GALLIA ORTHODOXA
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
AVIS
CLERI GALLICANI
GALLIA ORTHODOXA
DEFENSIO I

 

GALLIA ORTHODOXA SIVE VINDICIÆ SCHOLÆ PARISIENSIS TOTIUSQUE CLERI GALLICANI ADVERSUS NONNULLOS.

De causis et fundamentis hujus operis prævia et theologica dissertatio.

I.

An tacere oporteat Gallos, erroris ac schismatis ab illustrissimo Roccaberto et aliis, apud summum Pontificem accusatos.

Aggressuro gravissimam quæstionem, veteremque Scholæ Parisiensis, imo vero totius Ecclesiæ gallicanæ sententiam ab omni erroris suspicione defensuro, multa sane occurrunt, quæ à scribendo deterreant, multa quæ impellant. Deterret imprimis illa insita pectori Sedis apostolicæ reverentia, atque in ejus laudem propensio singularis, omni quidem tempore (quippe quæ ab ipsa fidei catholicæ ratione ac professione profecta sit), nunc autem vel maxime sub Innocentio XII, optimo justissimo, beneficentissimo Pontifice ac parente, cujus in obsequium pronæ regis invicti, ac totius regni christianissimi voluntates. Etsi enim satis nobis conscii sumus, ego et cæteri episcopi ac theologi gallicani, prisca illa sententia, quam Parisiensium (et gallicanam [6] vocant, amplificari, commendarique Sedis apostolicæ majestatem tamen, vel in speciem à nobis imminutam videri, idque à tot adversariis per universum orbem tantis jactari clamoribus, molestissimum est. Ac profecto, si ab iniquis censoribus impetrari potuisset ut nos tranquillos sinerent in Ecclesiæ catholicæ, et fidei apostolicæ sinu conquiescere, tutiore conscientia sileremus. Sed enim gravior nos cura sollicitat, tot editis libris, atque etiam recentissimis illustrissimi Roccaberti archiepiscopi Valentini prægrandibus scriptis, datis quoque litteris ad optimum Pontificem, erroris ac schismatis, quin etiam hæresis postulatas. Quam accusationem si taciti ferimus, priscum illud Galliæ semper orthodoxæ evanescit decus ; eaque gloria, quam apud plebes nostras in Christo nos habere oportet, concidit. Quo loco commemorare non piget eos qui scripserint, in his quidem quæstionibus de summa catholicæ fidei agi, quasi nunc primum in Ecclesia audiantur, non autem à tot sæculis, nullo erroris, nullo schismatis metu, pertractatæ fuerunt.

II.

Duo libelli memorantur, una cum censura illustrissimi archiepiscopi Strigoniensis.

Ac primum divulgati libelli duo, quorum alteri titulus : « Ad illustrissimos et reverendissimos Galliæ episcopos disquisitio theologico-juridica super Declaratione cieri gallicani facta Parisiis 19 martii 1682. » Alter inscribitur : « Doctrina quam de primatu, auctoritate et infallibilitate Romanorum Pontificum tradiderunt Lovanienses sacræ theologiæ magistri, ac professores tam veteres, quam recentiores, etc, Declarationi cleri gallicani de ecclesiastica potestate nuper editæ, opposita. » Uterque anonymus : utroque nobilissimæ Scholæ Parisiensis, totiusque adeo cleri gallicani antiquissima sententia non tantum impugnatur, verum etiam [7] proscribitur, ut "quæ faveat hæreticis, Romanum Pontificem dignitate primatus, divina ei ordinatione constituti, exuat, ac Sedem apostolicam labefactet ; quin etiam exsuscitet Wiclefi errores à Constantiensi concilio condemnatos. » Miram rem ! ut quod synodus Constantiensis de suprema conciliorum auctoritate sanxerit, in Wiclefo ipsa proscripserit Doctrinæ Lovaniensium quis auctor fuerit, etiamnùm ignoramus. Nicolaus Dubois sacrarum Litterarum in Universitate Lovaniensi professor primarius, se ipse disquisitionis auctorem professus, parum probatus suis, clamosior scilicet quam doctior, alias scriptiunculas sparsit, ut, si non vi ac pondere, nos numero saltem premere velle videatur. Atque hæc apud vicinos Belgas agebantur. Verum ex longinquo gravioris belli metus ; nec jam disquisitio, aut tractatio, sed censura. Nempe illustrissimus Georgius Strigoniensis archiepiscopus, ac regni Hungariæ primas, ostentata primum concilii nationalis auctoritate (credo ut clero gallicano parem ungarici cleri auctoritatem opponeret), ipse interim, « dum præfata synodus suo tempore celebretur, » cum quinque fortasse vel sex Episcopis non est veritus, tot gallicanorum episcoporum, ipsiusque adeo Ecclesiæ gallicanæ, ut quidem ipse perhibet, « decreta confligere, propositiones interficere, proscribere, prohibere, utquæ christianis auribus absurdæ, ac plane detestabiles, noxiæ, periculosæ in fide, ac per hungarici quoque regni provincias à Satanæ ministris disseminatæ, blandae pietatis specie schismaticum virus instillent. » En schismatis rei ac Satanæ ministris venena subministrant tot catholicarum Ecclesiarum præsides, Sedis apostolicæ communicatores ; certe, ut cætera omittamus intacta innocuâque doctrina, quam nulla unquam Ecclesiæ censura proscripsit. Id enim primus omnium, ac solus remansurus Strigoniensis archiepiscopus prolato judicio fecit, sibi ipse contrarius ; quippe qui de nostra doctrina sententiam tulerit, simul pronuntiaverit : « Ad solam Sedem apostolicam divino et immutabili privilegio spectare, ut de controversiis fidei judicet. » Qua de re non est hic dicendi locus. [8]

III.

Eminentissimi cardinalis Daguirrei sententia.

Cæterum Hispani cum Belgis Coronæ suæ subditis concinunt. Primus omnium vir eruditissimus atque amicissimus, ac mullis jam titulis clarus, nunc etiam Romana purpura decoratus, F. Josephus Daguirreus volumen ingens edidit, cujus inscriptio est : Auctoritas infallibilis et summa Cathedræ sancti Petri, extra et supra concilia quælibet, atque in totam Ecclesiam denuo stabilita, etc ; sive Defensio Cathedræ sancti Petri adversus Declarationem nomine illustrissimi cleri gallicani editam Parisiis, die 19 martii 1682. Et is quidem passim inculcat doctrinam eam quam tradit, « fide divina et catholica certam, quæ proinde sine hæresi negari non possit ; opinionem negantem refutandam tanquam hæreticam, » alibi ex Melchiore Cano « erroneam ; declarationem ab episcopis gallicani s revocandam publice ac penitus abolendam, cum singulæ ejus theses gravissimis censuris notatæ inveniantur ab omnibus fere catholicis scriptoribus doctoribusque, et nuperrime à censoribus Romanis. » Qua de re nihil inaudivimus. « Cæterum, inquit, in hac florentissima Academia Salmanticensi, cæterisque Hispaniæ, ubi nemo curialis est, omnes uno animo illas theses diris et execrationi devovent, idque palam testabuntur, si pontificium de ferendo judicio mandatum accesserit. » Hæc vir optimus et candidissimus hostili nimis animo ac gentis suæ præjudiciis actus, in gallos curiales [9] visos, quod avitam doctrinam tueantur, eam quam Hispani quoque et Belgæ antiquitus propugnaverint. Scilicet curialis Tostatus Salmanticensis Academiæ lumen, ipsi eminentissimo Daguirreo Hispaniæ Salomon ; curialis Adrianus VI papa, columen lovaniensis Academiæ, aliique omnes statim cum laude appellandi, qui Parisiensium sententiam toto orbe celeberrimam, et ab omni nota integram, tum cum Galli Hispanique ac Belgæ mirum in modum consentirent, acceptam à Majoribus, penitus imbiberunt.

Quin etiam scriptor clarissimus, nec unquam sine honore nominandus, cum tot ac tantos appellaverit, qui Parisiensibus consentirent, mirari se dicit, in tanta eruditionis luce, quanta et qualis fulget in hoc politissimo sæculo, potuisse existere, præsertim Lutetiæ Parisiorum, qui revocarent ab Orco opinionem illam de potestate synodi œcumenicæ supra Papam. Ab Orco ! sententiam, quam tot viri pii doctique, neque Galli nostri tantum, verum etiam Itali, Hispani, Belgæ, ipso etiam teste, propugnarint. Quo quid est iniquius comparatum ?

Cum autem sic exarserit vir mitissimus, tamen pro æquitate sua, « ab omni censura abstrahendum docet : » memor scilicet severi diplomatis Innocentii VI anno 1679 districte « præcipientis, in virtute sanctæ obedientiæ, omnibus catholicis scriptoribus, ut caveant ab omni censura et nota, et à quibuscumque conviciis, contra eas propositiones, quæ adhuc inter catholicos hinc inde controvertuntur, donec à sancta Sede, re cognita, super eisdem propositionibus judicium proferatur. » Quæ sane præcepta quam observaverit, qui diris, qui execrationi, ut ab Orco revocatam, contrariam sententiam devovet, ipsi æstimandum relinquimus. Sane pro virili parte id agit, ut ab omni censura in Parisiensium sententiam » saltem directe lata abstinendum putet, quod id ad solam Sedem apostolicam spectet. His quidem verbis haud obscure visus arguere Strigoniensis antistitis immodestiam, qui nec à directa censura temperaverit, ut vidimus. [10]

IV.

Reverendissimus Pater Tyrsus Gonzales.

Majorem tamen in modum eam censuram commendat P. Tyrsus Gonzales, non sine honore appellandus, quippe Societatis Jesu præpositus generalis, et impugnatâ acriter probabilismi sententia nobilis. Ipse Parisiensium doctrinam ex Bellarmini decretis plane falsam, et hæresi proximam, « nec modo ignotam omnibus, quorum sanctitatem solemni cultu Ecclesia declaraverit, sed etiam à gravissimis doctoribus gravi censura perstrictam, ut nempe vel temerariam, vel erroneam, vel hæresi proximam, vel Ecclesiæ perniciem afferentem : » quæ statim in præfatione professus, progressu operis, stabilienda pollicetur.

V.

Illustrissimus Roccabertus archiepiscopus Valentinus omnium immitissimus.

Sed profecto unus omnium longe acerbissima, immeritae Galliæ bellum indixit, illustrissimus ac reverendissimus Roccabertus archiepiscopus Valentinus. Primum enim, ac statim operis [11] ab initio, ita constituit quæstionem : « Gravissima catholicos inter et hæreticos, circa Romani Pontificis infallibilitatem, semper existit controversia, quæ præcipue à Constantiensis et Basileensis concilii temporibus, ad hanc usque ætatem utrinquè acriter decertatur. » Pessima fide : id enim agit statim, ut, qui infallibilitatem illam non admiserint, pro hæreticis habeantur ; tum subdit : « Hæretici enim, utpote infensissimi pontificiæ auctoritatis inimici, negativæ assertioni tenaciter adhærent ; orthodoxi vero, quorum catholica inest visceribus religio, affirmativæ constantissime pro aris et focis insistunt. » En quid hæretici, quid orthodoxi et catholici, queis religio cordi est, sentiant ; pro quo hi depugnent tanquam pro aris et focis, tanquam pro re sanctissima ac sacratissima, hoc est pro religione, pro fide. Quid ergo cæteri ? Quid aliud quam hæretici, ararumque ac sacri foci hostes habeantur ? Atque ita ab ipso limine constitutus quæstionis status.

Atqui, te ipso teste, eam quoque sententiam propugnarunt catholicissima Almainus, Gerson ille, ut ipse memoras : « D. Bernardo consonans mirifice, celebris gallicanus scriptor, Parisiensis cancellarius ; » neque is profecto solus ; his adhæret Driedo, non is quidem Gallus è Parisiensium schola, sed Belga, Lovaniensis suæ Academiæ decus- Quid Alphonsus de Castro ? Prædictis, inquit, consonat : » neque ille sane Gallus, ex inclita hispanica natione, Franciscanoque ordine, patrum nostrorum memoria [12] theologus nobilis. Quid autem quatuor nominas ad Gallorum invidiam ? Nostri quasi hos tantum adstipulatores habeant, alios prætermittis toto orbe celeberrimos, ab ipso Bellarmino, ab ipso Daguirreo, ab ipso Thyrso Gonzale rite appell atos : in his Alphonsum Tostatum episcopum Abulensem, Hispaniæ lumen, Adrianum VI papam Lovaniensis Academiæ decus, Caroli V Augusti ac regis Hispaniæ præceptorem, denique omnium christianorum Patrem, cæteros innumerabiles, quos nec sinistræ suspicionis saltem rumor aspersit : nempe illi, te arbitro, « ratione status ac professionis inter catholicos annumeratur ; » catholici scilicet, si tibi asserenti credimus, nomine, non fide, non re, atque hæreticos inter potius recensenda Sic censet Roccabertus. Itaque haud secus sævit in Gallos, quam ut in apertos catholicæ religionis hostes, nec veritus ad Innocentium XII tam pium Pontificem hæc infanda perscribere : « Eorum opera Ecclesiam turbulentissimis errorum flatibus concuti, Petri naviculam, et infallibilem ejus auctoritatem, tartareis hæresum fluctibus agitari : quæ errorum monstra toto christiano orbe pellenda sint. » Sic enim existimant, sat victos prostratosque adversarios, si orcum, si tartara, si monstra omnigena objecerint, atque hos, tetris vocibus, tanquam pueros territarint.

Multo tamen atrocius insurgit in altera epistola tomo III praefixa ad eumdem optimum maximumque Innocentium XII, ubi omni ope suadere nititur à Gallis tetrum « schisma parari ; » per eas propositiones « quas cætera regna ut erroneas, impias in fide, scandalosas, aversentur : qui se christianissimos gloriantur, una cum hæreticis conspirare : hinc intolerabilia damna suboriri ; » neque omnino dubitandum, « quin jam in illo regno, prædictarum propositionum lue grassante, innumerabili ignaræ plebis multitudini, plurima eaque irreparabilia in materia fidei et religionis detrimenta immineant Itaque gallicanum regnum miserandum futurum, nisi sub felicissimo tanti Pontificis regimine efficacissimum adhibeatur remedium, quo gravissimis animarum hujus regni periculis medeatur. » Quibus satis indicat, summo [13] in periculo ad extrema omnia decurrendum ; ac ne quis ambigat quid agendum velit, inter approbatores profert Isidorum Aparacium, qui omnimodis contumeliis Gallos adortus, etiam ad Innocentium XII sermone converso, ad hæc horrenda devenit : « Utimini, inquit, oblata vobis à Deo opprimenda perfidos occasione : pertinet ad officium Innocentis, non solum nemini malum facere, verum etiam cohibere à peccato, vel punire peccatum, ut aut ipse qui plectitur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo. »

Cæteros approbatores omitto, qui conjuratione facta, longissimis et fastidiosissimis elogiis editis, archiepiscopo adulantur, et Gallorum proscindunt fidem : tanquam non in regnum, sed in Ecclesiam quoque gallicanam, tantam Ecclesiæ catholicæ partem, inexpiabile bellum gererent.

Atque hæc Valentiæ evulgantur anno 1694, jam compositis Romæ cum clero gallicano rebus, postea quam optimo Pontifici satisfactum, promotique ad sedes vacuas episcopi gallicani, nusquam incusatâ eorum fide. Quæ quidem Hispanorum produnt inclementiam, qui in re quoque ecclesiastica hostile odium induerint, omnibusque artibus ac viribus prohibere conati sint, ne pax Ecclesiæ coalesceret : simul pontificii animi magnitudinem ostendunt ac benignitatem ; cum vere sanctissimus Innocentius XII nec tot adversariorum clamoribus ac machinationibus, imo comminationibus, deterreri potuerit, quominus nos omnes totumque gallicanum clerum, pacatus ac mitis, paternum in sinum admitteret.

VI.

Gallicanam Declarationem immerito impugnatam, tanquam esset decretum fidei, ex actis demonstratur.

Sane non latet, quid ecclesiasticae paci obtenderint : nempe clerum gallicanum, decreto peculiari de fide condito, se ab omnibus aliis gentibus catholicis abrupisse ; id enim et archiepiscopus Valentinus in illa dedicatoria ad Pontificem, Tomo III [14] epistola, miris vociferationibus atque apertis odiis exaggerat. Et ipse Daguirreus non tacet : quippe qui exprobrat « Galliarum præsulibus, non licuisse ipsis sua paradoxa publici juris facere, et mittenda curare ad omnes Ecclesias, veluti quamdam sanæ omnino, imo et catholicæ doctrinæ formulam, qua omnes constringerent : » quod à cleri gallicani mente longe alienissimum fuit. Sic enim ipsa conventus habiti Parisiis apud Augustinianos gesta testantur : probatis quippe per provincias unanimi consensu, quatuor articulis, item epistola, quæ cum iisdem articulis ad omnes archiepiscopos et episcopos gallicanos mitteretur, « illustrissimus ac reverendissime Dominus archiepiscopus Cameracensis dixit, se quidem in sententia contraria educatum, statim existimasse non posse fieri, ut in communem sententiam consentiret, verum non posse abstinere se, quin convictum se esse fateatur, ipsa vi veritatis constabilitae per illustrissimum ac reverendissimum Dominum episcopum Tornacensem, et alios illustrissimos ac reverendissimos episcopos deputatus ; sibique jam omnino persuasum esse eorum sententiam omnium esse optimam, quam eo libentius complecteretur, quod non ea esset mens sacri conventus, ut ex illa sententia decretum fidei faceret, sed tantum ut eam opinionem adoptaret. » Verba gallica referemus : Que l'on ne prétendait pas en faire une décision de foi, mais seulement en adopter l'opinion. « Cæterum gratulari se provinciæ suæ, de eximia eruditione quam idem illustrissimus ac reverendissime episcopus Tornacensis in hoc negotio tractando ostendisset. » Quæ probata ab omnibus, et ad rei memoriam sempiternam in acta relata sunt, die junii 19, hora post meridiem tertia, anno 1682,

En perspicuis verbis gallicani Patres testantur ac probant, non eo se animo fuisse, ut decretum de fide conderent, sed ut eam opinionem tanquam potiorem, atque omnium optimam adoptarent. Opinionem sane non ut eminentissimus Daguirreus [15] objectabat, catholicæ doctrinæ formulam, quæ animos constringeret. Itaque revera ab omni censura temperant, nusquam fidem ipsam nominant, nemini excommunicationem intentandam putant. Legatur Declaratio, verba expendatur ; nihil reperietur quod fidei formulam sapiat. Sane ab initio memorantur Ecclesiæ gallicanæ decreta : an decreta de fide, ad quæ sub animarum periculo constringantur ? De his ne verbum quidem : decreta dixerunt notissimis vocibus ac latinissimis, priscam et inolitam, id est consuetam in his partibus, sententiam ; non fidem qua omnes tenerentur. Idcirco nec piguit Gallos ad episcopatum promovendus, datis ad Pontificem maximum litteris, id vere, id obedientissime profiteri et subscribere : « Quidquid in iisdem comitiis circa ecclesiasticam potestatem et pontificiam auctoritatem decretum censeri potuit, pro non decreto haberi velle : mens nempe, inquiunt, nostra non fuit quidquam decernere. » Quod in ipso conventu clara voce testatus ex gestis vidimus. Nihil nempe decretum » quod spectaret ad fidem, nihil eo animo ut conscientias constringeret, aut alterius sententiæ condemnationem induceret : id enim nec per somnium cogitabant. Quare cum tale decretum à clero gallicano editum putaretur, id à se amoliti sunt Galli, summo cum animi dolore ; neque aliud quidquam de ipsa Declaratione, aut Pontifex voluit aut episcopi præstiterunt.

VII.

Hinc quæstio, an licuerit accusare Gallos, et an ipsos oporteat tueri innocentiam.

His ita constitutis, jam ab adversariis quærimus, an licuerit eis errores circa fidem, hæresim, infanda ac detestanda dogmata imputare nobis, inurere teterrimam notam schismatis adversus innoxios, Sedique apostolicæ conjunctissimos atque obedientissimos, tam atrocibus verbis Sedem ipsam apostolicam, totamque adeo Ecclesiam commovere ; et an liceat nobis, imo necesse sit, tantam tamque manifestam, innocua defensione, propulsare calumniam. [16]

VIII.

Defensio justa et necessaria ubi de fide agitur.

Res quidem in aperto est : primum enim fides virgo est tenerrimæ frontis, cui si quis exprobraverit, ulla erroris labe, læsam doctrinæ castitatem, non modo erubescere eam, verum etiam tutari innocentiam, nec modo se intacta pudicitia, verum etiam integra fama sponso Christo exhibere oporteat. Jam, ut ad episcopos veniamus, quis nesciat in eo ordine, illam vigere gloriam, de qua scribebat Paulus, « malle se mori quam ut evacuari sinat ? » Quippe quæ ad Christi quoque redundet gloriam, eodem Apostolo dicente : « Sive Fratres nostri, apostoli Ecclesiarum, gloria Christi. » Quid autem est quo episcopi magis glorientur, quam sana illibatâque doctrina, cujus custodiendae depositum, et prædicandæ auctoritatem à Domino acceperunt ? Hanc ergo habent gloriam, nempe revelatæ et catholicæ veritatis lucem, ipso prædicationis officio, tanquam ex facio Christi refulgentem ; quæ si obscuretur ac nutet, populorum etiam animi collabescunt, metuendumque omnino, ne illud eveniat : « Inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra : invenimur autem et falsi testes Dei. » Quare ut pupillam oculi tueri nos oportet nostramque et florentissimi cleri nobiscum consistentis illaesam orthodoxiæ famam : cum præsertim satis constet eam sententiam, quam erroris insimulant, non à nobis ortam, sed ab antiquo profectam ; ut omnino necesse sit, si hæretici, si schismatici, quod absit, habeamur, Academiæ Parisiensis, altricis magistraque nostræ, jam à trecentis annis priscum obscuratum decus, atque à tot sæculis, eum, qui incorruptus esse debeat, fontem interruptum fuisse ; quod morte qua non est tetrius.

IX.

Nec ferendum Gallis objici jansenismum.

Præterea objiciunt, à clero gallicano foveri jansenismum aliasque sectas, absque conciliorum ope ac suffragio, ab apostolica [17] Sede damnatas. Hujus rei gratia illustrissimus Roccabertus passim in epistolis, ac præfationibus, P. Thyrsus Gonzales, ipse Daguirreus modestissima omnium, invidiosissime nos traducunt. Id enim supererat, ut more solemni, etiam jansenistas fingerent eos, qui accuratissime omnium jansenismum, omnesque ejus artes retexerunt, ut suo loco probabimus. Quam labem inferri nobis si tranquillo animo ferimus, tum vero quid vetet quominus reos esse nos atque convictos pleno ore conclament ?

X.

Duæ aliæ causæ edendæ defensionis : prima, ne lædatur apostolica Sedes quæ Gallis nullum errorem imputavit.

Huc accedunt duæ causæ, quæ vel maxime tacere nos vetant : quod per latus nostrum, ipsa Sedis apostolicæ petatur dignitas, et christianissimi inclytique regis nostri pietas violetur. Ac de Sede quidem apostolica in perspicuo res est. Quo loco candide confiteri nos oportet, Romanis Pontificibus displicuisse gallicanam, de Ecclesiastica potestate, Declarationem. At duplici de causa displicere potuit : primum ex doctrina ipsa, tum ex ejus doctrinæ tradendæ ratione. Solemnis sane distinctio à theologis omnibus, imo à Romanis quoque Pontificibus, haud semel celebrata : rejici propositiones quasvis, seu propter ipsam rem, seu propter asserendi et proponendi modum. Prædictum autem à nobis est, optimis Pontificibus persuasum, nos peculiarem fidem condere voluisse, saltem proferre voluisse decretum, quod vim episcopalis judicii obtineret, et conscientias obligaret, idque apostolicæ Sedis auctoritate contempta ; quod nunquam licuit, nunquam factum est.

Multa alia incidisse potuerunt, quæ Innocentio XI, Alexandro viii, Innocentio XII displicerent ; quæ quoniam nec tueri, nec excusare adversus parentes optimos obedientissimi filii cogitamus, à nobis commemorari nihil attinet. Id quærimus, num ipsa res, ipsa sententia scholæ Parisiensis, atque adeo totius Ecclesiæ gallicanæ, ulla censura affecta videatur ? Sane memorant ab Alexandro VIII edita protestatione Declarationem [18] gallicanam esse proscriptum. Sit factum ut volunt : non contendimus ; quanquam eam protestationem nulla ad nos ratione perlatam esse constat Utcumque est ; ipsam, qualis edita fertur in vulgus, legant, relegant, inspiciant penitus, et expendant ; nihil sane contra fidem comperient imputatum Gallis. At si quid in fide suspectum, si quid erroneum, si quid hæreticum, si quid schismaticum docuissent, prætermissam non oportuit gravissimam accusationis partem : imo vero, ut verissime, ita confidentissime dixero, studiose evitatas omnes quæ doctrinis erroneis ac perversis inuri solent notas. Non tamen ignorabant sanctissimi Pontifices, quid novitii scriptores etiam maximi nominis, Bellarminus ac cæteri, in sententiam Parisiensium, dure acerbèque dixerint ; sed hæc privatorum doctorum proprio arbitrio, nulla auctoritate fundata decreta, in censuram conferre publicam, alienum ab apostolica gravitate visum. Itaque haud aliis conditionibus compositae res sunt. Quid enim ab episcopis gallicanis Innocentius XII, bonus ac pacificus Pontifex, postulavit ? ut erroneam, ut schismaticam, ut falsam doctrinam ejurarent ? Absit. Nempe episcopi in hæc verba scripserunt : « Nihil enim decernere animus fuit, » En quod deprecantur, en quod Pontifex aversari jubet, decretum esse conditum, latum episcopale judicium, eoque animo quo diximus. Hac excusatione, hac purgatione suscepta, pontificium animum adeo placatum esse constat, ut clero gallicano, pro Sedis apostolicæ consuetudine, impensissime faveat. Abeat ergo Declaratio, quo libuerit ; non enim eam, quod sæpe profiteri juvat, tutandam hic suscipimus. Manet inconcussa, et censuræ omnis expers, prisca illa sententia Parisiensium : et quanquam Hispani, Belgæ, alii qui in Gallos calamum distinxerunt, extrema omnia intentabant, Sedis tamen apostolicæ gravitas non his se fluctibus abripi sinit, et antiquam, probatissimum, sane quod nunc sufficit, probabilem insontemque doctrinam, ut ab initio fuerat, intactam relinquit. Nihil ergo metuimus ab adversariis qui in nos saeviunt, et partium studiis acti, horrent, execrantur, damnant quod Sedes apostolica non improbat : nec differri amplius patimur defensionem nostram ; quippe quam intelligimus cum Sedis apostolicæ defensione esse conjunctam. [19]

XI.

Ludovici Magni lœsa pietas defendenda fidelibus Gallis.

Nec alia ratione Ludovici Magni gloriam vindicamus. Refugit animus ea repetere, quæ archiepiscopus Valentinus de tanto rege in sua præfatione proferre non erubuerit ; « Ejus scilicet imperiis ac minis, ad eam oppressionem redigi Gallos, ut vel inviti cogantur in suis Universitatibus publice defendere propositiones adeo à christiana pietate, et communi sensu orthodoxorum alienas, adeo supremæ apostolicæ Sedis auctoritati indecoras, solique impietati et hostilitati, qua in apostolicam Thronum invehuntur hæretici, consonas, ac iis qui se veros catholicos, christianos ac christianissimos gloriantur, maxime offensivas. » Quæ animo plusquam hostili prolata, nisi fortiter propulsamus, et indignam antistite christiano impotentiam castigamus, nimis ab officio ac fide recedimus, et religiosissimi pariter atque invictissimi principis majestatem pietatemque lædimus.

XII.

Summa modestia causam hanc esse tractandam : divisio hujus operis in tres partes.

Fixum ergo sit et immotum, à nobis dissimulari non posso gravissimas adversus fidem nostram accusationes, quas ad Sedis apostolicæ et maximi regis contumeliam pertinere constet ; idque unum superest à Deo impetrandum, ut quo impotentius et injuriosiùs impetiti sumus, eo æquius atque modestius causam coram Pontifice maximo totoque orbe christiano dicamus. Quare Italos, [20] Hispanos, Belgas, ac singulari nomine cardinalem Daguirreum, omni amicitia, officio, obsequio prosequendum, et optimo quidem animo, sed tamen immisericordius saevientem, etiam atque etiam obsecramus, ne christianam charitatem, christianam amicitiam lædi putent, si antiquam sententiam nulla cujusquam contumelia propugnamus. Decet enim conscios veritatis, ut ad ejus obsequium benigne reducendos curent, qui ab ejus professione, priscæ traditionis immemores, recesserunt. Hujus rei gratia, tria hic tractanda suscipimus : primum, eam sententiam, quam Parisiensium vocant, ab irreprehensis doctoribus, atque ab ipsa parisiensi theologica Facultate, toto orbe notissima ac laudatissima, nemine improbante, esse traditam : alterum, eamdem sententiam à Constantiensis approbatissimæ synodi temporibus confirmatam : tertium, eamdem sententiam non tunc excogitatam, sed ab ipsa christianitatis origine profluentem ex communibus decretis, et ut vocant principiis christianarum gentium, ad necessitatem extinguendi schismatis, exponendæ fidei, ac reformandae pietatis assumptam. Et quanquam hæc tria à theologis operosissime pertractantur, ne tamen innocentiæ nostræ ratio extrahatur in longum, nunc in antecessum ex tribus prædictis capitibus contentiosissime seligemus ea, quibus res nostræ statim in tuto collocentur,

XIII.

Facultatis theologicæ Parisiensis clara et certa sententia, ex nostris juxta et exteris doctoribus agnita ; Pighius Navarrus, Franciscus de Victoria memorantur.

Ac de primo quidem capite facile ostendemus, non privatos doctores, sed integras theologicas Facultates in hac de qua agitur stetisse sententia : neque solam Parisiensem, verum etiam Coloniensem, Eirefordiensem, Viennensem, Academias in Germania nobiles, Cracoviensem etiam apud Polonos, apud Italos quoque Bononiensem, ad hæc Lovaniensem Parisiensis filiam, alias denique, quarum suo loco acta referemus. Sed ne fusius excurrat [21] oratio, quod est expeditius, scholam Parisiensem omnium celeberrimam in medium afferemus. Qua de re nostri doctores, Iacobus Almainus, et Ioannes Major, sub Ludovico XII et Francisco I scriptores nobiles, hæc habent. Almainus quidem : « Conclusio est quam tenent omnes doctores Parisienses et Galli : quod potestas Papæ est subjecta potestati concilii ; » et hanc vocat « resolutionem scholæ Parisiensis, et Ecclesiæ gallicanæ, » Hanc probat ea maxime ratione, qua Petrum Alliacensem cardinalem, et Joannem Gersonem usos fuisse notum : « Quod potestas quæ est in supposito deviabili, debet dirigi secundum potestatem indeviabilem, pontificia scilicet per conciliarem. » Hæc Almainus de scholæ Parisiensis, imo etiam de Ecclesiæ gallicanæ universæ sententia, testis oculatus, atque à nemine falsi reprehensus, prodidit. Quid Major ? Postquam eamdem probavit sententiam, hæc addit : « Et nostra Facultas, à diebus concilii Constantiensis, in qua plures exercitatos habebis theologos, quam in duobus vel tribus regnis, sic hanc partem fovet, quod nulli licuit asserere oppositum probabile, et qui tenuerit in campo revocare cogitur. » En virum optimum, ac longe doctissimum, de Parisiensium, præ cæteris gentibus christianis, mira scientiæ fama confidentissime gloriantem : atque is contrariae sententiæ nequidem probabilitatem à nostris relictam docet, à diebus quidem concilii Constantiensis, hoc est postquam expresse discussa res est. Altiore autem ex fonte manasse, ejus sententiæ quam asserit, certitudinem, neque ex Constantiensibus temporibus initium hujus doctrinæ ductum, hinc patet quod et ipse, et alii ad vetustissimam [22] traditionem, Patrumque et canonum auctoritatem referendam putent.

Hos libros Almainus et Major jussu Facultatis ediderunt. Hæc vero cum docerent et toti Ecclesiæ testarentur, nullus tum eversa omnia et periclitari fidem, Sedisque apostolicæ dignitatem ; ac doctrinam illam plane detestabilem, erroneam,, hæreticam, aut schismaticam inclamabat ; neque se Romani Pontifices commovere, aut libros ulla nota censuere dignos ; quippe qui intelligerent, hæc vere esse decreta sanctissimæ, et probatissimæ Facultatis.

Ac ne quis suspicari possit, eos suæ favisse sententiæ, aut Facultatis Parisiensis forte obscuriorem fuisse sententiam, placet considerare quid de ea exteri quoque scripserint. Primus Albertus Pighius Belga, adversus Constantiensia et Basileensia decreta pleno ore invectus, hæc subdit : " Horum decretorum auctoritatem asseruit Joannes ille Gerson cancellarius Parisiensis, quem in hodiernum usque diem universa illa schola sequitur. » Hæc scribebat anno 1538 is qui de pontificia potestate tam inaudita scripsit, ut eo nomine fere ab omnibus contemnatur, neque tamen scholam Parisiensem in Gersonis sententia, tanta consensione permanentem, ulla nota suggillare ausus, Gersonem etiam doctum ac pium vocat.

Martinus ab Azpilcueta Navarrus, regno scilicet navarrico oriundus, divini humanique juris consultissimus, postquam Salmanticæ et Conimbricæ docuit, Romam profectus est, summisque Pontificibus Pio V, Gregorio XIII et Sixto V charus, Romæ multa scripsit atque edidit. Is hæc habet : « Non est consilium in præsentia definire, cui principalius potestas ecclesiastica fuerit à Christo collata, an Ecclesiæ soli, an vero ipsi Petro, propter illam discordiam maximam Romanorum et Parisiensium » (Romanorum certe privatorum doctorum, non profecto Pontificum, quos non æquipararet privatis doctoribus nostris). Pergit : « Illi (Romani scilicet) tenent, Petro et successoribus datam esse hanc potestatem, atque ideo Papam esse concilio superiorem : ii vero quibus Joannes Gerson adhæret, docent datam esse toti Ecclesiæ, licet exercendam per unum, atque adeo in aliquot casibus [23] concilium esse supra Papam, quarum illa (scilicet Romanorum) placuisse videtur sancto Thomæ et Thomæ à Vio : altera vero placuit Panormitano, qui pro Parisiensibus est, quem frequentius nostri sequuntur. »

En quem virum, et quantæ auctoritatis adjungat Parisiensibus ; eum scilicet cui canonistæ potissimum adhærescant Addit ; « Hunc explicandi modum mordicus tuetur Jacobus Almainus è Sorbonâ theologus, et Ioannes Major qui idem facit, aiens : Romæ neminem permitti tenere Parisiensium et Panormitani sententiam : nec rursus Academiam illam Parisiensem pati, ut contraria opinio asseratur in ea. » Iterum utramque opinionem, Italorum et Gallorum, pari æquitate refert. Itali et Galli diversa sentientes, æque catholici nulloque discrimine habebantur.

Quæ sententia de Gallis, adeo in totum orbem permanavit, ut Franciscus quoque de Victoria Hispanus scripserit : « Notandum quod de comparatione potestatis Papæ, est duplex sententia : altera sancti Thomæ et sequacium multorum, et aliorum doctorum tam in theologia quam in jure canonico, quod Papa est supra concilium ; altera est communis sententia Parisiensium et multorum aliorum doctorum in theologia et canonibus ; ut Panormitani et aliorum, contraria, quod concilium est supra Papam. » Sic antiqua placita scholæ Parisiensis longe latèque per omnes christianas gentes pervulgata, ubique notissima, nullibi reprehensa sunt*

XIV.

In concilio palam declarata gallicana sententia, nemine improbante, nec repugnante ipso Pontifice.

Neve hæc putent in umbratilibus præliis atque in scholastico pulvere latuisse ; ad episcopalem ordinem atque ad œcumenici concilii lucem perlata esse constat : quippe cum in ipso concilio Tridentino, episcopi ac theologi gallicani suam de concilii supra Pontificem prærogativa sententiam, cardinale Lotharingo [24] Rhemensi archiepiscopo præeunte, legatis Pontificis, ad ipsum Pontificem perferendam palam professi sint totoque orbe testati, seque omnes et universam Galliam nunquam ab ea sententia destituram ; tamen in Pontificis totiusque adeo concilii œcumenici communione, parique cum cæteris episcopis auctoritate atque orthodoxiæ laude manserint : quin etiam præclarum illud egregii Pontificis responsum elicuerint : « Ne definirentur, nisi ea de quibus inter Patres unanimi consensione constaret. » Quæ sane omnia mox ex actis certissimis amplius declaranda, nunc ex Palavicini historia referenda duximus, ut certum fixumque sit, de Gallorum sententia improbanda neminem in tanto concilio, in toto orbe neminem, ac nequidem ipsum Romanum Pontificem cogitasse.

XV.

Petri de Marca de vetere Sorbonà locus.

Hæc igitur illa est scholæ Parisiensis atque adeo totius Ecclesiæ gallicanæ prisca sententia. Neque adversarii diffitentur. Sane Petri de Marca proferunt testimonium de antiqua Sorbonâ eam sententiam propugnante ; neque tamen hujus viri verbis commovemur, cujus apud nos clarissimum ingenium, sed in theologia non satis exercitatum ; ad hæc versatile ac lubricum, et nimia facilitate per varias ambiguasque sententias de re ecclesiastica ludere solitum habeatur. Id tantum constare volumus, in antiqua Sorbonâ, clarissima illa ac nobilissima, eam quam dicimus viguisse doctrinam. Quod autem vir illustrissimus utramque Sorbonam veterem ac recentem collidere voluisse videatur, [25] utcumque se habeat, dicimus : antiquam illam Sorbonam eam esse, quæ in synodo Pisanâ et Constantiensi luctuosissimum schisma compresserit : eam quam Pius II, ut alios omittamus, recentissima memoria, pro conciliari prærogativa, acerrime ac totis viribus decertantem et in sententia persistentem, in conventu Mantuano orthodoxiæ nomine commendarit : eam quam theologi celeberrimi atque ipse Melchior Canus tantae auctoritatis esse pronuntiaverit, ut ab ejus auctoritate, non sine temeritatis nola, recedatur : eam quæ in synodo Tridentina tantam gloriam reportaverit : eam denique quæ academiæ Parisiensi toto orbe terrarum tantam claritudinem comparaverit.

XVI.

Gallicana sententia post Constantiensia tempora viguit : nec tantum in dissidiis, sed in altissima pace, contra Galliae vindicate auctorem.

Ne ergo adversarii, viri doctissimi, se à nostro Marcâ deludi patiantur : ne antiquæ illi Sorbonæ detrahant : ne Galliæ vindicatœ auctor veteris Sorbonæ sententiam Constantiensis ac Basileesensis conciliorum, quasi postea interciderit, constringat finibus atque temporibus. Satis enim ostendimus posterioribus quoque sæculis atque in ipsa Tridentina synodo floruisse : neque [26] idem commemoret « veterem Sorbonam eam esse in qua Gersonis sententia, » sive, ut ait, « machæra in Universitate Parisiensi ab aliquo doctorum exprimeretur, terrendo Ponti Rei, si quando inter Pontifices regesque Galliæ dissidium aliquod oriretur. » Id enim pace doctissimi viri dixerim, nonnisi prætermissa penitus rerum nostrarum, imo ecclesiasticarum historia asseri potuit. Neque in Tridentina synodo, aut aliquid dissidii ortum erat, aut nostri Pontificem territabant, cum antiquam Ecclesiæ gallicanæ doctrinam, etiam Palavicino teste, summa constantia tuerentur.

XVII.

Andreas Duvallius in Facultate Parisiensi primus innovandi auctor, antiquam ultro sententiam agnoscit.

Sane non negamus priscam illam firmamque sententiam, nostri temporibus, Andrea Duvallio Sorbonico auctore nonnihil intermissam ; iis quidem de causis quas nemini nostrum ignotas, tacere nunc malumus quam promere. Sed tamen, quid recens illa, quam jactant, duce Duvallio, Sorbona protulerit, audiamus.

Igitur posteaquam est editus Edmundi Richerii libellus, de Ecclesiastica et politica potestate, statim Andreæ Duvallii responsio prodiit sub hoc titulo : Libelli de ecclesiastica et politica potestate Elenchus, pro suprema Romanorum Pontificum in Ecclesiam auctoritate) auctore Andrea Duvallio, 1612, cum approbatione [27] Doctorum : quo in libro hæc leguntur ; « Ex quo satis cuivis constare potest, eum (Edmundum scilicet Richerium) nondum abjecisse erroneam illam opinionem, quam in schola Dominicanorum Parisiensium coram illustrissimo cardinale Perronio nuper impudentissime professus est : De fide et concilium esse supra Papam : cujus falsitas à magno illo cardinale validis rationibus in amplissimis illis comitiis demonstrata est. » Rectè : sed audiant reliqua attentis auribus : « Etsi enim Parisiensis Academia stet à partibus conciliorum generalium, non tamen propterea unitatem cum cæteris academiis discindit, neque earum doctores pro deviis à fide habet, aut unquam habuit. » Iterum : « Etsi academia Parisiensis infallibilitatem in decernendo ad concilium generale solum referat, ab eo tamen nunquam abesse debet Pontifex. » Tertio : « Etsi Parisienses ad concilium generale ultimam fidei analysim referant, non tamen propterea potestatem de fide decernendi Pontifici unquam ademerunt, et merito. »

Vides primum, teste Duvallio, de sententia academiæ nostræ nondum à quoquam fuisse dubitatum, quemadmodum postea, gliscente, ut fit, audacia, factum est : vides secundo, quid erroneum Duvallius in Richerio reputaret : non certe doctrinam ejus, sed quod eam de fide esse contenderet Summum id erat quod tunc à nostra Facultate peteretur.

XVIII.

Ex eodem Duvallio, in sententia gallicana circa conciliorum potiorem potestatem, nulla hœresis, nullus error, nulla temeritas.

Idem Andreas Duvallius edidit postea tractatum de Suprema Romanorum Pontificum potestate adversus Vigorium jurisconsultum : quo tractatu, quæstione « utrum de fide sit concilium esse supra Papam, et utrum concilium œcumenicum sit supra Pontificem, vel è contra : » aperte docet : " Neutram harum opinionum esse de fide. » Tum : « Neutra, inquit, harum opinionum hæretica est : neutra erronea et temeraria saltem temeritate [28] opinionis. » Denique : « Sententia pugnantium pro conciliis non est hæretica et erronea, et in ratione opinionis temeraria. » Illud, in ratione opinionis, Duvallius addidit, ut à temeritate opinionem ipsam, non autem opinantes, quos ipse impugnabat, absolvere videretur. Sed quidquid sit de Duvallio ejusque adversariis, ipsam opinionem ab eo etiam à temeritate prorsus absolutam esse satis superque est.

XIX.

Idem Duvallius Patrum et conciliorum etiam Florentini et Lateranensis solvit auctoritates.

Neque tantum ex sua sententia Duvallius asserit, sed etiam contrariae partis argumenta auctoritatesque solvit : imprimis vero Florentinum, ac sub Leone X Lateranense decretum, queis adversarii Parisiensium vel maxime fidunt, ut rem definitam esse statuant. At Duvallius expresse ac perspicue hos confutat, atque ita concludit : « Nulla est ratio, nullum Scripturæ aut antiquorum canonum aut Patrum testimonium, ad quod utriusque partis doctores non respondeant ; quorum responsiones, etsi non plane satisfaciant, sufficiunt tamen ut neutra harum errores censeatur continere. » En quo loco habeat adversariorum probationes, eliam eas quas es Florentinis Lateranensibusque decretis tanta confidentia repetunt.

XX.

Idem infallibilitatem pontificiam de fide non esse multis probationibus conficit.

De infallibilitate sic habet : « Statuenda nobis est hæc conclusio : Etiamsi de fide non videatur, saltem non ita evidenter constet summum Pontificem seorsum à concilio, privilegio infallibilitatis, licet agat ut Pontifex, gaudere ; tamen absolute certum est et indubitatum ; » ejus quidem sententia, cujus [29]quisque eam quam voluerit habeat rationem, non ipsa Ecclesiæ fide. Neque tantum dicit non esse de fide, verum etiam probat : primum quia nullibi id tanquam de fide expresse definitum exstat : secundo, quod doctores contrariae sententiæ, « Alliacensis, Gerson, Almainus, Major, Cusanus, Adrianus VI et alii, neque in hac parte, neque in ulla alia ab Ecclesia sunt condemnati. » Et postea : « Nusquam in Ecclesia ullius hæresis suspectos, convictos, aut accusatos fuisse legimus, » Tertio, solvit Scripturarum textus, quibus id esse de fide videri possus : imprimis vero illum locum Matthæi XVI : Tu es Petrus ; et illum Lucæ XXII : Ego rogavi pro te ; et illum Joannis XXI : Pasce oves meas. Solutis Scripturœ locis, ne quid probationi desit, solvit et canonum textus ; quo posito sic concludit : « Ex his sequitur, non ita constare de fide esse, summum Pontificem, etiam si agat ut Pontifex, privilegio infallibilitatis gaudere. » Timide ille quidem, nec satis ex theologica gravitate. Quod enim de fide non ita esse constat, si fidei vim ac rationem attendimus, prorsus de fide non esse constiterit ; et tamen sufficit antiquam sententiam Parisiensis Facultatis tanto robore viguisse, ut nequidem Duvallius, hujus insectator, Romæ probatissimus ac laudatissimus, tanquam fidei, Scripturæve, et conciliis rebusque definitis adversam, damnare potuerit. Quare Belgæ, Hispani, Itali, qui nobis assidue Duvalliurn objiciunt, procul à vero rectoque aberraverint, nisi viri modestiam imitentur.

XXI.

Inde concludit Duvallius definitiones pontificias per sese non esse de fide, ac requiri acceptationem sive consensum Ecclesiæ.

Quid autem Duvallius ex his concluserit à nobis declarari operæ pretium fuerit. Sic autem habet : « Observandum » inquit, est, ut aliquod dogma tanquam hæreticum habeatur, non esse necessariam concilii generalis celebrationem ; sed sufficere summi Pontificis condemnationem, una cum acceptatione totius Ecclesiæ per orbem diffusae. » En, ut aliquid de fide sit, Ecclesiæ consensum, [30] sive acceptationem omnino necessariam ; cujus quidem rei hanc rationem reddit : « Licet enim, inquit, decretum Pontificis quatenus ab eo solo promanat de fide non sit, cum ejus in decernendo infallibilitas fide catholica minime constet, ut supra declaravimus ; nihilominus, si hæc condemnatio ab universali Ecclesia, licet diffusa et non coacta in concilio, approbetur, jam nemo citra fidei detrimentum ei potest contradicere. Est enim de fide Ecclesiam, non tantum ut congregatam in œcumenico concilio, sed ut diffusam, errare non posse. »

Nec semei dixisse contentus, hæc addit : « Respondeo definitiones Pontificis non esse de fide, donec universalis Ecclesia, quam de fide est errare non posse, eas acceptaverit. » Quod quid est aliud, quam id quod unum Declaratio gallicana voluit ; nempe, ut decreta pontificia plenum fidei robur obtineant, ad consensum Ecclesiæ recurrendum ?

Hæc igitur Romæ probata, imo concepta, anno 1614 adversus Richerium et Vigorium edita, anno vero 1636 una cum Duvallii reliquis commentariis recusa, eam famam Romæ quoque Duvallio pepererunt, ut unus adversus Richerium pontificiæ Majestatis vindex haberetur : quæ nunc respui et condemnari, quid esset aliud quam toto orbi illudere ac de fide ludos facere ?

XXII.

Duvallii doctrina de confirmatione conciliorum, deque iis per sese, etiam adversus Papam, valituris in fidei negotio.

Sane haud me fugit Duvallium de conciliis œcumenicis disserentem antiquitatis oblitum, in degeneres abiisse sententias : cæterum nec desunt igniculi, quibus se Parisiensem theologum recordatus esse videatur. Quærit enim an concilium legitimo modo coactum et legitimo modo procedens, Papa per legatos præsidente, in iis quæ ex unanimi legatorum ac Patrum consensione de fide decreta sint, « ante confirmationem sit infallibile, quamvis Pontifex nullam hujus decreti instructionem legatis dederit. » [31] Negat Bellarminus, quem sequuntur recentiores adversarii nostri Hispani ac Lovanienses ; quippe qui doceant solum Papam per sese esse infallibilem ; neque ab eo posse infallibilitatem suam transferri in legatos ; proindeque Spiritum sanctum adesse conciliis, non immediate, sed quod ipsi Papæ adsit, à quo Patres accipiant ut sana et recta decidant.

At Duvallius tale concilium per sese infallibile esse concludit, cum Soto et aliis : quod nempe tale concilium perfectissime universalem Ecclesiam repræsentet, imo eodem interpretante Duvallio, « sit ipsamet Ecclesia, secundum auctoritatem definiendi legesque condendi, quæ falli non possit, utpote columna et firmamentum veritatis, » Quod hac ratione firmat : « Concilium namque œcumenicum legitime coactum et legitimo modo procedens, non à Pontifice, sed à Spiritu sancto sibi assistente, suam infallibilitatem habet, ex vi ordinationis et promissione Christi, qua promisit et statuit se Spiritumque suum Ecclesiæ jugiter affuturum... quare teneri Pontificem, talis concilii, tam in fide quam in moribus sententiæ consentire et stare, non quasi sit inferior eique tanquam superiori obediens ; sed ut obediens veritatt per Spiritum sanctum revelatæ. » Hic oppido vides, qui pontificiæ potestati præ aliis favere se jactant, nihil aliud quærere quam verborum offucias. Ecce enim Duvallius confitetur talis concilii decretis teneri Papam ; quod est res ipsa quam nos quoque dicimus, Ergòne concilio obediens erit tanquam superiori ? Gave dixeris, abominandam vocem ! sed dicas « obedire ipsi veritati per Spiritum sanctum ipsi concilio revelatæ : » quasi nos turba fidelium conciliis aliter obediamus, quam quod certa fide credimus, per illa concilia, veritatem cui paremus, à Spiritu sancto esse revelatam.

Utcumque est, clare docet Duvallius : Patres in conciliis non accipere à Papa aut per Papam proxime et immediate, sed à Spiritu sancto, ut certa decidant ; eamque vim talis decreti esse, ut ei decreto, se nesciente, facto, ipse Pontifex consentire et stare teneatur. Tanta Ecclesiæ consentienti ad fidem explicandam inest auctoritas ! [32]

Quod idem Duvallius multis quidem argumentis, sed hoc vel maxime firmat, quod si quis diceret eo concilio non teneri Papam, inde sequeretur posse contingere ut vera et intemerata fides in solo summo Pontifice remaneat : « ex quo illud etiam sequeretur : in solo summo Pontifice residere Ecclesiam, quæ non stat nec stare potest absque fide : » ex quo iterum atque iterum concludit : tale concilium errare non posse, ei confirmationem à Papa denegari non posse.

Atqui eam auctoritatem facit non sola Papæ infallibilitas, quam revera in legatos transmittere non potest, sed Ecclesiæ totius : non ab ipso Pontifice profecta, sed à Christo collata : quæ cum concesseris, nulla de legatis superest difficultas. Legati, enim ipsi non sunt infallibiles, quibus adhærere synodus teneatur ; sed tota synodus id à Christo habet ; adeoque decretum, praesidenti buslegatis, non tamen necessario consentientibus, fieri et stare posset. De quo tamen hic quærere nil necesse habemus, satisque omnino est concilium absque instructione Papæ, eoque nesciente, firmissima tamen et à Spiritu sancto dictata decreta condere. Quid autem his decretis conciliaribus, ex Duvallii sententia, per pontificiam confirmationem addatur, alia difficultas alibi extricanda. Interim stabit illud invictum ; tutam esse sententiam, conciliaribus decretis ritu solemni factis, summi Pontificis confirmationem denegari non posse : frustràque esse eos, qui nunc ex ea confirmatione concludant, posse Pontificem conciliaribus decretis pro summa potestate vim addere aut demere ; cum vel ex Duvallio, eorum auctoritati etiam ipse Pontifex stare teneatur, quod nunc nobis sufficit.

XXIII.

Casus hæresis, schismatis, alii ex Duvallio memorantur ; in his, quantum concilia valeant in ipsum Pontificem, ex Turrecremata, Cajetano et aliis statuit.

Jam quid, certis casibus, adversus ipsum Papam, eumque non dubium, sed certum, concilia valeant, non vetus illa Sorbona [33] quam spernunt, licet sua canitie ac doctrina venerandam, sed ipse novæ Sorbonæ ductor exponat Duvallius. Et quidem hæresis casum omittemus, cum in eo casu consentiant omnes omnia posse concilium etiam ex sese, nec auctore Pontifice, universalis Ecclesiæ auctoritate collectum. Addit Duvallius casum schismatis, neque hic tantum eum schismatis casum, quo ex dubia electione, dubius exstet Pontifex, ut in illo foedo schismate, sed etiam quo certus Pontifex fiat schismaticus. Id autem ne dubites posse contingere, triplicem hujus rei casum statuit idem Duvallius non suspectus auctor, ex Turrecrematâ et Cajetano cardinalibus non item suspectis : « Ii, inquit, dignitatis pontificiæ acerrimi propugnator affirmant : Papam posse esse schismaticum his tribus casibus : 1° si se à communione totius Ecclesiæ et omnium episcoporum ob aliquam causam injustam separet, et solum cum aliquibus sibi cohaerentibus communicare velit. si nolit amplius officio Pontificis fungi, nec tamen subesse ei qui præ se eligeretur, sed se schismaticorum conventiculis adjungeret : 3° si antiquos ritus ab apostolica traditione manantes immutare vellet. » Hæc enim omnino evenire posse ex optimis auctoribus Duvallius refert et ipse profitetur. Quæ quidem, quo pacto cum infallibilitate consentiant, alius erit quærendi locus : nunc autem fixum esse sufficit, eodem auctore Duvallio, Papam ut schismaticum, ; nec minus quam hæreticum dejici oportere. Quo loco quaeri posset : Qua potestate id fieret ? An recens à Christo creata et constituta ? An ipsi Ecclesiæ jam inde ab initio congenita ? Sed hæc nunc omittimus. Ultro etiam alios casus praetermittimus, extra hæresis ac schismatis causam, quibus, post Turrecrema-tam, Cajetanum, Jacobatium cardinales, idem Duvallius aliique innumerabiles pontificiæ potestatis egregii defensores uno ore consentiant : posse Pontificem « denuntiari concilio, quod absque ejus auctoritate, indici et congregari possit. » Et quidem deponi posse negat : nec tamen id certo statuit, sed « tanquam probabilius ; quod varia sint ea de re doctorum placita : » cæterum [34] gravissimè corripi et increpari : iniqua mandata respui : obedientiam denegari : vim etiam à principibus armaque strenue, modeste tamen expediri posse, et ipse profitetur et in confesso esse tradit. Quos casus non studiose conquirimus, neque ultro ingeramus huic quæstioni ; sed ex Duvallio aliisque non suspectis auctoribus commemorare cogimur, ne indiscrete ac temere adversus concilia pontificiam auctoritatem extollant : sed à probatissimis auctoribus accipiant, atque distinguant extraordinarios casus, qui ordinariæ potestati nihil derogent. Hæc igitur ex Duvallio, novæ ut quidem appellant Sorbonæ duce, delibare animus fait. Cæterum hic quantiscumque artibus, neque obtinere potuit, ut unquam Facultas ab inolita sententia defecerit, neque prohibere quominus ad aperte tuendam Majorum auctoritatem optimi quique et eruditissimi facile redierint.

XXIV.

Quam multi insignes viri præter Gallos hanc sententiam doceant : Panormitanus, Zabarella, Tostatus.

Neque vero soli Galli hanc sententiam scriptis editis propugnarunt : nempe et Navarrum dicentem audivimus, eamdem sententiam secutum celebrem illum Nicolaum Tudescum Catanensem, abbatem Bonacensem, atque episcopum Panormitanum lucernam juris dictum, quem pro conciliorum eliam in Pontificem suprema potestate multa scribentem, neque horum aliquid retractantem, Bellarmini tamen laudatum potius quam condemnatum velit : adeo non semper illam sententiam hostili animo insectantur, qui eam vel maxime reprehendunt.

Panormitano in Italia præluxisse Panormitani magistrum Franciscum Zabarellam cardinalem Florentinum, virum maximum Bellarminus fatetur. Ac de bis quidem viris uberior erit [35] dicendi locus : nunc sufficit à Bellarmino tantos ex Italis viris, accenseri nostris. Accedit e Germania, eodem Bellarmino teste, Nicolaus Cusanus cardinalis : prodit ex Hispania Alphonsus Tostutas episcopus Abulensis, tanta doctrinæ opinione, ut Bellarmino miraculo fuerit, tot scilicet scriptis editis, « brevissimo tempore, cum non vixerit nisi quadraginta annos : de quo merito dictum sit ab eodem Bellarmino : Hic stupor est mundi. Nec minus sanctitate clarus habebatur, ut idem Bellarminus memorat. Is in libro qui dicitur defensorium, fuse probat, « à Christo institutum tribunal superius Papa, nempe concilium, quod Papam corrigere et judicare possit, non solum in fide, sed etiam in aliis casibus ; solumque illud tribunal id habere ut errare non possit, Papam autem errare posse etiam in damnanda hæresi. Quem librum Bellarminus caute legendum monet propter hanc sententiam ; sed alii libri ejusdem sunt spiritus ; neque hujus scripti tantique viri auctoritas, uno Bellarmini verbulo infringi queat,

XXV.

Da Tostato candida cardinalis Daguirrei confessio.

Hic ille est Tostatus Abulensis, quem eminentissimus Daguirreus semel atque iterum appellat « Hispaniæ Salomonem, oraculum litterarii orbis, jure mundi stuporem dictum : quo solo, quamvis alia ornamenta deessent, gloriari posset Academia haec Salmanticensis, cujus doctor, professor et cancellarius celeberrimus fuit. » Tantum igitur virum, amplissimus ac doctissimus cardinalis fatetur eorum numero fuisse, a qui opinionem de potestate concilii supra Papam arbitrabantur certam, et rite antea definitam in concilio generali Constantiensi sessionibus iv et v. » Addit à cardinale Turrecremata reprehensum, et ab Eugenio IV notatum, in sententia perstitisse, atque eam quam attulimus apologiam edidisse. Usque adeo et dictis et factis comprobabat. [36] « non ideo hæreticam esse thesim quam tanquam hæreticam Papa damnaverit. »

XXVI.

Alphonsus à Castro.

Hic cæteros scriptores recensere non est animus : nimia nos copia obrueret : multique alii suo loco referentur. Tantum appellamus eos qui et in omnium ore versentur, et ab ipsis adversariis, nostræ sententiæ defensores habeantur ; quibus Alphonsum de Castro hispanum, è Minorum ordine scriptorem egregium et à nostro Feuardentio ejusdem ordinis editum, doctissimi cardinales Bellarminus et Daguirreus nostris annumerant.

XXVII.

Adrianus VI et Joannes Driedo Lovanienses.

Duo sunt Lovanienses quos Parisiensibus idem Bellarminus atque illustrissimus Roccabertus adjungunt : Adrianus Florentius Ultrajectinus, postea Adrianus VI Pontifex maximus, eumque secutus magistrum discipulus Joannes Driedo, lovaniensium sui ævi facile princeps : queis liquido patet, quam Parisiensium sententiam vocent, non ideo Parisiensibus attributam, quod in ea tuenda Parisienses singulares essent ; sed quod eam singulari studio et eruditione tuerentur. Cæterum in omnibus Ecclesiis vulgatissimam exstitisse, et à scriptoribus pietate et doctrina praestantissimis ubique terrarum publice et cum laude esse defensam, nedum suspecta fuerit. [37]

XXVIII.

De Adriano VI cur privatim dicendum : unus rem totam conficit : ejus jam Pontificis recusus Romæ liber retractatione nulla.

Hæc igitur summatim de Parisiensium asseclis à nobis dicta sint. Sed quando Adriani VI tanti est auctoritas, ut unus rem totam conficere possit, paulum in eo haereamus. Is primum Lovanii summa cum laude theologiam docuit : tum ordine factus est ejusdem Academiæ cancellarius, Caroli V Augusti præceptor, in Hispania episcopus Dertusanus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis, denique post Leonem X summus Pontifex, tanta sanctitate atque modestia, ut nihil infelicius in vita duceret quam quod imperarit. Is ergo theologiæ professor, cum de Continuationis administratione disputaret, negaretque presbyteris permitti posse, sancti Gregorii celebrem locum sic solvebat : « Ad secundum principale de facto Gregorii, dico primo : quod si per Ecclesiam Romanam intelligitur caput ejus, puta Pontifex, certum est quod possit errare, etiam in iis quæ tangunt fidem, hæresim per suam determinationem aut decretalem asserendo ; plures enim fuere Pontifices Romani hæretici : item et novissime fertur de Joanne XXII quod publice docuit, declaravit et ab omnibus teneri mandavit, quod animæ purgatæ ante finale judicium non habent stolam, quæ est clara et facialis visio Dei ; et Universitatem Parisiensem ad hoc induxisse dicitur, quod nemo poterat in ea gradum in theologia adipisci, nisi primitus errorem hunc pestiferum jurasset se defensurum, et perpetuo ei adhaesurum. Item patet hoc de errore quorumdam Pontificum circa matrimonium, de quo in capite Licet, de Sponsa duorum. Item de errore quem ediderat Cœlestinus circa matrimonium fidelium, quorum alter labitur in hæresim ; cujus error olim habebatur in alia compilatione juris : » cap. Laudabilem, de Conversione conjug. Vide quam aperte doceat, quam pro certo habeat, omnino fieri posse ut Pontifex hæresim, non jam ut homo privatus, sed ut Pontifex [38] per suam determinationem aut decretalem asserat : quamque pestiferum errorem putet eum, quem Joannes XXII publice docuerit, declaraverit et ab omnibus teneri mandaverit. Neque hic curamus an Joannes XXII et alii excusari possint ; quid de illis senserit Adrianus VI, quid fieri potuisse putaverit ; id vero quærimus, imo non quærimus : quis enim in re tam clara quæstioni locus ? Sed apertam ac certam lanii doctoris sententiam tenemus : dignumque id observatu quod addit, jam ad Gregorium rediens : « Non tamen dico Gregorium hic errasse, sed evacuare intendo impossibilitatem errandi quam alii asserunt. » Quo quidem se demonstrat, nulla tuendæ causæ, quam susceperat, necessitate adactum, ad hanc tamen sententiam dedita opera declarandam, solo amore veritatis adductum.

Sane advertendum est, vir doctissimus qua cautione sit locutus : Ecclesiam enim Romanam à suo capite Romano Pontifice accurate secernit, cujus distinctionis et abusum pessimum et usum necessarium suo loco ostendemus : neque Ecclesiam Romanam, sed tantum ejus Pontificem etiam de fide definientem, errare posse pro certo habet : nec si quis Romanus Pontifex in fidei quæstione determinando defecisset, ideo Petri fidem et Ecclesiam Romanam defecturam putabat. Qua in re non est dubium in fidei negotio, quod est vel maximum, conciliorum potestatem potiorem agnosci, firmarique ea omnia quæ ab adversariis censura gravissima temere configantur.

Neque vero eam sententiam Pontifex retractavit, uti profecto, si erroneam putasset, facere debuisset. Eam ideo Pius II qui se Basileæ, cum synodo privatus interesset, errasse credebat, solemni retractatione sua scripta confixit : « Hæc enim scripta, ait, fortasse scandalum parient : qui hæc scripsit, inquient, in beati Petri Cathedra sedit, nec invenitur mutasse propositum, qui eum elegerunt et in summo apostolatus vertice collocarunt, ab iis scripta ejus approbata videntur. Cogimur itaque beatum Augustinum imitari. » Nihil simile Adrianus, suaque scripta adeo non retractavit, ut potius Romæ, statim atque Pontifex factus est, edenda curaret, anno videlicet 1522, cum anno 1521 Pontifex [39] creatus esset : adeoque aberat ab eo ut sententiam revocaret, ut potius metueret, ne illi errandi impossibilitatis quam privatus doctor olim improbaverat, vel Pontifex factus favisse videretur.

XXIX.

Vana responsa auctoris doctrinæ Lovaniensium.

Agite, expedite vos, qui Parisiensium sententiam « erroneam, hæreticam, schismaticam, Sedis apostolicæ eversivam » vestra auctoritate decernitis, atque in episcopos totamque adeo Ecclesiam gallicanam proferre audetis tam dura, tam nulla, tam iniqua decreta : agite, inquam, incipite ab Adriano VI tantique Pontificis librum, ejusque jussu in Urbe recusum, erroneum aut schismaticum dicite. Horret animus, aliaque omnia comminisci malunt. Videamus sane ut se torqueant : auctor anonymus in Doctrina Lovaniensium mira refert hoc titulo : « Discutitur doctrina Adriani papæ VI. » Summa est ex Maldero et Wiggero : non hic egisse Adrianum « de pontificia definitione ex Cathedra ; sed de judicio super difficultatibus quæ in facto occurrant, donec, si res sit ad fidem et mores tendens, pleniori examine ex Cathedra definiatur. » Quid autem illud est ; quam impeditum intricatumque, quam ipso contextu verborum conturbatam hominis mentem indicat ? An loquitur de difficultatibus quæ in facto occurrant, qui de fide, de hæresi, tam apertis verbis agit ? Quodnam vero examen plenius quam decisionem narras, post eam, qua de fide determinatum est, qua Pontifex " per decretalem suam aliquid publice docuerit, declarant, ab omnibus teneri mandaverit. Quæ verba Lovaniensem nostrum referre et exscribere puduit, quod iis statim perlectis, ejus responsio evanescat. Plane Adrianus ea verba seligebat, quibus pontificiam de fide definitionem vel maxime exprimeret ; ac si quid aliud gessisset in animo, non tam disertis verbis illam quam quidam asserebant, impossibilitatem errandi configeret.

At enim, inquit Joannes Wiggerus ab eodem auctore laudatus, [40] non id postulabat ea quam Adrianus solvebat difficultas, ut de pontificiorum decretorum infallibilitate disputaret, cum de Gregorii facto duntaxat ageretur. Certe, idque monet vel ipse Adrianus ; sed hæc à se dicta, quod illam aliquorum de errandi impossibilitate sententiam, dedita opera, evacuatam vellet. Neque enim contentus eo, ut ab illa simpliciter discederet, pergit ulterius eamque et à se et à Romanis Pontificibus studiose amolitur. Cur autem ? Nisi putaret rem eam sanctissimæ dignitati non modo parum congruam, sed etiam noxiam et ab ea longe avertendam : tantum abfuit ab eo ut, in asserendis his vanis, certe dubiis Romanorum Pontificum privilegiis, veræ pietatis partem ullam reponeret. Hæc aperte, hæc studiose, hæc dedita opera asserentem, Petri Sedes excepit communibus votis. At si adversariis credimus, per tantam hujus Sedis contumeliam ad hunc apicem, nulla cujusquam querela, imo summa omnium gratulatione provexit.

Pergit tamen Lovaniensis noster : « At Adrianus asserit certum esse quod Pontifex possit errare. Hoc si intelligeret de Pontifice ut definiente et proponente toti Ecclesiæ aliquid fide credendum, neutiquam est certum. Tibi quidem forsitan, sed ipsi Adriano est certum. « At e contra, inquis, id, » nedum certum sit, « manifeste est falsum, ejusque oppositum adeo certum, ut ab aliquibus habeatur de fide. » Quid ad nos si ab aliquibus ? Non ab Adriano quidem, qui eam sententiam evacuare intendit. Quare non Melchior Canus quantumvis acerrimus pontificiæ infallibilitatis assertor, non ipse Bellarminus, ut Lovanienses illi tergiversandum putant ; verum Adrianum VI nominatim accensent iis qui pontificiam infallibilitatem non agnoscant ; neque eo secius Bellarminus virum optimum et doctissimum appellat, « qui merito doctrinæ et pietatis, ex humili domo, in tantam dignitatem conscenderit. » Adeo aberant ab eo, ut illam sententiam erroneam aut Sedi apostolicæ contumeliosam putarent. [41]

XXX.

Nicolai Dubois Lovaniensis ludibria.

Jam vero Nicolaus Dubois, postquam Adriani verba retulit, de Romano Pontifice ita affirmantis : « Potest errare, hæresim per suam decretalem asserendo ; » respondet : « Distinguo : si de potentia metaphysica loquatur Adrianus, etiam hoc transeat. » Quam docte ! Erant scilicet qui assererent Pontificem nec metaphysice loquendo, aut de potentia absoluta, errare potuisse, eaque erat errandi impossibilitas quam Adrianus evacuare intendebat. Et pulchre transeat : nam si professori bilem moveris, omnino asserturus est Romanum Pontificem, nec potentia metaphysica errare potuisse.

Quæ addit, quoniam non ad explicandum, sed ad confortandum Adrianum pertinent, hujus loci non sunt. Pudet tamen interim Adrianum tantum virum, Lovaniensis Academiæ ornamentum, atque in eam effusissime liberalem, à professore Lovaniensi temeritatis fuisse incusatum.

XXXI.

Auctoris tractatus de Libertatibus gallicanis subtilia nec minus vana responsa.

Dicent, Adriani ac Sedis apostolicæ causam à Nicolao Dubois crassissimo auctore, atque ab aliis Belgis, doctissimis licet, pessime esse defensam. Videamus sane, quid alii, acutiores scilicet, excogitaverint. Auctor anonymus tractatus de Libertatibus Ecclesiæ gallicanæ, is qui se subtilissimum videri velit, nihil aliud quam in re gravissima ludit. Primum enim ait, « privati doctoris, necdum Pontificis infallibile non esse judicium : » qua de re quis dubitat ? Cur nemo extiterit, qui hujus doctrinæ causa, Adrianum à [42] Pontificatu prohibuerit, aut etiam vel minimum reprehenderit, id quæritur. Subdit : « At enim Adrianus Pontifex factus sententiam non retractavit : » addere debuit, adeo non retractasse sententiam, ut librum etiam novus Pontifex recudi jusserit. Hæc omittit reponitque tantum : tot tantisque negotiis distentum, pontificatu satis brevi, « nihil de corrigendis scholasticis commentariis cogitasse. » Acute : recudendo operi tempus adfuit, corrigendo defuit. Interrogat postea : « Privata Pontificis opinio an definitionis loco habenda sit : et an in deneganda, infallibilitate solum Pontifex infallibilis existimandus sit ? » Quid ad rem ? cum nemo postulet ut pro infallibili, sed ut pro irreprehensa tutàque tanti Pontificis sententia habeatur- Ad hæc hærent scilicet, et ad alia omnia se vertunt potius quam ad quæsita et objecta respondeant.

XXXII.

Galliæ vindicatæ auctor.

Vir clarissimus ac doctissimus, nunc eminentissimus Galliæ vindicatæ auctor, uno quidem verbo rem confecisse se putat : nempe « Adrianus, inquit, non ex proposito hanc quæstionem tractat, sed incidenter tantum et vix tribus lineis, respondendo ad objectionem. » Tribus vix lineis ? Id quidem qui scripserit, eum non legisse sedulo, sed cursim transvolasse, et oculos in incertum jecisse, non immerito quis dixerit. Quod autem incidenter hunc locum tractaverit, nedum argumentum infringat, firmat magis ac munit : quippe cum ex eo constet, Adrianum nulla necessitate compulsum, quæsita occasione ac de industria, in eam tractationem divertisse ; quippe qui infallibilitatem illam evacuare intenderet, ut et ipse dicit et nos jam monuimus. [43]

XXXIII.

Pater Thyrsus Gonzalez.

Thyrsus Gonzalez haud minus tergiversari cogitur. Sic enim respondet : « Errasse Adrianum ut doctorem particularem, si ejus intentio fuit asserere Romanum Pontificem posse ut Pontificem errare, dum resolvit dubia fidei, obligando Ecclesiam ad credendum id quod ipse asserit. » Sed quo mihi tum istud si ? Librum habes in manibus : sententiam tenes docentis, « errare posse Pontificem in eo quod per suam decretalem aut determinationem declaraverit, asseruerit et ab omnibus teneri mandaverit. » Satisne perspicuis exquisitisque verbis usus est, ut omnem tergiversationem excluderet ? Addit P. Gonzalez ; « Nimis credulum fuisse Adrianum asserendo illud quod de Joanne XXII vulgus falso sparserit. » Quid tumpostea ? Non agimus de Adriani, probationibus : certam, planam, liquidam, nostris consentaneam conclusionem proferimus. Sequitur : « Atqui non fuisse hanc Adriani mentem, testatur Ioannes Malderus. » De Adriano sane, non de Maldero quærimus : ipse pro se loquatur Adrianus, neque ad alienum trahatur arbitrium ; reliqua Malderi jam confutata sunt. Agit enim Adrianus non de privata sententia, sed de pontificia, ut est Pontifex ; quippe qui agit de Pontifice, « qui determinet per decretalem suam, et ab omnibus teneri mandet id quod declaraverit, » quod non privatus doctor, nec alius profecto quam Pontifex fecerit.

Sane hæc postrema verba : Ab omnibus teneri mandaverit, Romanum Pontificem mirum in modum angunt urgentque : « Nil, inquit, referebat ad scopum Adriani, mandaverit Joannes XXII necne ; » imo vero multi ; quandoquidem totam illud quod de pontificia infallibilitate asserebant evacuare intendebat.

Extremum denique P. Thyrsi refugium est : « Quidquid ut doctor Lovaniensis scripserit, » revocasse Adrianum qua de re [44] cum eminentissimo Daguirreo hujus solutionis auctore, accuratius tractare nos oportet.

XXXIV.

Eminentissimus et doctissimus Daguirreus.

Is quidem quo candore est, plane ac nulla tergiversatione profitetur Adrianum VI « vitæ integritate, contemptu honorum et doctrina clarissimum, qui olim censuerat Papam in judicio fidei extra concilium errare posse, postea in pontificatu oppositum docuisse, » data scilicet egregia ad Fridericum Saxoniæ ducem adversus Lutherum epistola ; pessimique haeresiarchae extra omnem synodum damnatis erroribus. Hoc ultro fatemur. Sed cardinalis doctissimus nullo sane malo animo, ubique sic agit, tanquam Parisienses Romano Pontifici negent potestatem definiendi de fide extra concilium : à qua hæresi eos vel maxime abhorrere constat. Rogare autem liceat, quid ad rem attineret, egregiam epistolam, ut multum sibi profuturam exscribere integram, cum in ea de pontificia auctoritate multa, de infallibilitate ne verbum quidem unum legerimus.

Sane doctissimus cardinalis, ne per totam prolixissimam epistolam inani opera vagaremur, « notari vult maxime in rem suam quæ n. 30 et 31 continentur. » Atqui n. 30 nihil aliud reperimus, nisi Cathedram Romanam esse apostolicam : Petrum apostolorum caput in ea præsedisse : Romanam Ecclesiam esse principalem, eamque unde sit orta sacerdotalis unitas : itaque pessime actum à Luthero, qui summos Pontifices, qui scholas christianas tot probris prosciderit ; quæ ad infallibilitatem minime pertinere, nemo est qui non videat.

Sane sequente numero 31, quo Lutheri sacrilegam et in Dei sacerdotes tot probra jactantem, linguam comprimat, refert de observandis Dei sacerdotibus, maxime autem principe sacerdotum, egregium Deuteronomii locum, capite xvii, neque infert aliud, quam ut ne Pontifices incessantur probris atque blasphemiis, neque quidquam amplius. [45]

At enim objicit eminentissimus cardinalis eumque secutus P. Thyrsus Gonzalez, ab Adriano prolatum Deuteronomii locum, quo capitis damnatur, qui superbierit nolens obedire sacerdotis imperio : ex quo textu, ipsi quidem, non tamen theologi omnes pontificiam infallibilitatem eliciant : qua de re alio loco dicimus. Neque quisquam negat qui superbo animo pontificia imperia detrectaverint, spirituali gladio feriendos. Cæterum hic quæritur, non quid inde ipsi, sed quid Adrianus intulerit. Nempe theologi omnes ac Parisienses vel maxime, adversus hæreticos primatum apostolicum probant ex his locis : Tu es Petrus ; et : Confirma fratres tuos ; et : Pasce oves meas : ex quibus Daguirreus, Thyrsus, alii sententiam infallibilitatis asserant. An continuo inferent à Parisiensibus quoque abdicatam suam ? Sane si Adrianus antiquam doctrinam revocare voluisset, non deerant verba, quibus tantus Pontifex, tam candido animo, tam humili ac modesto mentem suam promeret. Quare quod de retractatione memorant, votum est optantium, vigilantium somnium : certumque omnino est Adrianum cardinalem, episcopum Dertusanum, hispanici cleri æque ac belgici decus, regnique hispanici strenuum administrum, Papam denique in sententia perstitisse, à nullo vel leviter reprehensum ; nedum schismatica, erronea, Sedi apostolicæ contumeliosa exprobraret. Adeo certum est de his reprehensionibus ac censuris, in quibus nunc partem vel maximam religionis reponunt, neminem per hæc tempora, neque in Belgio, neque in Hispania, neque in Italia, neque Romæ atque in ipsa Sede apostolica cogitasse.

XXXV.

Doctorum Lovaniensium et factis et dictis in Adrianum VI observantia singularis.

Sane Lovanienses Adrianum suum mira reverentia prosecutos, hæc quoque testantur : nempe cum prima illa edita est doctissimæ Facultatis in Lutherum censura, totum id Adriani tum cardinalis Dertusani judicio factum. Id Jacobus Latomus major, cum pro ea censura scriberet, in præfatione luculenter exposuit, et [46] censuræ praefixa ejusdem cardinalis epistola ostendebat. De qua quidem Latomus ita est præfatus : « Sufficere debuit judicium reverendissimi cardinalis Dertusensis, cujus probitas et sapientia, non modo libris præclaris editis, sed et maximis rebus orbi nota est : » ut propterea diceret non videri necessarium articulorum recidere rationem. Ex quo intelligitur, quam probarent Adriani libros. Atque is annis post duobus ad Petri Cathedram est evectus : ac facile intelligi potest, quanto honori habuerint Pontificem, qui non modò cardinalem, verum etiam privatum tantopere suspextssent

Edidit postea Joannes Driedo sacræ theologiæ professor apud Lovanienses anno 1533 librum de Ecclesiasticis Scripturis et dogmatibus : neque ita multo post librum ; de Captivitate et Redemptione generis humani : in cujus præfatione Adrianum VI miro affectu celebrat : « Observantissimus, inquit, meus in theologicis studiis præceptor ; qui me in filium eruditionis susceperat, et præsidens mihi pileum magisterii in theologia imposuit anno nativitatis Domini 1512, die 17 mensis augusti, qui et usque in tempus ferme illud Lovanii resederat totius nostræ Academiæ lumen et decus, postea illius nominis Pontifex VI ; » ut nec mirum sit, de Adriano tanta præfatum, illustrissimo Roccaberto teste, ut jam vidimus, ad præceptoris sententiam accessisse. Quare Lovanienses, Duacenos, Belgas, Hispanos, Italos, Romanos etiam si « liceat Pontifices, rogamus, obsecramus, ut agnoscant nos peti per Adriani sui latus : nec nisi conculcato tanto Pontifice, non minus pietatis quam doctrinæ laude celeberrimo, sententiam gallicanam damnari potuisse.

XXXVI.

Ex Adriani sententia et temporum notis demonstratur Florentina, Lateranensia, Tridentina decreta frustra objici.

Hanc quoque circumstantiam censoribus nostris perpendendam damus : aiunt uno ore omnes, a Florentina sub Eugenio IV atque à Lateranensi sub Leone X synodis œcumenicis, [47] Parisiensium sententiam aperte esse damnatam. Id primum Bellarminus ; id eum secuti alii uno ore edixerunt. Vel unum Daguirreum audiamus sic de Florentina synodo disserentem : nempe inveniri « clariorem meridiana luce, potestatem plenissimam Romani Pontificis supra totam prorsus Ecclesiam ; atque adeo supra concilium œcumenicum : deprehendi pariter auctoritatem summam ipsi à Christo commissam ad definiendum controversias fidei, independenter à reliquo Ecclesiæ corpore. » Addit in concilio Lateranensi ultimo sub Leone X, « potestatem supremam Papæ in tota Ecclesia et nominatim supra concilium œcumenicum palam definitam fuisse. » Qui autem factum sit, ut Adrianum, postquam ea transacta ac definita esse volunt, alia omnia docentem, et contra definita expresse ac studiose insurgentem, non modo Ecclesia tulerit, sed etiam ad summum Pontificatum evexerit, ac sua recudentem Romæ et in sententia publice persistentem, nec reprehenderit ? Edicant si possunt ; aut si nihil habent quod mutiant, ab iniquis porro censuris temperent.

Utinam vero liceret ab eruditissimo et optimo cardinale sciscitari coram quid de his sentiat. Sane, quo candore est, qua indole, qua animi magnitudine consensurum sat scio. Nam nec illud contemnendum : concilii Lateranensis sessionem xi, sub Leone X, anno 1516, fuisse celebratam, cum Adrianus Romana jam purpura fulgeret, rebus ecclesiasticis occupatissimus, et quinque annis postea, anno videlicet 1521, Leoni fuisse suffectum : quo necesse fuerit tam paucorum annorum spatio, et ab Adriano Leoni proximo successore et à cardinalibus, et ab omni orbe christiano definitio- ' nem Leonis, eamque in œcumenico concilio editam, tamen usque adeo oblivione deletam, ut nec ulla ejus vestigia superessent.

Quamobrem quod asserunt, jam inde à Florentini ac Lateranensis concilii temporibus rem esse decisam, haud immerito à nostris rejectum esse constat : atque omnino ex his istud argumentum existit : Adriani VI sententiam, hoc est, Parisiensem ipsam, aut immunem relinquunt, et nos cum illo vincimus : sin autem condemnatam volunt, aut ex antecedentibus definitionibus, aut ex consequentibus : non ex antecedentibus, Florentinis scilicet aut [48] Lateranensibus, quas solas obtendunt, cum eae nihil nocuerint, ac nequidem objectæ sint Sedem apostolicam conscensuro, in Sede apostolica praesidenti : hanc autem sententiam nulla consequens definitio proscripsit : aut enim concilians, aut pontificia : concilium autem nullum est habitum nisi Tridentinum, in quo hanc sententiam clara voce professos, ut vidimus episcopos gallicanos, totus orbis excepit : pontificiam vero definitionem nullam omnino proferunt. Id ergo unum superest, ut à privatis doctoribus censura profecta sit, quorum sane nomina cum honore appellamus ; auctoritatem vero adversus antiquissimae Facultatis totiusque adeo Ecclesiæ gallicanæ scita, si non magni facimus neque pertimescimus, jure nostro agimus.

XXXVII.

Nominantur potestatis pontificiæ vehementissimi defensores, qui summa ipsa Parisiens ium tuentur sententiam.

Hactenus tuti sumus ab omni censura, tantum appellatis iis quos ipsi adversarii in nostram sententiam convenisse fateantur : quanto tutiores, cum demonstraverimus, etsi verbis discrepantes, tamen summa ipsa stare nobiscum, qui vel infensissimi memorantur ; nec tantum Dionysium carthusianum illum sanctissimum juxta atque doctissimum adversus Basileense concilium Eugenii IV egregium defensorem ; verum etiam, quod mirentur, earum partium duces, Joannem Turrecrematam, Petrum de Monte episcopum Brixiensem, Antonium de Rosellis : ad hæc sanctum Antoninum archiepiscopum Florentinum, duos jacobatios Christophorum et Dominicum celeberrimos cardinales, aliosque viros maximos postea prodituros, quorum exspectatione causam nostram illustrari ac muniri volumus.

XXXVIII.

De concilio Constantiensi : qui approbatum negant, ipsi se suis telis conficiunt.

A privatis auctoribus et à scholæ Parisiensis Ecclesiæque gallicanæ sententia ad ampliora pergimus : nempe ad Constantiense [49] concilium. Atque hujus quidem res gestas suo loco exequemur. Nunc autem sufficit invicti argumenti vim in hæc pauca concludere. Si, quod adversarii tanta ope contendunt, ejusdem concilii sessionum iv et v decretis id tantum agitur, ut in schismatis casus et in dubium Papam conciliorum œcumenicorum potestas valeat, profecto illa decreta proba sanaque sunt, neque tantum œcumenico concilio digna ; verum etiam pro ratione temporum necessario expedita, nec unquam infirmanda, sed omni potius pietate ac studio propugnanda : atqui adversarii, nedum hæc Constantiensia decreta propugnent, oppugnant potius, omni studio evertunt Ac textum quidem sollicitat Schelstratus ; optimis gestis falsi crimen impingit : cæteri, Bellarmino duce, eam [50] concilii partem infamant, confirmatam negant : concilii œcumenici mendacem titulum prætulisse aiunt ; ergo profecto sentiunt majus aliquid agi, quam ut incertus tantum Pontifex concilio œcumenico subsit.

Sane Duvallius, propter auctoritatem concilii Constantiensis, sessione iv, de fide esse docet concilium œcumenicum dubio et incerto Pontifice esse superius. Cur eum fidei articulum non intactum volunt ? quid erat in eo dubii, ut Martinus V probatum nollet ? An dubium Pontificem etiam contumacem, à concilii œcumenici potestate immunem esse oportebat ; neque esse in Ecclesia vim ullam quæ schismatis vulneri mederetur ? Absurdum, absonum, rebus gestis repugnans, Ecclesiæ catholicæ Christique providentiæ prorsus inimicum. Dicent opportunissimum schismatis fuisse remedium, si de Papatu pari fere jure contendentes ultro loco cederent. Recte ; quid autem si nollent ? Æterno schismate Ecclesia laboraret. Absit : ergo necesse est ut sit aliqua potestas, qua dubii saltem Pontifices etiam inviti comprimantur : ac si Constantienses nihil aliud agebant, nemo dubitaverit quin approbandi fuissent ; ut qui malo schismatis certum ac necessarium remedium attulissent ; atqui approbationem hanc cane pejus et angue refugiunt : ergo aliud profecto actum intelligunt,

XXXIX.

Objectio de obedientiis nondum adunatis, sessione iv et v, sponte corruit duobus factis constitutis : primum à concilio Constantiensi statim assumptum concilii œcumenici titulum et jus.

Instant : Sessionum iv et v decreta, utcumque se habeant, tamen approbanda et firmanda non erant à Martino V ut œcumenici concilii acta, nondum adunatis ut vocant obedientiis, sed tantum, ut aiunt, tertia Ecclesiæ parte. Huc quidem omnia redeunt : id assidue urgent : hic argumentorum vis ac summa consistit. Quæ anteaquàm ex gestis perspicue refellimus, duo quæ facti sint, in antecessum nobis concedi postulamus : primum, in primis illis sessionibus, nondum adunatis licet obedientiis, atque in ipso initio, [51] à concilio Constantiensi œcumenici concilii nomen assumptum ;. imo sessione III statim definitum, quod (relege verba) « Constantiæ in Spiritu Sancto synodus generalis fuit, et est rite et juste convocata, initiata, celebrata : » quæ definitio, si revera tunc Constantiæ synodus œcumenica non fuit, mendax, erronea est ; neque tantum non approbanda, verum eliam falso et in vanum assumpto Spiritus Sancti nomine ac numine, atque œcumenici concilii titulo, blasphema, schismatica, omni studio detestanda judicari debeat. Quis autem id ausus est ? Quis unquam audeat ? Nemo certe, nisi forte existant qui, quantum in ipsis est, infandum schisma exsuscitatum et vulnus Ecclesiæ innovatum velint.

XL.

Alterum factum, Martinum V tunc cardinalem his synodi initiis adhœsisse.

Quæ ut magis valeant, alterum factum afferimus : nempe Martinum V tum Othonem cardinalem Columnam, unum fuisse eorum cardinalium qui à Gregorio XII ab ipso initio recesserint, Pisano et Constantiensi conciliis adfuerint, primarum sessionum synodi Constantiensis pars maxima fuerint, sacro illi conventui, concilii œcumenici in Spiritu Sancto legitime congregati titulum et auctoritatem attribuerint : qui titulus, si mendax est, si blasphemus, si schismaticus, tertia Ecclesiæ parte à reliquis abrupta ac pro toto Ecclesiæ corpore vindicata ; nempe Otho cardinalis, nusquam revocata aut improbata priore sententia, ad ipsam Petri Sedem, mendax, schismaticus, blasphemus, evectus est. Quæ si adversarii concoquere possunt, nobis certe indulgeant, qui hæc intelligere, his assentiri, ab his non abhorrere non possumus.

XLI.

Aliud factum additur, quod pars Ecclesiæ, quæ concilium Constantiense inchoavit, non fuerit tantum pars tertia, sed duabus aliis etiam adunatis longe superior.

Hæc igitur duo sunt quæ facti esse dicimus, quæque ad [52] universas adversariorum difflandas machinas profecto sufficiant. Addamus tamen si libet et tertium, de tertia parte Ecclesiæ tantum in Constantiensi concilio congregata : id enim mirum in modum post Joannem Turrecrematam Bellarminus urget, eumque secuti censores nostri omnes pro viribus exaggerant. Nos autem, qua possumus simplicitate reponimus : Ergone tertia pars tantum, quæ tot nationes complecteretur, Germaniam, Angliam, Poloniam, Sueciam, Norvegiam, Daniam, Dalmatiam, Bohemiam, ipsamque Italiam, dempta admodum Apulia, ipsam quoque Romam, et cum Belgio Galliam, et cum Sigisimmdo rege totam Hungariam : ad hæc Universitates, Parisiensem, Bononiensem, Viennensem, Cracoviensem, Avenionensem, Oxoniensem, Pragensem, quæ suos in synodo legatos haberent : atque item sacros Ordines, Cluniacensem, Carthusiensem, Præmonstratensem, Prædicatorum, Minorum, qui per speciales procuratores synodo adhærerent, cum innumeris abbatibus SS. Benedicti ac Bernardi, quos omnes, omnes inquam, nullo labore, quippe ex ipsis subscriptionibus, ostendimus sacræ synodo Constantiensi, jam inde ab initiis adfuisse, Reliquine, tantula pars orbis, eaque in duas scissa particulas, quarum una Benedicto, altera Gregorio adhærebant, pro duabus Ecclesiæ partibus numerandi sunt ? Cum præsertim Hispani, certe eorum pars maxima, Benedicto suo quotidianis vocibus discessionem intentarent ; Gregorius vero XII, quem unum Pontificem, si Deo placet, cum Odorico Rainaldo jactitant, desertus ab omnibus, Austriæ exiguo in oppidulo concilium œcumenicum celebraret ; atque in angulo Italiæ totam haberet Ecclesiam. Hæc igitur duo frustula christiani orbis, quasi duas partes, cum ea, quæ synodum Constantiensem constitueret, Joannis XXIII obedientia comparabimus : tot, quantas memoravimus reliquas nationes, atque ex illis congregatos ducentos eoque amplius episcopos ; tot illustres academias, tot religiosos Ordines, pro tertia tantum parte habere cogemur ? Hos sibi concilii œcumenici titulum ac Spiritus sancti magisterium mendaciter arrogasse dicemus. Pace eorum dixerim, rogamus, obsecramus, ne ad hæc absurda et infanda nos adigant, [53]

XLII.

Constantiensis synodus à Romanis Pontificibus optimæ notœ synodis accensita : privata Binianæ editionis nota, quam nulla et temeraria, quam Sedi apostolicæ contumeliosa, nihil proficere : qui de ejus synodi confirmatione litigant.

De synodi vero approbatione quod litigant, primum abigatur illa quorumdam animis suborta suspicio, qua scilicet, audito concilii Constantiensis vel ipso nomine, statim nescio quid Romanæ potentiæ inimicum cogitant ; cum ex historia rebusque gestis elucescat : pontificiam Sedem atque illam Petri navem fœda diuturnâque tempestate tantum non obrutam, per Constantiensem synodum ex his fluctibus emersisse : denique ab ea synodo, necdum adunatis obedientiis, adversus Wiclefitas et Hussitas assertam eam, quam impii et perduelles, dementibus odiis, exagitaverant Romani Pontificis supremam in Ecclesia potestatem ; ut, ad eam tutandam ac restituendam, synodus Constantiensis divinitus comparata esse videatur. Quare à Romanis Pontificibus nunquam sine veneratione appellata, nedum ulla censoria nota unquam affecta fit : suoque loco legitur in conciliorum universalium editione Romana, quam pari diligentiae ac magnificentiæ laude Paulus V in typographia reverendæ camerae apostolicæ Vaticana adornari jussit. Abest certe synodus Basileensis dubia, suspecta, ex parte improbata ; quod ultro fatemur ; Constantiensis vero integra, inviolata prodit, cum Nicæna et aliis, cum Lugdunensibus, Lateranensibus cæterisque, quæ optimæ notæ Romæ quoque habeantur. Quo cadat necesse est illa Binianæ editionis nota : « Concilium Constantiense ex parte approbatum, nulla auctoritate, nullo concilio, nullo auctore Pontifice, ex privati hominis sensu atque ausu ; quippe quæ recentissima, extrema videlicet ætate, prorsus temeraria atque omnibus retro sæculis inaudita prodierit.

Quam tamen censuram, à privatis licet ortam scriptoribus, [54] quasi omnibus liceat sacratissimis synodis proprio ex cerebro et arbitrio quasvis notas inurere, omni ope tutandam suscipiunt. Quid ita ? An quod incertum Pontificem synodus Constantiensis concilio œcumenico subdat ? Neutiquam, id enim admittunt omnes ; sed quod ea synodus apertius certiusque quam vellent, « quemlibet, cujuscumque status et conditionis, etiamsi papalis existat, » non tantum huic sacræ synodo, quæ schismatis causa fuerat instituta, sed etiam cuicumque alteri concilio generali, quacumque causa, convocato, neque tantum in schismatis extirpandi causa, sed etiam in fide ac morum reformatione, subdiderit.

Qua tamen vitilitigatione quid proficiunt ? Cum succurrat illud, tot Ecclesiarum Christi, tot christianarum gentium, tot Universitatum, tot Ordinum religiosorum cœtum, quamvis œcumenici concilii nomine non gauderet, tamen impune non posse contemni. Quid, quod is cœtus pro œcumenico concilio se gessit ? Quid, quod hanc sibi auctoritatem vindicanti, nemo mendacium exprobravit ? Quid, quòd Martinus V cum ipsa synodo, hanc quoque sententiam dixit, neque improbavit unquam ? Quid quod ea decreta fixit cum cæteris ducentis episcopis ac Patribus, queis quilibet Pontifex, cuicumque concilio præsenti ac futuro, quacumque de causa subsit ? Quid, quod nec Pontifex ilia revocavit ? Et quidem, his decretis confirmationem nec semel, sed centies additam, ipsa gesta pandent ; nullum ut sit concilium quod certiore approbatione constet. Fac autem defuisse ; tamen illud stabit, doctrinam, quam erroneam, schismaticam fideique adversam tam confidenter asseverant, nemine improbante, nemine retractante, in lucem christiani orbis sub œcumenici concilii titulo prodiisse. [55]

XLIII.

Concilii Basileensis initia legitima et certa Bellarminus et Rainaldus agnoscunt, etiam Lateranense concilium : ejusdem Bellarmini suffugia ex Duvallio confutata.

De Basileensi vero synodo, ne quid nobis affingant, clara voce testamur, nulla ratione tueri voluisse, quæ post translationem legatorumque discessum decreta gestaque sunt : imo ea [56] cassa, irrita, roboris vacua profitemur. Hæc nos de posterioribus Basileensibus gestis : de prioribus sane, quæ ab his posterioribus merito distinguantur, cardinalem Bellarminum hæc dicentem audimus : « Dico Basileense concilium initio quidem fuisse legitimum ; nam et legatus aderat Romani Pontificis et episcopi plurimi : at quo tempore Eugenium deposuit et Felicem elegit, non fuit concilium Ecclesiæ, sed conciliabulum schismaticum, seditiosum, et nullius prorsus auctoritatis ; sic enim appellatur in concilio Lateranensi sessione ii. » Hæc refert, hæc laudat [57] Odoricus Rainaldus, tom. XVIII Annalium. Nihil ergo aliud Bellarminus, nihil Odoricus, nihil ipsum Lateranense concilium.

Quis ergo inficiari possit initia Basileensia fuisse legitima ? Aut quid ad initia magis pertinere possit quam ipsa sessio ii, in qua videlicet « sacra Basileensis synodus, ne de ejusdem sacræ Basileensis synodi potestate à quoquam dubitetur, » decreta Constantiensia sessionis v innovat, « eoque fundamento nixa, declarat : quod ipsa synodus (nempe Basileensis) in Spiritu sancto legitime congregata, et Ecclesiam militantem repræsentans, potestatem immediate à Christo habet, cui quislibet, cujuscumque status vel conditionis, etiamsi papalis existat, obedire tenetur, » etc, iisdem verbis quæ in concilio Constantiensi sessionibus iv et v continentur. Igitur illa synodus, nullo schismate, sub Pontifice certo Eugenio IV per legatos præsidente, in eumdem Pontificem sibi à Christo immediate traditam supremam potestatem tribuit, ne concilians auctoritas ad dubium tantum Pontificem extendi videatur. Qua de re Bellarminus hæc scribit : « Concilium Basileense, sessione ii, una cum legato Pontificis communi consensu statuit, concilium esse supra Papam, quod certe nunc judicatur erroneum. » Quid est nunc nisi nota novitatis ? À quo autem judicatur ? Ab ipso Bellarmino : à privatis doctoribus. Miror decreto unanimi, œcumenicæ synodi, Sede apostolica per legatum præsidente, edito, privatam auctoritatem anteponi. Fac enim decretum ab Eugenio IV non fuisse firmatum, quod contra esse, ex actis demonstrabimus : tamen œcumenici concilii decretum unanimi consensu legati apostolici cum Patribus, quorum numerus, teste Rainaldo, in dies augebatur, editum, privata auctoritate impune contemni quis ferat ? Quis autem sana mente præditus, audeat tali decreto etiam probabilitatem denegare ? Certe vel Duvallium audivimus tali conciliari decreto infallibilitatis privilegium ex certo sancti Spiritus privilegio asserentem. Nihil ergo jam cum ipso superest quæstionis. At Bellarminus, inquies, huic sententiæ adversatur- Certe ; sed audi verba : Sub opinione, inquit ; non certa et explorata sententia. Ergo vel ex ipso sub opinione [58] positum, atque erronei nota temere inustum Basileense decretum, cum legato pontificio communi consensu proditum, de superiore concilii potestate.

XLIV.

Ex Ludovici Alamandi beatificatione argumentum : item ex Amadei VI Sabaudiœ ducis fama sanctitatis, Odorico Rainaldo utroque in negotio teste.

Pater Thyrsus Gonzalez ab ipso initio, in ipsa præfatione gloriatur « pro contraria sententia nullum allegari doctorem, cujus sanctitatem solemni cultu Ecclesia declaraverit, » quod eliam haud semel ingeminat. Quæ sane probatio quam sit infirma, nemo non videt, cum coram oculis Dei multi sanctissimi sint, quorum non est sanctitas declarata : rursus autem insignitos solemni titulo sanctitatis, non ut sanctissimos ita etiam doctissimos fuisse constet. Sed quando hæc viro reverendissimo memoratu digna visa sunt, subit admirari excidisse memoria Ludovicum Alamandum archiepiscopum Arelatensem ac sanctæ Cæciliæ presbyterum cardinalem, de quo hæc historici retulerunt, imprimis Æneas Sylvius, postea Pius II, qui non modo in libro de Gestis Basileensibus ; hujus cardinalis eruditionem summam, facundiam singularem egregiasque virtutes, præsertim fortitudinem, constantiam atque admirabilem pietatis gustum sensumque commendat ; verum etiam in historia rerum suo ævo ubique gestarum, quam Pontifex scripsit, cum de Europa scriberet, hæc tradidit : « In Arelate ad sepulcrum Ludovici cardinalis sanctæ Cæciliæ, ejus urbis episcopi, quem Basileæ in consessu Patrum praesidentem vidimus, magna miraculorum opinio orta est, et invalidorum frequens undique concursus spe sanitatis factus. » Eadem referunt Philippus Bergamensis, Vernerus, Philippus de Liguamine, Paradinus, Valemburchius, Nostradamus, quos in Pontificio Arelatensi videre est. Horum igitur unanimi testimonio constat : [59] Ludovicum Alamandum virum sanctæ vitæ, mirœ patientiæ, scientia incomparabilem, multis miraculis editis coruscantem, quod et Odoricus Rainaldus confitetur.

Accessit Sedis apostolicæ auctoritas ex diplomate Clementis VII, quo « Petrum de Luxemburgo, et Ludovicum Alamandum, sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalem. Ecclesiæ Arelatensis archiepiscopm ; cum ad eorum sepulcrum, non tantum Avenionensis et Arelatensis civitatum, sed etiam harum partium multitudo concurrat, ut tanquam speciales protectores, fautores, intercessores ad Dominum invocentur, apostolica auctoritate permittit, ut eorum ossa in commodiora loca transferre et ibidem venerabiliter collocare, et utriusque sexus fideles eos in prædictis ecclesiis ac sacellis pro beatis venerari possint, quippe qui et miraculis invocati inclaruerint Nec mirum, quandoquidem Petrus teneris sub annis, et Ludovicus vitam cœlibem castamque, et immaculatam exegerint ; et Petrus in decimo septimo ætatis anno, Ludovicus vero in sexagesimo, suo Creatori suas purissimas animas reddiderint, calcatis hujus mundanae vitæ, quamvis illustri essent orti familia, illecebris. His igitur, ac Renati regis Siciliae et Jerusalem, tum in illis partibus degentis, et illorum miraculorum stupore perculsi, claro testimonio ; quin etiam Francisci episcopi Tusculani, sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis de Claromonte, illarum partium legati à latere, qui ad eosdem Petrum et Ludovicum non parvum gereret devotionis affectum, supplicatione permotus, eorum imagines à longissimis jam temporibus depingi solitas, circumferri eosque pro beatis coli ac venerari posse » annuit. Exstat id diploma in prædicto Pontificali libro Ecclesiæ Arelatensis, et apud Ciaconium, datum aprilis 9, an. 1527, Pontificatus 4, cujus etiam apud Odoricum Rainaldum summa perscribitur.

Hæc fuse referuntur in Martyrologio gallicano illustrissimi ac reverendissimi Andreæ Saussæi Tullensis episcopi ad 16 septembris. Quod autem idem Saussæus memorat sanctum cardinalem, 60] « quod adversus Eugenium IV stetisset, ac Felicem consecrasset, facti pœnitentem ad Nicolai V, obedientiam rediisse ; » rectum de illo facto ; nempe de abolito schismate ac Felice ipso ad voluntariam abdicationem impulso, ut idem Saussæus refert. Cæterum cardinalis ad obedientiam rediens, quid improbaverit, quid probaverit, certius prodemus ex gestis. Interim id constat, sancto cardinali ex Clementis VII diplomate in Ecclesia Arelatensi cultum institutum in hanc formulam : « Sacerdos et pontifex, etc, intercede pro nobis ; » mox : « Ora pro nobis, sancte Ludovice cardinalis, ut per te eruamur ab omnibus malis ; » secuta oratione : « Deus qui meritis et intercessionibus beati Ludovici Alamandi confessoris tui atque urbis Arelatensis episcopi et S. Cæciliæ presbyteri cardinalis, dignaris mortuos suscitare, cæcos illuminare, claudis gressum, surdis auditum restituere ; concede propitius, ut omnes qui ejus implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum : » quæ omnia ex Pontificio Arelatensi et ex Gallia purpurata ad certum veritatis testimonium exscribere haud piguit.

Hic igitur ille est Ludovicus Alamandus concilii Basileensis post translationem præses, quo auctore Amadeus Felix V dictus, Papæ titulum et assumpsit primum et postea deposuit. Sic à schismate recessit vir optimus, et Nicolaum V agnovit. Quibus conditionibus acta suo loco referenda docebunt ; unam tamen interea ex Odorico Rainaldo ductam tacere non possumus ; nempe Felicem 7 aprilis, anno 1449, edito diplomate. Pontificatu cedentem declarasse : id ea conditione factum, ut Constantiensia de superiore conciliorum potestate decreta, in ipsis Basileensibus initiis repetita, suo loco starent, et in quemvis Pontificem etiam indubitatum valerent. Quo loco Rainaldus inclama ! : « Nunquam ejusmodi sanctio adversus non ambiguum Pontificem valuit, atque in falsum sensum detorta est à seditiosis, quos infeliciter Amadeus est secutus. » Recte. Igitur seditiosam, quam Odoricus vocat interpretationem, quæ concilium certo etiam Pontifici anteferret, adhuc Amadeus sequebatur ; neque alia conditione cessit. 61]

In eumdem sensum, post aliquot dies prodiit, eodem Rainaldo referente, sacrosanctæ generalis synodi Lausanensis nomine edita constitutio, qua etiam atque eliam testabantur, sub ea conditione et cessisse Felicem, et ipsam synodum approbasse : ut nimirum valeret definitio « Concilii Constantiensis Basileæ renovata, nec non à prælatis, regibus et principibus, universitatibusque orbis suscepta ; » ea scilicet, quam Felix memoraverat : cui decreto faciendo, Ludovicus Alamandus more solito præfuit, neque alia lege statim synodum dissolvit.

His igitur gestis anno 1449, anno sequente 1450 obiit in Domino, sanctitatis odore ac miraculis clarus, abdicato quidem schismate et Felice antipapa, cæterum nulla unquam eorum, quæ Lausanæ anno anteriore gesserat, retractatione facta ; et tamen nec Papa prohibente, in Arelatensi sede permansit, neque modo in pristinam cardinalatus dignitatem facile restitutus, et celebri ad inferiorem Germaniam legatione perfunctos ; sed etiam in cœlum summa cum sanctitatis laude, Sede etiam apostolica declarante et collaudante, susceptus.

Miratur sane Rainaldus « adorandam Dei misericordiam, quæ exiguo temporis fluxu (vix annali scilicet) Ludovicum ipsum nefandi et perniciosissimi schismatis auctorem, propagatorem haereseos, qui, ex erronea conscientia, innumera mala in Dei Ecclesiam invexerat, ac tot annorum cursu in pertinacia obfirmatus, profanarat sacramenta, pœnitentem ac reversum in Ecclesia, ad sanctitatis culmen evexerit. Addere debuit, nec retractatione facta priorum decretorum de summa conciliorum in quemcumque Papam, etiam indubitatum, protestate. Quanquam, si istud erroneum, ea retractatio tam publica esse debuit quam ipsa declaratio. Hæc expendant, qui huic sententiæ teterrimam erroris ac schismatis notam inurere non verentur : videant virum maximum in ea sententia permanentem, sanctitate, miraculis, Sedis apostolicæ, si necessariam vocem admittant, beatificatione claruisse, et contra neotericas censuras Deum etiam è cœlo vindicem adfuisse.

Neque ita multo post Amadeus, eodem teste Rainaldo, relicta [62] sanctitatis opinione excessit e vivis, nullo prorsus edito retractationis monumento ejus quidem decreti, quo concilii potestatem potiorem asserebat. Mira res ! cum publico errore, nulla pœnitentia, tanta sanctitatis tamen opinione florebant ! Adeo illud erroneum, quod tanta vehementia objiciunt, ne ipsi quidem credunt

XLV.

Ex concilio Constantiensi ac Basileensibus initiis quid dicendum putemus.

Sed quanquam ex his docemus Parisiensium, imo vero jam non Parisiensium, sed totius orbis sententiam in rem judicatam transiisse ; nos tamen ultro hoc jure decedimus : adversarios, imo fratres nostros, theologos, episcopos, alios quoscumque præsules, nondum hujus judicii vim salis intelligentes, excusamus, causasque excusandi suo loco proferimus : à gallicanæ sententiæ censuris temperari (hoc tantum Deo teste), fraterno animo flagitamus.

XLVI.

Ante Constantiense concilium, Joannis XXII de suorum antecessorum auctoritate atque infallibilitate sententia in constitutione Quia quorumdam.

Jam de anteriorum sæculorum certa traditione, anteaquàm rem accurate discutimus, ac sexcentis Ecclesiæ antiquæ monumentis approbatam damus, hæc interim pauca, non quia meliora, sed quia breviora, et ipso statim aspectu adversus cavillationes omnes tuta, subnectimus. Ac primum et quod aiunt, Parisiensium sententiam quam clerus gallicanus amplexus est, « forsan primo traditam ab Okamo schismatico eoque notorio eumque posuisse ova quæ postea Joannes Gerson exclusit in concilio Constantiensi, » primo statim aspectu falsum apparet. Nos enim non Okami pessimi monachi, et adversus Joannem XXII perduellis sententiam, sed ipsius Joannis XXII decreta promimus. Cum enim [63] in illa celeberrima controversia Franciscana de simplice usu facti, fratres minores huic Pontifici objicerent ipsum esse aperte hæreticum, qui Nicolai III decretalem Exiit a Clemente V apostolica auctoritate firmatam, edita constitutione, convelleret, id insuper, eodem Joanne XXII referente, addiderunt : « Quæ per clavem scientiæ in fide ac moribus a summis Pontificibus semel definita sunt, eorum successoribus revocare in dubium non licere, » qua in re vel maxime pontificiam infallibilitatem ostendere videbantur. Nunc an eam Joannes admiserit, videamus.

Hujus objectionis gratia, edidit extravagantem Quia quorumdam apostolica ac summa auctoritate : qua quidem Nicolaum excusat ut potest ; negatque aut ab ipso, aut ab aliis Romanis Pontificibus definita, quae fratres studio tanto de facti usu simplice asserebant : quod autem vel maximum atque in hac causa peremptorium, id si vel maxime definissent, constitutiones illas (Romanorum Pontificum) quibus fratres se adjuvant, fore invalidas, erroneas et infirmas. Sane Franciscani Nicolai III auctoritate subnixi, contendebant simplicem usum facti, nulla etiam sibi proprietate permissa, et justum esse per sese, et Christi doctrina atque exemplo traditum : Joannes vero XXII contra definiebat, et illum usum non esse legitimum ac justum, et, cum justus non esset, eum Christo tribuere, hæreticam, damnatam, blasphemam, pestiferam, adeoque ab Evangelio abhorrentem esse doctrinam : quæ quidem omnia ad quæstionem fidei pertinerent. Cæterum neque hic sollicite quærimus, qua de re precise ageretur, et an revera Nicolaus pro cathedræ auctoritate ista decreverit ; nec magis curamus hic, rectene an secus ipse ac Joannes egerint, et an summa consentiant, de verbis litigent ; quæ, nunc quidem prorsus supervacanea, Bellarminus, Rainaldus, Daguirreus, Gonzalez, alii, operosissimis ac prolixissimis tractationibus agitabant : id tantum statuimus ex verbis allatis Decretalis Quia quorumdam, de fidei quæstione actum, ad quam erronei notam procul dubio pertinere, omnes confitentur ; adeoque, quidquid [64] sit de Nicolai III constitutionibus, Joanne XXII pronuntiante, pontificias de fide constitutiones generatim à successoribus rejici potuisse ut erroneas, eoque invalidas et infirmas, quod nunc sufficit.

XLVII.

Hujus temporis scriptor à Rainaldo in eam rem adductus quid senserit : qua occasione profertur caput Sunt quidam, 25, quæst. i.

Quem autem in sensum hæc sumerent ejus ævi scriptores, haud abs re est exponere. Certe cum Franciscani Joannis XXII Decretales ut hæreticas infamarent, Rainaldus scriptum retulit doctoris insignis, qui per ea tempora in Curia pontificia versabatur.

Is igitur, ut doceat potuisse à Joanne XXII condi Decretalem Quia quorumdam, quatuor conclusiones ponit, quarum prima et quarta ad rem nostram faciunt. Prima est, « quod Papa non potest condere canones contra determinata per sacram Scripturam. » Quarta, « quod potest contra determinata per prædecessores suos vel seipsum : » quod eo pertinebat, ut Ioannes XXII, à Nicolao III declaratam doctrinam revocare posset. Nihil ergo in his infallibile cogitabant.

Sed multo magis observari debet ex ipso jure : nempe, ex cap. Sunt quidam, 25, q. i, deprompta probatio primæ conclusionis, quæ sic habet : « Illud non est licitum Romano Pontifici, in quo convincitur non sententiam dare, sed magis errare ; sed si Papa determinaret contra determinata per sacram Scripturam, convinceretur non sententiam dare, sed errare : » non ergo id potest. Mirum vero id quod hic Rainaldus interserit : « Si determinaret contra determinata per sacram Scripturam, ex hypothesi nempe impossibili, ob promissum Spiritus sancti præsidium ; » hæc Rainaldus, quæ quam ridenda sint omnes vident. Nemo sane serio et anxiè quæsiverit, an licitum Papæ sit determinare contra Scripturam sacram, si id possibile non sit. Quærunt autem illud auctores, Rainaldi etiam judicio gravissimi : non ergo profecto id [65] impossibile judicabant. De rebus seriis, quæ vere agi possent, non de metaphysicis laborabant.

Juvat hic referre verba ipsius capitis Sunt quidam, quibus Rainaldi auctor usus est ; sunt autem ejusmodi : « Si (Romanus Pontifex) quod docuerunt apostoli aut prophetæ destruere (quod absit) niteretur, non sententiam dicere, sed magis errasse convinceretur. » En quo loco esset adversus veritatem Scripturarum prolata Romanorum Pontificum sententia. Nec sequentia praetermittam : « Sed hoc procul sit ab eis qui semper Domini Ecclesiam contra luporum insidias optime custodierunt. » Quæ quidem verba indicant, rem omni studio, omnibus votis ac precibus aversandam, non profecto impossibilem, de qua non tantopere laborarent. Utcumque est, id si fieret, Romanus Pontifex non sententiam diceret, nedum ex Cathedra pronuntiare videretur. Quod suo loco clarius explicandum, nunc ad rei memoriam tantum notari volumus, et ad alia pergimus.

XLVIII.

Jacobi sanctæ Priscæ cardinalis, postea Benedicti XII consona eadem de re sententia.

Nicolaus Aimericus Instituti dominicam religiosus, atque ad annum circiter 1366 acer hæreticæ pravitatis per Aragoniam inquisitor, refert adversus Minores responsa Benedicti XII tunc sub Joanne XXII Jacobi sanctæ Priscæ presbyteri cardinalis ; ex quibus hæc selegimus quæ ad quæstionem nostram faciant.

« Secundo dicunt Minores : quod prædictam paupertatem fuisse Christi et apostolorum, determinavit D. Nicolaus papa. Respondet, quod licet illud in Constitutione dicta contineatur, tamen ex Scriptura divina verum esse ibi non ostenditur, sed solummodo narratur ; et tamen jam nos ostendimus, quod contrarium haberi potest ex Scriptura apostolica et evangelica, ex qua Scriptura motus Dominus noster papa Ioannes declaravit, dictam propositionem, si pertinax esset, hæreticam esse ; nec hoc asserit simpliciter et determinate Dominus Nicolaus, qui dictam constitutionem [66] fecit, sed solummodo hoc dicit incidenter et narrative ; posito etiam quod determinative diceret, non obstat, cum contrarium inveniatur in Scriptura divina, et nunc est per Ecclesiam determinatum. »

An id incidenter dixerit Nicolaus III, hic quidem nihil ad nos : nunc enim profecto sufficit dixisse cardinalem, etiam si Papa determinative diceret, nihil obesse, et contrarium esse nunc per Ecclesiam determinatum.

Pergit : « Tertio dicunt, quod in his quæ pertinent ad fidem vel mores, determinatum semel per summum Pontificem, non potest per alium revocari ; talis autem est assertio Domini Nicolai de Christi et apostolorum paupertate. » Respondet, quod falsum est. Quid autem falsum est ? Nempe ipsa major propositio objecti syllogismi : « Quod in his, quæ pertinent ad fidem vel mores, determinatum semel per summum Pontificem, non potest per alium revocari. » Hanc majorem negabat tantus cardinalis à nullo reprehensus, ab omnibus laudatus, atque ad Petri Cathedram postea evectus. Id sequentia docent. Subdit enim statim : « Nam Petrum, qui non ambulabat recte ad veritatem Evangelii, reprehendit et correxit Paulus : et tamen non erat illi par, sed inferior. Item Stephanus papa determinavit, quod nullus baptizatus per quoscumque hæreticos veniens ad Ecclesiam catholicam rebaptizaretur : sanctus autem Cyprianus cum multis episcopis in Africa celebrans concilium, determinavit oppositum, reprobans in hoc Stephanum papam, ut patet in epistolis ad Iubaianum et Pompeium : concilium autem Nicænum utramque opinionem sancti Cypriani et sancti Stephani correxit determinando, quod baptizati ab hæreticis non servantibus formam Ecclesiæ baptizentur, ab aliis vero hæreticis baptizati, non rebaptizarentur. »

Hæc de Stephano verene an secus retulerit, nihil ad hunc iocum pertinet, cum utrimque constet ex ejus sententia, concilii generalis determinatione corrigi, quæ à Romano Pontifice determinata sint, etiam circa fidem ac mores, cum de hoc precise ageretur. [67]

Neque magis nostra refert, an satis valeant ad rem ea omnia exempla quæ deinde protulit : scopum ipsius attendimus, conclusiones referimus, probationes vero à nobis præstari non oportet. Neque etiam curamus, an pertineat ad rem quod de Petro dixit. Scio nempe, id quod verum est, facile responsuros non errasse in fide Petrum, cum à Paulo reprehensus est, nec tum ullam ejus determinationem fuisse correctam. Quid nostra ? Omnino huic loco sufficit, ut quid intenderit tantus cardinalis liquido videamus.

An non enim satis clare de vera et proprie dicta determinatione agebat, cum de Stephano ac Cypriano ageret ? An non vera erat ac proprie dicta determinatio, quam Cyprianus facto concilio protulit ? An non igitur determinationem talem Stephani determinationi opponit cardinalis, et utramque æque docet concilii generalis determinatione correctam ?

Sed omnium lucidissimum est quod subdit : « Tertio decimo dicunt, quod secundum hoc in Decretali exiit, erratum fuit in doctrina et vita Christi et apostolorum, « Respondet » quod verum est : non tamen errore pernicioso, cum ad plenum veritas discussa non fuisset sicut nunc est ; sed errore veniali, sicut Augustinus declarat de Cypriano, et de Petro per Paulum correcto. » En ergo in decretali error agnitus : et quanquam venialis, eo quod non esset pertinax, tamen error contra fidem atque à successoribus necessario revocandus.

Hæc docet cardinalis eo ævo doctissimus atque sanctissimus, vitæque ac doctrinæ merito ad Petri Sedem evectus : hæc factus Pontifex nusquam retractavit, infirmavit nusquam ; hæc docentem eum laudat Aimericus tam acer fidei inquisitor, sub secutis Pontificibus. Porro Aimericum nemo reprehendit ; imo omnibus fuit diligentissimi inquisitoris exemplar. Et quidem cardinalis mox Papa clare confitetur à Nicolao dicta, quæ Joannes condemnavit ; et quanquam Nicolaum maxime excusatum vellet, ad extremum respondebat, quæ determinasset ab ejus successore corrigi potuisse.

Jam ergo conferant cum Joannis XXII decretis ea quæ cardinalis hujus aevi maximus et ejusdem Joannis successor dixerit : [68] gemina invenient, et ejusdem plane spiritus, cum utrique id agant, et ut Nicolaus III utcumque excusetur, et ut quæcumque ille dixerit, statuerit, definiverit, tamen ut fidei contraria revocari et improbari potuerint.

XLIX.

Probatur de fide actum in his deteminationibus, et tamen eas legitime corrigi potuisse : ea de re Glossa notabilis et Bellarmini sententia.

Neque respondeant non agi de fide ac moribus ; sed ut ait Bellarminus, de re metaphysica. Hoc enim ludibrium potius quam responsum, et per seipsum cadit, et ipso quæstionis statu facile confutatur : cum de justo et injusto usu ex Christi et apostolorum vita et exemplis ageretur ; et tamen his de rebus editam apostolicam Constitutionem revocari posse affirmabant. Non ergo profecto illam, in qua nunc summam fidei repositam volunt, infallibilitatem cogitabant.

Qua etiam ratione, alii vicissim ipsas Joannis decretales improbari atque infirmari posse arbitrati sunt ; legimusque hæc in glossa Clementinæ Exivi, ad § Proinde : « Sæpe cogitavi quod utile esset quod Ecclesia Romana permitteret libere de hoc disputari, an Christus habuerit, vel non habuerit, vel habere potuerit proprium, vel non potuerit ; et similiter de vita fratrum minorum, an possint habere aliquid proprium : » hoc est ut libere disputari posset, non modo de eo quod Ioannes XXII, edita decretali, vanum, absurdum, injustum, sed etiam de eo quod hæreticum judicant. Quæ in Glossa posita ac sæpe Romæ excusa, cum ea quam nunc memorant infallibilitate non consentiunt.

Neque ab ea sententia Bellarminus abludit : quippe qui à Joannis duabus decretalibus de simplice usu facti aperte dissentiat, quarum decretalium una est : Ad conditorem canonum : ipsumque Joannem errasse certe ; sed in controversia ad fidem non spectante asserit, cum Ioannes decretali Quia quorumdam, eum qui decretalis Ad conditorem definita convellat, tanquam [69] contumacem et rebellem Romanæ Ecclesiæ ab omnibus haberi jubeat : et eum, quem Bellarminus post Nicolaum III et Clementem V se tueri confitetur ut justum, simplicem facti usum injustum esse, nec sine hæresi ac blasphemia Christo tribui posse, duabus decretalibus tota Sedis apostolicæ auctoritate definiat.

Nos autem Bellarmini labores et cum Rainaldo pugnas alio sane loco memorabimus : interim id habemus Joannis XXII decretales anathematismis munitas ac per totam Ecclesiam promulgatas, atque adeo instructas omnibus notis ac formulis, quibus ex Cathedra pronuntiatum volunt ; tamen à glossa corpori juris inserta, pro retractabilibus habitas, et ab ipso Bellarmino tam claris verbis subrutas, ut nullus pateat tergiversationi locus.

Hæc vero scribentem, et Joannis XXII ejusque temporis doctorum verba pensantem, optimorum virorum piget, qui ; nescio quo pacto, sanctissimo viro Gersom, non alium ducem quam perfidum ac schismaticum Okamum prætulerunt : cum e contra Okamus, cum sua Franciscanorum rebellium turba, infallibilitatem pontificiam rebellioni obtenderet ; eamque ante Gersonem, ejusdem ævi doctores optimi, in his Jacobus sanctæ Priscæ postea Benedictus XII, et ipse Joannes XXII respuerent : nec Romanam Ecclesiam aut fidem labefactari putarent, si unus aut alter Romanus Pontifex ad humanæ infirmitatis exemplum, fidei adversantia determinatione edita definissent : id enim et continuo resarciri, ac nequidem pro sententia aut determinatione haberi, nec Romanæ Ecclesiæ tribuendum, et facile intelligebant, et apertissime profitebantur.

L.

Speculatoris, id est, Guillelmi Durandi episcopi Mimatensis liber de conciliis, jussu Clementis V editus, et quid ex eo consequatur.

Hæc igitur inter sæculi xiv initia, non jam Gersoni dicam, sed Constantiensi synodo, in ipsis xv sæculi initiis habitæ, præluxerunt, Quid autem paucis annis antea inter ipsos Viennensis œcumenici apparatus de conciliorum potestate sentirent, unus [70] omnium maxime edocebit Guillelmus Durandus episcopus Mimatensis, vir eo ævo doctrina et pietate nobilis, quem honoris causa Speculatorem nominant. Is igitur jussu Clementis V concilium Viennense celebraturi, ut in ipsa operis præfatione testatur, tractatum edidit de modo generalis concilii celebrandi, quo in libro hæc imprimis continentur : « Utile et necessarium, quod ante omnia corrigerentur et reformarentur illa, quæ sunt in Ecclesia Dei corrigenda et reformanda, tam in capite quam in membris. » Non ergo membra tantum, sed etiam caput ipsum synodus œcumenica reformatura erat.

Addit quod « Papa non possit, » nec debeat « novas leges aut nova jura condere, contra ea quæ aperte Dominus vel ejus apostoli, et eos sequentes sancti Patres sententialiter definierunt, quia aliter errare probaretur. » Non ille cogitabat Romanum Pontificem etiam ut Pontificem et leges ferentem contra Scripturam ac Patrum auctoritatem errare non posse ; sed quominus erraret, monstrabat, quid ejus potestati permissum, quid negatum esset. Tum illud, « quod episcopi potestatem et honorem suum receperunt à Deo, à quo ordo probationis institutus est, et à quo episcopi in loco apostolorum constituti sunt in singulis civitatibus et diœcesibus, » En potestas episcopalis à Deo in apostolis instituta, et per singulas Ecclesias propagata ; nec viri graves doctique novum illud admittebant, episcopalem jurisdictionem à Papa esse. Quo es loco concludit doctus ac pius episcopus, omnia episcopis subesse oportere ; neque tot exemptiones, « locis et personis religiosis et ecclesiasticis, absque causa necessitatis, vel evidentis utilitatis concedi potuisse vel debuisse. » Ubi et illam docet Ecclesiæ regendæ regulam : « Secundum generalem ordinationem universalis Ecclesiæ à Deo procedentem, et ab ejus apostolis, sanctis Patribus, generalibus et specialibus conciliis et Romanis Pontificibus approbatam. » Hæc illa est regula quam nostri docuerunt : summam et indeclinabilem vim ecclesiasticæ potestatis, universalis Ecclesiæ consensione constare. [71]

Hac igitur ex regula, reformationem Romanæ etiam Ecclesiæ aggressurus, multa monet : imprimis ut Ecclesia Romana "nulla jura generalia deinceps conderet, nisi vocato concilio generali, quod de decennio in decennium vocaretur ; » quod postea in concilio Constantiensi factitatum constat, ut non immerito huic sacro concilio, haud minus quam Viennensi virum maximum Durandum Mimatensem episcopum præluxisse, dixerimus. Hujus rei fundamentum posuerat illud à jure depromptum : « Cum illud, quod omnes tangat, ab omnibus approbari debeat. » Quo ex loco concludebat vocandum esse concilium, « quandocumque aliquid esset ordinandum de tangentibus communem statum Ecclesiæ, vel jus novum condendum ; » unde quamdam Bonifacii VIII constitutionem à concilio futuro Viennensi rescindi cupiens, id esse facile demonstrabat, « quod hoc à Domino Bonifacio factum fuerit absque auctoritate et vocatione concilii generalis. » En quanta auctoritate super ipsum Papam, generale concilium pollere intelligebat.

Neque minus notatu dignum illud, « quod postea, quam egit de provisione Romanæ Ecclesiæ facienda, de bonis ecclesiasticarum personarum superabundantibus, absque taxationis nota et infamia ; » subdit : « Proviso tamen, quod Romana Ecclesia ultra et contra prædicta, et alia quæ concilio rationabilia viderentur contra divinas et humanas leges, non posset absque generali concilio habenas extendere plenitudinis potestatis. »

Neque illud omittendum, « quod primatus Ecclesiæ Romanæ declararetur et distingueretur per ecclesiastica et sæcularia : » id est, ut secernerentur ea quæ ecclesiastica sunt à sæcularibus : « Nec Dominus Papa vocaretur universalis Ecclesiæ Pontifex, cum hoc prohibeat Gregorius. » Quod quidem non eo pertinet, ut potestatem universalem Papæ, quam ubique vel maxime tuetur, infringat, sed ne universalis Pontificis nomine omnia ad se trahat : quia ut alibi ait, "proverbium vulgare est : Qui totum vult, totum perdit. Ecclesia Romana sibi vindicat universa ; unde [72] timendum est ne universa perdat, sicut Salomon ait Iib. Proverb., xxx : Qui multum emungit, elicit sanguinem, sicut habetur exemplum de Ecclesia Græcorum, quæ ex hoc ab Ecclesiæ Romanæ obedientia dicitur recessisse. »

Neque propterea aut nos inferimus, aut ipse pertendit, nihil sine conciliis œcumenicis agi posse : certis tantum casibus, quales erant hujus temporis, concilia necessaria videbantur ; cæterum in consensione vim positam, et ipse profitetur et nos docebimus.

Hæc scripsit ille Durandus Mimatensis episcopus, sui ævi vir maximus, neque tantum Galliæ, sed etiam catholicæ Ecclesiæ lumen, quem juris pontificii interpretes potissimum sequuntur ; qui Romanis Pontificibus gratissimus vixit, ac de concilii œcumenici habendi ratione à Clemente V jussus, hæc scripsit, viamque celebrando Viennensi concilio, cujus ipse pars fuit maxima, præparavit.

Hunc igitur ante Gersonem, ante Parisienses, ante Constantiensem synodum, avitæ doctrinæ testem adhibemus, ejusque auctoritate facile comprobamus, in iis quæ universam Ecclesiam spectent, quorum è numero prima est fides, summam auctoritatem ipsa Ecclesiarum et episcoporum consensione constare.

Id etiam diligenter notari volumus, scripta hæc esse à Durando anno Christi circiter 1307, Clementis V tempore, in summa Ecclesiæ pace, centum eoque amplius annis antequam Constantiense concilium haberetur. Tunc ergo docebatur reformandam in synodo esse Ecclesiam, in capite et in membris : quod ad communem Ecclesiæ utilitatem spectat, communi sententia finiendum, neque sine concilio decerni oportere ; ad Ecclesiam ordinandam quocumque decennio concilium generale congregandum, nec licere Romano Pontifici contra ea, quæ concilio generali placuissent, sine more modoque habenas extendere plenitudinis potestatis. Quod idem est atque illud à nostris postea celebratum, plenitudinem potestatis per canones et concilia generalia regulandam. Hæc cum adversarii in concilio Constantiensi coævisque doctoribus legunt, ad schismatis tempus pertinere, aut Sedi [73] apostolicæ infesta esse clamant ; quæ tamen nunc vident, ab anterioris ævi traditione manasse, Constantiensemque synodum ex his fontibus sua decreta prompsisse.

LI.

Hinc etiam de sensu concilii Lugdunensis II judicari potest.

Hinc etiam patet hæc omnia, quæ ad universalis Ecclesiæ atque concilii auctoritatem spectant, à concilio Lugdunensi II infracta non fuisse, cum iste Speculator, et post concilium Lugdunense vixerit, et ejus decreta egregiis commentariis illustrarit.

LII.

Locus Gratiam de decretalium auctoritate : alius locus de Gregorii II decretali ab eodem Gratiam reprehensa erroris contra Evangelium.

Hæc autem ex ipso decretorum fonte hausta promebant. Nam et ipse Gratianus de decretalium auctoritate tanta locutus, atque etiam illud, quo nihil esse clarius videretur : « Sic omnes apostolicæ Sedis sanctiones accipiendæ sunt, tanquam ex ipsius divini Petri voce firmatæ sint ; » hanc tamen ultro interpretationem subdidit : « Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus vel decretalibus epistolis, in quibus nec præcedentium Patrum decretis, nec evangelicis præceptis aliquid contrarium invenitur. » Quo loco victus Melchior Canus Gratianum accenset illis, qui pontificiam infallibilitatem negare videantur.

Sic modernorum canonistarum antesignanus Gratianus, quem unum apostolicæ potestatis egregium assertorem Romani Pontifices, inter alios selegerunt, ut legeretur in scholis et omnium manibus tereretur, Parisiensibus, imo Constantiensibus Patribus auctor exstitit, ut tuerentur ea quibus pontificiam auctoritatem convulsam elisam que clamitent. [74]

Affert quidem Gratianus hic ejus rei probationem infirmam, et Anastasii II decretalem immerito erroris insimulat ; verum affert alio loco Gregorii II egregii Pontificis ad sancti Bonifacii Moguntini interrogata responsum, quod idem Gregorius vocet « apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, à quo et apostolatus et episcopatus principium exstitit. » Rogo autem, his verbis quid significantius diei possit, ad exprimendam pontificii responsi pro Cathedræ Petri potestate plenam auctoritatem ; et tamen responsum illud, Gratiano teste, « Evangelicae et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum. »

Sane confitentur omnes, multa ejusmodi esse responsa adeo adversantia evangelicæ et apostolicæ veritati, ut ea nemo tuenda suscipiat ; neque aliud suffugium est, quam eos Pontifices de fide ac moribus rite consultos, ut qui toti Ecclesiæ præsiderent, tamen quo privatis doctoribus respondisse ; quo nihil absurdius atque incredibilius esse videatur. Sed ut hæc interim omittamus, istud Gregorii II disertissimis verbis, « ex apostolico vigore summâque auctoritate decretum per Petri Cathedram, unde apostolatus et episcopatus principium exstitit, » traditum, quis negaverit pro Cathedræ apostolicæ potestate pronuntiatum fuisse ? Et tamen illud ipsum est quod evangelicae atque apostolicæ doctrinæ haud cunctanter et dubie, sed plane et penitus invenitur adversum.

Et quidem etiamsi Gregorii responsum aliqua ratione defendi posset, tamen Gratiam sententia à nullo improbata patesceret. Nunc autem fatentur omnes errasse Gregorium, qui supervenientis infirmitatis causa uxori legitimæ alimenta tantum relinquere, alteram virum inducere, contra evangelica et apostolica jussa permiserit, idque Bonifacio Germanorum apostolo, pro nova germanicâ Ecclesia consulenti, ex Petri Cathedra atque apostolica auctoritate responsum ediderit ; et adhuc urgebunt theologos gallicanos, ut pro fidei certo dogmate admittant id quod, ipsa experientia teste, refellatur, renuentes, schismatis, erroris in fide, et etiam hæresis damnabunt. [75]

LIII.

Pelagii II decretalis ab eodem Gratiam ex Gregorio Magno reprehensa : ex ipsa etiam Glossa contra Evangelium.

Exstat etiam aliud à Gratiano relatum Pelagii II Constitutum, de quo Gregorius Magnus hæc habet : « Quod mihi durum et incompetens videtur ; » ad quæ verba Glossa perspicuis verbis : « Illa Constitutio fuit iniqua. » En plane et rotunde iniqua constitutio es apostolica auctoritate manans ; et ad verbum illud durum : « Statutum Pelagii fuit contra Evangelium. » Hoc autem Statutum Pelagii II esse, ejus qui Gregorium proxime antecessit, probat eadem Glossa ex cap. Multorum, 27, q. 2, quod est ejusdem Gregorii Magni. Quare in uno argumento duos conjunctos habemus egregios Pontifices, Pelagium II contra Evangelium statuentem, et Gregorium Magnum ejus statuta improbantem. Quo quid est clarius ? Et tamen non desunt multa æque memorabilia, quæ suo loco referamus.

LIV.

Bonorii res : eum erroris excusari non posse, licet ex Cathedra pronuntiantem.

Incredibile dictu est, de decretis apostolicis quantos ludos faciant, dum eos aut ex Cathedra aut non ex Cathedra prolata esse definiunt. Vel Honorii epistolas in medium afferamus. Nihil est, inquiunt ; non enim erravit Honorius, aut quidquam erroris, si Bellarmino credimus, in ejus epistolis continetur. Mirum ! cura etiam P. Thyrsus dixerit, eum doctrinam Sergii principis monothelitarum approbare visum, et in eo male egisse, quod non extinxit hæresim. Quid autem ? An non prohibebat ne una vel dum operationes ac voluntates dicerentur ? An non, ut duas voluntates, ita unam novæ adinventionis vocabulum appellabat : unam æque ac duas sentire vel promere ineptum judicabat : catholicamque veritatem et [76]hæresim æque à fidei prædicatione eximebat ? Pacis gratia, inquies : pacis quidem falsæ, qualem componeret Leo X si, quod absit, definiret consubstantiationem æque ac transubstantiationem, ut cum Luthero pacem haberemus, excluderet ; quod quid aliud esset, quam ipsam veritatem decreto edito prodere ? Hoc igitur gradu dejecti, ad id decurrunt ut dicant, non ea ex Cathedra docuisse Honorium, cum scilicet à tribus patriarchis Sergio C. P., Cyro Alexandrino, Sophronio Hierosolymitano rite atque ordine consultus, quartum quoque, Antiochenum Macarium in monothelitarum errorem induxit, quippe qui Honorium à Deo eruditum, antesignanum ac ducem ubique nominaret. Quando igitur ex Cathedra pronuntiandum fuit, nisi cum à toto Oriente consultum Petri successorem confirmare fratres et teterrimum errorem compescere oportebat ? An falli amabat, qui sic interrogatus non eo ritu diceret, quo se falli non posse intelligebat ? Hic hæreant necesse est, nisi Bellarmino duce augurentur « fortasse illas epistolas esse confictas et insertas concilio generali, neque hoc temere dici, » quod quidem tam aperte falsum est, ut nemo probaverit.

LV.

De falsatis actis Binii ex Baronio conficta narratio.

Restat ergo ut Honorius merito à sancta synodo damnatus esse credatur, eo quod compertus sit per omnia mentem Sergii secutus, et impia dogmata confirmarit. Qua de re sic Binius à P. Gonzalez relatus loquitur : « Honorium in actis synodalibus VI et VII concilii velut hæreticum anathematizare et cum monothelitis ibidem recenseri, multum huic nostræ communi orthodoxorum sententiæ præjudicaret, si non evidenter constaret, acta VI synodi impostura Theodori C. P. et monothelitæ episcopi corrupta esse. » Evidenter vero constat, id quod ipsa statim rei narratione falsi deprehenditur. Sic enim ipse Binius, Baronio [77] auctore, rem adornat : « Theodorus C. P. nactus originale exemplar concilii ea occasione, ut illud auctoritate pontificia confirmandum, ad Leonem II mitteret, suo ubique nomine expuncta, in odium Romani Pontificis, nomen Honorii, quem monothelitæ suarum partium esse jactaverant, ubique substituit. » Hæc quidem Baronius, et ex eo Binius, quæ uno verbulo concidunt. Aderant enim legati apostolicæ Sedis, qui synodo præsidentes, nec quid gestum esset ignorabant, nec profecto tacuissent, et publicæ fidei Græculos illusisse quererentur, non sane errorem ipso silentio confirmarent. Sic est illud evidens et constans, quod de VI synodi falsatione commemorant.

LVI.

Actio falsi à Christiano Lupo depulsa quam certis probationibus.

Sed præstat audiri Christianum Lupum ea de falsatione disserentem : « Dura, inquit, ista sunt : apostolicos legatos arguunt manifestæ, in re longe gravissima, prævaricationis. Quomodo in vita Joannis V unius è legatis, Anastasius Bibliothecarius eos reduces affirmat, ab omni Ecclesia Romana susceptos fuisse omni gaudio, ob apostolicas vices felicissime gestas ? Quomodo dicit de Leone II : Hic suscepit sanctam VI synodum, in qua condemnati sunt Cyrus, Sergius, Honorius ? Quis Theodorus librum Pontificalem (ab Anastasio editum) vitiavit ? Quomodo nullus unquam Romanus Pontifex, nullus per ea tempora Ecclesiæ latinæ Pater imposturam detexit, arguit, abrasit ? » Videris reliqua, quibus certo constat, Honorium et ab Adriano II ex authenticis archivis Romanæ Ecclesiæ, et in ipsa Romanorum Pontificum professione, non nisi ex concilii VI auctoritate damnatum. Quid igitur Binium cogitasse volumus, cum diceret : « Multum præjudicare... concilii VI decreta » adversus Honorium, « nisi evidenter constaret esse falsata ? » Atqui nedum constiterit esse falsata, non esse falsata claruit. Quod ergo perfugium superest ? Non errasse [78] Honorium, qui veritatem catholicam inter nova, inepta, à fidei prædicatione eximenda decreverit ? Falsum. Non ex Cathedra pronuntiasse, qui rite interrogatus à tribus patriarchis, toto Oriente promulganda responsa prodiderit ? Falsum. Corrupta acta synodalia, uti Baronius et post eum Binius, tanta ope extremi refugii loco statuerint ? Falsum ; et ut nunc cætera omittamus, à Christiano Lupo certis probationibus et actis confutatum. Quo ergo confugient ? Nunquamne tædebit viros egregios et eruditos, Binii, ac si auctores Binii quærimus, Bellarmini ac Baronii fide, ad hæc incondite et absurda cogi ? Quos, sint licet viri maximi, tamen satis constat, dum causæ omnibus modis serviunt, et sibi res, non se rebus accommodare satagunt, optima scripta multis mendis dehonestasse. Hæc quidem de Bellarmino et de celeberrimo Annalium conditore memorare pigeat, nisi causæ necessitas et elucidanda veritas postularet.

LVII.

Ex actis concilii hispanici Toletani XIV quæstio de falso clare absolvitur.

Nec tacere possumus Roccabertum, qui non rationum pondere, sed nova grandium voluminum mole nos premat. Nempe de Honorio implevit trecentas paginas : quo fructu ? Cum vel unum hispaniense concilium Toletanum XIV in nova collectione, ex optimis exemplaribus singulari studio recensitum, grandem difflet machinam. Quo quidem in concilio extant Leonis II epistolæ queis constet Honorium à VI synodo esse damnatum. Falsæ, inquit Roccabertus post Baronium et Binium. Quis ergo corrupit illas ? An aliquis Theodorus græcus Romam atque in Hispanias penetravit, ut Romana, ut hispanicorum conciliorum acta corrumperet ? Ad hæc nos adactos volunt. In his Sedis apostolicæ ac fidei catholicæ præsidium reponemus ? Absit hoc ab Ecclesiæ majestate. Sane doctissimus Daguirreus, quid de illis sentiret epistolis indicavit his verbis : « Earum αὐθεντείαν cardinalis Baronius expugnare conatus est, et alii post eum. » En conatus [79] tantum, nec plura dixit optimus cardinalis, seque ipse medio in cursu repressit, notasque suas quarum spem injecerat, desiderari est passus ; credo ne pro candore suo rectique judicii æquitate, certis inclytæ hispaniensis Ecclesiæ monumentis, VI synodi aria adversus Honorium munire cogeretur,

LVIII.

Ex eodem concilio decreta à Romanis pontificibus approbata, non nisi consensione factoque examine recipiuntur.

Utcumque est, Patres ipsos Toletanos audiamus. Nempe ad eos perlata sunt concilii VI decreta auctore Agathone gesta, à Leone II confirmata, ad quam quidem VI synodum nec Hispani convenerant, ac nequidem convocati erant. Probant itaque synodum VI ; sed conciliorum hispaniensium synodico examine ; sed discreta auctoritate ; sed post illius acta synodica iterum examinatione decocta. Addunt : « Iterato ea gesta probavimus ; posteaquam ea, examinatione constitit, Constantinopolitanæ et Ephesinæ fidei concordantia, Chalcedonensis vero verbis edita vel libata : » nec nisi sub illius examinis lege, VI synodo, cujus nulla pars fuerant, suæ consensionis complementum ac robur adjiciunt, eamque aliis quas noverant synodis, adnumerandam putant ; usque adeo apud Hispanos, sicut apud omnes, liquebat, probata circa fidem à Romanis etiam Pontificibus acta, ita quidem valere, si Ecclesiarum consensus accederet.

Nec mirum à doctissimis ac fortissimis hispaniensibus episcopis ita gestam esse rem. Cum enim ad VI synodum vocati non essent, ut diximus, ut quæ sanctæ synodo defuissent, pro sua parte supplerent, id egerunt in synodis suis particularibus, quod in ipso generali concilio VI fecissent : nempe ut pro recepto omnium conciliorum more, ita omnia communi episcoporum deliberatione agerentur : ut etiam de S. Agathonis papæ ejusque concilii epistolis quæreretur, nec prius admitterentur, quam singuli episcopi de illis rogati sententiam dicerent. [80]

LIX.

In fidei quæstionibus conciliorum generalium potior auctoritas demonstratur ex conciliorum actis, ac primum ex concilio III et IV.

Atque is mos conciliorum omnium diligentissime observandus. Ante Ephesinam synodum S. Caelestinus papa Cyrilli epistolam dato judicio his verbis probaverat : « Omnia quæcumque sentimus ac tenemus, te itidem sentire, ac tenere perspicimus. » Quin etiam omnia extrema decernit in Nestorium, « nisi ea, inquit, prædices, quæ Cyrillus prædicat ; » et tamen de illa Cyrilli epistola in Ephesina synodo in hæc verba quæsitum est : Rectene et inculpate hæc scripserit an secus. »

Producta deinde est Nestorii epistola, de qua idem Cælestinus pro Sedis apostolicæ auctoritate ita pronuntiaverat : « Vidimus tuas litteras apertam blasphemiam continentes ; » et tamen posteaquam universale collectum est concilium, in eadem verba quæsitum est : « Numquid hæc ipsa quoque Nicænæ fidei consonaret an non ? » Ex ea interrogandi forma, Patres probanda Cyrilli, damnanda Nestorii scripta ordine censuerunt ; nec nisi deliberatione et examinatione facta S, Cælestini judicium approbarunt.

Eodem ritu modoque de celeberrima illa S. Leonis ad Flavianum epistola quæsitum propositumque ita est à judicibus : « Singuli reverendissimi episcopi doceant si expositio CCCXVIII et CL Patrum consonat epistolæ S. Leonis ; » neque eam Anatolius aliique episcopi susceperunt, nisi deliberato et explorato Leonis epistolam antiquioribus conciliis consonare. [81]

LX.

Bellarmini et Baronii altercatio de decretali sancti Leonis epistola in concilio IV rite examinata.

Hic autem exoritur inter egregios cardinales Bellarminum et Baronium quæstio singularis : hic enim, eumque secuti nostrorum magna pars, Leonis epistolam ut fidei normam ac regulam agnoscunt, qua omnes Ecclesiæ tenerentur : Bellarminus vero ipsa examinatione turbatus, quam negare non potuit, sic respondet : « Leo epistolam suam miserat ad concilium, non ut continentem ultimam et definitivam sententiam, sed ut instructionem qua adjuti episcopi melius judicarent. » Atqui, vir maxime, pace tua dixerim, Leo hanc epistolam, appellante Eutyche, Flaviano postulante, de summa fidei condidit, et ad omnem, quacumque patet misit Ecclesiam, cum necdum quisquam de synodo cogitaret. Non ergo instructionem ad synodum adornabat ; sed apostolicam proferebat sententiam. Scilicet has inter angustias nullum aliud patebat effugium ; nec sinit Baronius ut alteri potestati quam summæ et indeclinabili tribuantur epistola, tanta Sedis apostolicæ auctoritate firmata ; nec Bellarminus intelligit summæ et indeclinabilis auctoritatis esse, quæ synodali examini deliberationique subjecta sit. In illo ergo conflictu quid superest, nisi ut pariter constet, et tota Sedis apostolicæ auctoritate conscriptam, et tamen concilii universalis examini pro more esse subditam ?

LXI.

Definitio S. Leonis, ipso etiam teste, nonnisi ex Ecclesiæ consensu vim habet irretractabilem.

Qua in re nullum alium quam Leonem ipsum auctorem sequimur, cujus ad Theodoretum scribentis hæc verba sunt : « Quæ Deus nostro prius ministerio definiverat, fraternitatis universæ irretractabili firmavit assensu, ut vere à se prodiisse ostenderet [82] quod prius à prima omnium Sede formatum, totius christiani orbis judicium recepisset. » En definitio juxta Baronium, non autem instructio juxta Bellarminum : en orbis universi de Sedis apostolicæ definitione judicium. Pergit : « Nam, ne aliarum sedium ad eam quam cæteris Dominus voluit præsidere, assentatio videretur, aut alia quælibet subrepere posset adversa suspicio, inventi prius sunt, qui de judiciis nostris ambigerent : » neque tantum ab hæreticis, sed etiam ab ipsis synodi Patribus, ut gesta testantur. En in prima Sede assentationis metus, si de ejus judiciis dubitatio vetaretur : denique, « ipsa quoque veritas clarius renitescit et fortius retinetur, dum quæ fides prius docuerat, hæc postea examinatio confirmaret. » En apertis verbis examinatio synodalis de fide, non in se, ut pessimè objiciunt, sed quam epistola decretalis exponeret. Ac demum eadem epistola pro regula editur ; sed universæ sanctæ synodi assensu firmata, sive eum in modum quem superius dixerat, postquam universæ fraternitatis irretractabili firmatur assensu. Ex quo tanti Pontificis dicto, clerus gallicanus suæ illa deprompserat : in fidei quæstionibus irreformabile Tertulliani dictis, sive Leonis verbis, irretractabile esse judicium, sed tum, cum Ecclesiæ consensus accesserit.

LXII.

Concilii VI et VII acta : VII Synodi definitio ac summa auctoritas consensione constans.

Ea consuetudo, sive praxim malueris, omnium conciliorum fuit. In synodo VI jam diximus decretales S. Agathonis epistolas, ex Romano, totoque, exceptis Hispanis, occidentali concilio, ad Constantinopolitanum concilium destinatus, summa quidem reverentia susceptas, sed facto demum examine comprobatas, posteaquam de illis in hanc formam rite quæsitum est : « An earum sensus episcopo Constantinopolitano et aliis episcopis conveniret ; » qua de re singuli liberam et exquisitam sententiam ferrent. [83]

In synodo quoque VII sic ab ipsis legatis apostolicæ Sedis quæsitum rogatumque est : « Dicat sancta synodus, si admittat litteras sanctissimi Papæ senioris Romæ an non : » ad quam rogationem tam claram, tam liberam, auctore apostolica Sede factam, Tarasius imprimis ac deinde singuli episcopi responderunt : « Se Scripturam scrutatos et patriis doctrinis doctos, » facto scilicet examine, « apostolicis litteris consentire. »

Inde ergo firmitudo synodalibus gestis, ipsiusque definitionis hoc initium, hoc fundamentum, hæc summa est : « Christus desponsatâ sibi sancta sua catholica Ecclesia, non habente maculam neque rugam, hanc se conservaturum promisit, sanctisque discipulis suis asseverabatj dicens : Vobicum sum omnibus diebus. Hanc autem repromissionem, non solum illis donavit, sed etiam nobis, qui per eos credidimus in nomine ipsius. » Hanc promissionem fundamenti loco ponunt, non profecto solam Romani Pontificis venerandam licet definitionem, de qua ipsi deliberant. Quamobrem statim subdunt : « Propter quod Dominus Deus noster... nos sacerdotii principes beneficio suo undique convocavit,

quatenus deifica catholicæ Ecclesiæ traditio communi decreto recipiat firmitatem : » quæ verba clare docent in isto consensu vim ecclesiastici judicii esse positam.

LXIII.

Concilii VIII eadem praxis : duo ejus decreta.

In synodo VIII de fide nihil actum : sed æquiparanda fidei quæstioni exorientis schismatis controversia, synodi universalis digna examine videbatur. Ergo de epistola Adriani II Papæ sanctissimi Vicarii senioris Romæ dixerunt : Est canonice et synodicè acta epistola hæc ? Solemnis formula examinis, quam ab anterioribus synodis repetitam, legati apostolici celebrabant. Ad hanc « sancta et universalis synodus dixit : Canonica et ordinata et plena justitiæ est epistola quæ lecta est. » Nisi plena justitiæ, [84] nempe ea haud legitima, neque canonica aut synodica haberetur. Actione vi introducuntur ad synodum ii qui Episcopi Photii dicebantur, sive ab ipso ordinati, sive ipsi adhærentes ; atque illi quidem Photio se obligatos putabant ; sed ea vincula synodus resolvebat his verbis : « Sanctissimi Vicarii senioris Romæ et nos qui reliquarum sedium vicarii sumus, hæc omnia dissolvimus, gratia Domini nostri Jesu Christi, qui dedit nobis summi sacerdotii potestatem, juste et congrue ligandi atque solvendi. » Cujus rei fundamentum tale adstruunt : « Spiritus enim sanctus qui locutus est in sancta Romana Ecclesia, credimus quod et in ecclesiis nostris locutus extiterit : » Sic omnibus, nec tantum Romano Pontifici, data à Deo potestas solvendi ligandique auctoritas communi sententia, in eâque Spiritus sancti judicium est. Hæc dicit ea synodus quæ Sedi apostolicæ vel maxime faverit atque obedientissima fuerit. Sed per ea tempora nihil aliud cogitabant.

LXIV.

Bellarmini sententia de synodali examine : Christiani lupi aliorumque cavillationes : an in conciliis de fide dubitatum, cum de pontificiis decretis quærerent.

Hæc igitur per octo sæcula in generalibus synodis consuetudo, hæc auctoritas viguit. Neque enim in prima, secunda, quintàve synodo, ulla quæ ad examen traherentur Sedis apostolicæ decreta præcesserant : in tertia, in quarta, in sexta secutisque synodis, certa ecclesiastica praxis enituit. Sane meminimus Bellarminum concilians examinis auctoritate victum ita statuisse, ut sancti Leonis epistola, quam alii definitionis irretractabilis loco esse voluerunt, instructionis tantum fuerit, cum ea et æquam cæteris præferat auctoritatem, neque alio ritu quam cæteræ omnes recepta legatur. Quare de omnibus æque censendum est, et eas à Romanis Pontificibus plena auctoritate dictatas, et à conciliis, nonnisi quæstione habita comprobatas.

Quo etiam argumento necesse est ut concidat, quod nostra [85] credo ætate, commenti sunt inane figmentum. Sic nempe Christianus Lupus : « Hanc epistolam (ad Flavianum scilicet) Leo permiserat à synodo discuti et cum sanctorum Patrum scriptis conferri, ac tum ex ipsa eutychianas lites definiri mandarat ; » ut illud examen permissionis tantum, non etiam auctoritatis et juris esse videatur. Hæc quidem Lupus judicat, sed præter gestorum fidem. Nam quod in Leonis epistola IV synodus, id postea in Agathonis, id in Adriani I et II decretalibus omnes postea synodi præstiterunt : id in III synodo circa S. Cœlestini judicata præcesserat, communi ubique formula certoque et usitato conciliorum more. Itaque non alicujus permissu atque indulgentia ; sed suo jure, nec alia, ut ab ipsis synodis audivimus, quam Spiritus sancti auctoritate, judicium capessebant sibique tribuebant.

Neque propterea quod Galliæ vindicate auctor aliique passim objiciunt, de fide dubitabant. Absit : sed an ipsi Pontifices satis ex traditione rem gererent : an antiquam fidem satis exprimerent ut Pontificis quidem officium fuerit toti Ecclesiæ prælucere, et apostolicam proferre sententiam. Cæterum, quod ipse Leo palam professus est, per examen synodicum decretis pontificiis ultimum perfectumque et prorsus indeclinabile robur, Patrum ac totius Ecclesiæ consensu adderetur. Quo etiam factum est, ut post pontificia decreta in synodis quidem œcumenicis quæstio haberetur ; synodo vero gesta, nihil jam quæstionis, nihil unquam examinis superesset. Sic Constantiensi synodo omnes retro œcumenicæ synodi ac primis quoque sæculis prætulerunt facem.

LXV.

S. Basilii locus, atque in eum Christiani Lupi contumeliæ.

Neque aliter extra synodum quam in ipsis synodis actura esse ipsa ecclesiastica gesta clamant. Vel Christianum Lupum audiamus, hæc ex Magni Basilii epistola exscribentem : Quale nobis auxilium ab Occidentalium supercilio et fastu aderit, qui veritatem neque norunt neque discere sustinent ? Verum falsis [86] opinionibus præpediti, illa nunc faciunt quæ prius in Marcello : nempe cum iis qui veritatem ipsis annuntiant contendentes, hæresim autem per seipsos stabilientes. » Quo loco idem Lupus de definitionibus dogmaticis agi non obscure significat.

Itaque his commotus, hæc advenis Basilium tanquam ex tripode pronuntiat : « Omnino culpandus est S. Basilius, hac de causa Damasum Pontificem et omnem Occidentis Ecclesiam, quomodo et Julium Pontificem ob Marcellum arguens de patrato facinore, stabilita hæresi, ignorata veritate. » Nos vero de tanto viro decernentem Lupum facile contemnimus : quid, fatente Lupo, Basilius senserit parvi facere non licet. Neque nunc ad rem pertinet, meritosne an immeritos Basilius reprehenderit. Hic certe constitit, duobus pontificiis de fide decretis ab eodem Basilio, nulla excusatione, interpretatione nulla, rotunde ac simpliciter stabilitam hæresim imputatum.

Neque aliud causatur Lupus, quàm, sic Basilium « locutum oculo per iram turbato ; » ac ne quid contumeliae desit : « Hinc, inquit, in iram frequenti jejunio studentium more pronior Basilius clamabat, » etc. At quis te ferat, Lupe, tanto viro exprohrantem sancta castaque jejunia, tanto interioris vitæ ac spiritualium exercitationum magistro contractæ ex jejuniis iracundiæ vitium tribuentem ? Miseros vero nos, qui ad ea tempora devenimus, quibus cuique liceat sanctos Patres Basiliumque ipsum etiam maledictis incessere, ac morum insectari gravitatem,

LXVI.

Alius S. Basilii de S. Damasi decretis locus.

Idem Lupus indicat aliam epistolam, in qua de sancti Damasi adversus sanctum Meletium decretis agens Basilius, « se illas litteras, nec si de cœlo descenderint, si quidem ad fidem recta via non incedant, admissurum, aut eum qui attulerit ad communionem recepturum negat. » En quanta confidentia non jam [87] Gerson ejusque sequaces posterioris ævi doctores, sed ipso quarto sæculo Basilius Magnus de decretis pontificiis dixerit. Quis autem tanto viro succensuit ? Quis ejus rei gratia incusavit, tanquam de Sede apostolica male meritus esset, aut ejus primatus, quem summopere coluit, infregerit auctoritatem ? Hæc quidem ad exemplum vulgo trahi nolumus, et extraordinariis casibus accensemus ; et tamen certo argumento est, procul abfuisse illa tempora ab iis, in quibus nunc summam fidei constitutam putant. Sed anterioris ævi testes audiamus.

LXVII.

Contentio de rebaptizatione inter sanctum Stephanum et sanctum Cyprianum ; quæstiones involvendæ rei factæ ab hac disputatione secernuntur.

Sancti Cypriani martyris cum sancto Stephano Papa æque martyre controversia statim Parisienses absolveret, nisi contrariae sententiæ auctores rem planam variis concertationibus involvissent. Hinc illæ quæstiones tantis animorum motibus agitatæ : an Stephanus dixerit ex cathedra necne : an excommunicationis sententiam revera, an per comminationem ediderit : qua conscientia sanctus Cyprianus, sanctus Firmilianus cum tot ac tantis ecclesiis africana scilicet et asiaticis, Papæ de fide docenti ac præcipienti repugnaverint : an aliquando resipuerint : an ea repugnantia, seclusis vocibus asperioribus quæ excidere solent de re gravi certantibus, fuerit mortale peccatum, an veniale, an nullum, cum optima fide Cyprianus, Firmilianus et eorum episcopi agerent. Quas ambages, si resolvere incipimus, imus in longum. Sed enim quæstionibus prætermissis, id agemus tamen, ut quæcumque sententia vicerit, nostræ res facile in tuto collocentur.

LXVIII.

In hac controversia, quid certum sit, ex Bellarmino statuitur.

Ac primum quidem certum est hactenus extitisse neminem ; qui nedum schismatis aut schismatici spiritus Cyprianum tantum [88] virum, tantum episcopum, tantum martyrem, ac per illa quoque tempora et pietate et doctrina totius Ecclesiæ lumen arguere sit ausus. Bellarminus vero etiam à mortali peccato abfuisse probat ; eo quod Cyprianus « putavit Pontificem perniciose errare, et stante illa opinione, tenebatur ei non obedire, quia non debebat contra conscientiam agere : » qua de re sine gravi temeritatis nota dubitare nemini licere credimus.

LXIX.

Galliæ vindictæ et Tractatus de libertatibus auctores quid respondeant : an Cyprianus, ut in rebaptizatione, ita in Romani Pontificis auctoritate errasse memoretur : Augustini locus.

His ergo positis, quis pateat exitus inquiramus. Galliæ vindicatæ auctor sic se expeditum voluit : « Nunc id solum dico Cyprianum ejusque asseclas, si crediderunt Pontificem ex cathedra docentem falli posse, omnino errasse, neque id mirum est aut absurdum. Si enim errarunt circa baptismum, cur non errare potuerint circa Pontificem ; et si tu absurdum et falsum esse non credis, cum dicitur Cyprianum circa baptismum errasse, cur absurdum et falsum esse credas, cum dicimus errasse contra Pontificem ? » Id etiam objicit anonymus auctor Tractatus de libertatibus aliique plurimi. Frustra. Sane utrumque errorem, si uterque error est, æque potuit errare Cyprianus : quis enim id negat ? At rebaptisationis errorem totius orbis reprehensio, alterum errorem nullum omnino fuisse, totius orbis silentium probat. Hæc ultro responderent omnes, vel nobis tacentibus. Eusebius, Hieronymus, Augustinus, Vincentius Lirinensis, omnes uno ore Cyprianum rebaptisantem accusant : alterum errorem quis vel suspicatus est ? Cypriani nimios motus Augustinus non tacet : alterum illum errorem quis hominum memoravit ? Idem sanctus Stephanus, eodem Augustino teste, pro loci auctoritate præceperat, decretumque condiderat et ad omnes miserat ecclesias, « et abstinendos putaverat qui de suscipiendis hæreticis [89] priscam consuetudinem convellere conarentur. » Quid autem Cyprianum his repugnantem excuset idem Augustinus prodidit : nempe universalis concilii, universalis consensionis expectatio. Nota sancti doctoris verba : « Neque nos ipsi, inquit, tale aliquid auderemus asserere (hæreticorum scilicet ratum esse baptismum), nisi Ecclesiæ catholicæ auctoritate firmati, cui et ipse Cyprianus sine dubio cederet, si jam illo tempore veritas eliquata per plenarium concilium sibi daretur. » Duo dicit Augustinus : cessurum quidem fuisse Cyprianum, sed universali consensioni tantum universalique concilio, hoc primum sit ; alterum : nec se, Augustinum scilicet, cessurum fuisse, aut facere ausurum quæ à Stephano jubebantur, nisi eadem consensione et auctoritate victum ; quod tamen non universim pronuntiatum voluerit, sed in ambigua re, in obscura quæstione, tantisque, ut ipse docet, altercationum nebulis involuta.

LXX.

An Stephanus excommunicaverit, an tota sua auctoritate decreverit, frustra quæritur ; cum ad eam excusationem nec Firmilianus, nec Cyprianus, nec ipse Augustinus refugerint.

Hic frustra quæritur an Stephanus ex cathedra pronuntiaverit, an excommunicaverit. Sane doctissimus Daguirreus scripsit « anathema quibusdam mustum, quibusdam intentatum ; nec tamen magis cesserunt quibus est inustum, quam quibus intentatum. Auctor vero Doctrinæ Lovaniensium hæc scribit : « Sanctum Firmilianum Cæsareensem in Cappadocia archiepiscopum Ponticæ diœceseos sanctus Stephanus Pontifex communione suspendit. » Idem sancti Stephani responsum summa et irrefragabili Sedis apostolicæ auctoritate editum esse contendit. Id autem alii negant. Quid nostra ? Vis Stephanum ab excommunicatione temperasse, neque rem tota suæ Sedis auctoritate tractasse ? Age ut vis. Certe Firmilianus ad extrema quæque decursum, nec [90] tamen sententiam mutandam credidit. Hæc enim ad sanctum Stephanum scripsit : « Excidisti teipsum, noli te fallere ; dùmque putas omnes à te abstinere posse, unum te ab omnibus abstinuisti. » Neque Firmilianum contemnere liceat, quem ipse Daguirreus, ipse Christianus Lupus aliique viri pii doctique, Sancti titulo insignire soleant : quippe quem ab antiquo Patres Antiocheni, qui Paulum Samosatenum condemnarunt, una cum sancto Dionysio Alexandrino beatæ recordationis virum appellent. At si Firmiliani minor esse videtur auctoritas, consensit ei Cyprianus, ejusque epistolam latinam fecit, et ad ecclesias edidit. Utrique ergo nec Stephani præceptum, nec excommunicationem sufficere putarunt, ut eos ab incœpto desistere cogeret. Augustinus vero non id quod nunc proferunt, Cypriano excusationi obtendebat non eum cathedræ auctoritate dixisse, neque aliud, idque luculentius aut validius Papæ judicium provocabat : concilii generalis totiusque Ecclesiæ catholicæ appellabat fidem : in ea auctoritate fidei certitudinem reponebat : quod ea deesset, Cyprianum eique adhærentes Asianos Afrosque episcopos innocue obstitisse, asserebat.

LXXI.

An infallibilitas pontificiæ detraxisse sit illud veniale peccatum, cujus Cyprianum Augustinus accusat.

Auctor anonymus Tractatus de libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ sane acutissimus et subtilissimus, sed nimio acumine quidvis potius quam verum assecutus, respondet à sancto Augustino, concilii universalis urgeri auctoritatem, quod esset necessaria, « non quidem in se, sed adversus pertinacissimos donatistas. » Bonam fidem ! Annon enim luce meridiana est clarius, ab Augustino urgeri concilii universalis auctoritatem, non tantum ad frangendam donatistarum pertinaciam, sed etiam ad excusandum Cypriani ante concilium generale rebaptizantis errorem ? Atqui [91] Cyprianus amantissimus christianæ pacis ac Martyr sanctissimus non erat pertinax, qui, teste Augustino, Ecclesiæ catholicæ auctoritati cessurus esset. Non erat pertinax ipse Augustinus, qui nec Cyprianum, nec etiam se ipsum cessurum fuisse docet, nisi Ecclesiæ catholicæ concordissima auctoritate victum. Ergo non tantum pertinaces, sed etiam pii sanctique post Romani pontificis judicium, aliud quid, hoc est ipsum consensum ipsumque decretum totius catholicæ unitatis expectant.

Quid autem Anonymo prodest illud quod Augustinus in Cypriano agnoscit veniale peccatum ? « Nempe, inquit vir subtilissimus, quæ potuit alia esse Cypriani culpa quam inobedientia erga decretum summi Pontificis ? » Falsum id quidem ; tamen id quod vult viro acutissimo largiamur. Ergo Pontifici decernenti infallibilitatem detraxisse veniale peccatum est, non exitialis error, qui Sedis apostolicæ dignitatem evertat. Quid autem commemoras haud aliam in Cypriano culpam ab Augustino reprehensam, qui toties apud hunc legeris, culpandum Cyprianum, quod commotior scripserit ? Quod autem post Stephani decretum Ecclesiæ universæ desideraret auctoritatem, adeo non est illud ab Augustino reprehensum veniale peccatum, ut etiam illud peccatum se quoque peccare Augustinus fateatur. Denique à viro erudito quærimus, illa inobedientia, quam venialem appellat, in re gravi an levi sit ? Certe in re levi esse oportet, quæ venialis habeatur : contra, in re gravi necesse est ut sit, cum agatur de fide. Seclusis ergo vocibus commotioribus, in quibus Cyprianus, Augustino teste, peccaverit : si rem ipsam spectes, aut mortale peccatum oportet esse, aut nullum.

LXXII.

Nihil ad rem facit quærere an Cyprianus et alii resipuerint necne.

Quod jam illud urgent à Schelstrato tantopere inculcatum, nempe Cyprianum et asseclas resipuisse, quid nostra ? Non hic [92] quærimus an Cyprianus resipuerit, sed qua ratione eum adhuc errantem, tamen à schismate Augustinus purget. Et quidem de retractatione Cypriani adversus donatistas idem Augustinus scribit : « Fortasse factum est, sed nescimus ; » sed non es dubio facto tanti viri innocentiam suspendebat, verum ex concilii œcumenici justa et necessaria expectatione firmabat : ea ratione non modo Cyprianum, verum etiam seipsum tuebatur,

LXXIII.

Cavillatio.

Quærit Galliæ vindicatæ auctor : « Quorum æquior causa sit, adversariorum, qui errantes Afros sequantur, an nostri, qui sequimur pœnitentes ? » Quam tragice ! At in promptu responsio est : Sequimur pœnitentes in quo aut seipsi reprehenderint, aut ab aliis reprehensi sint : non rebaptizamus : non, si quid Cyprianus commotior scripserit, approbamus : quem errorem in ipsis nemo reprehenderit, nemo viderit, ob eum nos ad pœnitentiam trahi, iniquum putamus, et ab Ecclesiae regulis alienum.

LXXIV.

Bellarmini sententiæ duce partes : prima Stephanum potuisse, nec tamen voluisse rem de fide facere, an Augustino congrua ?

Hæc quidem clara sunt, nec tamen rem omnino expeditam arbitramur, nisi Bellarminum horum omnium fontem diligentius audiamus. Igitur Cyprianum excusat primum ab hæresi, deinde etiam, ut jam delibavimus, à peccato mortali. Ab hæresi quidem : « Tum quia nec modo censentur manifeste hæretici qui dicunt Pontificem posse errare, tum quia sine dubio Stephanus Papa non definivit tanquam de fide, hæreticos non rebaptizandos. Duo hic videmus : primum id, ne nunc quidem aperte [93] hæreticos haberi, qui dicunt Pontificem posse errare. Forte ergo Cyprianus, non aperte forsitan, sed saltem obscure vel confuse, ejus rei causa fuerit hæreticus. Quis autem hanc hæresim in Cypriano senserit, arguent, suspicatus fuerit, vir magnus edicat, et sua gravitate atque doctrina dignum aliquid promat.

Alterum quod memorat, istud est : « Stephanum sine dubio nihil definisse tanquam de fide. Videamus ergo quid tandem egerit. Nempe, inquit Bellarminus, « non solum imperavit ne rebaptizarentur ab hæreticis baptizati, sed etiam censuit excommunicandos qui non obedirent. » Rogamus autem quid sit definire ut de fide, nisi decretum condere, ad ecclesias mittere, denique imperare sub excommunicationis metu ut aliquid circa fidem flat. Quid Bellarminus vult à Stephano imperatum ? Nempe ne rebaptizaret ab hæreticis baptizatos : invalide an valide baptizatos ? Invalide impium : valide ergo baptizatos supponebat, ac pro explorato ac definito dabat.

Quare ipse Bellarminus sancti Stephani decretum, definitionem vocat* « Fuit enim, inquit, post Pontificis definitionem liberum aliter sentire, ut Augustinus dicit, quia Pontifex noluit rem ipsam de fide facere sine generali concilio. » An hæc quoque nobis credenda proponent, et Stephanum quidem potuisse si vellet, sed tantum noluisse, idque ab Augustino dictum ? Atqui ab Augustino contraria audivimus. Egregii doctoris verba repetamus ; statim perspiciemus eum in re quidem ambigua, concilii auctoritatem et Ecclesiæ consensionem requisisse : in eo posuisse vim, si « obscura quæstio ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta esset ? » Si ad Stephani decretum accederet « potentior veritas de unitate veniens : » si Cypriani sententiam « catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis excluderet. » Huic demum firmitati, huic robori cessurum fuisse Cyprianum, nec seipsum, Augustinum scilicet, facile crediturum quæ à Stephano juberentur, nisi « Ecclesiæ catholicæ concordissima auctoritate fundatum. » Hæc profecto scimus dixisse, [94] repetiisse, inculcasse Augustinum : quæstionis ambiguitati hoc unum remedium poposcisse, si tota Ecclesia consentiret ; non profecto ut rem pro libitu de fide faceret aut non faceret, ad Stephani arbitrium retulisse.

Interim, Bellarmino teste, id certum Armumque sit : non pertinere ad Cathedræ auctoritatem, si Pontifex de fide definiat, si decretum ad omnes ecclesias mittat, si pro imperio jubeat, si reluctantes abstinendos putet : his quippe positis, adhuc esse liberum aliter sentire, ac decretum ipsum, tanquam divino mandato contrarium ac Scripturæ dissonum, abjicere, ut Cyprianum cum asseclis fecisse constat.

LXXV.

Secunda pars Bellarminianœ sententiæ, à Cypriano non fuisse peccatum saltem mortaliter.

Quin etiam, quod secundo loco observavimus, nec à Cypriano peccatum est mortaliter, quia non peccavit nisi ex ignorantia, eaque probabili, cum « putaret Pontificem perniciose errare, et stante illa opinione teneretur ei non obedire, ne contra conscientiam ageret. » Quid ergo jam litigant ? Ecce confitentur Stephanum judicasse, decrevisse, ad omnes ecclesias transmisisse decretum ; excommunicatione dignos putasse qui non obedirent, et eam quidem inustam quibusdam, ipsumque Firmilianum à communione suspensum. Quid ergo amplius à Stephano expectandum fuit, ut sanctissimi ac doctissimi viri, humiles, pacifici, ad quævis martyria prompti in obedientiam cogerentur ? Iidem tamen à nemine, aut schismatis, aut etiam peccati mortalis arguuntur, et ab Augustino purgantur eo tantum nomine, quod orbis universi consensionem expectarent. In hoc stare liceat rebus ambiguis et in altercationum aestu : obsecro, hæc summa sit ; neque fidei negotium ac Sedis apostolicæ majestatem ad tenues exilesque formulas, atque ad minuta quæque redigant. [95]

LXXVI.

Quo pacto intelligendum id quod dicit Augustinus à Cypriano expectatam concilii generalis sententiam : forma antiqui regiminis jam inde ab origine, etiam sub persecutionibus.

Hic exoritur difficultas : quo pacto concilii generalis auctoritatem Cyprianus et alii aspectare potuerint, cum primis illis sæculis tales synodos haberi persecutio prohiberet : quo loco auctor anonymus Tractatus libertatum Ecclesiæ Gallicanæ multum utitur, ut conciliorum auctoritati detrahat, et ut ne quidem verisimile videatur « Christum in concilia sola principalem Ecclesiæ regendæ potestatem contulisse. »

Sed hæc per inscitiam rerum ecclesiasticarum piæque antiquitatis, involvendæ veritati dicta, facile expedimus perficimusque paucis, ut vera ac præcipua Sedis apostolicæ auctoritas atque Ecclesiæ gubernandae ratio clarius elucescat. Quanquam enim persecutionis tempore concilia generalia nulla cogerentur, non minus constat Ecclesiæ universæ summa negotia, Papa quidem duce, communi episcoporum concilio ac judicio definita : per provincias litteræ commeabant : rata habebantur ea, in quæ omnes Ecclesiæ consentirent.

Ac de fide quidem quomodo rem gererent, vel unius Pauli Samosateni exemplum luculente probat. Is enim Antiochenus episcopus Christum nudum hominem prædicans, in ipsa Antiochia concilio habito, à vicinis episcopis primum, mox litteris ad omnes episcopos atque ad omnium Principem Romanum Dionysium destinatis, toto orbe damnatus est. Quare Alexander Alexandrinus episcopus in epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum de Ario scripta, hæc ait : Paulus Samosatenus, « concilio et judicio omnium ubique episcoporum ab Ecclesia ejectus est ; » et tamen nulla synodus universalis coacta erat : sed omnium episcoporum consensio, non solum auctoritate, sed etiam nomine universalis synodi ferebatur. [96]

Ab hæresi ad schismatis casum transeamus. Sane schisma ingens à Novatiano pseudo-papà adversus Cornelium papam concitatum, qua auctoritate compressum sit, sancti Cornelii sanctique Cypriani litteræ indicabunt. Ac primum quidem constat à Novatiano ejusque asseclis « litteras calumniis ac maledictis plenas per omnes ecclesias fuisse missas, » quæ pene omnes ecclesias perturbassent. Id testatur Cornelius. Hinc necesse fuit totius orbis intervenire auctoritatem. Cyprianus id Antonianum adhuc nutabundum docet : « Venio nunc ad personam Cornelii collegæ nostri, ut Cornelium noveris, non de detrahentium mendacio, sed de Domini Dei judicio, qui episcopum fecit, et de co-episcoporum testimonio, quorum numerus universus per totum mundum concordi unanimitate consensit. » Ac paulo post : « Factus est Cornelius episcopus, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est, locus Petri et gradus cathedræ sacerdotalis vacaret : quo occupato de Dei voluntate atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, foris sit necesse est. » En unde auctoritas in gravi schismate, quo tota Ecclesia turbaretur : en catholicæ consensus Ecclesiæ tam perspectus in ipso persecutionum æstu quam in altissima Ecclesiæ pace.

Jam quod ad disciplinam generalem attinet, per eadem Cornelii ac Cypriani tempora, causa lapsorum, hoc est eorum qui in persecutione defecerant, ea visa est, quæ communi ecclesiarum judicio, consulta imprimis Sede Romana, finiretur : « Quoniam, ut ait Cyprianus, non paucorum nec ecclesiæ unius, aut unius provinciæ, sed totius orbis hæc causa est. » Attestantur Romani Confessores : « Grande delictum et per totum pene orbem incredibili vastatione grassatum. » Itaque in causa generali, Cyprianus, vacante apostolica Sede, ad clerum Romæ consistentem scripserat à se omnia de lapsis integra reservari, « ut cum, pace à Domino nobis data, plures præpositi in unum convenire potuerimus, communicato etiam vobiscum consilio disponere singula [97] et reformare possimus. » Presbyteri ac diaconi Romani sic rescribunt : « Perquam nobis et onerosum et invidiosum videtur, non per multos examinare quod per multos commissum videatur fuisse, et unum sententiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse, quoniam nec firmum decretum potest esse, quod non plurimorum videbitur consensum habuisse. Aspice totum orbem pene vastatum, et ubique jacere dejectorum reliquias et ruinas ; et idcirco tam grande expeti consilium, quam late propagatum est malum. » Videmus quo spectarent in causa communi, inque reformanda generali disciplina, quam non unum tanta re oneratum vellent, quam infirmum videretur in ejusmodi quidem causis, decretum non a plurimis factum, quam necessario totus appellandus sit orbis, ubi totum orbem causa spectat.

Itaque hæ litteræ cleri Romani, teste Cypriano, per totum mundum missæ sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus et universis Fratribus perlatæ sunt, ut esset forma quædam in quam omnes Ecclesiæ convenirent.

Memoratu digna sunt in Epistola Romanorum confessorum ad sanctum Cyprianum ea verba, quorum partem retulimus : « Cum grande delictum et per totum pene orbem incredibili vastatione grassatum, non oporteat, nisi ut ipse scribis, caute moderateque tractari, consultis omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus et ipsis stantibus laicis : » stantibus, id est, in ipsa persecutione non lapsis.

Ne quis hic mihi dixerit, pari gradu consultos episcopos, presbyteros, diaconos, ipsos etiam laicos. Facile demonstraremus in collegarum, id est, in episcoporum sententia vim fuisse positam : singulos episcopos presbyterii sibi assistentis, quam regerent ferre sententiam, perferri omnia ad conscientiam plebis, sed docilis, quæque in ecclesiasticis causis nihil sibi præter obedientiam vindicaret. Sed hæc alterius loci sunt ; nos vero his locis id demonstratum volumus, etiam sub persecutorum tyrannide, semper imminente gladio, non tantum hæresis aut schismatis, [98] verum etiam alias gravissimas causas extitisse, quæ cum, non unius ecclesiæ aut provinciæ, sed totius orbis essent, totius etiam orbis judicio finirentur.

Non ita illæ causæ, quas per loca et provincias finiri oportere, ipse Cyprianus memorat, quarum proinde rationem unusquisque præpositus Domino redditurus esset. Quod ubique Cyprianus inculcat : adeo per illa etiam tempora, secernebant peculiares unius ecclesiæ aut provinciæ causas ab iis quæ totius orbis essent, et communi judicio finiendæ.

Cum autem Cornelius post diuturnam vacationem Sedis Romæ episcopus constitutus esset, Cyprianus, qui antea cum clero Romano, nunc cum ipso Cornelio consilia contulit. Qua de re ad Antonianum scribens, ait : « Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui et ipse cum plurimis co-episcopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit ; » et ad ipsum Cornelium : « Statueramus jampridèm participato invicem nobiscum concilio ; » etc. Quæ cum ubique terrarum præpositi facerent, ac per provincias Romani Pontificis responsa commearent, hinc nempe existebat ille consensus, quem talia negotia postularent.

Sic in fide, in schismate totam Ecclesiam perturbante, atque in reformanda generali disciplina, qui casus ad commune Ecclesiæ judicium à synodo quoque Constantiensi relati sunt, jam inde ab origine, ac sub ipsa tyrannide constituti, quanta per provincias poterant, concilia celebrabant, cum Sede apostolica, quæ omnium ecclesiarum communicatione polleret, consilia participabat, ejus opera totius orbis sententiam exquirebant.

Nam et illud ecclesiarum communicationi imprimis inserviebat, quod ecclesiæ omnes Ecclesiæ principi, Romanæ scilicet, societate connexæ, per eam ad cæteras consilia ac decreta perferenda curarent. Hinc illud Arelatensis concilii primi ad sanctum Sylvestrum papam : « Quid decreverimus communi consilio charitati [99] tuæ significamus, ut omnes sciant, quid in futurum observare debeant. » Quod quidem ad Romani Pontificis auctoritatem pertinebat, ut tum scirent quid observare deberent, cum à Romano Pontifice, tanquam omnium præside, canones mitterentur. Quo pertinet illud in Epistola ad eumdem Papam : « Placere ut per cum potissimum, qui majores diœceses teneret, omnibus fratribus insinuari. » Quare hæc non ita accipienda sunt, tanquam unum id esset Romani Pontificis ministerium, ut veluti jussus aliorum decreta perferret ad alios : non ita ; sed ad eum perlata decreta, cum inde ad alios pervenirent, graviore auctoritate aucta commeabant, Romanique Pontificis omnium capitis nomine ad omnes jam ecclesias pertinebant. Hæc scripta sunt anno Christi 314, cum vix persecutionis deferbuisset æstus, antequam ullum œcumenicum concilium celebratum esset. Et cum concilium generale primum, Nicænum scilicet, tardissime post natam Ecclesiam atque anno demum Christi 325, quarto sæculo adunatum fuerit, nihil novi evenire sensit Ecclesia ; quippe quæ jam inde ab origine in unum se ipsa colligeret, atque à particularibus causis secerneret res maximas, quæ communi episcoporum consilio, Romano Pontifice totius collegii duce finiri consuevissent. Nec mirum in rebaptizationis quæstione sub Stephano et Cypriano, persecutione vigente, tamen ab Augustino desideratam concilii generalis generalia congregata erant, summa tamen ipsa valebat ea res, quæ ab iis coetibus quærebatur ; nempe consensio, cui certæ et exploratae Cyprianus cederet.

Eodem ritu modoque Augustinus aliique commemorant pelagianos à Romanæ Sedis præsulibus Innocentio ac Zozimo, cooperantibus synodis africanis, omnibus ubique episcopis subscribentibus, toto orbe damnatos ; neque enim, ut idem Augustinus ait, congregatione synodi (universalis utique) « opus erat, ut aperta pernicies damnaretur. » Cur autem pelagiani non eam Ecclesiæ necessitatem inferrent, eorum paucitas faciebat : quorum scilicet, eodem Augustino teste, « profanas novitates catholicæ [100] aures quæ ubique sunt horruerunt. » De quibus etiam extat illud insigne Capreoli Carthaginensis episcopi et Africae primatis in epistola quam ephesina synodus collaudavit : « Hos (pelagianos scilicet) pridem expugnavit Ecclesia, hisque temporibus repullulantes apostolicæ Sedis auctoritas sacerdotumque in unum consonans sententia oppressit. » En in quo ineluctabilis judicii robur collocet, nempe in capitis membrorumque consensu ; neque exquisitiori dissertatione, aut conciliorum examine opus fuit, quod in aperta re, ut ait Augustinus, pauci contra omnes et contra universitatem ipsam ægra et exigua portio litigaret.

LXXVII.

Variæ et inanes quæstiunculæ de consensu Ecclesiæ, ipsa regiminis ecclesiastici forma concidunt.

Hic quærunt quid sit ille consensus Ecclesiæ quo nitimur : totiusne an partis ? Quot ecclesiarum, quot episcoporum, quod capitulorum, quot abbatum, quot vero regionum : etiamne Indiarum aut Japonensium ? Quantæ molestiæ ? qui sumptus, ut nuntii quocumque discurrant, allaturi authenticum consensus instrumentum ? Inanes quæstiunculæ contra rem facti. Rogent Cyprianum, Augustinum, Capreolum, Leonem, alios quos narravimus in Ecclesiæ consensione reposuisse vim : quærant quibus sumptibus, quibus curis, cursoribus, nuntiis, tot regionum explorarint fidem. Nos autem suo loco facile et ad cumulum hæc declarabimus ; nunc vana et absurda per sese esse monstramus.

Sic igitur ex antiquo et ab ipsa christianitatis origine constituta est Ecclesia, ut ipsa Petri Sedes, caput orbis terrarum, ex ecclesiarum communione prima persentisceret quænam esset omnium fides : ac si ab hoc vertice in pronos animos fidei decreta decurrerent, paucique vel nulli obsisterent, nihil sane prohibebat quominus quæstio statim pro terminata haberetur. [101]

LXXVIII.

Solennis acceptatio Decretorum Pontificiarum quam usitata et quam necessaria : Romani Pontificis officium et auctoritas ex Janseniano negotio ostenduntur.

Hinc ergo illa celebratur, etiam à theologis qui se Sedi apostolicæ addictissimos videri velint, solemnis acceptatio decretorum quæ omnem postea dubitationem aut concertationem elidat. Sic sanctus Antoninus Joannis XXII. Decretali Fratricellos premit, hæreticosque ipsos esse testatur : « quod asserant contra determinationem catholicam factam per Ecclesiam et Joannem XXII et per omnes successores ejus veros catholicos summos Pontifices, et omnes alios prælatos Ecclesiæ, acceptatam, examinatam et approbatam ut verissimam : » quem locum suo loco fusius expendemus. Hujus postrema verba recte perpendentibus nunc sufficere credimus. Sic Duvallium testantem audivimus, « definitiones Pontificis non esse de fide, donec universalis Ecclesia, quam de fide est errare non posse, eas acceptaverit. » Sic in nuperrimo Janseniano negotio, in quo uno ore, omnes nostri censores episcoporum Gallicanorum pietatem ac fidem collaudarunt, tamen ab amplissimo cleri Gallicani cœtu communibus suffragiis constitutum : ut Innocentii X decretum apostolicum, « deliberatione facta eâque libera, ut eamdem constitutionem reciperent, firmarent, acceptarent omnique obsequio ac reverentia susciperent quæ in ea decisa essent : posteaquam scilicet agnoverunt, pontificia constitutione, firmatam antiquam Ecclesiæ fidem, à conciliis et Patribus traditam, atque in Tridentino concilio innovatam. » Non igitur, ut ferunt, priscæ traditionis obliti Gallicani Patres : quæ quidem alibi editis gestis exequemur. Nunc autem sufficit, tanto exemplo approbasse quæ sit illa constitutionum pontificiarum acceptatio, qua utimur.

Neque propterea cathedræ Petri atque apostolicis definitionibus. [102] aut sanctus Antoninus, aut ipse Duvallius, aut Gallicani Patres derogatum volunt ; absit, cum per eas habeant ecclesiæ, quam sequantur formam : auctoritatem in quam omnes consentiant : judicium quod communi ope exequantur, neque hæreses uspiam respirare sinant. Habet etiam Romanus Antistes, totius Ecclesiæ caput, sui decreti exequendi plenissimum robur. Cum enim ecclesiasticae communionis princeps, sua definitione nihil aliud promere velit quam id quod omnes ecclesias sentire cognoscat, omnia ordine et ex vero esse gesta, secuta consensio attestatur. Qua doctrina aut praxi nihil infringi apostolici decreti auctoritatem ac vim, ipsa experientia ostendit. Quo enim loco, qua in parte orbis magis quam in Gallia, Innocentii X aliæque constitutiones de Jansenianâ re majori veneratione susceptæ, aut potiori virtute in executionem deductae sunt ? Certe Jansenii sectatores seu occulti, seu publici, ne mutire quidem audent ; nec si millies concilia œcumenica appellarent, audirentur usquam ; ipsaque constitutio edita et semel ubique acceptata, irrefragabilis judicii vim obtinet, quam Romanus Pontifex auctoritate summa et ipse exequatur, et ab omnibus episcopis exequendam mandet

LXXIX.

Innocentii IV locus : concilii provincialis sub Paschali II clara auctoritas.

Hinc vera et clara ratio affulget ab omni peccato purgandi Cypriani ; cum nempe post jussa Stephani, tot ecclesiæ, Africanæ scilicet Asianæque variarent, necdum ejus epistolam decretalem necessaria acceptatio consecuta esset, eo magis licuit, teste Bellarmino, in hoc certe capite, obedientiam recusare, quod Stephanum in jubendo « perniciose errare crederet, et stante illa opinione teneretur ei non obedire, ne contra conscientiam ageret. »

Cujus rei fons est, illa apud omnes recepta et pervulgata ad imperia cujuscumque mortalis exceptio ; ut obediatur superioribus, nisi diviniæ legi adversantia jubeant : qua exceptione contineri Papæ quoque jussa et in Cypriano, etiam in quæstione fidei, Bellarminus agnovit. Et si quis Bellarminum ipsum ea in [103] re errasse dixerit, succurrit major auctor Innocentius IV, Romanus Pontifex, Extat in caput : Quanto de consuetudine ejus Pontificis clara interpretatio in hæc Christi verba : Quodcumque ligaveris, etc. « quod Papæ obediendum at in omnibus, in spiritualibus et in his quæ ad animam spectant, nisi contra fidem prohibita sint. » En Papæ officio fungenti, quippe exercenti supremam potestatem his Christi verbis traditam, Quodcumque ligaveris, præcipitur obedientia, cum exceptione illa, nisi contra fidem doceat aut vetet.

Clarius adhuc in caput inquisitioni de sententia excommunicationis, quærit, quid agendum, superioribus iniqua jubentibus : et quidem de superioribus sub aliorum potestate positis, facile se expedit, ad majores enim superiores recurrendum ; sed ubi ad Papam devenit, sic objicit : « Quid si Papa injustum præcipit qui superiorem non habet. » Quem nodum sic solvit : « Potest dici quod si de spiritualibus (rebus) vel ecclesiasticis personis aliquid præcipit etiam injustum, illud servandum est, quia nemini licet de ejus facto judicare. dist. Si Papa, q. 3. Cuncta, nisi mandatum hæresim contineret, quia tunc esset peccatum, vel nisi ex præcepto injusta vehementer praesumeretur statum Ecclesiæ turbari, vel etiam forte alia mala ventura, quia tunc peccat obediendo, cum debeat futura mala præcavere, non juvare : » quæ sane interpretantem ac docentem Romanum Pontificem nemo reprehendit, imo collaudant omnes atque una voce consentiunt. Quo quidem quid est clarius ? Pro certo supponit summus Pontifex doctissimus, à summo Pontifice imperante pro loci auctoritate ac supremi officii ratione, emanare posse jussa haeresim continentia ; aut statum Ecclesiæ concussura ; et miramur in rebus generalibus, præsertim fidei, recurri ad Ecclesiam, ultimumque refugium in ea potestate semper fuisse positum, quæ docere contra fidem, quæ hæresim jubere non possit ?

Sub Paschali II, in provinciali Viennensi concilio sanctus Hugo Gratianopolitanus, Gothofridus Ambianensis, Guido ipse Viennensis, postea Calixtus II, ut regio genere, ita fortitudine et doctrina clarus, et mox Sedis apostolicæ gubernaculis admovendas, postea [104] quam dictante Spiritu sancto, de investituris proferunt sententiam, et ab ipso Pontifice extortum scriptum damnant, hujus decreti ab ipso Pontifice confirmationem petunt his verbis : « Si, quod minime credimus, nostræ paternitatis assertiones roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra obedientia repelletis. » En perspicuis verbis tot sancti, apostolico officio deesse posse profitentur Romanum Pontificem, etiam ab episcopis ac provincialibus synodis requisitum : quo casu aperte detrectant obedientiam. Quid autem Paschalis ? An perdita omnia et ad inobedientiam comparari viam exclamavit ? imo collaudavit ut viros egregios : horum synodum auctoritate apostolica confirmavit, ac pro certo reliquit, in iis quæ fidei aut universalis Ecclesiæ attinerent statum, ipsius Ecclesiæ vim et auctoritatem indeclinabilem, in ipsa Ecclesiæ consensione esse collocatam.

LXXX.

Anonymi Tractatus de libertatibus Gallicanis circa Sedis apostolicæ auctoritatem fœda et improbanda commenta.

Hanc ecclesiastici regiminis, imo ecclesiasticae monarchiae formam, si censores nostri in animum inducerent, non in ea profecto incommoda inciderent, quibus apostolicæ cathedræ dehonestant decus. Hinc ille Tractatus de libertatibus Gallicanis auctor anonymus in hæc verba prorupit : « In quo, inquit, reposita esset Romani Pontificis auctoritas, non satis clare statim omnibus perspectum fuit, quia enim persecutionem tempore, vel schismatum aliarumque calamitatum, impedita erat exterior capitis cum membris communio, stante semper fidei ac charitatis unione ; vix à Romano Pontifice ad alios præsertim remotos pastores, aut greges, primis tribus sæculis aliud quam quædam epistolæ pervenire potuit. Quamobrem episcopi populos ac seipsos à tanto tempore suo judicio, vel cum aliorum consilio regere soliti, Papæ auctoritatem, ab impedimentis quibus distenta erat solutam, non tam subito exceperunt : sed alii citius, alii tardius nunc in isto, [105] nunc in illo capite, prout sese offerebat occasio, donec integram libertatem consecuta suum, ubique robur obtinuit. » Me vero hæc legentem tædet novitiorum defensorum apostolicæ dignitatis, qui per summam rerum ecclesiasticarum inscitiam dicam an incogitantiam, quasi tantæ dignitati aliquod ab antiquitate metuendum sit, eam his commentis obscuratam volunt. Pergit : « Verum, quia usus optimus legis interpres, videndum est quæ fuerit auctoritatis pontificiæ praxis illis temporibus, cum ea libere uti Papæ potuerunt, cùmque diligentius et clarius cognita fuit. Quanquam enim omni ævo aliqua identidem ejus specimina edita fuerint ; tamen, cum per tria prima sæcula, fere omnino à tyrannis ligata fuerit, ideoque ejus exercitium, quasi novum quiddam, aliquoties episcopos, præsertim Africanos commoverit, non potuit tam cito suum explicare fulgorem et omnibus innotescere. » Hæc anonymus. Atque illi sunt, si Deo placet, Sedis apostolicæ unici defensores, cui infestiora vix ipsi hæretici cogitarint.

LXXXI.

Prolatæ in anterioribus verbis in Sedem apostolicam contumeliœ refelluntur.

Rogo enim quid illud sit : « Quod episcopi populos ac seipsos à tanto tempore (tribus scilicet primis sæculis) suo judicio regere soliti essent. An illi primi ecclesiarum fundatores ac doctores, quid Christus Petro ac successoribus dedisset nesciebant ? Ejus judicium nulli expectabant ? Per seipsos regendam suscipiebant Ecclesiam, neque caput sibi à Christo datum cogitabant ? Id hæretici velint. Quid illud ? Hinc factum ut sequens ætas, quartum fortasse quintumve aliaque sæcula propiora, non tam subito exciperent Papæ auctoritatem ; sed alii citius, alii tardius, nunc in isto, nunc in illo capite : ita sane ut illius exercitum, quasi novum quiddam aliquoties episcopos præsertim Africanos commoverit. Africana illa omnibus nota sub Aurelio dissidia spectat. Quis autem à Christo esse dicat ea quæ sancto Aurelio, sancto Alipio, sancto Augustino, atque aliis tot ac tantis Patribus doctrina ac [106] sanctitate conspicuis, nova viderentur ? Alii, inquit, citius, alii tardius, nunc in isto, nunc in illo capite eam auctoritatem exceperunt. Hoc hæretici clamant ; hinc probatum volunt, Papæ auctoritatem piae antiquitati ignotam, crevisse per tempora, humanam scilicet, nec totam ab initio, sed suis partibus hinc inde coalitam et consarcinatam. Quid enim sancti viri longeque doctissimi pro novis habebant ea, quæ à sanctis quoque pontificibus Zozimo ac Cœlestino petebantur ? Quid Nicænos canones appellabant ? aut alii citius, alii tardius, alii in hoc, alii in illo capite, data occasione ; agnoscebant Papæ auctoritatem ; si semel animo imbiberant, ejus voluntatem ex Christi instituto pro lege esse debere, exceptione nulla, cur ergo canones allegandos putabant Romanis Pontificibus, quorum vis pro eorum arbitrio solveretur ? Nempe hæc divina jussa institutaque ignorabant.

LXXXII.

An ferendam Papæ et Ecclesiæ potestatem primis temporibus religatam et alia consectanea dici ab eodem auctore ?

Jam illud quis ferat, « per tria prima sæcula Papæ potestatem à tyrannis ligatam fuisse, impeditam externam capitis cum membris communionem, atque à Romano Pontifice ad alios præsertim remotos, vix quidquam præter quasdam epistolas pervenire potuisse ? » Quasdam autem ? An quia non omnes ad nos per temporum injuriam devenerunt, paucas fuisse conscriptas dicemus ? Non enim facile Romam, non Roma quaquaversus litteræ commeabant ? Non quotidie diaconos missitabant ? Non denique necessaria negotia communicabant ? Atqui vel unius Cypriani epistolæ docuerunt, quanta esset ecclesiarum cum Ecclesia principe communicatio. His demonstravimus quæ generalia essent, per illa quoque tempora, nonnisi communicato cum omnibus episcopis consilio, gesta esse. Quot vero tales epistolas putamus fuisse perscriptas quæ ad nos non devenerint ? Quam porro insulsum illud : à Romano Pontifice vix quidquam præter litteras perferri potuisse ? An vero litteræ non sufficiunt ? An necesse erat, ut sua [107] ipsi coram mandata traderent ? Sic impedita, sic ligata Romana auctoritas à tyrannis fuit.

Hæc tamen omnia commenta admittamus : dic tandem quo demum sæculo expedita ? Post Constantinum scilicet, persecutione cessante : atqui tum vel maxime enituit atque invaluit conciliorum auctoritas. In his decreta Pontificum ad Scripturæ fidem, ad traditionis normam exigenda, et Patres examinabant, et ipsi Pontifices pro more solemni deferebant. In rebus fidei totius Ecclesiæ consensionem expectari, in rebus disciplinæ canones ubique receptos etiam objici sibi æquo animo patiebantur. An et ipsi quod sibi à Domino concessum esset ignorabant ? Ligati impeditique à tyrannis nec seipsi intelligebant

Nobis vero liceat non comminisci quidvis, sed antiqua venerari ; neque ea torquere ad arbitrium, sed simpliciter accipere. Neque tamen infringi volumus amplissima illa quæ Petri successoribus, optimis parentibus ad Ecclesiæ commodum et pacem secuta ætas detulit : interim divinum illud summumque et immotum quod à Christo inesse credimus, in eo facile reponimus quod omnium sæculorum series recognovit.

LXXXIII.

Gallicana sententia per se stat, si aliena et afflicta demantur ; ac primum de hæreticis nonnisi conciliari auctoritate damnandis.

Hæc igitur nemini offensionem paritura confidimus, si quæstionis statu recte posito, aliena et fictitia nostris imputare cessant. Quo loco Galliæ vindicata auctorem aliosque doctos viros, imprimis vero doctissimum juxta atque optimum Daguirreum æqui bonique consulturos scimus, quæ summo cum eorum honore, causæ necessitate, sciscitamur : quo pertinebat, decursis omnibus retro sæculis, tanto nisu enumerare singulas hæreses vel minutissimas, per summos Pontifices absque œcumenicæ synodi auctoritate damnatas ; tanquam doctissimi Parisienses et Gallicani Patres, rem tam obviam ignoraverint, aut somniaverint unquam, nonnisi conciliis congregatis condemnari hæreses oportere ? Id [108] vero Parisiensis Facultas, cujus suo ioco gesta referemus, sæpissime quidem, sed recentissime adversus Theophilum Brachet Milleterium, ut hæreticum improbavit : et perspicue Gallicani Patres, Ecclesiæ toto orbe diffusa, non concilii œcumenici consensionem postulabant. Ac Daguirreus quidem, ea de re monitus, in præfatione dixit a se confutatam consensionis quoque illius necessitatem : recte ; idque unum hic postulamus ut à libro eruditissimo amputentur tot paginæ inanibus oppletæ probationibus.

LXXXIV.

Aliud imputatum de synodis generalibus absque Papa congregatis : Turrecrematœ loci insignes pro sententia Parisiensium.

Auctor Tractatus de libertatibus aliique passim omnes ita proponunt quæstionem de conciliorum generalium superiori potestate juxta Parisiensium sententiam, ut ea concilia secluso Romano Pontifice habeantur ; quod est falsissimum. Sufficit enim Parisiensibus id quod est ab ipso Turrecrematà pronuntiatum ; « Si casus talis contingeret quod Patres universi in synodo universali convenientes unanimiter aliquam definitionem fidei facerent, cui sola persona Papæ contradiceret, dicerem judicio quod synodo standum esset et non personæ Papæ. » quam sententiam semper inculcat, ut postea referemus

Quod autem attinet ad synodos habitas secluso Pontifice : primum quidem Parisienses ultro consentiunt ex antiquissimis regulis, synodos generales absque Romano Pontifice nullas esse et irritas : hinc Ariminensia vana esse decreta, quod huic synodo Damasi auctoritas defuit : hinc abominandum Ephesinum latrocinium, quod nemo ibi nomen Leonis, nemo ab eo conscriptam audivit epistolam. Harum ergo rerum, de quibus nemo dubitat, à censoribus nostris tanto studio conquisitæ resecandæ [109] probationes. De extraordinariis casibus hæresis, schismatis et aliis, nihil singulare Parisienses exposcunt, uti jam diximus.

Cæterum non nostra ista est, sed Turrecrematæ responsio : « Cum arguitur de Papa facto hæretico et definiente pro hæresi sua, dupliciter respondetur : quidam enim volunt dicere quod casus non est possibilis : nobis autem videtur aliter respondendum, videlicet, quod tum Pontifex esse desierit, simulque cadat à fide et cathedra Petri, ac per consequens judicium quod faceret talis hæreticus, non esset judicium apostolicæ Sedis, imo nec judicium alicujus auctoritatis. » Quæ si adversariis satisfaciunt, à Parisiensibus dici nihil prohibet.

LXXXV.

Aliud imputatum : de Romana fide ac Sede apostolica, Innocentii III profertus locus ; alii loci insignes in memoriam revocantur.

Libros implent argumentis quibus demonstrandum curant Petri Sedem et Ecclesiam Romanam etiam non defecturam fidem ; tanquam Parisienses fieri posse arbitrentur ut Petri Sedes fidesque ab Ecclesia abrumpatur, quod abominamur omnes. Et hic ergo indiligenter ac, ne quid dicam gravius, invidiose quæstio constituta, quod et luculentissime alias ostendemus ; et nunc sufficere credimus id quod ex Turrecrematâ et aliis audivimus : decreta si fiant fidei adversantia, non ea esse ullius auctoritatis, nec omnino cathedræ Petri imputari oportere, nec minus inconcussam manere Romanam Ecclesiam ac Romanam fidem.

Periculosum aiunt sedem à sedente distinguere. Verum distinctionem S. Leonis tuetur auctoritas : « Aliud, inquit, sunt sedes, aliud præsidentes ; » rursusque ad Maximum : « Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita præsulum, tamen jura permanent sedium. » Qua regula utimur, non ut Sedem cum sedente collidamus, quod esset schismaticum, sed ut ostendamus Ecclesiam Romanam ita esse à Christo institutam, ut si quis sedens [110] erraverit, Sedes tamen integra, illæsa Pontificum series maneat, et quod unus forte commiserit, alterius diligentia ac fide facile sarciatur. Sic namque in Honorio contigisse constat, sancti Doni, sancti Martini I sanctique Agatonis sedulis erga religionem obsequiis, queis fides catholica et Romana ab Honorii decretis nil detrimenti cepit.

Non enim quovis excedente Pontifice, Romana interit fides : non in interregnis ac vacationibus, licet ad multos annos durent, Romana fides vacat : non vacavit in Romana Ecclesia fidei præconium, cum intrusi, invasores, illegitimi (verba sunt Baronii) adeoque nulli cassique Pontifices, per sæculi decimi infamiam, longissimis temporibus Petri Sedem tenerent, neque in illo infando schismate, cum dubia inter incertos Pontifices nutaret Ecclesia, Romana fides, aut Ecclesia Romana, à Christo institutum ecclesiarum vinculum vacillabat ; quin etiam depositis omnibus qui se pro Pontificibus gererent, non tamen Constantiensis synodus Romanam fidem vacare sensit ; imo vero hæreticos ad hanc formulam adigebat : « Consentio sanctæ Romanæ Ecclesiæ et apostolicæ Sedi, et huic sacro concilio profiteor in omnibus ad religionem christianam pertinentibus, prout ipsa romana Ecclesia et apostolica Sedes, et hoc sacrum concilium profitetur. » En Sedem amotis sedentibus integram ac sanam ad quam hæretici revocentur. Nec si viri egregii, atque etiam Romani Pontifices aliquando de suis factis futurisve definitionibus, propterea de Romana fide dubitabant. Vel Innocentium III apostolicæ dignitatis retinentissimum audiamus. Is rogatus dispensationem contra Evangelium, dixit, sibi quidem « si super hoc absque generalis deliberatione concilii determinare aliquid tentaret, loci sui periculum forsitan imminere. » Non, si ille possibile arbitratur, ut secluso concilio, in responsis pontificiis erret, ideo possibile quoque judicavit ut Romana fides intercideret.

Sane sub Urbani Papæ I nomine profert Gratianus caput Sunt quidam, 25, q. i, jam à nobis memoratum, et in eo capite hæc [111] verba : « Si Romanus Pontifex, quod docuerunt apostoli aut prophetæ destruere niteretur, non sententiam dicere, sed magis errasse convinceretur. » Ex quo capite Joannem XXII determinantem audivimus, ejus ævi scriptoribus consentientibus, si sui antecessores aliquid adversus Evangelium definissent, constitutiones illas fore erroneas ideoque invalidas et infirmas : neque ideo collabescere Romanam fidem aut Sedem putabat, cum illæ sententiæ non jam sententiæ, nec Sedi apostolicæ imputandæ essent.

Audivimus sub Paschali II illud provincialis Viennensis concilii à tot sanctis viris proditum : Nos à vestra obedientia repelletis. An ergo sancti viri à Sedis apostolicæ obedientia ac fide recessissent, cum ea de re agi crederent quam ad fidem pertinere decernebant ? Absit : satis enim constabat, quidquid Paschalis ageret, Sedem tamen apostolicam perstituram, et sua damna continuo sarcituram.

LXXXVI.

Sanctorum monachorum ex concilio Lateranensi depromptus locus : item sancti Augustini ad Bonifatium Papam.

Quid, quod antiquioribus quoque temporibus, ii illi abbates orientales contestantur ad sanctum Martinum I, « si quidquam ab eo definitum esset fidei corrumpens integritatem, » non id sibi fraudi futurum ? Quid, quod ipse Augustinus de Cœlestiana hæresi sic scribit : « Si, quod absit, ita tunc (sub Papa Zozimo) fuisset de Cœlestio et Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quæ in ipsis et cum ipsis Papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur » non id fidei nociturum ? En eadem dubitandi veluti formula à tanto viro ad Bonifatium Papam perscripta : neque propterea aut Augustinus aut ipse Bonifatius Romanæ fidei ac Sedi metuebant. Succurrebat enim ab ipsa veritate insitum quod Leo postea declaravit : Aliud sedes, aliud præsidentes. Hæc igitur à viris optimis [112] atque sanctissimis, ab antiquis, à recentioribus, ab ipsis Romanis Pontificibus, quasi communi quadam Ecclesiæ voce tradita memorantes, eo, credo, adigent, ut putemus ea omnia per impossibilem suppositionem esse dicta. Credant sane, si possunt : à nobis tamen sinant procul ab his minutiis ac distinctiunculis meliore loco constitui Sedis apostolicae et doctrinæ catholicæ majestatem.

LXXXVII.

An hæc sentientes fidem in suspenso teneant aut arma inobedientibus subministret.

Frustra ergo objiciunt, si Ecclesiæ consensio experietur, male consuli fidei securitati in suspenso teneri fidelium animos, imo instigari ad inobedientiam, ac pontificalia decreta parvipendi : hæc enim omnia objicienda veniunt non Parisiensibus, sed summis ex omni gente, ex omni ordine viris, quorum gesta produximus. Quid autem putemus male consuli fidei securitati, si fides denique in illum articulum Symboli apostolici resolvatur : Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam ? An suspensi animi relinquuntur, qui in Ecclesiæ catholicæ autoritate acquiescunt ? An Romanum Pontificem parvipendunt, qui ejus auctoritati post Christum summæ, nihil aliud quam ipsam Ecclesiam catholicam sive diffusam sive adunatam anteponunt ?

At arma ministramus inobedientibus ? Arma ergo ministrabant sancti episcopi qui ad Paschalem II scriberent : Nos à vestra obedientia repelletis : arma ministrabat ipse Bellarminus, cum ab inobedientiæ vitio purgaret Cyprianum post Stephani jussa cunctantem, imo repugnantem : arma ministrabat doctissimus Pontifex Innocentius IV, cujus ea de re perspicua verba retulimus. Absit. Neque enim aut negandi sunt, aut ad exemplum trahendi extraordinarii casus, in quos incidere Ecclesiam ab alto sublevandam, atque interim exercendam atque humiliandam, Christus ipse permittit. [113]

LXXXVIII.

Ex his potissimum adversariorum argumentum eliditur.

Sane ex antedictis cum argumenta omnia refelluntur, tum imprimis illud quod assidue ingerunt, atque omnium validissimum arbitrantur, P. Thyrsus Gonzalez assidue in hanc formam intorquet ; romano Pontifici de fide definienti debetur obedientia etiam interior, alioquin nutabit fides : atqui non debetur obedientia falsis : ergo romanus Pontifex de fide definiens nunquam falsa proponit, ne scilicet falsis credere teneamur. Hoc inculcat centies : hoc cæteri omnes urgent acerrime : hoc paginis omnibus, tanquam invictissimum causæ firmamentum præferunt, quod tamen uno verbo Innocentii IV, sequente Bellarmino, concidit : debetur obedientia cum hac exceptione, nisi nempe ejus jussa contineant hæresim, concedo : debetur obedientia sine exceptione, nego.

Hic exclamant non agere Innocentium IV (nam Bellarminum nihil moror) de Pontifice ex Cathedra pronuntiante. Sed unde hanc glossam depromunt ? Nempe Innocentius negat obedientiam generalibus verbis prohibenti contra fidem, imperanti ea quæ contineant hæresim : quæ quid efficiunt, nisi ut Pontifex, si hæresim jubeat, quantum ex altiore loco judicat, tanto majore veritatis studio refellatur ?

Pergit P. Thyrsus : Atqui non cadunt exceptiones illæ in Pontificem qui omnes Christi fideles obligare intendat. Miram rem ! An non enim quisquis imperat, eos quibus imperat obligare intendit omnes ? An ergo si Pontifex privatos quoslibet ad hæresim cogat, repugnare oportet ; Ecclesiam vero totam si obligare velit, ea conticescet, neque quidquam opis adversus iniqua decreta supererit ? Quin potius expergiscimini, viri omnium ordinum sapientissimi, et cum Parisiensibus, imo vero cum tot quos retulimus Pontificibus, canonistis, doctoribus agnoscite : iniquum mandatum de hæresi, quod adversus privatos est per se nullum, tanto magis esse nullum, cum totam Ecclesiam iniquis legibus atque anathematis ligare nititur ? [114]

Quid igitur fiet, si res ad ea extrema deducitur ut romanus Pontifex (quod absit) mandata edat universalia, quibus intentato excommunicationis metu, totam in sua verba adigat Ecclesiam : quid, inquam, fiet, nisi quod à Cypriano, laudante Augustino, Bellarmino etiam excusante, factum est : nempe ut Ecclesiæ universæ consensus expectetur, cujus consensus expectatio, si Cyprianum errantem in re quidem ambigua juvit, quanto magis sublevabit qui vera tuebuntur ?

Neque propterea, quod sæpe monuimus, pandemus ostium inobedientibus. Præclare enim Major noster : Aliud est quod fit extraordinarie et casualiter, aliud quod fit regulariter et ordinarie. Neque propterea Romana interibit fides Sedesque, cum ex canonistis, ex Pontificibus, ex ipso Turrecrematâ aliisque doctoribus, qui Sedi apostolicæ præ cæteris favere se volunt, iniqua et falsidica adversus Evangelium fidemque sententia, Sedi apostolicæ imputanda non sit, imo nec sententiæ loco habeatur.

An ergo subditi judicem judicabunt suum ? Aut quis disceptabit inter Pontificem decernentem et episcopos fidelesque, si forte casus incidat, dissidentes ? Quis, inquam, disceptabit, nisi ipse ab alto Christus, ipsa traditionis veritas, ipsum, si res tanti sit tamque ambigua, generale concilium, ipsa denique Ecclesia ; docente Spiritu, certissima veritatis luce collustrata ? Hæc qui Ecclesiæ catholicæ defutura credit, non satis agnoscit quid sit illud ; Credo in Spiritum Sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam.

LXXXIX.

Hæc in opinione, non in fide esse posita controversiarum doctores profitentur : ac primum cardinalis Perronius.

Quæ cum ita sint, jam satis perspicuum est hanc quæstionem, in qua religionis summam collocatam volunt, ad pauca ac minuta, imo etiam nulla esse deductam. Quo etiam factum est, ut viri maximi, qui fidei controversias optime tradiderunt, perspicuis vocibus totum illud judicarint in opinione non in fide esse positum. Notum illud doctissimi cardinalis Perronii in Epistola ad [115] Casaubonum Apologiæ praefixa : « Ecclesiam Romanam radicem episcopalis unitatis et ecclesiasticae communionis esse ; eique ab omni antiquitate delatum esse primatum et praefecturam earum rerum, quæ ad religionem et Ecclesiam pertinerent, idque unum esse quod Ecclesia postulet ab iis qui ejus communionem amplectantur : qua tessera secernat societatem suam à Græcis eorumque asseclis, qui se à visibili ac ministeriali Ecclesiæ capite ab aliquot sæculis segregarunt. »

Ex his doctissimi cardinalis verbis discimus : id quidem ab omnibus agnosci oportere, quo Ecclesia ab hæreticis secernatur : non autem id quo schola doctores à se mutuo differant ; atque id vir maximus luculentius postea exponit his verbis : « Quæstio de auctoritate Papæ inter catholicos agitata, sive in spiritualibus respectu conciliorum œcumenicorum, sive in temporalibus respectu jurisdictionum sæcularium, quatenus saluti animarum obsunt, non est quæstio ejusmodi, quæ res complectatur ab alterutra parte inter articulos fidei recensitas, aut ab eis exigantur qui ad Ecclesiam redeunt, ita ut alii alios pro hæreticis habeant, aut à se mutuo quoad communionis vinculum separentur. Quare ea omnia communioni ecclesiasticae sarciendæ impedimento esse non possunt, cum ejus conditionis sint, ut quamcumque partem Rex Serenissimus amplectatur, haud eo seciùs ab utraque parte jus et nomen catholici obtineat. » En quibus conditionibus tantus cardinalis, nemine discrepante, maximo Regi Jacobo I velut Ecclesiæ universæ nomine, jus ecclesiasticæ pacis et communionis offert. Ergo erroris, schismatis atque omnino anathematis et excommunicationis metus, quocumque prætextu procul abest ab iis opinionibus, reique sunt Ecclesiæ violatæ pacis, qui eas sub excommunicationis metu prohibendas putant.

XC.

Walemburgii fratres in Germania episcopi celebres atque ab iis citati scriptores clarissimi.

Nostra ætate recentissime in Germaniâ floruerunt par eruditum [116] fratrum Adrianus et Petrus Walemburgii, alter Àdrianopolitanus, alter mysiensis Episcopus, Coloniæ-Agrippinæ Suffraganei. Horum extant de rebus controversis egregiæ tractationes duobus tomis comprehensæ, ac doctorum omnium calculo comprobatæ. Sic autem hunc locum tractant adversus Hermannum Conrigium, ut de fide habeant id tantum, in quod catholici omnes Scholaque tota consentiat, nempe istud : « Quidquid universa profitetur Ecclesia, quidquid in concilio generali, cui præest summus Pontifex, credendum proponitur, est divinitus revelatum. » Ac postea : « Si variæ sunt sententiæ circa infallibilitatem concilii sine Pontifice romano, non potest ea res ad fidem catholicam pertinere. » Variare autem sententias inter catholicos ostendunt, ac testes adhibent primum Raymundum Carron, qui quidem, « quia ex catholicis plurimi docent infallibilitatem Pontificis non esse fidei, nisi cum concilio generali definiat, admonitos vult catholicos ne quæstionem hanc (utpote adiaphoram, nec pertinentem ad fidei controversias) cum hæreticis ingrediantur, » quod alii quoque passim inculcent. Addit, quod notari volumus : « Quid enim sit ex Cathedra definire nec inter partes convenit, alii volunt esse cum concilio Romano definire, alii cum concilio generali, et ita intelligit Cyprianus de Unitate Ecclesiæ et Epist. XL. Vides quem Patronum Parisiensium sententiæ dederit.

Idem Raymundus postea producitur in medium, docens definitiones adversus Pelagium ideo obtinuisse auctoritate summa, quòd tota Ecclesia acceptæ sint ; qua etiam in re Innocentii X et Alexandri VII de jansenianâ re decreta obtinuerint : cæterum « si Pontifex solus aliquam propositionem vel doctrinam [117] probiberet, schismaticum esse qui prohibitioni resisteret, nisi evidenter de errore constaret : » quo certum relinquit Pontificem etiam ut Pontificem suoque jure prohibentem aliquem articulum, errore manifesto labi potuisse.

XCI.

Iidem fratres quomodo Bellarminum à Gretsero explicatum prodant.

Secundo et tertio loco docti fratres Gravinam et Marcellium jesuitam peculiarem amicum adducunt sacræ theologiæ professores : quarto loco Gretserum egregium Bellarmini defensorem. Is objicienti Wittakero ab eo cardinale, Àdrianum VI inter eos repositum qui Pontificem etiam ut Pontificem sine concilio definientem errare potuisse docuerit : quam tamen sententiam idem cardinalis ait videri erroneam et hæresi proximam, sic respondet : « Non dicit Bellarminus hanc sententiam esse hæreticam, aut parum ab hæresi distare ; sed videri erroneam et hæresi proximam. » Diligentissime omnino : ipsum enim videri censuræ vim infringit, et ostendit Bellarmini opinionem certe, non tamen firmum fixumque judicium. Hæc Gretserus et ex eo Walemburgii.

XCII.

Idem Gretserus aliique ab iisdem Walemburgiis citati.

Ex eodem Gretsero pii fratres locum insignem proferunt, quo docet, « auctoritatem illam non errandi esse adæquate in illo coetu conflata ex Papa et episcopis, quem Concilium nominant. »

His addunt socios Alphonsum à Castro, Tannerum, Stapletonum, atque horum omnium testimoniis, doctissimi fratres catholicos pronuntiant qui unum illud pro catholico amplectuntur, quod « universa profitetur Ecclesia, quod in concilio generali, [118] cui præest Pontifex, credendum proponitur. » Addunt ingenue et candide : « Altera autem propositio, quidquid romanus Pontifex ex Cathedra definit, illud omnino est infallibiliter verum, ad fastigium fidei catholicæ ab omnibus et singulis necessario tenendae, non assurgit, » Iterum : « Sententiam de infallibilitate concilii generalis incœpisse cum ipso Ecclesiæ christianæ exordio, postea dabitur demonstrandi locus ; quando coeperit sententia de summi Pontificis infallibilitate, huc non pertinet, quando solum illud suscipimus defendendum quod apud omnes catholicos in confesso et fide catholica certum est. » Vides quo discrimine habeant doctissimi antistites utramque infallibilitatem ; primam, conciliorum scilicet, ab ipsa christianitatis origine innatam Ecclesiæ profitentur ; alteram aliquando cœpisse non negant, proindeque à fidei catholicæ certitudine excludunt. His finibus comprehendunt id quod est catholicos inter et hæreticos controversum ; nec licet ad ulteriora urgere ecclesias perduelles, nisi forte alia est fides quam inter catholicos tueamur in scholis, alia quam adversus hæreticos propugnemus, quod à theologiæ simplicitate et candore procul absit.

Patiantur ergo nos sincere et candide docere catholicos juxta et hæreticos antiquam et certam Ecclesiæ doctrinam, neque novam fidem condere, aut plus quam jubeamur, funem intendere. Optamus sane singulis romanis Pontificibus, optimis Parentibus, indefectibile veritatis lumen, ac si quid piis votis augurari licet, ad futurum speramus. Cæterum haud minus oportet certa ab incertis, à divinis dogmatibus humanas opiniones secernere : neque christianos ad plura constringere quam Christus revelaverit, neque quidquam addere ad eam professionem, quam ex communi consensione fidelium Pius IV ediderit atque ab errore redeuntibus proponi jusserit. [119]

XCIII.

Innocentii XI brevia Apostolica duo.

Hoc fundamento fretus (quidni enim liceat non nihil de me quoque dicere ?) ego episcoporum minimus, errantium charitate et fratrum catholicorum ædificatione ductus, exiguum sane ac per sese nullum, magni tamen pretii, episcopali scilicet ac postea apostolica auctoritate fultum, edidi opusculum de Expositione doctrinæ catholicæ in rebus controversis : quo quidem in libello, cum ad eum locum devenimus, quo de Sede apostolica vera Ecclesiæ fides exponenda esset, eam ita exponendam duximus, ut hæc stabilirem tantum, « nempe Ecclesiam unitate niti : tuendæ ac firmandæ unitati primatum sancti Petri à Christo institutum, Sedemque apostolicam hujus unitatis centrum ac radicem esse ; ac propterea Petri successoribus deberi obedientiam eam quam concilia et Patres semper agnoverint. » Hæc erant quæ certa fide ex antiquis decretis et modernorum quoque controversistarum sensibus stabilita esse vellem ; hoc est, ea tantum in quæ omnes catholici consentirent. Quibus rite explicatis, hoc insuper addidi : « Quod attinet ad ea de quibus in scholis variæ sunt discrepantesque sententiæ ; etsi hæretici ea Ecclesiæ imputare solent, ut pontificiæ potestati invidiam constent, nihil attinet hic commemorari, cum de fide catholica non sint : sufficit agnoscere Caput à Deo institutum ; ad gregem universum in via Domini gubernandum. »

Vides quid sufficere profiterer ad instruendos christianos : ea nempe in quæ omnes consentiant : alia de quibus in scholis dubitatur, non esse necessaria, ut veri christiani catholicique fiant. Factus sum insipiens (coegit enim veritas causæque necessitas), qui mea commemorem ; sed profecto non mea, quæ tot in linguas, etiam in italicam Romæ quoque versa typisque apostolicis excusa, à tot Romanis cardinalibus, præsulibus, doctoribus approbata, Innocentius XI nunquam sine laude memorandus [120] pontifex, sua fecit. Nec pigebit transcribere egregium et antiqui spiritus breve apostolicum in hanc formam : « Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Libellus de catholicæ fidei expositione à fraternitate tua compositus nobisque oblatus, ea doctrina eaque methodo ac prudentia scriptus est, ut perspicua brevitate legentes doceat, et extorquere possit etiam ab invitis catholicæ veritatis confessionem. Itaque non solum à nobis commendari, sed ab omnibus legi atque in pretio haberi meretur. Ex eo sane non mediocres in orthodoxæ fidei propagationem, quæ nos præcipue cura intentos ac sollicitos habet, utilitates redundaturas, Deo bene juvante, confidimus, » etc. Datum 4 Januarii 1679. Non hic ostentamus laudes quas in nos indignissimos apostolica benignitas contulit ; verba notari volumus, quibus rem ipsam, doctrinam ipsam probat, quæ extorquere possit etiam ab invitis catholicæ veritatis confessionem. Intellexit sanctus Pontifex quanta vis esset catholicæ fidei, si ut nihil demitur, ita nihil additur. Tantum ergo testimonium veritatis, libello iterum edito præfigendum putavi (opera enim Dei ejusque Pontificum prædicare est optimum) monitionemque addidi, in qua sic legitur : « Neque miretur quispiam tam facile approbatam Meldensis Episcopi expositionem, eam, quæ auctoritatem Sedi apostolicæ divina institutione concessam iis in rebus collocaret, de quibus scholæ catholicæ omnes consentirent. Nihil enim eget Cathedra Petri concertationibus nostris ; quodque in ea catholici omnes unanimi consensione venerantur, plane sufficit ad eam tuendam potestatem quam Sedes apostolica ad ædificationem, non autem ad destructionem accepit. » Vides iterum atque iterum quid sufficere docerem, romano Pontifice præeunte, exiguus episcopus. At hanc monitionem, uti diximus, expositioni præfixam, cum pro debito, eidem vere sanctissimo Innocentio XI obtulissem, hoc responsum tuli : « Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Accepimus libellum de catholicæ fidei expositione quem pia, eleganti, sapientique ad hæreticos in viam salutis reducendos oratione auctam, reddi nobis curavit fraternitas tua : et quidem libenti animo confirmamus uberes laudes quas tibi de præclaro opere merito tribuimus, et susceptas spes copiosi [121] fructus exinde in Ecclesiam profecturi, » etc. Datum Romæ 12 Julii, an. 1679.

Nihil hic necesse est promere quod omnes vident, iterum ab Innocentio XI exigui libelli laudatum institutum, comprobatam fidem : certe tacere non possumus pietatem incomparabilem, charitatem ac prudentiam singularem sancti Pontificis, quod quantum in ipso esset, omnes difficultates remotas esse vellet, quibus oves perditas laborare atque ex grege suo, id est Christi, aberrare intelligeret.

Nempe cum alia multa vera et utilia summus Pontifex iterum atque iterum approbabat, tum illud imprimis : Sedis apostolicæ majestatem in iis rebus esse positam, de quibus catholici consentirent, idque ad ejus Sedis sanciendam potestatem sufficere testatus, ex ea expositione uberes fructus expectabat.

Neque falsus animis est. Nam innumerabiles hæretici, non Expositione nostra, sed sancti Pontificis auctoritate victi, ad unitatem redierunt, et redire porro pergunt : adeo necessarium erat, cum in omnibus articulis, tum in hoc vel maxime quem hæretici omnium invidiosissime proponebant, id clare edoceri, quod Ecclesia catholica ut necessarium pariter ac sufficiens postularet. Hoc enim facto, catholicam doctrinam ex omni parte splendentem, nullo fastu turgidam, ubique moderatam, atque inter prærupta et extrema tuto incedentem, agnitam dilexerunt eique adhæserunt, magisque ac magis adhaesuros spem haud inanem gerimus.

Jam si rescinderentur ea, et alia requirerentur quam quæ sancti Pontifices, et maxime Pius IV et ipse Innocentius XI postulavit ; quid aliud eveniret, quam ut tot hominum millia deceptos se esse ab Ecclesia catholica quaererentur, atque eorum, quod absit, vacillaret fides, cæterorum vero odia concitarentur ea, quæ cum nulla responsione leniri posse viderentur, infelices animæ perderentur, Sedisque apostolicæ, quam firmam et inconcussam stare oportet, labasceret auctoritas. [122]

XCIV.

Inquisitionis hispanicæ decreta ab eminentissimo cardinale Daguirreo P. Thyrso prolata, cardinalis Perronii auctoritate confixa.

Jam si mille existant adversarii, si schismata, si hæreses, ac teterrima quæque obstrepant, non nobis in ipsa fidei ac sanctæ traditionis arce fundatis, sed ipsis metuimus, qui præposteris decretis christianam charitatem Ecclesiæque unitatem impune à se violari posse putant. Refert Daguirreus cardinalis, exaggeratione mira, decretum recentissimum inquisitionis hispanae adversus has theses : primam : « Nec Papam, nec Ecclesiam habere ullam potestatem directam aut indirectam in jura temporalia regum, ut proinde abdicare eos possit, aut subditos eximere ab obsequio promisso : » huic nota inuritur erroris et schismatis. Alteram : « Concilium habere potestatem supra Papam certum et indubitatum : » hanc item erroneam et schismaticam esse. Tertiam ; « Papam in dirimendis fidei quæstionibus non esse infallibilem : » hanc ut minimum damnant, ut erroneam et hæresi proximam ; quæ Bellarmini censura fuit. Quæsiverim autem unde has desumpserint notas ? An ullo ex concilio ? Quo ? Lateranensi, Florentino, alio quovis ? Id quidem si verum est, nihil cunctandum erat quominus diserte et explicite summâque auctoritate declarata revelatio veritatis, summum fidei catholicæ obtineret gradum, contrariaque sententia non jam hæresi proxima, sed palam hæretica diceretur. An aliquod ea de re extitit decretum apostolicum ? Nullum appellant Quin ipse Daguirreus, si à Sede apostolica res examinetur ut oportet, proditurum decretum, non tamen prodiisse dicit, et à directa censura temperandum putat, nihil cunctaturus si apostolico decreto decisa res esset. Hispani ergo inquisitores nullo decreto authentico freti, ex Bellarmino privato doctore, aliisque æque privatis, postremam propositionem : secundam auctoritate sua, nec auctore Bellarmino [123] proferunt ; primam de pontificia in reges potestate, ipso adversante, ut ipse quoque cardinalis Perronius in Bellarminum impense pronus confitetur. Facessant ergo censuræ istæ : scitum illud : censuras nulla auctoritate fultas, mera convicia, non censuras esse.

Verba Perronii exscribam : « Ipse Bellarminus monet, id quod de Pontificis in temporalia potestate indirecta docet, non à se haberi ut fidei doctrinam, aut sub pœna excommunicationis aut anathematis tenendam. » Bellarmino hujus potestatis acerrimo defensore Hispana Inquisitio immitior, quæ erronei dogmatis, ut illa quidem censuit, ac schismatis reos, nullis non anathematis ac suppliciis devoveret. Sic agunt Inquisitiones hispanae, queis præditas Gallias pius cardinalis optat. At nostri deprecantur. Laudat cardinalis episcoporum Galliæ ad Innocentium X de ejus constitutione insignem epistolam ; at in ea spondent episcopi futurum neminem, quem non ad decreti apostolici executionem compellant, « præsertim cum in Galliis ad episcopos in solidum isthæc cura pertineat, ubi nullos hæreticæ pravitatis Inquisitores constitui patitur mos antiquus ex jure communi profectus. » Habeant qui voluerint novos mores atque extraordinaria jura, et inquirendam fidem episcopis demant. Nobis placet mos antiquus, et ut episcopis sua constet auctoritas, idque ad ipsos Pontifices libere profitemur. Facile caremus iis tribunalibus, qui et privatorum censuras, ut libet in publicam auctoritatem trahant, neque vereantur referre ad fidem à Deo revelatam, ut suis quoque regibus majestas detrahatur, adiciantur obsequia, populi subtrahantur ; insuper cum hæc egerint, infallibilitatis privilegio gaudere se fingant.

Procul hoc à nostris et ecclesiæ antiquæ moribus. Et de regia quidem potestate viget apud nos antiqua doctrina theologiæ Facultatis totiusque adeo ecclesiæ gallicanæ, quam in Sanctarellum eadem sacra Facultas anno 1626 innovavit, anno 1663, duce archiepiscopo Parisiensi, ad Regem detulit, recentissime anno 1682, [124] lata in Malagolam censura confirmavit ; quam sane sententiam sanctaque decreta eruditissimas Facultatis facile asseremus.

XCV.

Regum Hispaniæ Philippi I et Caroli V Augusti exemplo Hispaniæ Inquisitio retunditur.

Jam ut magis magisque Inquisitionem hispanicam retundamus, non piæ antiquitatis, non ecclesiæ gallicanæ, sed ipsa recentissima hispanici regni exempla catholicosque reges Philippum I et Carolum V Augustum memorare juvat : et Philippum quidem I in supremo magnoque Belgii comitio « confidentem, ad tuendas suarum provinciarum libertates, procuratori suo generali ab omnibus bullis, censuris, monitorialibus litteris, aliisque Romanæ curiæ provisionibus appellanti consensisse ; » eique appellationi edito diplomate adhaesisse 20 Maii 1497. Quæ satis ostendunt, id quod nunc Inquisitio hispanica, ut hæreticum schismaticumque damnat, inter Hispanos et Belgas Patrum nostrorum memoria commune et pervulgatum fuisse.

Anno 1526, Clemens VII de Carolo Augusto multa questus, quæ ad Italiæ libertatem pertinere arbitrabatur, misso etiam brevi apostolico significavit, nisi ab incœptis desisteret, se justa et sancta arma moturum.

His acceptis litteris Carolus solemni more rituque Clementi palam renuntiavit, se quidem ea omnia « ad sacri generalis concilii totius christianitatis cognitionem et judicium remittenda censere atque omnino subjicere ; » sanctissimo Patri supplicat, « ut dignetur ipsum generale concilium indicere et convocare in loco tuto et congruo, cum debita termini præfixione ; » subdit : « Nos enim pro his omnibus ad ipsum sacrum universale concilium per præsentes recurrimus, ac à futuris quibuscumque [125] gravaminibus eorumve comminationibus provocamus et appellamus, petentes cum ea qua decet instantia, Apostolos et litteras dimissorias : » quae omnia memoramus, ne quid ab eo prætermissum esse videatur.

Hanc deinde appellationem Nuntio Apostolico penes se existenti significari curavit : neque his contentus, dat ad Cardinales de cogendo Concilio amplissimas litteras : ut negante vel differente Pontifice, id ipsi debito ordine procedentes, præstare non differant ; eas vero litteras Cardinalibus ia Consistorio agentibus publice reddi, præsentari, et consignari fecit, ut edito hujus rei instrumento constat.

Quæ deinde secuta sunt omnes norunt Id interim constat Carolum V famæ suæ vel maxime consulentem, non ea editurum aut in acta publica relatarum fuisse, quæ orbi christiano approbare non posset. Quare es communi christianorum sensu agere se intelligebat, nemine improbante : antiqua exempla sequebatur, quorum omnium obliti Inquisitores hispani reges suos, eisque adhærentes tot inclytas provincias, imo tot regna et imperia erroris schismatisque damnant ; neque extra scholæ, aut ævi sui limites, oculos attollere audent.

Atque hæc non ea ratione in medium adducimus, quod necesse nobis sit de hujusmodi appellationibus dicere sententiam, quarum historiam et causas alibi referemus ; sed ut adversus innocuam de conciliorum superiori potestate doctrinam, regum quoque hispanicorum exemplo, Inquisitionis hispanæ præceps censura evanescat.

Quin ipsa lovaniensis Facultas illam impune contemnit, ac recentissime de ea propositione : « Concilium est supra Papam, » sic censuit : « Non videtur censura saltem gravi digna, eo quod diversi catholici eam doceant. » Quam quidem censuram eruditissimas Facultatis suo loco integram proferemus : nunc sufficiat nobis ex illa docuisse : Parisiensium doctrinam ab optimis fidei catholicæ adversus hæreticos defensoribus, haud immerito [126] collocatam inter eas quæ in opinione, non autem in fide sint, atque adeo innocue et libere asseri possint, quod unum nunc agimus.

XCVI.

Summa argumenti : de orientali Ecclesia et Concilio florentino pauca.

Iam argumenti hujus hæc summa sit. Non suscipit Ecclesia hæreticos, nisi fide recta sanâque : suscipit autem nihil professos de iis quæ quærimus, imo etiam dissentientes, cum id ad fidem, quæ omnes obliget, non pertinere constet : ergo hæc omnia nihil ad fidem attinent. Iterum alio modo perbrevi : censores nostri non se doctiores haberi volunt Perronio cardinale : quid ergo agerent ? An exciperent Anglos ea lege quam eorum regi omnibusque hæreticis tantus cardinalis obtulit ? Dicant ut voluerint : si suscepturos negant, immites et iniqui : si fatentur, hæc ergo, velint nolint, ad fidem non pertinent.

Rursus : Germaniæ protestantes accedunt rogantque : an nos suscipitis ea lege quam post tantum cardinalem, tot egregiis succincti testibus Walemburgii nostri dixere ? Si negatis, piidoctique antistites cum tota testium turba nobis illuserunt : si admittitis, hæc igitur quæ fidei catholicæ addita vultis omittite.

Tertio : nos exigui et humiles sciscitamur an probetis admittendos, vel sinatis admissos protestantes gallos, eo modo quem Innocentius XI comprobavit : nempe ut ea credant de summo romano Primatu in qua catholici consentiunt, omittant cætera ; immisericordes, impii, pacis inimici, erga tantum Pontificem contumeliosi sint, qui tam æqua, tam sancta pacta dissolvant.

Denique Græci totaque orientalis Ecclesia hac lege pacem orant : « Non posse unionem fieri nisi in Synodo universali, in qua occidentalis orientalisque Ecclesiæ conveniant : Ecclesiam in [127] unum congregatam de rebus dubiis judicare : communi consensu sententiam ferre : communiter hæc agi, et quæ communia sunt communi consensu terminari ; plurimorum sententiam prævalere : sanctam Ecclesiam in sacris dogmatibus nullo modo posse errare, communi quidem ac synodica consideratione utentem. » Neque hæc fingimus, sed in ipso concilio Florentino vere gesta atque à Græcis unanimi consensu proposita referimus. Quid ergo agetis ? An pacifica postulata repelletis ? Adeoque in unum Papam vim summam conferetis, ut Patrum sententiam pro arbitrio probare aut improbare possit ? Eugenio IV obsistetis, cui Græcorum postulata tam æqua, tam proba visa sunt, ut ad eos talia ipse loqueretur : « Conveniamus simul fiatque synodus : conficiat sacrum sacerdos : jusjurandum demus Latini pariter et Græci : proferatur libere veritas per sacramentum, et quod plurimus videbitur, hoc amplectamur et nos et vos. »

Id, inquies, fecit Eugenius, quia voluit, nulla necessitate. Respondemus : imo fecit quia Græci tanquam necessarium postulabant, ut vidimus.

Ea ratione victi forsitan respondebunt valere ista quidem, sed ubi collecta est synodus generalis. Instamus : ergo, jam collecta synodo, Papam ipsum in synodi potestate esse recognoscent, et præcipua suæ opinionis parte decedent : tum, satis demonstravimus, communi Græcorum Latinorumque sententia haud minus valere diffusae Ecclesiæ, quam adunatae auctoritatem. Denique an urgebunt tanquam fide catholica certum, ut pontificia decreta sola per sese, nulla consensionis necessitate valeant ? Atqui hoc est ipsissimum de quo inter catholicos controvertitur : quod proinde Perronio aliisque testibus, « ad eam fidem quæ ab omnibus exigatur non valeat assurgere. » Id Perronius aliique et ipse Innocentius XI post florentina, post lateranensia, post tridentina decreta comprobarunt. Ab his ergo decretis Parisiensium sententia integra intactaque est. Quamobrem jacent omnino adversus illam sententiam privatorum novitiæ censuræ, nullo [128] authentico decreto fultæ, et confidenter dicimus, ea professione venientes, non nisi iniquissime repelli posse à catholicis quibuscumque et cujuscumque gentis.

XCVII.

Adversariorum ultima responsio : ex hac argumentum et conclusio operis.

Video tamen censores nostros id suffugium ultimum quaesituros ; nempe à Perronio et ab aliis haud immerito prætermissa ea quæ ipsi postulant, quod fide licet vera sint, nondum tamen ecclesiastica definitione satis declarata esse constiterit. Agant ut volunt ; at in majores turbas se ipsi conjiciunt. Quid enim vetuit, si tam clara res est, si tam aperte revelata quam volunt, quid inquam, vetuit quominus in certos articulos catholica definitione referrentur ? Aut quid Ecclesiæ proderit illa in qua summam fidei collocant Pontificis ex cathedra definientis dubia, nec dum à tota Ecclesia asserta auctoritas ? Certe in Ecclesiæ catholicæ septimo decimo sæculo vivimus, nec dum de illa infallibilitate inter orthodoxos piosque constitit : atque ut constantiensem ac basileensem Synodos omittamus, viri sancti doctique ei restiterunt. Et quidem adversus illos privati multi multa inclamarunt et incautas censuras profuderunt, Ecclesia catholica ac Roma ipsa nihil egit, quo nostri vel leviter notarentur ; trecentique anni sunt, ex quo de illa controversia innoxie disputatur. An Ecclesia ut tuta tranquillaque esset nostram ætatem, ac prope jam elapsum septimum decimum sæculum expectabat ? Ergo necesse est ut piorum animorum quietem tutissimam in ipso Ecclesiæ catholicæ consensu collocemus. Neque enim fieri potest ut in romani Pontificis dubia infallibilitate penitus acquiescant. Neque in ea acquievit qui eam pro viribus asseruit Duvallius ; sed eo quod pontificia infallibilitas de fide non sit, eam ob rem ultimam fidei certitudinem in Ecclesiæ acceptatione constituit. Quin dubia illa infallibilitas, nec infallibilitas quidem est à Christo concessa, qui, si eam concessisset, Ecclesiæ quoque suæ jam inde ab initio revelaturus esset, ne in dubio [129] relicta, nec satis revelata, nec perspicua traditione fundata, esset inutilis.

Quid igitur, amabo, ad non necessaria, nec unquam perspicue, quod et ipsi testantur, definita, tantis clamoribus minisque nos adigunt ; ac modeste recusantes, neque quemquam condemnantes, majorumque scita innoxie secutos diris devovent, et insuper, si Deo placet, aulicos vocant, apud quos omnia per adulationem ac metum peragantur ? Quasi non liceat nobis adulationes alias, spes alias metusque alios, denique aulicismos memorare ; sed hæc procul à nobis sint. Omnia enim ab omnibus optimo animo gesta esse confidimus gratulamurque Ecclesiæ, quod per occasionem dissidii nostri, viros præcellentissimos in altissima sanctæ civitatis parte collocavit, ut toti praeluceant, satisque magnos et illustres putamus, quibus ingenue et candide veritatem tueri liceat. Hæc ergo omnia inter nos pacifice et christiane episcopali charitate transigantur, certem usque tantum utri validioribus, purioribus, lucidioribus argumentis romani Primatus ac Sedis apostolicæ auctoritatem majestatemque vindicent.

Précédente Accueil Suivante