe testatur, codicibus usum, ita retulisse sessionis iv decretum, ut est in editione Romana positum. Atque [561] decretum illud, idem Odoricus Rainaldus docet optima ratione, et in sessione iv conditum et in sessione v ad infringendas Joannis XXIII improbas molitiones, instauratum fuisse : ut profecto sit certum Emmanuelem Schelstratum inani opera laborasse, qui in elevanda decretorum Constantiensium auctoritate, etiam Odoricum Rainaldum superare voluisse videatur.

Quin ipsa sessio iv si attente consideretur, vulgarem lectionem satis adstruet ; sic enim ejus verba Schelstratus ipse refert : « Hæc sancta Synodus pro extirpatione præsentis schismatis, et unione ac reformatione Ecclesiæ Dei in capite et in membris flenda, ad laudem omnipotentis Dei, in Spiritu sancto legitime congregata, ad consequendum facilius, securius, uberius ac liberius unionem ac reformationem Ecclesiæ Dei, ordinat, diffinit, statuit, decernit et declarat ut sequitur : » quibus verbis significat hoc decretum, non modo ad reformationem maxime pertinere, verum etiam ad eam collimare tanquam ad scopum. Quæ postquam præfata est sancta synodus, sui oblita videretur, si, in ipso decreto ; reformationem in præfatione praemissam omitteret.

At enim, ait Schelstratus, « inde sequeretur ab eodem decreto sessionis iv abesse debere vocem fidei, utpote de qua in præfatione allata nulla mentio est. » Unde etiam consequatur, decretum præfationi in omnibus correspondere debere. » Vanum suffugium : nam ab ipso initio, synodus fidem designaverat hoc decreto sessionis iii. « Ut non dissolvatur (synodus) usque ad extirpationem schismatis, et quousque Ecclesia reformata sit in fide et moribus et capite et membris. » Quod semel dictum et fundamenti loco positum hærebat animis ; neque in sessione iv, post triduum habita, iterari oportebat ; cum præsertim reformationis nomine intelligenda veniret ipsa reformatio in fide et moribus recentissime in sessionis iii decreto memorata. At sessione iv, si de reformatione tanta præfati, de ea in decreto penitus conticesceret, nimis oscitanter ipsum rerum caput prætermittere viderentur. [562]

Itaque Pater Gonzalez laudatis licet impensissime Schelstrati probationibus, ultro tamen confitetur auctores solutionis illius, qui ad Papam dubium verba sessionis iv Constantiensis adstringunt, « non insistere in Schelstrati notitiis, sed procedere supponendo decretum sessionis iv conceptum fuisse prout modo habetur in editionibus omnibus. » Nempe adversante publicorum omnium codicum turba, parum fidere ausus Schelstrati notitiis, piæque, ut vocat, sententiæ. Qua voce Schelstrato pietatem magis quam veritatem certam asserere videatur.

Cæterum ex antedictis sat liquet à Schelstrato assertum temere, sessionem iv à Basileensibus Patribus corruptam : cum tamen, si id maxime probavisset, nihil adversus nostros concluderet, quibus in sessione v satis amplum Armumque præsidium superesset.

CAPUT VI.

Sessionis v, qua potissimum utimur, lectionem, neque in dubium revocari posse, neque unquam in dubium revocatam.

Sed quandoquidem contendit Schelstratus in sessionis iv verbis, nonnihil variasse codices sive manuscriptos sive etiam excusos ; ne quis suspicetur idem in sessione v, qua potissimum utimur, evenire potuisse ; notatum hic volumus, primum ab omnibus, et ab ipso Schelstrato, ejus lectionem ut certam agnosci : tum vero, adeo esse firmam, ut nunquam in dubium revocari possit

Et quidem ea sessio acta est die sabbati, 6 mensis Aprilis, anno 1415, ut ipso initio sessionis inscriptum est. At eodem anno, 21 die mensis Julii, cum Sigismundus imperator, pacis ecclesiasticæ gratia, in Hispaniam profecturus esset, ac pro ejus itinere, sacræ synodi decreto, Missæ ac Litaniæ solemnes haberentur, quibus omnes prælati interessent ; coram tanto cœtu Joannes de Gersone, universitatis Parisiensis cancellarius, et Caroli VI christianissimi regis legatus, sermonem habuit : quo [563] quidem in sermone, et sessionem v memorat, et ejus decreta, quæ supra retulimus, de verbo ad verbum refert, ne uno quidem apice immutato ; subditque continuo : « Conscribenda prorsus esse mihi videretur in eminentioribus locis, vel insculpenda per omnes ecclesias saluberrima hæc determinatio, lex, vel regula, tanquam directio fundamentalis, et velut infallibilis, adversus monstruosum horrendumque offendiculum, quod hactenus positum erat per multos de Ecclesia in itinere mandatorum, determinantes ex textibus glossæ, non ad regulam evangelicam et æternam acceptis, Papam non esse subjectum generali concilio, neque judicari posse per ipsum. » En quæ quatuor mensibus post sessionem v, coram Patribus sacroque concilio dixerit christianissimi regis legatus : en, inquam, quid pro suggestu, nemine improbante, dixerit, praedicaverit de sessionis v decretis, quibus regnum Franciæ ejusque legatos intercessisse Schelstratus memorat ; ut et hoc in antecessum de ea intercessione dicamus.

Idem Joannes Gerson coram sancta synodo sermonem habuit anno Domini 1417, dominica die, 17 Januarii, quo in sermone dixit : « Quamvis ultra multiplicare sermones quid opus est super ea veritate, cujus decisio clarissima solidissimaque facta est per hoc sacrum concilium, cui non licet obniti, nec ipsam in argumenta deducere. » Ac paulo post refert decreta sessionis v, quemadmodum vulgata sunt ; quæ nihil hic referre totidem verbis attinet, cum diligenter exscribat duo sessionis v decreta integra ; iisdemque verbis quæ jam descripsimus, ne immutato quidem apice. At prætermitti non debent, quæ statim ipse subdit : « Huic veritati fundatæ super petram sacræ Scripturæ, quisquis à proposito detrahit, cadit in hæresim jam damnatam, quam nullus unquam theologus, maxime Parisiensis, et sanctus asseruit. » En qui decretis Constantiensibus sessionis v intercessisse memoratur.

Sic quippe censebant, sic prædicabant ; fidei veritatem fundatam supra petram assidue inculcabant ; neque contrariæ sententiæ notam hæresis inurere verebantur, à nullo reprehensi ; imo à [564] Patribus totoque concilio in pretio habiti summisque præpositi negotiis. Nimii, inquient, qui hæresim improperant, quod nec nos nunc facimus. Hæc quidem suo loco propria quæstione habita exponemus : nunc sane quid, synodo audiente, Gerson à nemine reprehensus praedicaverit, audisse sufficiat.

Idem, tractatu : An liceat in causis fidei à Summo Pontifice appellare, eadem decreta sessionis v, die 6 Aprilis, anno 1415 habitæ, de verbo ad verbum exscribit ; eorum quoque summam Petrus cardinalis Alliacensis repræsentat tractatu, quem anno 1417, vigente concilio, de Ecclesiæ auctoritate, Constantiae edidit.

Jam anno 1431, cum Basileensis Synodus haberetur, sessione n, Patres hoc rerum gerendarum fundamentum ponunt : « Et ne de ejusdem sacræ Basileensis Synodi potestate à quoquam dubitetur, ipsa eadem synodus duas declarationes ex decretis synodi Constantiensis in præsenti sessione, aliis suis decretis editis seu edendis inserendas ordinat et decernit, quarum quidem declarationum, tenor primæ sequitur, et] est talis. » Subdunt postea sessionis v Constantiensis decreta duo, quæ supra descripsimus, ne immutata quidem virgula.

Cum postea Eugenius IV pravo maloque consilio, ut etiam eventus docuit, synodum Basileensem dissolvere niteretur, Julianus cardinalis, ejus in eadem synodo legatus ; ad Pontificem hæc scripsit : « Asserunt etiam (Patres Basileenses) prædictam dissolutionem fieri non potuisse, obstante quidem decreto Constantiensis concilii, quod cuicumque concilio generali legitime congregato, in his quæ pertinent ad fidem et extirpationem schismatis, et ad Ecclesiæ reformationem in capite et in membris, quemlibet cujuscumque conditionis, etiam papalis, teneri obedire decernit. » En igitur integer decreti Constantiensis tenor, qualem nunc habemus, certi fundamenti loco constitutus.

Subortis deinde gravibus dissidiis, innumerabiles loci sunt in Basileensi synodo, quibus decreta Constantiensia sessionis v repetuntur, innovantur, ac de verbo ad verbum gestis inseruntur. [565] Neque Eugenius IV hæc decreta falso relata querebatur : imo vero edidit in Florentina synodo Decretalem Moyses, qua tres veritates concilii Basileensis damnat, ea etiam causa, quod concilii Constantiensis sensui contrariæ essent : adeo in confesso erat eos canones, vero tenore verborum à Basileensibus fuisse prolatos.

Quo etiam tempore, coram eodem Pontifice, Joannes à Turrecremata cum legatis concilii Basileensis publice disputavit : canones Constantienses passim citabantur ac referebantur eo tenore verborum, quem sæpe diximus. Eos Turrecremata exponebat, elevabat, eludebat, ut poterat : genuinum legitimumque Constantiensis concilii fuisse fœtum ubique fatebatur.

Atqui certissimum est Eugenium IV et Turrecrematam adfuisse Constantiensi concilio, ipsumque Eugenium IV jam fuisse cardinalem, iisque temporibus adfuisse, quibus Joannes Gerson ea quae memoravimus prædicavit. Jam commemorare nihil attinet quoties hujus ævi scriptores, Thomas de Corcellis, Antonius de Rosellis, Dionysius Carthusianus aliique innumerabiles, hujus sessionis decreta exscripserint : ne quis forte Schelstratus hic unquam aut falsitatem, aut variam lectionem suspicari possit

CAPUT VII.

Ad sensum Constantiensium canonum constituendum, præmittitur brevis historia schismatis : eæ ipso schismate fidei periculum, Sedis apostolicæ contemptus, morum corruptela, ac necessaria reformatio.

Jam Constantiensium decretorum textu constituto, certum sensum ac mentem exponimus. Verum ante omnia brevis est [566] præmittenda schismatis et conciliorum, Pisani scilicet et Constantiensis, de schismate agentium, historia. Hinc enim causæ status constituendus, et Constantiensium decretorum exponenda ratio, qua difficultates omnes facile evanescant.

Notum omnibus post translatam ad Gallias, ibique septuaginta fere annorum spatio collocatam Sedem apostolicam, Gregorium XI tandem Romam Avenione rediisse, ibi non ita multo post obiisse, anno scilicet 1378 ; populum Romanum magna vi egisse cum cardinalibus, quorum pars maxima Galli erant, ne fieret Pontifex, qui regrederetur ad Gallias ; atque ideo non tantum insanis clamoribus, sed etiam certæ necis intentato metu postulasse, ut civem Romanum in Sede apostolica collocarent : quibus maxime permotos, ad id devenisse, ut, extra cardinalium collegium, Bartholomæum Barensem archiepiscopum, Urbanum VI eligerent, non quidem Romanum, sed tamen Italum ; quem in Italia, ipsa patriæ charitas detineret. Atque is, delinita plebe, in pontificia cathedra constitutus et ab omnibus agnitus. Neque eo secius post aliquot menses, Robertus Gebennensis, Clemens VII dictus, Anagniæ electus est, quod plerique cardinales Urbanum vi electum contenderent : se quidem metu adactos, ac data copia, statim ex urbe Roma tanquam ex custodia effugisse. Urbanus Romæ, Clemens à Gallis agnitus, Avenione sedit. Urbano Bonifacius IX, Innocentius VII, Gregorius XII ; Clementi Benedictus XIII Hispanus suffectus est. Has inter turbas christiana respublica infando schismate, quadraginta fere annorum spatio, laborabat. Quærebatur primum, an is metus fuisset, qui graves et constantes viros merito permoveret, atque electionem irritam faceret ? Tum si electio per vim et seditionem extorta ab ipsa origine nulla esset, an secuta consensione, atque agnitione Urbani VI rata haberetur ? An vero omnia per se, etiam ipsa agnitio atque consensio, eodem scilicet metu præstita, irrita caderet ? et quidem satis constabat à cardinalibus, quanquam non per omnia plebi furenti obsecutis ; quippe [567] cum non Romanum, sed Italum duntaxat Pontificem providissent, tamen electionem ipsam, non uti sacri canones postulabant, plena libertate fuisse celebratam ; neque integrum fuisse eis, ut, more majorum, ex tota republica christiana eligerent, qui toti præfuturus esset. Utcumque est (neque enim juvat hic tantam innovare litem), est certum rem doctis etiam sanctisque viris adeo obscuram esse visam, ut nationes, regna, principes, sacrorum antistites,. illique etiam ipsi, qui vitæ sanctitate atque miraculis celebres habebantur, in re hactenus inaudita, juris et facti ambiguitate, in diversa studia traherentur.

Sæpe interim de pace actum, sed inani opera ; neque persuaderi potuit utriusque partis cardinalibus, ne Sede vacante, novo Pontifice constituto, schisma propagarent ; neque ipsi contendentes, ut vocabant, hoc est, Angelus de Corario, Gregorius XII, ac Petrus de Luna, Benedictus XIII, qui se pro Pontificibus gererent, sæpe licet polliciti, adduci potuere, ut reipsa loco cederent, ac pacem honori suo anteponerent : adeo imperii dulcedine capti, vanis pollicitationibus ac pactis, etiam sacramento confirmatis, nihil aliud quam suam conscientiam, ac publicam fidem, totumque adeo orbem christianum, ludere videbantur.

Sane uterque profitebatur se à pontificatu pacis ecclesiasticae gratia discessurum ; sed ea conditione, si prius aemulus loco cederet, paxque et unio, ut vocabant, statim coalitura videretur. Sed cum alter alterum expectaret, neuter inciperet, nihil interim fieret, resque in infinitum extraheretur, totum id, quod inter ipsos, missitatis ultro citròque legatis, agebatur, fœdæ ludificationi quam seriæ tractationi similius habebatur.

Haud me fugit Gregorium XII, virum bonum ac simplicem, meliore fide egisse visum ; Benedictum XIII, subdolum, pervicacem, atque obstinatæ mentis, eo tantum collimasse, ut in æmulum continuati schismatis invidiam derivaret. Sed nec ipse Gregorius erat innocuus : quippe qui ad pacem et abdicationem per se ipse pronus, tamen à dimittenda potentia, nepotum quibus ingenti studio addictus tenebatur, artibus ac ludificationibus vetaretur. Placet referre Leonardi Aretini Gregorianarum partium elegantissimi et candidissimi historici de ipso Gregorio verba [568] memoranda. « Paulatim res labascere coeperunt, et cuncta in dies deteriora fieri ; voluntas enim illa Pontificis recta, nequaquam satis habere firmitatis reperta est ad pontificatum deponendum. Cujus rei culpam multi in propinquos ejus referebant. Ab his enim formidines inanes, et adumbrata pericula quotidie fingi, ac instillari ejus auribus prædicabant. » Neque ab his abludit Theodorus à Niem, earumdem partium historicus : neque quidquam visum est gravius quam cum Gregorius, abjectis veteribus cardinalibus, qui studerent paci, eorum loco cardinales fecit Antonium Corarium fratris filium, et Gabrielem Condolmerium sororis filium, postea Eugenium IV. Ac multa eum cognatorum turba circumdabat, qui ad retinendum Pontificatum adigerent ; nec imbecillem senem puduit abdicationem pacisci ea lege, ut Faventinus et Foro-Juliensis principatus nepotibus traderentur. Nihil ergo mirum, quod tanta coorta sit christiani orbis indignatio adversus ambos Pontifices, qui septuagenariis majores, fluxi honoris cupiditate, rempublicam christianam certam in perniciem agerent.

Et quidem ab aliquot sæculis fœda erat Ecclesiæ facies, soluta disciplina et corruptis moribus ; et ab ipsa curia Romana prima totaque fere mali labes, unde remedium expectare debuit : adeo omnia avaritia ac libido pervaserat, ac plerique Pontifices vix aliquid prisci moris cogitabant, satis superque se Pontifices arbitrati, si dispensationibus, reservationibus, indictionibus, decimationibus aliisque mandatis extraordinariis, cuncta ad se traherent. Venalia omnia, totaque Ecclesia prædæ fuit. Hæc à sancto quoque Bernardo Sedis apostolicæ studiosissimo memorata, nec referenda arbitrarer, nisi de reformationis summa necessitate, vel maxime agendum incumberet. Et satis constabat post sancti Bernardi tempora res in deterius quoque fluxisse. Verum in tanto schismate magis magisque omnia pessum ire, in Italia tyranni invalescere, ingruere undique bella ; et quisque tutandi sui [569] Pontificis specie, hostes insectari, vicinos diripere, omnia miscere, simonia in domo Dei præsidere, eripi Ecclesiæ libertates. Hæc universitas Parisiensis datâ ad Carolum VI epistola querebatur.

Ad hæc profligata disciplina, hæreses gliscere, Viclefi, Hussi aliorumque scelere consecuti Ecclesia ; periclitari fides ; Sedes apostolica, conciliatrix unitatis, veluti schismatum altrix, contemptui haberi. Testantur enim universitatis Parisiensis sanctissimæ et gravissimæ litteræ ad Clementem VII, Avenione sedentem, « eo rem processisse per schisma, ut plures passim et publice non vereantur dicere nihil curandum sintae duo, vel tres aut decem, vel duodecim Papæ : imo et singulis regnis præfici posse nulla sibi auctoritate prælatos ; quod in detrimentum sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ, ecclesiasticæ politicæ et religionis catholicæ. »

Sic ex schismate tam diuturno, tam fœdo, addita audacia Sedis apostolicæ contemptoribus ; unde emersit illa, in synodo Constantiensi relata, Viclefi propositio : « Post Urbanum VI non est aliquis recipiendus in Papam, sed vivendum est more Græcorum. » Eo apostolicæ Sedis totiusque Ecclesiæ catholicæ res per schisma devenerant.

Cæterum apud pios bonosque inconcussa manebat sacratissimae Sedis auctoritas, Ecclesiæ catholicæ petra, fidei magistra, mater unitatis, atque inter pravos mores et horrendi schismatis mala, subibat tot sanctorum Pontificum recordatio. Et satis constabat super omnes ecclesias Romanam Ecclesiam, ut dignitate, ita disciplinæ pietatisque laude diutissime præstitisse, tum ejus auctoritate vel maxime, quocumque tempore prostratas hæreses, fidem catholicam christianamque pacem ubique viguisse ; quæ labentibus sæculis mala evenissent, iis non infringi Christi promissa ; tentari nos à Domino, an in his promissis firma fide maneremus, nec suæ Ecclesiæ defuturum. Ea spes animos sustentabat : quoque vehementius concussa erat apostolica Sedes, eo magis in eam piorum incensa studia. Sed labascebat infirmorum fides, atque omnino navicula, veluti dormiente Christo, mergi fluctibus videbatur. [570]

CAPUT VIII.

Tria schismati quæsita remedia : concilium œcumenicum necessarium : ecclesia gallicana ab Odorico Rainaldo Viclefismi accusata, propter subtractam simul obedientiam et annatas.

Prima Gallia tanto vulneri medicas adhibuit manus. Clerus Gallicanus Lutetiæ congregatus anno 1394, Simone Cramando, Patriarcha Alexandrino titulari, præside electo. Quo duce hæc professi Gallicani antistites : « Tendimus ad redintegrationem et conservationem status et honoris summæ dignitatis papatus, et universalis Ecclesiæ, sicut in nostris consecrationibus juramus. » Hic finis omnium, ut papalis et universalis Ecclesiæ dignitas pristino reponeretur loco. Simul universitas Parisiensis commoveri coepit. Multi tractatus, multi cœtus habiti : compertum denique est tria sanando schismati accommodata esse remedia. Primum, ut contendentes loco cederent. Secundum, quoniam, id ab invitis extorqueri non potuit, ut se ab eorum obedientia omnes subtraherent, ac neutrales essent. Tertium, cum periculosi esset exempli, ut subjecti ab obedientia se ipsi subducerent, concilii generalis auctoritas quærebatur. In eam postea sententiam ibat frequens consessus ecclesiæ Gallicanæ, eodem Cramando præside, anno 1406. Hinc tria illa remedia hoc ævo toties celebrata : cessio, obedientiæ subtractio seu neutralitas, concilii generalis congregatio.

Huc autem accedebat illud, quod per sese erat gravissimum, quod electi Pontifices sæpissime etiam inter ipsa electionis initia adjuramentum voluntariæ cessionis adacti, cum rem protelarent [571] nec bono Ecclesiæ consulerent, perjurii quoque nomine omnibus exosi, atque hostes Ecclesiæ magis quam Pontifices, eâque causa merito deserendi, imo per generale concilium deponendi haberentur.

Hic Odoricus Rainaldus, Simonem Cramandum aliosque Gallos, de Ecclesia optime meritos arguit, ut qui odio Benedicti, hæc perniciosissima dogmata invexerint : nempe, « neutri contendentium obsequendum esse, sed provocandum esse ad generale concilium ; concilium Romano Pontifici praeferendum ; sacerdotiorum conferendorum jus ad episcopos, provocationes ad archiepiscopos revocandas ; leges canonicas ab iisdem solvendas, neque extra Galliæ regnum evagandum ut Sedes apostolica consulatur ; Gallorum regem de hæresi et schismate posse cognoscere, Gallos Sedi apostolicæ conjungi posse, quamvis sedenti in Sede apostolica conjuncti non sint, et negato Pontifici obsequio, non futuros acephalos, cum Christus sit caput Ecclesiæ ; qua in re Cramandum ad Viclefismum deflexisse. Tum illud gravissimum, atque ex Viclefistarum subdolis consiliis, edicto regio, vetitas pendi annonas, » quas annatas vulgo dicimus. Quo fine desinere ineptissimam accusationem oportebat. Neque enim hic dissimulare possumus Ecclesiæ Gallicanæ injuriam, quæ sub Cramandi nomine Viclefismi accusetur : tanquam Viclefistæ fuerint et acephali, qui utrique Pontifici foedum schisma alenti obedientiam denegarent ; ut unus idemque indubitatus Pontifex, concilii œcumenici auctoritate, proderetur. An vero putamus, vacante Sede apostolica, dissipari ecclesiasticam unitatem ; aut una cum Pontifice Sedem apostolicam interire, cui quidem Sedi Christiani omnes interim conjungantur ; aut Ecclesiam esse tum corpus acephalum ac truncum, cum interdum vacatio in multorum annorum spatium extrahatur ?

Cæterum subtracta semel obedientia, quid aliud fieret, quam ut episcopali regimine tantisper componeretur Ecclesia, donec summus Pontifex crearetur ? Neque vero quidquam est à regibus postulatum, quam ut ad abolendum schisma, ipsa hæresi tetrius, præeuntibus episcopis atque theologis, suam operam atque [572] auctoritatem interponerent ; quod præsidium, si periclitanti Ecclesiæ denegarent, quis non videat, eos necessario officio defuturos ?

Quod autem Odoricus Rainaldus premit Benedictum, Gregorium excusat, ejusque vituperat cardinales, qui ab eo discesserint, cum in ejus fide persistere, ac Benedicti asseclas ad eum deserendum urgere debuissent, frustra est. Nempe si hæc tum consilia valuissent, dum contendentes alter alterum accusarent, cæteri expectarent, et tanquam pacatissimis Ecclesiae rebus omnia ordine consueto gererent ; Ecclesia immedicabili vulnere scinderetur, et adhuc infandum schisma duraret. Quare hæ ludificationes semel incidendæ erant ; meritoque cardinales toti orbi testabantur, eo loco esse Ecclesiam, ut omnia ruitura essent, nisi jam non in verbis ac pollicitationibus, sed in ipsis rebus remedium quæreretur. Qui enim pertinebat inquirere diutius, penes quem schismatis culpa resideret, aut cujus medici inscitia, vel scelere, vulnerata ac lacera periclitaretur Ecclesia ? Quin certum utrosque in culpa esse, qui mercenarii, non veri pastores, semetipsos, non gregem pascerent ; satisque se schismatis reos proderent, nisi sese citius propter Ecclesiam conservandam, vel in altum dejici paterentur. Ergo cardinales ipsam, anteaquam funditus interiret, nisi Deus provideret, Ecclesiam ex utriusque manibus confestim eriperent, et concilio œcumenico sanandam conjungendamque traderent.

CAPUT IX.

Nullum remedium nisi in conciliorum generalium superiore potestate : an ea sit agnita in causa schismatis tantum, an ideo collata ad schismatis causam, quod in aliis quoque causis prævalere soleret ?

Conciliorum generalium jam inde ab initio nascentis Ecclesiæ summa auctoritas habebatur ; ac tum vel maxime è re Ecclesiæ erat ut eam auctoritatem omnes agnoscerent. Quippe contendentes pontificiam potestatem immodice extollebant, et Gregorius [573] quidem aperte dicebat : « Ego sum Papa, ego sum supra jus. » Cùmque cardinales, ab eo dira omnia comminante ad concilium œcumenicum appellarent, sic ipse respondit : « Hæc appellatio est contra sacros canones : hæc appellatio non defendit, sed gravat : hæc appellatio implicat ignorantiam vel malitiam, vel falsitatem. »

Benedictus autem eo superbior, etiam datis bullis, excommunicaverat qui à se aut à successoribus, Romanis Pontificibus appellarent. Quin etiam Francorum regem Carolum VI, à se discedentem, admonet, « nullo casu à Romano Pontifice appellare licitum : » simul regis subditos à juramento fidelitatis absolvit : adeo tumidos vel in adversa fortuna gerebat spiritus.

At quotquot erant schismatis inimici, præcipue vero Universitas Parisiensis, quam pacis auctorem et sanæ doctrinæ fontem universa tum suspiciebat ecclesia, hæc opponebat : « Papa matri suæ, hoc est sanctæ Ecclesiæ, quam fidelium omnium matrem esse constat, si ipse catholicus est, materno jure subditur, ut et Christus matri : » tum illud : « Cum neuter nos audiat, nihil superest, nisi ut dicamus Ecclesiæ : » addebat « utrumque Pontificem aperte hæreticum, quod schisma inveteratum sit hæresis : » denique, « reformationem omnino necessariam ; cum nisi Christus provideat, in ruinam irreparabilem ventura sint omnia ; » ac propterea « synodum universalem congregandam, cui auctoritatem consensus omnium fidelium daret. » Quam sententiam Benedicti cardinales, datis ad eum litteris, confirmabant.

Neque Gregorii cardinales minore studio concilii œcumenici auctoritatem prædicabant ; quippe qui et ad illud appellarent, et appellationi hæc intersererent : « A vobis, Pater sancte, Vicario, ad Dominum nostrum Jesum Christum, qui iudicaturus est vivos et mortuos et sæculum per ignem : item ad generale concilium, à quo et in quo solent gesta etiam summorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari : item ad Papam et [574] Pontificem futurum, cujus est gesta inordinata sui prædecessoris in melius reformare, » etc.

Hinc patet quam falsi sint, qui tum primum, occasione schismatis, ortam putant de conciliorum superiore potestate sententiam, quique memorant appellationes ad generale concilium, rem novam, quam hujus schismatis necessitas expresserit. Neque cogitant à Bonifacio VIII, regem et regnum Galliæ cum universis Ordinibus appellasse ad futurum concilium ; suoque loco referemus ejusmodi appellationes, saeculis anterioribus, à catholicissima tum Ecclesia Anglicana celebratas. Sed ut hæc et alia vetustiora omittamus, in modo recensitis actis vidimus, appellationem interpositam à Gregorio XII ad generale concilium, ut à quo et in quo solent gesta summorum Pontificum judicari. Ergo concilii superiorem potestatem, ut rem solitam, non ut causa schismatis recens excogitatam implorabant ; neque à Papa ut dubio, sed generatim à Papa recurri ad concilium fatebantur ; duæque obedientiæ, hoc est tota Ecclesia catholica agnoscebat hanc concilii superiorem potestatem, in qua una fidelium conscientia acquiesceret.

Nam quod quidam commemorant, contendentium cessione seu abdicatione præstantissimum atque tutissimum remedium contineri, ex parte quidem verum est ; sed rem penitus inspicienti vanum. Quid enim revera tutius atque præstantius in omni lite, quam ut litigantes ultrò paciscantur ? Sed cum id impetrari à pertinacibus sit difficillimum ; hinc fit ut necessaria sit judiciaria auctoritas, quæ cuncta constituat. Quare concilium, quod litem disceptaret, atque ambos contendentes in ordinem cogeret, omnes requirebant.

Huc accedit, quod, ambobus etiam loco cedentibus, quæstio superesset, spontene an coacti papatum abdicarent. Neque enim persuaderi poterat auctoritate pollentibus ut cederent ; ac si id deserti facerent, vis quædam illata videbatur, resurgebantque vanæ spes tuendæ dignitatis, atque in pristina mala relabebatur Ecclesia. Nullum ergo remedium, nisi in suprema concilii generalis auctoritate atque judicio. [575]

CAPUT X.

Concilium Pisanum ab utriusque obedientiæ Cardinalibus convocatum, quo jure ? Ejus concilii acta.

Cum ergo omnes faterentur generalis concilii opem esse Ecclesiæ necessariam, quæstio supererat, quis illud concilium convocaret. Nam et priscis canonibus erat cautum, ne absque Romano Pontifice Ecclesiæ convenirent ; et id à contendentibus expectare, ut totam Ecclesiam in duas distractam obedientias convocarent, nihil aliud erat quam operam ludere. Neque enim quisque eorum concilium ullum convocaturus erat, nisi à quo pro vero certoque Pontifice coleretur. Id etiam experimento claruit : ecce enim Gregorius, Senas ; Benedictus, Perpinianum petiit. Ibi diversissimis mundi partibus constituti, suam quisque synodum, Gregorius, Austriam Aquileensis diœcesis, vix notum in Utini vicinia oppidulum ; Benedictus Perpinianum Elnensis diœcesis, convocarunt. Quo fine ? Nempe eo, ut, quemadmodum erat prædictum à cardinalibus, « unus ad Occidentem, alter ad Orientem, gressibus directis, ad schisma perpetuandum, et unionis spem penitus evacuandam pergerent : » nihilque aliud afflictæ Ecclesiæ superesset, quam illud propheticum, quod iidem cardinales merito inculcabant : « Venite, congregamini omnes bestiæ terræ ; properate ad devorandum : ecce derelictus est grex. »

Cum igitur eo loco res essent, ipsa necessitas extorquebat, ut quocumque modo Ecclesia conveniret : quæ ubi semel coacta et adunata esset, ejus auctoritatem summam et indetrectabilem futuram, pacis studiosi consentiebant omnes. Quare cardinales utriusque partis, id sibi uno ore decernunt licere ; ut in tanto discrimine concilium convocent. Et diserte Benedicti XIII cardinales : « Ubi concilium est convocandum, sicut in casu nostro, et Papa unicus (quanto magis dubius) non vult, negligit, aut non potest, vel est furiosus ; non dubium quin cardinales possint ; nec [576] necesse est ut convocans habeat auctoritatem supra concilium, cum ab archiepiscopo convocante, ad concilium appelletur. »

Id ipsum professi Gregorii XII cardinales, et utrumque collegium, à suis Pontificibus discessione facta, concilium generale Pisas convocant. Qua vero auctoritate in casu tam extraordinario staret illud concilium, noster Gerson exponebat anno 1408, facta propositione coram Anglicis ad synodum Pisanam delegatis, in hæc verba Osee : « Congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum. » Docebat autem hæc, consideratione iv : « Congregatio filiorum Israel et Juda pariter sumit suam efficaciam et virtutem à divino semine, quod per ecclesiasticum corpus, tanquam sanguis vivificus, diffusum est, et radicaliter seu inseparabiliter insertum. » Tum commemoratis permultis sane casibus, quibus Ecclesia sine Papa congregari possit ; « In talibus, inquit, casibus, congregatio ecclesiastica sumit auctoritatem, et virtutem se ipsam uniendi, ex divino semine per universum corpus diffuso ; quod est ipsa fides, ipsa charitas, ipse utriusque ductor Spiritus, ipse Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis... augmentum facit. » Plura in eam rem postea referemus ; nunc ista sufficiant ; cum præsertim nemo dubitet jure ipso naturali communitatem omnem, nativo licet capite destitutam, quanto magis Christi Ecclesiam ab eo optime constitutam, suæ unitati ac saluti summa auctoritate et efficacia providere posse.

Hac igitur auctoritate fulti cardinales utriusque partis, Pisano concilio, ipsi primi omnium numero viginti tres adsunt ; adcurrunt undique principes ecclesiarum, fidei periculo et tanta necessitate permoti ; trecenti episcopi cum totidem fere abbatibus, omnium pene religiosorum Ordinum superiores et generales, legati regum, principum, regnorum, provinciarum, ex celeberrimis capitulis et academiis deputati, atque innumerabiles sacræ theologiæ et canonici juris doctores. Fit « sancta et universalis [577] synodus universalem Ecclesiam repræsentans, Spiritus sancti gratia in majori Ecclesia Pisanâ congregata. » En qua auctoritate freti ; nempe universalis Ecclesiæ, quam repræsentarent, sanctique Spiritus, cujus gratia coalescerent ; qua deinde auctoritate citantur contendentes, et contumacia declaratur ; ac demum sessione xv, uterque « de papatu damnabiliter contendentes (seu potius colludentes), ut notorii schismatici et antiqui schismatis nutritores, notorii hæretici et à fide devii, notoriisque criminibus enormibus perjurii et violationis voti irretiti, et universalem Ecclesiam notorie scandalizantes ; atque adeo ipso jure dejecti » declarantur, deponuntur, ab Ecclesia præciduntur. Sessione xvi, antequam eligatur Pontifex, fit decretum cardinalium sacramento confirmatum, « de continuando concilio, quoad rationabilis, debita ac sufficiens reformatio universalis Ecclesiæ, et status ejus tam in capite quam in membris facta sit, et quod sede vacante continuetur concilium, et ad reformationem procedatur. » His pactis atque decretis, anno 1409, sessione xvii, Petrus Philargus Cretensis, ex Minorum familia, vir sanctus ac doctus, à cardinalibus eligitur, et assumpto Alexandri V nomine in Petri Cathedra collocatur. Denique cum multi antistites ac legati discessissent, sessione xxi, ab Alexandro V, sacro approbante concilio, dimittuntur Patres, ac triennii tempus indicitur, quo elapso tempore, continuetur concilium. Atque hæc, quæso, lectores diligenter advertant, nec schismatis tantum, sed etiam reformationis gratia, Pisanam synodum institutam et continuatam esse recordentur. Ne miremur Constantiensem synodum, Pisanæ continuationem, de reformandi auctoritate tanta dixisse ; quæ tamen Schelstratus non modo dissimulaverit, verum etiam, quoad potuit, eversa voluerit. [578]

CAPUT XI.

Confirmatur assertum illud : quod processus Ecclesiæ catholicæ et Pisani concilii, superiore conciliorum, etiam extra schisma, in summis quibusque negotiis, auctoritate nitatur : quibus fundamentis concilii Pisani decreta nitantur.

Jam ex actis facile intelligitur, quo fundamento, et à contendentibus discessum sit, et illi loco dejecti, et novus Pontifex substitutus. Aiunt passim id duobus niti fundamentis : primum, quod in schismate, hoc est sub dubio Pontifice, concilii auctoritas procul dubio potior habeatur ; tum etiam, quod potior habeatur adversus schismatis altorem obstinatum, atque adeo suo modo hæreticum. Hæc quidem vera sunt, sed non his pertingimus ad radicem ipsam ; vanaque hæc duo erant, nisi ab illo uno ac primo dogmate produxissent : Ecclesiæ catholicæ, ejusque concilii generalis auctoritatem, absolute atque etiam extra schisma, in summis Ecclesiæ rebus prævalere.

Nam de Papa dubio et schismatis casu, ut inde ordiamur, falsum illud esse constat, imo periculosissimum, quod à Bellarmino aliisque passim pro certo axiomate asseritur : Papa dubius, Papa nullus. Quærimus enim axioma illud, quo canone sit fixum, quo juris fonte manarit, quis denique ille sit dubius Pontifex, qui jam Pontifex non sit. An ille de quo reipsâ dubitetur ? Ergo pseudo-Papas omnes, Burdinum etiam, et alios toties anathemate percussos in Petri Sede reponamus. An forte eos, de quibus ab electionis origine fuerit dubitatum ? Abeant igitur laudatissimi Pontifices Innocentius II, Alexander III, alii sancti verique Pontifices : redeant Anacleti, Victores, alii antipapæ, aut cum veris Pontificibus æquo jure disceptent. Atque hi quidem antipapæ in [579] factionem suam, principes quoque et imperatores, totaque adeo regna pertraxerant ; ut si partem orbis etiam ingentem dubitasse sufficiat, optimi quoque Pontifices inter dubios ac nullos habeantur. Periculosissimi exempli est, si statim factione orta, et pseudo-episcopo per ambitionem constituto, verus Pontifex sit dubius, atque adeo nullus. Ergo Bellarmini vaga nimis, et latius fusa do dubio Pontifice ad certos limites coercenda sententia est. Valeat nempe in eo casu, in quem Bononiensis et Parisiensis Academiæ, illa Gregorio, hæc Benedicto favens, consenserunt : Ubi. dubium de papatu sit inextricabile propter dubium juris et facti, eo casu Papa dubius sit profecto Papa nullus. Nihil enim prodest nullo certo documento deprehensa aut probata veritas. Sed enim nec sic erat expedita difficultas, aut sublatae schismatis causæ ; remanebat enim questio : Essetne in suo casu inextricabile juris et facti dubium. Nam uterque Pontifex, Benedictus æque ac Gregorius, pro certo et indubitato Pontifice se gerebant, et id certum esse bullis promulgatis, canonibus editis, conciliis adhibitis, sub anathematis pœna decernebant. Vel illud audiamus à Gregorio XII, in sua Austriensi synodo, pronuntiatum : « Christi nomine invocato, sancta et universalis synodus, universalem et catholicam Ecclesiam repræsentans, ad quam cognitio et decisio hujus causæ noscitur pertinere,... pronuntiat decernit et declarat... Urbanum Papam VI, Bonifatium Papam IX, Innocentium VII, fuisse indubitatos ac veros Pontifices,... et nunc Gregorium Papam fuisse verum et indubitatum Papam ;... ac damnatæ memoriæ Roberto Gebennensi, Petro de Luna et Petro [580] de Candiâ in titulo papatus nullum jus competisse, ipsosque fuisse et esse notorios schismaticos et pertinaces,... ipsumque sanctissimum dominum nostrum Gregorium Papam modernum, ad professionem obedientiæ suæ per orbem universum restituendum esse. » En quid decerneret illa sub Gregorio fere jam ab omnibus destituto, miserabilis synodus. Neque Benedictus inferiora cogitabat : quin uterque Pontifex se certum, notorium et indubitatum Papam decernebat ; æmulum vero suum notorium et indubium schismaticum, nullaque vel probabili ratione nixum ; adeoque dubium illud non esse inextricabile, si ad fontem veniretur. Nec utrique deerant sui sectatores, qui usque adeo faverent suo Pontifici, ut nonnisi à contumacibus jus illius in dubium revocari posse crederent Quare ex dubio, nullum satis firmum perpetuæ discessioni, sive, ut vocabant, obedientiæ subtractioni præsidium, aut turbatis conscientiis plena tranquillitas, aut schismatis vulneri certum remedium. Neque quidquam aliud præsto erat, quo omnis scrupulus tolleretur, nisi invicta auctoritate figeretur illud : Pontificem, etiam certum, in Ecclesiæ catholicæ, ejusque concilii generalis potestate esse, de quo Ecclesia decerneret id, quod rei ecclesiasticæ necessarium videretur*

Jam illud de Pontifice altore obstinato schismatis, ac propterea suo quodam modo hæretico ; haud minus Ecclesiæ catholicæ ejusque concilii auctoritatem, Papa quoque ipso superiorem requirebat. Sane afferebatur ex corpore Juris canon ille : Si Papa quo Papa diceretur à nemine judicandus, nisi esset à fide devius. Quo hæresis casu fatebantur omnes Papam etiam certum à concilio judicandum. Sed constabat contendentes nullam hæresim professos esse, neque pro certo canone habebatur, id quod glossa dicebat : « Posse accusari Papam si notorium sit crimen ejus, et scandalizatur Ecclesia, et sit incorrigibilis ; nam contumacia dicitur hæresis. » Quare Parisiensis et Bononiensis Academiæ, quibus postea Senensis, totaque adeo accessit Ecclesia, id quidem, quoad poterant, statuebant : « Quod contendentes per schisma inveteratum in hæresim inciderint. » [581]

Sed quoniam ea res dubia haberetur, addebant : Si id quoquo esset dubium, an propter schisma inveteratum in hæresim inciderint, eoque nomine à synodo deponi possint, id quoque ad synodi cognitionem pertinere.

Verum, hæc si ad vivum persecare aggredimur, comperiemus eo stare, quod quivis Pontifex, quovis jure nixus, pacem Ecclesiæ ac salutem gregis honori suo anteponere, atque adeo certis casibus abdicare teneatur ; quæ obligatio possit ac debeat à concilio œcumenico declarari. Unde quocumque modo quæstio tractaretur, eo redibant omnia, ut quivis Pontifex, et quovis jure præditus, concilio œcumenico certis in casibus, usque ad abdicandam potestatem parere debeat.

Et quidem satis constabat, uti prædiximus. Gregorium et Benedictum de abdicando sæpe jurasse. Unde cardinales ac florentissimæ Academiæ concludebant eos esse sacrilegos, impios, « Ecclesiæ hostes, aperte schismaticos ac schismatum auctores et nutritores : » ac rursus : quod « schisma sit mater errorum, cujus obstinatione et vetustate descendatur in hæresim, et fides lædatur Deo et Ecclesiæ debita, cujus provisio spectet ad concilium : » et quod « schisma inveteratum in hæresim transeat : » ad hæc « Papam hæreticum et schismaticum cessasse esse Papam, et à schismaticorum atque hæreticorum incorrigibilium obedientia recedendum : » denique, « et in dubio, an hoc incrementum schismatis transeat in hæresim, vel an tale sit ex quo provisio spectat ad concilium, id quoque ad concilium pertinere ; » quæ omnia à concilii summa, in quemcumque Papam, quocumque jure præditum, potestate pendebant.

Huc accedit, quod Christus nullam specialem in schismaticos aut hæreticos Pontifices, congregatis episcopis, aut synodo œcumenicæ concesserit potestatem. Quare totum illud jus, quod omnes unanimi consensu, in schismatis atque hæresis causa, concilio œcumenico tribuebant, eo uno dogmate nitebatur ; quod synodus œcumenica totius Ecclesiæ, atque adeo sancti Spiritus complexa potestatem, universim, ubi de summa re ecclesiastica agitur, summa et indeclinabili auctoritate decernat. [582]

Quo factum vidimus, ut uno eo axiomate utraque obedientia niteretur. Et Gregorii quidem cardinales aperte provocabant ad concilium generale, « ut à quo et in quo soleant gesta etiam summorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari. » Benedicti vero asseclæ, atque in his, vel potissima ecclesia Gallicana, universitatis Parisiensis dictum illud comprobabat « Papam matri suæ, hoc est, sanctæ Ecclesiæ materno jure esse subditum : » quæ vel nihil concludunt, vel ad omnem Pontificem, etiam extra schismatis casum, protenduntur.

Et quidem ab Odorico Rainaldo Simonem Cramandum patriarcham Alexandrinum, suggillatum audivimus, quod ecclesiæ Gallicanæ sacro conventui præsidens, concilium prætulerit Romano Pontifici ; et Petrus Plaoul Parisiensis doctor idem asseruit, sacro consessu applaudente, tantumque abfuit, ut eos ad hanc tuendam sententiam vehementissime perorantes quisquam incusaverit, ut eorum maxime auctoritate atque consiliis, tota Gallicana ecclesia adversus schismaticos uteretur. Quin ipse Petrus Plaoul ab Universitate studii Parisiensis ad concilium Pisanum Ambaxiator missus, in ejusdem concilii sessione publica ea de re celebrem orationem habuit. Sic enim in gestis sacri concilii legimus : « Sessione xiii, die Mercurii, 29 Maii, quidam valentissimus doctor, vocatus Magister Plaoul, ascendit pulpitum, et proposuit verbum Dei ;... et deduxit pulchre exaltando Ecclesiam, et asserendo eam esse supra Papam : quod deduxit pluribus rationibus, tam ex parte materiæ, scilicet animarum, quam ex parte formæ, quæ est Spiritus sanctus ; quam etiam ex parte causæ efficientis, quæ est ipse Christus ; quam etiam ex parte finis, quæ est ipse Deus in Ecclesia triumphante. » Atqui his quidem argumentis, hujus ævi more, complexus est omnia, quibus summos theologos in eamdem sententiam adductos esse constat : ut certum omnino sit, quæ in concilio Constantiensi, de conciliorum suprema auctoritate, explicatius dicta sunt, ea in utraque obedientia, hoc est, in Ecclesia catholica, atque in concilii Pisani dictis atque gestis præcessisse. [583]

CAPUT XII.

An sine temeritate concilii Pisani auctoritas rejici possit.

At Pisano concilio Odoricus Rainaldus objicit : Sine Papa, secundum canones, legitimum haberi non posse concilium : pessimorum scilicet medicorum more, qui, valetudine desperata, ægrum interire malunt quam à consuetis remediis, quamvis frustra tentatis, ad extraordinaria, quamlibet certa, confugiant. Nec deerant, Alexandri V tempore, imbecilles animæ, quæ hac superstitione tenerentur, quos Gerson noster sermone coram Alexandro V confutat et irridet, his verbis : « Cujus est ista tua substitutio, Pater beatissime, nisi Christi ? Unde convocatio concilii (Pisani scilicet) tam mira ? Unde prius discordantium inaudita consensio ? Unde tot præsulum et sapientium concursus tam celer ? Non causa certe dissensionis, sed pacis. Non vocavit Papa : fuit conventiculum. O ridenda ac irrationalis nimium ratio ! Neque vero quatuor illa concilia, quæ in Actibus apostolicis describuntur, Petrus vocasse memoratur. Neque synodus Nicæna jussu Silvestri, sed Constantini convenisse legitur. Ad quintum universale concilium Patrum, contra Theodorum Nestorii discipulum, nemine convocante, sese Patres exhortati sunt. Fuere ergo conventicula ? Cave dixeris. Coluntur ab Augustino (Gregorium voluit dicere sive librarii mendum est) tanquam Evangelia, Quid si schisma dubios reddit christianos, quem duorum pro Papa colant ? Quid si, quod perrarum est, summus Pontifex labatur in hæresim, ut legimus Liberium arianæ pravitati subscripsisse, Marcellinum idolis sacrificasse ? Quid si intolerandis oneribus christianitatem gravaret ? An adversus tantos morbos nullam relinquis medelam ? Relinquo, inquis. Credo sane : nam imperfectam nimium ecclesiasticam politiam adstrueres ; nec [584] à Deo, cujus perfecta sunt opera, salubriter institutam, si quis in eam morbus posset incurrere, contra quem nulla posset adhiberi medicina. Sed tamen milia memoratis casibus relinquitur, si non aliquando sine Papæ vocatione, convenire possit Ecclesia. »

Ne hic mihi critici, fastidiosum hominum genus, aliquos memoriæ aut historiæ lapsus, seu menda operarum, quæ in editione Gersonis sunt innumerabilia ; sed ipsum argumentorum pondus attendant. Eorum vim invictam sentient. Quare Alexandro V, Pisæ electo Pontifici, multo maxima pars christiani orbis statim adhæsit : Gallia, Anglia, Germania, Hungaria, Dalmatia, Croatia, Norvegia, Dania, Suecia, Polonia, Italia fere tota, Roma quoque ipsa.

Huc accessit postea tota posteritas, teste Bellarmino, et in Sede Petri, post Alexandrum V, duos Alexandros sexti et septimi nomine venerati sumus ; cum Clemens VII, Leonis X successor, et Clemens VIII, eum Clementem spreverint, Robertum scilicet Gebennensem cardinalem, qui Clementis VII assumpto titulo, post Urbanum VI Avenione sedit.

Neque valet Odorici Rainaldi responsio, in Romanorum Pontificum serie, numeratos falsos Stephanos falsosque Joannes ; unde veri Pontifices numerum ac titulum suum traxerint. Ita enim numeratos esse constat, obscuris temporibus et ab historicis, non ab ipsis Romanis Pontificibus, cum per ea tempora, nondum in decretis suis addere solerent nomini suo, ipsam numeri notam. Nunc autem cum Romani Pontifices sic passim edicant in capite diplomatum, Alexander Papa VI, Alexander Papa VII, numeratum ab iis esse falsum, et à falsa aut suspecta synodo creatum Pontificem, recente adhuc facti memoria ac manifestis gestis, absonum, absurdumque est.

Quare et illud certum, Alexandrum V et Joannem XXIII, Pontificum historiis, vitis, catalogis, toto orbe terrarum, atque etiam in Urbe editis, passim fuisse adscriptos ; totique Ecclesiæ catholicæ probro maximo sit, tanto episcoporum aliorumque orthodoxorum numero, tanto Universitatum, religiosorum Ordinum, provinciarum regnorumque catholicorum concursu, celebratam [585] fuisse falsam et canonibus repugnantem synodum, quam etiam Alexander V à Romanis totoque propemodum orbe jam agnitas, confirmarit. Extat enim illius synodi confirmatio Bononiæ edita, aliquot post mensibus, quam Pisana synodus soluta est ; ne id Patrum auctoritati magis, quam ipsi veritati tribuisse Pontifex videatur. Probat autem ejus gesta, ut quæ universalis Ecclesiæ auctoritate et concordia facta sint. Neque ita multo post idem Pontifex summa cum pietate obiit ; testatusque est inter extrema suspiria, se quidquid Pisis egisset, summo divinæ gloriæ amore fecisse.

Huc accedit quod ejus æmuli ac Pisani concilii contemptores, Gregorius atque Benedictus, convocato licet generali concilio, vix paucos episcopos congregare possent. Quin etiam synodus Benedicti, Perpiniani habita, Pisanum concilium venerata est, conclusumque in ea est, ut Petrus vocatus Benedictus, iret vel mitteret procuratores irrevocabiles Pisas, ubi aliud concilium congregabatur pro unione Ecclesiæ, qui procuratores, ejus nomine, papatui renuntiarent, Gregorio cedente, mortuo, vel ejecto. Id ex sexdecim deputatis, quindecim concluserunt ; atque ita ex duobus frustulis, quæ Pisano concilio repugnabant, unum jam frustulum, à quo Benedictus colebatur, votis atque suspiriis Pisanae synodo cohærebat, eique se suumque Pontificem submittebat.

At in alia particula Gregorius, cum paucas Italiæ urbes, easque fere ignobiles, vix in obsequio retineret, frustra convocabat totius orbis episcopos. Qua de re sic Rainaldus scribit : « Spreta sunt ab episcopis ejus imperia, cum in magnam adduceretur invidiam concilium ad schismatis propugnationem molitum ; misitque Nicolaum episcopum Ferentinum, et Dominicum designatum episcopum Melitensem, Venetias ; ut, objecta anathematis pœna, illius provinciæ præsules ad synodum cogerent. Sed Veneti, Alexandro, ex Doctorum sententia, quamvis Gregorius Venetus esset, adhæserant ; nec immerito. Quis enim non sperneret tam paucos episcopos in tenui atque ignobili Austriæ oppido synodum œcumenicam venditantes, aut ab eis universalem repræsentari [586] crederet Ecclesiam ? Tali tamen concilio Ecclesiâque fretus Gregorius, se notorium et indubitatum Papam, Alexandrum V, quem tota fere Ecclesia coleret, æque ac Benedictum in altero mundi angulo praesidentem, notorium schismaticum declarabat ; quem talia declarantem Odoricus Rainaldus pro vero Papa haberi vult, in eoque frustulo totam Ecclesiæ catholicæ potestatem collocat. Quis hæc ludibria et ecclesiasticæ historiæ dedecora ferat ?

Illud paulo gravius, quod aucto Pontificum numero, Pisani Patres non restinxisse schisma, sed auxisse videantur. Id quidem Odoricus Rainaldus et alii passim objiciunt. Sed profecto immanem belluam ille interemit, qui percusso capite et corpore obtrito, seminecem, atque ægra vix membra trahentem reliquit : quo factum est ut lethali vulnere ictam in Pisanâ synodo, Constantiensis synodus paulo post superveniens conficeret.

Cæterum quisquis Constantiensis synodi salutarem Ecclesiæ ac schismati pestiferam agnovit auctoritatem, Pisanam quoque synodum suspiciat oportet, quæ Constantiensis continuatio est. Quid plura, cum ipsos liceat adhibere testes qui Pisanæ synodo adversentur ? Nempe Bellarminus qui dubiam, Rainaldus et alii qui nullam pronuntiant, in hoc axioma consentiunt : Romanum Pontificem dubium, sive in casu schismatis, concilio generali subesse. Omnes enim, excepto nullo, in eam sententiam uno ore decurrunt, ut Pontificem saltem dubium œcumenico concilio subdant. Atqui Gregorius æque ac Benedictus dubius erat Pontifex, à quo tanta pars Ecclesiæ, suique cardinales discedebant. Ergo ille concilio suberat, ab eoque depositus acquiescere debuit, ac renitens pro schismatico habendus, eorum quoque calculo qui cum Odorico Rainaldo ei favent : quod est argumentum ex confesso ab adversariis plane peremptorium.

Objiciunt tamen sanctum Antoninum excusantem eos qui post Pisanam synodum, atque Alexandrum V, Benedicto et Gregorio favebant : « Cum dubium esset maximum » de illo maxime, utrum Gregorius et Benedictus « Ecclesiam scandalizarent dissimulando unionem se velle : Nam, inquit, de Gregorio apparuit contrarium, quia de facto renuntiavit. » De facto renuntiavit sane in [587] Constantiensi concilio, posteaquam quantum potuit ludificatus Ecclesiam, desertus ab omnibus et ad angulum redactus Italiæ, rem in eo esse vidit, ut merito anathemate feriretur, postquam et ipsum et suos sui puduit ; nolueruntque cum aliqua laude cedere, quam ignominiose ejici, ut æmulo Benedicto contigit. Quod ergo Gregorius cessit, ipsi Pisanæ synodo imputandum est. Neque propterea penitus inexcusatos esse volumus qui bona spe ducti, sive à Gregorio, sive à Benedicto schisma produci paterentur ; quod unum Antoninus voluit. Cæterum qui præfracte contendunt cessionem utriusque Pontificis, aut saltem Gregorii expectandam fuisse, eos ego dixerim invidiosissimum schisma propagatum voluisse, spreto remedio, quod ipsa necessitas extorqueret : ad hæc in eo labi, quod imperfectam asserant à Christo constitutam Ecclesiam, quæ adversus exitiosissimum vulnus nullo præsidio instructa esset. Tertio, grave illud est non agnoscere vim occultam Spiritus sancti, ad synodum Pisanam, tot regna, tot ecclesias, tot principes, tot episcopos, tot abbates, tot Ordinum capita, cum religiosis cœtibus, tot inclytas academias adducentis, ut facerent sibi caput unum. Denique jam diximus, dicemusque ipsam Constantiensem synodum eo esse fultam, quod Pisanæ synodi continuatio esset, quod est vel gravissimum ejusdem Pisanæ synodi firmamentum ; ut profecto nunc tam sancta, tam probata synodus, sine gravi saltem temeritatis nota abjici nequeat.

CAPUT XIII.

Ad Constantiense concilium devenitur : ejus causæ atque initia referuntur : rerum series usque ad sessionem v : hinc confutati qui ad schismatis tempus decreta restringunt.

Jam ergo ad Constantiensem synodum devenimus. Eam Joannes XXIII, Alexandro V mortuo substitutus ; convocavit, ut Pisana synodus continuantur.

Causæ continuati concilii in Bulla convocationis expressæ : ut schisma finiretur, ut hæreses damnarentur, ut ecclesiasticæ disciplinæ reformatio fieret. [588]

Schisma quidem vivebat adhuc ; ac si Pontificum atque obedientiarum numerum aspiceres, non excisum, sed auctum esse videbatur ; et falsorum Pontificum fautores, pauci licet comparatione reliquorum, Hispani præsertim, quo iniquius, eo obstinatius eos tuebantur ; neque immerito timebatur, commotis adhuc animis, ne ex scintilla majus incendium resurgeret. Jam Vicletiana hæresis tota in Ecclesia grassabatur, quodque malorum omnium caput erat, jacebat ecclesiastica disciplina ; tantæque morum corruptelæ inerant, ut vel ea causa synodus necessaria haberetur, cum ex ea radice et schismata et hæreses prodiisse constaret.

His de causis Constantiensis synodus est convocata, ac Joanne XXIII Sigismundoque imperatore præsentibus, inchoata. Primum omnium sacra synodus recipit Papæ sponsionem, sponte quidem oblatam, sed postea juramento Bullaque insuper edita confirmatam, quod cessurus esset papatu, non tantum si Petrus de Luna et Angelus de Corario cederent ; verum etiam, si id è re Ecclesiæ esse synodo videretur : eo nempe fundamento, quod verus quoque et certus Pontifex, quo magis, quo verius, quo denique certius pater pastorque esset, eo magis honori suo Ecclesiæ pacem et gregis salutem anteponere teneatur.

Hac sponsione facta, Bullàque promulgata, Pontifex die 20 Martii, Majore hebdomada imminente, clam aufugit Constantia, atque in vicinum oppidum Scaphusense se contulit, ubi sub tutela Friderici ducis Austriæ morabatur. Multum ea fuga commota est synodus, nec deerant Papæ adulatores pessimi, qui synodum solvere molirentur ; sed habita est frequente consessu, die 25, sessio iii, post Papæ recessum prima, in qua decernitur, quod « Constantiae in Spiritu sancto Synodus generalis, pro reformatione et unione Ecclesiæ in capite et in membris, fuit et est rite et juste convocata, initiata, celebrata ; » quod per recessum Papæ aut aliorum quorumcumque, hoc sacrum concilium non est dissolutum : neque transferri debeat, nisi assensu concilii, aut omnino dissolvi, « usque ad extirpationem præsentis [589] schismatis, et quousque Ecclesia sit reformata in fide et moribus, et capite et membris. »

Quid sit apud synodum, et hujus ævi scriptores, in Ecclesia reformari fidem, omnes faciie intelligunt. Non hoc est, restitui collapsam, cum nunquam Ecclesiæ collabatur fides ; sed, ea firma et integra, damnari hæreses, hæreticos Ecclesia ejici, quo clariore luce fides enitescat. Cæterum Ecclesiam « in fidei veritate semper immaculatam permanere, et de hæresibus semper triumphare, » alibi dicet Synodus, Viclefum condemnans : atque hoc obiter dictum oportuit ; ne quis in ambigua reformatos fidei voce falleretur.

Verum id diligentissime advertendum, tres concilii causas ab ipso concilio statim ac diserte expressas : fidem, schisma, reformationem generalem in capite et in membris. His ut reliqua consentanea essent, sessione iv, ubi ad ipsos Pontifices devenitur, ad easdem tres causas, debita ab ipsis obedientia refertur, nempe ut huic synodo obedire debeant in his quæ ad fidem pertinent, quæque ad extirpationem hujus schismatis, quæque ad reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris.

Dum hæc agerentur, et sessio iv fieret, renuntiatum est sacro concilio, Papæ nomine, ipsum non alia causa quam propter sanitatem corporis, Constantia recessisse, atque omnino impleturum omnia quæ sacræ synodo promisisset. Hæc in acta relata sunt. Quin ipse Pontifex, data schedulâ propria manu aliisque multis testificationibus, idem confirmavit.

Sacra tamen synodus intellexit ex ejus recessu, quocumque colore quæsito tegeretur, nonnihil turbarum eventurum, multaque eum de disturbandâ synodo moliri ; nec deesse adulatores, qui pessima suaderent. Sex enim cardinales palam pronuntiaverant, ejus absentia jam solutum esse concilium, ac Rainaldus memorat plerosque cardinales, alios post alium, ad Papam confugisse ; edictumque Papæ valvis affixum repertum fuisse, quo Curia omnesque officiales, ut ad ipsum accurrerent, sub [590] excommunicationis ac privationis pœna citabantur : quæ omnia ad dissolvendam synodum pertinerent.

Scribunt et alii, Patres cardinalibus indignatos id etiam cogitasse, ut prohiberentur à sessionibus concilii, ubi de Papa ageretur, cui se turpes adulatores præstitissent ; Petrum de Alliaco cardinalem, æquum omnibus nec minus Ecclesiæ Romanæ, quam ipsius concilii studiosum, his obstitisse, et cardinalium defendisse dignitatem. Nec interim deerant, qui pessimo adulandi studio, pontificiam potestatem immodice afferrent. Quæ cum ita se haberent, necessarium erat Patribus, ut conciliarem auctoritatem magis magisque inculcarent. Quare sessione v, non modo sessionis iv canonem iterarunt, sed etiam hæc duo addiderunt : primum, ut explicatius diceretur, cujuscumque alterius concilii generalis decretis Papam subjici ; alterum, ut si contumaciter obedire contempserit, debite puniatur ; ne scilicet, quod plerique jactabant, honeste potius quam necessario obstringi obedientiæ videretur, tantaque Patrum consensione finita est sessio, ut actis hæc verba inserantur : « Quibus constitutionibus lectis, concilium eas uniformiter approbavit et conclusit. »

Hi sunt illi duo canones relati superius, de quorum sensu agitur. Sed ipsa, credo, rei series persuadet, non alium esse posse, præter eum quem tuemur : nempe ut in fidei, schismatis, reformationis casu, non tantum Constantiensi, sed etiam cuicumque, quocumque tempore, et quacumque causa congregato concilio generali, obedientiam, à Papa etiam, præstari oporteat,

CAPUT XIV.

Vana suffugia, ex ipso concilii scopo ac verbis, confutantur.

Certe cum Constantiense concilium in his sessionibus, duplicia generis decreta protulerit, quarum alia proprie ad concilium Constantiense pertineant, alia ad omne concilium protendantur, utriusque generis decretis certam notam adhibuit. Et tertiæ quidem sessionis decreta qui legerit, statim animadvertet ita decerni : « Quod istud concilium non debet dissolvi : quod ipsum concilium non potest transferri : quod qui interesse debent huic concilio, non recedant. » Tunc sessionibus iv et v multa in eumdem sensum de hoc concilio proprie decernuntur : quam notam si haberent omnia synodi decreta, libenter fateremur non posse protendi ad omne concilium ea, quæ de isto constituta fuerint. Nunc cum concilium in sessione v, diserte scripserit, « et huic concilio et cuicumque alteri concilio generali, » etiam à Papa deberi obedientiam ; patet sacram synodum, quasi dedita opera occurrisse eorum effugiis, qui ad concilia in schismate habita, ant ad solum schismatis tempus horum decretorum verba detorqueant.

Hoc certe suffugium post Basileensem contentionem, auctore Turrecremata, primum emersit. Is enim, cum auctoritate decretorum Constantiensium vehementissime premeretur, primus omnium contendit, « quidquid verba concilii in sono litteræ prætendant, » tamen aliter quam sonant intelligenda esse, difficillimumque esse observare Constantiense decretum de obedientia à Romano Pontifice debita, « nisi decretum illud, ad aliam trahatur intelligentiam, quam verba in superficie prætendant. » Itaque commentum illud excogitavit, decretum Constantiense ad solam schismatis causam restringendum : ex quibus satis constat, virum acutissimum semel iterumque ac tertio verborum concilii perspicuitate summa eo esse deductum, ut, repugnante littera, ad hunc sensum comminiscendum causæ necessitate se fuisse abreptum, ultro fateretur.

Quare qui eum secuti sunt, nihil aliud quam ludibria protulerunt. Et quidem commemoravimus, quam aliena, non modo à sensu, verum etiam à verbis horum decretorum dixerint, qui Constantiense concilium huic concilio duntaxat, non autem aliis, auctoritatem eam tribuisse respondent ; cum Patres Constantienses diserte scripserint : « Papam hujus concilii, et cujuslibet alterius concilii generalis præceptis teneri. » [592]

Nec minus absurde Disquisitionis auctor, pro confirmando Turrecrematæ suffugio hoc argumentum proposuit : « Concilium istud (Constantiense scilicet) fuit continuatio Pisani concilii ad civitatem Constantiensem translati : ex actis : Pisanum vero pro sublatione dicti schismatis congregatum fuerat : item ex actis : » ergo ad schismatis causam illa Pontificibus præscripta obedientia revocatur. Quæ jactata ad speciem, jam ex gestorum serie evanescunt. Esto enim, urgentissima causa Pisani concilii fuerit, extirpandum schisma ; tamen ex actis docemur, accessisse aliam haud minus necessariam, nempe reformationem in capite et ia membris : tum continuatam in urbe Constantia Pisanam synodum tria suscepisse : fidem exponendam, extirpandum schisma, reformandam Ecclesiam in capite et in membris ; atque in his tribus ab ipso Pontifice, non tantùm huic, sed cuicumque concilio generali, præstari obedientiam oportere. Ergo pessima fide, decreta concilii sessionum iv et v, ejus gestis dictisque aperte reclamantibus, ad solam causam schismatis restringuntur. Quo etiam factum est, ut qui his solutionibus uterentur, subesse tamen aliud facile persentiscerent, ut de Turrecrematà vidimus. Vero Gonzalez, postquam ad tempus schismatis dubiique Pontificis verba restinxit, subdit tamen : « Forsan vero incaute in diffinitione sua verba posuerunt, quæ videntur amplius aliquid sonare. » Quis vero non existimet incautum potius fuisse Gonzalem, quam tot sapientissimos Patres ac theologos ita incaute locutos, ut nec ipsi eorum verborum, quæ tam accurate selegerint, sensum intelligerent ?

Jam quod Bellarminus, quo uno vel maxime adversariorum causa nititur, dixit, ex decreto Constantiensi, subjectum fuisse conciliis Papam dubium, adeoque non jam Papam, manifestam absurditatem præ se fert ; nempe ut concilium, cum sibi et cuicumque concilio asserit collatam immediate à Christo potestatem, etiam in Papam, tanto conatu nihil agat, quam ut conciliis eum qui non sit Papa, subjiciat : quo nihil est absurdius. Deinde [593] observatum à nobis est, Papam dubium, qui jam pro Papa non sit, intelligendum esse, non in quocumque schismate ; sed in eo schismate, ubi est inextricabile dubium juris et facti, quale erat illud schisma post Urbanum VI. Talis autem casus est rarissimus ; quippe qui post Christum natum, semel tantum contigit. Hinc argumentum : Constantiense concilium nunquam adhibuit illas voces, quibus generaliores ac latius fusæ nullæ esse possint, ad exprimendum eum casum, quo nullus est rarior et infrequentior ; atqui his vocibus, quas Constantiensis adhibuit synodus : quicumque : quacumque dignitate : cuicumque concilio, nullæ generaliores reperiri possunt ; ergo Constantiense concilium non eas adhibuit, ut se ad infrequentissimum, ac tot retro sæculis semel tantum cognitum casum adstringeret ; cum præsertim sacra synodus alias futuras synodos, non modo animo praevideret, sed ipsa etiam decretura esset- Neque enim quisquam ignorat canonem Frequens, sessionis xxxix, quo de decennio in decennium habenda concilia generalia decernuntur ; atqui illa concilia non omnia futura erant sub dubio Pontifice ; ergo concilium Constantiense non ea tantum concilia prævidebat, quæ sub dubio Pontifice futura essent. Atqui conciliis quibuscumque futuris subjiciebat Papam ; ergo etiam subjiciebat iis, quæ à Papa indubitato haberentur.

Præterea demonstravimus totam Ecclesiam schisma elisuram, adeo abfuisse à restringenda ad Papam dubium concilii potestate, ut etiam intelligeret, ne in Papam quidem dubium valituram eam, nisi absolute valuisset ; neque tolli potuisse dubium Papam, qui in sua obedientia certus haberetur, nisi et illud constitisset, certum etiam Papam in concilii generalis potestate esse. Hinc illa manarunt, causam schismatis ad concilium generale devolutam, non quidem propter illum singularem casum, sed quod singularis casus non alia potestate diffiniendus esset, quam ea qua cæteri casus diffiniri solerent. Quæ si universa Ecclesia ante Pisanam synodum, multo magis post eam atque in Constantiensi concilio declaravit. [594]

Tum illud constat Constantiensem synodum non modo de extinguendo schismate, sed etiam de exponenda fide ac reformanda disciplina fuisse sollicitam. Id enim, et Ecclesiæ mala, et Bulla convocationis, et ipsa sacræ synodi jam inde ab initio professio postulabant. Atqui expositio fidei ac reformatio disciplinæ, non ad solum schismatis tempus, sed ad omnia Ecclesiæ tempora protenditur. Ergo absurdum est ad solum talis schismatis tempus restringere concilii sollicitudinem.

Postea, sacra synodus non nisi certo Papa constituto reformationem aggressura erat. Ergo cum docuit, in reformationis causa Papam concilio subesse oportere, non Papam dubium, sed certum, et ab ipsa synodo constitutum cogitabat. Neque enim quis negaverit sacram synodum, cum sessionum iv et v decreta conderet, quæ deinde actura erat animo providisse. Imo potius in ipsis initiis certa fundamenta ponebat, quibus cæteræ synodi actiones et ordinationes suo tempore struerentur. Id autem volebat maxime, ut, Papa constituto, reformatio fieret ; utque eam nullus hominum, ac ne quidem ipse Papa prohibere posset. Id ergo agebat, ut Papam etiam certum, atque ab ipsa synodo constitutum, conciliaribus decretis obligaret.

Hic vero omnem absurditatem exsuperat illa responsio, quam auctor Doctrinæ Lovianensium prodidit : nempe ut in synodo Constantiensi reformatio nihil aliud sonet, quam ipsam extinctionem schismatis. Quo loco verba illa de reformatione faciendi in capite et in membris, intelliguntur : in capite, seu capitibus schismaticis ; quæ scilicet capita schismatica à synodo in ordinem cogerentur : quo nihil excogitari possit absurdius ; sed tamen ad hæc absurda rediguntur, qui perspicuis synodi verbis atque sententiis commenta sua assuunt.

Itaque postulamus ut ex ipsis consuetis synodi Constantiensis locutionibus, synodum Constantiensem intelligant. Certe sacra synodus, sessione xv, sic decernit : « Ne quis ullo modo prohibeat ad Sedem apostolicam, aut Romanam Curiam, hoc durante concilio, vel ad ipsum, et quæcumque alia generalia venientes. » En sessione xv easdem plane voces, quas in v legimus. Dicant [595] boni expositores prohibitionem eam xv sessionis, non ad omnes synodos, sed ad eas quæ in schismate fiant pertinere. Item sessione xxvi fit decretum cum hac clausula : « Salvis iis quæ in hoc præsenti, et in aliis quibuscumque generalibus conciliis fieri solerent : » quæ cum ad omnes synodos pertinere necesse sit, sessionis v verba, non minus generalia, nec minus patere constat. Denique in ipsa Bulla Inter cunctas, sacro approbante concilio, hæc jubentur : nempe interrogari quemvis Viclefismi suspectum : « Utrum credat quod quodcumque concilium generale et etiam Constantiense universalem Ecclesiam repræsentet. » En iterum ac tertio constantique tenore quodcumque concilium una cum concilio Constantiensi omne concilium comprehendit : quo nihil est clarius ad ipsius Constantiensis concilii voces interpretandas constituendamque sententiam.

CAPUT XV.

Ex sessione viii concilii Constantiensis, sessionis v sensus asseritur.

Aliud argumentum exsurgit ex sessione viii, pro vero et nativo Constantiensium canonum sensu, quem tuemur. Ea sessione referuntur ac damnantur Viclefi propositiones xlv. Ex his Cajetanus ac Nicolaus Dubois quasdam seligunt, quarum condemnatio nobis officiat : octavam : « Si Papa sit præscitus, vel malus et per consequens membrum diaboli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam ; nisi forte à Caesare : » propositionem xli, hanc scilicet : « Non est de necessitate salutis, credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. »

Ac ne quid omittamus, proferunt item Joannis Hussi propositiones damnatas : septimam : « Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiæ sanctæ catholicæ. » Inculcant etiam illud, quod [596] Martinus V, Bulla Inter cunctas, quemlibet de hæresi Viclefi, aut Hussi suspectum, sacro approbante concilio, sic interrogari jubet : « Utrum credat quod beatus Petrus fuerit Vicarius Christi, habens potestatem ligandi et solvendi super terram ? Utrum credat quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit, ejus nomine proprio expresso, sit successor beati Petri, habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei ? » Ex his igitur tale conficiunt argumentum : Si Ecclesia Romana suprema est ; si Papa habet supremam auctoritatem in Ecclesia Dei : ergo concilium generale non est supra Papam, aut Ecclesiam Romanam ; ergo sessionum iv et v decreta non de Papa absolute, sed de Papa dubio ac de schismatis tempore intelligenda sunt.

Valeat plane illa consecutio, nisi et à synodo prævisa difficultas, et ab ipsa quoque aperte soluta est. Sed quid Constantienses Patres addiderint videamus ; nempe post relatam Viclefi propositionem illam : « Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias, » statim subjiciunt : « Error, si per Romanam Ecclesiam intelligat universalem Ecclesiam, aut concilium generale, aut pro quanto negaret primatum Summi Pontificis super alias ecclesias particulares. » En quam diligenter Constantienses Patres, et Martinus V locuti sunt : en ut Ecclesias particulares, non totam ipsam Ecclesiam catholicam, uno ore aliquid decernentem, Pontifici submiserint Inde nimirum nostri sua illa sumpserunt, « dandam esse supremam et plenam Pontifici potestatem, sed in comparatione ad fideles singulos et ad particulares Ecclesias. » Ita Gerson noster in ipsa Constantiensi synodo prædicabat ; ita in eodem concilio totidem verbis docebat Gersonis Magister Petrus de Alliaco cardinalis, quo maxime auctore Viclefiana hæresis damnata est. Hæc profitebantur qui in synodo docebant, qui synodum docentem audiebant : hæc ipsa Martinus V sua facit, cum Decretali Inter cunctas concilii verba inserit, et ipsa synodo approbante confirmat.

Instat Cajetanus, nihil obesse sibi hæc verba concilii a [597] Martino V approbata ; cum istud « quod primatus Papæ sit super Ecclesias particulares, sit sermo affirmativus de primatu super particulares, et non negativus de primatu super universalem Ecclesiam. » Quod P. Thyrsus Gonzalez, Cajetanum secutus, sic exponit, « ut vi illius censuræ à Martino V approbatæ, solum sit de fide Romanum Pontificem habere primatum supra singulas ecclesias, et vi illius non sit de fide habere primatum supra Ecclesiam universalem ut congregatam in concilio : » addit quod « ibi sic adstruitur primatus Romani Pontificis super ecclesias particulares, ut non negetur super Ecclesiam universalem. » Hæc ille, hæc alii, non perpensa rerum serie, res magnas vanis distinctiunculis conficere soliti, in hunc locum memorant.

Sed profectò nimis scholastica subtilitate ludunt ; quasi vero deceret sanctissimam synodum, dum dedita opera id agit, ut contra Viclefum explicet quid sit de necessitate salutis, in Ecclesiæ Romanæ primatu profitendo, aliquid eorum omisisse, quæ de necessitate salutis credere oporteat. Atqui ex concesso, nihil dicit de primatu Romani Pontificis super Ecclesiam, ut est universalis, et illud tantum asserit, primatum eum agnoscendum super particulares Ecclesias, Ergo hoc, non illud, de necessitate salutis credendum esse definit ; statque inconcussum, quod sessionibus iv et v de concilii summa et absoluta, etiam in ipsum Papam potestate, decreverat. Huic doctrinæ congruit illa Martini V interrogatio quam diximus ; non enim quæri jubet, utrum credant quod Papa habeat supremam auctoritatem super Ecclesiam Dei ; sed, utrum habeat supremam in Ecclesia Dei : quod à nobis est alibi luculente explicatum.

Jam vero ex his argumentum conficimus : Quod est ita positum à concilio Constantiensi, ut ex illo tota papatus ratio exponatur, erroresque contra papalem potestatem suborti condemnentur, id non ad tempus schismatis, aut ad Papam dubium, sed ad ipsum papatum, qualis est à Christo institutus, et ad omne tempus pertinet : atqui id quod est sessionibus iv et v de Papa definitum, ita se habet, ut exinde tota papatus ratio exponatur, et papatui [598] oppositi errores condemnentur, ut patet ex prædictis : ergo quod est de Papa in sessionibus iv et v definitum, non ad Papam dubium, aut ad schismatis tempus ; sed ad omnia tempora, et ad ipsum papatum, qualis est à Christo institutus, pertinet ; contra quod adversarii interpretabantur.

CAPUT XVI.

Mens sessionis v, ex capite Frequens et ex capite Si vero, sessionis xxxix demonstratur.

Haud minus valida argumenta deducuntur ex sessionis xxxix multis capitibus, quæ sigillatim pensitanda erunt.

Primum occurrit caput Frequens, quo capite Synodus Pontificibus legem figit, eamque multiplicem. Primum enim decernit ut Summus Pontifex certis temporibus, et quocumque decennio synodum generalem habeat ; deinde ut in fine cujuscumque concilii futuro concilio locum assignare teneatur : tum, ne id faciat, nisi consentiente et approbante concilio : postea ut ad defectum Pontificis, ab ipso concilio is locus assignetur, valeatque convocatio etiam sine Pontifice facta à concilio : postremo, ut Pontifex tempus concilio præstitutum abbreviare quidem possit, non tamen prorogare. Sic præscribit rem quamdam, eamque maximam, quam quocumque decennio Romanus Pontifex facere teneatur ; adeoque ligari putat decreto à se facto Papæ conscientiam. Ergo manifeste dat legem Summis futuris Pontificibus : quibus ? Dubiisne, ac tempore schismatis tantum ? Absurdum ; cum hæc certis determinatisque temporibus ; post quinquennium scilicet, exinde post septennium, ac deinceps post quodcumque decennium exequenda, nullo respectu schismatis, edicto perpetuo sanciantur. Quare decretum istud Martinus V jam electus, jam agnitus, jam indubitatus Pontifex est ipse executus. Nempe sic decernit sessione xliv : « Cupientes ac volentes decreto hujus concilii generalis satisfacere, inter alia disponenti, quod omnino generalia concilia celebrentur in loco quem Summus Pontifex ; per [599] mensem ante finem hujus concilii, consentiente et approbante concilio, deputare et designare teneatur..., eodem consentiente et approbante concilio, civitatem Papiensem tenore præsentium deputamus. » Ex eodem decreto, sub eodem Martino V, Papiense concilium et inchoatum est, et Senas deinde translatum, probante concilio : ex eodem decreto, Basileense concilium ab eodem Martino V indictum, et ab Eugenio IV celebratum fuit- Quæ et alia deprompta ex capite Frequens, Martinus V et Eugenius IV non essent executi, ut huic decreto satisfacerent, nisi intellexissent, non tantum ad schismatis tempus, sed ad omnia tempora ; neque tantum dubiis, sed etiam indubitatis Pontificibus, legem præstitutam.

Cur autem sessione xxxix omnibus Pontificibus legem ponunt, et à futuris quibuslibet conciliis poni posse decernunt ? Cur, quæso, nisi quia sessione v quemlibet, quacumque dignitate, papali etiam, cuilibet concilio generali subditum decreverant ? Ergo omnibus Pontificibus, neque minus certis quam dubiis, conciliarem potestatem ipsa synodus anteponit ; sessionis xxxix fundamento, jam inde ab initiis, sessionis scilicet v, solide providenterque jacto.

Neque objiciant caput Frequens, de conciliis quocumque decennio celebrandis, nullius jam esse roboris. Neque enim hic quærimus, quo Ecclesiæ usu atque consensu, hi, qui disciplinam spectant, canones aboleri possint. Id certe quærimus : an synodus Constantiensis ita se gesserit, ut quæ existimaret Summos etiam Pontifices, in fidei, in schismatis, in reformationis causa, conciliis œcumenicis esse inferiores. Certe, caput Frequens ad [600] reformationem pertinebat, cum Patres intelligerent tantam esse tamque inveteratam ecclesiasticæ disciplinæ corruptelam, ut nonnisi per frequentia concilia successu temporis reformari possit.

Quo ex loco argumentum nostrum ita potest confirmari : Cum Patres Constantienses, sessione v decernebant, cuicumque concilio generali à quocumque parendum, hoc certe decreto intelligebant comprehendi ea concilia, quae ipsi vel maxime imperaturi essent ; ideo enim usi sunt generalibus vocibus : Huic et quicumque alteri concilio legitime congregato : atqui ea concilia imperaturi erant, quæ eliam sub certis indubitatisque Pontificibus haberentur : ergo ea quoque concilia Papæ anteponebant.

Huic argumento plurimum lucis accedit ex capite Si vero, quod est positum in sessione xxxix post caput Frequens. Eo capite, Constantienses decernunt de habendis synodis, si in futurum schisma oriri contingeret. Quo loco præscribunt, quid ipsi contendentes, quid vero concilium, quid denique omnes præstare debeant. Hinc exsurgit argumentum : Cum Constantienses Patres decernere aggrediuntur, quid agendum in tempore schismatis, id non generalibus verbis, sed expresso nominatim schismatis casu, decernunt, ut legenti patuit : ergo certo constat singularem schismatis casum singulari decreto consideratum ac provisum ; at quæ verbis generalibus, de quocumque concilio legitime congregato, sessionibus iv et v, antea dicta essent, ad omne concilium et ad omne tempus omnino pertinere.

CAPUT XVII.

Idem demonstratur ex aliis capitibus sessionis xxxix, Schelstrati et aliorum suffugia præcluduntur.

Sequitur, in sessione xxxix, caput Quanto Romanus Pontifex ; quo capite synodus « statuit et ordinat, quod deinceps quilibet in Romanum Pontificem eligendus, antequam sua electio publicetur, coram suis electoribus, publice confessionem et professionem [601] faciat infra scriptam. » Ergo manifeste omnibus futuris Pontificibus, etiam indubitatis, etiam in fidei professione facienda, legem ponit.

Objicit Schelstratus, id ne quidem in synodo Constantiensi, præsentibus Patribus à Martino V fuisse observatum. Sed, inquit, is Pontifex, electione facta consecratus fuit, ac postea fidei professionem fecit. » Tantus scilicet sacri concilii facillimique decreti contemptus Martinum coeperat, qui aliis synodi decretis tanta diligentia satisfecit ! At à Schelstrato quærimus, cur non ejus rei aliquod monumentum proferat ? An forte in his reconditis gestis, quæ toti orbi hactenus ignorata, à se primum edita jactat, fidei professionem in ipsa consecratione factam invenit ? Atqui nihil vetabat quin fieret, semel quidem privatim, coram electoribus ex synodi decreto, atque iterum publice in ipsa consecratione, sive post consecrationem : sed nempe placebat Schelstrato ostentare contemptam, etiam sine causa, tantam synodum, tantosque fastus ad pontificiam dignitatem pertinere putat.

In eadem sessione xxxix, duo extant canones, quibus canonibus in episcopis transferendis inque spoliis vacantium Ecclesiarum capiendis, aliisque ejusmodi rebus, quid Romano Pontifici faciendum, sacrosancta synodus statuit et ordinat.

Occurrit Schelstratus, et hæc quidem decreta esse confitetur quæ « etiam Pontifices indubitatos tangunt : sed, inquit, nullam pœnam injungunt ; nullam mentionem coactionis faciunt ; prout tamen faciunt in decreto de schismatis tempore, ubi circa Pontifices tempore illo viventes, pœnas etiam privationis papatus constituunt. »

Hæc quidem Schelstratus objicit ; tanquam concilia nonnisi pœna adhibita jurisdictionem exerceant, jaceantque canones innumerabiles in corpore Juris sacrisque conciliis editi, in quibus prohibitio, nulla licet anathematis aut pœnæ cujuslibet et coactionis mentione, constat. At profecto sæpe sufficit simplici interdicto ligari conscientiam ; quod synodus Constantiensis aperte sibi [602] tribuit in capite Frequens, decernendo scilicet, ut Papa ante finitum quodcumque concilium, probante concilio, futuri concilii tempus designare teneatur ; neque nulla pœna tamen est, si futurum concilium designare Papa nolit, illud ab ipso concilio, etiam invito Papa, statim designari. Cæterum quis ignorat pœnas interdum judicum prudentiæ reservari, neque minus obligare ea quæ conscientiæ relinquantur ; ut miremur à Schelstrato, haud indocto viro, lectorem talibus deludi magis ?

CAPUT XVIII.

Idem demonstratur ex sessione xl, et octodecim tum propositis reformationis articulis.

Atque his quidem sessionis xxxix canonibus, synodus Constantiensis reformationem aliqua ex parte delibavit : cæterum tantum opus ad vivum aggressura erat, postquam unus Pontifex constitutus esset. Cum ergo res eo devenisset, ut abjectis aliis, unus Summus Pontifex crearetur, tum vero, sessione xl, octodecim articuli reformationis diu examinata, ac per nationes in reformatorio oblati, proponuntur cum hoc decreto : quod « futurus Pontifex per Dei gratiam de proximo assumendus (post octo scilicet dies) cum hoc sacro concilio, vel deputandis per nationes, debeat reformare Ecclesiam in capite et in membris, et Curiam Romanam,... antequam hoc concilium dissolvatur, super articulis qui sequuntur, » octodecim illis scilicet sæpe memorandis. Hinc autem multa argumenta consurgunt. [603]

Primum, quod jam tetigimus : Reformatio in capite et in membris, quo sessionis v decreta collimabant, exciso penitus schismate et electo Pontifice, praecessura erat : ergo in eo decreto præscripta obedientia cuilibet, cujuscumque status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, non ad schismatis tempus, sed ad ipsum quoque, omnium consensu, constitutum Pontificem pertinebat.

Atque ut pateat sanctum synodum, in sessione v, nihil aliud animo designasse, quam id quod postea executura erat, stet istud argumentum : In sessione xl, sancta synodus Pontifici statim à se eligendo legem dixit : ut nempe, cum ipsa synodo, Ecclesiam et Curiam in capite et in membris, super certis articulis à synodo præscriptis, reformaret : atqui Pontifex mox eligendus, futurus erat certus et indubitatus Pontifex : ergo sancta synodus certo etiam ac indubitato Pontifici legem dixit.

Quid quod articuli omnes, vel fere omnes, Ecclesiam Romanam ac Sedem apostolicam spectabant ? Id vel tituli docent : « De numero et qualitate cardinalium ; de reservationibus ; de annatis ; de gratiis expectativis ; de confirmationibus electionum ; de causis in Romana Curia tractandis ; de appellationibus ad Romanam Curiam ; de officiis cancellariæ et pœnitentiariæ ; de dispensationibus ; de provisione Papæ et cardinalium, » et ejusmodi cæteris : quæ cum absurdum sit ad schismatis tantum tempora, et ad dubios tantum Pontifices pertinere, omnia tempora et indubitatum quoque Pontificem designabant.

Neque obest quod de his parum in synodo actum, sive curiales reformationem eluserint, seu Patres, negotiorum mole obruti, secuturo concilio multa reservarint. Neque enim hic inquirimus quid gestum sit, sed in sessionibus iv et v quæ mens synodi fuerit. Certe constat eam fuisse mentem, ut vel maxime reformatio fieret. Ergo etiam constat eam fuisse mentem, ut indubitatus, et ab ipsa synodo constitutus Papa, quam maxime synodo obediret. Nec elusa reformatio probat synodi auctoritatem infirmam, sed forte hominum animos nimium fuisse perversos.

Huic probationi magnum robur accedit ex articulo xiii octodecim illorum, qui sessione xl propositi sunt : Propter quæ et [604] quomodo Papa possit corrigi et deponi. Atque equidem miror, quosdam Lovanienses aliosque censores nostros, eo loco abusos, ut sessionem v everterent : quasi sancta synodus sessione xl, omnibus jam obedientiis congregatis, in integro reliquerit, an Papa in concilii potestate esset. Neque adverterunt ea, quæ sessione v generatim designata essent, de Pontifice scilicet debite puniendo, sessione xl plene atque integre perficienda proponi, expositis specialibus causis atque agendi modis ; quæ adeo non pugnant cum iis, quæ sessione v gesta erant, ut alterum alteri necessario conjunctum colligatumque sit. Porro certissimum est sessionis xl decretum ita esse conditum, ut post extinctam schisma et sub indubitato Pontifice valeret. Ergo sessionis v decreta, ex mente concilii, etiam extincto schismate et sub indubitato Pontifice valitura erant.

CAPUT XIX.

Recapitulatio eorum quæ de mente concilii dicta sunt : solutio objectorum cap. iii.

Profecto hæc concilii mens, hic sensus : ac si, malis urgentibus ac praevalentibus, tanti concilii, de reformatione ad unguem perficienda, vota frustrata sunt ; certa tamen fundamenta, quibus ea niteretur, posuisse juvabat. Denique si quis diligenter antedicta perpenderit, quove statu res Ecclesiæ essent, quidve illa optaret, quidve metueret, et quo indigeret, tot malis undecumque prementibus, et infando schismate ad cumulum fere auctis, facile intelliget, quam ad sananda Ecclesiæ vulnera pertineret, ne ad solum schismatis, aut dubii Pontificis tempus, provisa remedia ipsaque adeo concilii decreta traherentur. Et ipsum quoque schisma aliud postulabat, cum unicuique factioni addicti, suum Pontificem pro certo jactarent, ac pontificii nominis auctoritate mali abuterentur, boni etiam plerique turbarentur ; atque inter [605] schismatis mala, ac prodendæ pontificiæ majestatis metum fluctuarent. Quas inter angustias tantaque præsentia et ingruentia mala, si Patres Constantienses sibi asseruissent supremam potestatem in dubios tantum Pontifices, næ illi Ecclesiæ morbis inane remedium attulissent. Quare dubii Pontificis, nulla vel tenui mentione facta altiore et communiore ratione subnixi decreverunt, « quemcumque hominem, quacumque dignitate, papali etiam, cuicumque concilio subjici oportere ; » ut postea omnes christiani, quocumque tempore et quocumque rerum statu, sive in schismate, sive extra schisma, seu dubium Pontificem, seu certum esse crederent, supremam conciliorum agnoscerent potestatem, in eâque acquiescerent. Quod quidem sancta synodus eo luculentius et firmius declarare ac definire teneretur, quia pars malorum maxima inde provenerat, quod multi non satis synodo Pisanæ credidissent. Jam vero, his explicatis, nihil est facilius quam adversariorum omnia argumenta, atque axiomata in eorum caput retorquere.

Nempe his agebant regulis : Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi. Nos vero id fecimus, atque ex causis collecta est synodus ; cum illæ, non ad schismatis tantum ; aut ad dubii Pontificis tempus, sed ad omnia Ecclesiæ tempora referantur, ejus quoque decreta ad omnia tempora patere docuimus, Ex contextu facienda est interpretatio. Nos vero gesta omnia ab ipsa origine repetita revolvimus, atque hinc doctrinam et Parisiensium et ecclesiæ Gallicanæ fixam invictamque esse monstravimus. Ubi est apparens aliqua contradictio, capienda interpretatio est, quæ tollat contradictionem. Id vero meminerint ; id enim semper agunt, ut synodi inter se decreta committant, nec unum ex alio elucident, sed evertant. Sic ea quæ in Viclefum à synodo Constantiensi intorta sunt sessione viii ; sic reformationem sessione xl propositam, in ipsis synodi sessionibus iv et v decreta convertunt. Nos ita conciliamus omnia, ut sibi cohærere et eodem ubique tenore processisse constet. Jam cum ex optimis regulis, quas ipsi adversarii adducebant, sacrosanctæ synodi [606] mentem in sessionum iv et v decretis liquido exposuerimus, haud minus luculenter earum sessionum invictam auctoritatem adstruemus.

CAPUT XX.

Sessionibus iv et v æque ac reliquis concilii œcumenici auctoritas constat : an valeat Bellarmini responsio, earum sessionum decreta, à Florentina et Lateranensi synodis antiquata ?

Ac primum auctoritas sessionum iv et v haud alio fundamento nititur, quam quo tota synodus, ipso nempe concilii titulo ; « Sancta synodus Constantiensis in Spiritu sancto legitime congregata, generale concilium faciens, Ecclesiam catholicam militantem repræsentans, etc. »

Hæc de se statim synodus, prorsus synodorum generalium more. Quærimus à nostris censoribus, an hunc titulum sessionibus iv et v detractum velint ? Si velint, non catholica, sed mendax est synodus, pro universali sese venditans : si nolint, aut, volentes licet, ipsa sanctæ synodi reverentia cohibet, fateantur necesse est, sessiones iv et v ea auctoritate niti, qua nulla major esse possit.

Ait quidem Bellarminus, « Constantiense concilium, quantum ad primas sessiones, ubi definit concilium esse supra Papam, in concilio Florentino, et Lateranensi ultimo reprobatum. » Anne expresso nomine concilii Constantiensis, ut sane oportebat ? Sic enim et Ariminensis, et Ephesina illa nefaria synodus expresse abrogatæ et condemnatæ sunt. An igitur Florentina, aut Lateranensis illa ultima synodus, Constantiensem synodum notavit ullo modo ? Nusquam. Sed, aiunt, contraria decreta protulit. Ergo [607] jam non concilio abrogatur auctoritas : sed ipsa concilia quæ vera auctoritate constent, pessimo exemplo inter se committuntur. Nos autem conciliorum Florentini atque Lateranensis decreta Constantiensibus esse contraria negamus et pernegamus ; falsòque et temere assertum id esse, prolatis gestis, suo loco demonstramus. Hic interim id querimur, novo more atque à catholicis theologis alienissimo, concilia œcumenica opponi conciliis œcumenicis in ea re, quæ ad ecclesiasticum dogma pertinet, negamusque unquam in Ecclesia factum, ut alicujus concilii, quod se pro œcumenico gesserit, quale illud falsum Ephesinum fuit, in alio concilio œcumenico, doctrina damnetur, nisi prius ipsa synodus antiquetur, mendaci œcumenicæ titulo insignita. Jam si concilia inter se non concilianda, sed committenda essent ; quis Florentinum aut etiam Lateranense ultimum concilium, tam paucorum episcoporum ac, dum celebraretur, vix extra Urbem notum, Constantiensi anteponat, ubi teste Bellarmino, Patres fere mille ; atque in his episcopi amplius trecenti adfuerunt ; tanta hominum copia, ut eos Constantia urbs tanta non caperet, quemadmodum hujus temporis testantur historici ; quos inter eminebant tot ac tanti cardinales Romanæ Sedis atque potentiæ studiosissimi. Quis, inquam, æquus judex tam sancto conventui, ubi exitiale schisma extinctum, et res Ecclesiæ in pace sunt compositæ, ex ipso statim titulo non asserat auctoritatem ?

At enim non omnes, sed primæ tantum sessiones abjiciuntur. Quasi vero nihil sit, ipsa tantæ synodi fundamenta concutere, idque ex proprio sensu, nulla synodo, nullo auctore Pontifice. Quid vero non liceat, si hæc licent ? Verum omittamus certa licet præjudicia, atque adversariorum objecta diluamus. [608]

CAPUT XXI.

An sessionum iv et v dubia sit auctoritas, quod duæ obedientiæ defuerint ? An Joannis XXlll obedientia tertia pars Ecclesiæ fuerit ? An Joannes XXIII aut alii sessionibus iv et v contradixerint ? Joannis Turrecrematæ et Joannis Gersonis loci.

Aiunt : Non erat tum generale concilium, cum tantum adesset tertia pars Ecclesiæ (quæ alibi fuse diximus, ut ostenderemus absurdum esse Ecclesiæ tertiam partem tantum dicere tot populos tantaque regna quæ Joanni XXIII obediebant, hic iterare non est necesse). Inter illa regna erat Hungaricum, misso quoque legato pro toto hoc regno Lamberto de Grolia ; quod ideo annotamus, ut intelligant censores nostri, majores quoque suos cum nostris majoribus in unam sententiam convenisse. Harum nationum regnorumque antistites ac legatos in eo catalogo legimus, quo descripta sunt illorum nomina, qui fœdus Narbonense cum Aragonensibus pactum approbarunt.

Ut ut sit, inquiunt, duæ obedientiæ deerant. Certe ; sed omnes convocatæ, et quidem auctoritate veri Pontificis, et ex decreto Pisani concilii generalis. An vero propter Hispanos et Scotos, aut etiam Apulos damnatis Pontificibus adhærentes, perditam Ecclesiam oportebat ; nec licebat, tot tantisque ecclesiis vero Pontifici obedientibus, personam agere Ecclesiæ, resque ejus componere, aut earum agendarum fundamenta collocare ? Esto, fuerint excusabiles, aut tolerabiles, qui Gregorio Benedictoque adhærebant. An propterea reliquam Ecclesiam, ipsa nixam veritate, auctoritate spoliabant, ac prohibere poterant, quominus veris certisque decretis, saluti animarum atque extinguendo schismati provideret ? [609]

Sed addit Bellarminus : « Non aderat tum certus Papa in Ecclesia ; sine quo dubia de fide definiri non possunt. » Certus, quem omnes omnino reipsa agnoscerent, fateor ; certus, qui merito pro certo haberetur, et quem multo maxima pars Ecclesiæ reipsa pro certo haberet, cæteris tantæ multitudinis comparatione perpaucis ; nec ipse Bellarminus inficias eat.

Instat : « In concilio nullus erat Papa : Joannes enim XXIII, qui concilium inchoaverat, jam inde recesserat, cum quarta sessio haberetur : » quasi è concilio turpiter aufugisse, hoc esset synodo abrogare potestatem. Atqui ipse Joannes postridie quam abiit, missis ad imperatorem et ad synodum legatis, dataque creditivâ littera testabatur se propter sanitatem corporis secessisse. Hanc turpi fugæ excusationem obtendebat ; cæterum omnia impleturum quæ synodo promisisset.

Bellarminum secutus auctor anonymus Doctrinæ Lovaniensium hæc addit : « Nec desunt qui asserant, quod non omnes illius primæ congregationis consenserint illi decreto sessionum iv et v ; » nec ipse Joannes XXIII adhibuit « consensum, vel auctoritatem suam : dicitur enim fuisse conquestus, post abscessum suum aliqua esse decreta erronea et falsa adversus auctoritatem Romani Pontificis. » Hæc ille ex Joanne Turrecremata retulit. Quo loco multum utuntur, qui nostra impugnant, ac præsertim ille, qui de Libertatibus Gallicanis scripsit auctor anonymus. Atque is quidem laudat Joannem à Turrecremata cardinalem, ut « de rei veritate optime instructum, ac gestorum ex parte [610] oculatum testem, ac pro suo merito fide dignum. » Id prætermisit, ab eo cardinale hæc fuisse scripta post Basileense dissidium : quo tempore Turrecremata Eugenianarum partium antesignanus, cum Constantiensis concilii auctoritate premeretur, nullum videbat effugium, nisi, quoad poterat, Constantiensium canonum et sensum obscuraret, et auctoritatem infringeret. Itaque cum acta publica deessent, ipsos etiam rumores aucupatus, ea scripsit quæ Joannes XXIII coram oratoribus Gallicanis iratus effudisse diceretur. Jam vero quis dicat admittenda quidem ea quæ ab uno viro eoque addicto partibus, memorantur ; contemnenda vero quæ sunt in actis publicis expresse notata ? Nempe hæc consensum et auctoritatem publicam manifeste exprimunt, non item quod incerta tantum quorumdam relatione nititur. Nec vero aliud innuit Turrecremata, dum nullo tantæ rei appellato teste, solum ait : « Dicitur enim fuisse conquestus post abscessum suum aliqua esse decreta erronea et falsa adversus auctoritatem Romani Pontificis. » Hæc anonymus repetit. At virum gravem non decet his moveri, quæ dicantur, et in aera jactentur, dum interim ex actis ipsis synodi, duo hæc constant ; nempe sessioni iv ducentos Patres adfuisse ; et sessioni v adscriptum, lectis articulis, concilium eos uniformiter approbasse et concludisse. De Joanne vero XXIII quid dicam, quem ex actis constet, etiam post fugam synodo adhœsisse, ac postea iteratis vicibus ultro confessum « quod turpiter à concilio recesserat ; quod vellet stare definitioni concilii ; quod Constantiense Pisani continuativum errare non posset ; quod synodi sententiam, etiamsi in se latam, cum birreti depositione acciperet, confirmaret, approbaret quantum in se esset ? » Quæ ergo synodus intelligeret, eo vel invito per sese valitura, quis, eo quoque assentiente, valere negaverit ?

Neque vero nostra interest, quid ipse Joannes privatim aut clanculum demurmuraverit ; sed quid ad synodum aperte professus sit. Neque ego diffiteor ei adfuisse, ut principibus solent, adulatores pessimos cum ab Alliacensi cardinale notatum [611] videam quemdam, « qui inter fautores et adulatores ejus, velut anguis in herba latitaret, qui eum lacte erroris nutrientes, ad exterminium deduxerunt. »

Neque etiam moror quid illi Pontificis insusurraverint auribus fœdi adulatores ; sed quid ipsa synodus votis communibus atque suffragiis definiverit ; quod unum inquirimus. Auctor anonymus, aliique passim mirum in modum se efferunt his Joannis Gersonis verbis : « Ante celebrationem sacrosanctæ hujus Constantiensis synodi, sic occupaverat mentes plurimorum litteralium, magis quam litteratorum ista traditio, ut oppositorum dogmatizator fuisset de hæretica pravitate suspectus vel damnatus. Hujus rei signum accipe, quia post declarationem, et quod urgentius est, post determinationem et practicationem ejusdem sanctæ synodi inveniantur qui talia passim asserere non paveant. »

Quæ cur viri graves tanti faciant, non equidem hactenus intelligere potui. Quid enim novi quod, ante rem definitam, in diversam sententiam multi abierint ? Aut quis nesciat post res etiam definitas, non defuisse synodis, etiam optime gestis, obtrectatores suos ? Sane quod Gerson memorat : « Qui Constantiensia dogmata tuerentur, ante sacræ synodi celebrationem de hæretica pravitate suspectos vel notatos, » ad Benedicti XIII, cui Galli parebant, tempora pessima referendum. Is enim superbissimus atque ambitiosissimus, qui contra se hiscere auderent ac synodum implorarent, diris devovebat, quod jam ex actis constitit. Atque hunc pessimum morem, et ab alto imbibitum adulationis virus Gerson irridens, traditionem vocabat, qualem certe in Judæis improbavit Christus. Ipse cum cæteris veram et [612] apostolicam traditionem tuebatur. Jam qui hæc objiciunt, viderint an litigia judiciis, ipsisque judicibus in Ecclesiæ catholicæ cœtu sedentibus, obtrectatores anteponendos putent.

CAPUT XXII.

Quod inter catholicos certum sit, concilium Constantiense jam inde ab initio, et ante adunatas obedientias fuisse œcumenicum : Bulla Inter cunctas à Martino V, sacro approbante Concilio, edita Constantiæ.

Denique, ut uno verbo totum negotium transigamus, judicata res est ; totaque illa de duabus obedientiis absentibus, deque sessionibus nullo Pontifice habitis, argumentatio sponte jacet. Nemo enim negat decreta sessionum viii, xiii, xv, circa Viclefum et Hussum, et circa communionem sub una specie, et circa Joannis Parvi propositionem de cædendis tyrannis, aliaque de fide, plena œcumenicæ synodi auctoritate esse facta. Atque illas sessiones æque ac quartam et quintam constat esse celebratas, antequam omnes obedientiæ convenissent. Ergo ante conjunctionem illam, concilii generalis apud Constantienses valebat auctoritas, ac sessionum iv et v decreta pari cum cæteris potestate omnino constant.

Respondent, quæ adversus Viclefum et Hussum decreta fuerant, à Martino V fuisse approbata, Decretali Inter cunctas : nihil autem præterea ab eo Pontifice confirmatum.

Verum enim vero attendere debuissent nihil hic novi decrevisse Martinum : sed quæ à concilio œcumenico, de Viclefi atque Hussi erroribus recte jam et ordine gesta essent, episcopis et inquisitoribus exequenda mandasse. Id ipsius diplomatis probat series. Hæc deinde Martinus V interrogata subdit, quibus tentari debeat is, cujus fides suspecta sit : « Utrum credat quod quodcumque concilium generale, et etiam Constantiense, universalem Ecclesiam repræsentet ? Item quod illud, quod sacrum concilium Constantiense Ecclesiam universalem repræsentans, approbavit et [613] approbat in favorem fidei et ad salutem animarum ; quod hoc est ab universis Christi fidelibus approbandum et tenendum, et quod condemnavit et condemnat, esse fidei vel bonis moribus contrarium. »

En quod sancta synodus approbavit et condemnavit circa Viclefi, Hussique propositiones sessionibus viii et xv, nondum licet adunatis obedientiis ; en quod approbandum et condemnandum Martinus præcise proponit, ut jam approbatum et condemnatum à concilio œcumenico, quod Ecclesiam catholicam repræsentaret. Pergit : « Utrum credat quod dictæ condemnationes per sacrum generale concilium rite et juste factæ sunt : » rite, quoad ordinem ; juste, quoad rem ipsam : quod iterum iterumque inculcat et urget ; ut quod in concilio generali decretum et peractum erat, jam observandum omnibus credendumque relinquatur. Qui ergo concilio Constantiensi ante adunatas obedientias œcumenicam detrahit auctoritatem, non modo toti synodo, verum etiam Martino V et fidei catholicæ contradicit.

Neque vero his nocet, quod Martinus V sessionum iv et v nullam fecerit mentionem ; neque enim aut memorat prolatam de Joannis Parvi hæresi sententiam, quæ haud minus habetur pro œcumenici concilii sententia : neque aliud quidquam præter ea, quæ in Viclefum Hussumque gesta sunt. Quin etiam vidimus Bullæ Inter cunctas, insertam à Martino V censuram concilii in Viclefi propositionem xli, qua censura constet, Ecclesiam Romanam ita supremam esse, quatenus eo nomine universalis Ecclesia, aut concilium generale intelligitur : Papam vero ita supremum, quatenus primatum habet super alias ecclesias particulares. Hæc exscribit Martinus V : hæc ad fidem catholicam pertinere intelligit. Quæ nos ex sessionibus iv et v manasse, cum iisque apta et connexa esse, luce clarius demonstravimus : quo liquet Martinum V iis sessionibus assensisse, qui connexa et consentanea probaverit.

Neque mirum. Ipse enim Martinus, unus fuit eorum cardinalium, qui subscripsit cum aliis ei declarationi, qua Papam [614] œcumenicæ synodo subesse testabantur. Is eo fundamento nixus, in Pisano concilio et Constantiensi, nunquam ab aliorum Patrum sententia discrepavit. Itaque cum Bulla Inter cunctas, primarum sessionum decreta, tanquam œcumenicæ synodi acta veneratur, id tantum Pontifex mandat exequendum, quod Prælatus et cardinalis cum aliis jam fecerat et constituerat.

Pari ratione solvitur ea objectio, quod absente Papa, synodi œcumenicæ auctoritas constare nequeat : cum iis sessionibus, quas Martinus V, tota synodo approbante, pro œcumenici concilii veris sessionibus agnoscit, haud minus quam sessionibus iv et v Romanum Pontificem defuisse constet.

Quamobrem ruit funditus illa objectio, quæ ex diversis obedientiis nondum adunatis petebatur. Nec ullum periculum nostrorum Parisiensium sententiæ imminet ab aliis obedientiis, quæ primum unanimi consensu Bullam Inter cunctas Martini V approbarint, tum declarationi ipsius concilii Constantiensis primis sessionibus superstructæ, in idem ædificium, atque omnino in idem corpus coaluerint, totamque sacræ synodi doctrinam imbiberint ; cujus quidem doctrinæ, si quam partem suspectam habuissent, nonnisi ea expresse reprobata synodo adhæsissent.

CAPUT XXIII.

An novæ concilii convocationes, Gregorii et Benedicti obedientiis Constantiam advenientibus, pacis studio factæ, antecedentium sessionum auctoritatem infringant ? Ac primum de suscepto Gregorio, sessione xiv.

Neque illa obstat ab auctore anonymo Doctrinæ Lovaniensium aliisque jactata, adunatis demum obedientiis, nova concilii convocatio, quæque ad eam mentem facta sunt. Hæc enim sunt synodi, non de sua auctoritate dubitantis, sed apostolica charitate sustentantis infirmos. Jam quidem fortiores animæ, amborum contendentium, tanquam sua quærentium, jugum excusserant, [615] ac maximam Ecclesiæ partem ad pacem adduxerant ; sed tamen infirmi supererant, qui ad hæc fortia exsurgere, aut ex obortis dubiis, quæ saltem probabilia viderentur, extricare se non poterant. Quid igitur agendum ? Multi suadebant bello adigendos ad obedientiam ; atque erat, quam viam belli vocabant. At Petrus de Alliaco et Academia Parisiensis, et optimus quisque, et sacrosancta synodus, cruenta remedia respuebat. An igitur in fœdo schismate relinquendi ? Alia omnia postulabat fraterna ac materna charitas, et apostolicum illud, ut firmiores imbecillitates infirmorum sustinerent. Hinc novæ illæ convocationes admissæ sunt, illæsa synodi auctoritate, cum nihil profecto lædat, quæ omnia potius sanat, charitas.

Quare sessione xiv, cum accederet ad synodum jam Constantiae congregatum Gregorii XII obedientia ; nova quidem facta est ipsius Gregorii nomine, per ejus procuratores convocatio et confirmatio, Sed postquam ea omnia facta sunt, synodus sic pronuntiat : « Eam convocationem, auctorizationem, approbationem et confirmationem à Gregorio nunc factas, quantum ad ipsum spectare videtur, in omnibus et per omnia admitti : quia abundans ad certitudinem pro bono cautela nemini nocet, sed omnibus prodest. » Hæc docent synodum per se stantem, convocatam tamen à Gregorio, non quidem absolute, sed quantum ad ipsum spectare videbatur : neque ex necessitate, sed ex abundanti.

Eadem ratione sacra synodus Joannis XXIII jam depositi consensionem, et quantum in ipso esset, sententiæ synodalis confirmationem admisit. Quas res Joannes Gerson præsens, earumque pars maxima ad cautelam et humili quadam condescensione factas, et ipse credidit, et coram tota synodo concione habita prædicavit. Neque convocatorium Gregorii decretum in provincias pro more missum est ; sed tantum in synodo lectum, ut ea convocatio ad œconomiam quamdam atque indulgentiam, non ad ipsam rei, ut vocant, substantiam pertineat. Sic synodus suæ conscia majestatis, et constantiae retinens, infirmis quoque ac dubiis animis consulebat. [616]

Eodem pacis intuitu, in eadem sessione admissum est Gregorii de papatus abdicatione mandatum, cum hac professione, quod cum hunc papatus titulum clarum certumque haberet, permissum etiam ei sit, ut quibuscumque verbis papatum tueretur, quem reipsa abdicaret.

Quamobrem in eodem diplomate procuratoribus seu legatis suis facultatem dabat, « vice sua convocandi et auctorizandi generale concilium, remota tamen, inquit, omnino Baltasaris præsidentia et præsentia ; » quæ quidem sancta synodus nullo suo detrimento concedebat ; cum Joannes jam depositus sententiæ acquievisset, cautumque esset, ne aut ipse, aut Gregorius, aut Benedictus eligi possent.

CAPUT XXIV.

Exemplum singularis, in ejusdem schismatis casu, indulgentiæ et condescensus.

Scilicet ut tuta præstarent omnia, omnes in unum titulos congerebant, ne ex levi quoque scrupulo, tanquam ex tenui scintilla tota exosi schismatis flamma resurgeret. Quod tunc usque adeo hærebat animis, ut Martinus V, duodecimo pontificatus anno, cum per tot annorum spatium, ac tota jam Ecclesia egregius ac stabilitas Pontifex coleretur, fictitii Clementis cessionem, Petri cardinalis Fuxensis opera impetratam, magni beneficii loco duceret.

Hæc advertat lector diligens. Petrus de Luna in Constantiensi concilio à tribus jam obedientiis anathemate damnatus, desertusque à suis pene omnibus, et tamen in papatu tuendo ad mortem usque obstinatissimus, nescio quem Ægidium Munionem, canonicum Barcinonensem, successorem habuit. Is anno 1422, Petro mortuo, à tribus cardinalium larvis electus, Clementis VIII nomen accepit Tota illi Ecclesia erat Paniscolensis rupes, in Catalonia castellum exiguum, extremum Petri de Luna schismatisque perfugium. Favebat occulte rex Aragonum Alphonsus, [617] Martino V infensus, tantoque Pontifici inane Pontificis spectrum opponebat, tota Ecclesia partim irridente, partim etiam indignante. Et tamen, ut ea larva è medio tolleretur, pace jam cum Alphonso rege facta, missi regii oratores ; in his Alphonsus Borgia, postea Calixtus (III) Pontifex maximus, qui falsum Clementem ad abdicationem inducerent. Missus Petrus cardinalis Fuxensis vir per eam ætatem, et genere, et rerum gestarum gloria clarus, qui reliquias schismatis extingueret ; cujus acta sic habent apud Odoricum Rainaldum, ad annum 1429 : « Dominus Ægidius in sessione publica, indutus papalibus insigniis, in castro Paniscolæ, primitus et ante omnia pro serenitate conscientiae suæ et suorum sequacium, ut dixit publice et solemniter, omnes processus, sententias, fulminationes et censuras, depositiones, inhabilitationes, per suum prædecessorem Benedictum Papam XIII in sua obedientia nuncupatum, et ipsum in suo prætenso pontificatu, contra omnes et singulos ei non obedientes, specialiter contra Odonem de Columnis, quem secundum eorum opinionem reputabant antipapam et schismaticum, et omnes sibi adhærentes, factas, pronuntiatas et fulrninatas, per suas litteras et prætensas Bullas plumbeas expresse revocavit ; et omnes illos, qui præfato Domino Odoni adhæserant, et specialiter ipsum Odonem de Columna ad omnes dignitates et honores, et specialiter ad papatum habilitavit, restituit, et redintegravit. Deinde idem Ægidius proposuit solemniter coram omnibus, qualiter electus ab ibidem præsentibus suis fratribus, praetensis cardinalibus, papatum recepit ; non ad alios fines, quam ad hoc principaliter, ut per ejus medium Dei Ecclesiæ vera et indubitata unio sequeretur : etiam à primis diebus suæ novæ assumptionis ad apostolatum veraciter in animo disposuit, pro tanto bono unionis Ecclesiæ Dei, sponte et liberaliter se velle renuntiare honori et officio papali. » Quod revera præstitit ; « confitens expresse viam renuntiationis hujusmodi esse viam planiorem, utiliorem, securiorem et breviorem ad consequendam veram et indubitatam unionem Ecclesiæ Dei. »

Quin etiam umbraticus Pontifex Bullam plumbeam super cessione sua edidit, sub hoc titulo : Clemens Episcopus, servus [618] servorum Dei, cujus hæc verba referre placet : « Hinc est quod nos propensius attendentes, quod quanto validiora, certiora et firmiora sunt in hujusmodi apostolatus officio jura nostra, tanto laudabilius ea ducimus pro pace ac redintegratione religionis christianæ relinquere. » Quo fundamento posito hæc subdit : « Omni juri papatus, oneri et honori, ejusque titulo et possessioni..., quam habemus... ; non vi, dolo seu metu..., sed simpliciter, pure, libere et sponte, ac ex certa scientia, et de plenitudine potestatis, assistentibus nobis venerabilibus fratribus nostris sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalibus, necnon præsentibus... Alphonsi regis Aragonum... ambassiatoribus..., cedimus et renuntiamus... ; papalia deponentes insignia, ad efficaciam veræ ac desideratissimæ unionis Ecclesiæ sanctæ Dei... Datum Paniscolæ Dertusensis diœcesis, 7 Kalendarum Augusti, pontificatus nostri anno quinto. » Prorsus eo more rituque, atque etiam verborum majore magnificentia, quam Angelus do Corario seu Gregorius XII, abdicaverat.

Neque eo contenti fuere ; sed post eam abdicationem falsi Clementis, ejus cardinales, tanquam vacante Sede, ad novum Pontificem eligendum, locum conclavis postularunt, quo pro more conclusi, « nemine discrepante, per viam Spiritus sancti, reverendissimum in Christo Patrem et Dominum Odonem de Columna, in sua obedientia nominatum Martinum V, quem ipse Dominus Clemens.....ante suam cessionem, tollendo sententias et processus contra ipsum ratione schismatis latos et factos, habilitarat, de apostolicae potestatis plenitudine, usque ad summum pontificium inclusive, in Romanum Pontificem... ac beati Petri successorem concorditer elegerunt. » Atque hujus electionis publicum instrumentum ab Alphonsi regis oratoribus pontificio legato statim est traditum.

Quid igitur ? Nisi larva Pontificis Martinum V habilitasset ad pontificiam dignitatem ; nisi loco cessisset ; nisi umbratici cardinales eumdem Martinum elegissent, non ei tota sua constabat auctoritas, ac decreta Constantiensia fluctuabant ? Absit. Sed tamen hæc omnia facta sunt, quod catholici spectarent, non [619] solum vera jura titulorumque certam auctoritatem, sed etiam firmum et tutum consensionis effectum, ut infirmi nihil haberent quod jam mutire possent.

Quæ quidem cum accepisset Martinus Pontifex, referente Rainaldo, ingenti gaudio affectus est, datisque litteris, legato cardinali plurimum gratulatus ; Ægidium Munionem Baleari episcopatu, Alphonsum vero Borgiam, quo suadente abdicaverat, Valentino archiepiscopatu donavit. Tanta mercede eos honestavit, tantaque opera, etiam profligata schismate, tamen ad muniendam pacem, inania etiam jura inanesque titulos conquirebant.

Non ergo mirum, si eodem adhuc vigente schismate, Constantienses Patres Gregorio XII tanta permiserint ; cum pariter declararent, hanc convocationem et auctorizationem Gregorii admittendam esse, quantum ad ipsum spectare videretur : non quantum ad synodum, neque ex necessitate, sed ex abundanti esse, ut et Gregorii ejusque sequacium scrupulis caveretur et sua interim sacrosanctæ synodo constaret auctoritas.

CAPUT XXV.

De sessionibus xxii, xxvi, xxxv, quibus Aragonenses, Navarrici et Castellani suscepti sunt.

Eodem animo actum cum Aragonensibus aliisque Hispanis, qui rejecto Benedicto Sigismundi imperatoris opera, ex pacto Narbonensi sessione xxii ac sequentibus, Constantiensi se synodo conjunxerunt : quæ compositio Narbonensis, Constantiae in sessione xx lecta et approbata est ; ac postea, præsentibus legalis Ferdinandi regis Aragonum, sessio xxii celebratur. Et statim quidem decretum editur consueto ritu : scilicet, sacrosanctæ generalis Synodi Constantiensis nomine : mox, uti fœdere [620] Narbonensi pactum erat, deposito titulo, datæ sunt ad eumdem regem Aragonum, nomine cardinalium aliorumque prælatorum, Constantiæ in Christi nomine congregatorum, litteræ, quibus eum ejusque prælatos Constantiam convocarent Quo facto, oratores regis Aragonum, eos à quibus ipsi convocabantur, prælatos et cæteros Dominos Constantiam convocabant : qui scilicet jam præsentes aderant, totoque orbe conscio, plus annum integrum conciliari potestate agebant, responsumque est statim à Patribus Constantiensibus : Nos dictam convocationem acceptamus. Continuo, nec dimissis in Aragoniam aliasve provincias novæ convocationis litteris, nedum expectato responso, mutua facta conjunctio est ; ac sancta synodus multa decrevit, sub titulo consueto, sacrosanctæ generalis synodi Constantiensis in Spiritu sancto legitime congregatæ : ut una in sessione, si species titulos, synodus ter sortem mutaverit.

Ac ne Aragonenses antistites generali synodo deesse putarentur, ibidem promulgatum est sacri concilii decretum : ut regis Aragonum oratores, non provinciarum delegatione, sed ipsius synodi auctoritate sic agerent, atque in synodo sententiam ferrent, ac si omnes earum partium repræsentarent ecclesias ; quæ non ex ecclesiastica disciplina, aut rei veritate, sed ὀικονμικῶς, ac pacis gratia, summαque indulgentia et condescensione facta esse, res ipsa clamat.

Eodem ritu modoque legati Navarræ regis (Caroli), sessione xxvi, ac Joannis regis Castellæ et Legionis, sessione xxxv suscepti, utraque sessione nova fit convocatio. Iterum synodus œcumenicæ titulum deponit statimque resumit ; atque interim interjectæ sessiones œcumenicæ synodi titulo celebrantur ; quæ [621] res omnibus sessionibus, jam inde ab initio universalis synodi nomen dignitatemque asserit. Nam ad ipsam quidem, quæ se ab initio pro universali gereret, omnes accurrunt, ipsa immota stat : atque illa, suæ licet conscia dignitatis, id infirmis tribuit, ut venerandum nomen, terque quaterque deponere videatur ; sed ut majore semper consensione recipiat. An igitur toties, atque etiam in una, ut vidimus, xxii sessione, œcumenica esse et perstat, et desinit, et incipit ? Neutiquam. Sed ὀικονομικῶς, pacis atque infirmorum gratia, et nomen deponit, et rem tuetur. Et quemadmodum sacra synodus, licet in gratiam Castellanorum ultimo adventantium, sessione xxxv, nomen œcumenicæ tantisper deposuerit ; tamen haud immerito illud acceperat, et sessione xxvi, in qua Navarrici, et xxii, in qua Aragones accessere. Sic, tametsi eum titulum in Aragonensium gratiam tantisper dimiserit, haud minore jure illum acceperat, et sessione xiv, accedente Gregorio, et ante eam sessionem, ab ipso convocationis et celebrationis initio.

CAPUT XXVI.

Ex ipsa rerum serie antedicta confirmantur.

Quin ipse rerum tenor eam œconomiam probat, quam assertum imus. Neque enim aut Gregorius, ejusve seu Benedicti asseclæ, cum ad synodum accederent, id sibi vindicarunt, ut ante gesta velut ad incudem revocarent ; aut ab iis postulatum, ut ea, tanquam essent infirma vel dubia, approbarent, rataque habere vellent ; sed ea omnia, non aliter quam ipsa rerum serie et consecutione firmantur. Id ipsa in Benedictum gesta manifestant. Certe enim post susceptos, sessione xxii, Aragonenses, sessione xxiii adversus Benedictum juridica informatio decernitur, idque sub œcumenicæ synodi titulo, nihil expectatis Navarricis, prope diem, sessione scilicet xxvi, adventuris : quibus advenientibus, nova licet convocatione facta ac deposito tantisper synodi œcumenicæ titulo, non tamen ante gesta iterantur ; sed tenore suo causa procedit. Itaque, sessione xxiv, Benedicti citatio promulgatur ; sessionibus xxix et xxxiii declaratur contumacia, sessione xxx, [622] subtracta Benedicto obedientia approbatur, aliaque multa fiunt maximi ad causam ponderis. Quæ omnia, Castellanis adventantibus, sessione xxxv, novaque concilii convocatione promulgata, adeo non infirmantur, ut statim, sessione xxxvii, ultima et peremptoria adversus Benedictum sententia pronuntietur : quæ tamen non valeret, nisi et informatio, et citatio, et contumaciæ declaratio antea valuissent Certum igitur est, novis illis synodi convocationibus, pacis studio ex indulgentia factis, nihil ipsius synodi auctoritatem infringi ; idque agnitum ab iis etiam qui eas fieri postulassent.

Quod si respondetur valuisse illa quidem, sed tamen ex consensu tacito Navarricorum, aut etiam Castellanorum, qui ultimo loco advenerint ; quanquam id absurdum est, tamen ad rem nostram sufficit. Sic enim omnino constat quaecumque ab initio à Joannis XXIII obedientia gesta, ea, advenientibus reliquis obedientiis, ipsa conjunctione ac rerum prosecutione valuisse. Neque enim retractatum quidquam de rebus antea, atque ab initio ipso, in synodo gestis ; neque magis de sessione viii actum est, ubi damnatus Viclefus, ante susceptum Gregorium, aut de sessione xv, ubi damnatus Hussus, proscriptaque propositio Joannis Parvi de cæde tyrannorum, ante Hispanos adunatos, quam de iv et v sessionibus, ubi conciliorum supra Pontificem declarata est potestas. Nihil, inquam, de iis actum, nihil retractatum fuit ; sed ipsa conjunctione membrorum Ecclesiæ, hæc atque illa decreta æque firmata sunt.

Neque objicias, ideo constitisse facta adversus Viclefum Hussumque decreta, quod Bulla Inter cunctas, qua hæc decreta firmantur, omnibus obedientiis adunatis, sacro approbante concilio ; sit edita. Hoc enim ipsum est, quo vel maxime vicimus, cum demonstratum fuerit. Viclefi et Hussi propositiones ita referri in Bulla Inter cunctas, non ut quæ tunc à synodo generali damnentur ; sed ut quæ jam antea à synodo generali, Constantiensi scilicet, quod universalem Ecclesiam repræsentaret, damnatæ atque proscriptæ sint : quod cum approbarint Gregoriani atque Hispani præsules, nihil aliud egerunt, quam ut sessiones, [623] ipsis quoque absentibus celebratas, ut veri œcumenici concilii sessiones et acta approbarent.

Non ergo ab illis requirendum fuit, ut sessionum iv et v decreta expresse approbarent, cum præsertim ea essent, quibus universa synodi acta, et ante adunatas, et post adunatas obedientias niterentur. Hoc fundamento nixi Hispani, cum reliqua synodo Benedictum suum deponebant ; quem usque adeo pro vero certoque habebant Pontifice, ut synodo declararent, non posse ullum à se pro Pontifici agnosci, nisi Benedicto mortuo, vel renuntiante, vel deposito canonice. Ergo eum à synodo deponi, ejus sententias, ejus anathemata solvi postulabant, atque ita ex decretis sessionum iv et v ipsum Pontificem, à se verum habitum, synodo submittebant.

Neque alio ex fonte illa repetita toties de reformatione decreta manarunt. Neque enim eam in capite et membris fieri, una Joannis XXIII obedientia ; verum id vehementissime, et Gregoriani sessione xiv, et Hispani Benedicti asseclæ sessionibus xx et xxii, postulabant. Denique quoties aliqua Ecclesiæ pars Constantiensi se synodo adjungeret, toties inculcatum, ut in capite et membris fieret reformatio ; idque sacræ synodi auctoritate, quæ proinde caput suum sua potestate suisque decretis comprehensura esset.

Huc spectant ea decreta, quæ omnibus obedientiis adunatis, unanimi consensu sunt promulgata. Unanimi consensu tres obedientiæ unitæ protulerunt caput illud Frequens aliaque capita, ubi futuris quoque certis Pontificibus legem dictam demonstravimus. Unanimi consensu, à Papa eligendo, una cum concilio, reformationem etiam in capite faciendam decreverant ; neque, antequam fleret, synodum dissolvendam. Unanimi consensu compegerunt octodecim illos reformationis articulos, quibus Curiam Romanam, uti prædiximus, coercitam volebant ; quæ omnia demonstravimus, non nisi ex iis decretis manare potuisse, quæ concilio Pontificem subjicerent ; nihil ut à tota synodo magis stabilitum inculcatumque fuerit ; certumque omnino sit Patres [624] Constantienses, quotquot sunt, qui diversis temporibus sacro se conventui adjunxerant, omnes in omnibus, ut communione, ita sententia et doctrina convenisse.

Et certe, si à concilio Constantiensi, sessionibus iv et v, prolata doctrina, fere hæretica est, ut Bellarminus ; si schismatica saltem aut periculosa, ut quidam alii haud minus inconsiderate jactant ; favebant hæresi, favebant schismati, quotquot supervenerunt, quotquot adhæserunt, quotquot communicaverunt, longe magis, quotquot consentanea decreverunt, ac tali fundamento nixi sunt ; atque omnes obedientiæ totaque Ecclesia ea communione et consensione commaculata, hanc labem eluere nulla ratione queat. Martinus quoque V ipse schismaticorum non modo communicator, sed eliam approbator, Romanam ea labe conspurcavit Ecclesiam ; quippe qui schismaticos, et suum Petrique, si censoribus nostris creditur, primatum evertentes, non modo consortes habuerit, cum esset cardinalis, sed etiam postea ad ipsam Petri sedem capessendam auctores secutus, eosque jam Pontifex sua charitate complexus, insuper edita Bulla Inter cunctas, tribus jam obedientiis adunatis, eorum cœtum tam perspicue ac toties, ab ipsis quoque initiis, concilii œcumenici nomine celebrandum putavit.

CAPUT XXVII.

Antiquæ Ecclesiæ exemplis concilii Constantiensis œconomia asseritur.

Jam ad eam, quam tuemur, concilii Constantiensis œconomiam atque indulgentiam asserendam, ex ipsa antiquitate exempla prodeant. Primum episcopi Africani, ductore potissimum Augustino, maximo illo post apostolos charitatis et auctoritatis ecclesiasticæ assertore. Hi ergo cum Donatistis schismaticis toties victis, toties ab Ecclesia et imperio condemnatis, quasi æquo jure disceptant ; nec verentur de catholicæ Ecclesiæ causa, sub Marcellino comite iterum litigare, hac quoque ultro conditione oblata : « Veritate [625] confisi illo nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint... subito ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati : si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur pro sola æterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. » An cunctabundi, an dubii, an catholicæ Ecclesiæ ejusque auctoritatis incerti, qui eam tot tantisque documentis non modo certam, sed etiam perspicuam demonstrabant ? Absit. Verum id agunt, « ut si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet aut edomet. » Advertatur illud, vel infirma, vel dura ; ut nec ipsa pertinacia duros animos ab Ecclesiæ indulgentissima charitate posset excludere. Pergunt : Si victores ipsi fuerint, pervicerintque adversus Donatistas, Ecclesiam non periisse, « sic ejus, inquiunt, teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed ne honorem episcopatus amittant. » Hinc illa conditio, ut in qualibet civitate catholicus ac Donatista episcopus, utrique pari jure, servato episcopatu, vicissim sedeant eminentius ; aut si populi christiani episcopalis dignitatis studio hoc refugiant, « utrique, inquiunt, de medio secedamus, et ecclesiis... in unitate pacifica constitutis,... singuli constituantur episcopi. » Sic victi victoresque æque loco cedebant, potioremque volebant esse Donatistarum conditionem, à quibus victoribus nihil sibi honoris reservari postulabant. An obliti Ecclesiæ majestatem ? Nullo modo ; sed charitate et humilitate victi, reducendis schismaticis, contra ecclesiasticam disciplinam, talia indulgebant. « Quid enim, inquiunt, dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre ? An vero ille de cœlis in humana membra descendit... et nos, ne ejus membra crudeli [626] divisione lanientur, de cathedris descendero formidamus ? » Cum hanc œconomiam erga perditissimos schismaticos pacis studium suaserit, an vererentur constantienses Patres, de sublimi veluti solio œcumenici concilii tantisper videri descendere, et cum fratribus æquo jure disceptare, ut eos ab schismate revocarent, in quo plerique non malo animo, sed infirmæ conscientiæ scrupulis permanere videbantur ?

Quid Cyrillus Alexandrinus ? Nonne ille conscripserat adversus Nestorianam perfidiam duodecim illos Anathematismos maxime theologicos atque veridicos, à Sede apostolica atque œcumenica Ephesina synodo aliquatenus comprobatas ? Nonne illos Theodoretus, jussu Joannis Antiocheni, et omnium Orientalis diœceseos episcoporum, omni execratione prosecutus erat ? Nonne Orientalis synodus eosdem Anathematismos ut hæreticos proscripsit, Cyrillum et Memnonem sacræ synodi duces episcopatu dejecit, totam œcumenicam Ephesinam synodum anathemate condemnavit ? Quid postea ? Facta pax est : quasi æquo utrinque jure rebusque integris, nulla Anathematismorum beati Cyrilli, nulla Orientalis schismaticæ synodi, nulla etiam, ut paria omnia esse viderentur, synodi Ephesinæ œcumenicæ mentione facta ; idque tantum actum, ut iis omnibus prætermissis, vera fides, et ecclesiarum facta adunatio firmaretur. An igitur aut Orientalis synodus stetit, aut Anathematismi pro hæreticis habiti, vel synodi Ephesinæ catholica definitio concussa est ? Imo hac indulgentia vel condescensione firmata ; retulitque id in illo dissidio pars [627] sanior et potior, non solum ut veritate, sed etiam ut charitate vinceret.

Neque illud omittendum, quod à Magno Gregorio Papa per mirificam indulgentiam reginæ Longobardorum Theodelindæ concessum est. Ea nempe cum quintæ synodi occasione, se ab Ecclesia abrupisset, ita ei Gregorius satisfieri voluit, ut laudatis tantum quatuor primis synodis, quibus summa fidei continetur, quinta synodus ac trium capitulorum damnatio, ut minus necessaria, taceretur ; neque propterea quintæ synodi, à se toties comprobatæ, auctoritatem infregit.

Quo sanctorum Patrum spiritu acta sacra Constantiensis Synodus, sui tantisper oblita, sed recordata pacis, suam auctoritatem et omittit et firmat ; seque vere probat œcumenicam synodum in Spiritu sancto legitime congregatam, dum spiritu charitatis animata nihil prætermittit, quo Hispanicos fastus definire, aut duritiem frangere, aut infirmas conscientias tranquillare possit.

CAPUT XXVIII.

Objectio ex defectu confirmationis petita dissolvitur.

At enim, inquiunt, utcumque in unam eamdemque sententiam omnes obedientiæ concurrerint, non tamen valent synodi œcumenicæ nomine, nisi ea quæ Martinus V prolato decreto expresse approbavit confirmavitque. At sessiones iv et v Martinus V non expresse probavit prolato decreto ; neque enim in Bulla Inter cunctas, eas sessiones confirmavit, sed tantum quæ adversus Viclefum Hussumque gesta essent ; et in ultima sessione concilii declaravit non à se omnia comprobari, sed tantum ea quæ in materia fidei conciliariter gesta essent : quo nomine sessionum iv et v decreta comprehendi negant. Denique non edidit generalem confirmationem synodi, tametsi id ipsa synodus postulasset. Hæc Turrecremata ; hæc Bellarminus ; hæc omnes alii jactant, in [628] eoque vim maximam causæ reponunt. Nos prolatis gestis nullo negotio dissolvimus.

Ac primum testamur nihil à nobis refugi confirmationis apostolicæ nomen ac vim : neque existimamus Romanos Pontifices, cum synodos œcumenicas legitime habitas confirmant, superiorem in eas exercere potestatem. Neque enim Romani Pontifices, conciliorum tantum, sed etiam antecessorum suorum passim decreta confirmant ; neque tamen iis superiores se præbent, atque ut à Pontificibus concilia, sic à conciliis Pontificum decreta confirmari in actis ecclesiasticis ubique legeris. Nec immerito : confirmare enim, ecclesiastico stylo, consentire est, et consentiendo firmare. Quippe ecclesiastica gesta atque decreta, ipsa unitas firmat, rerumque confirmatio est, ipsa testificatio unitatis, quæ nos suo loco diligentius, ut par est, exequemur.

Verum ad testificationem unitatis atque consensionis, adeoque confirmationis, non profecto necesse est ut expressa diplomata de confirmando prodeant. Martinum V vidimus, cum Otho cardinalis esset, omnium quæque Pisis, quæque Constantiae gesta essent, jam inde ab initio fuisse participem ; et Pontificem factum, nihil eorum, quæ in synodo gesserat, retractasse ; imo, tota synodo approbante, easdem sessiones concilii œcumenici nomine honestasse. Neque necesse erat » ut post semel assertam, primis quoque sessionibus, synodi generalis auctoritatem, sessionum iv et v decreta expresse approbaret. Satis approbabat, qui decernentibus præsens communicabat, eorumque conventum pro œcumenico concilio agnoscebat. Satis approbabat, qui Joanni XXIII, ex his sane decretis, rite deposito, suffici se patiebatur. Satis approbabat, qui caput Frequens, ex earum sessionum auctoritate valiturum et exequendum putabat. Satis approbabat, qui in Bulla Inter cunctas, et exscripserat, et exequendas mandaverat adscriptas à sacra synodo articulo xli Viclefiano censuras, quæ ad sessionum iv et v decreta necessario referrentur. Satis denique anteacta approbabat, qui eorum auctoritate omnibus præerat. Quin ipsum interesse, ipsum communicare, probare est ; et nisi antiquitatem omnem, totamque vim canonum penitus [629] ignoramus, Romani Pontificis, præsentis maxime, atque insuper collaudantis ipsa communicatio, validissima auctoritas atque approbatio est. Quare nec verum est, quod asserunt, post electum Martinum, sacram synodum ab eo petiisse confirmationem decretorum suorum, more consueto. Hoc enim in gestis nusquam apparet, neque sessionum viii et xv contra Viclefum et Hussum prolata decreta, peculiari Pontificis decretali eguissent, nisi decuisset, quæ adversus Viclefianos et Hussitas canonice constituta essent, ad Ordinarios exequenda transmitti. Unde damnatio propositionis quilibet tyrannus, de cædendis tyrannis, Decretali inserta non est, eo quod non eodem ritu exequenda videretur ; neque eo minus valet.

Quod autem ipse Martinus, sessione ultima, jamque dimissis Patribus, declaravit, in materiis fidei à se probari ea quæ conciliariter conclusa essent ; id neque petente synodo, neque ad cujusquam instantiam, sed occasione Polonorum, obiter atque aliud agendo dictum, gesta ipsa testantur. Supplicabant Poloni quemdam librum, ut ferebant, « rite damnatum tanquam hæreticum, per deputatos fidei, ac etiam per omnes nationes concilii, ac per collegium cardinalium conclusum,... in sessione publica, per sacrum concilium damnari, seu publice damnatum pronuntiari. » His Papa respondet, » quod omnia et singula determinata, conclusa et decreta in materiis fidei per præsens concilium conciliariter, tenere et inviolabiliter observare volebat ;... ipsaque sic conciliariter facta approbat et ratificat, et non aliter, et alio [630] modo, » Quare confirmatio à nullo petita, neque quo loco res erant, necessaria videbatur ; et cum Martinus declaravit, in materiis fidei quid probaret, respondebat profecto ad Polonorum propositum, qui, de fide quærentes, responsum de fide retulerunt. Cæterum satis constat non hinc tantum petendam esse synodi approbationem ; alioquin cum hic Martinus signanter addiderit ; De materiis fidei id à se esse dictum, reliqua improbata manerent, suaque Joanni XXIII, Gregorio XII, Benedicto XIII, constaret auctoritas : quin ipse Martinus suam electionem infirmaret, cum profecto quæ circa illa gesta sunt, ad fidei materias non pertinere constet. Stat ergo concilii certa confirmatio, ipsa executione, ipsa consensione, imo ipsa Papæ præsentia ; valerentque ea quæcumque conciliariter gesta essent, tametsi Poloni nihil rogassent, ac Martinus non eam vocem edidisset.

CAPUT XXIX.

An sessionum iv et v decreta iis accenseri debeant, quæ Martinus V, ut conciliariter facta, confirmavit.

Ne quis tamen scrupulus superesse possit, addimus decreta ea sessionum iv et v de quibus agimus, et ad fidem pertinere, et conciliariter facta esse.

Ad fidem quidem pertinent, quæ pertinent ad interpretationem divini Juris, et ad traditam immediate à Christo Petri successoribus, atque episcopis in concilio generali sedentibus, potestatem : neque Bellarminus aut alii diffitentur.

Quod autem conciliariter facta sint, constat, cum in publica sessione, imo in duabus publicis sessionibus, prolata sint, ut vidimus. Et quidem adversarii vocem hanc, conciliariter planissimam [631] ac simplicissimam, per vim manifestam ad vana et aliena detorquent : nec tamen in unum convenire potuerunt. Sic nempe Bellarminus ludit, conciliariter factum dici quod more conciliorum, matura deliberatione factum esset ; quasi Martinus V Constantiensis concilii primis sessionibus, quarum ipse pars fuerat, indiligentiam exprohrare vellet. Alii vanum commentum aspernati, conciliariter gestum dicunt, adunatis obedientiis gestum ; neque aliud quidquam à Martino probatum. Quasi vero in Viclefum et Hussurn et in Joannem Parvum gesta reprobentur, quæ ante adunatas obedientias gesta sint.

Sed profecto nos ludunt : Martinus enim conciliariter gesta memorabat, vulgari et populari sensu, quem Poloni et omnes intelligerent, et ipsa rerum ostendit series. Nempe ad Polonorum respondet propositum. Illi namque petebant, quem librum « à fidei deputatis, ac per omnes nationes, ac per cardinales condemnatum dicerent, eum in sessione publica per sacrum concilium condemnari, vel condemnatum pronuntiari ; » tanquam confecta res, sua tantum quadam, ut ita dicam, formula vestienda remaneret. Quæ Martinus refutabat, à se pro conclusis, decretis, determinatisque haberi dicens, quæ conciliariter, et in sessione publica decreta fuissent ; non ea perinde, quæ per congregationes, seu per nationes, atque deputatos, vel eliam per cardinales fuissent examinata : hæc enim tractata tantum, digesta, expolita, et quodam modo præparata ; non autem decreta, conclusa, determinataque fuisse, aut solemniter et conciliariter judicata, et per se perspicuum est et gestis consentaneum. [632]

CAPUT XXX.

Bellarmini sensus exploditur : an sessionum iv et v decreta sine examine debito processerint.

Nec piget hic viri doctissimi cardinalis Bellarmini Patrum Constantiensium levitatem et inconsiderantiam incusantis memorare verba, quæ sic habent : « Martinus V diserte dixit se confirmare ea tantum decreta de fide, quæ facta erant conciliariter, id est more aliorum conciliorum, re diligenter examinata ; constat autem hoc decretum sine ullo examine factum à concilio Constantiensi. » Hæc Bellarminus, cui suo more accinunt alii, exscriptis Bellarmini verbis atque sententiis ; et addunt, « Patres Constantienses non commisisse rem illam prius examinandam, sicut commiserunt alias materias et quæstiones, circa doctrinam Viclefi et Hussi, priusquam ad determinationes procederent. » Atque hæc, si Deo placet, concilii decreta, duabus continuis sessionibus repetita, tam destinato facta, tam fundamenti loco posita, tantaque omnium consensione munita et inculcata, rebus annumerant, quæ in concilio obiter pertractatæ fuerant.

Tria reponimus : primum illud ; post rem à synodo, expresso canone ac peculiari decreto definitam, periculosissimo exemplo revocari in dubium, an de ea recte et mature sit deliberatum ; atque hinc aperiri viam ad omnes canones, decretales omnes, omnia concilia subvertenda.

Alterum ; quod in ista quæstione Polonorum, nihil de examine agebatur ; illi enim affirmabant omnia examina praecessisse. At Martinus ideo tantum approbationem negabat suam, quod res conciliariter, atque in publica sessione conclusa non esset.

Tertium, idque vel maximum ; cæteræ fidei quæstiones, puta Viclefi et Hussi, quæ à concilio certis deputatis examinandæ sunt commissæ, infinitæ erant. Occurrebant enim se horum hæreticorum variæ et perplexae propositiones, et omnigenum errorum [633] monstra. Neque tantum Viclefi libri et doctrina exitiabilis ; sed etiam auctoris damnanda erat memoria, exhumandi cineres, scrutandi sectatores longe latèque diffusi, et occulti ulceris persecandi sinus. Tum Hussus ipse præsens confutandus, convincendus, ejusque discipulus Hieronymus Pragensis : horum artificum comprimendi lubrici lapsus dolique retegendi. At in sessionibus iv et v simplex juris quæstio, ardua illa quidem ; sed quæ ubique terrarum, in Gallia præsertim, ad vivum resecta, et innumeris libris, decretis, litteris, conventibus theologorum, canonistarum, universitatum, antistitum eliquata, elucidata, certique fundamenti loco posita erat, anteaquam Patres Constantiam convenirent. Neque vero opus erat post tot ac tantos, ante Pisanum et in ipso Pisano concilio, tractatus habitos, novis disputationibus tempus terere, cum extrema omnia imminerent ; sed explorata et jam in Pisanâ synodo aperta remedia expedire oportebat. Nihil ergo leviter, nihil præcipitanter actum : tantum opportuna, imo vero necessaria, rebus in summum discrimen adductis, adhibita celeritas.

Quin etiam Constantiæ Petrus de Aliiaco cardinalis, episcopus Cameracensis, sancti conventus lumen, et in dogmatibus explicandis omnium facile princeps, in eo libro, quem vigente concilio, de auctoritate Ecclesiæ scripsit, memorat quæstionem de stabilienda concilii auctoritate sæpe tractatam, specialiter in hujus concilio initio ; extantque ea de re Joannis Gersonis sermones coram synodo habiti, qui sessionibus iv et v præluxerunt. Atque omnino ista tractabant, ut in quibus non aliqua pars, sed ipsa summa concilii collocata esset. Neque necesse erat ad ea explicanda deputatos nominari, ad quæ per sese Patres omnes à toto decennio, maxime vero in ipsa synodo, attenti arrectique essent ; nihil ut unquam fuerit vel doctrina elimatius, vel auctoritate firmius, quam id quod hoc de negotio à sacra synodo constitutum fuit. [634]

CAPUT XXXI.

An illa formula, sacro approbante concilio, Papam concilio superiorem probet.

Permulti adversariorum magnam in eo vim faciunt, quod posteaquam electus est Martinus V, reformationis decreta sub ejus nomine sunt edita. Nec jam edictum, ut antea, sacrosancta synodus ; sed, Martinus, sacro approbante concilio. Non ergo jam in concilio, sed in Pontifice « suprema potestas ; neque concilium censuit se esse supra Papam, extra casum schismatis, quo plures se pro Pontifice gerunt : alias non erat ratio mutandi formam decretorum de reformatione. » Ex quo inferunt Papam unum esse qui statuat ; vim decernendi in eo esse totam ; Patres consiliariorum, non judicum loco esse.

At hæc omnia vana sunt ; primum enim mutatae formulæ ratio manifesta est, quod ab aliquot sæculis, Papa quidem præsente, conciliaria decreta sub ejus nomine pronuntiari solerent, sacro approbante concilio, sacri approbatione concilii, sacro approbante et consentiente concilio : quæ nihil officere suæ auctoritati Constantiensis synodus intelligebat.

Sane ostendimus, quantum illa differrent : Sacro præsente concilio ; et : sacro approbante et consentiente concilio. Quid autem sit approbare, quantaque sit in eo auctoritas, ipsi Pontifices attestantur, cum ipsa approbandi voce confirmant decreta. Vel ipsum Martinum V audiamus, de concilii Constantiensis decretis hæc edicentem : quod omnia conciliariter facta approbat et ratificat ; quæ profecto adversarii ad veram auctoritatem pertinere contendunt. Ita cum dicitur : Martinus, sacro approbante concilio, Martini decreta vera auctoritate firmantur ; seseque mutuo firmant Pontifex auctor, et synodus approbans ; quod ex ea conjunctione capitis atque membrorum, ut sæpe dicemus, illud invictum Ecclesiæ catholicæ robur exsurgat. [635]

Fuit autem quæsitum in Constantiensi synodo, ante Papæ electionem, eo eiecto, qua formula uterentur ; an illa recentiore, quam diximus ; an ea, quæ in antiquis passim conciliis visitur : Sancta synodus, etc. Alliacensis cardinalis scripto etiam edito docuit, seque et theologos ita existimare, antiquiorem illam formulam : Placuit sacro concilio ; sancta synodus statuit, convenientiorem esse, et theologiæ magis consonam ; quippe quæ magis congruat formæ illi apostolicæ : Visum est Spiritui sancto et nobis : cæterum secundam formulam, sacro approbante concilio, convenientem quoque esse ; cum ea sufficienter exprimatur certissima ratio, qua judicanti decernentique Pontifici, Patres conjudicent atque condecernant.

Atque ita intellexisse Constantienses Patres gesta declarant. Sic enim in xliii sessione, Papa jam electo ac præsidente, legimus : « Pro cujus sessionis introductione, reverendissimus pater Dominus Guillermus cardinalis... nonnulla decreta sive statuta per Dominum nostrum Papam, ac synodum facta publice perlegit sub his verbis ; » subditque decreta multa in hanc formam edita : Martium episcopus, servus servorum Dei, sacro approbante concilio ; quo liquido demonstratur decreta in eam formam edita, haud minus communi Pontificis atque concilii auctoritate esse facta.

Neque illa posterioris ævi efficiebat formula, ut Patrum sententiæ minus requirerentur. Eadem enim synodus Constantiensis, Joanne XXIII præsidente, sic incipit : « Sanctissimus Dominus noster Papa, sacro approbante concilio, statuit sessionem tenendam die Veneris 16 hujus mensis. » Hinc ordo agendorum, sacro approbante concilio, dedignatur, lectâque schedulâ cujus verbis ipsa Bulla convocationis descripta erat, aliisque decretis nomine jussuque Papæ editis ; « D. cardinalis Florentinus alta et intelligibili voce interrogans, sciscitatus est, utrum omnia et singula in supradicta schedulâ contenta, ipsi sacræ synodo placerent ? Ad cujus interrogationem omnes et singuli prælati... concorditer... responderunt : Placet ; » qua responsione factura ratumque intelligitur conciliare decretum. [636]

In ipsa etiam concilii Ferrariensis, postea Florentini, inchoatione solemni, lectum Eugenii Papæ decretum ; quo lecto, gesta sic habent : « Surrexit quidam ex parte Italorum, et interrogavit cardinales, et archiepiscopos, et episcopos et clericos omnes, dicens : Recipitisne hæc, quæ scripta et lecta sunt hodie coram vobis ? At illi responderunt : Recipimus et approbamus. Tunc interrogaverunt et Graeci suos præsules, similiter, et reliquos omnes iisdem verbis ; et illi responderunt : Recipimus et approbamus ; et scripta fuit approbatio utriusque partis, et indictum concilium et sessionum celebratio in urbe Ferrariâ. » En quid sit concilii auctoritate edita probatio ; en ut synodus non tantum pontificis decreto, sed etiam sanctæ synodi approbatione formetur et constet ; quæ ratio ad cætera quoque decernenda spectat.

Quantum autem ea formula cum episcoporum auctoritate constet, ex synodis etiam provincialibus discere est. Nam sæculis postremis, initio ducto, ni fallor, ab anno 1314, in Senonensi concilio, decreta conciliaria persæpe in eam formam eduntur : Nos (N) metropolitanus, sacro approbante concilio. Ergone coepiscopi metropolitano consiliarii tantum, non judices et assessores assistunt, non decernunt, non statuunt ? Absurdum et inauditum ; ac profecto stare Patrum sententiam, etiam archiepiscopo reclamante, nemo negat. Nihil ergo interest, synodine an Pontificis nomine, approbante concilio, sententia proferatur ; cum in utraque formula, una cum Pontifice Patres quoque statuant, decernant, judicent, stetque sententia communibus suffragiis.

Vel particulares synodos audiamus, quæ, præsente Romano Pontifice, antiquis temporibus Romæ sunt habitæ. Ubique inveniemus episcopos, Papa quidem auctore, sed tamen cum ipso judicare, statuere, decernere, definire ; idque in decretis, id in subscriptionibus positum. Cujus rei exempla plura suo loco afferemus : cætera innumerabilia lectoris diligentiae relinquemus. Adeo episcopi ubique sunt judices, etiam præsenti, præsidente, præeunte Pontifice ; ac si in particularibus quoque synodis, quanto [637] magis in generalibus, quibus ipsa catholica omnium fidelium Mater repræsentetur Ecclesia.

CAPUT XXXII.

Prædicta responsa de dubio Pontifice etsi valeant, non tamen adversarios expeditos esse, ac Parisiensium ex Constantiensi canone vigere sententiam.

Hæc igitur, quæ hactenus de concilii Constantiensis intelligentia et auctoritate diximus, vera et sancta sunt ; nec nisi per manifesta ludibria eludi potuisse claruit. Addamus tamen ad cumulum : quantumlibet ea quæ adversarii congerunt valere fingantur, nec sic expeditos esse à Constantiensium canonum auctoritate summa, Utcumque enim adversus indubitatos Pontifices infirma habeatur conciliorum generalium auctoritas, certe valet (et hoc adhuc superest contra cavillationes omnes) auctoritas ea, qua dubios Pontifices coercere possit. Alioqui contendentium et in schismate obstinato animo perseverantium contumacia, malum esset inextricabile, ad quod propellendum Ecclesiæ imbecilla ; nullum præsidium Christus relinquere potuerit ; aut, quod est absurdius, nec ipse voluerit. Redit ergo quæstio, qua potestate instructa synodus schismaticos Pontifices cogat in ordinem. [638]

Certe Constantiensis synodus, quam ea potestate efficacissime summoque Ecclesiæ bono usam esse constat, id fundamenti loco ponit : Potestatem habere se immediate à Christo : quippe quæ in ejus Spiritu legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentet ; alioquin qui concilio obtemperassent, non Deo, sed hominibus paruissent

Atqui hoc semei posito, quod sine præfracta audacia negari non potest, cætera omnia convalescunt. Cum enim nulla sit à Christo proprie ad schisma tollendum Ecclesiæ catholicæ ac synodo generali eam repræsentanti attributa potestas, non aliunde in schismate constare poterit, nisi ex eo quod sit tradita, ubi necessitas requisierit, quod unum Parisienses nostri postulant.

Hic ergo adversarii oppido conturbantur, P. Thyrsus Gonzalez eo redactus est, ut contra ducentos Patres in Constantiensi concilio infandi schismatis extinctores, palam negare audeat concilium generale eam potestatem habere immediate à Christo : nec aliam videt apertam sibi januam, nisi id, quo solo schisma extinctum sit et extingui possit, illud Ecclesiæ detrahatur. Reverendissimi Patris verba pensanda sunt : « Concilium non habet eam potestatem immediate à Christo, in eo sensu, in quo Papa certus immediate à Christo jurisdictionem in totam Ecclesiam, et sacerdos habet potestatem ad consecrandum, et Episcopus ad confirmandum et ordinandum. » Non eo, inquit, sensu habet. Quo ergo habet sensu ? quo jure ? Nihilne per se Christus contulit Ecclesiæ laboranti, quo sese restitueret in pristinam valetudinem ? Christo auctore sacerdotes consecrant, episcopi ordinant, Papa quæ vult præcipit ; at vero, si in capite æque ac in corpore, fœdo scissa schismate laboret Ecclesia, nihil habet quod, auctore Christo, agat aut jubeat ? Sic enim subjungit : Non enim habet concilium eam potestatem, nisi mediante Ecclesia. Hæreo equidem ad insolitam et inauditam vocem. Quid enim est concilium, nisi ipsa Ecclesia adunata, collecta, repræsentata, tota auctoritate pollens ? Non ergo concilium mediante Ecclesia viget, quod ipsa Ecclesia est ; habetque illud per sese, quod habet mediante Ecclesia, cujus auctoritatem et jus repræsentat et continet. Reliqua audiamus : [639] « Non enim habet concilium eam potestatem nisi mediante Ecclesia, quæ in capite Si duo, distinctione xxxix, tribuit concilio congregato tempore schismatis potestatem ad deponendos Papas dubios, et certum eligendum ; et in capite Si Papa, distinctione xl, tribuit concilio potestatem ad judicandum Papam, qui deprehendatur a fide devius. »

Qui sint tamen illi canones considerare oportet. Et caput quidem Si duo, Honorii Augusti est decernentis, si duo electi sint Romani Pontifices, ut neuter ordinetur ; quod est universim et indistincte falsum, nullamque omnino facit synodi mentionem : canon vero Si Papa, Bonifacii est Moguntini episcopi, nihil etiam de synodo disserentis, Utcumque est, nisi unus imperator aut unus episcopus, Ecclesiæ in schismate, aut per sui capitis hæresim laboranti sub venissent, aut nisi Gratianus duodecimo demum sæculo in suam compilatione ! » Juris hæc duo capita contulisset, manca esset Ecclesia ; neque quidquam valeret adversus Papam schismaticum aut hæreticum. Sic miseram Ecclesiam à Christo sapientissimo, optimo, omnipotentissimo, constitutam volunt

Erubescunt ipsi, ac tandem subdunt : « Vel habet eam potestatem jure naturali, modo statim explicando. » Modus autem ille sequente paragrapho, es doctore eximio, Suare scilicet, sic proditur : « Solum ergo habet potestatem quæ ex jure divino naturali consequitur in quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare et tueri per principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput. » Malunt ergo Deum omnibus imperiis rebusque publicis universali cura, quam Christum Ecclesiæ, pro qua fudit sanguinem, singulari consilio providisse ; meliusque à Deo constituta sunt humana imperia, quam à Christo Ecclesia ; quæ ut sibi provideat seseque tueatur à jure gentium aut naturæ magis quam ex ipso christiano jure mutuetur. Hanc illi ecclesiastici regiminis formam effingunt.

Quid quod tam imbecillam faciunt Ecclesiam, ut ejus auctoritate concilium semel congregatum ad tollendum schisma, fidei providere, aut leges necessarias condere nequeat, præter eam [640] causam : « Quod ea solum possit præcipere et ordinare quæ ad hunc finem (tollendi schismatis scilicet) necessaria sint. » Unde tale concilium non habet auctoritatem ad decidendas fidei controversias, et ferendas leges perpetuas, quantumvis necessarias. Sic concilio Constantiensi defuit auctoritas ad condemnandum Viclefum, Hussum, alios perfidos ; defuit auctoritas ad condendas leges quæ futuris schismatibus providerent, quas tamen leges tulit, quas tamen fidei controversias judicavit ; atque ad hæc omnia tractanda, quæcumque urgeret dira necessitas, jam admotis ad incendium facibus. Papam aliquando extiturum, nondum tamen existentem, expectare debuit.

Piget commemorare quæ jam confutata sunt : nempe adversus Viclefum et Hussum Constantiensis concilii valere decreta, eo quod Martinus V ea repetierit Bulla Inter cunctas ; qua tamen nondum edita Hussus exarsus est, Viclefus exhumari jussus, pessimi hæretici anathemate percussi. Quæ omnia Martinus non tum cum ea repeteret, sed ab origine valuisse definit, ut concilii legitime in Spiritu sancto congregati vera et firma decreta : quæ nunc, si Deo placet, per sese invalida et contra canones attentata praetendunt : usque adeo, his miseris postremisque temporibus, tanti concilii totiusque adeo Ecclesiæ projecta est auctoritas.

« At enim, inquiunt, tale concilium (causa schismatis congregatum) neque hanc jurisdictionem habet ab aliquo jure divino positivo ; quia neque scriptum est, neque traditione constat : neque etiam habet à Summo Pontifice, quia supponimus illum non esse, et qui præcesserunt illam non reliquerunt : solum ergo habet potestatem, quæ ex jure divino naturali consequitur in [641] quolibet corpore mystico, ut possit se gubernare per principes particulares unitos in unum corpus, quando deest supremum caput. » At illos principes in Ecclesiæ corpore quis instituit ? Nonne is qui et caput ? Nonne ille Ecclesiam eo jure pollere voluit, ut « qui eam non audiret, omnibus christianis sicut ethnicus et publicanus esset ? » Nonne idem confestim addidit : « Amen, amen, dico vobis, quæcumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in cœlis, et quæcumque solveritis super terram, soluta erunt et in cœlis. » En ergo principes illos à Christo constitutos. Quid ergo ? Eâne conditione, ut nunquam ipsi colligere se possent, quæcumque urgeret necessitas ? Quo ergo pertinebat istud quod Christus subdidit : « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ? » Quanto magis ubi non duo vel tres, sed totus principum Ecclesiæ cœtus ; imo tota Ecclesia congregatur ? Aut non in Christi nomine colliguntur, qui ad tollendum schisma conveniunt ; aut non sunt Ecclesia, nisi Papa adsit, qui ad Papam constituendum confluunt ; aut si sint Ecclesia, numquid non erunt ethnicorum et publicanorum loco, qui eorum decreta contempserint ? Quid his clarius ? Verum illi tacite respondent : At nos si illa admittimus, admittere cogemur non tantum ad tollendum schisma, aut ad hæreticum Pontificem condemnandum, quorum hic nulla mentio est, sed ad quamcumque summam Ecclesiæ necessitatem. Propterea ergo malunt in schismatis etiam aut hæreseos teterrimo atque exitiabili morbo Ecclesiam à Christo destitutam, neque ullum auxilium habere ex Evangelio.

Esto, inquient, verum sit de hæretico schismaticoque Pontifice, qui nequidem est Pontifex. Quid tum, cum non sit Pontifex, et jure omni exciderit ? Qua de re sæpe diximus, sæpe monuimus, quanto Ecclesiæ periculo hæc asserantur. Nunc tamen valeant utcumque collibuerit. Sit tamen aliquis oportet, qui excidisse declaret, qui loco moveat contumacem, qui christianis omnibus, quæ tali in discrimine agenda sunt imperet. Quo jure ? quo Christi mandato ? qua Evangelii lege ? nisi ea quam diximus, quæ ad omnem æque valeat necessitatem, in qua de salute periclitatur Ecclesia. [642]

Jam ergo respondeant, non probatum illud, quod est verissimum, quod est Ecclesiæ maxime necessarium ; aut si probatum illud et ipsi fateantur, quid in eo decreto probetur intelligant.

CAPUT XXXIII.

Emmanuelis Schehstrati objecta, à codicibus manuscriptis petita, solvuntur circa sessionem iv.

Emmanuel Schelstratus, cum aliorum objecta repetit, tum eo se maxime effert, quod nova acta prodiderit, quæ orbis catholicus ignoraret. Cæterum unde sint eruti plerique manuscripti quos jactat, codices ubi delituerint, quas temporum notas præferant, quid sint denique, an simplex gestorum series, an historiæ, quibus acta inserantur ; ac si historiæ, ut ea, quæ ipse inde protulit, verba præ se ferunt, quo auctore conscriptae sint, notone an ignoto, horum nulla mentio ; omnia prætermissa, quæ auctoribus aut codicibus fidem vel asserant vel detrahant.

Et ille quidem integros codices edere debuisset, ut lector eruditus probare vera, convincere falsa, manca supplere, dubia elucidare posset. Tot profecto extant Constantiensis synodi nota monumenta, tot de ejus rebus virorum gravissimorum testimonii, ut nisi cum illis congruant, quæ Schelstratus hactenus ignota fuisse confitetur, falsa ea, et partium studio conscripta esse oporteat. Certe ex illis quoque frustulis, quæ ille, ut voluit, edidit, jam intelligimus acta ejus esse mendacia.

Primum enim, quæ de falsata concilii Constantiensis iv sessione protulit, ea ex melioribus gestis falsa esse constitit : quo uno Schelstratianis codicibus omnis detracta est fides. Huc accedit illud, quod idem Schelstratus narrat ex actis suis ineditis, quatuor videlicet codicibus manuscriptis die 14 Julii, anno 1416, quando Aragonenses ad concilium venere, legatos regis dixisse, « quod quidem vellent se unire concilio ; non tamen reputare esse generale concilium, neque agi de rebus concilii generalis, donec [643] venirent legati regis Castellæ. » Apertum mendacium ; nam Aragonenses quidem legati 15 Octobris anni 1416, sessione xxii ; legati vero regis Castellæ sessione demum xxxv, 18 Junii anno 1417, synodo se adjunxere. At in ipsa sessione xxii, statim atque Aragonenses admissi sunt, generalis synodi Constantiensis nomine eduntur synodica decreta, quæ vidimus ; eâdemque forma res maximæ gestæ sunt per alias tredecim sessiones : adeo falsa vel mutila Acta Schelstratus protulit.

Jam circa sessionem iv hæc refert, quæ ne ipse quidem reor, rebus certe consideratis, jam tueri vellet, si viveret. Nempe cardinalibus, tres nationes, Germanicam, Gallicanam, Anglicanam vehementissime repugnasse circa hanc quæstionem : an concilium Papa esset superius, etiam in reformationis negotio ; ac regis Franciæ oratores cardinalium parti accessisse : quod est falsissimum. Primum enim, hujus rei nec in Schelstratianis ulla est mentio : tum, ut omittamus regiis oratoribus nihil unquam cum ipsa Gallicana natione fuisse dissidii, certum id, regios inter oratores fuisse Gersonem, eumque omnium cæterorum, ut pietate ac doctrina, ita auctoritate facile principem. Extat ejus sermo, quo jam inde ab initio, regis nomine, synodo proposuerit, quæ agenda viderentur. Dubitasse vero Gersonem, an concilium Papæ in reformationis negotio, anteponi oporteret, ne ipse quidem Schelstratus dixerit. Quod ergo ille de Francicis oratoribus jactat, apertum mendacium est.

At enim, ex actis Schelstratianis constat aliquam in quarta quintâque sessione extitisse dissensionem. Esto. Ergo de Papæ et concilii superiore potestate litigabant ? Pessima consecutio ; quandoquidem post turpissimam Joannis XXIII fugam, alias fuisse multas dissensionis causas, ex ipsis etiam Schelstrati Actis liquet ; quippe cum Sigismundo bella in Joannem XXIII ejusque defensorem Austriæ ducem paranti, multi atque imprimis universitas Parisiensis obstiterit ; neque minor concertatio, cum Joannis adulatores, illo elapso, contenderent differri oportere concilium ; alii [614] sessionem ultra protrahi nollent, neque fœdis ludificationibus in longum duci spem Ecclesiæ, ad extinguendum schisma properantis. Utcumque est, certe regios oratores, Gersone principe, de superiore conciliorum potestate dubitasse nemo sanus dixerit, pessimâque fide Schelstratus non Actis quæ jactat, sed meris conjecturæ, iisque vanissimis, rem tantam affirmat.

CAPUT XXXIV.

Quæ in Schelstrati manuscriptis sessionem v spectent.

Piget quidem luctari diutius cum ignotis, falsis, mutilisque Schelstrati codicibus ; et tamen quæ de sessione v retulerit, præterire non possum. Hæc nempe sunt : quod cardinales et oratores regis Franciæ, sessioni interfuerint, « præmissa protestatione in camera paramentorum secrete facta, quod propter scandalum evitandum ad sessionem ibant, non animo consentiendi his quæ audiverant in ipsa statui debere ; maxime quod Dominus noster Papa, et alii in concilio existentes in plena securitate fuerant, quorum plura statuta non sunt, sed ad aliam sessionem reservata. » Verba confusa nulliusque boni sensus ; quæ tamen satis ostendant, quæcumque illa fuerit difficultas, eam pertinere ad securitatem concilii, non ad aliud quidquam. Utcumque est, neque enim Schelstrato placuit hæc integra apparere, celebrata sessio est, factaque sunt omnia, eodem Schelstrato teste, ut in vulgatis legimus.

At enim quasdam gestorum suorum voculas, à toto avulsas textu, aspergit ad marginem, quibus iterum, si Deo placet, inducuntur oratores regis Francorum assistentes cardinalibus, nec tantum à reliquo concilio, sed etiam à Gallicana natione dissidentes. Iterum illi oratores atque adeo ipse Gerson eorum [645] antesignanus inducitur, contra eam doctrinam protestatus, cujus et in ipsa synodo, et extra synodum acerrimus defensor extiterit. Quæ absurdissima, si in Actis Schelstratianis haberentur, melius vir optimus ineptos historicos, atque acta mendacia, contempta à Romanis conciliorum editoribus, contempta à Rainaldo, in sordibus bibliothecarum jacere sineret. Sed age, sint vera, sint authentica, sint integra quæ Schelstratus descripserit, sint recta quæ concluserit : quid postea ? Nempe Acta Constantiensia auctoritate carebunt ? Quid ita ? quiane vociferati sunt Patres ? Quo ergo abibunt Chalcedone Acta, tot inter clamores, quos ipsi judices compescere vix poterant ? An ergo Schelstratus putat, in sacris conciliis, obstinatione semper ac praecipitantia tumultuariisque motibus, non ipso fidei ardore, clamores editos ? At enim dissenserunt multi cardinales ; quid tum ? An, ut Chalcedonensia aliaque vetera dissidia omittamus ; an, inquam, infirma erant tot Tridentina decreta, in quibus discrepantes Patrum sententias Pallavicinus refert ? At enim multis repugnantibus Patres voluerunt in crastinum haberi sessionem, ac præcipitanter actum. Imo, diligenter, ut obviam iretur pessimis adulatoribus dissoluturis synodum, omnemque pacis conficiendæ spem præcisuris. At enim cardinales faciebant difficultatem interessendi. Quid ad nos ? cum ex Actis etiam Schelstratianis pateat interfuisse omnes ; nec, si abfuissent, synodi decreta infringere potuissent. At, inquies, interfuerunt, præmissa in camera paramentorum, sibi adjunctis regis Franciæ oratoribus, secreta protestatione. Tantumne ergo licere putabimus et cardinalibus et regum oratoribus, ut eorum protestatione, eâque secreta, conciliorum universalium decreta, in publica sessione recitata, solvantur ; sitque ipsa sessio coram altaribus celebrata, theatralis pompæ instar, dictasque à Patribus, talique in loco promulgatas sententias rescindat illud, quod quidam occulte, in paramentorum camera susurrarint ? Non puduisse theologum hæc orbi christiano proferre ludibria, has Ecclesiæ dividendæ et conciliarium decretorum solvendorum vias !

Quin etiam, si Schelstrato credimus, tanta decreta concident, quod ea cardinalis Florentinus, qui ut diaconorum ultimus legere [646] debuisset, quia non probabat, Posnaniensi electo legenda tradiderit. Tanquam idem electus non alia multa legerit ; et decreta concilii cassa sint, nisi ultimo quoque cardinalium diaconorum placeant !

Quid quod Schelstratus ex gestis etiam suis id protulerit : « à cardinale Florentino, cum aliquibus deputatis, aliqualiter disputatum fuisse ? » Profecto aliqualiter, non contumaciter, quacumque de re disputasse finxeris. Quin ipsum postea adfuisse concilio ex Actis tam editis quam Schelstratianis æque constat, adultumque in gestis : « Constitutiones lectas à concilio uniformiter approbatas et conclusas : » ut profecto constet, quacumque de re in principis, cardinalis Florentinus aliique nonnulli, à reliquis dissenserint, in conclusione tamen omnes consensisse. Sed quandoquidem Schelstratus cardinalis Florentini auctoritatem tanti facit, operæ pretium erit ejus doctrinam in memoriam revocare.

CAPUT XXXV.

Francisci Zabarellæ cardinalis Florentini doctrina de superiori etiam in reformationis negotio concilii potestate. Corollarium de dissensionibus Constantiensibus à Schelstrato memoratis.

Cum sub Innocentio VII et Benedicto XIII de papatu contendentibus, infando schismati remedia quaererentur, ac schismate flagraret Ecclesia ; Franciscus Zabarella, tum juris pontificii celeberrimus interpres, ac postea cardinalis Florentinus, tractatu do schismate edito, hæc docuit : « Si contendentes nolint congregare concilium ; tamen quocumque modo, sive per collegium, sive per imperatorem convocandum. Quod si prohiberent minime parendum ; quia Papæ non est obediendum, quando ex hoc vehementer præsumitur statum Ecclesiæ perturbari. » Subdit : « Papam non posse impedire, quæ ad perpetuam utilitatem [647] instituta sunt ; radicem omnium malorum, quæ passa est Ecclesia, surrexisse ab omissione conciliorum, neque aliud remedium ad instans schisma tollendum, aut ad Ecclesiæ reformationem. »

Tum illud proponit objici posse, « Papam esse supra concilium, et concilia per Ecclesiam Romanam robur accipere. » Sed continuo respondet, « hic non agi de Ecclesia Romana, sed de Papa ; et quod aliud Papa, aliud Sedes apostolica, et sedem errare non posse ; quod intelligendum videatur, accipiendo Sedem pro tota Ecclesia, id est, congregatione fidelium ; hic autem agi de fide, quæ periclitetur in hoc schismate. » Item : « Ecclesiam Romanam, seu Sedem apostolicam vocari, non Papam solum, sed Papam cum cardinalibus, quos inter et Papam si fuerit discordia, ut nunc evenit, cum cardinales à contendentibus se subtraxerunt, congregandam totam Ecclesiam, id est, totam congregationem catholicorum, et principales ministros fidei, scilicet prælatos, qui totam congregationem repræsentent ; et agendum apostolico more, atque ut in Actis scribitur, concilium convocandum ; quo in concilio, licet Petrus fuerit Princeps, tamen plenitudinem potestatis non fuisse in eo solo, nec responsionem datam sub persona Petri, sed congregationis ; unde illud : Apostoli et Seniores ; et infra : Visum est Spiritui sancto et nobis. » Notandum est id quod hic subjicit : « Hinc mos inter antiquos obtinuit, quod omnia difficilia per concilium terminabantur, et crebro fiebant. Postea vero quidam summi Pontifices, qui magis ad modum terrenorum principum quam apostolorum Ecclesiam rexerunt, non curarunt facere concilia, ex qua omissione prodierunt multa mala. Et ex hoc apparet, quod id quod dicitur, quod Papa habet plenitudinem potestatis, debet intelligi non solus, sed tanquam apud universitatem. Ita quod ipsa potestas est in ipsa universitate tanquam in fundamento, et in Papa tanquam in principali ministro, per quem hæc potestas explicatur. » Ac postea : « Ex his infertur, quod potestatis plenitudo est in Papa, ita tamen quod non erret ; sed cum errat, habet qui eum corrigat, concilium, apud quod, ut dixi, est potestatis plenitudo tanquam in fundamento. » Quod ut probet, [648] multa ex jure citat. « Quæ primum, inquit, sunt notanda, quia male considerata sunt per multos assentatores, qui voluerunt placere Pontificibus per multa retro tempora, et usque ad hodierna suaserunt eis, quod omnia possent, et sic quod quidquid liberet, etiam illicita, et sic plus quam Deus, Ex hoc enim infiniti secuti sunt errores, quia Papa occupavit omnia jura inferiorum ecclesiarum. Ita quod inferiores prælati sunt pro nihilo, et nisi Deus succurrat statui Ecclesiæ universalis, Ecclesia periclitatur. Sed, Deo favente, speratur de reformatione, si, ut dicitur constitutum, congregabitur in Ecclesia concilium, in qua congregatione oportebit non solum schismati præsenti, sed etiam futuris consulere, et ita determinare Papæ potestatem, ut non subvertatur inferiores potestates, et ut Papa deinceps possit non quod libet, sed quod licebit. »

Sic igitur, etiam in reformationis negotio. Papam non dubium, sed certum et indubitatum à concilio ligari posse putat, determinarique oportere, quæ ipsi insit ut ministro principali plenitudinem potestatis, per eam potestatis plenitudinem, quæ est in concilio ; quod etiam firmat his verbis : « Universitas totius Ecclesiæ superiorem non habet, nisi Deum, et Papam cum administrat ; et de hoc an bene vel male, habet utique ipsa universitas decernere ; neque unquam ita potuit transferre ipsam potestatem in Papam, ut desineret esse penes ipsam ; quia hoc esset contra jus divinum et contra exempla apostolorum. » Quo quid est clarius ? Neque necesse est nos omnes hujus viri excutere rationes. Sufficiat demonstrasse, quid ille senserit, qui unus omnium maxime concilii Constantiensis decretis pro Papa obstitisse fingitur.

Sane, teste Schelstrato, in eam sententiam conveniebant omnes, ut in concilii Constantiensis etiam sessione iv decretum conderetur, quo Papam definirent, non modo schismatis negotio, sed etiam in fidei causa, quod est vel maximum, concilio esse subjectum. Dicit enim tantum de reformationis negotio disceptasse Patres, et Papæ favisse cardinalem Florentinum. Sed hæc falsa esse constitit, posteaquam vidimus quid doctor eximius ex apostolicis Scripturis, quid ex jure divino deprompserit, ut Papam [649] concilio subderet, etiam in reformationis, etiam in regiminis ecclesiastici negotio.

Videtur ille quidem initio in gratiam Joannis XXIII, à quo cardinalis factus erat, aliquid cogitasse, et subdubitasse tantisper, non quidem an concilium in reformatione quoque Papam antecederet, sed an ad reformationem, adhibitis pœnis, Papam posset cogere. Et id fuisse suspicor, de quo Florentinus aliqualiter disputarit. Sed postquam à Patribus communi consensu in alia omnia itum est, nullam turbam movit postea, ac Joannem XXIII, cum reliqua synodo, non hæresis, sed depravatae vitæ causa deposuit : Joannem, inquam, XXIII, in se beneficentissimum et sui cardinalatus auctorem, ac proinde tam ab ipso Florentino habitum pro certo Papa, quam ipse Florentinus pro certo cardinale se gereret.

Hinc ergo liquido constat nimis oppido inflatas exaggeratasque dissensiones illas, quas in concilio Constantiensi viguisse Schelstratus narrat. Qua in re duplex ejus erratum est : alterum, quod de summa doctrinæ dissensisse Patres ; alterum, quod eæ dissensiones acres et immortales fuisse fingat.

Quod ad caput primum, quis non crederet cardinalem Florentinum de concilii potestate à reliquis discrepasse ? Atqui vidimus quam perspicuis verbis supremam et absolutam potestatis plenitudinem etiam supra Papam in universitatem Ecclesiæ contulerit. Non ergo de summa re, sed de quibusdam explicandi modis à reliquis Patribus dissidebat. Sane idem commemorat dissensisse quosdam, sed Joannis XXIII aliorumque assentatores pessimos : egregios vero Patres, quorum in concilio valebat auctoritas, mirum in modum consensisse.

Atque ut aliquæ dissensiones extiterint, eas tamen pacis amore facile consopitas et omnes historiæ et Acta etiam Schelstratiana demonstrant. Quid enim est illud in illis Actis : « Major pars cardinalium faciebat difficultatem interessendi ; omnes tamen, præter infirmos, postea venerunt ad sessionem ; » quid, inquam, est illud, nisi leviculus animorum motus pacis studio statim compositus ? Quod, etiam si Acta conticescerent, ipse tamen [650] rerum eventus ostendit ; cum omnia in concilio, nullo schismate, summa cum animorum consensione peracta sint, quintaque sessio in Schelstratianis etiam codicibus à vulgatis non differat, in quibus adscriptum legitur in ea latas constitutiones ab omnibus uniformiter approbatas : ut profecto exasperare verbis dissensiones illas, pace Schelstrati dixerim, exigui malevolique sit animi, et sacri concilii totiusque adeo Ecclesiæ laudi ac paci invidentis.

Quin etiam si de Actis tam confusis ac mutilis datur conjiciendi locus, dicam equidem quod me moveat. Circa sessionem v, gesta quippe Schelstratiana sic habent : « Die sabbati, 6 mensis Aprilis, cum perprius inter Dominos cardinales et nationes altercatum fuisset super emendatione capitulorum in præcedenti sessione statutorum, tandem ordinatum et conclusum est, quod supra dicta capitula modo infra scripto corrigerentur : » quibus adjiciuntur de suprema in quemlibet, etiam in Papam ipsum, quocumque in negotio fidei, reformationis, schismatis, conciliorum potestate decreta sessionis v, iisdem profecto verbis quæ retulimus. Quæ si æquo judicio aestimamus, ex Schelstrati quoque Actis constabit concilii Patres, uti ab initio memoravimus, sessioni quartæ addidisse quintam, ut quæcumque quartæ deesse viderentur circa conciliarem potestatem, supplerent, augerent, ac luculentius explicarent ; adeoque abfuisse Patres ut de his dissiderent, ut ea etiam majorem in modum, non solum repetita roborataque, verum etiam amplificata vellent. Hæc igitur ad Acta Schelstratiana, quæ ad iv et v sessiones pertinent, dicenda habebamus. Pergamus porro ad sequentia, si quæ memoratu digna videbuntur.

CAPUT XXXVI.

Alia Schelstrati ex manuscriptis codicibus objecta solvuntur : an aliquid contra nos concludatur ex eo quod reformatio ad id tempus dilata sit, quo Papa electus esset.

Cum Patres Constantienses jam in eo essent, ut Gregorio, Joanne » atque Benedicto redactis in ordinem, Pontifex crearetur ; [651] tunc repente subortam contentionem novam Acta Schelstratiana produnt ; et Sigismundum quidem cum Germanicâ natione, cui se Anglica primum adjunxerat, voluisse, ut reformatio fieret, antequam de Pontificis eligendi modo decerneretur quidquam ; at Italis, Gallis, Hispanis placuisse ante omnia extinguendum schisma, eligendumque Pontificem : denique à Germanis discessisse Anglos, Germanos etiam cæteris assensisse ; communique consensu factum esse decretum, quod est in sessione xl, ut futurus Pontifex de proximo assumendus, cum sacro concilio ejusque deputatis reformationi provideret, antequam concilium solveretur. Hæc ergo Schelstratus narrat ex quatuor manuscriptis codicibus, quibus gesta Constantiensis concilii contineri dicit : quæ gesta, si causæ suæ, quantum ipse jactat, favere intellexit, cur non ea prodidit ? At ille hæc tantum refert à reliquis avulsa : primum, inter ipsa dissidia protestationem factam à collegio cardinalium et tribus nationibus, Italica, Hispanica, Gallicana ; tum ex iisdem codicibus narrationem eorum subnectit, quæ in hujus controversiae compositione gesta sunt ; qua quidem in re multa peccat ; imprimis, quod obscuris occultisque ac nullius roboris gestis, sessionum publicarum gesta subrui posse putat. Hæc namque protestatio, qualiscumque est, non est inserta conciliaribus gestis, quæ dimissa quaquaversus per omnes Ecclesias, totique orbi nota sunt. Quin eadem protestatio nulli unquam præterquam Schelstrato visa, nulla canonica auctoritate constat, ac designata potius quam perfecta est, statim dissensione composita. Neque pluris est illa narratio privati cujusdam auctoris, cui et anonymo et ignoto, quanta fides adhiberi debeat, nequidem conjicere possumus. Denique tota illa qualiscumque contentio, certe mox composita, nullum in Actis synodi, nullum in historiis, nullum in Annalibus ecclesiasticis à Rainaldo continuatis locum habet. Hæc vero sunt, quibus Emmanuel Schelstratus, sessionum iv et v auctoritatem infringi à se posse putat.

Jam si vel maxime constet huic narrationi fides ; quam infirma, quam nulla sint ejus argumenta videamus. [652]

Primum argumentum Schelstrati. Italica, Hispanica, Gallicana, natio, imo tota synodus, sessione xl, Papam prius elegi volunt quam de reformatione tractetur : ergo confitentur decretum sessionis v, quo Papa concilio subesse dicitur, quoad reformationem attinet, non esse intelligendum « de concilio seorsim sumpto ; sed de concilio cui verus et indubitatus Pontifex adest, qui sensus nihil ad superioritatem concilii facit. »

Imo vero multum, quod hunc indubitatum certamque Pontificem synodo præsidentem, in synodi potestate esse crederent, eique leges figerent, ut vidimus.

Dices : Ergo saltem intelligebant non posse à se quidquam in reformatione tentari, nisi electo Pontifice. Nullo modo : cum enim de fide, ante electum Pontificem, tam multa decernerent, quidni et de reformatione ? Tum etiam multa decreta esse ostendimus, quæ ad reformationem maxime pertinerent, imprimis caput Frequens aliaque capita, in sessione xxxix, adunatis omnibus obedientiis, promulgata. Non ergo reformationem ideo differebant, quod fieri non posse, sed quod non ita congrue fieri posse crederent, neque schisma ulterius protrahi sinerent.

Secunda objectio Schelstrati. Extat adversus Germanicam nationem, quæ reformationem ante Pontificis creationem urgeret, Italicae, Hispanicæ, Gallicanæ, et cardinalium protestatio, in qua est dictum pessimam deformationem, cui primum providendum sit, eam esse, quod acephala sit Ecclesia, acephalum concilium : ergo ante electionem Papæ, concilium erat acephalum et mancum : ergo sessionum iv et v decreta, de corpore acephalo mancoque orta sunt.

Respondemus : Concilium non erat acephalum et mancum ante constitutum Papam, cum damnaret Viclefum, Hussum, propositionem Joannis Parvi de cædendis tyrannis : non erat acephalum, cum excommunicaret eos qui dicerent communionem sub utraque specie esse necessariam, aut eam deinceps populo ministrarent : non erat acephalum, cum ederet caput Frequens aliaque [653] capita : denique non erat acephalum ; cum tanta illa faceret, quæ constituendo capiti essent necessaria. Tum vero fuisset acephalum et mancum, si quemadmodum Germani volebant, cum ad eligendum Pontificem omnia comparata essent, rem in longum extraheret, foveretque schisma, neque ecclesiasticae unitatis opus, propter quod maxime congregatum erat, perficiendum putaret.

Tertia objectio. In eadem protestatione legitur, quod clerus et populus nonnullorum regnorum et provinciarum nondum solide et clare huic sacro concilio adhæserint : quod quorumdam qui concilio adhaeserunt, propter rumores discordiarum, et quasi impressionum, quas in eodem concilio fieri audiunt, fides jam de eodem concilio dicitur vacillare ; scriptumque et relatum à pluribus magnatibus, in Italia plurimum dubitari, ne in urbe Romana aliquis pro Summo Pontifice assumatur, cui forsan, præmissis attentis, tota Italia obediret. »

Quid ista ad propositum ? Nempe quod rumores de impressionibus sererentur : quod vacillaverit quidam : quod magnates multi multa scriberent : quod dubitaretur, ne Romæ Pontifex fieret : quod illi forsitan Italia obediret ; quod nonnulla regna non tam solide concilio adhærerent, quam futurum esset electo Pontifice, tantoque opere consummato ; ideo tantæ synodi auctoritas fluctuabit ?

Quis autem non videat, in illa protestatione, suspicionum ac timoris causas undique amplificatas inflatasque esse, ideo ut Germani à proposito protrahendæ electionis promptius desisterent, et ad creandum Papam essent promptiores ? Quale enim illud est, dubitari ne Romæ Pontifex fieret ? à quo ? cum omnes cardinales omnium partium essent Constantiae.

Quarta objectio. Scriptum in narratione est, inter nationes de pace tractatum ; legunturque hæc verba in codicibus manuscriptis : « Natio Germaniæ petivit assecurationem et cautionem, per decretum irritans, quod post Papæ electionem fieret reformatio ante coronationem Papæ et administrationem aliquam : postea fuerunt factæ diversae formæ decreti ad hoc : tandem fuit dictum, [654] quod Papa electus legari non poterat. » Certe, eo modo, quo Germani petebant ; nempe ita ut à Papa electo, reformatio fieret, ante coronationem et administrationem aliquam : quod erat revera absurdissimum, ut Papa electus, tandiu ab officii administratione suspensus haberetur. Adeo Schelstratus ne sua quidem Acta intellexit. Tum illud quam absurdum, quod vir bonus credidit electum Papam legari non posse ; hoc est, nullam electo imponi posse legem ; tanquam si electo non posset, quod eligendo Pontifici potuisset imponi. At si id vel maxime dictum esset, electo Pontifici legem nec à synodo œcumenica figi posse ; quæro à quo dictum ? ab ipsa synodo ? Ne id quidem, ô Schelstrate, tua hæc gesta continent ; patetque ex eo frustulo quod tu protulisti, hæc in privata quadam congregatione esse acta. Quin tu igitur explicato, à quo illud dictum sit ? Ab ignoto quopiam ; atque uno hujus dicto, satis incerto, in congregatione privata, certa, cognita, omni robore firmata decreta tantæ synodi collabascunt. Quanto melius has nugas orbis catholicus adhuc ignoraret ?

CAPUT XXXVII.

Alia objectio Schelstrati circa sessionem xiv concilii Constantiensis.

Illud in speciem probabilius, quod Emmanuel Schelstratus de sessionis xiv decreto refert. Post sessionem nempe xxxviii, vigente adhuc illo, de reformatione ante Papæ electionem facienda, dissidio, cardinales protestatos, quod sessionis xiv decretum, « quia factum erat sine prævia collegii deliberatione, haberent pro invalido et nullo : » cui cardinalium protestationi, « natio Hispanica adjunxerit ; se illo decreto, licet alias validum existeret, minime teneri ; quia sessione xiv nondum adfuerat concilio. » Ergo concilium ante adunatas obedientias non satis erat firmum.

Hæc Schelstratus orbi catholico pensanda proponit. Nobis ante omnia perpendendum, quodnam illud esset sessionis xiv [655] decretum, nempe id, ne, vacante Sede Romana, ad electionem futuri Pontificis procedatur sine deliberatione et consensu concilii. Hic ergo Schelstratum ejusque sectatores, si qui sunt, rogatos velim, an illud decretum xiv sessionis fuerit antiquatum, atque omnino an Papa fuerit electus sine consensu concilii ? Nullo modo ; imo communi consensu cardinalium et nationum, ex decreto concilii, electionis forma præscripta est, adjunctique cardinalibus, hac vice, « ad eligendum Papam, sex prælati de qualibet natione, quibus eadem synodus auctoritatem tribuit eligendi Romanum Pontificem. » Hæc sessione xl decreta sunt ; quæ ad executionem xiv sessionis pertinent aperte. Quid ergo cardinalium, aut etiam Hispanorum verba obstant, cum res ipsa valuerit ?

Quid quod Schelstratus sua Acta ipse corrumpit, falsòque asserit, cardinales protestatos esse, quod decretum illud sessionis xiv haberent pro invalido ? » Id enim nullo loco in ea, quam Schelstratus edidit, protestatione legitur. Neque usquam dicunt, se ad electionem Papæ, sine consensu concilii processuros, quod sessione xiv erat vetitum ; sed « rogant et exhortantur tantum, quod ad reformationem taliter procedatur ; quod prætextu illius negotium electionis non impediatur, aut diu differatur ; » quod erat æquissimum, nec sessionis xiv decreto contrarium. Alia protestatione testantur, si Germani æqua postulata respuerent, dilatæ electionis incommoda in eos refundenda ; quod longe abest ab eo, ut electionem sine sacræ synodi consensu celebrarent.

Jam ut ad Hispanos veniamus : primum quidem tanta non est eorum protestatio, ut conciliarem auctoritatem infringat. Tum, ne id quidem dixerunt, se nullis teneri decretis ante adunationem factis : his enim verbis comprehenderent etiam fidei decreta contra Viclefum aliosque edita ; quod est falsissimum. Ac profecto diserte de sessionis tantum xiv decretis : « His, inquiunt, nos Hispanica natio, etiamsi alias valida existerent, non figamur ; » quæ profecto decreta ad concilii œconomiam ac regimen pertinebant ; [656] neque protestationem ultra ipsa verba protendi fas est, ac si Hispani negent se ligari iis, quæ meri regiminis ac variabilis disciplinæ essent, ideo aspernantur ea, quæ ad dogma ecclesiasticum pertinerent ; cum immota ea communiaque omnibus esse oporteat. Quare Hispani, cum hæc dicunt, haud magis sessiones iv et v, quam viii et xv, aliasque cogitant, in quibus ecclesiasticum dogma firmatum est.

Quod autem Schelstratus asserit, à reliquis nationibus Hispanorum dicta laudari et approbari ; quippe quæ protestationi sub suo nomine factæ inseri permiserint, vanum est. Aliud enim est tolerare, aliud laudare et approbare. Tolerarunt aliæ nationes Hispanos à pacifica synodo abhorrentes, ac pertinacissima et aperte schismatico Benedicto adhærentes ; non profecto laudarunt. Atque sicut cætera quæ Hispanorum gratia οἰκονομικῶς, non laudando et approbando, sed tolerando et indulgendo fecisse probavimus, eadem indulgentia talia protestantes tolerant, patiunturque Germanos hoc quoque metu deterreri ab incœpto protrahendæ electionis ; ne in ipso concilio, inter Hispanos et reliquos novæ dissidiorum causæ sererentur. Neque tanti putant esse, negasse Hispanos sessionis xiv decretis se ligari, dummodo orbis reliquus, quod Hispani fatebantur, his ligari se intelligeret ; denique protestatio non prohibuit quominus synodica definitio, etiam in ea parte viguerit, Hispanis etiam assentientibus ; cum in sessione xl, communibus consiliis, ex sessionis xiv decreto, futuri Pontificis electionem ordinarent ; nihilque omnino agit Schelstratus, quam ut suo more nugas venditet, et protestationes decretis ac rebus gestis anteponat ; quod est vanissimum.

CAPUT XXXVIII.

Postrema objectio Schelstrati, de sublato decimo-tertio reformationis articulo. Bulla Martini V, de non appellando ad concilium, suum in locum remittitur.

Postremo loco Schelstratus objicit, decimum-tertium reformationis articulum : « Propter quæ, et quomodo Papa possit [657] corrigi, et deponi, vel à nationibus non fuisse propositum post electionem Pontificis, vel à Martino V, ut novum aliquid, et hucusque inauditum fuisse rejectum, » itane inauditum, quo omnes scholæ theologorum et canonistarum à tot sæculis perstrepebant ? Sed tamen attendamus quid ex suis manuscriptis Schelstratus proferat. Contendit quippe ad hunc decimum tertium articulum, hoc adscriptum esse : « Non videtur, nec visum fuit in pluribus nationibus circa hoc aliquid novum statui, vel decerni ; » quæ verba, si intelligimus, non ipse Pontifex, hæc ut nova et inaudita, sua auctoritate rejecit ; sed id pluribus nationibus visum fuit. Quid autem visum fuit ? hæc omitti penitus ? Minime ; sed circa hæc nihil novum statui, vel decerni ; quippe cum, rem diligenter quærenti, sufficere intelligerent ea, quæ sacra synodus, ex sessionibus iv et v in deponendo Joanne XXIII ac Benedicto XIII gesserit : cum Joannem deposuerit pro certo Pontifice ab ipsa synodo habitum ; Benedictum vero ad mentem Hispanorum, qui eum pro certo haberent, nunquam eorum conscientiam placaturi, nisi ex decreto sessionum iv et v Pontificem quemlibet, atque adeo certum, concilii œcumenici judicio subdidissent. Sane dissimulare nolumus assidue inculcari à nostris censoribus Bullam Martini V, de non appellando à Papa ad concilium quam in ipsa synodo Constantiensi, si Deo placet, editam affirmare audent. Sed nos eam Bullam aliasque in hunc sensum, ubi de his appellationibus agetur commodius proferemus.

CAPUT XXXIX.

Confirmatio argumentorum pro auctoritate Constantiensis concilii ; multa in eamdem rem Martini V et Eugenii IV acta usque ad Basileense concilium.

Jam ergo, Deo dante, expedita sunt omnia, quæ adversus sacrosancti concilii Constantiensis sessionumque iv et v [658] auctoritatem congesserunt, à Joanne Turrecrematà usque ad Emmanuelem Schelstratum nova gesta promentem.

Summa dictorum est : Constantiensem synodum quacumque ratione egisse ut schisma extingueretur, et ut fons schismatis corruptela morum per veram reformationem tolleretur. Animadvertit synodus, et per eam ætatem cordatissimus quisque, ad eas res valere hæc duo : consensionem primum, si obtineri posset ; sin minus, concilii auctoritatem summam atque indeclinabilem. Quæ sane auctoritas, nisi valeret in Papam etiam certum, nec valeret in dubium, qui à suis certus et indubius haberetur. Id eliam reformatio per eamdem ætatem tam necessaria postulabat, ut à quovis, etiam à Papa certo, summa cum auctoritate extorqueri posset. His igitur procurandis, sacra synodus jam inde ab initio firma fundamenta jecit, constituta concilii adversus quemcumque, etiam Papam contumacem, summa et ineluctabili potestate.

Neque propterea omnia, pro potestate egit : auctoritatem œconomia et indulgentia temperavit : quacumque ratione consensionem omnium exquisivit : id sibi reservavit, ut summam potestatem adversus immedicabilem contumaciam exereret. Quæ quisquis expenderit, uno filo et synodi mentem assequetur, et omnia argumenta solvet, et ex mira rerum gestorumque cohærentia divinam providentiam, Christique pro Sponsa sua Ecclesia curam collaudabit.

Jam ut nostras probationes concludamus, age vero ; omittamus concilii œcumenici auctoritatem : fac ducentos Patres, omnes fere episcopos, aut episcoporum procuratores ex innumerabilibus provinciis convocatos, in his viginti cardinales magni nominis ; neque hos tantum, sed omnes fere religiosos Ordines, fere omnes christiani orbis Universitates, ex Pisani anterioris concilii auctoritate, et auctore Romano Pontifice, præsente imperatore atque omnium pene regum legatis, de summis Ecclesiæ rebus convenisse, exceptis tantum iis, qui schismaticis et damnatis Pontificibus adhærerent : omnes in eamdem ivisse sententiam, quam edito decreto promulgarint ; atque illud decretum nulla unquam Ecclesiæ censura notatum fuisse ; quis non revereatur ? Fac totius orbis Episcopos accessisse, atque omnes una pace conjunctos, una [659] fide, una charitate, nedum ulla extiterit suspectae fidei significatio ; quis damnare audeat, ac non suscipere consensionem totius orbis ? Fac deinde ab eo cœtu, et ex eo cœtu electum Papam, qui, cum cæteris, hoc decretum cardinalis condiderit, qui tanto ioco positus nihil retractarit, Patresque decreti auctores complectatur ; quis non id decretum, cum et omnibus notum sit, et à nemine improbetur, imo ab omnibus supponatur, ut rerum gerendarum optimum fundamentum, intactum ac tutum manere judicet ? Recurrit enim illud : Error cui non resistitur approbatur. Et in fidei quæstionibus maxime tenet illa sententia ; præsertim ubi publice error ille esset editus ; ubi maxima auctoritate ; ubi concilii quoque generalis et Spiritus saucii nomine, iis certe qui loqui debeant, pastoribus ecclesiarum, cardinalibus, doctoribus ; Papæ omnium capiti. Jam vero depromamus concilii œcumenici sacrosanctum nomen et summi Pontificis Sedisque apostolicæ comprobationem et confirmationem, tot tantisque argumentis demonstratam ; quis non indignetur, post trecentos fere annos, illius decreti rejectam auctoritatem ?

Certe non deerant, Martini etiam V temporibus, qui synodo Constantiensi, ut aliis synodis contigerat, obtrectarent. Sed Martinus V apostolica eos auctoritate compressit, « qui scilicet vani capitis ludibria, totius Constantiensis synodi œcumenicæ Patrum sapientiæ ac probitati anteferrent, acuerentque linguas contra hujusmodi synodi decreta. » Hic rogo, quis episcoporum, quis Pontificum Romanorum, quis catholicorum unquam, sine ullo discrimine Patrum Ariminensium sapientiam, probitatem ac decreta laudant, ac non priora proba à posterioribus impiis et nullis secernenda putarit ? Itaque Bellarminus, Binius, alii recentiores, ac privati theologi, qui concilii Constantiensis posteriora duntaxat acta probant, illud concilium partim approbatum, partim improbatum in ipso statim titulo profitentur. At non ita Summi Pontifices, non ita Martinus V ; sed Patres Constantienses eorumque decreta laudat, nullo sessionum temporumque discrimine, quippe qui omnia inter se apta connexaque esse intelligeret ; neque ignoraret priores, quibus interfuisset, æque ac posteriores, [660] quibus electus esset, œcumenici concilii nomine honestatas ; neque valere concilii œcumenici auctoritate electionem suam, nisi quæ huic certam ac necessariam muniissent viam, pari auctoritate constarent. Ac ne id semel fecisse videatur, eodem anno 1422, decrevit, ut Joannes comes Armeniaci determinationi sacri Constantiensis generalis concilii adhærere, illamque ut obedientiæ filius insequi cogeretur.

At anno 1423, cum adesset tempus habendi, ex Constantiensis decreti auctoritate, Papiensis concilii, ad Othonem archiepiscopum Trevirensem hæc scripsit : « Si forte civitas Papiensis, per sacrum Constantiense concilium pro loco hujus futuri concilii deputata, aliquo casu, quod Deus avertat, impediretur, non propterea à tam sacro opere desisteremus. » Simul academia Parisiensis sacerque in ea theologorum cœtus, missis oratoribus, Martinum adhortatur, ut illud concilium Ticini indictum celebraret. Hos ergo Constantiensis synodi studiosissimos, quibus maxime auctoribus sessionum iv et v decreta prodierant, de eximio in Romanam Ecclesiam studio commendavit ; atque hæc rescripsit : « Non est dubitandum, quin plurimum saluti profutura sit hæc sacra synodus, Deo auctore, de proximo celebranda, per sanctam superiorem Constantiensem synodum instituta, ad ordinandam reformationem status ecclesiastici. » Sic laudat absolute Constantiensem sacram synodum, nihil à prioribus posteriora secernens : sic probat reformationem in Constantiensi synodo commendatam, quæ sacræ synodo nunquam plena visa est, nisi in capite et in membris fieret.

Itaque Martinus, ut Constantiensi pareret synodo, Ticinum legatos misit, qui suo nomine sacro generali concilio præsiderent. At, lue grassante, non id sibi tribuit, ut concilium solvat aut transferat : sed ipsa synodus, decreto edito, Papa deinde approbante, « civitatem Papiensem mutat, et loco ipsius, civitatem Senarum pro continuatione ejusdem sacri concilii eligit, atque deputat, » Quod hic obiter notari velim, ad elucidandas controversias Basileæ postea suborturas. [661]

Sane dissimulari non potest, quod ab omnibus scriptoribus est proditum, curiales, ut reformationem, ita etiam synodos, quibus auctoribus fieret, exosas habuisse ; atque ob id, apud pios, gravi fama laborasse : qua macula Martinus ipse non nihil aspersus sit. Itaque ad synodos non satis serio congregatas cunctanter accedebant ; synodusque Senensis statim atque inchoata est, sese ipsa dissolvit. Id tamen ex Constantiensi disciplina institutoque gessit, ut 19 Februarii 1424, decretum ederet, in sessione prima Basileensi recitatum : « Quo decreto, pro loco futuri concilii, justa formam et tenorem decreti Constantiensis, civitas Basileensis, » unanimi Patrum sententia, nominatur.

Sequitur eodem anno Martini V Bulla, quæ dissolutionem Senensis synodi ac designationem Basileensis civitatis, pro futuro concilio, post septennium celebrando, juxta determinationem sacræ Constantiensis synodi, à Senensibus Patribus, seu majore eorum parte factas, apostolica auctoritate confirmat. Nihil quidem promptius confirmabant, quam quod se synodi facile dissolverent ; sed interim ipsi haud levi infamia, nimiis corruptelis Ecclesiæ catholicæ disciplina laborabant.

Expleto septennio, tempus aderat, quo Basileæ ex decretis Constantiensibus et Senensibus, Martino comprobante, generalis synodus haberetur. Eam ergo synodum ex capite Frequens Constantiensis concilii, et ex Senensis decreti auctoritate, Pontifex convocavit ; designatusque est Iulianus Cæsarinus cardinalis, vir hujus aevi et pietate et doctrina maximus, qui sacro conventui præsideret.

His gestis Martinus obiit, electusque est Gabriel Condulmerius, jam supra nominatus, Gregorii XII sororis filius, atque Eugenii IV assumpto nomine in Petri Cathedra collocatus.

Is statim atque creatus est Pontifex, anno scilicet 1431, eumdem Julianum ab antecessore legatum designatum, ejusque jussu cum Bohemis agentem, ac magna tractantem, misit ad synodum. Pontificis mandata notanda sunt ; « Ut expedito negotio [662] Bohemorum, cujus finis expectatur in brevi, tuos gressus dirigas in Basileensem civitatem, et ibi... juxta tibi injuncta et ordinata in concilio Constantiensi, optime provideas. » Adeo sancta et inconcussa synodi Constantiensis habebatur auctoritas, ex qua tum omnia gererentur.

Hanc Julianus Bullam accepit, Basileam venit, atque Eugenii IV repetitis mandatis synodum inchoavit die 19 Julii anno eodem 1431 ; concilii Constantiensis Eugenii nomine auctoritatem agnovit, decreta executus est. Sed nos res Basileæ gestas alio ex principio ordiemur. Hic quidem observabimus, Constantiensis synodi intactam et florentem manere auctoritatem ; ut ejus profecto synodi » quæ tetrum schisma extinxerit, Sedis apostolicæ majestatem schismate deformatam in integrum restituerit, et contra hæreticos asseruerit, fœdas hæreses profligarit, reformationem ecclesiasticæ disciplinæ et necessariam declararit, et ex parte delibarit, et ut postea fieret, nisi mens hominum læva obstitisset, certa fundamenta jecerit Quæ cum ad asserendam synodi Constantiensis auctoritatem plene sufficiant, tamen rerum subsequentium series, tot eam in rem acta, atque etiam ad sessionum iv et v decreta firmanda congeret, ut si quis de synodi Constantiensis auctoritate dubitare possit, is profecto in meridiana luce caligare ac cæcutire velle videatur. [663]

LIBER SEXTUS

De basileensi, aliisque secutis synodis ac gestis, quibus constantiensi decreta confirmentur.

CAPUT PRIMUM.

Duo dissidia Basileensia distinguuntur : res in primo dissidio gestæ.

Nunc concilii Basileensis, et Eugenii IV recensenda gesta. Duo quidem dissidia extitere inter Eugenium et Basileense concilium : primo in dissidio vicit synodus, tenuere Patres, ut auctore Pontifice decreta sua valerent : alterum immedicabile dissidium fuit : Eugenius, frustra renitente synodo, in cathedra Petri mansit. Hic constituendum tantis in dissidiis tantoque animorum æstu, quid fixum inviolatamque steterit. Nos Constantiensia decreta et intacta et immota perstitisse, imo expressissimè confirmata, eoque, quem dicimus, sensu intellecta fuisse, ex actis docebimus.

Sessione i, Basileæ habita septima die Decembris anni 1431, Juliano præside, lecta sunt ea decreta, quibus synodus iniretur, imprimis caput Frequens concilii Constantiensis, Senensis concilii decretum de Basileensi concilio celebrando, Martini approbatio de eodem habita, synodi convocatio, ac designatio Juliani cardinalis præsidis, ad eumdem Eugenii IV eadem de re datæ litteræ. His lectis, à synodo tot tantisque firmata præsidiis, decretum est : sacrum generale concilium Basileæ stabilitum, canonice esse fundatum, quo prælati omnes accedere tenerentur.

Sessione ii, 15 Februarii anno 1432, decretum est : « Sacram Basileensem synodum, sacris Constantiensi et Senensi conciliis generalibus decernentibus, et auctoritate apostolica interveniente, [664] fuisse debite legitimèque ac rite initiatam. » Constantiensis concilii sessionis v decreta repetita ea, quæ à clero Gallicano laudata, atque à nobis sæpe relata sunt ; nempe quod omnes, etiam ipse Papa, concilio subsit in causis fidei, schismatis ac reformationis. Ea vero decreta gestis inseruntur ; cum nullum schisma esset, cum Pontifex indubius, missis legatis, synodo præsideret : quo fixum, non ad schismatis, sed ad omne tempus ea decreta pertinere, eoque sensu ab omnibus fuisse intellecta.

Eodem anno 1432, 29 Aprilis, sessione iii, hæc legimus : perlatum ad sacrum concilium, Eugenium, « ex sinistra informatione motum, dissolutionem ipsius concilii attentasse. » Nempe ab Eugenio edita erat Bulla, qua synodum prorogabat, Basileensem dissolvebat, novam synodum Bononiam, elapso anno integro cum dimidio, atque iterum post decennium, ex ordinatione Constantiensis concilii, Avenionem convocabat. Hæc autem decreta, non statim perlata sunt ad synodum ; et qui temporum notas pontificiis Bullis et conciliaribus decretis adhibitas inter se contulerit, statim animadvertet Basileensem synodum vix inchoatam, jam ab Eugenio fuisse diremptam, et Juliani cardinalis opera factum, ut decreti promulgatio aliquantulum differretur.

Allatæ sunt dissolutionis causæ : Clerus in Allemaniâ multipliciter diformatus ; qua causa synodus acceleranda potius quam dissolvenda erat : Clericorum in ipsa urbe Basileensi trucidatio, exemplo Bohemorum ; quod erat Basileæ ignotum : pericula ex bello inter Burgundum et Austriacum ducem, queis Patres minime movebantur. Alia edit æque vana, quorum Eugenium pudere videbatur ; addebat enim postea causas occultas, suam valetudinem obtendebat ; et quid non ? Nempe volebat ipse adesse concilio Bononiæ celebrando : modo scilicet unius anni cum dimidio spatium lucraretur. Sic Eugenius concilium cupiebat, aperto ludibrio. Ita Patres, ita legatus Iulianus, ita christiani omnes, atque etiam, ut videbimus, ipse Eugenius judicavit. Cæterum è re nostra est intelligere Eugenium IV nihil omnino conquestum de Constantiensibus sessionis v decretis, Basileæ sessione ii [665] repetitis ; quippe cum Constantiensia decreta ab omnibus inviolata sanctaque haberentur.

Et hoc ad elucidationem rerum pertinet, hanc quoque dissolvendae synodi causam fuisse allatam, quod Græci Ecclesiæ Romanæ conjungendi, Bononiensi synodo adfuturi essent ; quas statim Basileæ non posset tot exoptata votis reformatio fieri ; ac tum, si res posceret, nova synodus convocari Bononiam. Sed Eugenio Græcis quoquo modo opus erat, ut consiliis suis aliquem colorem obtenderet.

Grave visum est Patribus reformationem elusam toties, et in longum ire spem orbis, synodumque Basileensem duorum generalium conciliorum, duorum Pontificum, ipsiusque adeo Eugenii IV auctoritate, tanta solemnitate, tanta orbis christiani expectatione inchoatam, in ipsis initiis ab ipso Eugenio repente dissolvi : obtendi bella, obtendi pericula, quæ Basileæ agentibus imminerent : hiemem etiam, morbos, alia incommoda exaggerari Romæ, quæ ipsi Basileæ nequidem cogitarent : tum novarum synodorum injici spem, cum interim jam convocata, jam felicibus auspiciis inchoata solveretur. Editum ergo à synodo, sessione iii, caput Considerans, quo decernit : « Præfatam dissolutionem contra decreta Constantiensis concilii, » magno fidei periculo, magno populi christiani scandalo factam, « nullatenus fieri potuisse ; quinimo ipsa minime obsistente ad persecutionem eorum, quæ laudabiliter sunt incœpta, esse cum sancti Spiritus gratia procedendum. »

Illud diligenter annotandum, Basileenses Patres concilii dissolutionem irritam declarasse, Constantiensibus decretis sessionis v nixos : iis enim niti se profitentur, eaque decreta iterum repetunt, suoque decreto inserunt ; quod quam ad rem nostram spectet, lector per sese intelligit, et sequentia demonstrabunt.

Hoc decreto edito, de dissolutione revocanda, multa Pontificem, multa cardinales monent ; ad inchoata porro pergunt.

Pridem omnes suspicabantur Martinum V et Eugenium IV abhorrere à conciliis celebrandis, ac reformationis opus cunctanter et dissimulanter aggressos. Quare Patres ægre ad concilia [666] veniebant, quæ Pontificibus invisa, ac statim re infecta solvenda esse crederent. Et ipse Eugenius Juliano cardinali succensebat, quod res concilii citius optato processissent. Cum vero solvendi concilii missa est facultas, Julianus pro eo ac debuit, ad Pontificem scripsit : « In concilio orbis christiani spem unicam esse repositam ; fidei extrema imminere pericula ; nec se facile potuisse adduci, ut crederet tantam rem à Pontifice dissimulanter aut negligenter actam ; sibi quidem decretum, non exercere dissimulatoris officium, cum de correctione cleri, præsertim in Germaniâ, nulla spes superesset, futurum ut in nos irruant laici more Hussitarum, hoc est, more ferarum, ac prægnantes hominum animos in immane aliquod facinus erupturos, atque instar sacrificii putaturos, si spoliarent clericos primævæ disciplinæ ac pietatis oblitos, aut etiam trucidarent. » Jam enim christianum orbem dira fata agebant, imo adversus effrænas cupiditates divina ultio ac virga vigilabat : postremo vitiorum tanta colluvies, et grassantes Viclefi, Hussi, Bohemorum hæreses, tetrum reformatorem portendebant, ac parturiebant Lutherum. De Græcis libere respondebat Julianus : « Absurdum videri, ut propter incertam reductionem Græcorum, permitti debeat, quod Germania nunc et semper labatur in hæresim Bohemorum. » Denique omnia egit, quasi jam instaret, et ob oculos versaretur infanda et horrenda illa discessio, quam postea vidimus. Altera epistola urgebat vehementius ; Patribus videri dissolutionem ab Eugenio factam nullam et irritam fuisse ; in concilio enim Constantiensi, sessione xxxix, capite Frequens, signanter cautum, ut tempus synodi abbreviari à Pontifice, non autem prorogari posset, ac multo minus dissolvi incœpta jam synodus ; tum illud definitum in sessione v, cuilibet concilio generali, etiam à Papa, morem geri oportere ; cujus concilii, si decreta vana essent et frustratoria, tum Pontificum electiones, et cætera quoque concilia, totumque Ecclesiæ statum vacillare.

Hæc de concilio Constantiensi dixit vir hujus ævi maximus, longèque doctissimus atque sanctissimus, et in synodo Florentinâ, causæ catholicæ adversus Græcos præcipuum firmamentum. [667] Rainaldus multas in hunc fere sensum, maximi cardinalis profert epistolas, quas omnes referre nihil attinet, cum summam teneamus,

Cæterum ipse in concilio perstitit, neque, revocatus licet, ab officio præsidis destitit. Mansere in concilio alii cardinales : in his Dominicus Capranica vir maximus, Martino V primum à secretis ; rati omnes una cum cæteris Patribus, gesta ab Eugenio ad synodum dirimendam, cassa et irrita esse.

Sessione iv, synodus cardinales vocat : definit « quod in eventum vacationis Sedis apostolicæ, hoc sacro generali durante concilio, electio Pontificis in loco concilii, non alibi, celebretur ; in contrarium attentata, quavis auctoritate, etiam papalis nullius roboris ipso jure esse decernit. » Id decretum pro rei gravitate sessione vii repetendum censuit.

Exinde contra Eugenium proceditur : sessionibus viii et ix accusatur, citatur, ac demum sessione xii, capite quod incipit Sancta catholica, nisi intra sexaginta dies, Bulla edita, resipiscat, ab officio suspenditur, ut subversor Constantiensium decretorum sessionis v, et capitis Frequens ; quæ decreta iterum atque iterum repetuntur, inculcantur, gestis inseruntur.

Ex his intelligitur, quo maxime fundamento Patres Basileenses Eugeniana decreta solverent. Nempe quod Eugenius caput Frequens contempsisset, quod quidem ad reformationem pertineret, imo vero quo tota, prout tunc res erant, reformatio nitebatur. Quo canone contempto, Eugenius ipsa sessionis v fundamenta quatiebat. Hæc igitur synodus Basileensis egit. At adversus decreta Basileensia edit Eugenius Bullam Inscrutabilis, et Bullam In arcano : atque hac ultima Bulla expresse reprobat Basileense decretum Sancta catholica, sessionis xii, quo ipse intra sexaginta dies resipiscere jubebatur.

Interea ad synodum Basileensem Sigismundus imperator accesserat, is qui in Constantiensi quoque concilio tanta gesserat. Is ubi primum intellexit synodum ab Eugenio dissolutam, nihil [668] commotus iis, quæ ad ipsum Eugenius ea de re scripserat, palam Eugenio significat, se nihil adversus Bohemos armis profecisse ; « nec jam, inquit, aliqua sperantur remedia, quam hoc sacrum Basileense concilium, quod Deus omnipotens hoc tempore tribulationis ab alto concessit, et in quo omnis virtus contra hanc pestem hæreticam, omnisque salus et spes omnium consistit. » Itaque profitetur se hanc synodum omni ope tuendam suscepisse ; in eamque synodum sessione ix, 22 Januarii anni 1433, magna, ut par erat, Patrum gratulatione, exceptus est. Neque alia sentiebant alii orthodoxi principes, præsertim Francorum rex, sacrosanctæ synodi defensor eximius.

Sessione xi, decernitur ut « Basileense concilium per neminem, etiamsi papalis fuerit dignitatis, sine consensu duarum partium concilii, dissolvi, aut de loco ad locum mutari possit. » Sic concilium suam in Pontificem potestatem, non modo explicabat decretis, sed etiam reipsa exercebat.

Imperator ac reges agebant cum Eugenio, ut dissolutionem revocaret. Cum ergo, sessione xiii, Papæ contumacia accusata esset, instaretque terminus praefixus à synodo, atque imperator triginta dierum dilationem impetrasset, quibus elapsis contra Eugenium jure ageretur, nisi decretis synodi satisfaceret ; victus est Pontifex synodi auctoritate, principum precibus, Ecclesiæ periculo, gravique sui nominis infamia. Quare ex præscripta per ipsam synodum, sessione xiv, adhæsionis formula, sessione xvi concilio se adjunxit.

Quæ autem sessione xiv gesta sint, cum his maxime causa nitatur, diligentius considerare oportet.

Prorogatur Eugenio terminus, ea conditione, ut nisi satisfecerit, « pœnæ in decretis monitorii ac prorogationis contentæ, eo ipso inflictæ sint et esse intelligantur. » Tum in ipsa synodo confecta Bulla, quam Eugenius ederet et ad synodum mitteret Hujus initium : Dudum sacrum ; summa vero hæc est. [669]

Primum : « Concilium à die inchoationis legitime continuatum fuisse et esse. »

2- Dissolutionem ab Eugenio promulgatam, irritam et inanem.

3. Tres Bullas adversus concilium editas, nullas et irritas fuisse. Primam Inscrutabilis, secundam In arcano, supra memoratas ; tertiam Deus novit.

4. Quæcumque à se contra synodum ejusque membra, atque etiam in cardinales synodo adhærentes edicta essent, æque nulla.

5. An ejus legitima citatio et defensio fuerit, stare se ipsius synodi judicio.

Hæc si Eugenius faceret, tum, « si quid culpæ commissum est, attentando dissolutionem, aut in confectione et publicatione trium Bullarurn, sacrum concilium penitus abolet. » Quæ omnia superioris adversus inferiorem esse, omnes intelligunt.

Hæc tamen decreta sessionis xiv Basileensis expresse ab Eugenio approbata et confirmata esse, et apud omnes constat, et Rainaldus confitetur, et Acta ipsa demonstrant. Nempe sessione xvi, allata Bulla Eugenii Dudum sacrum : in ea verba quæ synodus praescripserat ; quæ data 18 Kalendarum Januarii 1433, Basileæ in sessione xvi legitur publicatur, approbatur, gestis inseritur.

Sic tanto molimine ab Eugenio tentata ac decreta synodi dissolutio, ab eodem Eugenio revocatur ; declaraturque sanctam synodum non modo continuandam ; sed ipso reclamante licet, vere ac legitime continuatam fuisse : habitæque pro nullis tanto strepitu editæ, Bulla Inscrutabilis, ac Bulla In arcano ; Bulla vero Deus novit, tametsi ab Eugenio respuatur ut falsa neque unquam à se edita, ad cautelam tamen etiam ipsa revocatur.

Notatu dignissima Eugenii verba, quibus eas Bullas revocat. Declarat enim revocari à se eas, « ut, inquit, mentis nostræ integritas ac devotio, quam ad universalem Ecclesiam et sacrum generale concilium Basileense gerimus, omnibus constet evidenter. » Sic Basileense concilium, in eoque repræsentatam universalem Ecclesiam, non tantum honore, sed etiam devotione [670] prosequitur, sibique anteponit : cujus quippe jussu, sua quoque decreta, tota quanta erant auctoritate prolata, antiquat et revocat.

His lectis, synodus hanc tulit sententiam : « Sacra synodus decernit, Eugenium per has litteras satisfecisse plenarie monitioni, citationi et requisitioni sacri concilii, prout in decreto in xiv sessione promulgato, et in schedulâ in eodem decreto inserta continetur : » patetque omnino ex Actis supremam synodi œcumenicæ auctoritatem, etiam in ipsum Papam, eumque indubitatum, non modo à synodo declaratam, sed etiam à synodo exercitam ; atque ab eodem Papa fuisse agnitam, edito quoque » quo nihil solemnius esse possit, diplomate, in œcumenica synodo promulgato, ac Patrum sententiis roborato.

CAPUT II.

Ex antedictis Comtantiensia dogmata confirmantur.

Nunc ex his quæ relata sunt, pro decretis Constantiensibus argumenta ducimus invicti roboris.

Primum. Eugenius noverat e sessionibus ii, iii, xii, Basileensibus, ante et post dissolutionem, Constantiensia decreta sessionis v repetita et constabilita esse, ut quæ vera certaque concilii œcumenici ubique approbati decreta essent : atqui concilio Basileensi ita prædicanti ac decernenti adhæret, et legitime continuatum esse confirmat : ergo Constantiensia decreta valere intellexit, valere voluit, nedum suspecta, aut infirma, aut revocanda putaret.

. Quod si cum Turrecrematà negaveris nota Eugenio fuisse, quæ publica essent ac publice promulgata, sic agimus : Decreta Constantiensia sessionis v, decretis Basileensibus adversus Eugenium editis, ac decreto Sancta catholica, sessionis xii Basileensis, inserta erant ad verbum ; atqui decreta illa Basileensia Eugenio nota erant. Certe enim noverat, quæ judicatorio edicto damnaverat ; [671] damnaverat autem, ut vidimus, Bulla Inscrutabilis et Bulla In arcano, quæcumque Basileæ post dissolutionem gesta essent ; et quidem speciatim ea, quæ statuta de se et contra se essent, atque expressissimè decretum Basileense Sancta catholica, quo nullum erat ad inculcanda, repetenda, exequenda decreta Constantiensia validius. Igitur ea Basileæ approbata esse noverat, eorumque approbationem ipse ex certa scientia approbabat.

Confirmatur : Bulla Inscrutabilis decreta Basileensia ita damnaverat, ut « quæ non ad reformationem, sed ad deformationem ; non ad unitatem, sed ad scissuram Ecclesiæ ; non ad hæreses tollendas, sed ad nutriendas spectare videantur ; » ergo Eugenio bene nota decreta, quibus tam perspicuas notas inureret ; ac proinde sunt sancta ac censuris libera, cum inustas à se notas ipse absterserit.

Quod si ea quoque, quæ ex Constantiensibus decretis contra ipsum gesta essent, ab omni schismatis et hæreseos suspicione liberavit, et valere judicavit ; quanto magis decreta Constantiensia, quæ fundamenti loco ab ipsis Basileensibus posita, et decretis inserta esse vidimus ?

Secundum Argumentum. Quæcumque à se in solvendo concilio contra ipsius decreta concilii gesta essent, ea Eugenius non modo revocavit, verum etiam nulla fuisse declaravit ; et concilii Acta, se quoque contradicente gesta, valuisse sanxit. Præterea quæstionem hanc, an adversus Pontificem ab ipsa synodo decreta citatio, et Pontificis defensio legitima fuerit, judicio synodi permittit ejusque decreto se stare declarat. Ergo iterum atque iterum Constantiensia decreta et conciliorum supremam potestatem, etiam in objurgando et citando, et sub pœnis judicando Summo Pontifice non modo approbando, sed etiam exequendo et obediendo firmat.

Tertium Argumentum. Decreta Constantiensia usque adeo ab omnibus firma habebantur, ut nec dissidii tempore, aut ipse Eugenius, aut ejus nomine quisquam improbare sit ausus.

Non ipse, qui Bulla Inscrutabilis ea tantum Basileensia irri-tasset, quæ post dissolutionem facta essent : non ergo quæ ante [672] dissolutionem sessione ii, ubi Constantiensia decreta repetita fuere : ergo, ipso quoque annuente, valebant.

Non ejus fautores, vel obsequentissimi in Bulla Deus novit, ubi hæc verba legimus : « Si Papa, vel legatus ejusdem nollet disponere aliqua, et contra concilium affectaret, Papæ sententia, vel ejus legati personam Summi Pontificis repræsentantis, non concilii voluntas sequenda foret, cum super omnia concilia habet potestatem Papa ; nisi forte quæ statuenda forent catholicam fidem respicerent, vel, si non fierent, statum universalis Ecclesiæ principaliter perturbarent ; quia tunc concilii sententia esset potius attendenda. » Igitur qui Pontifici impensissime favebant, in Ecclesiæ generalibus, ipsiusque adeo fidei negotiis, concilii potestatem præstare fatebantur : ergo Constantiensia decreta quæ id statuerunt, probata omnibus, neque in maximis etiam controversiis, controversa unquam fuere.

Quartum Argumentum. Es is quoque certum, Constantiensia decreta, non ad schismatis aut ad dubii Pontificis tempus, à quoquam relata, cum sub Eugenio IV indubitato Pontifice valere et observanda esse, Basileenses Patres et Eugenius IV voluerint et intellexerint.

Quintum et ultimum Argumentum. Cum Eugenius IV, Bullis quoque editis et solemnissimo ritu, in concilio scilicet generali promulgatis, Basileensia insertaque in eis, ac sæpe innovata decreta Constantiensia firmaret, ac supra se concilii generalis potestatem extolleret, vel vera, vel falsa promebat. Si vera, stant plane Constantiensia decreta atque iis certa fides : stant adversus indubitatum Pontificem : stat suprema Basileæ agnita et exercita in indubitatum Pontificem potestas. Sin falsa prompsit Eugenius, jam Pontifex non tantum erraverit, verum etiam errorem decreto firmaverit, eoque decreto, quo nullum ritu solemniori promulgari possit ; quippe quod fuerit in œcumenica synodo promulgatum, ac sententia synodi roboratum. Sic, quidquid dixeris, Parisiensium nostrorum vicit sententia, atque omnino res nostræ utrinque in tuto sunt. [673]

CAPUT III.

Confirmantur argumenta capitis præcedentis : insigne Eugenii IV ad universos fideles diploma refertur.

Id ut pateat clarius, placet considerare quid ipse Eugenius dissolutione, ut quidem existimabat, vigente, quid postea edixerit. Nempe dissolutione nondum revocata hæc edixit, et id quidem universis Christi fidelibus, ne Eugenii ut privati doctoris scriptum esse respondeas. Nempe Eugenio objiciebatur à Basileensibus caput Frequens, à Martino Papa approbatum : id caput dissolutioni obstare contendebant. Negat Eugenius eo se teneri : « Neque enim Martinus, inquit, suis successoribus potuit præjudicium generare, pari post ipsum, quinimo eadem potestate functuris ; et infertur (prout est secundum omnia jura) in hac parte concilium inferius Summo Pontifice, Papamque ipsis priorem nequeunt solvere vel ligare. Sed nos, in his concilio superiores, ipsum possumus pro libitu regulare. »

Pergit : « Nam hoc de jure notissimum est, quod possumus quæcumque statuta, decreta, declarata, sive sancita per quoscumque prædecessores nostros, vel per quæcumque concilia, dummodo in ipsis fidei fundamenta non existant, sive ex hoc universalis Ecclesiæ bonum principaliter non turbetur, ut Vicarius Christi, et irreprehensibiliter pro nostro amovere et corripere libitu voluntatis, et contra sentire non esset longævum ab hæresi ; velle ligare manus Vicarii Jesu Christi et in terris Dei legati, sive ipsius gesta judicare, vel improbare, quod sacrilegii crimen habet. »

Illud interim observari velim quo loco Eugenius adversus generales synodos tam magnifice se effert, eodem confiteri non ea à se posse convelli, quæ soluta, non modo fidem, sed etiam quæ universalis Ecclesiæ bonum principaliter perturbarent : quod cum dictum esset in Bulla Deus novit, quam Eugenius ut falsam [674] abjecit, nunc præstat in vero sinceroque diplomate promulgari. Sed quæ in eo diplomate consequantur videamus.

Infert deinde multa in acephalam synodum ; atque ita concludit : « Sacrilegum igitur à nobis postulant, et hæreticum, ut declarare velimus retroactis temporibus Basileæ continuo fuisse concilium, cum post nostram dissolutionem sine nostris præsidentibus, regulare non facerent concilium ; quia eorum dicta, gesta et facta omnia, contra divina jura pariter et humana, perperam sunt confecta... quæ adeo sunt minus bene composita, ut etiamsi ab habentibus potestatem promulgata fuissent, essent irritatione, annullatione et revocatione dignissima. »

At hæc, Eugenio teste, annullatione et revocatione dignissima, firmavit Eugenius : hæc ab hæresi non longæva Eugenius sanxit : hæc sacrilega et hæretica, nempe retroactis temporibus Basileæ fuisse concilium, Eugenius amplexus est, atque in œcumenica synodo, Bulla edita, declaravit. Sic ille nos adjuvat, providitque Deus, ut qui pontificiam potestatem supra omnem modum extollere nitebatur, omnia sibi in concilia quoque licere definiens pro suæ libitu voluntatis, is omnium maxime conciliari potestati se subderet, eamque dictis et factis superiorem agnosceret.

CAPUT IV.

Turrecrematæ et Rainaldi aliorumque suffugia.

Id argumentum, quanquam obvium, neque Bellarminus, neque Lupus, neque Disquisitor, neque auctor Doctrinæ Lovaniensium, neque ille, qui diligentissimus videri voluit, rerum quoque Milium investigator et collector anonymus, neque alii quique attigere. Unus Turrecremata videre visus est ; sed qui ejus dicta exscribere solent, eos credo referre puduit quæ huic argumento ille responderit. [675]

Primum ergo Bullas, quibus Eugenius dissolutionem suam esse judicavit, vi extortas fuisse Turrecremata significat, idque à pluribus magnæ gravitatis viris dictum esse in Curia. Esto : dictum ab aulicis, sed ullis Actis probatum, nullo scriptore proditum, et ab ipso Eugenio negatum, ut mox videbimus : neque et rationi Turrecremata insistit, et nos contemnimus.

Sed enim Turrecremata Florentiæ hæc dicentem audivit ipsum Eugenium « in disputatione publica : Nos quidem bene progressum concilii approbavimus volentes, non tamen approbamus ejus decreta, » Tunc ergo ejusmodi colloquiis dictisque, quorum penes te fides, evertenda aut etiam interpretanda putas, ea quæ synodice gesta, decreta, judicata et approbata sunt ? Audi tamen Pontificem : Approbavimus volentes ; non ergo extortæ Bullæ ; atque illi viri graves, qui id in Curia dicerent, nugabantur.

At enim, inquiunt, urgebat synodus, urgebat imperator christianique reges, totaque Ecclesia connitente, Eugenius metu schismatis synodum frustra dissolutam fatebatur. Ita, inquit Pater Gonzalez, ex Spondano docente, Sullam revocatoriam ambiguis verbis esse conscriptam Sic Ecclesiæ, sic Romano Pontifici consultum volunt, qui ab eo fatentur ambiguis verbis ludificatam Ecclesiam : nec tamen verum est. Verba relegantur : clara sunt : sua omnia irritat : conciliaria omnia valuisse declarat. Quidquid ergo Spondanus dixerit, Actis conciliaribus, non posterioris ævi scriptis credimus. Quid autem ? An metu schismatis facta, ad violentiam refers ? Addere debuisses per vim extorqueri quæ metu peccandi fiant. Cogebat imperator, inquiunt : imo suadebat, urgebat, nihil tamen per vim. Quid si synodo regiam manum secundum canones implorant !, ne schisma fieret, ne hæreses atque corruptelæ gliscerent, auxilium præstitisset ; eane vis esset : non autem æqua, legitimaque actio advocati ac protectoris Ecclesiæ ?

Quid quod Eugenius omnibus Bullis fatebatur non valere à Pontifice facta, quæ totam Ecclesiam perturbarent ? Quid quod Duvallius, aliique confitentur Pontifici talia attestanti, vim inferri [676] fas esse ? Ergo qui vim comminiscuntur, omnia Ecclesiae jura, atque eliam Eugenii decreta convellunt

Quod autem Turrecremata cardinalis addit à Pontifice non approbata decreta Basileensia, quæ nunquam vidisset neque examinasset fallit aut fallitur. An ergo hæc decreta non satis divulgata erant ? An Pontifex non viderat, neque examinaverat, quae in se facta ipse damnaverat ? An vero valitura ea non intelligebat, post sententiam suam ab ipso revocatam ? Denique an damnatis à se Basileensibus decretis, Constantiensia decreta inserta non legerat ? Vana hæc et ludicra à tractationibus theologicis procul absint.

Urget ; sed quod Eugenius decrevit synodum Basileensem à se licet dissolutam, tamen rite et ordine continuatam fuisse, id non est referendum ad defectum potestatis, quasi Eugenius synodum dissolvere non potuerit ; sed quod dissolutio non veris rationibus niteretur. Contra, asserit synodus, nec potuisse dissolvi, quod ea dissolutione subverteretur caput Frequens, quo reformatio nitebatur. At Eugenius hæc decreta synodica, à se licet condemnata, valere voluit. Ergo et id probavit, synodum à se nec dissolvi potuisse. Sed esto : sint vera quæ tu dicis. Ergo, te fatente, falsum illud jactatum ab Eugenio, potuisse à se dissolvi synodum, pro suæ libitu voluntatis, nullis licet veris causis. Denique vel ex te duo habemus : primum, dissolvendi causas ad examen venire, atque illud examen pertinere ad synodum ; non ipsam à Pontifice dissolutionem factam, statim ex se ipsa stare ; alterum, utcumque sit, vel renitente Pontifice certo, indubitato, nec hæretico, valere et stare semel inchoatam synodum universalem.

At enim, inquit, aliud est progressum concilii, aliud decreta probari. Sed qui decreta synodi sciat, nec improbet et edita Bulla synodo adhæreat, quid aliud quam approbat, aut Ecclesiam ludit ; quanto magis cum ab ipso expresse damnata decreta synodica, ipso quoque auctore postea convalescunt ; cùmque eas delet, quas impresserat notas ac censuras, uti jam diximus ?

Asserit Turrecrementa à concilio petitam aliam approbationem, nec impetratam. Gratis dicit, nullis actis probat, causæ suæ favet. [677]

Denique hoc addit : « Non esset passura, inquit, Sedes apostolica à Papa confirmari talia decreta, quæ ab evangelica veritate et sanctorum Patrum doctrina aliena videbantur. » Respondemus : Ergo Sedes apostolica Pontifici obstitisset : quanto magis Ecclesia catholica adunata id facere potuit ? Prosequitur : « Neque per illam revocationem voluit Dominus Eugenius se et sua abnegare, quæ juxta Scripturas et sanctorum Patrum sententias apostolicæ Sedi divinitus sunt concessa, cum hoc non posset facere ; inter quæ est illud de dependentiâ conciliorum à Papa, non è converso. » Quid audio ? Papa non id facere potuit, et tamen factum est : et ipse Pontifex judicio synodi stare se declaravit, et id es præscripto synodi egit, et quæ de conciliorum potestate, Constantiae primum, deinde Basileæ, toties definita erant, sibi licet nota, non modo immota reliquit, sed etiam inustas à se revocavit notas. Non ergo Scripturis, non sanctis Patribus, non sanctæ Sedi divinitus concessis privilegiis adversari intellexit.

Postremo cogitent dictum illud Eugenii sua decreta revocantis : « Ut nostræ mentis integritas et devotio, quam ad universalem Ecclesiam et sacrum generale concilium Basileense gerimus, omnibus constet evidenter, quidquid per nos, aut nostro nomine contra hujus concilii auctoritatem factum, seu attentatum et assertum est, cassamus, irritamus. » Quid illa devotio erga Basileense generale concilium, nisi gestorum in eo apertissima comprobatio est ? Ergo comprobavit quæcumque Basileæ pro suprema conciliorum in Papam potestate gesta, decreta, et ex Constantiensi synodo repetita erant : nisi forte schismatica improbata, atque exosa, ipse quoque honore, imo etiam devotione prosequitur.

Rainaldus objicit Eugenium, cum hæc faceret, pacis studio, jure suo cessisse, idque ab ipso ad imperatorem esse perscriptum. Illud perscriptum quidem epistola privata ; sed hujusmodi epistolis negamus jura contineri. Tu mihi id respice, quid synodice gestum sit sessione xiv concilii Basileensis. Non id à Pontifice postulatum, ut jure suo sponte decederet ; sed ut perperam incœpta jussu synodi omitteret, atque revocaret. Sessione xvi, [678] Eugenius à Synodo admissus est, ut qui synodi monitioni ac citationi satisfecisset, hoc est, procul dubio paruisset. Totam ipse causam in synodi potestate esse professus est ; sed jussus, ut vidimus ; sed præscripta formula. Non ergo jure suo sponte decessit, qui ex lege in ipsum lata egit.

Sic quæstio nostra iterum, nec tantum Constantiæ, sed etiam Basileæ à concilio œcumenico, Papa approbante, judicata est. Quippe de superiori Papæ vel concilii potestate agebatur : synodum œcumenicam rite inchoatam Papa dissolvit : decretum de dissolvendo concilio à Papa editum synodus antiquavit : quæsitum, cujus superior sit potestas ; at, Eugenio quoque judice, superior est synodus, quæ ab Eugenio dissoluta, Eugenio renitente frustra, ac tandem obtemperante, stetit et valuit ; quia ex dissolutione fidei periculum, Ecclesiæ scandalum, reformationis necessariæ mora. Quanto ergo magis synodus prævaleret, si, quod maxime quærimus, de fide, de schismate, aut de reformatione directe ageretur ?

Notent nunc, damnent, improbent quæ tantis in dissidiis Sedes apostolica intacta esse voluit, imo apertissime comprobavit : evertant quæ fundamenti loco magna consensione utrinque sunt posita ; suo certe pondere firma erunt, ad quæ quisquis impegerit, se potius quam illa confringet.

CAPUT V.

De secundo Basileensi dissidio : quid ab initio reconciliato gratiæ, usque ad secundi dissidii initium, à synodo gestum sit per biennium.

Jam ex altero Basileensi dissidio haud minus valida argumenta promemus. Verum, ut intelligantur, rerum summa, ab ipso principio reconciliatæ cum Eugenio gratiæ, ex actis recensenda est : qua in re mihi certum de ipso dissidio non ferre sententiam ; quippe quod ad rem nostram non pertinet. Neque par est hujus disputationis, satis per se gravis, cursum, accersitis difficultatibus, impedire. Id agam, ut reseratis dissensionis causis, ipsaque [679] quæstione inter Eugenium et Patres ex gestis constituta, canones Constantienses, quos tuemur, pro certis et immotis ab utraque parte habitos esse appareat ; quod unum ad Gallicanam Declarationem pertinet.

Postquam igitur Eugenius, sessione xvi, synodo satisfecit, ejus legati, in his ille qui nunquam à synodo aut officio præsidis recesserat, Julianus cardinalis, admittuntur, et synodo incorporantur, dato prius sacramento, nominibus propriis, de defendendis decretis sessionis v Constantiensis concilii sæpe memoratis ; atque ea decreta iterum gestis inseruntur, die Sabbati 24 Aprilis 1434.

Postea decernitur, ut legati jurisdictione coactiva careant, utque ea quæ à sacra synodo decreta fuerint, ipsi, aut, ipsis absentibus vel recusantibus, primus prælatorum synodi nomine concludat atque pronuntiet : quo sublato, nulla concilii libertas, imo nullum concilium ; sed omnis ejus actio in legatorum potestate esse videretur. Itaque hæc, præsente imperatore, legatis annuentibus, solemnissimo ritu confecta sunt, sessione xvii. Sessione xviii, sessionis v Constantiensis decreta innovantur ; atque in his omnibus, Augustinus Patricius, hujus ævi auctor diligens, Eugenianarum partium, nihil hic turbæ refert, cum accurate soleat hujusmodi memorare casus.

Sessione xix, multa de Græcis et cum Græcis aguntur, legatique Græci imperatoris audiuntur, ejusque ac Patriarchæ leguntur scriptæ ad synodum litteræ ; atque inita cum ipsis, de suscipiendo itinere atque habendi concilii modo, pacta firmantur ; proponuntur à Græcis loca, quibus utriusque Ecclesiæ conventus habeatur ; Patres legationem decernunt, qua Græci inducantur, ut in civitatem Basileensem velint assentire : veriti ne, translationis specie, aliquid ab Eugenio novaretur. Hæc gesta 7 Septembris anno eodem 1434.

Sessione xx, de reformatione multa, eaque egregia decernuntur ; continuatur reformatio. Sessione xxi, de divino Officio [680] multa præclare ; sed quo Romana Curia maxime moveretur, vetitæ sunt Annatæ sub pœnis adversùs simoniacos inflictis, cum hac clausula : « Et si, quod absit, Romanus Pontifex, qui præ cæteris universalium conciliorum exequi et custodire canones debet ; adversus hanc sanctionem aliquid faciendo Ecclesiam scandalizet, generali concilio deferatur : » 9 Junii anno 1435. Quæ postea Ecclesiarum consensione mutata, hic tamen necessaria memoramus ad gestorum seriem, non ad contendendi libidinem.

Memorat Augustinus Senensis, archiepiscopum Tarentinum et Episcopum Paduanum legatos apostolicos, Pontificis nomine protestatos ; Patres in sententia perstitisse ; decretum à Iuliano cardinale præside conclusum esse.

Anno 1436, 25 Martii, sessione xxiii, multa decernuntur, « de electione ac professione Summi Pontificis, de numero et electione cardinalium, de sacris electionibus celebrandis, de tollendis reservationibus de Clementinâ litteris ; » quæ Sedem apostolicam maxime concernebant. Hæc Augustinus Senensis in publica sessione, communi consensu, rite decreta esse confirmat.

Sequente mense Aprili, die 14 mensis, sessione xxiv, multa item de Græcis et cum Græcis acta. Legati Græci imperatoris ac patriarchæ, totius Orientalis Ecclesiæ desiderium exponentes, sacram synodum excitant, ad tam sancti operis prosecutionem ; illud imprimis « firmiter constanterque asserentes, unionem ipsam, nisi in synodo universali, in qua tam Ecclesia Occidentalis quam Orientalis conveniat, fieri nullatenus posse : » quo vel uno capite concilians auctoritatis summa necessitas, communi Occidentis Orientisque consensu stabilitur.

Hinc salvus conductus Græcorum imperatori ac patriarchæ totius Orientalis Ecclesiæ Græcisque, sacri concilii nomine est datus, concessaque à synodo plenissima indulgentia, in favorem subsidii pro Græcis reducendis, ea plane forma, qua similis indulgentia in Senensi synodo, sub Martino V, legatis præsidentibus atque assentientibus, Martino nihil repugnante, data erat. [681]

Eodem anno, Nonis Maii, sessione xxv, decernitur de ioco, quo in Græcorum gratiam synodus cogeretur, et designata est certis conditionibus Avenionensis civitas. Hinc nova cum Eugenio jurgia, et concilii Ferrariam translatio sequitur. Sic à sessione xvi, qua Eugenius, prima dissolutione revocata, synodo conjunctus est, continuatae per biennium publicæ sessiones, tantisque de rebus decreta sunt edita. Nunc quid Eugenius egerit ex gestis recensendum.

CAPUT VI.

Quid per idem tempus ab Eugenio IV sit gestum.

Dum hæc Basileæ agebantur, misit Eugenius ad synodum peculiares legatos, qui de aliquot decretis quererentur, imprimis de Annatis, quod gravissimum videbatur ; « peterentque à synodo fieri provisionem Sedi apostolicæ, » hoc est, pecuniaria concedi subsidia. Cardinalis Julianus apostolicæ Sedis legatus et concilii præses, concilii nomine respondit : de Annatis, quod à synodo decretum fuerit, nihil in diminutionem Sedis apostolicæ factum : providisse synodum juxta Apostoli sententiam, ut ab omni specie mali abstinerent : « A synodo faciendam provisionem apostolicæ Sedi competentem, » si Papa, qui omnium caput esset, ut ab ipsa synodo requisitus erat, canonum atque inchoatæ reformationis rationem habuerit. Quod autem petebatur suspendi decretum, « nulla ratione decere, ut tam salubre decretum, conformeque per omnia legi evangelicæ et sanctorum Patrum institutis, suspendi aut irritari debeat. »

Hæc igitur synodi nomine responsa docent, invitatum Eugenium, ut eos canones admitteret, non eo tamen animo, quod Patres putarint synodica decreta ab eo potuisse dissolvi. Quare alio quoque synodali responso declarant, vehementer mirari se, quod Pontifex mansuetissime requisitus ad duo tantum capita responderit ; nempe de electionibus atque Annatis. Ac de Annatis [682] quidem, « decuisse magis suam Sanctitatem, decretum hoc libere observare, ac servari facere, juxta sanctorum Patrum instituta, ac decretum sacri concilii Constantiensis diffiniens, omnem hominem, etiam papalis dignitatis, decretis et mandatis conciliorum generalium parere debere in his, quæ pertinent ad fidem, extirpationem schismatis ac reformationem Ecclesiæ in capite et in membris : » quibus declarabant sibi quidem inesse summam potestatem ; cæterum id agere, ut Eugenius non coactus, sed requisitus sponte assentiretur.

Quare his atque aliis commotus Eugenius, legatos misit toto orbe terrarum, suo sacrique collegii cardinalium nomine, de synodo conquesturos, cum commonitorio, sive secretis mandatis, quæ Rainaldus exscripsit ad annum 1436, Eugenii VI. Hæc occulte acta, quanquam procul absint à decreti publici auctoritate, eorum tamen summa capita decerpere est animus, quod multum juvent ad intelligendas veras hujus dissidii causas.

Primum ergo Eugenius quæritur de sessione xvii, admissisque Legatis, sine jurisdictione coactiva, atque ea conditione, ut, iis recusantibus, nomine synodi Prælati concluderent : quæ Eugenii querela eo pertinebat, ut tota synodus sub legatorum potestate esset.

Hic Eugenius refert, totam synodum id ausam, ut constitueret sibi praesidentem et caput, primæ nempe dissolutionis tempore : « quod, inquit, non tam est erroneum quam periculosum, et piarum aurium offensivum, necnon ab omni observatione et doctrina sanctorum Patrum alienum. »

Atqui illud, erroneum atque à doctrina Patrum alienum, ipse Eugenius confirmavit, dum synodum à se dissolutam male, bene continuatam esse, edito diplomate definivit.

Pergit, innovasse Patres « duo decreta Constantiensis concilii, ad alios casus, quam fuerat constituentium intentio ; per hoc denegantes concilia generalia habere potestatem ac robur à Vicario Christi, et inferentes, quod Romanus Pontifex obedire teneretur decretis concilii : quod est potestatem Christi Vicarii tollere, [683] et in manibus multitudinis ponere ; quod est non tam erroneum, quam etiam ab omni doctrina Patrum totaliter alienum. » Quo loco concilii Constantiensis auctoritatem toto orbe constantem sollicitare non ausus, ejus decreta perperam à Basileensibus intellecta querebatur. Utcumque est, illud erroneum, et à Patrum doctrina alienum, Patres Basileenses pridem amplexi erant, ab ipsis nempe suæ congregationis initiis sessione ii, ut vidimus. Id eliam sæpe dissolutionis tempore innovarant, inculcarant, sciente Eugenio, qui hæc nedum reprehenderet, ipsam quoque synodum rite inchoatam, rite continuatam esse definiret, edito diplomate : ut profecto pateat, quæsitas nunc ab illo clam eas conquerendi causas, quas ipse antea publice, totaque Sedis apostolicæ auctoritate respuisset.

Addit, « fecisse decretum de Annatis auferendis, quæ Annatæ invaluerint à tanto tempore, de cujus contrario non est memoria. » Id vero quale sit, docti sciunt, ac nos facile omittimus ; eamque rem, uti prædiximus, non contendendi studio, sed gesta recensendi necessitate referimus.

Queritur Eugenius vehementissime de concessis à synodo indulgentiis ; et Iulianum cardinalem legatum, honorifice tamen appellatum, graviter vituperat, quod ea in materia concluserit. Atqui jam diximus à Senensi synodo concessas indulgentias, nemine prohibente, nemine conquerente. Neque omittit Eugenius Sullam plumbeam à synodo factam : quæ profecto indicant ab Eugenio querelarum causas undecumque conquisitas atque exaggeratas fuisse.

Subdit Eugenius, legatos concilii præsidentes adversus conciliaria decreta, « aliquando publice, aliquando ad partem in concilio, aliquando extra concilium, in eorum domibus, coram honestis personis, prout melius et securius potuerunt, sæpius protestatos, singulariter in decreto de Annatis : » de quibus nihil comperio in gestis aut in ullo publico monumento ; imo decretum de Annatis, à Juliano cardinale præside conclusum, ac vehementissime nomine synodi assertum esse constitit. Quod [684] autem significare videtur Eugenius, legatos à synodo vim aliquam metuisse, nullis est gestis, nullis historiis, nullo auctore proditum ; imo constat ex gestis, legatos honorificentissime habitos.

Nec illud tacet Eugenius, concilium jam annis sex durare sine fructu : quod ipsum Patres vehementissime querebantur, ipsique Eugenio imputabant ; qui synodum sine causa jam inde ab initio dissolverit ; qui toto fere triennio exagitaverit ; qui nullam postea Curiæ reformationem pati posset.

Quantam autem reformationis curam gereret Eugenius, hæc Commonitorii verba ostendunt : « Utile præterea foret, si ii nuntii apostolici secum portarent sub Bulla aliquam Curiæ reformationem, quam regibus et principibus præsentaret : hoc enim baculo adversarii nostri semper nos invadunt et percutiunt, quia dicunt multa in Romana Curia fieri quæ egent magna reparatione, nec illa tamen corriguntur. Per hanc reformationem, etiamsi usquequaque plena non foret, modo esset aliqua, eorum ora obstruerentur, qui continue lacerant et carpunt Romanæ Curiæ famam, nec haberent quid ultra impingerent, redderenturque tunc reges et principes melius ædificati, et proni magis ad condescendendum petitionibus Domini nostri Papæ et sacri collegii, deterrerenturque qui auctoritatem apostolicæ Sedis suo hoc prætextu persequuntur. » En quam reformationem vellent. Itaque Eugenius translata synodo Ferrariam, ac deinde Florentiam, ne unum quidem reformationis caput attigit, ut suo loco videbimus.

Hæc qui legent, ne adversus sacrosanctam potestatem trahant ; neque hominum peccata Sedi imputent ; sed divina judicia contremiscant, totque reformationes impias, sequente sæculo ex inferis prodituras, neglectae reformationis ultrices cogitent.

Neque praetermittendae artes, quibus Sigismundum imperatorem, regem Francorum aliosque principes delinirent : multa speciatim ad singulos principes, hæc generatim ad omnes : « Non esset etiam malum, quod nuntii, qui habebunt ire, habeant aliquas particularitates, etiam in foro conscientiæ, ut possent gratificari regibus et principibus. » [685]

His artibus id impetrare nitebantur, ut Papa supra omnia concilia extolleretur, neque eorum ullis legibus teneretur ; sed leges omnes moderari, atque etiam tollere pro arbitrio posset. Verum hæc omnia orbem concitatum, cum palam edicere Eugenius vereretur, occultis tractationibus promovebat. Nunc quid publice sanxerit exponendum, postquam res in apertam erupit dissensionem.

CAPUT VIL

Dissidii causa ex gestis : quæstio proponitur an Constantiensia decretarevocata in publicum.

Hactenus motus animorum varios, nunc ipsum controversiae caput exponimus. De Græcis reducendis pridem, et cum Eugenio, et cum synodo agebatur. Et Eugenius quidem rem strenue promovebat : naves, pecuniam, omnia apparabat. Et quanquam subsidia hæc in Pontificis potius quam in concilii manu erant, Græci tamen profitebantur ad tantæ rei firmitudinem concilii auctoritatem esse necessariam. Locus ergo idoneus quærebatur, quem in locum Græci commode convenirent. Basilea remotior, nec sine translatione concilii res confici posse videbatur. Hinc motus. Nam et Patres Eugenium prima jam dissolutione suspectum, novis experimentis permoti, reformationi obstare arbitrabantur ; verebanturque ne, translationis specie, iterum synodus solveretur, aut in eum deduceretur locum, quo minus libere reformatio processura esset. Et aliunde Græcis Italia commodior erat, et Pontifex habendo conventui, cui ipse quoque necessario adfuturus esset, Ferrariam, ut sibi Græcisque commodam destinabat. Patres in alia omnia ire ; neque se Basileâ commovere velle ; sed si Græci recusarent, præter Basileam, Avenionem quoque, aut aliquam in Sabaudiâ urbem habendæ synodo designabant ; ubi ex propinquo præsidium à Gallis, qui et synodo faverent, et reformationem urgerent. Neque Græci primum à Sabaudiâ abhorrebant ; sed interim per Eugenii legatos de Italia viciniora pacti erant, resque cum eorum imperatore transacta. [686] Cæterum legati apostolici, Pontificis nomine, et Græcorum haberi rationem postulabant, et sumptus translationi necessarios offerebant. Quod autem Patres obtendebant, Bohemos Basileam vocatos, prope diem adfuturos, iidem legati, ut Bohemorum negotium Basileæ tractaretur, utque ibi reformatio, quoad Græci advenirent, rite procederet, assentiebantur. Quæ cum multis Patribus æqua viderentur, sessione xxv, in duas itum est sententias. Patrum pars maxima locum habendæ synodi Avenionem designabant : pauciores cum legatis decretum edidere, synodi nomine, de ipsa synodo Florentiam vel Utinam transferenda, sive in alium locum tutum, in anterioribus decretis comprehensum, summo Pontifici et Græcis commodum ; dummodo in manu concilii ponerentur. Hoc decretum incipit : Hæc sacrosancta synodus ; statimque ab Eugenio, ut recte et ordine, à saniore concilii parte editum, confirmatur, promulgata Bulla, quæ incipit Salvatoris, 29 Maii 1437.

Exinde Eugenius translatam synodum intellexit : Patres obstinate niti, atque inficiari decretum, ut illegitime, à paucioribus factum, atque in designanda Avenione persistere, Græcis fustra clamantibus facinus indignum : cum ipse imperator ac totus oriens patriam ultro relinquerent, Basileenses iis excipiendis, ne in vicinam quidem Italiam movere se velle, Avenionem anteferre, procul à Græcis dissitam, cujus nulla mentio in pactis facta esset. Hæc Græcorum legati querebantur, ac palam Basileæ solemni contestatione edita declararunt, non adventuros Græcos, eorumque imperatorem atque patriarcham, nisi postquam in Italiam appulissent, et ad vicina loca habendæ synodo deducerentur ; totamque schismatis culpam in Latinos Latinamque Ecclesiam conferebant

In hac igitur rerum necessitudine Eugenius, de concilio Ferrariam translato decretum edidit, continuato tamen Basileæ tantisper concilio, ad peragendum Bohemorum negotium : cætera, quæ Basileæ agerentur, irrita declaravit. Hæc continentur Bulla [687] Doctoris gentium, 1 Octobris 1437 ; ac deinde concilium ad diem octavam Januarii Ferrariam indicitur Bulla Pridem ex justis, 1 Januarii ejusdem anni 1437 ; nam annorum initia pro more, à Dominica Conceptione numerabant.

Interea, dum Basileæ de loco concilii certaretur, Græcus imperator appulit Venetias. Hic Iulianus cardinalis, hactenus synodo addictissimus, Basileenses hortari, ut Græcis toties vocatis irent obviam, legatos mitterent ac perducerent, sane Basileam, si possent : sin persuadere non possent, de loco concilii cum ipsis convenirent ; pacem Ecclesiæ loco quocumque curarent. Nihil actum : Iulianus abiit : synodus sine legatis mansit : Ludovicus Alamandus cardinalis, Arelatensis episcopus, conventui præfuit.

Secuta deinde illa omnibus nota, quæ nihil ad nos spectent : neque enim posteriora illa Basileensia clerus Gallicanus unquam tutanda suscepit ; sed Constantiensia, Basileensibus prioribus gestis, consentiente Pontifice, toties repetita. Hæc immota stare, ex Ferrariensi quoque et Florentino conciliis, ex ipsius Eugenii et successorum decretis, cum maxime damnarent Basileensia posteriora decreta, non conjecturis aut ratiocinatione dubia sed actis comprobamus.

CAPUT VIII.

Ex actis ab Eugenio IV adversus Basileenses, in Ferrariensi quoque seu Florentino concilio editis, probatur priora Basileensia, quibus Constantiensia confirmantur, integra auctoritate esse.

Ne quem lateat, quid ex actis monumentisque ordine recensendis probatum velimus, hæc summa est : postrema Basileensi [688] contentione quæsitum id tantum : an Pontifex ea auctoritate fuisset, ut synodum renitentem alio transferre posset : cæterum Constantiensia decreta sessionis v, atque his connexa priora Basileensia valuisse ; neque quidquam ab Eugenio (edicto sane publico) commotum in iis, quibus se synodus, ex decretis Constantiensibus, in fidei, schismatis reformationisque negotio, Papæ anteponeret.

Primum ergo publicum monumentum illud sit, Decretalis Salvatoris, supra memorata, qua Eugenius IV decretum Hæc sacrosancta synodus, sessionis Basileensis xxv, ut legitimi concilii verum ac legitimum decretum firmat, ac Florentiam, vel Utinam, ex eodem decreto futuræ synodo habendæ designat. Ergo Basileensibus gestis ad xxv sessionem innititur, nedum ea edicto improbant.

Secundo loco prodeat illud ipsum Eugenii, de concilio Basileensi Ferrariam transferendo, decretum, quod incipit : Doctoris gentium, anno 1437, quo quidem decreto commemorat decretum Hæc sacrosancta, sessione xxv editum, quo ipsa translatio innitatur. Ad hæc de Basileensibus multa conquestus est, nihil vero de iis, quæ ad Constantiensia decreta spectarent. Non igitur ea sollicitari voluit.

Tertium sit decretum sessionis primæ habitæ Ferrariæ, anno 1438, ante adventum Græcorum, quo decreto statuitur, synodum Ferrariensem Basileensis continuationem ac prosecutionem esse. Igitur adeo non improbat anteriora Basileensia decreta, ut iis innitatur et ea continuet.

Denique in medium adducimus Eugenii præsentis in synodo Ferrariensi decretum, sacro approbante concilio, editum, quo signanter declarat, gesta concilii, à die translationis, nullius esse roboris. Ergo nec ipse Pontifex anteriora gesta rescissa esse voluit.

Cur autem Basileensia hæc posteriora rejiceret, hanc causam affert : « Nos igitur attendentes excessus eorum adeo notorios, ut non possint aliqua tergiversatione celari, quodque error, cui [689] non resistitur, approbari videtur, et latum pandit delinquentibus iter is qui eorum conatibus non resistit, » etc. Atqui haud minus notoria erant, quae pro Constantiensibus decretis Basileenses gesserant, ante dissolutionem quidem sessione ii ; post instauratam vero synodum sessionibus maxime xvi et xviii. Ergo si Eugenius improbanda ea esse censuisset, et tamen conticesceret, veritatem prodidisset. Conticuit autem ; non ergo improbanda censuit. Ex his omnibus liquet Basileensibus gestis detractam auctoritatem, eis quidem præcise, quæ post translationem facta sint ; anterioribus vero minime ; atque ea non infracta, sed Ferrariæ continuata esse. Quare anteriora Basileensia decreta, quibus Constantiensia confirmantur, repugnante nemine, imo tota Ecclesia iis decretis nixa, plena auctoritate constant.

Quaeres an igitur adhuc valeant Basileensia decreta sessionum xxi et xxiii, quibus de Annatis, deque electionibus, atque aliis disciplinam spectantibus, tot ac tanta statuta sunt.

Respondemus, quæ ad dogma ecclesiasticum pertinent, magno discrimine distinguenda ab iis quæ ad disciplinam. Hæc à conciliis quoque œcumenicis facta, variis de causis, consentiente Ecclesia, mutari possunt : illa immota et perpetua esse constat. Cum ergo decreta, quibus Basileenses sessionis v acta Constantiensia repetunt et inculcant, ad dogma pertineant, neque ea unquam Eugenius edicto edito reprehenderit, imo ut œcumenicæ veræ ac legitimæ synodi decreta agnoverit, non est cur de eorum auctoritate dubitemus.

Quid quod in synodo Florentina, auctore Eugenio, Constantiensia decreta expresse approbata sunt, flagrantibus dissidiis ? Id vero demonstrabit sequens monumentum.

CAPUT IX.

Decretalis Moyses, in synodo Florentina edita, priora Basileensia et Constantiensia decreta firmat.

Posteaquam Ferrariæ cum Græcis aliquot sunt habitæ [690] sessiones, Eugenius concilium, ipso concilio approbante, Florentiam transtulit. Ibi celeberrima Eugenii Decretalis Moyses vir Dei, sacro (Florentino) approbante concilio, edita est ; qua quidem Decretali Eugenius iisdem insistens vestigiis, Basileensia posteriora convellit ; ea scilicet, quæ post translationem facta sint, non autem antecedentia : tum etiam Basileensia illa posteriora sic improbat, ut firmet Constantiensia.

Præmittendum vero est à concilio Basileensi, sessione xxxiii, tria hæc esse decreta : ut « veritas de potestate concilii generalis supra Papam, declarata per Constantiense et hoc Basileense generalia concilia, sit veritas fidei catholicæ : ut veritas hæc, quod Papa concilium generale, sine ejus consensu, nullatenus auctoritative potest dissolvere, aut ad aliud tempus prorogare, aut de loco ad locum transferre, sit fidei catholicæ : ut veritatibus his duabus pertinaciter repugnans, sit censendus hæreticus. »

tres veritates concilii Basileensis ferebantur : has vero fulciebant Constantiensibus decretis sessionis v, toties Basileæ repetitis ; eaque decreta prima illa veritate apertissimis verbis iterum repetita. Quod vero Eugenius Pontifex has propositiones negaret, sessione xxxiv, hæreticus declaratus et loco motus est, anno 1439.

Adversus decreta illa Basileensia sessionis xxxiii, Eugenius in synodo Florentina edidit Decretalem Moyses : ubi bis terque repetitur synodum Basileensem condemnandam, ejusque decreta esse irrita ; sed ea, quæ à die translationis facta sint. Ergo cætera Basileæ, etiam post reconciliatam gratiam, per biennium acta, ut veræ, orthodoxæ, ac legitime continuatae synodi acta habebantur. Atqui eo tempore Constantiensia decreta sessionis v innovata. Ergo decretum de ea innovatione factum, nulla est auctoritate rescissum manetque integrum, ipsaque adeo Constantiensia decreta firma et inconcussa stant.

Id vero clarius apparebit, si notas et qualificationes, quas vocant, tribus veritatibus Basileensibus adhibitas consideremus. Igitur tres illæ, quæ dicebantur Basileenses veritates, ipsi [691] Decretali insertæ, atque his verbis damnatæ sunt : « Ipsas propositiones superius descriptas, juxta pravum ipsorum Basileensium intellectum, quem facta demonstrant, velut sacrosanctæ Scripturæ et sanctorum Patrum, et ipsius Constantiensis concilii sensui contrarium..., sacro approbante concilio (Florentino scilicet) damnamus, reprobamus, damnatas et reprobatas nuntiamus. Datum Florentiæ in sessione publica synodali solemniter celebrata anno 1439, pridie Nonas septembris. »

Ubi sunt, qui nobis concilium Florentinum objiciunt ? Audiant in concilio Florentino propositiones Basileensium non absolute damnatas, sed ad pravum eorum intellectum. Quem autem intellectum ? Nempe eum, quem facta demonstrant ; id est quod synodum, nulla causa etiam maxima, et ad pacem Ecclesiæ maxime faciente, transferri posse, idque ad fidem catholicam pertinere dicerent. Eo ergo tantum respectu Basileenses propositiones damnat Eugenius. Qua vero nota afficit ? Nempe damnat, ut quæ essent contrariæ Scripturis ; Patribus et concilii Constantiensis sensui. En qualificatio, qua ipsa vis decreti constet ex iis rebus repetita, quæ ipsæ in Ecclesia summæ sunt auctoritatis, Scriptura, Patribus, concilii Constantiensis dogmatibus. Qui enim Basileensia decreta Constantiensibus adversa damnat, is profecto Constantiensium investigandum sensum ; auctoritatem vero certam et indubitatam esse definit. Quid vero certius, quam id cui adversari certa damnatio est ? Vel quid magis ad concilii auctoritatem facit, quam ejus decreta Scripturis et Patribus conjuncta proferri, ut certam fidei normam ?

Et quidem Pontifex, de Basileensibus synodum post translationem contionantibus, hæc præmiserat : « In hoc perniciosissimi, dum suam malignitatem sub veritatis fuco colorant, Constantiense concilium, in malum ac reprobum sensum, et à sana doctrina penitus alienum pertrahunt ; cæterorum schismaticorum et hæreticorum falsam doctrinam sequentes, qui confictos errores, et impia dogmata ex divinis Scripturis et sanctis Patribus perverse intellectis, semper sibi adstruere moliuntur. Sunt ergo decreta Constantiensia profecto ea, non de quibus catholici [692] dubitent, sed quæ hæretici et schismatici pervertant, ut sacram Scripturam, ut sanctos Patres : summo ergò honori ac venerationi habenda ; Quæ porro decreta, nisi ea quibus Basileenses usi erant, hoc est, sessionis v decreta ? Sunt ergo ea decreta certa et immota, de quorum auctoritate, tot jam pontificiis et conciliaribus decretis aperte approbantibus, non nisi temere, ne quid dicam gravius, dubitari possit. At enim objiciunt : « Hic affirmat Eugenius decreta Constantiensia, vigente schismate, per unam ex tribus obedientiis, post recessum Joannis XXIII facta esse. » Verum ; et rem, ut gesta est, narrat Eugenius, An ergo propterea Constantiensibus decretis detrahit auctoritatem, cum Basileenses eorum decretorum auctoritate damnet ? Esto Constantiensia decreta sessionis v Eugenius Pontifex oblique, si ita placet, perstricta voluerit ; næ tu iniquus sis, qui quod narrando oblique et obiter dictum sit, ipsi decreto anteponas. Neque vero dixeris, laudari Constantiensia decreta, non ut certæ auctoritatis, sed ut quæ à Basileensibus allegata sint ; diserte enim Pontifex pronuntiat ita perversa fuisse à Basileensibus decreta Constantiensia, ea audacia, eo ritu, quo ab hæreticis et schismaticis Scriptura quoque et Patres soleant : plane eo sensu, quo Petrus doceat Pauli Epistolas, ut et cæteras Scripturas, à pravis hominibus fuisse perversas, hoc est, eo modo quo corrumpi regula soleat : quo certe ad commendandam Constantiensium decretorum auctoritatem nihil dici potuit firmius.

Jam quod ad eorum sensum attinet, haud minus finita res est Eugenii IV auctoritate et judicio. Nempe adversarii Constantiensium decretorum, sensum eum esse volunt, ut adversus dubios tantum Pontifices valeant. Atqui Eugenius, cum et in primo et in secundo dissidio decreta Constantiensia assidue objectarentur et inculcarentur, nunquam id respondit : imo vero id responsum in primo dissidio dictis factisque confutavit, cum Basileenses [693] Constantiensium decretorum auctoritate, adversus ipsum quoque, indubitatum licet Pontificem, usos, edito diplomate, agnovit orthodoxos, iisque insuper ut superioribus paruit. Quare nec in secundo dissidio, rebus exasperatis, ab illo fundamento recessit ; ac Basileenses multa in se gravissima ex decretis Constantiensibus molientes, definivit ille quidem ab eorum decretorum sensu deflectere ; non tamen ideo quod ea decreta in Pontificem indubitatum verterent, sed quod assererent et ad fidem catholicam pertinere dicerent, nullam omnino esse causam propter quam synodus à Papa transferri possit. Neque quidquam aliud in Basileensibus condemnavit, quam quod, tanta licet Græcorum reducendorum necessitate translati, continuassent synodum : neque ulla synodica decreta irrita declaravit, nisi ea quæ post translationem facta essent. Quare ille est sensus, quem Constantiensibus decretis male affingi definivit. Manent cætera, Eugenio quoque judice, immota ; nempe ut Constantiensia decreta summa et indeclinabili auctoritate constent, utque extra schismatis tempus sub indubitato quoque Pontifice, suo nativoque sensu valeant, in fidei, in schismatis, in generalis reformationis casibus, quod unum Patres Gallicani, sua Declaratione complexi, ab Eugenii quoque censuris se immunes præstiterunt ; neque enim translationis à Basileensibus spretæ quæstionem ullo modo attigerunt.

CAPUT X.

An decretum unionis Florentiæ editum, Constantiensia decreta antiquarit.

Jam perpendere nos oportet decretum unionis Florentiæ editum : illud scilicet, quo Latini Græcique conjuncti sunt. Hoc enim decreto Constantienses canones reprobatos Bellarminus asserit ; cujus dicta alii passim exscribunt. Decreti autem hæc verba sunt : « Diffinimus sanctam apostolicam Sedem in [694] universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiæ Caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam, à Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum conciliorum, et in sacris canonibus continetur. » Ac paulo post : « Salvis privilegiis patriarcharum, et juribus eorum. Datum Florentiæ 1439, pridie Nonas (hoc est 6) Julii. » Hæc sunt, quibus Constantiensia decreta abrogata esse volunt ; quod est falsissimum.

1° Enim si Constantiensia displicebant ; si ea ut erronea, vel schismatica rejici oportebat, aperte agendum ; recitanda decreta quæ abrogarentur ; sessio v Constantiensis expresse revocanda, ne amplius œcumenici concilii nomine falleremur. Quid enim verebantur ? An Constantiensis concilii pro œcumenico habiti auctoritatem ? Hanc autem veramne an falsam judicabant : si veram ; ergo indeclinabilem, neque ullo alio decreto labefactandam : si falsam ; eo rejiciendam apertius, quo tanto nomine simplices animæ, imo vero docti quoque in errorem, inducerentur.

2° Si doctrinam Constantiensis synodi damnatam voluissent, saltem iis verbis facerent, quæ plana et perspicua essent, neque in sensum Constantiensi decreto congruum intelligi possent. Atqui decreti unionis verba in sensum Constantiensi decreto congruum intelligi posse, et ipsum Duvallium, antiquæ licet Sorbonæ adversum, confitentem audivimus. Ergo Florentini Patres Constantiensem doctrinam nullatenus à se damnatam voluere.

3° Verba decreti Florentini revera nil habent Constantiensi decreto contrarium. Nempe hæc verba objiciunt : « Papæ in beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam à Domino plenam potestatem fuisse traditam. » Atqui hæc [695] non indicant, eam potestatem ita esse datam, ut adunatae quoque Ecclesiæ consensum unus vinceret : quod Patres Constantienses condemnabant. Ergo Florentini Patres Constantiensibus non repugnant

4° Sane nemo negat Archiepiscopo subjici totam provinciam, ab eoque regi, sano quidem sensu et certis legibus : nulla enim provinciæ pars, quæ non ipsi subsit. Quidni potiori jure Summus Pontifex universam, quacumque patet, gubernet Ecclesiam ; cum nulla pars Ecclesiæ sit, quæ non ei obediat ? Patet ergo verus decreti Florentini sensus Constantiensi congruus. Ea quippe mente Florentiæ dictum à Papa regi universalem Ecclesiam, qua mente Constantiae, Martino quoque Papa approbante, dictum, Ecclesiam Romanam ita esse supremam, quatenus primatum habet super alias ecclesias particulares ; non certe ita ut earum conjunctam vim et consensionem vincat.

5° Ipsa Florentina synodus disertis verbis Constantiensia decreta confirmavit approbata scilicet rite et synodice Decretali Moyses. Ergo in decreto unionis eadem improbata noluit : neque quidquam est ineptius, quam ut præcise et speciatim dicta, generatim dictis rescindi possint.

6° Quæro, an à Græcis quisquam postularit, ut omnibus conciliis, in omnibus casibus, Pontificem Romanum superiorem esse necessario crederent, eâque conditione tantum Ecclesiæ Romanæ conjungerentur ? Male profecto et inique cum ipsis comparatum esset, à quibus graviora et difficiliora de primatu Pontificis, quam à Latinis quoque peterentur. Erant in omnium manibus Alliacensis, Gersonis, Francisci Zabarellæ cardinalis atque archiepiscopi Florentini, sui ævi canonistarum facile principis, aliorumque libri, qui Romano Pontifici synodum anteferrent. Nemo eos orthodoxos piosque esse negabat. Imo hanc sententiam [696] doctissimi quique, et omnes passim Academiæ propugnabant Quid autem absurdius aut iniquius quam ut à Græcis interim Florentini Patres graviora postularent ? Quis vero putet, Græcos id fuisse laturos ?

7° Et ultimo, revera longe alia mens eorum fuit. Quo loco multi commemorant decreti unionis verba, quæ longe aliud præ se ferre videantur ; nempe sic scriptum est : « Papæ in Petro datam plenam potestatem regendi et gubernandi universalem Ecclesiam : » non sane simpliciter, ita ut Ecclesiam pro arbitrio regat ; sed quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum conciliorum et in sacris Canonibus continetur ; sive ut ex græco de verbo ad verbum verti potest, secundum eum modum, qui et in gestis œcumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur, vel simplicius ac rotundiùs : secundum quod et in gestis œcumenicorum conciliorum, et in sacris Canonibus continetur. Unde etiam addunt : « salvis patriarcharum privilegiis et juribus : » quæ omnia Patres apponi voluere, ne Ecclesia voluntate magis quam canone regi videretur ; neve plenæ potestatis specie jura omnia miscerentur. Neque id lædebat pontificiam potestatem, cum ab ipso Ecclesiæ nascentis exordio, sacris canonibus obligari se, vel ipsa professa sit : quod suo loco asseremus. [697]

CAPUT XI.

De vero sensu eorum verborum decreti unionis : Quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum continetur.

Neque equidem ignoro magnas moveri lites de his interpretationibus : prima, quæ sic vertit quemadmodum etiam ; et altera, quæ sic secundum quod et in gestis, etc. Neque minorem esse de ipso verborum sensu controversiam, cum illimitatæ potestatis defensores asserant, postrema decreti Florentini verba proferri, non ad coercendam justis legibus pontificiam potestatem ; sed tantum ad demonstrandum pascendi ac regendi potestatem plenam, à conciliis quoque generalibus, sacrisque canonibus fuisse agnitam. Quem sensum firmari contendunt prima versione : Quemadmodum etiam : hac enim voce, Etiam hunc sensum maxime comprehendi. Nos vero hanc litem facile componamus, si cum sequioribus disceptatoribus agere liceat.

Primo enim certum illud, congruere græco textui de verbo ad verbum postremam interpretationem : secundum quod, vel, secundum eum modum, κατ' ὄν τρόπον, qui et in gestis conciliorum œcumenicorum, et in sacris canonibus continetur.

Secundo et illud certum, græca æque ac latina, sacro approbante concilio, Eugenii nomine esse edita ; latinaque ab Eugenio et Latinis subscripta, hanc habere interpretationem : Quemadmodum etiam, etc. Id vero ex authentico concilii Florentini constat, quod transmissum olim ad Burgundiæ ducem Philippum II, eum qui Bonus dicebatur, nunc in nobili Bibliotheca Colbertinâ, Eugenii ac Joannis imperatoris signis munitum asservatur. [698]

Tertio, neque illud in dubium ab æquis judicibus revocari potest, quin decreto Florentino, quo Græci Ecclesiæ conjungendi erant, Græcis maxime consulatur ; adeoque si interpretationes conciliari non possent, eam maxime probari oportere, quam græca verba præferre videantur. Quid enim ? An Græcos dicemus fuisse delusos ? An subdola interpretatione avocatos eos ab eo sensu, in quem græca ipsa ferrent ? Absit hoc ab Ecclesiæ Latinæ candore ac majestate. Quare in eam potius iremus sententiam quam græca verba postularent.

Sed quoniam certum erit recte considerantibus et græca et latina in eamdem facile convenire sententiam, certam inimus viam, qua liquido demonstremus, postrema decreti verba eo fuisse prolata, ut plena potestas quam Florentini Patres Papæ asserebant, sacrorum conciliorum et canonum auctoritate, non tantum probaretur, sed etiam antiquis suisque coerceretur finibus. Id vero declaramus, non jam nudis verbis ; sed, quod theologum maxime deceat, ipsa verborum gestorumque serie.

Primum enim, Græci nunquam intellexerunt Papæ inesse eam auctoritatem, quæ nullis legibus teneretur. Ecce enim Bessarion Metropolites Nicænus, unus Græcorum omnium Latinis aequissimus, conjunctionis mutuæ et ineundæ cupidissimus, et initæ retinentissimus, neque Romæ suspectus, propter egregia merita remque in Florentina synodo bene gestam factus cardinalis, ac Sede Petri dignus habitus ; cum nostri in additione vocis Filioque, Ecclesiæ Romanæ auctoritatem urgerent : « Scimus quidem, inquit, quæ sunt jura et prærogativæ Romanæ Ecclesiæ ; nihilominus scimus etiam prærogativæ ejus quos terminos habeant. » Hæc jam inde à synodi initio Græci profitebantur, sessione ix. Ipse etiam Eugenius, sessione xxv, hæc ad Græcos loquebatur : « Conveniamus simul, fiatque synodus : conficiat sacrum sacerdos : jusjurandum demus Latini, pariter et Græci : proferatur libere veritas per sacramentum ; et quod pluribus videbitur, hoc [699] amplectamur, et nos et vos : jusjurandum enim apud christianos non fallitur. »

Non ergo ex sua unius sententia rem decidi volebat, neque ita pascebat et docebat universalem Ecclesiam, ut adunatæ consensum vinci à se putaret, qui fidem quoque suam Patrum consensione firmari intelligebat.

Jam eadem de re, eadem sessione, quid Græci sentirent Bessarionem clare exponentem audiamur. Habuit ille ad suos orationem dogmaticam, cujus hoc fundamentum : quoties necessitas ingruat, et hæresis aliqua exorta sit, « debere Ecclesiam Dei in unum congregatam, de rebus dubiis judicare, ac secundum præcepta divinæ legis, et sanctorum Patrum, communi omnium consensu sententiam ferre. » Tum addit, « communiter hæc agi, et quæ communia sunt, communi consensu terminari oportere : » ita enim egisse synodos œcumenicas, primam, secundam, tertiam, et alias omnes.

Cum vero inter se Græci deliberarent, imperator sic iniit : « Ego præsentem hanc synodum generalem nulla ex parte inferiorem judico aliis omnibus antehac celebratis. » Ac postea : « Ego imperator sequi debeo sententiam synodi majorisque illius partis, necnon defendere quod fuit sancitum à pluribus. Propterea dico, inquit, me hujus sacræ synodi pluriumque ejus Patrum sequi sententiam ;... tum quia ego censeo sanctam Ecclesiam in sacris dogmatibus nullo modo posse errare, communi ac synodica consideratione utentem : unus quippe, vel duo, vel tres, aut plures ex hominibus... fieri potest ut errent ; at universalem Dei Ecclesiam, de qua Dominus dixit ad Petrum : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam ; eam, inquam, Ecclesiam communiter errare omnino est impossibile : alioquin et sermo Salvatoris evanuit, et fides nostra debili fundamento est nixa. » Hæc Græci audiunt, hæc probant. Non ergo ad Papam solum, sed ad universam Ecclesiam provocabant, nostrisque omnino consentanea prædicabant. [700]

Jam, ne quid supersit dubii, operæ pretium erit diligenter excutere quæ dixerint, cum de privilegiis Papae speciatim ageretur, ac postrema hæc, de quibus nunc agimus, decreti verba expenderentur.

Græci igitur sic loquuntur : Admisimus privilegia Papæ, præterquam duo : ne convocet synodum œcumenicam, sine imperatore et patriarchis, si conveniant ; quod si advocentur, nec veniant, ne impedito sint, quominus synodus fiat ; alterum est, ut si quis putet se ab aliquo patriarcharum pati injuriam, et veniat qui interposuit appellationem, ne patriarchæ ipsi se sistant judicandos ; sed Papa mittat inquisitores ad provincias κατὰ χώραν, et ibi in partibus τοπικῶς judicetur. »

Hic Papa respondit se velle « omnia Ecclesiæ suæ privilegia ; velleque ad se fieri appellationes ; necnon regere et pascere universam Ecclesiam, ut ovium pastorem ; et celebrare synodum œcumenicam, cum opus fuerit ; et omnes patriarchas parere ejus voluntati. »

Hæc postulata Papæ, omnia ad absoluta imperia revocantis. Græci respuere ; gestaque synodi sic habent : « Imperator, his auditis, desperavit ; nec aliud respondit, nisi : Curate de nostra profectione. » Adeo abhorrebant ab eo, ut Ecclesia non canone, sed voluntate regeretur. Ergo conventum est, « ut Papa regeret Dei Ecclesiam, salvis patriarcharum Orientis privilegiis et juribus : » quo fixum, valere canones, nec mero imperio regi Ecclesiam, ecclesiisque sua jura canonico ordine fundata constare.

Cum in eo jam essent, ut conscriberetur decretum unionis, de Papæ privilegiis sic erat scriptum : ut Papa illa habeat « juxta determinationem sacræ Scripturæ et dicta sanctorum ; » obstitit his verbis imperator ; « An si quis, inquit, sanctorum in epistola honoret Papam, excipiet hoc pro privilegio ? Ac Papæ significavit, ut aut hoc corrigeret, aut de reditu ejus cogitaret ; cogebatque apponi : juxta tenorem canonum ; et non secundum dicta Sanctorum. »

Jam nemo negaverit, quin tunc vel maxime quæreretur, non [701] modo de constituenda, sed etiam de regenda suisque coercenda finibus pontificia potestate ; cum Græci vererentur, ne ambigua formula privilegia Papæ in immensum tenderent

Quare hic omnis unionis spes rursus pene concidit ; patetque omnino intellexisse Græcos, regendam quidem à Papa universam Ecclesiam, sed juxta canones ; non mero imperio et absoluta voluntate.

Quæ cum diu multumque agitata fuissent ; atque Eugenius quidem vocem illam : Secundum dicta sanctorum, vehementer urgeret, Græci vocis ambiguitate deterriti haud minore vehementia repugnarent ; tandem conventum est, ut « Papa habeat sua privilegia juxta canones et dicta sanctorum, sacramque Scripturam et acta synodorum : » quæ collecta simul veram administrandae Ecclesiæ formam exhibebant ; patebatque à synodo papalis potestatis, non solum habendæ firmamentum » sed etiam exercendæ regulam fuisse præscriptam.

Hic Eugenius dicta sanctorum, toties inculcata omisit, ut quæ jam ipsi quoque ambigua viderentur ; convenitque utraque Ecclesia in hanc formam, ut Papæ quidem inesset à Christo tradita regendæ ac pascendae Ecclesiæ potestas ; sed « secundum eum modum, qui, et gestis œcumenicorum conciliorum, et sacris canonibus continetur : » quæ quidem Gersoni, Alliacensi, nostrisque concinunt, magna animorum consensione docentibus, « in Papa agnoscendam plenitudinem potestatis, sed à conciliis sacrisque canonibus regulandam. » Hinc autem videre est, cur jam Eugenius hanc vocem : Dicta sanctorum, hic omitti ipse vellet ; quippe cum haud satis apta videretur regulandæ pontificiæ potestati, quæ canonibus quidem et conciliis œcumenicis, non autem dictis sanctorum generatim sumptis, parere soleat.

Hæc igitur è Florentini concilii gestis expressa demonstrant, quantum ab eo abfuerint Græci ut agnoscerent supremam illam infinitamque potestatem, quæ totam adunatam Ecclesiam supergrederetur : quantum abfuerint Latini, ut eam à Græcis agnosci postularent ; atque omnino consentire Florentina cum Constantiensibus, nedum ea abrogarent. Sic decet à catholicis conciliari [702] quidem, non inter se committi et collidi concilia, ne, quæ in Ecclesia summa est, nutet auctoritas.

Florentinum decretum ab Eugenio factum est, sacra approbante synodo ; sive, ut Græca habent, Συναινούντων ἐν τῆ συνόδω τῶν σεϐασμιῶν ἀδελφῶ : consentientibus in synodo reverendissimis fratribus, hoc est, ipsa synodo condecernente, sententiam cum ipso ferente, ac decretum suum ejus decreto addente. Neque aliter Græci intellexerunt, quam, ut eos sæpe professos esse vidimus, decernendi vim ipsa membrorum omnium consensione atque unitate constare ; tuncque Ecclesiam errare non posse, communi scilicet et synodica consideratione utentem, ut supra professos legimus.

CAPUT XII.

An Constantiensibus decretis et conciliari potestati noceat, quod Ecclesiæ pars maxima, ac præsertim Galli, Eugenio Basileæ damnato ac deposito obedirent.

Hic quaestio exoritur, si conciliis tanta inest auctoritas, cur ergo Basileensia postrema irrita fuere, atque Eugenius IV, à synodo depositus, pro vero Pontifice, eliam à Gallis est habitus ? In promptu responsio est : facta referimus ; solutio ex factis.

Basileenses Patres multis videbantur duro nimis et obstinato animo neglexisse Græcorum salutem, et æquas conditiones respuisse. Ipsi etiam Græci Basileæ magnis clamoribus querebantur de synodo, quæ tantæ rei gratia commovere se nollet ; in easque angustias Pontifex conjici videbatur, ut omitteret Ecclesiæ conjunctionem, tantum opus, idque magno et æterno suo et Ecclesiæ Latinæ dedecore, nisi synodum ipse transferret : quod tamen ne solus contra synodi auctoritatem attentare !, memoratum illud de Florentia et Utino decretum synodi prætendebat. His causa Pontificis nitebatur : neque, ut antea, vanæ ac frustratoriæ dirimendae synodi causæ ferebantur, sed conjunctio prætendebatur ecclesiarum, jam præsentibus Græcis, et synodum cum successore Petri celebrantibus. Cæterum cum eo loco res Eugenii [703] essent, tamen tanta erat synodi reverentia, ut Ferrariam pauci convenirent : non Patres, non reges, non reliqui principes orthodoxi : unus Burgundiæ dux, sessione demum xiii, anno fere integro postquam Eugenius Ferrariæ cum Græcis agebat, missis legatis synodo se conjungit. Et episcopi ex Italia convenere fere ad sexaginta, abbates ad quadraginta, quos inter ex Gallia antistites quinque admodum, vel sex, ex Provincia fere, quæ nondum Gallicano imperio parebat, et duo Hispani ; ex Germaniâ, ex Angliâ totoque Septentrionali tractu nullus. Hæ gentes cum Gallia et Hispania, omissis Florentinis ipsoque Eugenio, Basileensibus adhærebant. Interim paulatim Basileâ dilabi Patres, postquam reformationis studium ac spes in jurgia abiisse visa : cujus rei culpam multi in Patres, multi in Eugenium, in utrosque plurimi conferebant. Ergo pauci exercere synodi auctoritatem ; iique plerumque non episcopi, sed doctores theologicarum ac juris facultatum, presbyteri tantum, imo interdum vix clerici. Jamque viris maximis, neque Eugenianæ, neque Basileensium partes plane probabantur : « cardinalis sancti Petri, viri sancti et gravissimi sententia placebat, qui neque hos, neque illos laudare solebat. » Hæc Æneas Sylvius.

In hunc locum redacti Basileenses, tamen in Eugenium cum Græcis et Armenis præclare agentem, atque Orientales ecclesias à tot sæculis scissas ad ovile revocantem, miris anathematibus, œcumenicæ synodi titulo, detonabant. At cum eum etiam deposituri viderentur, sapientissimus quisque ab ea sententia abhorrere ; legati regum palam intercedere, novi schismatis metu ; multi à synodo discedere : inter eos etiam, qui Basileæ remanerent, graves dissensiones oriri. Prorsus tanto nomini, neque conciliorum gravitas, neque ipsa cœtus dignitas respondebat. Nihilo secius toties imminuta synodus, neque sibi satis consentiens, Eugenium mira confidentia deposuit ; elegit Felicem olim Sabaudiæ ducem, qui abdicato imperio quæsitoque secessu, [704] quietam magis ac suavem, quam solitariam vitam agere videbatur.

Deponendi Eugenii causæ, translata et contempta synodus ; negatæque eæ, quas catholicas ferebant, synodi veritates : tum simoniacum, ac dilapidatorem bonorum Ecclesiæ arguebant, jactatum potius in speciem quam probatum, imo nec quæsitum. Hic iterum in studia scindi christiana respublica ; pars hunc, pars illum colere, pars neutrum ; et expectare quid copiosior ac certior synodus declararet. Hanc sententiam Germani maxime sequebantur, cum Basileensem Galli synodum colerent, Florentinam respuerent, Constantiensia omnia confirmarent ; simul Pontificem Eugenium agnoscebant, depositionem non admittebant, quod malorum Ecclesiæ recordati, schisma vererentur ; neque multis satis idonea causa visa esset, cur Eugenio tam pauci, iique inter se divisi, potestatem abrogassent, reclamantibus legatis principum : in cæteris Basileensia decreta, atque iis nixam Pragmaticam-Sanctionem studiosissime retinebant.

Id quidem Odoricus Rainaldus confitetur, ac probat ex Nicolao Clemangio theologo Parisiensi, hujus aevi celeberrimo, gesta publica referente ; sed nos ipsa gesta, ipsamque Pragmaticam-Sanctionem legere ac referre præstat.

Ea edita est, rege præsente, et in congregatione Ecclesiæ Gallicanæ apud Bituriges, Julii, anno 1438, atque à magnifica synodi Basileensis commendatione ducit initium.

Recipiuntur ergo ex eodem Basileensi concilio, concilii Constantiensis constitutiones, imprimis caput Frequens ; tum ejusdem concilii Constantiensis sessionis v Basileæ toties repetita decreta, adscribiturque sic : « Acceptavit et acceptat, prout jacent, [705] jam dictorum prælatorum cæterorumque virorum ecclesiasticorum, ipsam ecclesiam (Gallicanam) repræsentantium, congregatio sæpe dicta. » Tum Basileensia decreta memorantur et acceptantur, præsertim illud de sacris electionibus. Adhibitæ quidem decretis Basileensibus aliquot modificationes ; sed quam illud fieret, illæsa concilii auctoritate, hæc verba demonstrant : « Demum conclusit prælibata congregatio, ut decreta ipsa, de quibus visum est, quod debeant simpliciter acceptari, ex nunc simpliciter acceptentur et executionem sortiantur, atque ex nunc effectui realiter mancipentur ; et similiter ea decreta circa quæ factæ fuerunt prænotatæ modificationes, ex nunc cum ipsis modificationibus acceptentur, prout etiam acceptantur, sub spe scilicet quod ipsæ modificationes per sacrum concilium admittentur : pro quo regii Oratores instabunt, vice regia, Ecclesiæ regni et Delphinatûs. »

Cum hæc admitterent, tamen in agnoscendo Felice, Basileensibus non consentiebant, sed Eugenio obsequebantur. Id cur facerent, docet illa responsio Caroli VII, deprompta ex vetustissimo codice Victorino, quo hujus ævi acta referuntur : « Protestatur rex, quod more prædecessorum suorum paratus est audire Ecclesiam rite ac legitime congregatam. Verum quod apud multos graves et probos non modica est dubitatio, an suspensio, privatio, et subsecuta electio facta Basileæ sit legitima, dubium etiam est, an illa congregatio illis diebus, quibus prædicta agitata et facta sunt, sufficienter repræsentaret universalem Ecclesiam, ad tantos et tam arduos actus ; rex perstat et manet in obedientia Domini Eugenii, in qua nunc stat : ubi vero rex plene et sufficienter de prædictis informatus fuerit, sive per œcumenicum, aut aliud generale concilium, aut in congregatione Ecclesiæ suæ Gallicanæ extensius congregandae, seu in conventione principum, rex comperta veritate stabit cum ea, et ei adhærebit. »

Ergo rex Gallicanaque Ecclesia de potestate concilii generalis, in deponendo Papa, minime ; de hoc tantum concilio, neque in omnibus, ambigebant ; quod licet pro generali haberetur in aliis, quibus consentiret Ecclesia ; in deponendo Papa, repugnantibus [706] regum legatis, ac plerisque per orbem terrarum ecclesiis, non salis repræsentare videretur eam, quæ maxima ex parte hujusmodi consiliis repugnaret, Ecclesiam. Ea causa dubitandi fait ; quæ dubitatio Germanos adduxit, ut neutri faverent : nostros, quod erat æquius, ut in possidentis obedientia persisterent, neque ex dubia condemnatione, certa eum dejectione mulctarent.

CAPUT XIII.

Nobilissimas Universitates, propter Constantiensium canonum auctoritatem, Basileensi synodo adhœsisse.

Interim nobilissimæ Academiæ toto orbe terrarum inclinabant in synodum.

Anno 1438, cum Bituricensis conventus haberetur, Universitas Parisiensis legatos misit, qui conciliorum generalium, ac præsertim Constanti ensis ac Basileensis auctoritatem tuerentur.

Anno 1439, jam deposito Eugenio et electo Felice, in codice Victorino optimo, hæ Universitates memorantur, quæ Basileensibus adhæserint : Parisiensis, Viennensis, Erfordiensis, Coloniensis et Cracoviensis.

Edita ergo est doctoris Parisiensis, pro synodo Basileensi, contra ejus translationem, ampla defensio1, qua sententia sacræ Facultatis totiusque Academiæ argumentis firmaretur. In hac defensione hæc legimus : « Nullus est alius inobliquabilis, nisi Ecclesia, aut concilium generale, habens specialem Christi assistentiam, ex promissione ejus ; ergo nulli alii necesse est infallibiliter credere, nisi Ecclesiæ aut concilio generali. Concilium generale est regula inobliquabilis, ratione assistentiæ Salvatoris, supremum tribunal in terris, ad quod in dubiis salutem humanam concernentibus, haberi debet recursus ; nec ad Christum à generali concilio legitime congregato appellari potest, cum Spiritus sanctus eorum, quæ conciliariter aguntur, principalis auctor et definitor existat. » [707]

Tum Universitas Coloniensis à Theodorico Coloniensi archiepiscopo requisita, edidit responsionem ; illa vero responsio ab hac propositione incipit : « Ecclesia synodaliter congregata habet supremam jurisdictionem in terris, cui omne membrum Ecclesiæ, cujuscumque dignitatis fuerit, etiam papalis, obedire tenetur, quam nemo sine ipsius Ecclesiæ synodalis conventu dissolvere vel transferre potest. » Ex his cætera æstimari possunt.

Universitas Erfordiensis, Theodorico archiepiscopo Moguntinensi simile responsum dedit, quo Basileense concilium asserit ; neutralitatem improbat ; quod concilium sit supra Papam, ex Constantiensi decreto, etc.

Universitas Viennensis concilio Basileensi ac Felici favet, et neutralitatem impugnat : quod « si duo, aut plures contenderint de papatu, est justum et licitum, si de jure eorum dubitatur, eis usque ad futurum concilium obedientiam subtrahere. At in his, quæ fidei sunt, aut quæ schismatis extirpationem, aut morum reformationem in capite et in membris Ecclesiæ respiciunt, nunquam licet christiano à sacro concilio legitime congregato appellare. »

Cracoviensis universitas, editis litteris ad Uladislaum IV Poloniæ et Hungariæ regem, decreta Basileensia adversus Eugenium et pro Felice firmat, his maxime conclusionibus : « 1° Quod unam Ecclesiam agnoscere oporteat. Quod sicut unum est caput principale Christus, ita unum est caput universale Papa. Quod quodlibet concilium generale in Spiritu sancto legitime congregatum repræsentat universalem Ecclesiam, et habet potestatem immediate à Christo, idque Constantiensi concilio fixum, ac probatione non egere. 4° Potestas Ecclesiæ universalis, ac etiam cujuslibet concilii generalis legitime congregati ipsam repræsentantis, superior est potestate Papæ et qualibet alia potestate in terris. » Reliquæ ex his facile intelliguntur.

Ex his liquet, quod etsi de aliqua parte Basileensium gestorum fuerit dubitatum, non proinde concilii universalis, aut Constantiensium decretorum auctoritatem in dubium fuisse revocatam ; [708] sed certam et inconcussam suoque immotam pondere constitisse. Id etiam sequentia gesta declarabunt.

CAPUT XIV.

Mors Eugenii IV : Nicolaus V succedit : pax composita, immotis decretis Constantiensibus : concilii Basileensis antesignani, abdicato tantum Felice, nulla doctrinæ retractatione, pro orthodoxis habiti.

Dum hæc agebantur, Græcis ad unitatem redactis, eruditis Armenis, Jacobitarum atque Æthiopum accepta legatione, Eugenius Florentia Romam concilium, ipso concilio approbante, transtulit, ne deesset quod Basileensibus opponeret. Una vel altera sessione vis quidquam ; de reformatione certe nihil actum. Interim Basileenses, extenuatis ac pene nullis viribus, cum Felice suo Lausanam defluxere, vicinam civitatem : utrinque paucis cum episcopis synodus universalis agebatur, aut potius tanti nominis majestas ludibrio habebatur. Eugenius obiit, unione facta nobilis : utinam stabili felix ! Cæterum id egisse quod in ipso esset, maximæ laudi fuit. Optabant viri boni, ut pari studio reformationi animum adjecisset. Aliis occupatus partem officii vel maximam prætermisit. Successit, anno 1447, Nicolaus V, antea Thomas (Sarzanus), sanctæ Sabinæ cardinalis, vir optimus atque doctissimus ; quodque inter omnes constabat, pacis amantissimus. Itaque anno sequente 1448, postquam à tempore electi Felicis annos fere novem inter Papam et synodum, dubiæ ecclesiæ fluctuabant, facta pax, Caroli VII Francorum regis præcipua opera, his conditionibus, ut Felix papatui renuntiaret, ut concilium Basileense sive Lausanense ordinaret, « maxime propter pacem Ecclesiæ, Nicolaum pro Pontifice habendum, statuendo et ordinando quod faciat et adimpleat, quæ summus Pontifex facere tenetur, mandaretque omnibus eidem Nicolao obediendum esse : » ut synodus deinde se ipsa dissolveret : ut à Nicolao synodus generalis, neque revocanda, neque proroganda, neque impedienda, [709] in Gallia statim indiceretur ; tanta apud omnes, etiam post Basileense dissidium, conciliorum non modo necessitas, sed etiam majestas et auctoritas ferebatur : ut utrinque factæ gratiæ ratæ : utrinque irrogatæ pœnæ irritæ haberentur.

Hæc igitur inter oratores Nicolai Papæ, et Caroli VII Francorum regis pacta atque conventa sunt, obsecundantibus Angliæ et Siciliæ regibus, ac Ludovico Delphino. Thomas Corcellæus, insignis pietate ac doctrina theologus, et concilii Basileensis Lausanensisque pars maxima, inter oratores Caroli nominatur.

Electores principes Carolo se conformant, suaque avisamenta proponunt, de irritandis utrinque pœnis. Hanc causam afferebant, « quod catholica universalis Ecclesia diffusa per orbem, et communitas fidelium, ut plurimum hujusmodi processus, sententias, censuras, privationes et pœnas hinc inde emanatas non recepit. » Hæc docent, quo loco decreta poenalia non modo Basileensia, sed eliam Eugeniana esse viderentur. Cavebant eliam ut synodi Constantiensis auctoritas sacrosancta haberetur. « Instabit dominus rex Francorum, quod S. D. Nicolaus Papa V concilium Constantiense, decretum Frequens et alia ejus decreta, sicut cætera concilia catholicam militantem Ecclesiam repræsentantia, ipsorum potestatem, honorem et eminentiam, sicut et cæteri antecessores sui, suscipiet, amplectetur et venerabitur. » Sic sancta habebatur omnium Constantiensium decretorum auctoritas : eorum vero maxime quae ad eorum eminentiam pertinerent.

Ut hæc executioni darentur, primus Felix ex pacto edidit Bullam, quæ incipit : Quas ob causas, à Rainaldo relatam, cujus hæc est summa. 4° Se ab universali synodo Basileensi ad apostolicum regimen evocatum obediisse, ut concussam tueretur generalium conciliorum auctoritatem, memorem videlicet « Constantiensis concilii nulla unquam oblivione delendæ definitionis ; quod videlicet sancta synodus in Spiritu sancto legitime congregata, » etc, prout ex Constantiensis concilii sessione v sæpe recita ! a sunt : quam etiam veritatem Basileensis synodus confirmasset, [710] tota catholica suscepisset ac practicasset Ecclesia. Exinde permotum gravi schismatis malo, « post acerrimos continuosque labores, quos solius veritatis manifestandae auctoritatisque sacrorum generalium conciliorum conservandae gratia amplecti voluerit ; » eo animum contulisse, ut pacem Ecclesiæ, quacumque fieri posset ratione, procuraret : ea causa in sancta synodo Lausanensi, universalem Ecclesiam repræsentante, ultro cessisse papatui ; « sperantes, inquit, quod in futurum reges et principes, prælati et alii, auctoritati sacrorum conciliorum assistent, eamque tuebuntur et defendent ; quodque universalis Ecclesia, pro cujus dignitate, supereminentia et auctoritate totis viribus pugnavimus, nos apud clementiam primi et æterni Pastoris, nostræ hujus pacificæ humilitatis contemplata, suis devotis jugibusque orationibus commendabit Lausanæ 7 Apr. 1449. »

His conditionibus Felix, hac fide edita, in Lausanensi concilio papatum deposuit. Paucis post diebus, synodus his consentaneum decretum protulit, ab eodem Rainaldo relatum, cujus initium : Multis ab annis. Sic autem desinit : « Desiderantes, inquiunt, de unico Pastore uni sanctæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ providere, compluribus suadentibus et urgentibus causis, præsertim dilectione dandae unionis et pacis in personam dilectissimi filii Ecclesiæ Thomæ, in sua obedientia Nicolai V nominati, nostra vota contulimus, sperantes ipsum ea facturum, quæ summus Pontifex facere tenetur : fida quoque relatione intelligentes, eamdem credere et tenere veritatem pro conservanda sacrorum auctoritate conciliorum in sacrosancta synodo Constantiensi definitam et declaratam, ac in sacro Basileensi concilio renovatam, necnon à prælatis, regibus et principibus, universitatibusque orbis susceptam, prædicatam et dogmatizatam, videlicet quod generalis synodus in Spiritu sancto legitime congregata, » etc, prout in duobus Constantiensibus decretis, sessione v, habentur. His positis, Nicolaum pro Pontifice habendum decernunt, ipsique obediri mandant : 19 Apr. 1449. Antecesserant decreta de irritatis pœnis et confirmatis gratiis, prout pactum erat.

Denique eadem synodus Lausanensis alia duo decreta, ab eodem [711] Rainaldo descripta, edidit 25 Aprilis. Altero, Felicem creat ac nominat « Sabinensem episcopum, ac per varias amplasque provincias Sedis apostolicæ legatum vicariumque perpetuum ; primumque post Romanum Pontificem locum » eidem attribuit, servatis aliquot pontificiæ dignitatis insignibus. Altero, post pacem constitutam, synodus seipsa dissolvit, ac dissolutam esse decernit.

Haec agentes pro decretis Constantiensibus, hanc fidem professos Nicolaus V, tribus datis diplomatis, quæ incipiunt : Ut pacis ; et : Tanto nos ; et : A pacis auctore : non modo ut ab omni censura immunes, verum etiam in suis suscepit honoribus : Felicem vero, sive Amedæum, eamdem fidem toto terrarum orbe testatum, pro Sabinensi episcopo ac primo cardinali legatoque perpetuo habet et agnoscit, 21 Junii eodem anno 1449.

Viderat autem Nicolaus memorata Felicis et synodi Lausanensis decessione et pace diplomata, quorum respectu Bullam Ut pacis, et Bullam Tanto nos, à se editas esse testatur ; nihil ut sit clarius, quam felicem et Lausanenses, sessionis v Constantiensis decreta laudantes, ac supereminentem concilii potestatem his asserentes, à Nicolao V fuisse susceptos.

Quid hic mentis fuisse Nicolao putant ? Nullamne, an suspectam, imo apostolicæ Sedi exosam habuisse sessionis v Constantiensis auctoritatem, qui Felicem ac Lausanenses eam ad cœlum usque, postremis etiam decretis extollentes, amplexus sit ? An forte existimabat, ab iis Constantienses canones ita laudari, ut, quod jam adversarii volunt, ad solum schismatis tempus revocarent ? Atqui Basileenses iis canonibus adversus Eugenium indubitatum Pontificem usos prædicabant. Quid ergo ? Nicolaum indulgentia usum adversus eos, qui erroneam aut schismaticam doctrinam non modo profiterentur, sed etiam universæ Ecclesiæ commendarent ? Apage insana prorsus deliria. Nihil ergo superest, nisi ut eos pro orthodoxis habuerit, idque tribus diplomatis uno die editis confirmarit.

Sic autem inter Papæ regisque oratores pactum erat, ut hæc [712] tria diplomata « de cassatione processuum, de confirmatione gestorum et de restitutione privatorum, secundum minutas ab ipsis oratoribus concordatas, » à Nicolao ederentur, et Felici traderentur : quæ oratorum testificatione in conciliorum voluminibus edita constant.

Refert quidem Rainaldus, ex Jannutio Manetto, Amedæum perfidiæ suæ errorem recognovisse, quem confitentem ac pœnitentem Nicolaus sponte cardinalem creaverit, at nos historicis, partium studio quæ libuere scribentibus, adversus gestorum fidem ac Nicolai diplomata, non credimus. Cæterum in gestis ac Bullis nihil retractationis aut pœnitentiæ reperimus ; imo ultima Felicis gesta ac synodi Lausanensis, omnia præclare ab iis atque à Basileensibus gesta ; nec nisi pacis studio antiquanda confirmant. Utrinque solutae pœnæ ; utrinque confirmatae gratiæ : de pœnis id notatu dignum, quæcumque à quocumque, etiam ab Eugenio in Felicem ac Basileensem sive Lausanensem synodum emanassent, eas à Nicolao nullas et irritas declaratas ; « atque etiam de registris Eugenii, Nicolaique ipsius, et locis aliis abolitas atque deletas. »

Omnes ergo utrinque pro orthodoxis habiti, quique pro translatione, quique adversus translationem egissent. Retractationes fingunt, quas nec ipsi probant, et acta respuunt Joannes Segobiensis Hispanus, Thomas Corcellæus Gallus, alii innumerabiles, sanctitate ac doctrina conspicui, Basileensi synodo ad finem usque conjuncti, in pace Ecclesiæ obierunt ; fama integra ac virtutum omnium, imprimis vero modestiæ et contemptarum dignitatum laude floruerunt. Ludovicus vero Alamandus cardinalis, Arelatensis archiepiscopus, quo duce ac præside depositus Eugenius, Felix electus, continuata synodus et ad extremum usque perducta est ; ille, inquam, abdicato tantum schismate, circa doctrinam vero retractatione nulla, imo gestis in Lausanensi sessione ultima confirmatis, pristinæ dignitati restitutus, in sua ecclesia vixit. Obiit clarus miraculis ; pro beato colitur, [713] Clemente VII Pontifice, ut jam memoravimus, edicente. Nulli imputatus error, nulli schismaticus animus, omnes bono animo, bona fide adversus translationem egisse constabat, dum reformationi student, ejusque promovendæ spem in conciliorum invicta stabilitate repositam putant.

CAPUT XV.

Quæstio de translatione, qualis habita in Basileensi et secutis synodis : de Constantiensibus decretis nullum superesse dubium : Joannis de Paradiso Carthusiani locus de rebus Basileensibus.

Quin ipsa quæstio, qua potestate concilium transferatur, recte consideranti pendere adhuc et in medio relicta videbitur. Sane translatio Basileensis tria habebat insignia propter quæ probaretur : primum, causa transferendi gravis ac necessaria propter Græcos ; alterum, non modo legatorum, verum etiam præsulum ingens discessio ; tertium denique, consecutum schisma, deposito Eugenio atque electo Felice præter optimorum virorum sententiam. Hæc igitur particulares causæ translationem et faciendam suadebant, et factam tuebantur. Et tamen à Felice, à Lausanensibus nihil, præter abdicatum schisma ; circa transferendi concilii potestatem, nihil retractationis exigitur. Quin ipse Eugenius translationi decretum, ut vidimus, Basileense praetendit : cæterum Ferrariensem synodum, Florentiam ; Florentinam, Lateranum ; sed ubique, concilio approbante, transtulit.

De translato Ferrariâ Florentiam concilio memorabile illud, quod legimus in Actis : ea translatione proposita respondisse Græcos : « Nos vellemus Ferrariâ non excedere, quandoquidem in ea statutum est, non alibi synodum celebrari : » dixisse imperatorem Græcum : « Lex est apud Latinos, synodum œcumenicam, non ita simpliciter ac fortuito dimitti, infecta re, ac sine [714] definitione synodica præterquam tribus hisce de causis : si pestis grassetur, si fame laboretur, si fiat hostium incursio. Quapropter nos etiam justa de causa synodum transferemus. Est autem causa pestis. » Quo audito « omnes dixerant : Justum est translationem synodi notam fieri. Placuit ergo convenire generalem synodum ; atque ita indicta est translatio. » Decretum translationis habetur in conciliorum voluminibus, sacro approbante concilio. Quo quidem decreto duo asseruntur à Græcis : primum, non nisi necessariis causis concilium dimitti, antequam definita sint propter quæ est congregatum ; alterum, ne id quidem fieri, nisi assentientibus Patribus.

Neque aliter gestum in Tridentina synodo Allatum Pauli III decretum, de concilio Bononiam transferendo, propter grassantes morbos : sessione viii, quæsitum à Patribus, num placeret ea causa « decernere ac declarare concilium esse transferendum, et ex nunc transferri, donec sanctissimo Domino nostro et sacro concilio expedire videbitur, ut ad hunc seu alium locum, ipsum concilium reduci possit ac debeat : responderunt : Placet. » En ad translationem cum pontificia conjuncta sacrosancti concilii auctoritas, neque aliter : atque ad ipsam synodum Tridentinam, Deo ita providente, hæc sententia transmittitur.

Huic translationi, cum Carolus V Augustus ejusque regnorum episcopi intercederent, Galli quidem consensere ; extatque mandatum Henrici II, ut suo et Ecclesiæ Gallicanæ nomine, translatio approbetur ; sed cum ea clausula : « Quod dictum concilium, Patrum ibidem agentium consensu atque auctoritate, Bononiam translatum sit. »

Mortuo Paulo III, ex Julii III successoris Bulla, concilium Tridenti resumptum, ita decernente atque assentiente concilio, sessione xi, anno 1551, Kalendis Maii. [715]

Suspensa synodus per biennium sessione xvi, 28 Aprilis 1552, at ipsa synodo decernente. Resumpta synodus sub Pio IV, sessione xvii, sed iterum ipsius synodi accedente decreto. Denique dissoluta eodem ordine sessione xxv. Quæsitum à Patribus : « Placeatne, ut huic sacræ œcumenicæ synodo finis imponatur ? Responderunt : Placet. »

Cæterum hæc nihil ad nos, qui tantum Constantiensia sessionis v decreta tutanda suscepimus. Ea vero et per se summa auctoritate constare ; et à Marlino V iteratis vicibus approbata esse ; et à synodo Basileensi, dum legitime canonicèque ageret, repetita ; et ab Eugenio IV sæpius, etiam in synodo Florentina, comprobata ; et à Nicolao V pro sanctis atque intemeratis habita fuisse demonstravimus, dum Felicem ac Lausanenses ea decreta laudantes atque repetentes, et quidem quovis tempore, et adversus quemvis Pontificem valitura, audiit, suscepit, amplexus est, edito etiam diplomate.

Quin etiam idem Nicolaus Carolum VII, pace ecclesiastica confecta nobilem, miris in cœlum laudibus efferebat ; cum Carolus interim, totaque Ecclesia Gallicana Pragmaticam-Sanctionem omni ope tuerentur ; in qua, ut vidimus, Basileæ repetiti canones Constantienses sessionum iv et v recipiebantur, laudabantur, et pro certo ac stabili rerum omnium fundamento construebantur.

Calixti vero III, qui Nicolao proximus sedit, tempore, cardinalis Avenionensis, anno 1456 legatus à latere, ad eumdem Carolum et Gallias missus, id etiam scripto confirmavit, nihil se acturum, quod Pragmaticæ-Sanctioni adversaretur ; cujus autographum in regestis regiis habetur : adeo Pragmatica in nostrorum animis hærebat, necdum à Romana Curia vexabatur.

Ex his concludimus motam quidem de translatione quæstionem nondum universim decisam videri ; certe, quod hic agitur, Constantiensia sessionis v toties repetita, toties approbata, certa et indeclinabili auctoritate constare. [716]

Hic qui scire velit, hæ translationes ac dissolutiones conciliorum, quo loco à viris bonis doctisque haberentur, legat Jacobi de Paradiso Carthusiani, doctoris Erfordiensis, Collectum de septem statibus Ecclesiæ in Apocalypsi. Ibi leget, quam necessaria reformatio ; quam neglecta ; quam exosa tunc temporis, præsertim Italis et Curiæ : tum subdit mille artes, quibus concilia dissolvantur : « Quod, inquit, clare probat tragædia nostris temporibus in Basileensi concilio practicata ; et ex hoc ortum est vulnus, nescio quando curabile, contra auctoritatem conciliorum generalium, ut abscedentibus Papa, aut suis præsidentibus à loco concilii, vel differentia exorta inter Patres ejusdem, censeatur concilium dissolutum, resideatque in persona Papæ de plenitudine potestatis auctoritas dissolvendi aut transferendi concilia generalia, prout Eugenius olim Papa, anno 1437, fecisse comprobatur. Hoc venenum per eum effusum est in Ecclesiam per adversarios conciliorum : ad quod refugium habebunt, ut subterfugere valeant correctionem et reformationem ; ita ut etiam modernis temporibus frontose dogmatizare audeant : in quolibet Papa residere plenitudinem potestatis, non solum super quolibet membro singulari Ecclesiæ, sed et super totam Ecclesiam conciliariter congregatam, ad libitum ipsius disponendi, decretandi, dissolvendi, transferendi, corrigendi, auctorizandi ; ut nullus ei audeat dicere : Cur ita facis ? Et sic totaliter nituntur suffocare auctoritatem conciliorum, contra decretationem ab omnibus acceptam in Constantiensi et Basileensi generalibus conciliis publice promulgatam, et contra Pragmaticam-Sanctionem super hoc editam, atque factam. Decreta memorat in sessione v Constantiensi edita ac Basileæ repetita, et ab omnibus accepta. Hæc igitur ad avaritiam ac pessimam adulationem refert, concluditque ita : « Quod Ecclesia universali conciliariter congregata Papam inferiorem esse non dubitemus ; et quod auctoritas Ecclesiæ integre servanda est super omnem, quacumque praefulgeat dignitate, etiam papali, in his quæ ad fidem et ad schismatis extirpationem, et ad generalem Ecclesiæ reformationem in capite et in membris. Secundo : concilium punire potest et debet quemlibet, [717] etiam Papam, qui contumaciter statutis ejus obedire contempserit. Ex præmissis infertur. Si universalis Ecclesia, tam in capite quam in membris debet reformari, oportet hoc fieri per totam Ecclesiam conciliariter congregatam, à capite incipiendo ; neque enim Spiritus mendax fuisse credendus est in ore omnium illorum virorum celeberrimorum in Constantiensi synodo congregatorum, qui hoc sanxerunt per decretum Frequens, licet quidam ex Italica natione, de collateralibus Papæ, moleste illud tulerunt ; postea tamen omnes consenserunt de superioritate concilii generalis super Papam, licet inimicus homo iterum superseminavit zizania. »

Hæc viri boni ac fortes, adhuc subjectam oculis memorabant, de conciliari auctoritate in Constantiensi concilio consensionem omnium ; affirmabant superseminata paulo post zizania, atque iis reformationem impeditam deplorabant ; ad eam incipiendam atque promovendam, ad Constantiensia decreta, tanquam ad arcem, confugiebant. Hæc nos cum iis dolentes ingemiscentesque referimus ; Deumque precamur, ne foedos iterum atque Ecclesiam vastaturos reformatores immittat, et Ecclesiæ vulnera ab alto respiciat.

CAPUT XVI.

Petri Meldensis episcopi ad Eugenium IV, Caroli VII nomine, gesta legatio ; an Odorico Rainaldo eam objicienti prosit ?

Dum in rerum Basileensium seriem ac summam intendimus, tantisper distulimus eam, quam Odoricus Rainaldus refert, Petri Meldensis episcopi, anno 1441 gestam ad Eugenium IV, cum Florentiæ ageret, Caroli VII nomine legationem.

Hujus legationis causa erat, ut Eugenius, synodo Basileensi condemnata, Florentina vero absque ulla Ecclesiæ reformatione facta ; novam synodum generalem, idque in Galliis indiceret, haud ita facile dissolvendam ; atque hactenus factum pii omnes ingemiscebant. Quod ergo vir prudentissimus verba sua sensusque ad definiendum Eugenii animum accommodat, ut eum omni [718] arte perpellat ad synodum, totum id Odoricus Rainaldus eo refert, ut Basileenses regi horrori fuisse, pontificia vero monarchia super omnem conciliorum auctoritatem provecta et exaltata fuisse videatur.

At ille sua dicta sic temperat, ut cum cæteris theologis Gallicanis conciliarisque potestatis defensoribus, summa ipsa conveniant- Monarchiam commendat ecclesiasticam, pacis unitatisque conciliatricem. Nihil mirum : quippe quam catholici omnes, præsertim Parisienses, laudent. Basileenses suggillat, qui eam nunc abolere et supprimere contendunt. At illud verbulum, nunc, à prudentissimo oratore interjectum, ad posteriora Basileensia adjicit animos : priora, quæ conciliarem potestatem recto ordine asserebant, sana esse significat. Quare oratione tota quidquid improbat in Basileensibus gestis, ad Eugenii depositi ac Felicis substituti tempora manifeste refert, quæ Gallia non probabat ; multique viri præstantes, concilians etiam potestatis rectæ et ordinatæ strenui defensores, omnia Basileæ tum, ab incondita multitudine, per seditionem ac tumultum fieri querebantur. Hæc ergo nunc gesta, quæ pacem unitatemque convellant, orator memorat ; interim, cum supremam in Romano Pontifice potestatem agnoscat, uti omnes catholicos, ac præsertim Parisienses facere vidimus, hoc addit : « Patres constituisse decreta et regulas pro ipsius usu gubernando et regulando ; quicumque, inquit, præter has regulas hac potestate utitur, superbit, et potestatem exercet, sicut principes gentium, quod prohibuit Christus. »

Quo loco subdit duas extremitates jam in Ecclesia esse : alteram quidem exacutam in concilio olim Basileensi ; qua voce, olim, iterum ostendit, et viguisse olim concilium illud, et nunc concilii ioco non esse ; alteram in Florentino : atque in concilio quidem Basileensi unam extremitatem nimis exacui extincta potestate ; alteram à Florentino concilio nimis exacui visam, potestate quidem agnita, sed nulla re facta pro regulando usu hujus potestatis ; quod quid est aliud, quam theologorum Parisiensium more, supremam ac plenam in summo Pontifice [719] revereri potestatem ; sed eam per canones et concilia regulandam, ut etiam in Gallicana Declaratione est positum, agnoscere.

Addit noster Orator : « Quod ad has extremitates evellendas non sufficit auctoritas Papæ sine generali concilio : Etsi, inquit, Eugeni, in favoribus principum confidas absque generali concilio, procul dubio arundineum baculum tenes : » quibus aliisque patet, in ea legatione, rejectis sine contumelia Basileensibus, sed tantum posterioribus gestis, pro vera conciliorum auctoritate, summa quidem modestia, ne Eugenium exasperaret ; sed tamen strenue esse certatum. Quam autem rex christianissimus Basileensium Patrum ad finem usque honori consuluerit, acta eo auctore, sub Nicolao V jam relata testantur. Quare hic finem ea de legatione dicendi fecimus.

CAPUT XVII.

Bulla retractationis Pii ll, ad Coloniensem academiam, Constantiensia decreta confirmat, Basileensia tantum posteriora damnat.

Æneam Sylvium, ex gente inclyta Picolomineâ, poetam eximium, postea Pium II, Pontificem maximum, concilio Basileensi, etiam post translationem adhœsisse, eique scripto factoque favisse, pauci sunt qui nesciant ; et ipse profitetur. Jam retractationem ejus producemus, ut omnes intelligant, in ipsa retractatione, quæ ille revocant, quæ intacta reliquerit, quæ ultro firmaverit.

Anno igitur 1463, ad Universitatem Coloniensem Bullam edidit In minoribus, ex qua perspicuum est Basileensium gesta ab ipso improbari ; sed quæ ? Ea scilicet quæ post translationem consecuta essent : posteaquam scilicet « Eugenius concilium in Italiam transtulit, et cum Græcis Ferrariæ convenit, et legati concilii ad Eugenium defecere. » Hæc ille semper inculcat ; hæc, non alia, retractat ac revocat. [720]

Sed forte anterioribus gestis non interfuerat, nec necesse habuit ea quoque reprobare. Atqui primo concilii anno, Christi 1431, ad concilium venisse se narrat. Quid autem ageretur, referentem audiamus : « Aderant legati Parisiensis scholæ, cujus est fama percelebris ; adfuerunt aliquando vestri et aliorum studiorum Germanicæ nationis oratores ; et uno ore concilii generalis auctoritatem ad cœlum efferebant. » An ergo ea tum improbata dicit Imo, « accessit, inquit, et ipsius Eugenii consensus, cum dissolutionem concilii à se factam revocavit, et progressum ejus approbavit : » quorum alterum ad anteriorum approbationem, alterum ad sequentium cursum pertineret, Quis autem ille sit Eugenii consensus, à Pio II memoratus, ipsa verba demonstrant ; nempe consensus cum iis, qui uno ore concilii auctoritatem ad cœlum efferrent. Cum his Eugenius, Pio teste, consensit, concilii Basileensis dissolutione revocata, progressu approbata, ut verba testantur- Audis ab Eugenio approbata priora gesta Basileensia, quæ nunc approbata et confirmata nolunt, simulque approbata et firmata Constantiensia decreta, quæ tum Basileæ toties repetita et inculcata sunt Cæterum approbato progressu, rem [721] ipsam quæ fieret improbatam, mera ludificatio est, ut vidimus, nec ad istas distinctiunculas Pii animus deflectebat.

Quin ipse apertissimis verbis hæc Constantiensia decreta confirmat : posteaquam enim summis laudibus supremam apostolicæ cathedræ potestatem commendavit, hæc addit : « Cum his, et generalis concilii auctoritatem et potestatem complectimur, quemadmodum et ævo nostro, Constantiae, dum ibi fuit synodus universalis, declaratum definitumque est ; veneramur enim Constantiense concilium, et cuncta quæ præcesserunt à Romanis Pontificibus nostris prædecessoribus approbata. » Ergo Constantiense inter approbata numerandum ; neque audiendi illi, qui partim approbatum, partim improbatum memorant, cum Pius simpliciter approbatum pronuntiaverit, et reliquis simpliciter ex æquo approbatis accensitum velit. Neque vero quidquam est in Constantiensi concilio, quod non Pius approbet. « Concilii enim, inquit, auctoritatem et potestatem complectimur, quemadmodum et ævo nostro Constantiae, dum ibi fuit synodus universalis, declaratum definitumque est. » En universim dictum, dum ibi fuit synodus universalis. At ibi fuisse universalem synodum jam indo ab initio, et in iis etiam sessionibus, quæ adunatas obedientias præcesserunt, Martinus utique V toto approbante concilio definit. His ergo verbis Pius usus est, ne fraude agere, aut aliquam concilii Constantiensis partem suspectam habuisse videretur. Quid quod his Pii verbis sessionum iv et v Constantiensis decreta diserte probata sunt ? Repetamus enim Pontificis verba : « Concilii auctoritatem et potestatem complectimur, quemadmodum ævo nostro Constantiae declaratum definitumque est. » Quo vero loco declaratum definitumque est, nisi sessionibus iv et v ? aut si non ista sunt quæ Pius amplectitur, edissere quo alio loco aliquid de concilii generalis auctoritate Constantiensis [722] synodus definitum a se declaratumque voluerit. Nihil invenies ; atque adeo quæ tu loca improbata putas, ea sane sunt, quæ hic expressissimè et significantissime approbentur.

At, inquies, licet approbaverit, saltem non eo modo intellexit, quem nos secuti sumus ; cum tantam Papæ inesse voluerit in synodos etiam generales auctoritatem, ut eas et congregare et dissolvere datum sit. Esto : ergo eo, te fatente, jam deducta res est, ut Pontifex concilium congregare et dissolvere, non sane eo usque, ut etiam congregati nec dissoluti concilii jussa in fide, in schismate, in reformatione detrectare possit ; quod unum ex Constantiensi concilio, eique conjuncta Declaratione Gallicana tuendum suscepimus : cætera aliis tractanda relinquimus.

Interim quærimus, an etiam Pius putaverit à Papa dissolvi posse concilia, nulla idonea causa, nulla necessitate, atque, ut Eugenius ejusque adulatores ferebant, pro suæ libitu voluntatis ? Absurdum ; cum ipse Eugenius nimia illa rejecerit. Ac si quæcumque dissolutio, quo jure, qua injuria, à Pontifice facta, Pio valere videretur ; quo pertinebat ille ab eodem memoratus Eugenii consensus, cum iis qui synodum, ab ipso licet dissolutam, stare ac valere sentiebant.

At enim post illam concilii Constantiensis tam apertam approbationem, hæc Pius subjecit : « Inter (concilia) nullum invenimus unquam fuisse ratum, quod stante Romano indubitato Præsule, absque ipsius auctoritate convenerit ; quia non est corpus Ecclesiæ sine capite, et omnis ex capite defluit in membra potestas : » sanè, ut congregentur, quod verborum tenor indicat ; non autem usque adeo omnis, ut Patres semel congregali nullam à Christo habeant potestatem. Si enim nullam habent nisi à Papa potestatem, unde illud Constantiense Pio quoque probatum, quod synodus generalis immediatam à Christo potestatem habeat ? Unde illud ab eodem Pio memoratum, quod Basileensis synodus in ipsis initiis dissoluta ab Eugenio, tamen valuerit, ipsa dissolutione revocata ? Concilianda certe Pii dicta, non collidenda sunt. Habeant ergo Episcopi eam à Pontifice, capite post Christum secundo, potestatem, ut congregentur, congregatique maneant, [723] ordinarie certe (neque enim vel ipse Pius aliud postulaverit) : ut autem congregati doceant, decernant, statuant, judicent, à Christo immediate habent.

Næ illi falsi sunt, rerumque ecclesiasticarum imperitissimi, qui quod concilium, ordinarie quidem, nonnisi convocante Romano Pontifice, vere et legitime congregatum habeatur, ideo ad Pontificis nutum pendere omnia jactant, quasi nulla sit synodi ad Pontificem accedentis auctoritas. Satis enim apparuit, atque ex sequentibus clarius elucescet, ita esse Ecclesiam constitutam, ut postquam congregata est, ex Patrum sententia omnia decernantur, utque tali cœtui in fidei rebus, aliisque à synodo Constantiensi memoratis, ipse etiam Papa obedire debeat. Atque ut is maxime dissolvere possit synodum, non tamen pro libito, non indicta causa, non levi quacumque objecta difficultate ; sed magna gravique, qua tota Ecclesia merito commoveri possit ; cum ipse pudor prohibeat undique concurrentes fratres re infecta dimittere, aut Ecclesiæ catholicæ in Spiritu sancto legitime congregate majestatem aspernari : quod dum Eugenius in Basileensibus initiis fecit, læso concilio jussus satisfecit ; firmavitque semel initum concilium, dissolvente etiam indubitato Pontifice, stare potuisse.

CAPUT XVIII.

An Lateranensi synodo, sub Leone X, Constantiensia decreta abrogentur ? quantis auctoritatibus hæc firma sint ; cur patres Gallicani priora Basi-leensia gesta in Declaratione sua exprimenda non putaverint.

Lateranensem synodum sub Leone X, in eâque editam Constitutionem Pastor æternus, de Pragmatica-Sanctione abolenda. Bellarminus et alii passim objiciunt, qua Constantiensia toties approbata decreta rescissa sint. Hic ergo, ut supra de Florentino, ita nunc de Lateranensi concilio quærimus : an Constantiensia decreta rescissa sint, ut olim Ariminensia ? Ne id quidem dixerint, cum Leo X Constantiensem synodum nullo decreto violarit. Cur [724] ergo reticuit synodi Constantiensis nomen ? an reverentia synodi œcumenicæ ? Ergo pro œcumenica habebat, cujus proinde decreta, quæ ad doctrinam spectant, si labefactare !, semetipsum potius quam Constantiensem synodum ipse convelleret. Itaque hoc illud est quod sæpe querimur : collidi et committi inter se veluti dissidentes præliantesque synodos, tanquam in conciliorum doctrina esset illud, quod Apostolus vetat, est et non ; quo non modo Constantiensis, sed etiam conciliorum omnium nutet auctoritas.

Jam si auctoritas auctoritati comparetur, vix quisquam negaverit Lateranensi synodo Constantiensem, ut rerum gestarum gloria atque episcoporum magnorumque virorum numero et claritudine, sic etiam auctoritate esse potiorem : primum hoc. Alterum subjungimus : Lateranensibus decretis firmari potius Constantiensia quam rescindi.

Ac de Lateranensis quidem synodi auctoritate omnibus notum, quam pauci episcopi ; quam ex paucis provinciis convenerint ; quam justis de causis Galli se excusarint ; quam difficilis tum ad Urbem esset aditus, flagrante Italia atrocibus bellis, Itaque Gallicanæ ecclesiæ tum Lateranensis concilii auctoritas plane nulla, et, ut Bellarmino etiam ipsi visa est, non admodum stabilis ; quippe qui in asserendis pontificiis gestis confidentissimus, de Lateranensi synodo hæc trepide scripserit : « Concilium Lateranense non fuisse generale vix dici potest : » et alibi : « De concilio Lateranensi nonnulli dubitant, an fuerit vere generale ; ideo usque ad hanc diem quæstio superest etiam inter catholicos, » Hac igitur synodo si præstare contendimus numerosissimam ac patentem omnibus Constantiensem synodum, tanta rerum gestarum gloria nobilem, ac denique à tot synodis totque Pontificibus approbatam ; id jure nostro agere videbimur.

Jam quod in Lateranensi synodo dicitur : Romanum Pontificem supra omnia concilia potestatem habere, primum quidem [725] vidimus non definiendo, sed narrando esse positum : quod Constantiensibus dedita opera factis definitionibus prævalere non possit : tum ex tenore verborum eo referendum esse, ut Pontifex concilia indicere, transferre ac dissolvere valeat : quod nec universim et sine causa valere, nec ad quæstionem nostram, aut ad ea quæ tuemur decreta Constantiensia pertinere sæpe ostendimus.

Huc accedit, quod Leo Eugenii, Pii aliorumque antecessorum insistens vestigiis, Basileensia damnet ; sed ea quæ post translationem gesta sunt : quo etiam refertur illud, quod de superiori Papæ potestate dicit

Quod autem Pragmatica antiquata sit, nihil ad quæstionem nostram. Etenim Constantiensia iisque conjuncta Basileensia anteriora, de conciliorum auctoritate decreta, etsi inserta Pragmaticæ, non tamen ex Pragmatica vim obtinebant suam, ut, prostrata Pragmatica, jacere necesse sit. Denique Pragmatica abolita quidem est, non tamen ut hæreticum quid, aut erroneum, aut suspectum in fide sonans ; sed ut corruptela noxia disciplinæ. Abierint ergo quæ ad disciplinam spectant, quandoquidem Romana Curia ea ferre non poterat ; nos ea non tuemur : stent vero immota, quæ ante Pragmaticam extiterunt sacrorum conciliorum dogmata, quæ neque à Leone X aut Lateranensi concilio tacta sunt, neque tangi sine gravissimo fidei periculo potuere.

Quare ecclesia Gallicana in Tridentina synodo antiquam do conciliorum potestate professa est sententiam, constititque omnino, neque Gallos à Constantiensis concilii decretis tuendis destitisse, neque Pontificem aut synodum ut ab eis desisterent postulasse.

Diximus etiam quo loco relicta sit controversia de conciliis transferendis ac dissolvendis, cum Tridento Bononiam indicta translatio, ac postea concilii suspensio, iterataque celebratio, ac tandem dissolutio, non nisi synodo approbante et condecernente facta sit.

Neque prætermittendum id quod Pallavicinus refert ; Hispanos sæpe multumque questos, quod sessione xvii, decreto de [726] celebrando concilio insertum illud esset : « Tractanda ea quæ proponentibus legatis ac præsidentibus apta et idonea ipsi sanctæ synodo videbuntur. Nempe verebantur ne concilians auctoritas ac libertas ea clausula violaretur, totaque synodus in legatorum posita potestate esset. Nostros ad Hispanorum sententiam accessisse acta testantur. Tandem ipsa synodus, sessione xxiv, « explicando declarat mentis suæ non fuisse, ut ex prædictis verbis solita ratio tractandi negotia in generalibus conciliis ulla ex parte immutaretur, neque novi quidquam, præter id quod a sacris canonibus, vel generalium synodorum forma hactenus statutum est, cuiquam adderetur vel detraheretur : » ne scilicet aut Patrum imminuta majestas, aut legatis addita auctoritas putaretur. Sic sapientissima synodus omnia inter catholicos controversa integra esse voluit, nedum Constantiensia semper immota subrueret.

Omnino ergo constat valere Constantiensia sessionum iv et v decreta : primum ex sese, suaque et Spiritus sancti auctoritate nixa ; tum consequentibus in ipsa synodo gestis : valere postea Martino V toties approbante, toties exsequente : tm convocatione conciliorum trium generalium, Papiensis, Senensis, ac Basileensis, ex Constantiensibus decretis instituta ad hæc decretis synodi Basileensis adhuc Eugenio adhærentis : nec minus ex Eugenii diplomatis in utroque dissidio editis, quin etiam Ferrariensis ac Florentinae synodi expressa auctoritate : Nicolai etiam V decretis ; atque ipsa Pii II retractatione : denique Leonis X, et sub ipso habitæ synodi Lateranensis constituto, atque ipsa synodi Tridentinæ sententia ; ut tantam nubem testium, tantam auctoritatem, tamque firma munimenta, nemo sine gravissimo suo ac rei ecclesiasticæ detrimento labefactare possit.

Ex bis igitur patet, quam vere sancteque præsules Gallicani, in ea, quam tuemur, Declaratione affirmarint, sessionum iv et v [727] Constantiensium decreta, « à Sede apostolica approbata, ipsoque Romanorum Pontificum, ac totius Ecclesiæ usu confirmata esse. » Quo loco, cur Basileensia priora exprimenda non putarint, nemo jam non videt, id causæ fuisse, quod nihil aliud quam Constantiensium firmamenta essent ; atque id notari velim propter auctorem anonymum, cui ad Basileensis synodi auctoritatem, valere Gallicanorum præsulum silentium, sufficientissima responsio est. Ingeniosissimum suffugium, quo nempe declinet tot ac tanta argumenta, quæ ex Basileensibus prioribus gestis, Eugenianisque consentientibus decretis, tanquam ex invictissimis munitissimisque castris prodeunt.

CAPUT XIX.

An Constantiensibus decretis nixa sententia ad fidem catholicam pertineat ?

Quæres, cum ea doctrina, quam tuemur, à Constantiensi concilio definita sit ; illudque decretum à Sede apostolica totaque Ecclesia comprobatum ; an igitur ad fidem catholicam pertineat : contraria vero sententia an hæretica judicari debeat ?

Nostri, atque imprimis pius ille doctusque Gerson aperte pronuntiavit hæreticam esse, quæ synodi Constantiensis œcumenicæ definitioni adversetur. Sic enim incipit decretum sessionis v de qua agimus : « Hæc sancta synodus Constantiensis, generale concilium faciens, in Spiritu sancto legitime congregata ordinat, definit, decernit, et declarat ut sequitur. »

Porro dubitari nequit quin res, de qua agitur pertineat ad interpretationem divini juris. Quæritur enim quam potestatem Petro ac successoribus, quam Ecclesiæ atque conciliis Christus dederit ? Definit synodus, eam conciliis potestatem à Christo immediate datam, cui etiam Petri successorem subesse oporteat. Ergo clare agitur de interpretatione divini juris, adeoque de fide, de doctrina catholica à Deo revelata ; neque Bellarminus aut ejus asseclæ diffitentur. [728]

Certe quod hæc verba, « quicumque, cuiuscumque dignitatis, etiam papalis, hujus et cujuscumque concilii generalis legitime congregati statutis obedire contempserit, » illi interpretantur, non de quocumque, sed de dubio tantum Papa ; neque de quocumque concilio generali, sed de concilio in schismate habito : tanquam aut certus Papa, non sit maxime Papa ; aut concilium in pace habitum, non sit vel maxime legitime congregatum ; id ostendimus esse meram puramque tergiversationem et cavillationem verbis concilii apertissime repugnantem ; quod autem de concilii Constantiensis fluxa auctoritate dicunt, non minus clare ostendimus, id nonnisi conculcata conciliorum generalium, Romanorumque Pontificum auctoritate dici posse : ut nihil obstare videatur, quominus ea sententia hæretica ait, quæ concilii œcumenici definitioni tam perspicue adversetur.

Unum illud obest, quod est ab adversariis non indiligenter notatum : his decretis pro more synodorum de fide agentium ; atque hujus quoque synodi, Viclefum, Hussum ac Joannem Parvum damnantis, non fuisse adhibitam anathematis pœnam ; ac nequidem dictum, ita secundum fidem catholicam esse tenendum.

Addimus synodum Basileensem in anterioribus probatissimis gestis, Constantiensia decreta repetentem, iisdem duntaxat verbis usum esse. Quod autem tres suas veritates ex Constantiensi synodo repetitas ad veritatem fidei catholicæ ita pertinere sancit, ut qui his pertinaciter repugnet, sit censendus hæreticus, factum id post translatum Ferrariam concilium : quæ posteriora gesta anterioribus æquiparari non posse antedicta demonstrant.

Responderi potest, non propterea videri adversarios omnis condemnationis immunes. Neque enim apostolos Hierosolymitani concilii decreto adhibuisse anathematis pœnam, sed ita conclusisse : À quibus custodientes vos bene agetis : cæterum postquam edixerant : Visum est Spiritui sancto et nobis ; satis significatum, non sine pœna gravi futuros esse eos, qui sancti Spiritus [729] judicium contempsissent : ita existimandum de Constantiensi synodo, postquam edixit : « Hæc sancta synodus, generale concilium faciens, in Spiritu sancto legitime congregata, ordinat, decernit, definit et declarat ut sequitur : » pœnam enim, etiam minime declaratam, ex decreti ac sancti Spiritus auctoritate statim in contumaces sequi.

Huc etiam referri potest Clementis V in concilio generali Viennensi definitio, quæ incipit : Fidei catholicæ ; ad hoc, Clementina unica : De summa Trinitate. Hic duæ theologorum opiniones referuntur, quorum quidam dicerent « per virtutem baptismi parvulis culpam remitti, sed gratiam, non conferri : » alii autem assererent, « quod et culpa remittitur, et virtutes, et informans gratia infunduntur, quoad habitum, etsi non illo tempore quoad usum. » Has inter opiniones synodus sic decernit : « Nos opinionem secundam, tanquam probabiliorem, et dictis sanctorum ac doctorum modernorum theologiæ magis consonam et conformem, sacro approbante concilio, duximus eligendam. »

Huic ergo decreto nulla licet adhibita aut hæreseos nota, aut anathematis pœna, catholici omnes ex auctoritate concilii paruere. Quanto ergo magis parere debuerunt Constantiensi concilio, non tantum declaranti, probabiliorem opinionem, sed absolute edicenti : « Hæc sancta generalis synodus, in Spiritu sancto congregata, ordinat, definit, decernit et declarat ut sequitur. »

Atque illud quidem Constantiense decretum est ejusmodi, ut ab eo cætera tanti concilii acta pendeant. Hinc Viclefi de primatu Romanæ Ecclesiæ error condemnatus : hinc destituti Pontifices, etiam is qui à synodo totoque fere christiano orbe colebatur : hinc alter substitutus, eique creando forma præscripta : hinc de conciliis generalibus convocandis canon conditus, ordinata reformationis structura, ac fundata spes orbis ; ut cum eo decreto tota Constantiensis synodus prosternatur.

An ergo satis constet ex omisso anathemate Constantiense decretum non pertinere ad fidem catholicam, id nostris censoribus coram Deo arbitro dijudicandum relinquimus. A gravi certe nota [730] immunes esse non possent, nisi bona fide agentes, non satis attenta re, excusari viderentur.

Ac si illi, qui electam à Viennensi concilio probabiliorem seu probatiorein sententiam contempserunt, à Tridentina synodo tandem anathemate damnati sunt ; videant contemptores decreti Constantiensis, quanta illis immineant, qui plenam et absolutam tanti concilii definitionem abjecerint.

Cæterum id cogitent, à synodo Constantiensi nec prætermissam pœnam. Ecce enim apertissime decernit, « ut ipse etiam Papa, si obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit, condignae pœnitentiæ subjiciatur, ac debite puniatur ; etiam ad alia juris remedia, si opus fuerit, recurrendo. » Qualia vero sint juris remedia, quam fortia, quam gravia, nemo nescit. Quæ remedia si expedit synodus in Papam quoque obedire recusantem, quanto magis in eos, qui tali inobedientiæ, contempto synodi decreto, faveant ac serviant. At clerus Gallicanus huic sententiæ adversantes, neque perduelles, neque contumaces reputat ; priscamque sententiam retinere et declarare contentus, ab omni non modo anathemate, verum etiam censura temperavit, tantamque rem Ecclesiæ catholicæ judicio reservat.

Quin etiam nec sollicite quærendum ducimus erroneane an etiam hæretica sit ea sententia, quam adversarii bona fide tenere videantur. Non enim plerique perspiciunt satis, doctrina concilii Constantiensis quam sit in certis casibus Ecclesiæ necessaria : qui casus cum in frequentes sint, non omnes facile eorum cavendorum necessitatem advertunt. Nos autem sat scimus, si quidem eveniant, totam facile, ac Romanam omnium matrem præ cæteris evigilaturam Ecclesiam ; rerumque humanarum conscii, summæ utilitatis esse ducimus, ut futuris periculis, utcumque, Deo sinente, eventura sint, provisa a Patribus, Spiritu sancto auctore, remedia, sua auctoritate ac veritate constent. [731]

CAPUT XX.

An ea, quam vocant Parisiensium sententiam, occasione schismatis exorta sit : acta in Joannem de Montesono, anno 1387.

Petri Alliacensis Joannisque Gersonis atque aliorum Parisiensium de potiore conciliorum potestate sententiam, quam postea synodus Constantiensis amplexa sit, multi eo nomine suspectam habent, quod eam non sponte ac veritate duce exortam, sed vi quadam extortam putant ; nempe occasione schismatis, seu litigationis ejus, quæ inter Gregorium XII ac Benedictum XIII extitit. His respondemus, primum quidem remedia, quibus laboranti Ecclesiæ providetur, ex ipsa traditione atque ex ipsa veritate esse deprompta : neque unquam Ecclesiæ opus est, ut novam doctrinam excogitet ; malisque occurrentibus id effici potest, non ut novitates pariat, sed ut antiqua dogmata diligentius proponat atque explicet ; quod non infirmandæ, sed potius asserendæ confirmandæque doctrinæ sit. Quare ex actis patuit eos, qui occasione litigationis hujus conciliarem potestatem extollendam putarunt, illud remedium non proposuisse ut novum, sed ut consuetum, et in illa necessitate diligentius adhibendum. Multa quoque suo loco suppetent, quibus constet eam sententiam, quam tota tunc Ecclesia, et synodus Constantiensis amplexa est, ex antiqua et certa traditione manasse. Nunc ea commemoramus, quæ anno 1387 Facultas nostra gessit atque decrevit, schismatis quidem tempore, sed antequam illa de utroque Pontifice in ordinem cogendo dissidia orirentur.

Facultas ergo theologica Parisiensis Joannis de Montesono, Ordinis prædicatorum, assertiones (xiv) condemnavit. De immaculata Deiparæ Virginis Conceptione imprimis agebatur. Censura Facultatis episcopali judicio confirmata, Joannes de Montesono ad Clementem VII, Avenione agentem, quem Gallia venerabatur, [732] appellavit : delecti qui causam Facultatis coram Clemente agerent : Petrus de Alliaco, tum regii et celeberrimi collegii Navarrici magister, legatorum princeps, in consistorio coram Pontifice, omnium nomine peroravit ; atque imprimis : « Protestamur, inquit, quod nostro proprio aut personali nomine nihil omnino in hujus causæ prosecutione dicemus, sed solum ex parte et illorum nomine, qui nos mittunt. » In uno ergo Alliacensi Facultatem universam audiemus.

Sic autem causam ipsam aggreditur : « Joannes, inquit, de Montesono id ad suæ appellationis fundamentum principaliter assumit, quod solius Sedis apostolicæ est, circa fidem declarare, damnare et reprobare ; et iterum, quod eorum, quæ tangunt fidem, ad solum summum Pontificem pertinet examinatio et decisio. »

Ad illud fundamentum Joannis de Montesono, Petrus de Alliaco duo respondebat ; primum : « Hoc dictum continet manifestam hæresim ; » secundum : « et est dictum sibi repugnans et contrarium. » Hoc postremum sic probat, « supponendo quid sit Sedes apostolica ; nam ipsa, vel est universalis Ecclesia, vel aliquod generale concilium, universalem Ecclesiam repræsentans, vel particularis Ecclesia Romana, in qua scilicet Ecclesia sedet, id est, cui præsidet Summus Pontifex ; et ideo ipse et Sedes apostolica non sunt idem sicut non sunt idem sedes et sedens. Ex quibus clare patet, si ad solam Sedem apostolicam pertinet circa fidem declarare et reprobare, quod ad solum Summum Pontificem hoc non pertinet et à contra, si ad solum Summum Pontificem pertinet eorum quæ sunt fidei examinatio et decisio, hoc ad solam Sedem apostolicam non pertinet ; et sic apparet, quomodo in illo dicto manifesta est repugnantia. »

Jam quæ sit illa hæresis, quæ in Joannis de Montesono dictis continetur, sic exponit : « Quod ad solum Summum Pontificem pertinet eorum, quæ tangunt fidem, examinatio et decisio, continet manifestam hæresim, imo multas hæreses. » Tres autem commemorat ; primam : « Quia per illam exclusionem excluditur universalis Ecclesia et generale concilium eam repræsentans, [733] quod est hæreticum ; quia in causis fidei à Summo Pontifice appellari potest ad concilium, sicut patet xix dist. cap. Anastasius ; et manifestum est quod ad ipsum pertinet concilium de causis fidei definire, sicut patet ex auctoritate Gregorii XV dist. cap. Sicut. »

Secunda hæresis : « eo quod per illud excluditur Sedes apostolica, ut dictum est (nempe quatenus sedenti opponitur, et manere censetur, obeunte Pontifice), et est manifeste hæreticum. »

Tertia hæresis : « eo quod excluduntur episcopi catholici ab omnimoda cognitione, examinatione et decisione eorum quæ sunt fidei ; quod est contra jus divinum et humanum. »

Unde concludit condemnandum Joannem de Montesono, « et propter prava asserta, et propter frivolas appellationes ; quia alioquin verisimiliter formidandum erit, quod deinceps apud judices ordinarios nemo compellatur erroneas suas assertiones revocare. Dubitabunt enim per varias appellationes, per processus longos, per graves impensas vexari, vel per falsas accusationes in fama aut alias lædi : quod quam magnum et apertum esset in fide ac moribus periculum, satis notum est. »

Hæc nos ex regestis vetustissimis descripsimus ; hæc in bibliothecis habentur, nostrisque omnibus nota et confessa sunt. Sic sacra Facultas Sedis apostolicæ et episcoporum jura defendit ; et, quod in rem nostram conducit maxime, in causis fidei à Papa ad concilium appellari posse docet : tum concilii esse officium de causis fidei definire, ea definitione scilicet, à qua appellare non liceat.

Hæc uno ore docebant theologi Parisienses ; hæc docentes Clemens VII suscepit ; censuram Facultatis confirmavit : atque hinc Joannis de Montesono in Clementem odia, ac scripta permulta pro Pontificibus qui Urbano VI successissent : quæ scripta Odoricus Rainaldus sæpe laudat ; quo fonte profecta sint tacet.

Neque objicias nullam esse auctoritatem Clementis, utpote Antipapæ : pro vero enim Papa in Gallia ac media Ecclesiæ parte colebatur, adeo probabili ratione, ut multi sanctitate ac miraculis [734] clari ei adhærerent. Itaque ab eo ejusque successore Benedicto, cum aemulis æquo jure certatum fuisse vidimus ; tum ejus sententia plenam executionem habuit, probante Gallia, ac nemine per totam Ecclesiam reclamante, ne Urbano quidem VI, quique ipsi adhærerent.

Et illi quidem, quo erant in Clementem Clementinosque odio, exprobrassent violatam Sedis apostolicæ dignitatem ; victusque Montesonus Urbanum VI ac Bonifatium IX, quos omni ope tuebatur, acribus stimulis in adversarios instigasset.

His ergo perspicue refelluntur ii, qui Parisiensium de potiore concilii potestate sententiam Constantiæ demum emersisse memorant ; aut ad extremum Pisis inter ea certamina, quibus de aemulis Pontificibus tollendis litigabant. Ecce enim triginta annis ante Constantiense concilium, cum necdum quidquam moveretur ad ambos contendentes in ordinem conciliari auctoritate cogendos, nostri in causis fidei à Papa appellari posse ad concilium, coram eo quem colebant Papa ejusque consistorio, nemine reclamante, asserebant.

Quod autem in causis fidei synodus anteponenda crederetur, hinc sequi putabant absolutam concilii supra Papam auctoritatem, quia indeviabile, nempe concilium, deviabili, nempe Papæ, anteponi necesse sit.

Quo argumento usos in ipso Constantiensi concilio Petrum de Alliaco, ejusque discipulum Joannem Gersonem, nostrorum antesignanos ac sacræ synodi duces, alibi demonstravimus ; ut profecto constet, ad schisma extinguendum, nihil novi à nostris ; sed quæ prius animo haeserant, adversus ecclesiasticæ pacis ac reformationis hostes fuisse deprompta.

CAPUT XXI.

Facultatis articuli adversus Joannem Sarrazinum Prædicatorem, paulo post Constantiense concilium, ac Martino V sedente.

Jam postquam de ambobus contendentibus in ordinem [735] cogendis finita lis est, quid nostra universitas cum aliis universitatibus, imo cum iota Ecclesia pro conciliorum potestate egerit, decreverit, scripserit ; ut quæ Pisanæ et Constantiensi synodis præluserit, supra exposuimus. Sed quandoquidem ea ad schismatis tempus, non autem ad omnia Ecclesiæ tempora pertinere fingunt, operæ pretium erit sacræ Facultatis audire sententiam Constantiensi jam transacto concilio, compositis rebus ac Martino V sedente.

Anno igitur Christi 4429, Martini undecimo, Facultas, priscis nixa dogmatibus, articulos refellebat, quibus Joannes Sarrazinus, ex Prædicatorum Ordine licentiatus, evertebat Constantiæ stabilitam de conciliorum auctoritate doctrinam.

Hi articuli sæpe vulgati jam in omnium sunt manibus. Ex his aliquot seligemus.

Primus Joannis Sarrazini articulus : « Omnes potestates jurisdictionis Ecclesiæ, aliæ à papali potestate, sunt à Papa ipso, quantum ad institutionem et collationem. » Sic Turrecremata postea, sic deinde Cajetanus ; sic moderni Lovanienses aliique censores nostri conciliorum potestatem in ipso fonte labefactant, dum omnem potestatem ac jurisdictionem ecclesiasticam à Papa esse contendunt At sacra Facultas hæc reprobans jubebat à Sarrazino hunc pronuntiari articulum : « Omnes potestates jurisdictionis Ecclesiæ, aliæ à papali, sunt ab ipso Christo quantum ad institutionem et collationem primariam, à Papa autem et ab Ecclesia quantum ad limitationem et dispensationem ministerialem. »

Exquisitissimis verbis institutionem et collationem primam Christo attribuebat, à quo nempe constabat apostolatum, verbi causa, et esse institutum et certis hominibus collatum : at limitationem ad certa quædam loca, certamque dioecesim, quam à Christo immediate non esse constabat, non Papæ quidem soli, sed Papæ et Ecclesiæ tribuebat.

Joannis Sarrazini secundus articulus : « Hujusmodi potestates non sunt de jure divino, nec immediate institutæ à Christo. » Ejusdem tertius articulus : « Non invenitur Christum tales [736] potestates, scilicet alias à papali, expresse ordinasse, sed tantum supremam, cui commisit Ecclesiæ fundationem. » At sacra Facultas contrarios articulos à Sarrazino defendi jubet.

Ex his tribus articulis Sarrazinus inferebat quartum, nempe : quod « tota auctoritas, dans vigorem statutis (conciliaribus) in solo Summo Pontifice resideret. » At Facultas jubebat ab eo sic pronuntiari ; « Quandocumque in aliquo concilio aliqua instituuntur, tota auctoritas dans vigorem statutis, residet non in solo Pontifice, sed principaliter in Spiritui sancto et Ecclesia catholica. » Recte : neque enim Petrus ait : Visum est Spiritui sancto et mihi ; sed Ecclesia collecta et Pastores adunati : Visum est Spiritui sancto et nobis.

Ludit suo more anonymus Gallicanarum libertatum hostis, dum hæc ita torquet : « Potest Ecclesia sumi repræsentative, hoc est pro fidelium omnium pastoribus ; atque in isto sensu, verum est Ecclesiam dare vigorem statutis ; nec enim nihil faciunt reliqui episcopi ad robur decretorum synodalium ; sed Summus Pontifex, ut caput illius mystici corporis, plus cæteris confert. » Quæ nihil prorsus ad rem. Neque enim quærebatur utrum episcopi ad robur decretorum facerent nonnihil, ut frigide ac misere dicit anonymus ; neque an Summus Pontifex plus conferret cæteris, utique singillatim sumptis ; sed in quo supponenda foret vis principalis conjuncta Spiritui sancto : decernebatque Facultas vim illam principalem, non in uno Pontifice, sed in ipsa Ecclesiæ collectione ac repræsentatione esse positam, quod negabat Sarrazinus.

Jam articulo vii, ex pessimis dogmatibus, idem Sarrazinus pessimum corollarium istud inferebat : « Sicut nullus flos et nulla pullulatio, nec etiam omnes flores et pullulationes possunt aliquid in arborem ; quia hæc sunt propter arborem instituta et ab arbore derivata ; sic omnes aliæ potestates nihil de jure possunt contra summum Sacerdotium : » quæ sacra Facultas revocari jubebat his verbis : « Aliqua potestas, scilicet potestas Ecclesiæ, de juro potest aliquid, et in certis casibus contra Summum Pontificem. » [737] Sic profecto docebat, Summo Pontifice præstare Ecclesiam ipsa potestate ; neque in uno schismatis casu, cum nihil de schismate ageretur, nec Facultas diceret prævalere concilii auctoritatem in uno schismatis casu ; sed certis in casibus, iis scilicet, qui Constantiæ expositi erant, in fide, in schismate, in reformatione ; hoc est, in constituenda generali disciplina. Quare vanus est anonymus, dum Facultatis propositionem de potestate concilii in Papam, ad schismatis restringit casum : « quando erat, inquit, incertum apud plerosque quis esset legitimus Pontifex ; » quod effugium ipsa Facultas prævidisse et in antecessum præclusisse videtur.

CAPUT XXII.

Pergit facultas Parisiensis cohibere Mendicantes post Basileense dissidium ac pacem : Facultas in prisca sententia : decreta, vigente Pragmatica-Sanctione.

Ut erant Mendicantes in pontificiæ potestatis adulationem proni, Nicolaus Quadrigarii, ex Ordine Eremitarum sancti Augustini, Joannem Sarrazinum Prædicatorem imitatus, hæc asserebat ; « Quod sola Papæ potestas in tota Ecclesia est immediate à Christo. » Vigilantissima Facultas sua decreta repetebat ; quæque articulo primo Sarrazini opposuerat, ut supra memorantur, iterari totidem verbis jubebat, anno 1432.

Quid per ea tempora ac vigente concilio Basileensi, sacra Facultas Parisiensis eique conjunctæ Coloniensis, aliæque Germanicæ nationis academiæ crederent, testatum voluit Pius II, cujus hæc ad Coloniensem academiam verba protulimus : « Aderant legati Parisiensis scholæ, cujus est fama percelebris ; adfuerunt aliquando et vestri, et aliorum studiorum Germanicæ nationis oratores ; et uno ore cuncti concilii generalis auctoritatem ad cœlum efferebant ; » eam scilicet, qua Eugenius sua de dissolvendo Basileensi concilio diplomata, rescindere jubebatur.

Retulimus etiam quid, post translationem concilii Basileensis, Parisiensis Facultas, eique conjunctæ Coloniensis, Erfordiensis et [738] Cracoviensis egerint nempe id assidue repetebant, indeviabile concilium, deviabili Pontifici anteponi oportere.

Neque vero, rebus sub Nicolao V pacatis, sacra Facultas, atque ecclesia Gallicana ab instituto deflexerunt ; cum relatis hujus fœderis actis demonstraverimus, Constantiensem de conciliorum potestate sententiam his esse firmatam.

Quare, anno Domini 1460, cum Pius II in conventu Mantuano regi regnoque gravia interminatus esset, Joannes Dauvet procurator generalis ab iis appellavit ad futurum generale concilium, fultus decretis sessionis v magni concilii Constantiensis, eamque secutæ Basileensis synodi, quæ eadem decreta Constantiensia innovant, præsidente legato Sedis apostolicæ. Hæc igitur decreta à Romanis Pontificibus comprobata ; in Ecclesia Gallicana vel maxime vigere testatur, regis atque omnium Ordinum nomine, inficiante nemine, nemine conquerente ; neque quisquam in Gallia aliud cogitabat.

Soli Mendicantes pontificiam potestatem solam immediate à Christo, aliorum omnium potestatem à Petro esse dicebant : hi Pontificem supra omnia concilia extollebant. At sacra Facultas Joannem Munerii, theologiæ ex prædicatorum Ordine professorem, hæc docentem compescebat ; atque ex priscis decretis ad palinodiam adigebat, anno 1470. [739]

Ne Prædicatoribus, ac sancti Augustini Eremitis Minores deessent, Joannes Angeli hujus Ordinis, Papam supra canones evellebat his verbis : « Quod Papa posset totum Jus Canonicum destruere et novum construere. » At sacra Facultas, à venerabili capitulo Tornacensi consulta, respondebat : « Hæc propositio est scandalosa, blasphematoria, notorie hæretica et erronea. »

Idem Joannes Angeli asserebat hæc : « Quicumque contradicit voluntati Papæ, paganizat et sententiam excommunicationis incurrit ipso facto ; et in nullo Papa reprehendi potest, nisi in materia hæresis. » Respondit sacra Facultas : « Hæc propositio est falsa, scandalosa et sapiens hæresim manifestam : » anno 1482.

Anno 1497, Januarii 2, sub Alexandro VI, Facultas à Carolo VIII rege de habendo concilio generali consulta respondit, « quod Summus Pontifex et Pater sanctissimus tenetur de decennio in decennium congregare generale concilium, universalem Ecclesiam repræsentans ; et maxime nunc, cum tanta sit deordinatio in Ecclesia, tam in capite quam in membris, quæ cunctis notoria est. » Sic Papam ad concilii Constantiensis canones adigebant, iisque teneri eum affirmabant.

Anno 1501, cum idem Alexander VI certam pecuniarum collectam imperasset, decanus et capitulum venerabile Parisiensis Ecclesiæ hoc suæ appellationis ac justæ defensionis fundamentum ponunt : « Quod sit omnibus notissimum per plura sacrosancta generalia concilia, præcipue per saluberrimum et irrefragabile concilium Constantiense, eidem immediate subsequens Basileense oraculum decretum declaratumque fuisse, ad dubia piarum mentium extirpanda, noxiasque in contrarium, et adulantes Summo Pontifici falsitates abolendas ; omnes cujuscumque sint status, dignitatis et potestatis, etiamsi prima sit et papalis, statutis et ordinationibus dictorum sacrorum conciliorum teneri, ligari et adstringi ; ita ut, si in contrarium quisque facere audeat et attentet, etiamsi Romanus sit Pontifex, nullum sit et inefficax quod agit,... præter id quod etiam de perperam attentata, præsertim si Ecclesiam turbet aut scandalizet, et emendationi et correctioni universalis Ecclesiæ, cum primum haberi sacrum concilium [740] poterit, deferri ac subjici potest. » His se fundamentis Gallicana libertas tuebatur ; et canones Constantienses, adversus certum quoque et indubitatum Pontificem, ex paterna traditione et scholæ Parisiensis placitis, exerebat.

Anno 1512, sub Julio II, Cajetanus librum edidit : de Comparatione Papæ et Concilii : quem librum Ludovicus XII ad Facultatem misit, ut eum examinaret ac falsa refelleret, datis litteris, 19 Februarii, anno 1512. Sacra ergo Facultas, qui librum confutarent, Jacobum Almainum ac Joannem Majorem elegit, quos testantes legimus : « Quod ista sit conclusio, quam tenent omnes doctores Parisienses et Galli ; quod potestas Papae subjecta est potestati concilii ; quod ista sit resolutio scholæ Parisiensis et ecclesiæ Gallicanæ ; quod in Universitate Parisiensi contraria sententia non probabilis habeatur, et qui tenuerit, in campo revocare cogatur. » Quæ cum sub oculis Facultatis, imo ejus mandato scripserint, Facultatem eorum ore loquentem audimus.

Hos libros Iulius II nulla censura notavit, cum infensissimus Pontifex in Gallos totius orbis arma concitaret ; sed antiquam probatamque doctrinam censuris proscribere nemo cogitabat.

CAPUT XXIII.

Post abolitam Pragmaticam-Sanctionem, eadem doctrina apud nostros.

Pragmatica-Sanctione, sub Leone X, Regis consensu antiquata, hujus Sanctionis sublatam disciplinam, in doctrina nihil esse immutatum vidimus.

Anno 1524, 30 Novembris, Frater Ludovicus Combont, præsentatus Fratrum Prædicatorum, hæc asserebat in actu, qui Aulica dicitur : « Licet episcopus, qualis inter Apostolos solus Petrus à Christo immediate fuit consecratus, curatus vero jure positivo institutus, quoniam nec episcopus quispiam, Petro dempto, immediate est à Christo institutus, » etc. Adscriptum i » regestis [741] Facultatis : « Quæ assertio Magistris nostris præsentibus displicuit, quia falsa : » jussumque à sacra Facultate est, « ut Ludovicus Combont in Sorbonicâ oppositam conclusionem teneret, hoc adjecto, quod oppositum non est probabile. »

Quo sensu Facultas, ut episcopos, ita etiam curatos, à Christo esse velit, alibi exponemus : hic quidem, quæ sunt hujus loci, exsequimur.

Per ea tempora jam Lutherus exsurrexerat in Sedem apostolicam, cujus cohibendus furor, sacerque ille primatus à Christo institutus asserendus fuit. Id sacra Facultas ex prisca doctrina et Constantiensibus placitis egregie præstitit. Itaque cum à Francisco I Philippus Melanchthon, atque alii Germanici theologi acciti essent, qui de rebus theologicis cum nostris theologis tractarent ; sacra Facultas hæc regem commonuit : « Interrogandos esse eos primum, an confiteri velint Ecclesiam militantem divino jure fundatam, indeviabilem esse in fide ac bonis moribus ; cujus Ecclesiæ, sub Christo Petrus Caput esset ejusque successores. Item : an velint eidem Ecclesiæ parere, ejusque doctrinæ et determinationi assentiri, ut veri Ecclesiæ filii eique subditi. Item : utrum admittant determinationes et decreta conciliorum generalium Ecclesiæ. Item : an fidem adhibeant canonibus ac decretis Romanorum Pontificum ab Ecclesia receptis et approbatis. » Hic anonymus aliique respondent attributam sane Ecclesiæ et conciliis illam indeviabilem potestatem, non autem Papæ negatam. Qua cavillatione nihil est vanius. Quid enim erat nisi negare, eam non attribuere, cum id ageretur ut Papæ quæ sua sunt assignarent ? Neque enim immemores hujus privilegii hoc faciunt ; quippe cum illud ipsum Ecclesiæ concilioque tribuant ; sed plane memores Ecclesiæ tantum, eamque repræsentanti concilio esse tribuendum, Ecclesiæ conciliisque absolutam obedientiam decernebant : Papæ ita tantum, si ejus decreta ab Ecclesia recepta et approbata essent, et ubique obtinerent ; quo sane supremam ecclesiasticæ potestatis arcem in ipsa Ecclesia catholica ejusque generalibus conciliis collocabant, anno 1535, Septembris 15. [742]

His consentanea Facultas protulit, cum eodem anno conscripsit illos adversus Lutherum articulos, quos alibi retulimus. His Ecclesiæ et conciliorum generalium potestatem præ pontificia aperte commendabant : in horum decreta et fidem nihil errati irrepere posse fatebantur : ad ea referebant determinationem eam, qua nulla certior esse posset ; Pontifici tantum obedientiam deberi docebant ; non tamen ut ei, qui errare non posset ; ex quo consequitur illa erga omnem legitimam potestatem solemnis exceptio, quam vidimus, ut ei pareatur, si nihil divino juri adversum imperet.

Hi articuli, anno 1535 à Facultate conscripti, atque anno deinde 1543 toto regno vulgati ac recepti, quid omnis Gallicana teneret ecclesia satis docent ; neque desunt per idem tempus egregia testimonia, quibus mentem suam antiquæ doctrinæ hærentem comprobavit.

Nempe habita est Lutetiæ, anno 1528, ab Antonio cardinale Pratensi, archiepiscopo Senonensi, celeberrima ac sanctissima synodus provinciæ Senonensis, quibus et Lutheri errores damnarentur, et sancta ecclesiasticæ disciplinæ reformatio fieret.

Annotata sunt Lutheri dogmata ; in his illud : « Primatus Summi Pontificis non est à Christo. » Hæc ergo synodus ad ea confutanda tribus nititur : « Quod Ecclesia universalis errare non possit, utpote quæ regatur Spiritu veritatis secum manente in æternum, et cum qua Christus maneat usque ad consummationem sæculi. » Hoc primum omnium ac validissimum fundamentum, quod luculentius exponitur decreto primo de fide, his verbis : « Una igitur sancta et infallibilis Ecclesia, quæ nec à charitate decidere potest, nec ab orthodoxa fide deviare, cujus auctoritatem qui in fide et moribus secutus non fuerit, quasi Deum abnegaverit, cui gloria in Ecclesia et Christo Jesu in omnes generationes, infideli deterior habeatur. »

Alterum secundo decreto explicatur ; quod Ecclesia non sit invisibilis, « Quisquis igitur, inquit, tergiversandi studio invisibilem [743] et incertis sedibus errantem dixerit Ecclesiam, non haeresim tantum dixisse, sed omnium hæresum puteum fodisse judicetur.

Tertium, decreto tertio de auctoritate sacrorum conciliorum constituunt his verbis : « Proinde, cum certa sit et infallibilis Ecclesiæ regula, nec aliquando invisibilitatis prætextu tandem eludi queat ; ea profecto sacris generalibus conciliis auctoritas derogari non potest, quæ proxime universalem repræsentant Ecclesiam. »

His igitur tribus fundamentis ponunt hæc consentanea, ut librorum canonicorum auctoritas, veraque interpretatio ab Ecclesia repetatur, valeantque traditiones etiam non scriptæ, quæ à primis Ecclesiarum principiis ad nos propagatae fuerint ; ex quibus deinde peculiaria Lutheri dogmata condemnentur.

Sic ergo nostri, cum Ecclesiæ auctoritatem exponerent, de pontificia infallibilitate aut superioritate nequidem cogitabant ; de qua conticescere in eo exponendæ ecclesiasticæ auctoritatis articulo, nihil est aliud, quam eam à certis probatisque arcere dogmatibus.

Itaque, anno 1562 et 1563, ex ea doctrina in concilio Tridentino ambiguam formulam respuebant ; Constantiensia iisque conjuncta Basileensia decreta laudabant ; ex eorum auctoritate conciliarem potestatem unanimi consensu potiorem profitebantur ; id toto orbe testatum ad Summum Pontificem perferendum curabant, seque ei approbabant : quæ omnia alibi relata, hic memorata tantum et designata volumus.

CAPUT XXIV.

Acta Parisiis apud Prædicatores, Edmundo Richerio syndico, anno 1611.

Quibus curae erat occultis machinationibus absolutam potestatem tueri, ac pontificiam auctoritatem omnibus conciliis totique adeo Ecclesiæ anteferre, Galliam obstare suis consiliis sentiebant ; idque aulicis artibus agebant, ut apud nos quoque adulatoriæ [744] sententiæ irreperent. Cæso igitur per infandum parricidium Henrico Magno, pupillo sub principe regina matre ac tutrice Itala atque Italis septa, opportunum tempus mutationibus nacti, spargere libellos curiali doctrina plenissimos, doctoribus adblandiri, sacram Facultatem quacumque arte poterant in partes trahere, si possent ; sin minus graves ciere motus, et intestinis agitare dissidiis.

Erat tunc Syndicus sacræ Facultatis Edmundus Richerius, acer homo, et priscorum academiæ Parisiensis decretorum tenax. Is igitur ultramontanis conatibus vehementissime repugnabat.

Anno 1611, capitulum generale Prædicatorii Ordinis Lutetiæ Parisiorum habebatur ; quibus in conventibus solent theses proponere solemnissimo more. His inseruerunt : « Romanum Pontificem in fide et moribus errare non posse : in nullo casu concilium esse supra Papam : ad Papam pertinere dubia decidenda in concilio proponere, decisa confirmare vel infirmare, partibus silentium perpetuum imponere. » Multæ turbæ. Grave videbatur hæc publice in Gallia agitari ; ac Richerius syndicus virum clarissimum Nicolaum Coeffeteau, doctorem Parisiensem et Prædicatorum priorem, in ipsis pergulis, quo loco in publicis disputationibus considere doctores solent, coram doctoribus compellabat : « Rem indignissimam ac minimè ferendam : tentari patientiam Gallorum : si praedicti articuli intacti maneant, statim Gallos atque exteros sibi persuasuros Sorbonam isto silentio à majorum suorum placitis desciscere : publicum errorem publica satisfactione eluendum. » Hæc gravissime questus, jamque intercessurus, hoc responsum à priore tulit : « Se quidem inscio hæc facta : injunctum sibi à regiis cognitoribus, caveret diligenter, ne quis in eos articulos disputaret : patrem generalem præsidi ac respondenti strictissime præcepisse, ne de illis partibus responderent : has si quis attingeret, palam declararent sibi minime esse licitum de illis agere, » Gratum Richerio id publice edi ; ita enim constiturum, non probari, ut hæc in Gallia libere propugnentur. Itaque ejus jussu quidam Baccalaureus argumentari cœpit ; quod in thesi legeretur : In nullo casu concilium esse [745] supra Papam, concilio œcumenico Constantiensi et legitimo thesim esse contrariam, adeoque hæreticam. Quo argumento facto præses semel et iterum pronuntiavit, « se has conclusiones non posuisse animo offendendæ academiæ, aut facultatis Parisiensis, quam velut academiarum omnium matrem agnosceret ; sed tantum veritatis disquirendæ gratia : neque hanc partem velut de fide, sed velut problematicam posuisse ; siquidem constaret multas universitates hanc conclusionem tueri contra sententiam academiæ Parisiensis. »

Aderant frequentissimo cœtu viri omnium Ordinum illustrissimi ; eminebant cardinalis Perronius ac Sedis apostolicæ nuntius : aderat eliam Academiæ rector- Nuntius apostolicus jubebat disputationem procedere : baccalaureus iterum atque iterum hæresim esse inculcabat : vocatus à Perronio Richerius, synodi Constantiensis auctoritatem asserebat ; thesim publice propositam publice confutari oportere. Tandem Perronius sæpe professus quæstionem problematicam esse, disputationi finem imposuit, alia tractari jussit ; constititque omnino coram tanto cœtu ac nuntio apostolico, etiam professione præsidis theses proponentis, quænam sententia Facultatis esset, quamque hæc innoxie tueretur. Rei gestæ seriem actu authentico Richerius edidit, quæ narratio publici juris facta in omnium est manibus. Subscripsere rector Academiæ, ipse Richerius syndicus, vocatique ab ipso testes, ac Bidellus seu notarius sacræ Facultatis.

CAPUT XXV.

Edmundi Richerii liber de Ecclesiastica et Politica Potestate : aulicœ artes. acta Facultatis : episcopales censuræ : quo fundamento nixæ : de prisca sententia nihil motum.

Per eam occasionem, non ita multo post, eodem scilicet anno 1611, defensurus Richerius antiquam scholæ Parisiensis de conciliorum potiore potestate sententiam, tacito nomine libellum edidit, de ecclesiastica et politica Potestate, cui conjunctæ prodierunt sacræ Facultatis pleraeque censuræ, quas memoravimus. [746]

Richerius undique magnis hostibus premebatur, magnæ illi, Facultatis ac totius Academiæ nomine, cum Jesuitis simultates ; magno hominum concursu ac studio lites agitabantur ; perviceratque Richerius, ut Jesuitæ senatus-consulto hæc profiteri juberentur : « Se amplecti scholæ Sorbonicæ doctrinam, maxime in iis, quæ ad salutem auctoritatemque regum, atque ab antiquo semper custoditas et observatas ecclesiæ Gallicanæ libertates tuendas pertinerent ; » quarum libertatum validissimum firmamentum majores nostri in conciliorum priori ac superiori potestate reponebant. Hæc, 22 Decembris anno 1611, ab amplissimo ordine jussa, 22 Februarii à Jesuitis subscripta in Curiæ auctoritatibus continentur. Superscripsere inter alios viri ornatissimi atque omni laude cumulati, Fronto-Ducæus et Jacobus Sirmundus, quos honoris causa appellatos volo.

Concitabatur interim adversus Richerium Romana Curia, Aula regia, ipsa Facultas, ipse clerus. Cardinalis Perronius archiepiscopus Senonensis, vocatique comprovinciales episcopi ita decreverunt : « Libellum de Ecclesiastica et politica potestate censura et damnatione dignum judicavimus et declaravimus, et reipsa notamus et damnamus, ob multas quas continet propositiones, expositiones et allegationes falsas, erroneas, scandalosas, et ut sonant, hæreticas, juribus tamen tam regis quam ecclesiæ Gallicanæ, ejusque immunitatibus et libertatibus per nos non tactis. Parisiis in congregatione provinciali anno 1612, Martii 9. »

Similem censuram ediderunt Paulus Huraldus archiepiscopus Aquensis et comprovinciales, nisi quod de regis juribus et ecclesiæ Gallicanæ libertatibus tacuerunt, eodem anno, Maii 24.

Nullæ notatæ sunt propositiones ; quod censuræ genus anceps, multi querebantur sacræ doctrinæ nihil afferre lucis, fraudibus locum dare. Cæterum nemo dixerit, antiquam de concilii potiore auctoritate sententiam à Perronio damnatam ; quam, aliasque ei conjunctas problematicas esse toties in egregiis scriptis, ac [747] nuperrime apud Prædicatores in amplissimo cœtu viva voce pronuntiaverat.

Propositiones in Richerii libello improbatas has ad Casaubonum scripsit : « Quod presbyteri cum episcopis aristocratici regiminis more in partem ecclesiasticæ administrationis vocentur : quod electiones jure divino nitantur, ex quo consequatur à regibus, qui antistites designent, contra jus divinum peccari : quod regimen aristocraticum omnium sit optimum, et naturæ convenientissimum ; quo directe status monarchicus oppugnetur : quod omnis principatus à subjecti populi consensu pendeat : quod Deus influat in supposita analoga, hoc est, in civitates ac regna, ipsamque communitatem prius et proprius ac principalius, quam in partes, quæ non aliter agant, quam ut instrumenta eorum suppositorum et communitatum ; quo fiat, ut principes ac reges non ipsi regerent, sed communitas per ipsos tanquam administros. » His addebat Perronius habere se præ manibus ipsam Richerii thesim anno 1591 in Sorbonâ propugnatam : « Quod Ordines regni regibus potestate antecellant : quod Henricus III juste cæsus sit ut tyrannus, eique similes armis et insidiis insectandos : Jacobum Clementem ad eum cædendum disciplinæ ecclesiasticæ studio et amore legum ac patriæ libertatis incensum : » hæc igitur quæ nunc libello edito Richerius docuisset, es horrendis illis, et penitus imbibitis erroribus prodiisse.

Ex his sane patet satis multa memorata, quæ Aulam, quæ clerum, quæ omnes Ordines in Richerium commoverent. Certe nemo dixit fuisse damnatum, quod antiquam Facultatis sententiam tueretur ; quique ea causa maxime insectabantur eum, alia omnia obtendebant.

Imo recordemur Duvallium, cum adversus Richerium infensissimo animo scriberet, hæc diligentissime docuisse : juxta sententiam academiæ Parisiensis, concilii potestatem papali anteferri : infallibilitatem ad concilium generale solum referri : utramque sententiam ab omni censuræ nota esse liberam : quæ supra descripta, nunc tantum à nobis commemorari oportet. His igitur liquet, sacram Facultatem nihil antiquæ doctrinæ [748] derogasse, cum 1 Septembris anno 1612, editia conclusione, Richerium regio jussu syndicatu expulit ; cum ei « gratias agendas censuit, ob res præclare in syndicatu gestas, libro excepto de ecclesiastica et politica potestate : » qua exceptione nec librum censura notavit, quem nec examinaverat, et cætera, ac præsertim ea, quæ apud Dominicanos recentissima memoria gesserat, approbavit.

Cæterum ex regestis Parlamenti constat, nuntii apostolici auditorem, clam conventis doctoribus id egisse omni ope, ut liber censura notaretur, improbareturque antiquorum Facultatis editio decretorum, tanquam Richerius, his editis, arcana Facultatis ejus injussu, præter fas, evulgaverit, aut sacra Facultas clam habere vellet, quæ à ducentis annis palam decreta et gesta in acta retulerit.

Quid postea egerit Richerius, quid passus sit cardinalis Richerii tempore, quid retractaverit, quid defenderit, quomodo retractationem explicaverit ; quid denique scripserit, quid testamento facto orbi christiano testatum voluerit, qualia sint ejus scripta post mortem publicata : nostra parvi refert, qui sacræ Facultatis atque ecclesiæ Gallicanæ, non unius privati hominis, causam agimus.

Hoc certe non diffitemur, cum plerique Richerium pessime haberent, quod antiqua decreta coleret : multos eo exemplo fuisse deterritos, ne ea aperte tuerentur. Sed nos aulicis artibus gesta nihil moramur ; sacræ Facultatis gesta referimus.

CAPUT XXVI.

Acta Facultatis adversus Marcum Antonium de Dominis et Theophilum Milleterium : item de Ludovico Cellotio ac Francisco Guillovio.

Anno 1617, Facultas censura notavit quatuor priores libros de Republica christiana Marci Antonii de Dominis. Atque ille quidem de Ecclesia Romana sic docebat ; « Erat ergo, et est Ecclesia præcipua nobilitate, existimatione, nomine et dignitatis auctoritate ; non regiminis et jurisdictionis principatu : » qua de re [749] Facultas sic censuit : « Hæc propositio est hæretica et schismatica, quatenus aperte insinuat Romanam Ecclesiam jure divino auctoritatem in alias Ecclesias non habere. » Vigilantissime omnino in alias ecclesias, non in ipsam adunatam atque collectam universalem Ecclesiam. Provida ac docta Facultas adversus novos hæreticos, romanum principatum sic asserit, ut antiquæ doctrinæ et decretorum Constantiensium ubique recordetur.

Quod autem ille auctor diceret, « à Parisiensibus unum supponi Papam universalem, qui toti præsit Ecclesiæ universali, tanquam Episcopus universalis, » eadem Facultas suppositionem, quam Parisiensibus tribuit, falsam judicavit, « cujus falsitas in hæc verba, tanquam Episcopus universalis, cadit, quasi alii episcopi sint tantum Papæ vicarii. » Sic fœdam et adulatoriam ac postremis temporibus ortam sententiam, ex cujus decretis Papam conciliis anteponunt, priscæ traditionis memor à se amolitur. Hujus vero censuræ Duvallium ejusque asseclas, auctores extitisse constat ; neque effecerunt, ut sacra Facultas à priscorum decretorum auctoritate ac sententia recederet.

Anno 1641, Ludovicum Cellotium conciliorum auctoritati detrahere visum, visum, eoque nomine censura notatum, sacra Facultas suscepit affirmantem et profitentem illud : nempe, « conciliorum generalium convocationem quandoque necessariam. »

Cum Milleterius de usu pœnitentiæ quæstione mota librum edidisset sub hoc titulo : Le Pacifique véritable ; quo libro assereret, « Sedis apostolicæ decreta de fide, eo solum statu esse infallibilia, si in conciliis œcumenicis fierent, atque in solis conciliis œcumenicis consensum unanimem Ecclesiæ declarari ; » Facultas sic censuit : « Hæ propositiones in quantum infallibilitatem Ecclesiæ universalis, in nullo alio statu quam in solo concilio œcumenico congregatae tribuunt, et ipsam aliquo tempore legitimi usus pœnitentiæ cognitione caruisse supponunt, temerariae sunt, ipsi Ecclesiæ injuriosæ et hæreticæ. » Sic cum de [750] conciliis generalibus ac Sede apostolica ageretur, sacra Facultas antiquis decretis hærens, infallibilitatem non Sedi apostolicæ soli, sed Ecclesiæ universali tribuit, eamque constare docuit, non tantum in conciliis generalibus, sed etiam in Ecclesia toto orbe diffusa ; prorsus ex ea fide, quam professa erat adversus Sarrazinum : « Quod in conciliis tota auctoritas, dans vigorem statutis, residet non in solo Summo Pontifice, sed principaliter in Spiritu sancto et Ecclesia catholica : » ut Spiritus sanctus toti catholicæ unitati primitus adhæreat, eaque sit radix, unde certitudo et infallibilitas in concilium quoque œcumenicum, hoc est, in ipsam christiani nominis repraesentationem influat : quæ mirum in modum cum Gallicanæ Declarationis articulo iv congruunt.

Franciscus Guillovius Baccalaureus, pro Minore ordinaria responsurus, multa in thesi proponebat, quibus auctoritati episcoporum à Christo institutæ, eorumque in conciliis assidentium judiciariæ potestati derogaret. Anno 1656, Facultas actum distulit, atque eodem anno, 15 januarii, suscepit Baccalaureum hæc scripto professum : « Agnosco et fateor episcoporum jurisdictionem esse juris divini, et esse immediate à Christo, eosque in conciliis generalibus vere esse judices, atque in iis ex eorum judiciis Summum Pontificem pronuntiare. »

Hæc si intelligimus, confectam esse constabit quæstionem nostram. Profecto enim si quis est es provisione Christi infallibilis, is non ex aliorum, sed ex suo judicio pronuntiat : alioqui sui dubius, neque satis conscius assistentis Spiritus, aliis se permittit. Ac si media, ut vocant, humana requirere necesse sit, consilia sane, non judicia, consiliariosque qui doceant ac suadeant, non judices qui secum assideant ac decernant, exquirere oporteat.

Ex his dogmatibus jussu Facultatis emendata thesis atque in meliorem formam reducta est ; quæ res in actis Facultatis sic perscripta est : « Ex ultima appendice, in qua plus inerat involutae difficultatis circa apostolatum ipsum, et annexa apostolatui gratiarum dona et potestates ; necnon jura episcoporum in convocandis synodis particularibus, et in sanciendis cum Summo Pontifice conciliorum generalium definitionibus ; quidquid [751] detorqueri poterat contra veritatem, totum illud erasum fuit. »

Ergo diligens lector sequentes consideret propositiones, quas Facultatis acta commemorant in thesi erasas esse, intelligatque, quænam illa sint, quæ detorqueri possent contra veritatem. Prima propositio erasa : « Petrus in primatu Christi consors et socius participatione factus est : » quæ profecto si starent, haud magis Pontifici, quam Christo sacra concilia anteferri possent.

Erasum quoque illud, quod à sancto Leone depromptum videretur, sed procul ab ejus mente deflexum : « Si quid Christus cum Petro cæteris voluit commune esse apostolis, nunquam nisi per Petrum dedit, quidquid illis non negavit : » ne, quod est absurdissimum, Apostoli proxime à Petro, non autem à Christo ad apostolatum ordinati videantur. Neque illud Facultas in thesi reliquit ; « Solus Petrus successores habet apostolos ; » quo Guillovius episcopos ab apostolorum successione ac jure, contra omnem antiquitatis fidem, penitus amovebat.

Deletum etiam illud : « Solus Pontifex episcopos in concilium, vel particulare, vel generale, nonnunquam ad melius necessarium convocat. » Hoc nempe erat quo Facultatem dicentem audivimus, involvi à Guillovio jura episcoporum in convocandis synodis particularibus. Nec placebat illud, ad melius necessarium, convocatas synodos ; quia illud melius infringebat, illud necessarium, quod quandoque agnoscendum, ad convocandas synodos eliam generales, Facultas decreverat adversus Cellotium.

Denique erasum illud : « In conciliis Pontifex, auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua auctoritate certoque ac infallibili charismate, verbum Dei pronuntiat ; » quod si admitteretur, jam episcopi in conciliis consiliarii tantum, nec nisi nomine tenus judices haberentur ; atque in solo Pontifice auctoritas resideret ; eaque evanesceret, quam Facultas agnoverat, a Christo profectam auctoritatem episcoporum, in sanciendis cum Summo Pontifice conciliorum generalium definitionibus.

Itaque deletum illud : « Pontifex, auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua auctoritate pronuntiat ; » cujus loco [752] repositum est : « Ex illorum sententiis ac judiciis ipse pronuntiat : » sublato etiam certo illo atque infallibili Pontificis charismate, quo quidem episcopi papali sententiae obnoxii, non etiam ipsi judices verique assessores essent : adeo nova hæc à Facultatis sententia abhorrebant.

Neque prætermittendum istud, jussu Facultatis in thesi repositum. Posteaquam nempe scriptum est : « Petrus totius Ecclesiæ fundamentalis petra, et Pastor universalis, apostolorum Princeps à Christo constitutus ; » jussu etiam Facultatis adscriptum ; « jure etiam divino cæteri episcopi singularium plebium capita ; » cum Baccalaureus tantum optimates scripsisset : tanquam unus tantum Romanus episcopus, non autem cæteri episcopi, veri à Christo instituti Ecclesiarum principes et capita haberentur.

Erat tum clerus Gallicanus frequentissimo cœtu Parisiis congregatus. Scriptum ergo est in regestis Facultatis : « Domini episcopi gratias egerunt Facultati, ex parte totius cleri Gallicani, pro sua in defensione jurium hierarchici Ordinis cura et sollicitudine, idque per organum D. Petri de Berthier, episcopi Montalbanensis : » quæ etiam in cleri actis habentur ; ut doctrinam Facultatis ab episcopis et Clero Gallicano comprobatam esse constet.

Jam ergo arbitramur intellectam omnibus, sacræ Facultatis totiusque adeo ecclesiæ Gallicanæ doctrinam » id primum, Ecclesiæ universali ejusque unitati conjunctam vim Spiritus radicemque infallibilitatis in ea unitate esse sitam, quæ in concilium universalem Ecclesiam repræsentans transfundatur ; solum illud esse, quod à fide deviare non possit. Ergo Pontificem qui deviare possit, Ecclesiæ indeviabili merito esse subditum, in casibus certe illis generalibus quæ Constantiensibus decretis continentur ; ac proinde episcopos jure divino institutos, Romanoque Pontifici, maxime in judicandis fidei quæstionibus, non consiliarios, sed assessores et conjudices datos, es quorum judiciis ipse pronuntiet ; adeoque interdum convocationem conciliorum generalium esse necessariam : quæ profecto vacant, si Romanus Pontifex, vel solus, non autem cum Ecclesia conjunctus, [753] infallibilitate, atque adeo suprema et indeclinabili potestate gaudeat.

Hinc Ecclesiæ status constitutus, atque in thesibus praedicti Francisci Guillovii jussu Facultatis scriptum : « Ecclesia jure divino monarchia est, tametsi aristocratiâ temperata : » Monarchia quidem, quod habeat Principem Petrum ejusque successorem pro tempore sedentem ; temperata aristocratiâ, quod Petri successori à Christo dati sunt Episcopi, ut veri principes ac judices, ex quorum judicio pronuntiet.

Hinc damnatus Marcus Antonius de Dominis, ejusque propositio (xii) habita est « schismatica et haeretica, quatenus vult Ecclesiam universalem secundum se totam esse aristocraticam. »

Id qui adversari putant antiquæ sententiæ, quæ Papam subdit concilio, hos ego affirmavero nunquam in nostrorum libris versatos fuisse. Gerson quidem assidue Ecclesiæ statum agnoscit monarchicum. Hunc alii sequuntur ; atque omnia maxime conciliant, dum Romano Pontifici tribuunt, ut Ecclesiis quidem singulis ; non autem toti Ecclesiæ collectæ et adunatæ præstet, et habeat quidem plenitudinem apostolicæ potestatis ; sed conciliorum et canonum auctoritate tanquam aristocratiæ temperamento moderandam.

CAPUT XXVII.

Articuli Facultatis ad Ludovicum Magnum allati : Censuræ Vernantii et Guimenii : Alexandri VII Bulla propositio Strigoniensis, ejusque censura.

Ex his ergo decretis toties iteratis, ac perpetua traditione servatis, sacra Facultas Ludovico XIV Magno sex illos articulos, toto postea regno, edicti regii auctoritate, vulgatos attulit, quos supra recensitos hic praetermisimus, anno 1663.

Metuebat rex maximus, metuebat sacra Facultas, atque optimus quisque, ne gliscens adulatio antiquorum decretorum robur et innatam Galliæ libertatem infringeret

Anno 1658, excusus est Metis, quodam Carmelitâ auctore, [754] sub Jacobi Vernantii nomine liber, cum hoc ambitioso titulo : La défense de l'autorité de notre saint Père le Pape, de nosseigneurs les cardinaux, les archevêques et évêques, etc. ; quem librum sacra Facultas, à Pictaviensibus parochis consulta, multis habitis, per duos fere menses, publicis ac privatis congregationibus, censura notavit, ac censuram confirmavit 26 Maii anno 1664.

Quod igitur Vernantius soli Summo Pontifici, infallibilitatem activam, passivam Ecclesiæ et conciliis tribueret, sacra Facultas sic censuit : « Hæ propositiones, quatenus excludunt ab Ecclesia infallibilitatem activam seu auctoritatem emergentia circa fidem dubia, infallibilis veritatis oraculo tollendi et explicandi, falsæ sunt, temerariae, scandalosas et hæreticæ. »

Quod statuebat Vernantius, « Papam soli Deo subjici, nec nisi divina potestate papalem posse restringi potestatem, eique nullis legibus modum poni ; » Facultas proscribit his verbis : « Hæc propositio, intellecta de usu et exercitio potestatis papalis, falsa est, Ecclesiæ et conciliorum auctoritati derogans : « diligentissime omnino, atque ex majorum non modo decretis, sed etiam verbis, papalem potestatem, utpote divinitus institutam, Deo soli quoad se ; quoad usum et exercitium, sacris canonibus conciliisque subjiciunt.

Vernantius, nisi Papa infallibilis haberetur, aiebat mutandam professionem eam, qua credimus sanctam Ecclesiam catholicam et Romanam ; quod abominata Facultas sic censuit : « Hæc propositio est falsa, temeraria, scandalosa et in fide periculosa ; » quippe quæ, Ut jam diximus, catholicam fidem pendere vellet à dubia, ne quid dicam gravius de pontificia infallibilitate, sententia.

Asserebat Vernantius, « à solis hæreticis ac schismaticis peti concilia, ut perturbandæ Ecclesiæ locus esset. » At sacra Facultas : « Hæc propositio universim sumpta, est scandalosa, Ecclesiæ conciliis generalibus ac sublimioribus potestatibus [755] contumeliosa ; » quippe quæ sæpe œcumenicis conciliis congregandis operam dederint, atque ad ea etiam provocarint.

Cum Vernantius concilians potestatis ac jurisdictionis fontem in uno Pontifice collocaret, Facultas sic statuit : « Hæ sex propositiones, in quantum asserunt Ecclesiam in concilio generali congregatam non habere à Deo immediate jurisdictionem ac auctoritatem, falsæ sunt, verbo Dei et concilii Constantiensis definitioni contrariæ, et olim à sacra Facultate reprobatæ. »

Negabat Vernantius, unquam examinatum, aut ulli appellationi fuisse subjectum id quod Romani Pontifices decrevissent ; Facultas è contra : « Hæ quatuor propositiones falsæ sunt, quatenus quædam asserunt, et aliæ innuunt, in nullo casu à Summo Pontifice appellari posse ; sacræ conciliorum auctoritati detrahunt, ac germanis ecclesiæ Gallicanæ libertatibus sunt contrariæ » Gallicanam libertatem, contra quod Petrus de Marcâ non satis consulto dixerat, in suprema conciliorum potestate nixam profitentur.

Quod Venantius diceret cujusdam doctoris de pontificia infallibilitate sententiam à Facultate esse laudatam, id à se Facultas amolitur his verbis : « Hæc propositio imponit sacræ Facultati, quæ mentem suam aperuit in articulis contra Lutherum, et ia declaratione facta apud regem christianissimum, » anno 1663.

Vernantius dixerat eamdem, quam Christus à Patre acceperat potestatem, totam in Romano Pontifice esse collatam : quæ documento sunt, quam hujusmodi homines caeco et interdum impio ferantur impetu. At quæ in eam sententiam congesserat, Facultas, « ut scandalosa, piarum aurium offensiva, et ut verba præ se ferunt, blasphema » rejecit.

De fidei regula, quod Vernantius scripserat », Facultas condemnavit his verbis ; « Hæc propositio, qua parte asserit Summum Pontificem esse veram regulam fidei, temeraria est, et in errorem inducens ; » quod nempe in errorem inducat, is qui pro regula fidei ponat Pontificem, quem infallibilem esse non constet. [756]

Quæ Vernantius de jurisdictione episcoporum à Romano Pontifice profecta dixerat, Facultas sic rejicit : « Hæ propositiones, quarum duæ priores asserunt apostolos non fuisse constitutos episcopos à Christo ; cæteræ vero, potestatem jurisdictionis episcoporum non esse immediate à Christo ; falsæ sunt, verbo Dei contrariæ, et olim à sacra Facultate reprobatæ. » Hactenus Ver-nantii censuram referre placuit : cætera ad alium locum pertinent.

Amadæus Guimenius omni recentiorum casuistarum fæce collecta, id etiam de pontificia infallibilitate scripserat, de fide eam esse, atque ita inferebat : « Ecclesia errare non potest, et consequenter nec Caput ejus : » quem sacra Facultas, damnatis opinionum portentis, hac etiam in parte notandum censuit his verbis : « Doctrina his propositionibus contenta et illata, falsa est, temeraria, scandalosa, Gallicanæ Ecclesiæ libertatibus contraria, universitatibus, theologicis facultatibus ac orthodoxis doctoribus contumeliosa ; » anno 1665. Sic duæ censuræ adversus Vernantium et Guimenium processerunt. Confutati acriter, quod nostra damnabant ; quod autem contraria sequerentur, coerciti tantum, sed pro innata Gallis, ac nostræ Facultati modestia, nulla hæreseos aut etiam erroris nota inusti sunt.

Has igitur censuras nostra memoria accuratissimas atque elaboratissimas, summâque moderatione libratas esse constat ; nec tamen defuere, qui Alexandrum VII adversus modestissimam Facultatem, antiqua et probata tuentem, instigarent.

Ille igitur ad regem adversus Sorbonicas censuras gravem expostulationem habuit, datis litteris 6 Aprilis anno 1665. At rex prudentissimus, nihil se commovit, gnarus scilicet impositum fuisse Pontifici, ac Sorbonicos priscæ sententiæ institisse.

Anno 1666, Bulla Romæ prodiit, qua censuras adversus Vernantium et Guimenium, « uti præsumptuosas, temerarias atque scandalosas, cassas et irritas declarabat, defendique et allegari sub excommunicationis pœna apostolica auctoritate prohibebat ; [757] ulterius judicium de prædictis censuris, deque opinionibus in libris Jacobi Vernantii et Amadæi Guimenii sibi et Sedi apostolicæ reservabat. » Gravis ea reservatio videbatur qua ferre cogeremur interim, quæ adversus hierarchiam ac mores dudum invalesceret portenta opinionum, neque minus periculum quod theologicæ facultates, ipsique adeo episcopi tanto in Ecclesiæ discrimine elingues fierent.

Grave item illud, quod erat in Bulla de Vernantii et Guimenii opinionibus dictum, præsertim iis quæ ad actionum moralium regulam pertinerent ; « nempe eas opiniones et gravissimorum Scriptorum auctoritate et perpetuo catholicorum usu nixas ; » quod Ecclesiæ catholicæ maximo dehonestamento verteret.

Hoc pontificium diploma, tametsi non erat ad nos solemni more missum, Roma tamen in privatarum epistolarum fasciculis pervenit in Galliam.

Deputati à Facultate qui rem examinarent, constitit apud omnes, diploma pontificium Inquisitionis esse opus ; editum quippe, non de Fratrum consilio in publico Consistorio, sed « auditis suffragiis cardinalium in tota republica christiana generalium inquisitorum ; » qualia nemo unquam ia Gallia admisit, præsertim cum illa clausula, motu proprio, quam novam et prisco jure incognitam, maxime in fidei quæstionibus Gallicana ecclesia non admittit.

Certum erat et illud, ut etiam optima formula constaret, nequidem ad nos pertinere Bullam, quæ more solemni missa non esset ; neque ipsi Pontifici eam mentem inesse ut Gallos obligaret, iis ritibus prætermissis, qui antiquo Gallorum, imo totius Ecclesiæ jure nitantur.

Itaque Facultas quiescendum rata : Rector Academiæ admonitus, sacræ Facultati spopondit suam et universitatis operam minime defuturam, more majorum, si quid gravius contingeret ; Senatus Bullam divulgari vetuit ; neque ulterius processit [758] negotium. Itaque censuræ suo apud nos loco steterunt : Bulla annumerata iis, quæ ignota, nihil ad nos pertinerent.

Qui hæc perpenderit, facile intelliget sacræ Facultati cum clero Gallicano maxime convenire ; clerique Declarationem anni 1682 ex intima ipsius Facultatis, imo ecclesiæ totius Gallicanæ doctrina esse depromptam ; ac si quid difficultatis obortum est, id non ex ipso dogmate provenire, sed ex aliis rebus, quæ nihil ad rem nostram pertinent.

Quare sacra Facultas, priscis insistens vestigiis, condemnavit deductam ad examen suum jussu Senatus hanc censuræ Hungaricæ propositionem : « Ad solam Sedem apostolicam divino et immutabili privilegio spectat de controversiis fidei judicare ; » qua de re sic censuit : « Hæc propositio, quatenus excludit ab episcopis et conciliis etiam generalibus, de fidei controversiis auctoritatem, quam habent immediate à Christo, falsa est, temeraria, erronea, praxi Ecclesiæ adversa, verbo Dei contraria, doctrinam renovans alias à Facultate reprobatam ; » 18 Maii anno 1683.

Haec doctrina Facultatis quam necessario cum universa Declarationis Gallicanæ doctrina sit conjuncta, ex relatis sacræ Facultatis decretis manifestum reor. Sed antequam ad alia me convertam, eximam oportet eum, qui quorumdam animis hæret scrupulus.

CAPUT XXVIII.

An sententiæ de potiore concilii potestate, regum juribus ac potestati noceat : Thomæ Corcellæi responsum : propositio Joannis Hussi in Constantiensi concilio condemnato.

Nempe objiciunt, regnis ac regibus periculosam esse nostram sententiam. Si enim spiritualis Princeps Pontifex, Ecclesiæ et concilio subsit : subesse multo magis regno ac generalibus regnorum conventibus temporales reges ; quo maxime argumento [759] in antiquam sententiam reges incitare conati sunt. Sed Thomas Corcellæus id ab Eugenii legatis objectum, responso edito coram regni principibus, ipsoque Carolo VII rege sic solvit : « Nec ullatenus sunt audiendi, qui ad alliciendum reges et principes, in contrarium auctoritatis conciliorum dicunt quod si concilia generalia possent corrigere et deponere summos Pontifices, pari ratione quòd populi haberent corrigere et deponere principes sæculares. Qui enim talia dicunt, manifeste auctoritatem conciliorum et declarationem fidei super hoc factam destruunt, non plus tribuentes auctoritatis ipsi congregationi Ecclesiæ, quam uni communitati sæculari. Clare quoque negant concilium habere auctoritatem à Christo immediate, cum ipsum sic comparant communitati sæculari, quæ non habet auctoritatem à Christo corrigendi aut puniendi principem suum. Sed bene inspiciant definitiones concilii Constantiensis, reperient in hoc magnam differentiam ; nam ipsum concilium Constantiense reprobavit illum articulum xvii, inter articulos Joannis Hussi contentum, quod principes haberent puniri ad arbitrium populi, et tamen alterum probavit ; quod concilium generale habet potestatem immediate à Christo, etc. Et hoc etiam apparet ex sacris Scripturis, cum Christus ipse assignans differentiam inter hoc et illud, dicat : Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic : et beatus Petrus in Canonica dicit de Pastoribus : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis. Doctores quoque lucide declarant, quomodo Papa non est dominus rerum Ecclesiæ, sed minister. Valde quoque extraneum est, et à veritate alienum dicere, quod non plus spiritualitatis reperiatur in congregatione legitima Ecclesiæ, quam in una communitate sæculari, aut non specialior [760] assistentia Spiritus sancti, de quo Christus ad ipsam dixit : Mittam vobis Spiritum veritatis, ut maneat vobiscum in æternum. »

Quin ipse Richerius in sua defensione sic ait : Ut quid ergo imponere Richerio, quod sustineat concilium generale esse supra Papam, quia, vel, sicut Comitia generalia regni sunt supra regem ? Nunquam hoc venit in mentem Richerio, Adulatores Curiæ Romanæ, quorum etiam in Sorbonâ non exiguus est numerus, hoc effluxerant, ut non solum Richerium, sed fidelissimos regum servos et subditos odiosos redderent ipsismet regibus, quamvis illorum jura contra Romanam Curiam tueantur. »

Quod autem quidam etiam Parisienses aliud docuerint nihil moror ; suoque loco ostendemus fuisse profecto tempus, quo totus fere orbis in summa juris publici ignoratione versaretur ; quam imperitiam postera ætas superioris ævi traditione merito emendavit : nec mirum Parisienses quosdam in re extra fidem una cum aliis errasse. Nego tamen omnes : nego hoc fulcimenta nixos tribuisse conciliis potiorem potestatem ; nego facultatem : nego Constantiense concilium pessimo argumento usum : nego hoc detracto, sententiæ veritati ac firmitudini detractum esse quidquam. Alia suppetebant, quæ Thomas Corcellæus optime enarravit. Imo, ut idem Corcellæus demonstravit, sacrum illud concilium, à quo maxime supra Pontificem conciliorum evecta est auctoritas, damnavit insanam sententiam quæ reges regnis subjiceret, non regna regibus : adeo constabat ratione diversissimâ constitutas humanam ac divinam civitatem. Itaque hæc, quæ creandae invidiæ objiciuntur, omittamus. Ecclesiæ à Deo constitutæ et gubernatae regimen, non ex mundani regni ratione, sed ex Dei revelatione, atque ipsius Ecclesiæ decretis, ex Patrum traditione æstimemus.

Précédente Accueil