II - APPENDICE

Précédente Accueil Remonter Suivante

Accueil
Remonter
II - PRÉFACE
II - CHAPITRE XVII
II - CHAPITRE XVIII
II - CHAPITRE XIX
II - CHAPITRE XX
II - CHAPITRE XXI
II - CHAPITRE XXII
II - CHAPITRE XXIII
II - CHAPITRE XXIV
II - APPENDICE
II - ADDITION

APPENDICE

 

CRITIQUE DES HYMNES DE SANTEUL

 

Extraite de l’Hymnodia Hispanica  du P. Faustin Arevalo, jésuite.

 

Scriptores Gallos in SantoliiVictorini hymnis celebrandis vix ullum modum tenuisse, qui eorum hac in re judicia legerit, facile sibi persuadebit, et argumento esse possunt, quae in Dissertatione praevia ad Hymnodiam, § XXXX, num. 167, etc, exposita sunt, et notata. Non defuerunt tamen, qui multa, eaque non levia, in hujusmodi hymnis animadvertenda censerent; quorumego censuram proferre constitui, non quod laudibus Santolii quidquam detractum velim, sed ut, auditis, collatisque inter se diversis hominum ejusdem nationis sententiis, aequus rerum arbiter prudenter et incorrupte judicet; tum etiam, ut quid fugiendum, sequendumve sit in hoc lucubrationum genere, facilius possit intelligi. Ac primum quidem mihi occurrunt opera quaedam posthuma P. Joannis Commirii edita Parisiis 1704, in quibus sunt multi hymni, videlicet 12 in sanctum Martinum; 3 in sanctum Gildardum; 1 in sanctum Perfectum Cordubensem martyrem; 8 in sanctam Ursulam, et socias Virgines, ac Martyres; 1 in sanctum Liberatum, et socios martyres; 1 in sanctum Saturninum; 1 in sanctum Augustinum; 3 in sanctum Nicasium; 2 in beatum Aloysium Gonzagam; 3 in sanctum Symphorianum;

 

702

 

I in sanctum Maximum. Mundities latini sermonis, et venustas, quae in reliquis Commirii operibus elucet, in hymnis maxime eminet; habita praterea est diligenter ratio modulationis ecclesiasticas. Crederes Commirium cum Santolio olim amico, tunc rivali, de palma poeseos hymnodicee certare voluisse. Nam, ut ad id veniam, de quo proposui dicere, Commirius plura epigrammata adversus Santolium inter hfec opera posthuma habet. Nihil ille quidem stylo Santolii objicit; nam eum antea pluri-mum laudaverat, vel potius maximis laudibus a Santolio ornatus, mutuum reddiderat. Nihilominus quoddam epigramma gallicum Nicolai Boelei Pratelli latinum fecit, in quo hymni Santolii dicuntur ampullis graves; suo vero nomine Commirius nihil fere nisi ltesam a Santolio amicitiae fidem queritur. Ceterum Dominus de La Monnoye data opera, et severitate censoria omnes Victorini hymnos in examen revocavit. Tota ejus animadversio in noto opere, cui titulus est, Menagiana, edit. Amstelodamens. 1713-1716, tom. III, pag. 402, etc, inserta est. Censor usus est collectione hymnorum Parisina, 1698, in-12, apud Dionysium Thierry : eamdem ego pra manibus habeo.

1.  In primo hymno, qui est auctoris anonymi, censor notat titulum, Sacris pignoribus, vulgo sanctis Reliquiis, quia simpliciter pro titulo rectius diceretur, sanctis Reliquiis, quam Sacris pignoribus.

2.  Pag. 24. In hymno Johannis Baptistas Santeul junioris reprehendit hunc versum : Cum virgam quatiens imperat aridae, quod vox arida pro terra non accipiatur, nisi in sacris litteris.

3. Pag. 174. In hymno Claudii Santeul, in hoc versu : Quam pio plangas Paler impiorum, — Corde ruinam, negat plangere recte sumi active pro lamentari, cum accusandi casu.

Reliqui omnes hujus libri hymni auctorem habent Johannem Baptistam Santeul seniorem, qui adscito Santolii

 

703

 

Victorini nomine solet appellari, in quibus hsec animad-vertit censor.

4. Pag. 5. Tormenta quae non horruit? De S. Barbara, qui versus efficit un contresens horrible. Sed fortasse Santolius interrogationem non apposuit.

5. Pag. 5. Frui sponso pro frui marito, atque alibi sponsa pro uxore. De quo postea dicam.

6. Pag. 5. Si prole non terras replent pro Si prole terras non replent.

7.  Pag. 9. Vinclis ligant se mutuisHis conjuges liberrimi. De Christo, ac S. Barbara. Haud recte dicitur; per ea vincula Christum esse liberum; neque a vinculis, quibus se mutuo ligant, Christum, et S. Barbaram esse liberos.

8. Pag. 6. Ad dulce nomen Barbarae — Vanos tremores ponimus. Cur tremores vani dicuntur?

9. Pag. 10. Substrahens, et alibi substrahe pro subtraho.

10. Pag. 11. Aestimas auri pretiosa damna. Dici solet parvi  vel magni aliquem aestimare, non vero aestimo hunc esse bonum virum.

11. Pag. 11. Sicque dotatus pudor immolandosServat honores : pro et sic; reprehenditur etiam locutio immolandos honores.

12. Pag. 11. Sic nos tenebras amare. Ambiguum.

13. Pag. 11. Cingere mitra aliquem pro cingere frontem, caput, comas, tempora alicujus.

14. Pag. 16. Per te, divus amor, frigida pectora — Puris ignibus ardeat (lege ardeant) pro dive amor, vel divum amorem.

15. Pag. 20. Virgo Dei puerpera. Puerpera non regit casum gignendi, quamvis apud Vidam id reperiatur.

16. Pag. 20, et alibi coevus. Hoc vocabulum non coepit esse in usu nisi post, vel circa dimidiatum seculumIV. Nam apud Ciceronem quod aliqui legunt coazvus, legendum est Coquus, ut plures animadverterunt.

 

704

 

17. Pag. 25. Urgent ecce Rhemos gens fera Vandali. Prima vocalis in Rhemos est longa. Santolius iterum eam corripuit pag. 188, produxit vero pag. 68.

18. Pag. 25. lntrat templa Nicasins. Prima vocalis in Nicasiits est Jonga, secunda brevis.

19. Pag. 32. Dicere. In praesenti passivo melius diceris. Nihilominus Terentius passim videre pro videris utitur.

20. Pag. 32. In fervens olei conjicitur mare. Audacter mare olei pro aheno. In sacra Scriptura hasc metaphora adhibita est pro vase amplo. III Reg., cap. VII, V.  23.

21. Pag. 33. Sacrae participes et socii necisDiscamusque mori. Praepostera conjunctionis que trajectio, sive transpositio.

22.  Pag. 34. Et jugo Christi tibi paena majorSubdere gentes. Perperam poena pro labore (peine) quod saspe alias

occurrit.

23. Pag. 34. Quos tu creasti, memor usque servas. Non constat versus, nisi legatur Quos creasti tu ; sed tunc abest nitor, et harmonia.

24. Pag. 34, et 125. Quem fides veri studiosa trinumCredit et unum. Vix alios concinniores versus in omnibus his hymnis reperias; sed fateri oportet, eos depromptos esse ex Sannazarii hymnis.

25. Pag. 36. Te vocant flexi poplite supplices. Melius, flexo poplite.

26. Pag.  36. Fuso  tinctaque sanguine.  Vitiosa constructio.

27. Pag. 42. Eremus. Vox parum latina.

28. Pag. 45. Nota Sulpiti pietas,Primum i in Sulpiti est breve.

29. Pag. 45. Deerant tyranni. Non est trisyllabum deerant, et, si aliquando fit, producitur primum e.

30.  Pag. 49. Ruenti. In ablativo absoluto dicitur ruente.

31. Pag.  49.  Caelo non hominum quae posuit  manus, Pro quae hominum manus non posuit.

 

705

 

32.  Pag. 51. Astra redire, pro redire ad astra.

33. Pag.  55. Saule, tendis quos in hostes? Melior haec constructio, Quos in hostes, Saule, tendis?

34.  Pag. 55. Insecutor. Rejicitur hoc verbum Prudentianum.

35. Pag. 56. AdduntSeque triumpho. Incongrua trajectio conjunctionis que.

36.  Pag. 57 et 258. Gliscit in mentem, pro venit in mentem : gliscere non est idem ac gallicum glisser.

37. Pag. 57. O Genevenses. Reprobantur nomina hujusmodi in ensis, praesertim longa, in hoc versuum genere.

38. Pag. 57. Tamdiu noctis gemitis sub umbra, pro dormitis.

39.  Pag. 59. Nihil atque spiret, pro atque nihil spiret.

40. Pag. 65. Christum anhelantis. Legendum, Christumque anhelantis, ut constet versus.

41. Pag. 66. Sit fas beato sub sene nos mori. Rectius cum sene; sermo est de Simeone cantante, Nunc dimittis.

42. Pag. 68. Cupiunt doceri Teque magistro, pro cupiuntque.

43. Pag. 69. Daemon ut cedat, jubet. Longum est o in daemon.

44. Pag. 70. Plangere dolores, pro lamentari.

45. Pag. 71. Intras Pharos pro Pharon.

46. Pag. 71.  Qui nos foves, laus, Spiritus. Deest tibi.

47. Pag. 75. Durusque pro throno lapis. Latine non dicitur thronus, neque crux idonee vocatur lapis.

48. Pag. 74. Nequae vocaret, pro nequa.

41. Pag.  75. Vel cujus attactu, pro cujus vel attactu.

5o. Pag. 77. Praeco, absolute positus pro concionatore, rejicitur.

51. Pag. 78 (lege 80). Nos infenso (leg. inoffenso) pede ducat astris, pro ad astra.

 

706

 

52.  Pag. 81. Quantis, et quibus suspiriis, reprehenditur haec locutio prosaica.

53. Pag. 83. Subdita proles, pro obsequens.

54.  Pag. 95. Non deest. Est monosyllabum deest. Vide num. 29.

55. Pag. 96. Indiges non hic ministris, pro non indiges.

56.  Page 98. Quodque fugisti, fugiant caduciCulmen honoris. Ineptum est precari, ut fideles fugiant culmen honoris, quod S. Coelestinus V fugit.

57. Pag. 99 et 202. Desertum in singulari reprobatur.

58. Pag. 106. Lux redit terris sacra Landerico, Lux Parisinae sacra semper urbi. Variatur significatio verbi sacra in primo, et secundo versu.

59. Pag. 101. Num suis dives satis est OlympusIncolis? pro non.

60. Pag. 109. Assides conviva nobis.— Ipse tu convivium. Quo sensu Christus est conviva nobis in Eucharistia?

61. Pag. 110. Nos vides quam dissitos pro Quam vides nos. Dissitus pro remoto non usurpatur.

62.  Pag. 114. Septimus mensis, neque claudet annusSeptimus aevum. Deest unum neque.

63. Pag. 124. Securis. Prius dixerat fuisse ensem.

64. Pag. 125. Victor exemplis animosioresFac tuis nostras sociare palmas. Improbatur syntaxis.

65.  Pag. 126. Rutilantem in auro, pro rutilantem auro.

66.  Pag. 127. Graviora ferro vulnera, pro vulnera graviora iis, quae ferrum infert.

67.  Pag. 134. Ut nos reducat. Legendum, ut reducat nos. Vide supra num. 23.

68. Pag. 135. Quod fit. Prosae id convenit, non carmini.

69. Pag.  135.  Victricem Dei, ambiguum.

 

707

 

70.  Pag. 135. Qui christiano gloriantur nomine — Ahena frustra vincla captivos tenent. Censor hoc loco ait: L’auteur s'est très mal à propos imaginé je ne sais quelle élégance dans ces sortes de transpositions dont ses hymnes sont toutes pleines.

71. Pag. 151. Obstupendis.  Veteres dicunt obstupescendis.

72. Pag.  153. Ingenito Patri, pro non genito.

73. Pag. 158. Nil damnas temere, nil leviter probas. Ultimum e in temere creditur breve ab auctore censuras ex versu in tragoed. Octavias. Nihil in propinquos temere constitui decet..

74.  Pag. 168. Suprema laus sit Parenti, legendum Laus suprema sit Parenti.

75.  Pag. 168. Remeare urbes, pro ad urbes.

76. Pag. 171. Ire recessus, pro ire ad recessus, seu recessus petere, quod aptius dicitur.

77. Pag. 172. Subigisque menti. Perperam subigo cum dativo.

78. Pag. 176. Regibus qui dat, repetitque regna, pro repetit a regibus.

79. Pag, 177. Monte sub celso Sequanas ad oras. Longum est a in Sequana, quamvis Ausonius corripuerit.

80. Pag. 179. Invasor, non est verbum latinum.

81. Pag. 179. Ibat qui toties, dum furor impetitFerro Christiadas, erudiit mori. Obscurum.

82. Pag. 183. Lance pendis non severaLuce functi crimina, de S. Michaele, quasi is peccata supplicum dissimulet.

83. Pag. 184. Nuncium, neutrum non est, sed masculinum.

84. Pag. 188. Nedumvir; impubes sedannosJudicii gravitate vincit (leg. pensat.), pro Impubes, nedum vir, vel pro nondum vir; impubes sed annosJudicii gravitate pensat.

 

708

 

85. Pag. 196. Sic renascenti cruciata poena — Corpora subdunt pro renascente paena, et subdunt pro subigunt.

86. Pag.  197. Nesciens solis pro nesciens solem.

87. Pag. 198. Sacris barbara gens, jam docilis regiChristum fontibus induit. Non recte exprimitur sensus.

88. Pag. 198.  Tres coelo simul advolant pro ad coelum.

89. Pag.  200. Clatra pro clathros.

90.  Pag. 2o3. Si non vincla gravant manus pro gravent.

91.  Pag. 204. Compita per, absolute positum pro per compita.

92.  Pag. 204. Viscera martyris — Quando nuda patent, illius intimam — Rimeris penitus fidem. Ridicula sententia, ac momi propria. Damnantur quinque strophae paginse 2o3, ob vitium obscuritatis.

93. Pag. 209. Accensae rutilant undique lampades,—Te praesente micant minus. Frigide dictum.

94.  Pag. 211. Quae subduntur, et imperant. Sine dativo subdo non significat subjicio.

95. Pag. 211. De cathedra docent— Pleni numine Martyres. — Pensée burlesque (ait censor) burlesquement exprimée.

96.  Pag. 213. Qui flevere,— Serenus abstergit lacrymas Pater. Deest eis, aut his.

97. Pag. 218. Hoc, luce functi spiritusTam triste munus exigunt. Idem est luce fungi ac mori, quod spiritibus non convenit,

98. Pag.  223. Media tunica, pro dimidia tunica.

99. Pag. 224.  Turo. Fit longum u, quod est breve.

100. Pag. 224. Ora deformi dabat una virtusUnde niteret. Obscure.

101. Pag.  225. Nec truci quamvis caput immolandum Pro Dei causa posuit sub ense, — Martyris palmam retulit vel istoDignus honore. De S. Martino confessore, informis et intricata constructio.

 

709

 

102. Pag. 229. Valeriano sese addidit. Legendum est, se addidit: autrement (ait auctor censurae) il y aura trop d'une syllabe pour le chant. Il est vrai qu’il restera encore deux inconvénients, la rudesse de Velision : Valeriano SE addidit, dans un vers qui se chante, et la seconde syllabe de Valeriano allongée.

1o3. Pag. 23o. Flammis aheno fervido — Pudica virgo mergitur. De S. Ceecilia, quae non in aere, ut forte legit Santolius, sed in aere balnei sui inclusa est, ex Actis apud Baronium.

104. Pag. 232. Divis invidiam facis, neque catholice, neque latine.

105. Pag. 240. Aperta non, euntibusAddent moras pericula, pro aperta non addent moras Euntibus pericula.

106. Pag. 241. Divina quae gessit homo. Ponitur tertia sede choreus gessit pro iambo, vel spondaeo.

107. Pag. 244. Confundisque tyrannum, — Dum, quos deprimit, elevas. Confundo significat misceo; elevo plerumque minuo.

108. Pag. 256. A quo maganimae praelia sustinent — Spreto funere Virgines; pro cujus ope, vel per quem.

Haec est censura? summa; nam quasdam leviora praeterii, vitia etiam orthographiae, quae, ut ipse censor ait, majori ex parte imputanda sunt typographo. Qui Bailleti operi dejudiciis sapientum notas adjecit, scilicet idemmet Bernardus Moneta, sive de La Monnoye, hanc censuram opponit elogio, quo Bailletus tom. IV, num. 1549. Santolium prosequitur iisdem verbis, quae ex Dictionario Morerii attuli in Dissertat. num. 202. Annotator e contrario opinatur, animadversioni censoriae expositae difficulter responderi posse. Ac sane sunt multa a censore docte, periteque notata; sed in aliis plerique dissentient. Praetereo illa omnia, quas meliora fieri potuisse dicuntur : nam hoc pacto infinitus reprehendendi pateret campus. Trajectiones

 

710

 

autem verborum, sive constructiones, quae duriores videntur, interdum in optimis auctoribus reperiuntur, ut in Catullo Mamurrae pathicoque, Caesarique : et alibi: Expui tussim — Non immerenti quam mihi meus venterDum sumptuosas appeto, dedit, coenas. Nihilominus frequentius id fit a Santolio, quam ut tolerari possit. Verum improbare non auderem n. 2, arida pro terra; . 3 et 44, plangere cum accusativo; n. 10, aestimo pro existimo, puto; n. 11, cingere mitra aliquem pro cingere caput alicujus ; n. 14, divus amor pro dive amor; n. 15, puerpera cum genitivo Dei; n. 16, cooevus pro aequali; n. 20, fervens olei mare pro aheno pleno ferventis olei; 11. 77, eremus; n. 29, deerant trisyllabum cum primo e brevi; n. 34, insecutor; n. 37, Genevenses; n. 47 thronus; n. 48, nequae pro nequa; n. 57, desertum in singulari; n. 58, varietatem significationis vocis sacra; n. 65, rutilantem in auro; n. 71. obstupendis; n. 72,ingenitus pro non genito; n. 107,confundis; haec, inquam, aliaque similia censuras nota non inurerem. Etenim plerasque voces indicata? Ecclesiasticae sunt, et hymnis congruunt; alite idonea veterum auctoritate defendi possunt, ut ex lexicis vulgatis apparet. Quod autem censor maritus, et uxor dici mallet num. 5, pro sponsus, et sponsa, contra ego haec verba et Ecclesia; usu praeferam, et potius castigarem Santolium, dum ait de Christo, et S. Barbara, Conjuges liberrimi, et Deo superba conjuge. Praeterea nuncium neutrum pro nuncius num. 83, ex ipso Vossio de Vitiis Sermon- lib. I, cap. XI, qui illud reprobat, nonesse reprehendendum redarguitur, cum doctissimorum hominum contrariae sint sententiae. At in temere num. 13, quid est animadversione dignum ? Nonne quamvis ultimum e breve esset, ob caesuram produci posset ? In protinus ob caesuram u produci posse dixi pag. 324 in nota, ac pariter 0 in illico ob caesuram, et duas consonantes dictionis sequentis in sententia nonne-minis, qui  illud 0 semper esse breve scripsit, sed revera

 

711

 

dubium mihi non est, quin sit commune. Quibusdam visus est vocalem brevem ob caesuram produxisse Lucretius, lib. I, v. 806, quamvis in eadem dictione consonans non succedat : Imbribus, aut tabe nimborum arbusta vacillant. Et Ovidius, Amor. lib. II. eleg. 12. Terra ferax cerere, multoque feracior uvis.  Et Statius, 3. Theb, Effu-giet, vix Oedipode fugiente timeret. Nam quod Ricciolius, part. IV. prosod. reg. 2. versum Virgilii Aeneid. 12. allegat, Me sinite, auferte metus, ego foedera faxo alii melius legunt, Me sinite, atqueauferte metus, ego foedera faxo. Ita etiam versus Virgilii ab aliis productus ex Ciri, Nec levis hoc facere, neqtte enim pote cura subegit; correctior legitur, Nec levis hoc faceret, neque enim pote cura subegit. Quamquam versum Lucretii similiter alii corrigunt, Imbribus, aut tabi nimborum arbusta vacillent, et alterum Ovidii, Terra ferax cereris, multoque feracior uvae. Oedipode potest dici ablativus primae declinationis graecae. Sane mihi non aliud exemplum pro Santolio occurrit praeter versum Virg. lib. III. Aeneid.v. 164: Dona dehinc auro gravia, sectoque elephanto; ubi Servius notat : GRAVIA finalitatis ratione producitur, sed satis aspere; nam in nullam desinit consonantem. Quid quod ultimum e in temere ex temerarie per contractionem factum videtur, aliis medius ex antiquo temerus, et utrolibet modo e postremum producendum est. In hac opinandi ratione tenendum est, aut versum Senecae, sive auctoris Octaviae corruptum esse, aut senarium iambicum aliquando apud tragicos, uti saepe apud comicos, quarta sede admittere spondaeum, quod nonnullis exemplis posset confirmari : etsi non probo,quod Ricciolius hunc ipsum versum, Nihil in propinquos temere constitui decet, in exemplum adduxerit, ut in temere longum esse e postremum ostenderet, et facilius Santolium ob caesuram, quam alio modo defendi posse existimo. Potiori jure censor castigare potuit stropham illam in hymno S. Quintini pag. 208. Ne sacros cineres

 

712

 

contigeris reus Tardo poena sequax non pede deseritFossor diriguit; mors subito reumIndignata praeoccupat. Nam si mors pede non tardo deserit, nunquam consequitur reum; si pede tardo sequax non deserit, non subito eum consequitur, multoque minus praeoccupat, quamvis indignata.

Pariter non video, cur censor verba invasor, dissitus, pro remoto, atque alia hujus generis excludenda judicaverit, ac nonnulla, quae aeque, vel magis reprehensioni patent praetermiserit, veluti, adytus pro adytum pag. 3o. O sacros adytus ! et in festo Decollationis S. Joannis Baptistae resecatum pro resecto : Illa vox crudo resecata ferro. Certe Eequior his non est animadversio circa verbum glisco pro gallico glisser, ut asseritur num. 36. En duo illa loca, quaa indicantur, pag. 57. Gliscit in mentem meditantis illa — Quaebeat divos eadem voluptas, pag. 258. Non vanapompa sceculi Sensus fefellit, nec malisGliscens voluptas artibusVirile pectus molliit. Quaererem a censore, cur glisco his in versibus non possit habere significationem, qua gaudet in illo Virgilii, Accenso gliscit violentia Turno, aut in altero Statii, Thebaid. 9. Menti tumor, atque audacia gliscit? Nec dubium est, quin ita sit accipiendum illud, malis gliscens voluptas artibus, quidquid sit de gallico glisser, et de gliscit in mentem.

Ne vero putet aliquis, me Santolii peccata defendere, ut meis. patrocinium quaeram, dicam ingenue, mihi etiam illius hymnos oculis neque lynceis, neque lividis percurrenti quaedam displicuisse praeter alia vitia, quee in Menagianis recte observata fuisse monui. Ac primum in festo S. Joannis Evangelistae pag. 3o, fit breve u in duco; a quo vita ducit, principium petisEt primordia luminis. Simile est illud in festo S. Antonii abbatis pag. 42, Ut nitens plumis sine labe purisNe sui perdas labe quid nitorisTransvolat nubes, humilesque terrasDeserit ales. Longum est a in labes, ut in primo verso cernitur, sed cur fit

 

713

 

breve in altero ? immo quid eo loco significat labe? Sed majori fortasse reprehensione digna; sunt sententiae quaedam duriores, metaphorae audaces, et indecora. De S. Barbara pag. 4. Deo superba conjuge. Quid enim est superbus nisi arrogans, insolens, imperiosus, elatus, inflatus, non ferendus, se efferens, spe, atque animo inflatus, asper, difficilis, gravis, qui fastidio et contumacia effertur? De Christo Domino pag. 88. Coelestis in rex curiaeUt monstret ad coelum viam Secumque ducat exulesSe sponte fecit exulem. Non placet, exulem a coelo dici Dei filium, qui beata Patris visione semper fuerit perfruitus. Pag. 92 Crux vocatur lectus, in quo nos parit Christus : Tu lectus, in quo nos parit; et pag. 187 torus, et ibidem lancea, quia aperuit latus, obstetrix : Per te salutis, lancea largius Fluxere fontes, quando Dei latusPraegnantis obstetrix recludis Sacrilego famulante dextra.

Abbas Guyotus Desfontaines, tom. VII. Observ. de scriptis recen., pag. 7, criminationem depellit nescio a quo oblatam contra hanc Santolii stropham : Inscripta saxo lex vetusPraecepta, non vires dabat, — Inscripta cordi lex nova. — Quidquid jubet, dat exequi. Santolium erroribus suo tempore in Gallia disseminatis favisse aliqui jactarunt, quamvis non defuerint, qui affirmaverint, illum eum esse, qui ne intelligere quidem nascentem hteresim potuerit. In illa certe stropha nihil mali subesse puto (1); sed non propterea omnia, quee in Santolii hymnis referuntur, libenti animo excipiam, quidquid sit de auctoritate, quam hymnis Santolianis conciiiare possunt tot breviaria Gallicana, quas eos adoptarunt, et a Guyoto recensentur, nempe Aurelianense an. 1693, Saniciense an. 1700, Lexoviense an. 1704, Narbonense 1709, Meldense 1713,

 

(1) Penitus ignorasse videtur Arevalus quas aeta sunt circa dictam strophen, tum ex parte jansenistarum ut illam in breviariis intruderent, tum ex catholicorum ingenio ut haereticum virus ab illa expellerent, puta in dioecesibus Ebroicensi, Cenomanensi, Tolosana, etc.

 

714

 

Andegavense eodem tempore, Trecense 1719, Aniciense et Antisidiorense 1726, Rothomagense 1728, Nivernense 1729, Claromontanum eodem anno. Nam ut ab omni censura abstineam, dura mihi videtur sententia illa de Christo patiente pag. 75. Clamore magno dum Patrem Sibi relictus invocat Cum morte luctantem DeumNon audit ille, vix Pater. Dum aliquis breviariorum Gallia? laudator benignam interpretationem his verbis quaerit, ego potius credam Filium Dei a Patre (quem nunquam vix Patrem appellabo), in cruce non solum auditum, sed etiam exauditum fuisse pro sua reverentia, ita intelligens locum Apostoli cap. X. Ad Hebr., v. 7. Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Quod autem cap. XXVII. Matth., v. 46, Circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, Eli, Eli, lamma sabacthani, cum SS. Patribus, qui a Calmeto indicantur, interpretabor, quod Salvator non pro se, sed pro membris suis exclamavit, Gravis etiam pro Santolio videri posset auctoritas Patris Bourdaloue si neque ipse fuisset gallus, et in poesi aeque, ac in concionibus insignis extitisset. Is in epistola gallica ad Santolium Victorinum tom, II. Operum hujus edit. Paris. 1729,nimis magnifice assuerit, optare se, ut omnes hymni breviarii Romani e Santolii officina prodirent. Equidem si bene novi ingenia Romanorum, et universe Italorum, non credo eos opinioni Bourdalovii esse subscripturos, ne Hispanos meos in hujus invidia? partem adducam.

Pergo adalia. Displicet non nihil, quod dicatur pag. 12, in hymno S. Nicolai : Ipse dux facti Deus insolentis, quamvis variam insolentis significationem non ignorem. Neque probo versus illos, pag. 21, de Virgine Deipara : Quam celsa! quae se deprimens — Altum Tonantem deprimis; — In te, sui jam non memor, — Descendit e coelo Deus.  Neque item illos de Jesu Christo  in  Eucharistia

 

715

 

pag. 100, Ipse factus est pusillus,—Pauper, exul, indigens. Cur autem crucem Domini sic alloquar : Manus Tonantis quae ligabas — Semper eris pretiosa torques? Ita lego pag. 187. Placida vero coeli gaudia non exprimerem hoc pacto: Pontifex terris rapitur Salesus, — Festa dum Coeli fremit aula plausu. Nihil dico de cognomine Salesus quod in hymnis non esse inserendum docui num. 199 Dissertat.; in quam sententiam facere videntur decreta, S. Rit. Congregationis 22 Dec. 1624 et 23 Junii 1736, Santolius vero Salesi nomen gentile ter intrusit. Id autem minus est reprehendendum, cum ad hanc legem Santolius non attenderit, aut ea se astringere noluerit. Sed quod in synaloephas et ecthlipses non raro incidit, vix dignus est venia, cum ei propositum fuerit modulis ecclesiasticis consulere. Hoc idem vitium Carolo Coffin scriptori gallo objici potest, qui professus, se hymnos partim denuo condere, partim recognoscere antiquos, quos idoneis Ecclesiae cantui numeris alligaret, saepe elisiones duriusculas admittit, ut pag. 41. Reges pompa alios, alibi subdere amant. Coffinus Santolio clarior est, et doctior. Nuper illius hymnos vidi inter volumina miscellanea in 12. Bibliothecae Marefuschiae hoc titulo : Hymni sacri, auctore Carolo Coffin. Ant. Universilatis Parisiensis rectore, collegii Dormano-Bellovaci Gymnasiarcha.Parisiis, 1736.Passim, etiam aliud agens, in novos hymnorum correctores incurro, quo magis reprehensiones quorumdam eludere licet, qui novum, inauditumque facinus esse putant, de veterum hymnorum vitiis in latiis,musicisque numeris verba facere, sive quod ignari sint, quid rerum in republica litteraria gestum fuerit, sive quod inter carminum dotes antiquitatem reponunt, quasi meliora dies, ut vina, poemata redderet. Redeo ad sententias Santolianas.

Falsum partim est, partim puerile, quod in obitu S. Landerici asseritur, et interrogatur pag. 101. Pauperes lugent, lacrymisque iurbantGaudia Coeli .— Num suis

 

716

 

dives satis est OlympusIncolis? terras spoliare cesset. Nec verius est illud pag. 13o. Nil fecit, et nil pertulit Homo Deus, te nescio, de S. Jacobo Majori nuncupato. Illud etiam de S. Cajetano pag. 140 : Praedicent Regem, Dominumque mundi — Praedicent justum; Gaetane, cunctis — Providum terris tibi praedicare — Convenit uni. Nec sibi cohaeret Santolius paulo infra eumdem S. Cajetanum alloquens : Te canam sanctis similem Prophetis Quosque provisor Deus educabat. De S. Cæcilia pag. 231, haec noto : Ter percussa sua de nece fortior Ter Virgo meruit mori. Sed neque ter, neque semel mori Virgo meruit, et non nisi semel mortua est : in cujus Actis apud Laderchium non lego, in aere, aut aere balnei, sed flammis balnearibus... calore balnei. De SS. Apostolis haec habentur pag. 236. Haec nempe plena lumineTu vasa frangi praecipis; — Lux inde magna rumpitur,Ceu nube scissa fulgura. Fortasse Santolius alludere voluit ad Gedeonis factum, cap. VII.Judic.,v. 17 et seqq... Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum... coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini, et Gedeonis. Sed quis est lucem rumpi, vasis confractis? Displicet tum sententia, tum locutio; quemadmodum illa metaphora, sive allegoria de SS. Martyribus pag. 245 : Acti procellis omnibusSui cruoris flumineVehuntur, et Christo ducePortus beatos occupant. Alterius generis est, quod de S. Coelestino V affirmatur pag. 97. Triplici corona Frons timet cingi, et pag. 98 : Fleverat quando triplici tiaraVidit ornatam radiare frontem. Bonifacius VIII, qui Coelestino V successit, tiara duplici primus usus est, quam postea Urbanus V triplicem fecit. Denique animadvertendum est,

 

717

 

Santolium, cum edita est Parisiis collectio ejus hymnorum agnovisse errorem quemdam suum pag. 241. Divina quae  gessit homo, ubi tertio loco admisit choreum; sed in calce paginae hanc notationem adjunxisse: Sic peccasse gloriabor ut pietati consulam. Hanc excusationem non  accipient, qui attendant, eum vehementissime declamasse contra pinguem avorum gentem, quibus eadem excusatio pietatis non  profuit; Dissert. num. 167. Haec fere habui, quae censurae Menagiani operis adjicerem. Verum cum nihil ex omni parte sit beatum, ut ait optimus poeseos magister . Ubi plura nitent in carmine, non ego paucisOffendar maculis,  quas aut incuria fudit, — Aut humana parum cavit  natura. Sed Galli de suo  Santolio praestabiliorem opinionem haberi  volunt, quorum  judicium  eo  magis faciendum esse videtur, quia jam diu  in breviariis novis adornandis, refingendisque maximo conatu, et industria laborant. Tot nova breviaria hoc saeculo in Gallia prodierunt, tot opuscula, et Dissertationes de officiis singularibus, de precibus  horariis universe, de  litaniis, hymnisque recentibus Deiparse  in Mercurio gallico, in Diario  Dinouartii, in Bibliotheca rituali Zachariae indicantur, ut possit aliquis subvereri, ne in Galliis, ut feminee novas vestium formas, ita sacerdotes nova breviaria quotannis inveniant,  in quibus vel sola novitas placeat. Sed quod dicere coeperam,  hymni  Santolii plerisque gallis etiam post animadversionem censoriam, quam excussi, adeo arrident,ut nova versio gallica in lucem venerit Parisiis 1760, interprete Domino Poupin, quam Trivultiani eodem anno p. 666, mense Martio annunciant, asserentes ad hanc partem officii ecclesiastici perficiendam divinitus concessum fuisse Santolium. Equidem  existimo,  hujusmodi laudes immodicas fuisse perstrictas a Dinouartio,  quem idem Trivultiani referunt anno 1759, Sept., pag. 23o2, promisisse editionem novam hymnorum Santolii ex autographo ipsius quasdam correctiones continente. In hac  editione

 

7 18

 

patefaciendae erant quaedam varietates, et mutationes, quae in nonnullis Breviariis evenerant, ut cantui consuleretur, praemittenda etiam la Notice historique de ce grand poëte fort mal peint jusqu’ici, et plus défiguré qu'embelli dans ses portraits. Nam Dinouartium non omnia in Santolii hymnis probasse observavi in Dissertatione praevia num 204. Sane si quid in poesi, praesertim latina, vident Itali (vident autem, ut quidam eorum sibi arrogant, longe acutius,quam reliqui omnes, ut ego ultro assentior, non minus quam ceteri) fateri necesse est, Santolium in primo poetarum ordine non esse collocandum. Nam cum optimos quosque poetas non indiligenter sibi undique comparent, atque adeo denuo excudant, Santolii hymnos Romaj neque in Bibliotheca Casanatensi, neque in Barberina, neque in Corsinia, neque in Alexandrina, neque in Passioneia ad Angelicamtranslata,neque in Marefuschia, quas nunc sub hasta est, quarum utraque scriptoribus Santolii amicis abundat, mihi reperire contigit, ac vix tandem eos nactus sum in Bibliotheca collegii Romani. Ubi autem poetas recentes, quos post antiquos legere, et imitari liceat, recensent, Santolium nusquam laudatum memini. Sed Galli, opinor, non indigent plausoribus, qui ipsis domi, ut aiunt, nascuntur.

 

FIN DE L’APPENDICE.

 

 

 

Précédente Accueil Suivante